Capitulum 18
Numérotation du verset
Nm. 18,1
Dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii
et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
Numérotation du verset
Nm. 18,2
sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptrum1 patris tui sume tecum prestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
1 sceptrum
Rusch
] sceptro
Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,3
excubabuntque Levite ad precepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul
Numérotation du verset
Nm. 18,4
sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
Numérotation du verset
Nm. 18,5
excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israel
Numérotation du verset
Nm. 18,6
ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius
Numérotation du verset
Nm. 18,7
tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia que ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur
si quis externus accesserit occidetur
Numérotation du verset
Nm. 18,8
locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam
primitiarum mearum
omnia que sanctificantur a filiis Israel
tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali et2 legitima sempiterna.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,9
Hec ergo accipies de his que sanctificantur
et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
Numérotation du verset
Nm. 18,10
in sanctuario comedes illud mares
tantum edent ex eo quia consecratum est Domino3
3 domino
Rusch
] tibi
Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,11
primitias
autem quas voverint et obtulerint filii Israel tibi
dedi et filiis tuis4
4 tuis Rusch] om. Weber
ac filiabus tuis
iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis
Numérotation du verset
Nm. 18,12
omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi
Numérotation du verset
Nm. 18,13
universa frugum initia que5 gignit humus
5 que
Rusch
] quas
Weber
et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis
Numérotation du verset
Nm. 18,14
omne quod ex voto reddiderint filii Israel tuum erit
Numérotation du verset
Nm. 18,15
quicquid primum erumpet de6 vulva cuncte carnis
6 de Rusch] e Weber
quam offerunt Domino, sive ex hominibus
sive de pecoribus
fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod immundum est redimi facias
Numérotation du verset
Nm. 18,16
cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
Numérotation du verset
Nm. 18,17
primogenitum autem bovis et ovis et capre non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in odorem suavissimum7 Domino
7 odorem suavissimum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,18
carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt
Numérotation du verset
Nm. 18,19
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israel
Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis
est sempiternum coram Domino tibi
ac filiis tuis
Numérotation du verset
Nm. 18,20
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua
in medio filiorum Israel.
Numérotation du verset
Nm. 18,21
Filiis autem Levi
dedi omnes decimas Israelis
in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 18,22
ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum
Numérotation du verset
Nm. 18,23
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt
Numérotation du verset
Nm. 18,24
decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi
Numérotation du verset
Nm. 18,25
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 18,26
precipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decime
Numérotation du verset
Nm. 18,27
ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus
Numérotation du verset
Nm. 18,28
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti
Numérotation du verset
Nm. 18,29
omnia que offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt
Numérotation du verset
Nm. 18,30
dicesque ad eos si preclara et meliora queque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias
Numérotation du verset
Nm. 18,31
et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familie vestre quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset
Nm. 18,32
et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israel et moriamini.
Capitulum 18
Numérotation du verset
Nm. 18,1
Dixitque Dominus ad Aaron {t. 1: Erfurt, f. 158va; facsim., p. 316a} tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii
interl.|
SEPTUAGINTA:
Sumetis peccata sanctorum
; quia per ea scilicet que offert pontifex pro peccato cuiusque, purificat eum.
et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
interl.|
sacrificia pro
peccatis
oblata que debentur
sacerdotibus
marg.|
TU
ET
FILII
TUI. AUGUSTINUS. Alia littera:
Tu et filii tui et domus patris tui, accipietis peccata sanctorum, et peccata sacerdotii vestri
. Hec sunt
peccata sanctorum
, que appellantur sacrificia pro
peccatis
.
Peccata
vero
sanctorum
dictum est, non que
sancti
committant, sed ab eo quod sunt
sancta
. Dictum est
sanctorum
, quia in
sanctis
offeruntur, et
peccata
dicuntur sacrificia pro
peccatis
: ideo appellata sunt
peccata sanctorum
. Et
peccata sacerdotii vestri
, id est eadem ipsa que offeruntur pro
peccatis
: sicut etiam in Levitico declarat, et pertinere dicit ad
sacerdotem
.
marg.|
ORIGENES. Alia littera:
Tu et filii tui, et domus patris tui tecum, sumetis peccata sanctorum
. Qui meliores sut, inferiorum culpas suscipiunt. Undea: Vos qui firmiores estis, infirmorum imbecillitates sustinete. Istraelita si peccet, id est laicus, ipse suum non potest auferre peccatum, sed requirit levitam,vel sacerdotem, vel pontificem, ut peccatorum remissionem accipiat. Sacerdos autem aut pontifex, si delinquat, ipse suum potest purgare peccatum, si tamen non peccet in Deum. De huiusmodi enim peccatis non facile videmus in legis litteris remissionem peccatorum significari.
a Cf. Rm. 15, 1.
