Capitulum 30

Numérotation du verset Nm. 30,1 

Narravitque Moyses filiis Israel omnia que ei Dominus imperarat
Numérotation du verset Nm. 30,2 

et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel iste est sermo quem precepit Dominus
Numérotation du verset Nm. 30,3 

si quis virorum votum Domino voverit
aut se iuramento constrinxerit1 non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit
1 iuramento constrinxerit] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 30,4 

mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento que est in domo patris sui et in etate adhuc puellari,
si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit
Numérotation du verset Nm. 30,5 

quicquid pollicita est et iuravit opere complebit
Numérotation du verset Nm. 30,6 

sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater
Numérotation du verset Nm. 30,7 

si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
Numérotation du verset Nm. 30,8 

quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat
Numérotation du verset Nm. 30,9 

sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus
Numérotation du verset Nm. 30,10 

vidua et repudiata quicquid voverint reddent
Numérotation du verset Nm. 30,11 

uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
Numérotation du verset Nm. 30,12 

si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat
Numérotation du verset Nm. 30,13 

sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit
Numérotation du verset Nm. 30,14 

si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
Numérotation du verset Nm. 30,15 

quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit
Numérotation du verset Nm. 30,16 

sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius
Numérotation du verset Nm. 30,17 

iste sunt leges quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem inter patrem et filiam que in puellari adhuc etate est vel que manet in parentis domo.

