Capitulum 25
Numérotation du verset
Nm. 25,1
Morabatur autem eo tempore Israel in Sethim
et fornicatus est populus cum filiabus Moab
Numérotation du verset
Nm. 25,2
que vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt
et adoraverunt deos earum
Numérotation du verset
Nm. 25,3
initiatusque est Israel Beelphegor et iratus Dominus
Numérotation du verset
Nm. 25,4
dixit1 ad Moysen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem
1 dixit] ait
Weber
in patibulis
ut avertatur furor meus ab Israel
Numérotation du verset
Nm. 25,5
dixitque Moyses ad iudices Israel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Numérotation du verset
Nm. 25,6
Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitin vidente Moyse et omni turba filiorum Israel qui flebant ante fores tabernaculi
Numérotation du verset
Nm. 25,7
quod cum vidisset Phinees
filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit
de medio multitudinis et arrepto pugione
Numérotation du verset
Nm. 25,8
ingressus est post virum Israelitem
in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem
in locis genitalibus
cessavitque plaga a filiis Israel
Numérotation du verset
Nm. 25,9
et occisi sunt viginti quatuor millia homines
Numérotation du verset
Nm. 25,10
dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset
Nm. 25,11
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo
Numérotation du verset
Nm. 25,12
idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem federis mei
Numérotation du verset
Nm. 25,13
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum
quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel
Numérotation du verset
Nm. 25,14
Erat autem nomen viri Israelite qui occisus est cum Madianitide
Zambri filius Salu
dux de cognatione et tribu Simeonis
Numérotation du verset
Nm. 25,15
porro mulier madianitis que pariter interfecta est vocabatur Cobzi2
2 Cobzi ΩS
Rusch
] Cozbi
G X
ΣM
B S
Ω
JM
Rusch Ed1530
, Chozbi
Weber
filia Sur
principis nobilissimi Madianitarum
Numérotation du verset
Nm. 25,16
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 25,17
hostes vos sentiant Madianite et percutite eos
Numérotation du verset
Nm. 25,18
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et deceperunt3 insidiis per idolum Phogor
3 deceperunt] decepere
Weber
et Cobzi4
4 Cobzi ΩS
Rusch
] Cozbi
G X
Σ ΦA
S
Ω
M
Rusch Ed1530 Clementina
, Chozbi
Weber
filiam ducis Madian sororem suam que percussa est in die plage pro sacrilegio Phogor.
Capitulum 25
Numérotation du verset
Nm. 25,1
{t. 1: Erfurt, f. 171ra; facsim., p. 341a} Morabatur autem eo tempore Israel in Sethim
interl.|
SEPTUAGINTA:
Applicuit Israel in Sethim
interl.|
Sethim
: responsio vel refutatio
et fornicatus est populus cum filiabus {t. 1: Erfurt, f. 171rb; facsim., p. 341b} Moab
interl.|
Quia non bene applicuit, refutatus est a Deo.
marg.|
ET
FORNICATUS
EST
POPULUS. ORIGENES. Ipsa historia nos edificat, docens quia adversus nos militat fornicatio. Sed si habuerimus arma apostoli luxurie tela non nocerent nobis, id est si habeamus loricam iustitie, galeam salutis gladium spiritus quod est verbum Dei et scutum fidei, calciati pedes in preparatione Evangelii pacis. Si hec arma piicimus diabolo locum damus et captivat nos omnis demonum chorus et Deus contra nos irascitur, nec solum in presenti sed in futuro puniemur. Faciunt autem nos vincere pudicia et iustitia prudentia et eetere virtutes. Faciunt autem vinci, luxuria, libido, avaritia, impietas et omnis malitia.
