Capitulum 21

Numérotation du verset Nm. 21,1 

quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo predam
Numérotation du verset Nm. 21,2 

at Israel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
Numérotation du verset Nm. 21,3 

exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma, id est anathema.
Numérotation du verset Nm. 21,4 

Profecti sunt autem et de monte Or per viam que ducit ad mare Rubrum ut circuirent terram Edom et tedere cepit populum itineris ac laboris.
Numérotation du verset Nm. 21,5 

Locutusque est contra Dominum1 et Moysen ait:cur eduxisti nos de Egypto ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aque, anima nostra iam nauseat2 super cibo isto levissimo.
1 est... Dominum] contra Deum Weber |
2 nauseat] nausiat Weber |
Numérotation du verset Nm. 21,6 

Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
Numérotation du verset Nm. 21,7 

venerunt ad Moysen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moyses pro populo
Numérotation du verset Nm. 21,8 

et locutus est Dominus ad eum fac serpentem eneum3 et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
3 eneum G Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 21,9 

fecit ergo Moyses serpentem eneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
Numérotation du verset Nm. 21,10 

profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth
Numérotation du verset Nm. 21,11 

unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine que respicit Moab contra orientalem plagam
Numérotation du verset Nm. 21,12 

et inde moventes venerunt ad torrentem Zareth4
4 Zareth] Zared hic et ubique Weber
Numérotation du verset Nm. 21,13 

quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon
que est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
Numérotation du verset Nm. 21,14 

unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
Numérotation du verset Nm. 21,15 

scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
Numérotation du verset Nm. 21,16 

ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Moysen congrega populum et dabo ei aquam
Numérotation du verset Nm. 21,17 

tunc cecinit Israel carmen istud ascendat puteus
concinebant
Numérotation du verset Nm. 21,18 

puteus quem foderunt principes
et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Mathana .
Numérotation du verset Nm. 21,19 

de Mathana in5 Nahaliel
5 in] om. Weber
de Nahaliel in Bamoth
Numérotation du verset Nm. 21,20 

Bamoth6 vallis est in regione Moab in vertice Phasga quod7 respicit contra desertum
6 Bamoth] de praemittit Weber |
7 quod Rusch ] et quod Weber |
Numérotation du verset Nm. 21,21 

Misit autem Israel
nuntios ad Seon regem Amorreorum
dicens
Numérotation du verset Nm. 21,22 

obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas
ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
Numérotation du verset Nm. 21,23 

qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos quin potius exercitu congregato
egressus est obviam in desertum et venit in Iasa et pugnavit8 contra eum
8 et pugnavit Rusch ] pugnavitque Weber
Numérotation du verset Nm. 21,24 

a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon
usque Iebboc et filios Ammon quia forti presidio tenebantur termini Ammonitarum9
9 Ammonitarum ΨBD Ω (Amonitarum Ω M) Clementina Rusch ] Ammanitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 21,25 

tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
Numérotation du verset Nm. 21,26 

urbs Esebon
fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab
et tulit omnem terram que dicionis illius fuerat usque ad10 Arnon
10 ad Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 21,27 

idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon edificetur et construatur civitas Seon
Numérotation du verset Nm. 21,28 

ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
Numérotation du verset Nm. 21,29 

ve tibi Moab peristi popule
Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
Numérotation du verset Nm. 21,30 

iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon
lassi pervenerunt in Iophe11 Nophe
11 Iophe] Nophe Weber
et usque Medaba
Numérotation du verset Nm. 21,31 

habitavit itaque Israel in terra Amorrei
Numérotation du verset Nm. 21,32 

misitque Moyses
qui explorarent
Iazer cuius ceperunt viculos
et possederunt habitatores
Numérotation du verset Nm. 21,33 

verteruntque se et ascenderunt per viam Basan
et occurrit eis Og
rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
Numérotation du verset Nm. 21,34 

dixitque Dominus ad Moysen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
Numérotation du verset Nm. 21,35 

Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius.