marg.|
ORIGENES. Iesus pontifex noster, qui penetravit celos cum filiis suis, id est apostolis et martiribus,
sumit peccata sanctorum
. Venit enim ut peccata mundi tolleret morte suab. Filii quoque eorum auferunt peccata sanctorum. Unde Paulusc: Libenter impendar pro animabus vestris. Et alibid: Ego enim iam immolor. Hostia vero ad hoc immolatur, ut eorum pro quibus iugulatur, peccata purgentur. De martiribus autem Ioannes in Apocalypsi scribit quia anime eorum, qui iugulati sunt propter nomen Iesu, assistunt altario. Qui autem asistit altario, ostenditur sacerdotis fungi officio, id est pro populi peccato supplicare. Vereor ergo ne forte ex quo martires non sunt, et hostie sanctorum non offeruntur pro peccatis nostris, non fiat remissio et accidat nobis quod de se dicunt Iudei. Quia non habentes altare neque templum neque sacerdotium, et ideo nec hostias offerentes, peccata nostra, inquiunt, manent in nobis: ideo veniam non consequimur. Nos autem diecere debemus quia hostie martirum non offeruntur pro nobis, ideo manent in nobis peccata nostra. Non meremur enim persecutionem pati propter Christum. Sciens enim diabolus per passionem martirii remissionem peccatorum fieri, non vult nobis persecutionem gentilium publicam movere, quia invidet glorie nostre, vel fortassis scit nos Deus idoneos non esse martirio.
b Cf. Io. 1, 29.
c 2Cor. 12, 15.
d 2Tim. 4, 6.
marg.|
ORIGENES. Querendum est quomodo aliqui sancti dicantur, et de peccatis eorum scribatur. Non enim (ut putant quidam) statim qui sanctus est ceperit, peccare non potest et continuo esse sine peccato. Dicitur enim per Ezechielem: A sanctis meis incipietis. Si enim sancti sine peccato sunt, quomodo primi succumbunt in supplicio peccatorum? Et alibie: Iustus in principio sermonis sui ipse sui accusator fit. Apostolus quoque qui in principis scribitf: «Omnibus qui sunt Rome, dilectis Dei, vocatis sanctis». Postea eidem dicit: Nolite propter cibum solvere opus Dei. Et ad Corinthiosg: Paulus, vocatus Apostolus Iesu Christi ecclesie Dei, que est Corrinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis. Postea eidem dicith: Cum enim sint inter vos emulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Et paulo posti: Omnino auditur inter vos fornicatio, qualis nec inter gentes, et vos inflati estis. In quo nullum immunem relinquit, dum aliis fornicationem, aliis inflationem et superbie crimen ascribit, et multa huiusmodi et peiora in sequentibus ponit. Sed sanctorum multe differentie sunt. Sancti enim dicuntur hi iidemque peccatores {t. 1: Erfurt, f. 158rb; facsim., p. 317b} qui se Deo voverunt, et separaverunt a vulgo vitam suam, ut Domino serviant. Huiusmodi homo secundum hoc quod ceteris actibus circumcisis se Domino mancipavit, sanctus dicitur. Sed forte in hoc quod Domino servit, non ita gerit omnia, ut competit, sed in aliquibus delinquit. Si enim qui separat se ab omnibus actibus, ut disciplinam medicine vel philosophie consequatur, non continuo ita perfectus est ut non peccet in aliquo, immo plurima delinquendo vix ad perfectionem pervenit, et tamen cum ad huiusmodi scolas se tradidit, certum est eum inter medicos et philosophos numerari. Ita qui mancipatur studiis sanctitatis, secundum hoc quod proposuit, sanctus appelletur. Secundum hoc vero quod necesse est eum in multis delinquere, dum usu et diligentia abscidatur consuetudo peccandi, peccator dicitur.
e Cf. Prv. 18, 17.
f Rm. 1, 7.
g 1Cor. 1, 1-2.
h 1Cor. 3, 3.
i 1Cor. 5, 1-2.
marg.|
Addo amplius quod nisi sanctum propositum aliquis habeat, et sanctitatis studium gerat, nescit peccati penitentiam gerere vel remedium querere. Qui non sunt sancti, in peccatis suis moriuntur; qui sancti sunt, penitentiam pro peccatis gerunt, vulnera sua sentiunt, lapsus suos intelligunt, sacerdotem requirunt et purificationem per pontificem. Ideo caute et significanter dicitur quia pontifices et sacerdotes non quorumcumque, sed sanctorum peccata sumunt. Sanctus enim est qui peccatum suum per pontificem curat.