marg.|
Idem ait Ioannes in Apocalypsi: «Habes ibi quosdam tenentes doctrinam Balaam» etc.a Qui facit que facit Balaam, doctrinam eius docere videtur. Sicut de doctrina Iezabel ibi memoratur, non quod aliquis ex discipulis Iezabel doceat que illa tradiderit, sed qui prophetas persequitur sicut illa aut dolo aliquos capit aut falsis criminibus perimit innocentes, iste tenet doctrinam Iezabel. Sic ergo qui pravo consilio scandalum generat in populo, et offensionem et iram Dei provocat vel idolorum sacrificiis communicando vel libidini serviendo, doctrinam Balaam tenet. Est ergo execrabilis etiam corporis fornicatio que violat templum Dei et tollit membra Christi, et facit membra meretricis. Sed execrabilior generalis fornicatio in qua omne genus peccati pariter continetur. Cum anima scilicet consortio verbi Dei ascita et matrimonio eius sociata ab adversario eius qui eam sibi in fide despondit corrumpitur. Est ergo sponsus et vir anime munde verbum Dei, id est Christus. Unde: «Volo autem vos omnes uni viro virginem castam exhibere Christo» etc.b Dum igitur anima adheret sponso, et complectitur et audit verbum eius, ab ipso suspicit semen verbi et concipit et facit filios ut salva sit per generationem filiorum. Si permanserit in fide et caritate (etiam si prius sicut Eva seducta fuit) ubi concubitus factus fuerit anime cum verbo Dei et complexus adinvicem datus, nascitur generosa progenies pudicia, scilicet iustitia patientia et omnes virtutes. Si autem se diabolo et demonibus prostituerit, faciet filios adulterii, scilicet omnia peccata. Per singula ergo que gerimus generat filios anima nostra sensus, scilicet et opera. Et siquidem secundum legem est et verbum Dei quod facit, parit spiritum salutis et salvabitur per generationem filiorum, de quibus dicitur: «Filii tui sicut novelle olivarum in circuitu mense tue»c. Si vero contra legem est quod agit, de conceptione contrarii spiritus parit filios peccati et maledictionis. Anima semper parit, semper generat vel de verbo concipiens vel de contrario spiritu. Forte ad has generationes respicit quod dictum est: «Cum enim nondum nati fuisset aut aliquid egissent boni aut mali» etc.d Iste enim generationes anime ex Spiritu Sancto generate priusquam faciunt aliquid boni diliguntur. Si vero ex spiritu maligno, priusquam impleant aliquid mali, hoc ipso quod huiusmodi voluntatem peperit anima, digne odio habetur male voluntatis execranda conceptio. Ideo forsitan et Chanaan puer antequam nasceretur maledicitur, quia peccaverat pater eius, et prophetans Noe quod unicuique filiorum suorum optima queque signaret ubi ad Cham ventum est. Maledictus, inquit, Chanaan puer. Unde: «Filia Babylonis misera ! Beatus qui retribuit tibi retributionem <tuam> quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram»e. Et si nondum aliquid operis gessit in nobis Babylonius conceptus, dum parvulus est non miserearis statim interfice, odibilis enim est, elide eum ad petram ne crescat ne augeantur opera confusionis in eo. Petra Christus est in conspectu tremendi iudicii eius posita pereat hec soboles. Hec dicta sunt de generali fornicatione cuius species est corporalis fornicatio. Hinc Paulus ait: «Qui se iungit Deo unus spiritus est, et qui se iungit meretrici unum corpus est. Quasi omnis anima aut Domino coniuncta est aut meretrici, Dominum autem dixit virtutes Christus est, id est verbum sapientiam virtutem iustitiam et huiusmodi. Meretricem vero omnes malitie species. Unde: Mulier occurrit ei habens speciem meretricis que iuvenum facit avolare corda. Hec meretrix malitia est, qui se iungit huic meretrici unum corpus malitie efficitur. Sicut ergo qui se iungit Domino iungit se sapientie iustitie pietati et veritati, et cum omnibus unus efficitur spiritus {t. 1: Erfurt, f. 171rb; facsim., p. 341b}, ita qui se iungit huic meretrici iungit se impudicicie iniquitati mendacio et omnibus malis cum quibus unum corpus efficitur.
a Apc. 2, 14.
b 2Cor. 11, 2.
c Ps. 127, 3.
d Rm. 9, 11.
e Ps. 136, 8-9.
