Capitulum 29

Numérotation du verset Nm. 29,1 

Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum.
Numérotation du verset Nm. 29,2 

Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 29,3 

et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 29,4 

unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
Numérotation du verset Nm. 29,5 

et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
Numérotation du verset Nm. 29,6 

preter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis et sacrificium1
1 sacrificium Rusch ( hapax )] holocaustum Weber
sempiternum cum libationibus solitis. Hisdem2 cerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
2 Hisdem] eisdem Φ ΨB²DM ΩS Ω M Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Nm. 29,7 

Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et affligetis animas vestras. Omne opus servile non facietis in ea.
Numérotation du verset Nm. 29,8 

Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 29,9 

et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos3 duas decimas per arietem,
3 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,10 

decimam decime per agnos singulos qui sunt simul septem agni
Numérotation du verset Nm. 29,11 

et hircum pro peccato absque his que offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum.
Numérotation du verset Nm. 29,12 

Quinta decima vero die mensis septimi que vobis erit sancta atque venerabilis. Omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem
Domino septem diebus
Numérotation du verset Nm. 29,13 

offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim4
4 i. q.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,14 

et in libamentis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos5 qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
5 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,15 

et decimam decime agnis singulis qui sunt simul agni quatuordecim
Numérotation du verset Nm. 29,16 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius.
Numérotation du verset Nm. 29,17 

In die altero offeretis6 vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
6 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,18 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis7
7 celebrabitis Cava (celebravitis) ΛH ΠCD² B* ΦAV S P ΨFM Ω Rusch Ed1530 Clementina ] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,19 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque et libamine eius8.
8 libamine – eius] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,20 

Die tertio offeretis9 vitulos undecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
9 offeretis] offeres Weber
Numérotation du verset Nm. 29,21 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis10
10 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,22 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque11 et libamine eius.
11 sacrificioque] et sacrificio Weber
Numérotation du verset Nm. 29,23 

Die quarto offeretis12 vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
12 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,24 

et sacrificia13 eorum14 et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis15
13 et sacrificia] sacrificiaque Weber |
14 eorum] om. ΛH Ω Clementina |
15 celebrabitis ΠC (celebravitis) ΛH ΠD ΣT B* ΨB²FM ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] celebrabis Weber |
Numérotation du verset Nm. 29,25 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,26 

Die quinto offeretis16 vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
16 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,27 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis17
17 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,28 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,29 

Die sexto offeretis18 vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
18 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,30 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis19
19 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,31 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,32 

Die septimo offeretis20 vitulos septem et21 arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
20 offeretis] offerentes Weber |
21 et] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 29,33 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis22
22 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,34 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,35 

Die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
Numérotation du verset Nm. 29,36 

offeretis23 holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos immaculatos septem
23 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,37 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis24
24 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,38 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,39 

Hec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris preter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis.