Numérotation du verset
Nm. 18,2
sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptrum1 patris tui sume tecum prestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
1 sceptrum
Rusch
] sceptro
Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,3
excubabuntque Levite ad precepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis {t. 1: Erfurt, f. 158vb; facsim., p. 316b} simul
Numérotation du verset
Nm. 18,4
sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
Numérotation du verset
Nm. 18,5
excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israel
Numérotation du verset
Nm. 18,6
ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius
Numérotation du verset
Nm. 18,7
tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia que ad cultum altaris pertinent et intra {t. 1: Erfurt, f. 159ra; facsim., p. 317a} velum sunt per sacerdotes administrabuntur
marg.|
TU
AUTEM
ET
FILII. etc. ORIGENES. Alia littera: Tu autem, et filii tui tecum in conspectu tabernaculi testimonii observate custodias vestras et altaris, tabernaculi, etc. Observare diligenter que scripta sunt, et eos precipue qui in ordine sacerdotali gloriantur. Qui autem observet et faciat que sacerdotibus mandata sunt, et qui utatur ordine et ore sacerdotali, opera vero non observet, solus nosse potest qui scrutatur corda et renes. Mandantur autem observari non solum ea que foris sunt, sed precipue que intra velaum sunt, quasi cura sit sacerdotibus evidentia et manifesta divine legis mandata implere et mysteria abscondita omni perspicacia intueri. Si vero ad hominem velis referre tabernaculum testimonii (Paulus enim corpus hominis tabernaculum dicit), interiora velaminis ubi inaccessibilia teguntur, principale cordis dicemus, quod solum recipere potest mysteria veritatis. Duo vero altaria, id est interius et exterius (quoniam altare orationis indicium est), illud puto significare quod dicit Apostolusj: Orabo spiritu, orabo et mente. Cum enim in corde oravero, ad altare interius ingredior. Undek: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et claude hostium, et ora Patrem tuum in abscondito. Qui ita orat, ingreditur ad altare incensi quod est interius. Qui vero clara voce, et verbis cum sono prolatis, ut edificet audientes, spiritu orat, et offert hostiam in altario quod est foris ad holocaustum populi constitutum. Oportet ergo sacerdotes ea precipue curare, que intra velum interius teguntur, ne quid ibi pollutum inveniatur, interiorem scilicet hominem et cordis secreta, ut ibi immaculata permaneant. Cherubin et propiciatorium scientia est intelligenda Trinitatis. Cherubin quidem multitudo, id est perfectio scientie interpretatur, et que est alia perfectio scientie, nisi agnovisse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum? Hec ergo curanda sunt a sacerdotibus, ut incontaminata et illesa serventur. Urna vero habens celestem cibum manne, thesaurus divini verbi est. Arca aurea in qua sunt tabule testamenti, mens nostra est, in qua legem Dei descriptam habere debemus: hec debet esse aurea, id est pura et pretiosa, in qua lex Dei sit «scripta, non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus»l. Undem: «Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis». Scripsit autem Deus in cordibus eorum digito legem naturalem, quam dedit Dominus humano generi, et in cunctorum mentibus scripsit. Unde initia sumimus, et semina quedam ad perscrutandam veritatem, que si bene excolamus, fructum vite afferent nobis.
j 1Cor. 14, 15.
k Mt. 6, 6.
l 2Cor. 3, 3.
m Rm. 2, 15.
marg.|
TU
AUTEM
ET
FILII
TUI. Allegorice. Perfectiores, scilicet in Ecclesia, et sancti doctores, {t. 1: Erfurt, f. 159ra; facsim., p. 317a} quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare et vasa sancta, id est Scripture mistica verba ventilare et ad intellectum producere. Cetera autem turba meditetur diligenter que capere potest et que magistrorum descretio iubet.
si quis externus accesserit occidetur
marg.|
SI
QUIS
EXTERNUS. Non de tribu Levi. Ozyas enim de tribu Iuda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.
Numérotation du verset
Nm. 18,8
locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam
marg.|
LOCUTUS
EST
DOMINUS, etc. ORIGENES. Alia littera: Locutus est Dominus ad Aaron dicens:
Ecce dedi vobis ad conservandum primitias
. Alii tamen ad observandum, sed verius ad conservandum. Querendum est autem quomodo secundum legem primitie observentur? Non enim ut custodiant sacerdotes accipiunt, sed ut consumant. Hoc ergo ad legem littere non applicatur, sed ad legem spiritus. Spirituales enim primitie conservari possunt, litterales non possunt. Christus primitie est vere que ad conservandum nobis date sunt. Beatum est enim ut anima que Christum suscepit semper conservet et semper habeat. Que autem offerebantur in lege consumebantur et in ventre digerebantur in secessum has autem primitias. Qui manducaverit et gustaverit panem, qui de celo descendit, non morietur in eternum. Hic est enim panis qui cum semper comedatur, semper permanet, immo augetur. Quanto enim amplius verbum Dei sumpseris, tanto abundabit.
primitiarum mearum
marg.|
PRIMITIARUM. Primitie litterales consummuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit.
omnia {t. 1: Erfurt, f. 159rb; facsim., p. 317b} que sanctificantur a filiis Israel
interl.|
non a proselytis, non a gentilibus
marg.|
OMNIA
QUE
SANCTIFICANTUR A FILIIS
ISRAEL. ORIGENES. Alia littera:
Ex omnibus que sanctificantur mihi a filiis Israel,
etc. Non vult Deus accipere primitias nisi a sanctificatis Israel. Inveniuntur enim apud gentiles opera digna Deo. Excoluerunt enim aliqui virtutes animi et prophetia in nonnullis aliquid egit. Ex illis vult Deus benefacta suscipere quorum mens videt Deum et qui sancti sunt per fidem Dei. Gentilis autem etiam siquid honestum habeat in moribus (quia non Deo, sed sibi ascribit) non sanctificatur nec inter primitias recipitur.
marg.|
ORIGENES. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, solos autem sanctificatos ex filiis Israel vult offerre primitias. Puto autem proselytum ex eo dici: quod non licet in Ecclesiam ingredi. Scriptum est enim: «Non abominaberis idumeum, quia frater tuus est, nec Egyptium, quia incola fuisti in terra eius. Filii si nati fuerint eis, tertia generatione intrabunt in Ecclesiam Dei»n. Donec ergo fructus non affert Egyptius vel Idumeus, nec facit filios prime et secunde et tertie generationis, non ingreditur in Ecclesiam, sed filiorum generatio ingredi facit. Notandum autem quia non dicit ‘si nati fuerint eis filii vel filie’ sed «filii si nati fuerint eis». Soli filii sunt qui faciunt patres in Ecclesia introire.
n Dt. 23, 7-8.
marg.|
ORIGENES. Tertiam in anno apparere iubetur omne masculinum, non femininum.
marg.|
A FILIIS. Non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias alibi filiarum non facit mentionem. Que tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt.
marg.|
ORIGENES. Difficile invenies sanctos quibus Deus eximium prebeat testimonium filias genuisse. Abraham Isaacque non genuerunt filias. Solus Iacob unam filiam genuit et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit et vindicte furorem fratribus incitavit.
tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali et2 legitima sempiterna.