Numérotation du verset
Nm. 25,2
que vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt
interl.|
consecrati sunt scilicet idolis gentium
marg.|
COMEDERUNT. Quasi etiam de his que imolata sunt idolis comederit que execrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus Dei cum idolis?
marg.|
ORIGENES. Ait Apostolus: Si quis viderit scientiam habentem in idolio recumbere, nonne scientia eius cum sit infirma edificabitur ad manducandum idolotica. Ubi videtur non tam rem ipsam gravem pronunciare quam illius offensam qui hec videns ad idem provocatur, cum non simili sententia muniatur, ut non tam sui quam alterius sit reus. Forte studiosi litterarum grecarum homines, et amatores philosophie desiderio studiorum veterum tenebantur philosophorum dogmata quasi idolis immolata edebant. Que fortasse non sedebant eos qui scientiam veritatis acceperant. Sed minus in Christo eruditi si imitantes talia legerent vulnerari poterant. Quia ergo caritas non querit quod utile est sibi, sed quod multis talem verbi cibum capiamus qui non solum nos edificet et delectet, sed etiam videntes non offendat. Est ergo non solum in cibis idolis immolatum, sed in verbis, omnis sermo qui pietatem iustitiam et veritatem docet Deo immolatus est. Qui autem impudiciam iniustitiam impietatem idolis et qui eum recipit idolis immolata manducat.
et adoraverunt deos earum
interl.|
non solum, sed manducaverunt
marg.|
ET
ADORAVERUNT. Nota ordinem malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies postremo captivat impietas cuius merces exolvitur fornicatio.
marg.|
ORIGENES. Salomon cum esset sapientissimus multis mulieribus inclinavit latera ideo deceptus est. Ego tamen non puto quod multe mulieres multa dogmata non nominentur, que singula cum vir sapientissimus scrutari et agnoscere voluisset, intra legis divine regulam tenere se non potuit. Decepit eum moabitica philosophia ut idolo moabitico immolaret, et Ammonitarum et reliquarum gentium quarum mulieres dicitur recepisse templa edificasse, idolis immolasse. Grande opus est tot dogmatibus quasi mulieribus misceri nec a veritate declinare, sed constanter dicere: «sexaginta sunt regine et octoginta concubine, adolescentarum non est numerus, una tamen est columba mea»f.
f Ct. 6, 7-8.
Numérotation du verset
Nm. 25,3
initiatusque est Israel Beelphegor et iratus Dominus
interl.|
quia arguit eos lex negligentes et desides
marg.|
INITIATUSQUE
EST. Consecratus est, scilicet mysteriis idoli quod apud madianitas precipue a mulieribus colitur et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur que vel qualis sit vel cuius forme, forte ne auditorem polluat. Cum ergo multe sint turpitudinis species una Beelphegor dicitur. Omnis ergo qui turpe aliquid committit in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur.
marg.|
ORIGENES.
Et initiatus est Beelphegor
, etc. Per omnia peccata que committimus, maxime si non surreptione aliqua sed studio peccamus, illi demoni cui cuire est quid admittimus consecramur. Et forte tot demonibus consecramur quot peccata committimus et mysteria idoli illius vel illius suscipimus, unde: «Iam enim mysterium operatur iniquitatis»g. Circumeuntes ergo querunt quomodo unumquemque mysteriis suis consecrent. Si senseris malignum spiritum loqui in corde tuo, ut te ducat ad aliquod opus peccati. Intellige quia vult te obsecrare alicui demoni ut suscipias mysteria diaboli. Adest unicuique nostrum angelus bonus qui regat moneat, qui pro actibus nostris corrigendis et miserationibus exposcendis quotidie videat faciem Dei. Et secundum Apocalypsim Ioannis unicuique Ecclesie generaliter angelus preest, qui vel collaudatur pro benegestis populi vel pro delictis culpatur. In quo stupendi mysterii admiratione promoveor, quod tanta cura Deo est de nobis, ut