Capitulum 10

Numérotation du verset Nm. 10,1 

locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 locutusque] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 10,2 

fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Numérotation du verset Nm. 10,3 

cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi federis2
2 tabernaculi federis] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 10,4 

si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israel
Numérotation du verset Nm. 10,5 

sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Numérotation du verset Nm. 10,6 

in secundo autem sonitu et pari ululatu tube levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Numérotation du verset Nm. 10,7 

quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Numérotation du verset Nm. 10,8 

filii autem3 Aaron
3 autem Rusch] om. Weber
sacerdotes clangent tubis
eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
Numérotation du verset Nm. 10,9 

si exieritis ad bellum
de terra vestra contra hostes
qui dimicant adversum vos clangetis
ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus
inimicorum
vestrorum
Numérotation du verset Nm. 10,10 

Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Nm. 10,11 

anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 10,12 

profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai
et recubuit nubes in solitudine Pharan
Numérotation du verset Nm. 10,13 

moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu
Moysi
Numérotation du verset Nm. 10,14 

filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset Nm. 10,15 

in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanael filius Suar
Numérotation du verset Nm. 10,16 

in tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 10,17 

depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Numérotation du verset Nm. 10,18 

profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 10,19 

in tribu autem filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 10,20 

porro in tribu Gad erat princeps Helisaphat4
4 Helisaphat ΣO (helisaphath) ΣT (helisafaht) ΛH (helIsaafaph) O ΩS Rusch ] Heliasaph C B T M Φ ΘAMG* P ΩJ, eliasaph X a ΣMΘG² ΨBM Ω M Ed1530 Clementina Weber
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 10,21 

profectique sunt et Caathite portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Numérotation du verset Nm. 10,22 

moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 10,23 

in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 10,24 

et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 10,25 

novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 10,26 

in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 10,27 

et in tribu filiorum Neptalim princeps Achira
filius Henan
Numérotation du verset Nm. 10,28 

hec sunt castra et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
Numérotation du verset Nm. 10,29 

Dixitque Moyses Eliab5
5 Eliab] scrips., Helyab Rusch , Hobab Weber
filio Rahuel6 Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israeli
6 Rahuel] scrips. , Raguel Weber
Numérotation du verset Nm. 10,30 

cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Numérotation du verset Nm. 10,31 

et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Numérotation du verset Nm. 10,32 

cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Numérotation du verset Nm. 10,33 

profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum
arcaque federis
Domini precedebat eos per dies tres providens castrorum locum
Numérotation du verset Nm. 10,34 

nubes quoque
Domini super eos erat per diem cum incederent
Numérotation du verset Nm. 10,35 

cumque elevaretur
arca dicebat Moyses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Numérotation du verset Nm. 10,36 

cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israel

Capitulum 10

Numérotation du verset Nm. 10,1 
{t. 1: Erfurt, f. 150rb; facsim., p. 299b} locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 locutusque] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 10,2 
fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
marg.| FAC  TIBI  DUAS  TUBAS, etc. ISIDORUS. Et paulo posta: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra, etc. Per   duas tubas exercitus ducitur, quia per duo Testamenta vel duo caritatis precepta ad procinctum fidei populus evocatur. Que ideo   argentee fieri precipiuntur, ut predicatorum verba eloquii nitore refulgeant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Ideo autem   ductiles , quia necesse est ut qui venturam vitam predicant, per tribulationum presentium tunsiones crescant. Bene autem diciturb: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra. Quia cum subtilior et minutior predicatio tractatur, auditorum mentes ad temptationum certamina ardentius excitantur.
a Nm. 10, 5.
b Nm. 10, 5.
Numérotation du verset Nm. 10,3 
cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi federis2
2 tabernaculi federis] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 10,4 
si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israel
marg.| SI  SEMEL  CLANGUERIS. RABANUS.   Semel tubis   clangere est verbum doctrine secundum unitatem fidei et concordiam sensus catholici proferre. Ad hunc sonum   principes et capita multitudinis debent con  venire , ut qui presunt ceteris, fide et dilectione uniti, de salute sua et suorum fideliter disputent, pacis et concordie exemplum demonstrent. Ne sit in eis «zelus et contentio»c, sed"idipsum dicant omnes in eodem sensu et in eadem scientia"d.
c Cf. Iac. 3, 16.
d Cf. 1Cor. 1, 10.
Numérotation du verset Nm. 10,5 
sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
marg.| PRIMI. Quibus scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii predicatoribus, primum eis diciture: In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves que perierunt domus Israel, quibus ipse Christus scilicet presentialiter Evangelium predicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens aitf: Euntes docete omnes gentes etc. Tribus ergo Iuda cum ceteris qui secum ad orientem habitabant, primum castra movebat. Deinde cetere secundum ordinem suum. Quia primum in Iudea oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis {t. 1: Erfurt, f. 150rb; facsim., p. 299b} nationibus gentes ad fidem convocari.
e Mt. 10, 5-6.
f Mt. 28, 19.
Numérotation du verset Nm. 10,6 
in secundo autem sonitu et pari ululatu tube levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Numérotation du verset Nm. 10,7 
quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
marg.| QUANDO  AUTEM  CONGREGANDUS. RABANUS. In convocatione populi, simplex tubarum clangor et concisus esse iubetur quia qui multitudini verbum fidei predicat, simpliciter et aperte debet loqui ut multi intelligant et edificentur. Ne si obscure et insolenter predicaverit, auditores recedant vacui. Unde Paulusg: Fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid prodero, nisi loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? etc. Et paulo posth: «Omnia ad edificationem fiant». Verbum enim nimis obscurum vel ambiguum vulgi more debet dici, ut intelligatur etiam ab indoctis. Quid enim prodest locutionis integritas, si audientes non edificat? Pro nihilo enim loquimur, si ab his propter quos loquimur non intelligimur. Qui ergo docet, vitet omnia verba que non docent, et si pro eis que intelligantur dicere potest integra, id magis eligat. Vero non sunt, vel in presenti non occurrunt, utatur verbis minus integris, dum modo res integre doceantur et discantur. Nec solum in privatis collocutionibus, sed magis cum populus convocatur. Est autem optimus discendi modus quo fit, ut qui audit, veritatem audiat et intelligat, bonique ingenii insignis indoles in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si non aperiat? Nihil enim querimus, nisi ut pateat quod clausum est.
g 1Cor. 14, 6.
h 1Cor. 14, 26.
Numérotation du verset Nm. 10,8 
filii autem3 Aaron
3 autem Rusch] om. Weber
marg.| FILII  AARON. Predicatores scilicet verbum Dei predicant, et viam iustitie auditoribus demonstrant, ut in semita mandatorum Dei boni operis gressum ponant, et iter impiorum fugiant.
sacerdotes clangent tubis
interl.| quia proprium est sacerdotum Evangelium predicare
eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
Numérotation du verset Nm. 10,9 
si exieritis ad bellum
interl.| abiecta scilicet terrenorum cura
de terra vestra contra hostes
interl.| demones
qui dimicant adversum vos clangetis
marg.| CLANGETIS. Subditos scilicet ad penitentiam et ad compunctionem lacrimarum excitando, et corda auditorum ad Dei misericordiam implorandam provocando.
ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus
interl.| potestate
inimicorum
interl.| demonum
vestrorum
Numérotation du verset Nm. 10,10 
Si quando habebitis epulum {t. 1: Erfurt, f. 150va; facsim., p. 300a} et dies festos et calendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
marg.| SI  QUANDO  HABEBITIS  EPULUM. RABANUS. Nota quia in adversis et prosperis, tubis clangere precepit, quia omne tempus convenit verbo Dei. Modo enim legendum est, modo Deo cantandum est. Modo orare, modo docere, modo exhortari, modo increpare convenit. Quia secundum qualitatem auditorum, temperandus est sermo doctorum. Undei: «Benedicam Dominum in omni tempore, {t. 1: Erfurt, f. 150va; facsim., p. 300a} semper laus eius in ore meo». Et alibij: «Predica verbum, insta oportune, importune» etc
i Ps. 33, 2.
j 2Tim. 4, 2.
Numérotation du verset Nm. 10,11 
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo federis