2 et] om. Weber
interl.|
spiritualiter scilicet intellecta
Numérotation du verset
Nm. 18,9
Hec ergo accipies de his que sanctificantur
interl.|
quia per se
sancta
non sunt
marg.|
HEC
ERGO
ACCIPIES, etc. Idem.
Et hoc sit vobis ex his que sanctificantur sanctis de sacrificiis
, etc. Spiritus Sanctus ita sanctus est ut non sit sanctificatus. Non enim in aliunde accedit ei sanctificatio nec initium sanctitatis accepit. Idem de Patre et Filio intelligendum est. Sola enim Trinitas substantia est que non extrinsecus, sed sui natura sancta est. Omnis enim creatura vel Spiritus Sancti dignatione vel meritorium ratione sanctificata sancta dicitur. Unde «Sancti estote, quia ego sanctus sum etc.»o Non enim eadem sanctitas in Deo et homine ponenda. De Deo enim dicitur quia sanctus es, hominibus autem quasi qui non semper fuerunt iubetur ut fiant sancti. Ubi autem habemus nos «sancti estote», in greco habetur «sancti efficimini». Sed nostri interpretes indifferenter ‘estote’ pro ‘efficimini’ posuerunt. Unusquisque ergo nostrum ex quo se Deo vero corde mancipavit, sanctus efficitur. Vere autem et semper sanctus solus est Deus. Unde: Qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes. Non autem putes esse contrarium quod de Christo legimus quem Pater sanctificavit et misit in hunc mundum. Qui enim sanctificatur secundum carnem Christus est, non secundum spiritum. Secundum spiritum pariter et secundum carnem dicit: Ego sanctifico meipsum pro eis ut qui sanctificat secundum spiritum intelligatur, qui autem sanctificatur secundum {t. 1: Erfurt, f. 159rb; facsim., p. 317b} carnem, unus tamen et idem Christus. Ab omnibus ergo fructibus sanctificate sunt offerende primitie, sed spirituali pontifici. Fructus autem spiritus est, caritas, gaudium, pax, patientia etc. Sunt autem primitie caritatis ut diligat Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente. Ex hoc caritatis fructu secundo habere debeo ut diligam proximum sicut meipsum. Ille ergo primitie caritatis Deo offeruntur per pontificem que secundo loco sunt meis usibus relinquuntur, tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos.
o Lv. 11, 44 et 19, 2.
marg.|
ORIGENES. Primitias omnium gregum sacerdotibus lex mandat offerri, ita ut omnis qui possidet agrum, vineam et olivetum, ortum, et siquid exercetur in terris, et qui peculia cuiusque pecoris nutrit, offerat Deo omne quod primum est. Deo enim offerri dicit quod sacerdotibus datur, hoc enim ex lege docetur, quia nemo legitime utitur fructibus vel pecoribus, nisi Deo in sacerdotibus ex singulis primitie offerantur. Hanc ergo legem secundum litteram sicut alia nonnulla necessario observandam puto. Sunt enim aliqua mandata etiam in Novo Testamento necessario observanda. Sunt tamen qui dicant: Si aliquid observatur secundum litteram, cur non omnia? Si vero spiritualiter intelligenda, spiritualiter sunt omnia discutienda. Nos autem utriusque assertionis insolentiam temperantes: quid in his observandum sit auctoritate Scripturarum proferemus. Scriptum est enim: «Lex Domini irreprehensibilis convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam prestans parvulis»p; «preceptum Domini lucidum illuminans oculos»q; «timor Domini castus permanens in secula seculi»r; «iustitie Domini recte letificantes corda»s; «iudicia Domini vera etc.»t. Nisi essent hec singula diversa, non proprias differentias unicuique Scriptura dedisset ut aliud de lege Domini, aliud de mandato, aliud de iustificationibus, aliud de iudiciis diceret. Aliud ergo lex, aliud preceptum, aliud testimonium, aliud iudicium, aliud iustificatio. Unde alibi: «Hec est lex et mandata et iustificationes et precepta et testimonia et iudicia que precepit Dominus Moysi»u. Diligentius ergo his que recitantur in lege intendamus. Sicubi enim scribitur esse mandatum, non continuo lex accipienda est. Iustificationes quoque non statim lex aut mandatum putande sunt. Testimonium enim aut iustitia non confuse unum ex ceteris, sed distincte accipiendum est. Cum ergo dicitur quia lex habet umbram futurorum, non ideo mandatum vel iustitia vel iudicia umbre sunt futurorum. Nec est enim scriptum ‘hoc est mandatum Pasche’, sed «hec est lex Pasche». In ove ergo corporali debeo intelligere umbram esse futuri boni et quia Pascha nostrum immolatus est Christus, similiter etiam invenies de azimis et de aliis festorum dierum observantiis scriptum. Quia ergo hec omnia sub legis titulo scribuntur in lege, querere debeo que sunt azima futurorum bonorum? Et invenio Apostulum dicentem: «Non in fermento veteri neque in fermento malitie et nequitie etc.»v Scriptum est quoque: «Hec est lex circumcisionis». Quero ergo quid circumcisionis umbra bonorum contineatur futurorum? Ne mihi in umbra circumcisionis dicat Paulus Si circumcidimini Christus vobis nihil prodest. Hec ergo singula que non secundum litteram observanda dicit Apostolus: «invenies apud Moysen legis titulo signari».
