Capitulum 5

Numérotation du verset Nm. 5,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 5,2 

precipe filiis Israel ut eiciant de castris
omnem leprosum
et qui semine fluit
pollutusque est
super mortuo
Numérotation du verset Nm. 5,3 

tam masculum quam feminam eicite de castris
ne contaminent
ea
cum habitaverim vobiscum
Numérotation du verset Nm. 5,4 

feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 5,5 

locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 locutusque Rusch ] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 5,6 

loquere ad filios Israel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis que solent hominibus accidere et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
Numérotation du verset Nm. 5,7 

confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem
desuper ei in quem peccaverint
Numérotation du verset Nm. 5,8 

sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur
pro expiatione
ut sit placabilis hostia
Numérotation du verset Nm. 5,9 

omnes quoque primitie
quas offerunt filii Israel
ad sacerdotem
pertinent
Numérotation du verset Nm. 5,10 

et quicquid in sanctuario2
2 sanctuario Rusch ] sanctuarium Weber
offertur
a singulis et traditur manibus sacerdotis
ipsius erit
Numérotation du verset Nm. 5,11 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 5,12 

loquere filiis3 Israel et dices ad eos vir
3 filiis Rusch ] ad filios Weber
cuius uxor
erraverit maritumque contemnens
Numérotation du verset Nm. 5,13 

dormierit cum altero viro
et hoc maritus comprehendere4
4 comprehendere Rusch ] deprehendere Weber
nequiverit5 sed latet adulterium
5 nequiverit Rusch ] non quiverit Weber
et testibus argui
non potest quia non est inventa
in stupro
Numérotation du verset Nm. 5,14 

si spiritus zelotypie
concitaverit virum
contra uxorem suam que vel polluta est
vel falsa suspicione appetitur
Numérotation du verset Nm. 5,15 

adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farine hordiacie
non fundet super eam oleum
nec imponet thus
quia sacrificium zelotypie est et oblatio investigans adulterium
Numérotation du verset Nm. 5,16 

offeret igitur eam sacerdos
et statuet coram Domino
Numérotation du verset Nm. 5,17 

assumetque aquam sanctam in vase fictili
et pauxillum terre de pavimento tabernaculi mittet in eam
Numérotation du verset Nm. 5,18 

cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypie ipse autem tenebit aquas amarissimas
in quibus cum execratione maledicta congessit
Numérotation du verset Nm. 5,19 

adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti thoro non tenebunt te6
6 tenebunt te Rusch ( hapax )] nocebunt te ΩSJ,te nocebunt Weber <Non hab.> SABATIER , t. 1, p. 277; Edmaior.
aque iste amarissime in quas maledicta congessi.
Numérotation du verset Nm. 5,20 

Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Numérotation du verset Nm. 5,21 

his maledictionibus subiacebis. Det te Dominus in maledictiones et exemplum7 cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus tuus8 dirumpatur
7 maledictiones et exemplum] maledictionem exemplumque Weber |
8 tuus Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 5,22 

ingrediantur aque maledicte in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Numérotation du verset Nm. 5,23 

scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
Numérotation du verset Nm. 5,24 

dabitque9 ei bibere
9 dabitque Rusch ] et dabit Weber
quas cum exhauserit
Numérotation du verset Nm. 5,25 

tollet sacerdos de manu eius sacrificium
zelotypie
et elevabit illud coram Domino imponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Numérotation du verset Nm. 5,26 

pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
Numérotation du verset Nm. 5,27 

quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aque maledictionis et inflato ventre computrescet femur
eritque mulier in maledictionem et in exemplum
omni populo
Numérotation du verset Nm. 5,28 

quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
Numérotation du verset Nm. 5,29 

ista est lex zelotypie si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Numérotation du verset Nm. 5,30 

maritusque zelotypie spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia que scripta sunt
Numérotation du verset Nm. 5,31 

maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

Capitulum 5

Numérotation du verset Nm. 5,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen {t. 1: Erfurt, f. 144vb; facsim., p. 288b} dicens
Numérotation du verset Nm. 5,2 
precipe filiis Israel ut eiciant de castris
interl.| Ecclesie; ne vitam polluant innocentium
omnem leprosum
interl.| hereticum
marg.| OMNEM  LEPROSUM. Allegorice. RABANUS.   Leprosi sunt heretici variis peccatorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrine vel fidei, nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est que non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permixta in aliqua disputatione vel narratione cuiuslibet, tamquam in unius corporis colore apparentia, significant   lepram , tamquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.
et qui semine fluit
interl.| qui scilicet luxu carnalium desideriorum estuat
interl.| superfluis cogitationibus abundat
pollutusque est
interl.| opere
super mortuo
interl.| qui scilicet mortuorum in peccatis impietatem et exempla sequitur, et eorum sordibus inquinatur
Numérotation du verset Nm. 5,3 
tam masculum quam feminam eicite de castris
interl.| Ecclesie
ne contaminent
interl.| contagione morum
ea
interl.| nocentes cum innocentibus
cum habitaverim vobiscum
Numérotation du verset Nm. 5,4 
feceruntque ita filii Israel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 5,5 
locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 locutusque Rusch ] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 5,6 
loquere ad filios Israel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis que solent hominibus accidere et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
marg.| LOCUTUSQUE  EST, etc.  VIR  SIVE, etc. RABANUS. Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et penitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo peniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, penitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus.
marg.| AUGUSTINUS. Alia littera: Vir sive mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et et despiciens despexerit et deliquerit, anima illa annunciabit peccatum quod peccavit, et restituet delictum :   caput et quintas eius adiiciet super illud et reddet cui deliquit. Si autem non fuerit homini proximus ita ut reddat illi delictum ad ipsum, delictum quod redditur Domino sacerdotis erit, excepto ariete propiciationis, per quem exorabit in illo pro eo. Hic ea peccata intelligenda sunt, quorum in hiis rebus perpetratio est, que pecunia restitui possent. Non enim aliter diceret quomodo restituenda sunt, nisi damni pecuniaris fuissent. Iubet enim restitui caput et quintas, id est totum illud quicquid est, et quintam eius partem, excepto ariete qui fuerit offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. Iubet autem quod restituitur sacerdotis esse, id est ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. Ubi intelligitur tunc Domino reddendum quod sit sacerdotis, si non superest qui damnum passus est, nec proximus ei, id est heres, sed de ipso homine nihil dixit. Sed cum dicit: Si non fuerit ei proximus, breviter insinuat tunc queri proximum eius, si ipse non fuerit. Si autem nec proximus erit, Domino restituetur, ne impunitum remaneat admissum. Quod tamen {t. 1: Erfurt, f. 144vb; facsim., p. 288b} non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis: sic sane verba Scripture distinguenda sunt. Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum. Locutionis enim est quod addidit: ad ipsum. Aut forte ad ipsum dixit, quod ad ipsum pertineat, id est ipse possideat. Deinde sequitur: Delictum quod redditur Domino, sacerdotis erit. Delictum autem dicit, cum redditur ea res que per delictum ablata est.
Numérotation du verset Nm. 5,7 
confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem
interl.| id est eo sensu corporis quo malum intulimus, bona reddere studeamus
desuper ei in quem peccaverint