marg.| ANNO  SECUNDO  MENSE  SECUNDO  VICESIMA  DIE  MENSIS. HIERONYMUS. Duodecima mansione venerunt filii Israel in desertum Synai, die quadragesimo septimo ex quo de Egypto exierunt. Unde in Exodok: Mense tertio egressionis filiorum Israel de Egypto, in hac die transierunt in solitudinem Synai. Profectique filii Israel de Raphidim, venerunt in desertum Synai, et castra metati sunt in heremo, et Moyses ascendit ad Deum. Vocavitque eum Dominus de monte, etc. Et rursuml: Vade,inquit, ad populum tuum, et sanctifica eos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, sintque parati in diem tertium, etc. Supputemus numerum, et inveniemus quinquagesimo die egressionis legem datam in monte Syna, unde et Penthecostes solennitas celebratur, et Evangelii sacramentum Spiritus sancti descensione completur. In hac mansione media pars Exodi et totus Leviticus et Numerorum precepta non modica, et per singulas populi tribus distributio et oblatio principum descripta sunt. Interpretatur autem Synai ‘rubi’, non unus, ut supra in solitudine Sin, sed plures, ut ibi principium sit, hic perfectio. Ibi solitarius numerus, hic multiplex. Aliud est enim unam, et aliud omnes gratias possidere. Israel igitur post familiarem cum Domino sermonem, iuxta montem Synai commoratus, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, que interpretatur ‘onager’ vel ‘feritas’, ibique succubuit male bestie, fastidiens celestem panem, et Egyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum devoravit incendium, et intercedente Moyse, flamma vorax consumpsit humum. Tunc accipiunt coturnices, et usque ad nauseam devorant. Eliguntur septuaginta presbiteri, et vadunt ad hostium tabernaculi, duo remanent, Heldad et Medad, non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos; unde et absentes prophetant. Saturatoque populo, cum {t. 1: Erfurt, f. 150vb; facsim., p. 300b} adhuc esca esset in ore eorum, «ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit»m ne ad malum velociter currerent. Unde dictus est locus ‘sepulchra concupiscentie’, sive iuxta Septuaginta, ‘memorie desiderii’. Ex his docemur, qui secularem scientiam relinquimus et Egyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra celestem Scripture panem nec virulentias Egyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem manne cibum querere. Si autem eas voluerimus repetere, vorabimus usque ad nauseam, et statim Domini igne torquebimur, et desiderium nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulchra dealbata, que foris apparent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcician.
k Cf. Ex. 19, 1-3.
l Cf. Ex. 19, 10-11.
m Ps. 77, 31.
n Mt. 23, 27.
Numérotation du verset Nm. 10,12 
profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai
interl.| rubi
et recubuit nubes in solitudine Pharan
interl.| onager vel feritas
Numérotation du verset Nm. 10,13 
moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu
interl.| vel: per manum
Moysi
Numérotation du verset Nm. 10,14 
filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset Nm. 10,15 
in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanael filius Suar
Numérotation du verset Nm. 10,16 
in tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 10,17 
depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Numérotation du verset Nm. 10,18 
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 10,19 
in tribu autem filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 10,20 
porro in tribu Gad erat princeps Helisaphat4
4 Helisaphat ΣO (helisaphath) ΣT (helisafaht) ΛH (helIsaafaph) O ΩS Rusch ] Heliasaph C B T M Φ ΘAMG* P ΩJ, eliasaph X a ΣMΘG² ΨBM Ω M Ed1455 Ed1530 Clementina Weber
interl.| alii: Heliasaph
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 10,21 
profectique sunt et Caathite portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Numérotation du verset Nm. 10,22 
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps {t. 1: Erfurt, f. 150vb; facsim., p. 300b} erat Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 10,23 
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 10,24 
et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 10,25 
novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 10,26 
in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 10,27 
et in tribu filiorum Neptalim princeps Achira
interl.| alias: Ahira
filius Henan
Numérotation du verset Nm. 10,28 
hec sunt castra et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
Numérotation du verset Nm. 10,29 
Dixitque Moyses Eliab5
5 Eliab] scrips., Helyab Rusch , Hobab Weber
interl.| alii: obab
filio Rahuel6 Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israeli
6 Rahuel] scrips. , Raguel Weber
Numérotation du verset Nm. 10,30 
cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Numérotation du verset Nm. 10,31 
et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
marg.| PROFICISCIMUR  AD  LOCUM  QUEM  DOMINUS  DATURUS. GREGORIUS. Plerumque suadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profuturum dicamus, si eorum meliorationem nobis potius quam illis impendi postulamus. Facile enim eius elatio ad bonum flectitur, si inflexio eius aliis prodesse creditur. Unde Moyses, qui regente Deo et duce columna pergebat cum cognatum suum a gentilitatis conversatione vellet educere, et Dei dominio subiugare ait:   Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis , etc. Cumque ille espondisset: Non vadam tecum, etc. Ilico adiunxit: Noli nos relinquere. Tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, etc. Non Moysi mentem ignorantia itineris angustiabat, quam ad prophetie scientiam cognitio divinitatis expanderat, quem columna et divina collocutio instruebat. Sed vir providus elato auditori loquens solacium petiit, ut daret; requirebat ducem in via, cui dux fieret ad vitam. Egit ergo ut superbus auditor voci ad meliora suadenti eo magis fieret devotus, quo putaretur necessarius, et unde se exhortatorem suum precedere crederet, inde se verbis exhortantis inclinaret.
Numérotation du verset Nm. 10,32 
cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Numérotation du verset Nm. 10,33 
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum
interl.| Tri nitatis fide   tribus temporibus   viam veritatis demonstrante
arcaque federis
interl.| incarnatio Christi
Domini precedebat eos {t. 1: Erfurt, f. 151ra; facsim., p. 301a} per dies tres providens castrorum locum
marg.| ARCAQUE  FEDERIS. RABANUS.   Arca federis Domini precedit filios Israel   per tres dies providens loca castrorum , quia incarnatio Domini electis ab initio {t. 1: Erfurt, f. 151ra; facsim., p. 301a} mundi iter presentis vite dirigit, atque ducatum ad sanctam terram veraciter tribuit, que prius in figura patres Veteris Testamenti ducebat, et nunc in veritate viam iustitie nobis demonstrat. Via igitur   trium dierum sancte   Tri nitatis fides est.   Tribus temporibus, ante legem, sub lege, sub gratia, callem veritatis et iustitie sequentibus demonstrat.
Numérotation du verset Nm. 10,34 
nubes quoque
marg.| NUBES  QUOQUE. Protectio divina, que Spiritus sancti gratia electos ab initio mundi defendit, et ad futuram quietem custodit.
Domini super eos erat per diem cum incederent
Numérotation du verset Nm. 10,35 
cumque elevaretur
marg.| CUMQUE  ELEVARETUR. Exemplo Moysis rectores plebis provocantur, ut semper soliciti commissum sibi gregem in principio operis et in consummatione, Domino commendent, ut proprias oves protegat, inimicos depellat.
arca dicebat Moyses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Numérotation du verset Nm. 10,36 
cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israel



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_10)

Notes :