p Ps. 18, 8.
q Ps. 18, 9.
r Ps. 18, 10.
s Ps. 18, 9.
t Ps. 18, 10.
u Cf. 1 Par. 22, 13.
v 1Cor. 5, 8.
marg.|
ORIGENES. Ubi vero dicit: «Non occides, non adulterabis»w et huiusmodi legis titulum non premisit. Hec enim mandata sunt et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lex umbram habere futurorum dicitur bonorum.
w Cf. Rm. 13, 9.
marg.|
ORIGENES. Notandum vero quod lex dupliciter dicitur: generaliter enim omnia hec mandatum iustificationes precepta, testimonia, iudicia; lex dicuntur specialiter ante aliqua pars eorum que in lege scripta sunt ut supradicta. Generaliter vero lex significatur cum dicitur: «Non veni solvere legem, sed adimplere»x. Et alibi: «Plenitudo legis est dilectio»y. Omnia enim que in lege scripta sunt legem nominavit.
x Mt. 5, 17.
y Rm. 13, 10.
marg.|
ORIGENES. Alibi quoque iuste inquit sectare quod iustum est. Et quid opus est etiam in his allegoriam querere cum edificet littera?
marg.|
ORIGENES. Quero quoque si aliqua que secundum litteram sunt, stare possunt. Necessario etiam allegorice intelligantur? Scriptum est enim in lege: «Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue etc.»z Quod hec allegorica mysteria contineant Paulus pronunciat dicens: «Mysterium hoc magnum est etc.»aa Quod autem oportebat etiam secundum litteram custodiri ipse Dominus ostendit dicens: «Scriptum est propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue et erunt duo in carne una»ab. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Quod autem Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum {t. 1: Erfurt, f. 159va; facsim., p. 318a} de libera, quis dubitat secundum litteram stare? Adiecit autem Apostolus hec autem sunt allegorica.
z Eph. 5, 31.
aa Cf. Eph. 5, 32.
ab Mc. 10, 7.
et oblata sunt Domino {t. 1: Erfurt, f. 158va; facsim., p. 318a} omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
marg.|
OMNIS
OBLATIO, etc. ORIGENES. Est autem sapientis scribe et docti de regno Dei ut sciat de his thesauris proferre nova et veteraac, et quomodo penitus litteram occidentem abiiciat et spiritum vivificantem requirat ut confirmet utilem et necessariam littere doctrinam aut manente historia etiam misticum sensum introducat, sicut in presenti loco.
ac Cf. Mt. 13, 52.
marg.|
ORIGENES. Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias ut qui Evangelium annunciant de Evangelio vivant. Impium est enim ut qui ingredutur Ecclesiam Dei qui scit sacerdotes et ministros assistere altari et verbo Dei, aut ministerio Ecclesie deservire, non offerat sacerdotibus primitias de fructibus terre quos dedit Dominus solem suum producendo et pluvias ministrando. Qui enim sibi datos fructus a Deo credit, scit munerando sacerdotes honorare Deum de muneribus suis. Unde: «Ve vobis scribe et pharisei hypocrite qui decimatis mentam et cyminum et anctum et preteritis que maiora sunt legis: hypocrite hec oportet fieri et illa non obmitti»ad. Vult ergo Dominus hec secundum litteram non obmitti. Ad discipulos quoque ait: «Nisi abundaverit iustitia vestra plusquam scribarum et phariseorum non intrabitis in regnum celorum»ae. Quod ergo vult a phariseis, multomagis a discipulis. Quod autem a discipulis non vult fieri nec a phariseis. «Unde dictum est antiquis «non occides, hoc servant pharisei discipulis autem dicitur. Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio»af.
ad Mt. 23, 23.
ae Mt. 5, 20.
af Mt. 5, 21.
marg.|
ORIGENES. Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii vel iudiciorum ne scilicet subiecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi et huiusmodi que continentur in lege, non in mandatis. Abundat ergo iustitia nostra plusquam scribarum et phariseorum. Si illi de fructibus terre gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant et levitis decimas separent. Ego autem nihil horum faciens fructibus terre ita abutar ut sacerdos et levita et Dei altare non sentiat?
marg.|
ORIGENES. Petrus quoque et Paulus per se primitias credentium offerunt. Unde Paulus dicit: «Quia ab Hierusalem usque ad Illiricum repleverim Evangelium Christi»ag, ubi non nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum edificarent. Omnes ergo quos docuit tamquam fructus suos offert et quotidie querit novos agros quos excolat et nova rura que seminet. Unde ait: «Cupio venire ad vos ut aliquem fructum habeam in vobis sicut in ceteris gentibus»ah. Ex his omnibus electa queque signat et singularum ecclesiarum eligit et offert primitias.
ag Rm. 15, 19.
ah Cf. Rm. 1, 13.
marg.|
ORIGENES. Quisquis etiam doctor quia docet, predicat et instruit auditores agrum Ecclesie sue, id est credentium corda videtur excolere. Habet quoque culture sue fructum et in fructu electum aliquem et precipuum quem quasi primitias offerat et alium pro primogenitis, alium pro decimis.
marg.|
ORIGENES. Habet forte aliquis primogenitos et inferiores quos neque pro primitiis neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.