Capitulum 29

Numérotation du verset Nm. 29,1 
Mensis etiam septimi prima dies {t. 1: Erfurt, f. 175va; facsim., p. 350a} venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum.
marg.| MENSIS  ETIAM  SEPTIMI. ORIGENES. Sequitur festivitas septimorum. Sicut enim inter dies septimus quisque observatur sabbatum, et est festivitas, ita inter menses septimus quisque mensis sabbatum est mensum. Agitur ergo festivitas que dicitur sabbata sabbatorum et fit in die prima mensis memoria tubarum. Sed quis est qui festivitatem gerat memorie tubarum, nisi qui scripturas propheticas et apostolicas (que veluti celestis personant tuba) memorie thesauro commendat, et in lege Dei medidatur die ac nocte, et qui potest gratias Spiritus Sancti promereri, quibus inspirati sunt prophete et psallens dicere. Canite in initio mensis tuba? Est et alia festivitas cum affligunt animas suas et humiliant festa celebrantes. O mira festivitas dies festus vocatur anime {t. 1: Erfurt, f. 175va; facsim., p. 350a} afflictio. Hic enim, inquit, dies est propiciationis decima die mensis septimi. Vide ergo si diem festum vis agere, si vis ut letetur Deus super te, afflige animam tuam, et humilia ne expleat desideria sua, ne lasciviat. Denique Pasche festivitas et azimorum panem afflictionis habere dicuntur, nec potest quis agere diem festum nisi afflictionis panem manducavit. Et Pascha cum amaritudine manducatur. Vides ergo quales sunt festivitates Dei, non recipiunt corporalem dulcedinem nihil remissum, nihil voluptuosum volunt, sed afflictionem anim et amaritudinem humiliatemque deposcunt, quia qui se humiliat exaltabitur. Hoc ergo poscit dies propiciationis. Cum enim afflicta fuerit anima et humiliata in conspectu Domini, propiciatur Christus quem proposuit Deus propiciatorem in sanguine suo per fidem.
Numérotation du verset Nm. 29,2 
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 29,3 
et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 29,4 
unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
Numérotation du verset Nm. 29,5 
et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
Numérotation du verset Nm. 29,6 
preter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis et sacrificium1
1 sacrificium Rusch ( hapax )] holocaustum Weber
interl.| vel: holocaustum
sempiternum cum libationibus solitis. Hisdem2 cerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
2 Hisdem] eisdem Φ ΨB²DM ΩS Ω M Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Nm. 29,7 
Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et affligetis animas vestras. Omne opus servile non facietis in ea.
Numérotation du verset Nm. 29,8 
Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 29,9 
et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos3 duas decimas per arietem,
3 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,10 
decimam decime per agnos singulos qui sunt simul septem agni
Numérotation du verset Nm. 29,11 
et hircum pro peccato absque his que offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum.
Numérotation du verset Nm. 29,12 
Quinta decima vero die mensis septimi que vobis erit sancta atque venerabilis. Omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem
marg.| QUINTA  DECIMA  VERO  DIE. ORIGENES. Ultimus dies festus de quo letatur in homine scenophegia est. Letatur ergo super te cum viderit in tabernaculis habitantem, non super terram fixum et {t. 1: Erfurt, f. 175vb; facsim., p. 350b} fundatum animum habentem, nec que terrena sunt, et quasi umbra pro hereditate possidentem, sed in transitu positum et dicentem: «Incola ego sum et peregrinus, sicut omnes patres mei»a. «In tabernaculis enim habitaverunt Abraham, Isaac et Iacob»b. Cum ergo paratus es extendere te anteriora usquequo pervenias ad terram fluentem lac et mel, letatus Deus in te et diem festum agit super te, hoc quidem in presenti. In futuro vero si vis considerare quomodo agant dies festi, obliviscem omnia mundana, describe tibi quomodo celum et terra transeunt, et transit omnis habitus mundi. Celum vero novum et terra nova fundatur. Amove solis huius lucem, et da illi mundo qui venturus est solis huius septuplum lumen, immo ipsum Deum. Pone astantes angelos glorie et omnes celorum virtutes. Considera quomodo ibi agi possunt dies festi Domini, que ibi festivitas, que ibi gaudia, que letitie magnitudo. Quamvis enim magne sunt et vere festivitates que spiritualiter geruntur in anima, ex parte tamen sunt, non ex integro, sicut ex parte scimus et ex parte prophetamus. Unde: «Nemo vos iudicet in cibo aut potu aut in parte diei festi»c. Non dixit in die festo. Ex parte enim diem festum in hoc mundo celebramus, corpus enim corruptibile aggravat animam et deprimit sensum multa cogitantem. «Cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est»d.
a Cf. Ps. 118, 19.
b Cf. Hbr. 11, 9.
c Col. 2, 16.
d 1Cor. 13, 10.
Numérotation du verset Nm. 29,13 
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim4
4 i. q.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,14 
et in libamentis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos5 qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
5 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,15 
et decimam decime agnis singulis qui sunt simul agni quatuordecim
Numérotation du verset Nm. 29,16 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius.
Numérotation du verset Nm. 29,17 
In die altero offeretis6 vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
6 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,18 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis7
7 celebrabitis Cava (celebravitis) ΛH ΠCD² B* ΦAV S P ΨFM Ω Rusch Ed1530 Clementina ] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,19 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque et libamine eius8.
8 libamine – eius] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,20 
Die tertio offeretis9 vitulos undecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
9 offeretis] offeres Weber
Numérotation du verset Nm. 29,21 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis10
10 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,22 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque11 et libamine eius.
11 sacrificioque] et sacrificio Weber
Numérotation du verset Nm. 29,23 
Die quarto offeretis12 vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
12 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,24 
et sacrificia13 eorum14 et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis15
13 et sacrificia] sacrificiaque Weber
14 eorum] om. ΛH Ω Ed1455 Clementina
15 celebrabitis ΠC (celebravitis) ΛH ΠD ΣT B* ΨB²FM ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,25 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,26 
Die quinto offeretis16 vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim {t. 1: Erfurt, f. 176ra; facsim., p. 351a}
16 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,27 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis17
17 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,28 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,29 
Die sexto offeretis18 vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
18 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,30 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis19
19 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,31 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,32 
Die septimo offeretis20 vitulos septem et21 arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
20 offeretis] offerentes Weber
21 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,33 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis22
22 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,34 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,35 
Die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non {t. 1: Erfurt, f. 176rb; facsim., p. 351b} facietis
Numérotation du verset Nm. 29,36 
offeretis23 holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos immaculatos septem
23 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,37 
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis24
24 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,38 
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,39 
Hec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris preter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_29)

Notes :