marg.| REDDENT  IPSUM  CAPUT, etc. AUGUSTINUS. Queritur quomodo in Exodo legitur: Si quis furatus fuerit vitulum aut ovem, restituere debere quinque vitulos vel quatuor oves, si occiderit vel vendiderit; si autem quod abstulerit, salvum apud eum invenietur, duplum esse restituendum, cum hic restitui iubeat caput et quintam. Quod longe est etiam a duplo; quanto magis a quadruplo vel quinquies tanto. Nisi forte quia hic ait   Vir aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis , peccata ignorantie voluit intelligi peccata humana. Fieri enim potest ut per negligentiam traiiciat homo alienam in rem suam, quod ideo peccatum est, quia si diligenter attenderetur, non admitteretur. Et hec voluit capite et quinta restitui, non sicut furta mulctari. Nam si furta et fraudes hic intellexerimus, que non per ignorantiam, sed furandi et fraudandi animo committuntur, et ideo dicta humana, que in homines fiunt, tunc ille (ni fallor) erit exitus questionis huius, ut ideo qui fecit non reddat quadruplum, quia non reprehenditur vel convincitur, sed ignorantibus a quo factum sit, vel utrum factum sit, ipse annunciet delictum suum. Cum enim dixisset: Vir aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens deliquerit, id est contemnendo commiserit ista, adiunxit: Anima illa annunciabit peccatum suum quod peccavit, et restituet delictum, caput et quintas eius. Forte ergo tantum, quia annunciavit; et ideo non eo damno plectendus fuit quo furem comprehensum vel convictum plecti oportet.
Numérotation du verset Nm. 5,8 
sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur
interl.| Patri
pro expiatione
interl.| humani generis
ut sit placabilis hostia
marg.| EXCEPTIO  ARIETE.   Arietis oblatio Christi passionem significat, in qua maxime confidimus, quia sine eo nihil possumus. Ipse est sacerdos qui {t. 1: Erfurt, f. 145ra; facsim., p. 289a} nos Patri per oblationem carnis sue reconciliat. Ideo illi munera nostra   offerimus quo intercedente veniam mereamur.
Numérotation du verset Nm. 5,9 
omnes quoque primitie
interl.| bone voluntatis verborum et operum
quas offerunt filii Israel
interl.| vere Isrelite qui mente Deum aspiciunt
ad sacerdotem
interl.| non ad alium
interl.| Qui seipsum pro nobis obtulit sponte.
marg.| AD  SACERDOTEM. Christum scilicet, cui dicitura: «Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech». Eius scilicet iudicio cuncta reservans, ne forte iudicet rem incertam. Undeb: «Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus» etc.
a Ps. 109, 4.
b 1Cor. 4, 5.
pertinent
Numérotation du verset Nm. 5,10 
et quicquid in sanctuario2
2 sanctuario Rusch ] sanctuarium Weber
interl.| Ecclesia
offertur
interl.| Patri
a singulis et traditur manibus sacerdotis
interl.| Christi, quia ad eius dignitatem et gratiam pertinet quicquid in Ecclesia offertur.
ipsius erit
Numérotation du verset Nm. 5,11 
locutus est Dominus {t. 1: Erfurt, f. 145ra; facsim., p. 289a} ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 5,12 
loquere filiis3 Israel et dices ad eos vir
3 filiis Rusch ] ad filios Weber
interl.| doctor
cuius uxor
interl.| subditus, qui magistro in omnibus obedire debuit, sicut uxor viro suo
erraverit maritumque contemnens
Numérotation du verset Nm. 5,13 
dormierit cum altero viro
interl.| hereticis scilicet se commiscens
et hoc maritus comprehendere4
4 comprehendere Rusch ] deprehendere Weber
interl.| vel: deprehendere
nequiverit5 sed latet adulterium
5 nequiverit Rusch ] non quiverit Weber
interl.| fornicatio fidei
et testibus argui
interl.| iudiciario scilicet ordine convinci
non potest quia non est inventa
interl.| a vero magistro
in stupro
interl.| aperto scilicet actu heresis
Numérotation du verset Nm. 5,14 
si spiritus zelotypie
interl.| zelus scilicet iustitie et ovis perdite
concitaverit virum
interl.| legittimum magistrum
contra uxorem suam que vel polluta est
interl.| heresi
vel falsa suspicione appetitur
Numérotation du verset Nm. 5,15 
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farine hordiacie
marg.| FARINE  ORDEACEE. RABANUS.   Farina ordeacea scientiam veteris legis significat, que bene   ordeo comparatur, quia sicut   ordeum magno labore a paleis purgatum ad   farinam perducitur, ita littera legis contrita mola discretionis,   farinam sensus spiritualis emittit; et recte   decima pars sati offertur, quia lex   decem preceptis constat, cuius   decima pars quodlibet mandatum est, contra quod prava uxor egisse dicitur. Offertur ergo mulier sacerdoti cum   oblatione decime partis , cum Christi iudicio secundum legem divinitus datam damnanda aut liberanda reservatur.