Numérotation du verset
Nm. 18,10
in sanctuario comedes illud mares
interl.|
fortes in fide
tantum edent ex eo quia consecratum est Domino3
3 domino
Rusch
] tibi
Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,11
primitias
interl.|
virgines
{t. 1: Erfurt, f. 159vb; facsim., p. 318b} autem quas voverint et obtulerint filii Israel tibi
interl.|
Aaron
interl.|
vero scilicet pontifici, id est Christo
dedi et filiis tuis4
4 tuis Rusch] om. Weber
interl.|
apostolis, maioribus scilicet et minoribus potestatibus
ac filiabus tuis
interl.|
sanctis animabus vel plebibus
iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis
marg.|
IURE
PERPETUO. Quomodo potest eternum esse quod visibile est? Que enim videntur temporalia sunt. Primitie autem que offeruntur Aaron visibiles sunt; circumcisionem quoque et azima et Pascha visibile est, necesse eternum non esse sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio que in occulto est, eterna est et azima sinceritatis et veritatis. Sic et hec ei qui non in manifesto, sed in occulto iudeus qui spiritu non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima eterna dicuntur.
Numérotation du verset
Nm. 18,12
omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi
marg.|
OMNEM
MEDULLAM, etc. ORIGENES. Ostendimus mandatum de primitiis frugum vel pecorum debere etiam secundum litteram stare. Videamus quomodo spiritualiter intelligatur. Hic enim ait:
Omnes primitie olei, vini et frumenti
. Horum omnium primitie que oblate fuerint Domino tibi ea tradidi. Si autem omnes primitie ad pontificem pertinent, pontifex requirendus est ad quem pertinere debeant etiam ille primitie quas in aliis locis etiam invenimus. De Christo autem legimus quia sit primitie mortuorum est ergo in aliqua parte primitie. Dicit etiam Apostolus de quibusdam quia sunt primitie Asie et alii Achaie primitie. Consequens est Cornelius qui Cesariensis Ecclesie cum his qui cum eo Spiritum Sanctum susceperunt {t. 1: Erfurt, f. 159vb; facsim., p. 318b} primitie dicitur et forte omnium gentium de quibus primus credidit et primus Spiritum Sanctum meruit. Ager autem mundus dicitur. Ager autem non terre solum, sed corda humana, quem angeli exceperunt excolendum. Culture ergo sue fructus ipsi possident eos, scilicet qui sub procuratoribus et autoribus agunt et nondum ad summam etatis perfectionem pervenerunt. Perfectos vero tamquam electos et precipuos offerunt primitias pontifici magno. Invenimus ipsum Cornelium antequam doctrinam verbi vel gratiam baptismi a Petro susciperet audisse ab angelo quia orationes eius et eleemosyne ascendissent ad Deum unde per angelum videtur quasi primitie Deo oblatus.
marg.|
Christus est primitie primitiarum. Cornelius primitie gentium. Alii primitie ecclesiarum, sicut quidam primitie Asie, alii Achaie.
marg.|
ORIGENES. Aderit unusquisque angelorum in consummatione seculi in iudicio, producens secum eos quibus prefuit, quos iuvit, quos instruxit, pro quibus semper vidit faciem Patris qui in celis est. Et puto ibi inquirendum utrum culture hominum angelus defuerit? An culture angelice non digne humana segnities responderit? Erit ergo et in hoc iudicium Dei utrum negligentia ministorum qui in ministerium et adiutorium missi sunt propter eos qui hereditatem accipiunt salutis an nostra ignavia tot lapsus nobis eveniant. Erit ergo etiam in homines et angelos iudicium Dei. Et forte iudicabuntur aliqui cum Paulo et conferentur laboribus et fructibus eius qui ex multitudine credentium veniunt et forte inveniet fortior aliquibus angelis. Unde: An nescitis quoniam angelos iudicabimus, non quod Paulus iudicet angelos, sed opus Pauli iudicabit aliquos. Hinc fortassis Petrus aiebat in quem concupiscunt angeli etiam conspicere. Quamvis etiam Apostoli angelis utantur adiutoribus ad predicationis officium consummandum. Unde in actibus apostolorum dicebatur: quia angelus Petri esset qui ad hostium pulsaret». Similiter ergo intelligitur esse angelus Pauli et cuiuslibet apostoli et singulorum per ordinem vel pro meritis, quos in laboribus et doctrina vel apostolorum vel reliquorum doctorum necesse est primas partes habere et animarum que per eos profecerunt fructum cum his per quos operati sunt ad aream Domini comportare. Erit ergo in congregatione fructuum, id est in electione credentium qui fuit illius Ecclesie precipuus et eximius primitie. Superior vero illius Ecclesie primogenitus ab illo archangelo oblatus. Omne ergo quod adumbratum est in lege (quoniam lex umbram habet futurorum bonorum) alio quodam modo per angelorum ministeria in futurorum bonorum veritate complebitur ut que formata sunt in Israel qui est secundum carnem, in veris Israelitis impleantur. Nomen enim Israelis ad angelos pervenit qui verius Israel appellantur, quanto verius sunt mens videns Deum, hoc enim Israel interpretatur. Sicut enim quedam nomina gentium vel principum ad angelos malos referuntur, ut pharao rex Egypti, Nabuchodonosor rex Babilonis vel Assirius, ita quam de sanctis viris et de gente religiosa scribuntur et ad sanctos angelos referuntur. Unde Isaias de Nabuchodonosor: «Et inducam gladium super gentem magnam et super principem Assyriorum». Et alibi: «Quasi de principe cuiusdam gentis, quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? Quod autem in Genesi legimus Deum ad angelos loquentem: «Venite confundamus linguam eorum», puntandum est quod diversi angeli diversas in hominibus linguas et loquelas operati sunt. Verbi gratia: unus uni homini linguam impressit Babiloniam alius Egyptiam, alius grecam et sic fortasse diversarum gentium ipsi principes fuerunt qui lingue et loquele videbantur autores. Manserat autem lingua per Adam primitius data, id est hebrea in ea parte hominum que non angeli vel principis, sed Dei portio est.