etiam angelos suos culpari pro nobis et confutari patiatur. Sicut enim cum pedagogo traditur puer, si minus dignis imbutus appareat disciplinis, culpa ad pedagogum refertur nec ita puer a patre ut pedagogus arguitur, nisi durus et lascivus et protervus pedagogi salutaria monita spreverit. Quid autem illi anime fiat docet propheta dicens: «Derelinquetur filia Sion sicut tabernaculum in vinea» etc.h Sui enim arbitrii est anima, et ideo iustum Dei iudicium est, quia sponte sua vel bonis vel malis monitoribus paret. Maior autem cura humane salutis Deo est quam diabolo perditionis. Quasi enim non sufficiat angelorum diligentia contra demonum et eos qui ad peccandum trahunt insidias. Ipse unigenitus Dei adest, defendit, custodit et nos ad se trahit, unde nobiscum sum usque ad consummationem seculi. Nec sufficit esse nobiscum, vim nobis facit et ad salutem trahit. Unde: «Omnia traham ad meipsum»i. Videns quomodo non solum volentes, sed etiam cunctantes trahit. Unde volenti sepelire patrem suum, nec {t. 1: Erfurt, f. 171va; facsim., p. 342a} spatium temporis dedit, sed ait: «sine mortuos sepelire mortuos suos» etc.j Pater etiam nos trahit, unde: «Nemo venit ad me, nisi pater meus traxerit eum, qui servis suis dicit: Quoscumque inveneritis compellite intrare, sanctus quoque spiritus ait: Separate mihi Paulum et Barnaban, etc. Prohibet etiam Paulum ire in Asiam, et cogit ire Hierosolimam, predicens quia vincula et carceres maneant eum ibi.
g 2 Thess. 2, 7.
h Is. 1, 8.
i Io. 12, 32.
j Mt. 8, 22.
Numérotation du verset
Nm. 25,4
dixit1 ad Moysen {t. 1: Erfurt, f. 171va; facsim., p. 342a} tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem
1 dixit] ait
Weber
interl.|
quem nihil latet
marg.|
TOLLE
CUNCTOS
PRINCIPES
POPULI, etc. ORIGENES. Fortassis referuntur hec ad angelos. Venient enim ad iudicium nobiscum et stabunt ante solem iustitie ne forte aliquid cause ex ipsis fuerit quod deliquimus, ne forte minus operis expenderint ne nos a peccatis revocarent. Unde in Apocalypsi: habeo aliquid adversum te quod habes ibi tenentes doctrinam Balaam et huiusmodi si enim mercedem sperat angelus qui nos consignatos accepit a Deo pro his que benegessimus, timet et culpari pro male gestis. Et ideo ostentari dicuntur contra solem ut appareat quorum culpa commissa sint peccata per que Beelphegor vel cuilibet idolo pro qualitate peccati consecramur. Quod si princeps, id est cuique angelus consignatus non defuit sed de bonis commonuit et locutus est in corde meo in eo dumtaxat in quo me conscientia revocat a peccato. Et ego spretis eius monitis et conscientie retinaculo in peccatis prorupi, duplicabitur mihi pena pro contemptu monitoris et facinoris commissi ne mireris si angeli veniant cum hominibus ad iudicium. Ipse enim Dominus ad iudicium veniet cum principibus populi sui. Ostendatur ergo principes, et si in illis culpa est, definit ira Dei a populo. Debemus ergo magis esse soliciti, scientes quod non solum pro actibus nostris stabimus ante tribunal Domini, sed et angeli tamquam principes et duces nostri. Unde: «Obedite prepositis vestris, ipsis enim pervigilant rationem reddituri pro animabus vestris».
marg.|
ORIGENES. Populus peccat et principes ostentantur contra solem ad examinandum ut arguantur a luce. Non enim tantum pro suis arguuntur delictis, pro populo enim coguntur principes reddere rationem, ne forte non docuerint, non monuerint, non solicite arguerint eos qui primum peccaverunt ne contagio dispergeretur in populos. In ipsos enim converteretur ita Dei et cessabit a populo. Hec si cogitarent homines, principatus non ambirent sufficit cuique pro peccatis propriis argui et reddere rationem. Quid necesse est pro peccatis populi ostentari contra solem ante quem nihil potest abscondi nihil obscurari?