Capitulum 30

Numérotation du verset Nm. 30,1 
Narravitque Moyses filiis Israel omnia que ei Dominus imperarat
Numérotation du verset Nm. 30,2 
et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel iste est sermo quem precepit Dominus
Numérotation du verset Nm. 30,3 
si quis virorum votum Domino voverit
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 176ra; facsim., p. 351a} SI  QUIS  VIRORUM, etc. Anime que imperfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis.
marg.| ORIGENES. Votorum lex ponitur et novo principio in hac lege Moyses videtur. Ait enim: Homo bono quicumque voverit Domino , etc. Quasi non dixisse suffecerit: homo qui votum voverit Domino. Est enim alius interior homo qui renovatur de die in diem secundum imaginem Dei, alius vero exterior qui corrumpitur. Cum vero venitur ad hunc profectum ut lex Dei suscipiatur, et vota offerantur. Que offerre non potest nisi qui habet aliquid in semetipso quod offerat Deo. Non sufficit exterior legem Dei suscipere, et vota solus offerre quia non potest aliquid dignum Deo habere. Sed interior qui habet in se quid offerat Deo, in quo est habitatio virtutum, intellectus, scientie et divine imaginis innovatio. Qui cum speciem suam que ab initio a Deo facta est recuperaverit, et virtutum redingerationem pulcritudine prioris forme, potest vota offerre; et tunc non homo solum, se homo bono dicitur. Nam qui in interiorem hominem non excolit, virtutibus non construit, moribus non ornat, sapientiam Dei non querit, et scripturis operam non impedit, non potest homo bono dici, sed homo tantum et homo animalis. Quia interior qui verius et nobilius in eo est carnalibus vitiis et mundi huius curis. Unde cuique agendum est, si interiorem hominem peccatorum sordibus in se oppressum videt, ut citius eruat eum ab omni inquinamento carnis et sanguis, converatur ad penitentiam, revocet ad se memoriam Dei et spem salutis. Non enim hec extrinsecus querenda sunt. Intra nos est salutis occasio, undea: «Ecce regnum Dei intra vos est». Intra vos enim est conversionis facultas. Cum enim conversus ingemueris salvus eris, et poteris digne altissimo reddere vota tua, et homo bono appellari. Votum autem est cum aliquid de nostris offerimus Deo. Vult aliquid a nobis accipere Deus, et ita nobis largiri ipse, ut dona sua non immeritis largiatur, unde: «Et nunc Israel quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut tu timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius, et diligas eum ex toto corde tuo» etc.b Hec poscit Deus a nobis que si prius non offeramus, nihil ab eo accipiemus. Si dediremus gloriam, recipiemus gloriam. Ait enim: «Glorificantes me glorificabo». Si offeramus iustitiam nostram, accipiemus iustitiam Dei, et si offeremus nostram, id est corporis castitatem, accipiemus ab ips spiritus castitatem, et si offeramus sensum nostrum, accipiemus sensum ipsius, unde apostoli: «Nos autem Christi sensum habemus»c. Sic ergo non solum homo, sed homo bono dicemur, uterque enim vocabuli sui perfectione ornatus est. Leguntur diversa vota in scripturis. Anna vovit Deo fructum ventris sui, et Samuelem consecravit in templo. Iepte quodcumque sibi post victoriam occurrisset et occurrente filia vota solvit lacrimanda. Alii vitulos vel arietes vel domos vel alia ratione carentia. Ille vero qui appellatur {t. 1: Erfurt, f. 176rb; facsim., p. 351b} Nazarenus semetipsum. Hoc enim est votum nazarei quod est super omne votum. Filius enim vel filia aut pecus aut predium extra nos est. Semetipsum Deo offerre nec alieno labore, sed proprio placere perfectius et eminentius est in omnibus votis. Quod qui facit imitator est Christi. Ille enim dedit terram, mare et omnia que in eis sunt. Celum quoque solem et lunam et stellas, ministerio hominum, pluvias et ventos et quicquid in mundo est hominibus largitur, et postea semetipsum. Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret pro mundi vita. Quid enim magnum faciat homo si semetipsum offerat Deo. Cum se Deus obtulerit prior. Si ergo tollas crucem tuam et sequaris Christum, si dicas: ‘Vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus’. Si desideret anima tua esse cum Christo et non delectetur in seculo, temetipsum, id est animam tuam obtulisti Deo. Qui in castitate vivit, unde virgo cogitat quomodo sancta sit corpore et spiritu. Sancti ergo dicuntur qui Deo voventur, unde aries si Deo vovetur, sanctus appellatur, nec licet eum iungi in commune opus. Si ergo te voveris Deo imitandus est tibi vitulus, ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum.
a Lc. 17, 21.
b Dt. 6, 1-2.
c 1Cor. 2, 16.
marg.| Idem. Animarum que in Ecclesia Dei sunt curam haberit angeli, quos etiam ad iudicium cum hominibus venire ostendimus, ut constet utrum sui desiderio peccaverint homines an custodum negligentia. Videtur ergo mihi quod alie sub eis degunt ut filie, alie ut uxores. Si qua ergo vovet aliquid prepropere et minus apte, custodis est reprimere voventis audaciam et retundere. Quod si non fecerit, anima liberabitur a culpa, ipse vero voti erit reus, sed hoc de inferioribus. Perfectioribus vero adest ipse Deus, sicut dicitur de populo Israel, ipse Dominus ducebat eos. Sed postquam deliquerunt et inferiores se ipsis facti sunt, angelo traduntur. Unde Moyses dicebat: «Nisi tu ipse veneris nobiscum, non me educas hinc, et de iusto dicit Deus cum ipso sum in tribulatione». Et alibi dicit: «Ne timeas descendere in Egyptum quoniam tecum ero». Iustis ergo et electis Dominus adest, inferioribus vero angeli, nos autem contendere debemus, ut occurramus in virum perfectum, et utamur libertate votorum, ut cum ipso Domino unus spiritus simus, ut ipse in nobis maneat, et nos in ipso, nihil in nobis femineum, nihil parvule etatis habeatur, nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre.
aut se iuramento {t. 1: Erfurt, f. 176va; facsim., p. 352a} constrinxerit1 non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit
1 iuramento constrinxerit] inv. Weber
marg.| IURAMENTO  CONSTRINXERIT  NON, etc. AUGUSTINUS. Non hoc ad omnem iurationem pertinet, sed ad eam ubi quisque vovet alicuius rei obstientiam qua licebat uti per legem, sed per votum ipse sibi efficit non licere.
Numérotation du verset Nm. 30,4 
mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento que est in domo patris sui et in etate adhuc puellari,
interl.| Adhuc scilicet parvula et tantum divine eruditionis habens initia.
marg.| MULIER  SI, etc. Id est si femina et adhuc tenera fuerit anima, cui vir vere pater dominatur in votis, non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes.
si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit
marg.| IURAMENTO  QUO, etc. Septuaginta. Et definitiones quas definiunt adversus animam suam. Non quod talibus votis noceant anime sue, sed adversus animam dicitur, adversus animalem delectationem sicut ibi: «Affligetis animas vestras»d.
d Lv. 16, 29.
marg.| AUGUSTINUS. Merito queritur in hoc loco etiam de voto virginitatis. Mulieres enim etiam virgines in scriptura solent appellari, et videtur apostolus de Patre loqui cum dicit: «servet virginem suam, et det nuptui virginem suam» etc. Et hoc modo, ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam, nulla tamen hoc simili scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima.
Numérotation du verset Nm. 30,5 
quicquid pollicita est et iuravit opere complebit
Numérotation du verset Nm. 30,6 
sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater
marg.| NEC  OBNOXIA. Septuaginta. Dominus mundabit eam, quia abnuit pater eius, id est mundam habebit et iudicabit, sicut dicitur: «mundavit eam sacerdos, et mundatione non mundabis reum», id est non dices mundum eum qui immundus est.
Numérotation du verset Nm. 30,7 
si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
marg.| SI  MARITUM. Id est si adulta et viri potens fuerit ad concipiendum semen verbi Dei, et doctrine spiritualis capienda secreta, unde: «Volo autem omnes vos uni viro virginem castam exhibere Christo».
marg.| AUGUSTINUS. Quia Dominus mandavit feminam sub patre esse antequam nubat, et sub viro nuptam, noluit ita lex aliquid vovere eam adversus animam suam, id est in rerum licitarum abstinentia, ut in eisdem votis feminea valeat autoritas, sed virilis. Ita ut sic adhuc innupte iam concesserit pater vota persolvere, si antequam persolverit nupserit, et viro eius hoc cognitum non placuerit, non persolvat, et si omnino sine peccato, quia Dominus mundavit eam sicut dicit, id est mundam fieri iudicavit. Neque hoc contra Deum fieri putandum est, cum ipse preceperit et voluerit.
Numérotation du verset Nm. 30,8 
quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat
Numérotation du verset Nm. 30,9 
sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus
Numérotation du verset Nm. 30,10 
vidua et repudiata quicquid voverint reddent
Numérotation du verset Nm. 30,11 
uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
marg.| UXOR  IN  DOMO  VIRI, etc. AUGUSTINUS. De illa prius dixit que in domo patris sui vovit, et antequam redderet nupsit. De ea ergo que in domo mariti vovit ita loquitur:   Si in domo mariti eius votum eius aut definitio que adversus animam eius cum iureiurando et audierit vir eius , etc. Manifestum est ergo ita voluisse legem seminam esse sub viro, ut nulla vota eius que abstinentie causa voverit reddantur ab ea, nisi vir fuerit autor permittendo {t. 1: Erfurt, f. 176vb; facsim., p. 352b}. Nam cum ad peccatum viri pertinere voluerit, si prius permiserit et postea prohibuerit, etiam hic (tamen non dixit ut faciat mulier, quod voverat, quia permissa prius a viro fuerat) viri dixit esse peccatum qui abnuit quod prius concesserat, non tamen mulieri ideo permisit ut si vir postea prohibuerit contemnantur. Sed utrum ista etiam ad vota continentie, et ad concubitus abstinentiam pertineant, merito queritur ne forte ea intelligantur tantum adversus animam voveri que sunt in cibis et potibus. Quod etiam videtur ibi significari. Nonne anima plus est quam esca? Et cum de ieiunio precipitur, ita diciture: «Affligetis animas vestras». Nescio autem utrum alicui legatur adversus animam votum dici quod de abstinentia concubitus fuerit. Maxime cum hic lex autoritatem viro tribuat non mulieri que viro subdita est, tunc vota persolvere si vir vota approbaverit. Si autem renuerit, non deberi. Apostolus cum de huiusmodi loqueretur, non maiorem autoritatem viro quam femine dedit. Sed uxori, inquit, vir debitum reddat, similiter et uxor viro. Uxor non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Cum ergo parem utrique tribuat potestatem, insinuat de concubendo regulam non pertinere ad ea vota ubi non habent parem potestatem, sed vir maiorem et prope eius solius est. Non enim, ait, lex virum non debere reddere vota sua si uxor prohibuerit, sed uxorem si vir prohibuerit. Preterea iste iustificationes dicuntur et me minimus in illis iustificationibus que in Exodo sub hoc nomine memorantur multa precipi que ad proprietatem non possunt accipi, nec in Novo Testamento observari, sicut de aure servi pertundenda et huiusmodi. Unde etiam hic aliquid figurate dictum intelligitur, ut quoniam sunt multe abstinentie cerimoniarum irrationabiles et inimice veritati. Hoc forte intelligi voluint tunc ratas esse, cum rationabiles fuerunt, id est cum eas ratio approbaverit, que sicut vir debet regere omnem animalem motionem. Que fit non tantum in appetendo, sed etiam in abstinendo ut si mente et ratione decernitur, tunc fiat. Si autem improbatur, non fiat. Si autem ratio quod prius recte faciendum esse decreverit post improbet, sit peccatum consilii, etiam sic tamen non nisi rationi motio illa consentiat.
e Lv. 16, 29.
Numérotation du verset Nm. 30,12 
{t. 1: Erfurt, f. 176vb; facsim., p. 352b} si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat
Numérotation du verset Nm. 30,13 
sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit
Numérotation du verset Nm. 30,14 
si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
Numérotation du verset Nm. 30,15 
quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit
Numérotation du verset Nm. 30,16 
sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius
Numérotation du verset Nm. 30,17 
iste sunt leges quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem inter patrem et filiam que in puellari adhuc etate est vel que manet in parentis domo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_30)

Notes :