marg.|
ORIGENES. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias et excolit quisque quod studiose ab erroribus gentium convertit ad Deum et est quisque in portione vel cura illius vel illius angeli. Et sicut ab initio cum dispergeret Deus filios Adam, statuit fines gentium iuxta numerum filiorum vel angelorum Dei et queque gens sub illo vel illo angelo facta est Israel autem pars Domini et funiculus hereditatis eius. Ita credo in fine mundi huius et initio alterius seculi futurum ut iterum dividat excelsus filios Adam et qui non poterunt tam mundi esse corde ut ipsum videant Deum et esse portio Domini vel sanctos angelos videant et sint secundum numerum angelorum Dei. Optabile est ergo ita proficere quemque ut inter primitias vel primogenita eligatur et Deo offeratur tamquam {t. 1: Erfurt, f. 160ra; facsim., p. 319a} pars eius. Si minus vel sanctorum angelorum pars esse mereatur, dummodo non inveniatur inter illos de quibus dicitur: «Introibunt in inferiora terre, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt»ai, hoc est demonum. He sunt enim vulpes que exterminant vineas ex quibus erat Herodes de quo dicitur: «Ite dici te vulpi huic»aj. Refugiamus ergo terrenos actus et intelligentiam terrenam ne introeamus in inferiora terre. Introeunt enim qui legem Dei et promissionum bona terrena intelligentia excipiunt et non excitant animas terrenorum ad exspectationem celestium ut querant que sursum sunt non que super terram.
ai Ps. 62, 10-11.
aj Lc. 13, 32.
marg.|
ORIGINES. Offerunt angeli primitias unusquisque credo gentis sue et ecclesie sue quibus Ioannes in Apocalypsi scribere videtur angelo scilicet Ecclesie Ephesie, Smyrne, Laodicie etc. Offert ergo quisque primitias gentis sue vel ecclesie sue que ei dispenda commissa est vel forte extrinsecus et alii angeli sunt, qui ex omnibus gentibus fideles congregent. Et consideremus ne forte sicut in aliqua civitate ubi nondum Christiani sunt, siquis doceat, instruat et postea ibi princeps episcopus fiat. Ita sancti angeli eos quos e diversis gentibus congregaverunt. Si proficere fecerint in futuro princeps fiant et rectores? ut Christus dicatur rex regum et Dominus Dominantium. Hi enim sunt reges eorum quos regunt et proficere faciunt. Ipsi ergo offerunt quosdam quidem pontifici quosdam filiis pontificis, id est superioribus virtutibus et archangelis quosdam levitis, id est Paulo inferioribus si angelici ordines ut israelite distincit sunt cum ipsi dicantur umbre et exemplari deservire celestium. Forte ergo in futuro cum omnes fructus congregabuntur ad aream. Erunt quidam portio veri pontificis, id est Christi, alii levitarum vel angelis vel aliis celestibus virtutibus segregati; quidam et portio hominum qui in hac vita prudentes Dei dispensatores fuerunt. Unde ei cui Dominus crediderat quinque innas et fecerat decem ait: «Esto potestatem habens super decem civitates etc.»ak Que enim hic potestas super civitates intelligitur nisi gubernacula animarum. Unde mihi videtur quod inter angelos alii principatum et potestates super alios gerant. Alii subiaceant et obtemperent potestati. Sic nec ille cui potestas decem civitatum vel quinque datur immerito ad hanc pervenit potestatem. Omnia ergo apud Deum ratione et iudicio fiunt nec ad gratiam, sed pro merito alius princeps multorum esse ponitur alius principatui subiectus.
ak Cf. Lc. 19, 17.
marg.|
IDEM. Agri angelorum corda nostra sunt quisque eorum ex agro quem colit, offert primitias Domino.
marg.|
ORIGENES. Sicut Christus est rex regum, ita primitie primitiarum que non pontifici, sed Deo oblate sunt, quia seipsum hostiam obtulit Deo et surgens a mortuis sedet ad dexteram Dei. Dicitur autem primitie et primogenitus totius creature. Quod utrum sic per singulas creaturas intelligi debeat ut inter homines primitie dormientium dicitur et intelligitur an celsiori et diviniori intelligentia non est presentis temporis prosequi.
marg.|
Sed et si mererer ego magnum et summo pontifice dignum offerre sensum ut ex his que loquimur et docemus aliquid egregrium summo pontifici placeret {t. 1: Erfurt, f. 160rb; facsim., p. 319b} poterat angelus qui preest Ecclesie ex omnibus dictis nostris aliquid eligere et loco primogenitorum vel primitiarum de agello nostri cordis Domino offerre. Sed utinam pro his que loquimur damnari non mereamur sufficeret nobis hec gratia.