Capitulum 21

Numérotation du verset Nm. 21,1 
quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo predam
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 162vb; facsim., p. 324b} QUOD  CUM  AUDISSET. Audivit Chananeus quod venisset Ierusalem in locum exploratorum ubi quondam offendit populus inivit prelium et captivum duxit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur ex voto victor vincitur victi superant, in quo intelligitur ut cum nos Dei auxilio destitutos invaserint hostes et captivaverint non despecemus, potest enim fieri ut vincamus ubi victi sumus.
Numérotation du verset Nm. 21,2 
at Israel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
Numérotation du verset Nm. 21,3 
exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma, id est anathema.
marg.| ANATHEMA. AUGUSTINUS. Et anathematizavit eum et civitates eius et vocatum est nomen loci illius anathema, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in penam voveret. Est enim anathematizare quod vulgo dicitur devotare. Origo autem huius verbi est in grece lingua ab his rebus que vote et persolute, id est promisse et reddite sursum ponebantur in templis, apotoianathome, id est sursum ponere vel figendo vel suspendendo.
Numérotation du verset Nm. 21,4 
Profecti sunt autem et de monte Or per viam que ducit ad mare Rubrum ut circuirent terram Edom et tedere cepit populum itineris ac laboris.
marg.| PROFECTI  SUNT, etc. Tricesima quinta mansio est in salmona. Tricesima sexta mansio est in Phinon. He due in ordine historie non inveniuntur. In his mortuo Aaron, murmurat Israel contra Deum et Moysen. Manna fastidit a serpentibus vulneratur. Pulchre autem Salmona interpretatur imaguncula, quia ibi expressa est imago Christi per   serpentem Eneum , qui in ligno pependit. Phinon vero interpretatur os, quia cum passionem eius cognoscimus, quod corde credimus ore pronunciamus. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Numérotation du verset Nm. 21,5 
Locutusque est contra Dominum1 et Moysen ait:cur eduxisti nos de Egypto ut moreremur in solitudine? {t. 1: Erfurt, f. 163ra; facsim., p. 325a} Deest panis, non sunt aque, anima nostra iam nauseat2 super cibo isto levissimo.
1 est... Dominum] contra Deum Weber
2 nauseat] nausiat Weber
Numérotation du verset Nm. 21,6 
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
Numérotation du verset Nm. 21,7 
venerunt ad Moysen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moyses pro populo
Numérotation du verset Nm. 21,8 
et locutus est Dominus ad eum fac serpentem eneum3 et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
3 eneum G Φ Rusch Clementina ] om. Weber
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 163ra; facsim., p. 325a} FAC  SERPENTEM  ENEUM, etc. ISIDORUS. Morsus serpentium exaltato et inspecto Eneo serpente ianabantur, quia Christus antiquum serpentem in patibulo triumphavit et venena eius exclusit, ut qui vere expresseque imaginem filii Dei et passionem eius conspexerit sanetur, unde: «Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto» etc.a Eneus serpens in ligno suspenditur, quia ceteris metallis est durabiliius et Christus per humanitatem in serpente mortuus, vivit per divinitatem quasi Eneus.
a Io. 3, 14.
Numérotation du verset Nm. 21,9 
fecit ergo Moyses serpentem eneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
Numérotation du verset Nm. 21,10 
profectique filii Israel {t. 1: Erfurt, f. 163rb; facsim., p. 325b} castrametati sunt in Oboth
interl.| magi vel phitones
marg.| PROFECTIQUE  FILII  ISRAEL  CASTRAMETATI  SUNT, etc. Tricesima septima mansio est in Oboth que vertitur in magos vel phitones. Quia post imaginem Dei que in cordis ratione monstratur et confessionem fidei que ore profertur consurgunt serpentes et malefice artes. Nos autem omni custodia servantes cor nostrum ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum obturemus aures.
Numérotation du verset Nm. 21,11 
unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine que respicit Moab contra orientalem plagam
marg.| UNDE  EGRESSI, etc. HIERONYMUS. In Ieabarim acervus, scilicet lapidum transeuntium. Hi sunt sancti qui per hoc seculum ad alias mansiones transire festinant. Sunt enim sancti lapides qui voluuntur super terram leves et politi et rotunditate sua rotarum curribus similes. Sunt alii de via tollendi, ne ambulantium pedes offendant. Unde Isaiasb:"Erigite lapides de capite platearum".
b <Revera> Sententia ex Dt. 27, 4: « Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce » et Lam. 4, 1: « Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum ».
marg.| Quod autem dicitur in finibus Moab, et supra scriptum est in solitudine Moab, que respicit Moab contra solis ortum, ostendit iuxta litteram quod hucusque fuerint in finibus Idumeorum et nunc veniant ad terminum Moab de alia, scilicet provincia ad aliam. Non enim semper uni virtuti studendum est. Sed de virtute in virtutem eundum, et de alia ad aliam transeundum. Herent enim sibi et ita connexe sunt, ut qui una carverit omnibus careat. Hoc autem eorum proprie est qui solis iustitie ortum considerant.
Numérotation du verset Nm. 21,12 
et inde moventes venerunt ad torrentem Zareth4
4 Zareth] Zared hic et ubique Weber
interl.| aliena descensio