marg.|
AUGUSTINUS. Et dixit Dominus ad Moysen: «Accipe duces populi et ostenta eos Domino contra solem et auferetur ira animationis Domini ab Israel». Iratus Dominus de fornicationibus Israel carnalibus, scilicet et spiritualibus. Nam et filiabus Moab se miscuerant et idolis fuerant consecrati, Moysi dixit ut ostentaret Domino duces populi contra solem, id est palam in conspicuo huius lucis. Nam grecus ait: paradigmatison, quod dici posset exempla, quia paradigma exemplum dicitur. Nam aquila dixit: Confige vel potius sursum confige, symachus autem suspende. Sed mirum est quod scriptura desiit narrare utrum hoc fuerit ex precepto Domini impletum, quod contemni potuisse non video aut si contemptum est {t. 1: Erfurt, f. 171vb; facsim., p. 342b} impune contemni. Si autem factum est et tacitum, cur ex eo quod phinees transfixit adulteros placatum fuisse Dominum scriptura dicit plagam cessasse? Quasi crucifixis ducibus sicut preceperat Dominus, adhuc indignatio perseverans alio modo placanda videretur, cum falsum esse non posset, quod prenunciaverat dicens: «Avertetur ira animadversionis Domini ab Israel». Si ergo factum erat quis dubitet iram fuisse aversam? Quid ergo opus erat, ut Phynees ad placandum Deum in adulteros vindicaret et scriptura perhiberet quod sic placuerit Dominum? Nisi forte intelligamus cum illud quod preceperat Dominus de ducibus populi Moyses implere disponeret, voluisse eum etiam secundum legem talia punire flagicia, ut iuberet unumquemque interficere proximum suum, dis alienis consecratum et interea illud phinees faceret, et sic ira Dei iam placata non opus fuisse duces populi crucifigi. Hec sane severitas illi tempori congrua quantum malum sit fornicationis et idolatrie prudentium fidei satis evidenter ostendit.
in patibulis
interl.|
palam scilicet, ut omnibus sunt exemplum
ut avertatur furor meus ab Israel
Numérotation du verset
Nm. 25,5
dixitque Moyses ad iudices Israel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Numérotation du verset
Nm. 25,6
Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitin vidente Moyse et omni turba filiorum Israel qui flebant ante fores tabernaculi
Numérotation du verset
Nm. 25,7
quod cum vidisset Phinees
interl.|
Christus
marg.|
QUOD
CUM
VIDISSET
PHYNEES. ORIGENES. Hec edificaverunt priorem populum tibi autem qui a Christo redemptus es, cui de manibus gladius corporalis ablatus est et datus est gladius spiritus, arripe hunc gladium. Et si vides Israeliti cum sensum cum madianitis scortantem meretricibus, id est cum diabolicis cogitationibus voluntatem ne parcas, ne dissimules, statim percute, peccatum perime ipsam quoque vulvam, id est secreta nature discutiens et penetrans ipsum fomitem peccandi reseca, ne ultra concipiat et generet et maledicta peccatorum soboles israelitica castra contaminet. Sic enim sedabis iram Dei. Prevenisti enim diem iudicii que dies ire dicitur et furoris. Et exterminatio fomite peccati qui hic vulva mulieris appellatur, ad iudicium veniens securus. Oremus ergo ut inveniam semper paratum istum gladium spiritus, per quem exterminentur ipsa semina et concepta culpa et propicius vobis fiat Deus per verum Phyneem Dominum nostrum Iesum Christum.
filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit
interl.|
nobis quoque contra talia surgendum est
de medio multitudinis et arrepto pugione
interl.|
gladio Spiritus
marg.|
ARREPTO
PUGIONE. Significat per crucem Christi non solum idolatriam, sed et omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi, et sic Deum placari.
Numérotation du verset
Nm. 25,8
ingressus est post virum Israelitem
interl.|
Israeliticum sensum
in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem
interl.|
diabolicam cogitationem
in locis genitalibus
interl.|
ipso fomite peccati
cessavitque plaga a filiis Israel
Numérotation du verset
Nm. 25,9
et occisi sunt viginti quatuor millia homines
marg.|
OCCISI
SUNT
VIGINTI
QUATUOR
MILLIA. Quia lumen veritatis et iustitie relinquentes cecitatem idolatrie et fornicationis amaverunt, solis eterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat, sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.