Numérotation du verset
Nm. 18,13
{t. 1: Erfurt, f. 160ra; facsim., p. 319a} universa frugum initia que5 gignit humus
5 que
Rusch
] quas
Weber
interl.|
corda humana
marg.|
UNIVERSA
FRUGUM, etc. AUGUSTINUS. Primogenita omnia quecumque in terra eorum fuerint quantumcumque obtulerint Domino, tibi erunt. Hic primogenita non fetus primos vel primitivos pecorum dicit. Nam ipsa grece prothocha vel prothotosa nominantur. Hec autem prothogenemata. Sed latine his duabus rebus duo nomina non sunt reperta et ideo ista prothogenemata quidam primitias interpretati sunt. Sed primitie aperte dicuntur et aliud sunt. Hec igitur tria ita discernuntur quia prothotocha vel prothotosa sunt primitivi animalium fetus et hominum. Prothogenemata vero primi fructus de terra sumpti vel de arbore vel de vite. Primitie autem de fructibus quidem sed iam relatis de agro sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa que pro primitiis sumebantur.
et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis
Numérotation du verset
Nm. 18,14
omne quod ex voto reddiderint filii Israel tuum erit
Numérotation du verset
Nm. 18,15
quicquid primum erumpet de6 vulva cuncte carnis
6 de Rusch] e Weber
interl.|
Primogeniti sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati vel martires.
marg.|
QUICQUID
PRIMUM. ORIGENES. Possunt forte illi primogeniti dici qui cum mulieribus non sunt coinquinati vel etiam martires. Primitie quoque Ecclesie possunt dici virgines, decime vero qui post coniugium continentes sunt.
quam offerunt Domino, sive ex hominibus
interl.|
rationalibus
sive de pecoribus
interl.|
idiotis simplicibus
fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod immundum est redimi facias
Numérotation du verset
Nm. 18,16
cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
Numérotation du verset
Nm. 18,17
primogenitum autem bovis et ovis et capre non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in odorem {t. 1: Erfurt, f. 160rb; facsim., p. 319b} suavissimum7 Domino
7 odorem suavissimum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,18
carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt
Numérotation du verset
Nm. 18,19
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israel
interl.|
archangeli, angeli, apostoli, et quilibet doctores Ecclesie
marg.|
OMNES
PRIMITIAS, etc. RABANUS. In utroque testamento ministris altaris oblationes et decime ad necessaria tribuuntur ne terrenis possessionibus audeant inhabitare nec lucrum de ministerio querere, unde: «Gratis accepistis, gratis date, nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam»al. Mystice autem decime observantiam legis significant vel sinceritatem integritatis fidei vel perfectionem boni operis que maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creature et creatoris cognitio comprehenditur quia septenarius respicit ad humanam naturam tribus scilicet vim anime ostendentibus. Unde: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et tota fortitudine tua». Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem si ternario numero fidem et confessionem trinitatis exprimenti adiunxeris denarium complebis.
al Mt. 10, 8-9.
Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis
interl.|
sapientie divini condimenti
marg.|
PACTUM
SALIS. RABANUS.
Pactum salis
nominat oblationum universitatem que ad ministerium vel ad ius sacerdotum pertinet. Unde in Levitico: «Quicquid obtuleris sacrificii sale condies etc.»am Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et predicatoribus divine legis non secularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit: «Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non huius seculi etc.»an De qua apostolis dicitur: «Vos estis sal terre»ao, sicut enim omnis cibus sale conditur sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis eius pactum est salis sempiternum quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbiteris, diaconibus et omnibus ordinibus et hoc coram Deo, id est ut pura et simplex sine versutia et malitia Deo placeat. Sapientia enim huius mundi inimica est Deo.
am Lv. 2, 13.
an 1Cor. 2, 6.
ao Mt. 5, 13.
est sempiternum coram Domino tibi
interl.|
episcopis
ac filiis tuis
interl.|
sacerdotibus, diaconibus
Numérotation du verset
Nm. 18,20
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua
interl.|
«Dominus pars heredidatis mee et calicis mei»ap etc.
ap Ps. 15, 5.
in medio filiorum Israel.
Numérotation du verset
Nm. 18,21
Filiis autem Levi
interl.|
qui continenter post coniugium vivunt
dedi omnes decimas Israelis
interl.|
veri scilicet
in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 18,22
ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum
Numérotation du verset
Nm. 18,23
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et {t. 1: Erfurt, f. 160va; facsim., p. 320a} portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt
Numérotation du verset
Nm. 18,24
decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi
Numérotation du verset
Nm. 18,25
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 18,26
precipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decime
Numérotation du verset
Nm. 18,27
ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus
Numérotation du verset
Nm. 18,28
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti
Numérotation du verset
Nm. 18,29
omnia que offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt
Numérotation du verset
Nm. 18,30
dicesque ad eos si preclara et meliora queque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de {t. 1: Erfurt, f. 160vb; facsim., p. 320b} area et torculari dederitis primitias
Numérotation du verset
Nm. 18,31
et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familie vestre quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset
Nm. 18,32
et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israel et moriamini.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_18)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_18)
Notes :