non fundet super eam oleum
interl.| adulationis vel indiscrete misericordie
nec imponet thus
marg.| NON  INFUNDET. RABANUS. Etc. Non decet   oleo adulationis vel indiscrete misericordie, nec   thure superflue laudis vel inordinate orationis impenitentes liniri, sed zelo iustitie secundum preceptum Domini vicium instanter et ordinate persequi.
quia sacrificium zelotypie est et oblatio investigans adulterium
Numérotation du verset Nm. 5,16 
offeret igitur eam sacerdos
interl.| quia divino iudicio iudicanda servatur
et statuet coram Domino
Numérotation du verset Nm. 5,17 
assumetque aquam sanctam in vase fictili
interl.| divinam sapientiam, comprehensam scilicet in vili litera Legis
et pauxillum terre de pavimento tabernaculi mittet in eam
marg.| AQUAM  SANCTAM . Huic   aque miscet sacerdos   pauxillum terre de pavimento tabernaculi , cum Christi decreto, commemoratio patriarcharum, prophetarum et apostolorum intromissa reperitur.
Numérotation du verset Nm. 5,18 
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypie ipse autem tenebit aquas amarissimas
interl.| peccati vindictam ostendentes
in quibus cum execratione maledicta congessit
Numérotation du verset Nm. 5,19 
adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti thoro non tenebunt te6
6 tenebunt te Rusch ( hapax )] nocebunt te ΩSJ,te nocebunt Weber <Non hab.> Sabatier , t. 1, p. 277; Edmaior.
interl.| vel: non nocebunt
aque iste amarissime in quas maledicta congessi.
Numérotation du verset Nm. 5,20 
Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Numérotation du verset Nm. 5,21 
his maledictionibus subiacebis. Det te Dominus in maledictiones et exemplum7 {t. 1: Erfurt, f. 145rb; facsim., p. 289b} cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus tuus8 dirumpatur
7 maledictiones et exemplum] maledictionem exemplumque Weber
8 tuus Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 5,22 
ingrediantur aque maledicte in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Numérotation du verset Nm. 5,23 
scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
marg.| SCRIBETQUE  SACERDOS, etc. Quia scilicet pena peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicumque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, que in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, {t. 1: Erfurt, f. 145rb; facsim., p. 289b} fiet ei   aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur eius, et erit in   maledictionem et in exemplum, quia iusto Dei iudicio punietur, et erunt ei in obprobrium desideria sua et actus.
Numérotation du verset Nm. 5,24 
dabitque9 ei bibere
9 dabitque Rusch ] et dabit Weber
marg.| DABITQUE  EI  BIBERE: ut manifestetur peccatum illius, vel hic ad correctionem, vel in futuro ad damnationem. Nihil enim occultum quod non reveleturc. Hinc Dominus aitd: Sermo quem locutus sum vobis, ille vos iudicabit in novissimo die.
c Cf. Mt. 10, 26.
d Cf. Io. 12, 48.
quas cum exhauserit
Numérotation du verset Nm. 5,25 
tollet sacerdos de manu eius sacrificium
interl.| Hoc fit cum sancte Trinitatis confessio in sacrificio Legis invenitur, que digne in ara fidei offertur.
zelotypie
interl.| adulationis
et elevabit illud coram Domino imponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Numérotation du verset Nm. 5,26 
pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
Numérotation du verset Nm. 5,27 
quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aque maledictionis et inflato ventre computrescet femur
interl.| carnalis voluptas et actus
eritque mulier in maledictionem et in exemplum
interl.| timoris et abstinentie
omni populo
Numérotation du verset Nm. 5,28 
quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
interl.| bona opera
Numérotation du verset Nm. 5,29 
ista est lex zelotypie si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Numérotation du verset Nm. 5,30 
maritusque zelotypie spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia que scripta sunt
Numérotation du verset Nm. 5,31 
maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_5)

Notes :