Numérotation du verset
Nm. 25,10
{t. 1: Erfurt, f. 171vb; facsim., p. 342b} dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset
Nm. 25,11
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo
Numérotation du verset
Nm. 25,12
idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem federis mei
Numérotation du verset
Nm. 25,13
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum
marg.|
PACTUM
SACERDOTII
SEMPITERNUM. Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit comprimit vel subiectos ne lasciviant corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eundem de quo dicitur: «Tu es sacerdos in eternum secunudm ordinem Melchisedech»k, cum quo eternum regnum possidebunt. Interpretatur autem phynees ore parcens vel ore requievit vel oris augurium. Eleazar Deus meus adiutor vel Dei adiutorium. Aaron mons fortitudinis vel mons fortis. Que nomina congrue predictum sensum exprimunt. Qui enim ore parcit ne prava loquatur, et mysteria celestia exponit, auditoribus per Dei adiutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum feliciter ascendit.
k Ps. 109, 4.
quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel
Numérotation du verset
Nm. 25,14
Erat autem nomen viri Israelite qui occisus est cum Madianitide
interl.|
Psalmus vel canticum
marg.|
ERAT
AUTEM
NOMEN, etc. Israelita qui fornicaus est cum madianitide{t. 1: Erfurt, f. 172ra; facsim., p. 343a} significat eos qui ab Ecclesia per errorem vel pravam operationem separati, blasphemiam Dei inter fideles excitant. Quibus dicitur per vos blasphematur nomen Dei in gentibus, quos nomini a ista ostendunt. Nam et
Zambri
interpretatur psalmus vel canticum Salu, temptationem respiciens. Simeon audivit tristitiam vel nomen habitaculi.
Cobzi
: calix immensus vel immola mihi.
Sur
: murus vel angustia.
Madian
: contradictio vel responsio.
Zambri
ergo fornicatorem corporalem vel spiritualem significat, qui non canticum laudis sed psalmum irrisionis inter inimicos Christi excitat. Unde: «In me psalebant qui bibebant vinum»l. Hic ergo ad temptationem respiciens et temptationi consentiens, sub nomine habitaculi, id est ecclesiastici, de casu suo ingerit tristitiam fidelibus, quia calicis immensi amore repletur, id est gule, deserviens semetipsum diabolo immolavit, cum membra sua libidini tradidit. Hic contradictionis responsum ab adversariis Dei pravo opere efficiens, muris eterni carceris et angustie semetipsum immersit ubi cruciabitur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.
l Ps. 68, 13.
Zambri filius Salu
interl.|
temptationem respiciens
dux de cognatione et tribu Simeonis
interl.|
Audivit tristitiam vel nomen habitaculi
Numérotation du verset
Nm. 25,15
porro mulier madianitis que pariter interfecta est vocabatur Cobzi2
2 Cobzi ΩS
Rusch
] Cozbi
G X
ΣM
B S
Ω
JM
Ed1455
Rusch Ed1530
, Chozbi
Weber
interl.|
alii:
cozbi
interl.|
‘calix immensus’ vel ‘immola mihi’
filia Sur
interl.|
‘murus’ vel ‘angustia’
principis nobilissimi Madianitarum
interl.|
Madian: ‘contradictio’ vel ‘responsio’
Numérotation du verset
Nm. 25,16
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 25,17
hostes vos sentiant Madianite {t. 1: Erfurt, f. 172ra; facsim., p. 343a} et percutite eos
Numérotation du verset
Nm. 25,18
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et deceperunt3 insidiis per idolum Phogor
3 deceperunt] decepere
Weber
interl.|
loci illius
et Cobzi4
4 Cobzi ΩS
Rusch
] Cozbi
G X
Σ ΦA
S
Ω
M
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
, Chozbi
Weber
interl.|
vel:
cozbi
filiam ducis Madian sororem suam que percussa est in die plage pro sacrilegio Phogor.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_25)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_25)
Notes :