marg.| VENERUNT  AD  TORRENTEM  ZARETH, etc. Tricesima nona mansio fuit in Dibongad, sicut in serie mansionum scriptum est, quod interpretatur fortiter intellecta temptatio. Sed pro hac in ordine historie dicitur quia de Ieabarim   venerunt ad torrentem Zareth . Deinde castrametati sunt trans Arnon, que est in solitudine finium Amorrei, in terminis moabitarum et amorreorum. Et postea venerunt ad puteum ubi cecinerunt carmen hocc: «Ascende putee quem foderunt principes» etc. Et de solitudine in Mathana, deinde ad torrentes Dei et post ad excelsa et de excelsis ad vallem que est in regione Moab. Hec loca in finibus amorreorum quidam interpretantes putant non mansiones esse, sed transitus, nec preiudicare debere catalogo mansionum extraordinariam expositionem. Alii spiritualibus spiritualia comperantes nolunt regiones significari, sed per nomina locorum profectus virtutus, quod post magos et congregationes lapidum sepe veniamus ad torrentem Zareth, quod interpretatur aliena descensio, et in descensione positi transeamus ad Arnon, id est maledictionem que est posita in finibus Amorreorum, qui amari hostes sunt, vel multa loquuntur. Si autem transeamus terminos Moab (qui de incestu natus vel generatus est et a vero patre recessit), occurrit nobis puteus quem non plebeius non ignobilis fodit, sed principes et duces qui canentes prophetant quo transituri sunt in deserto, scilicet in Mathana, id est domum Iude ad Naalihel, id est torrentes Dei deinde ab Bamoth quod interpretatur excelsa vel adveniens mors, quando conformes efficimur mortis in Christi. Postea occurrit nobis vallis humilitatis, que tamen in vertice montis Phasga posita est, qui interpretatur dolatus, scilicet nihil habens informe vel rude qui respicit solitudinem {t. 1: Erfurt, f. 163rb; facsim., p. 325b} que hebraice dicitur sinen, quia in virtutum culmine positi, totius mundi ruinas et omnium peccatorum respicimus vastitatem. Dibongad interpretatur fortiter intellecta temptatio. Post Dibongad pugnatur contra Seon regem amorreorum et Og regem Basan. Cum autem venerimus ad summum et biberimus de fonte principum ascendentes montes Phasga ne superbiamus, sed propositam nobis solitudinem timeamus.
c Cf. Nm. 21, 18.
Numérotation du verset Nm. 21,13 
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon
interl.| maledictionem
que est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
Numérotation du verset Nm. 21,14 
unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
marg.| IN  LIBRO  BELLORUM  DOMINI. AUGUSTINUS. Non dixit in quo libro scriptum sit vel cuius prophete vel patriarche neque negandum est fuisse iam libros sive caldeorum unde egressus est Abraham, sive Egyptiorum ubi didicerat Moises omnem illorum sapientiam vel cuiuslibet alterius gentis in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum. Qui tamen non ideo sit assumendus in eas scripturas, quibus divina commendatur autoritas. Licuit enim divine autoritati unde voluit verum testimonium sumere, sed non ideo omnia que ibi scripta sunt accipienda confirmat. Cur autem hoc loco istud commemoratum sit non evidenter apparet nisi forte ut fines illic inter duas gentes constituerentur bellum actum est quod eiusdem loci homines propter magnitudinem bellum Domini esse dixerunt ut scribetur in aliquo eorum libro bellum Domini.
Numérotation du verset Nm. 21,15 
scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
Numérotation du verset Nm. 21,16 
ex eo loco apparuit {t. 1: Erfurt, f. 163va; facsim., p. 326a} puteus super quo locutus est Dominus ad Moysen congrega populum et dabo ei aquam
marg.| EX  EO  LOCO  APPARUIT  PUTEUS  SUPER  QUO  LOCUTUS  EST  DOMINUS, etc. ORIGENES. Quid est quod magnopere precipit Dominus Moysi populum congregare, ut det aquas de puteo bibere? Quasi non sponte ad bibendum conveniret. Ait Spiritus per Salomonem in Proverbiis: «Bibe aquam de tuis vasis et de puteorum tuorum fonte et ne supereffundantur tibi aque extra tuum fontem». Quamvis in aliis exemplaribus legerimus «et effundantur tibi aque extra tuum puteum». Habet ergo quisque in semetipso puteum, immo puteos multos et vasa aque multa. Unde ait: «De vasis tuis et de fonte puteorum tuorum». Habuit Abraham puteos et Isaac. In Evangelio super puteum sedebat Salvator requiescens post laborem et dicens: «Quia siquis biberit ex aquis quas puteus continebat terrenus, sitiat rursus. Qui autem biberit ex illis quas dat Iesus, fiat in eo fons aque vive salientis in vita eternam»d. Alibi autem diciture:"Qui credit in eum flumina de ventre eius fluent aque vive". Qui ergo credit in eum non puteum, sed puteos, non solum fontes sed flumina habebit in se». Non que mortalem solent conferre vitam, sed que conferant eternam. Secundum hec ergo que in Proverbiis legimus: «ubi putei cum fonte numerantur vel nominantur, accipiendum est verbum Dei». Puteus vero si profundum mysterium tegit, fons autem, si ad populos effluit. Querendum est autem quomodo pluraliter puteos et singulariter fontem in Proverbiis dicit Sapientia: «Bibe aquas de fonte puteorum tuorum?» Videamus ergo quorum puteorum unum dixerit fontem. Ego puto quod scientia ingeniti patris unus possit intelligi puteus et alius agnitio unigeniti filii, alius enim a patre filius, nec idem qui et pater. Unde: «Alius est qui testimonium de me dicit pater». Tertius puteus cognitio spiritus sancti, alius enim est a patre et filio spiritus. Unde: «Mittet vobis pater alium paraclitum spiritum veritatis». Est ergo hec trium personarum distinctio in patre et filio et spiritu Sancto que ad pluralem puteorum numerum revocatur, quorum unus est fons, quia una est substantia et natura trinitatis.
d Io. 4, 14.
e Cf. Io. 7, 38.
marg.| ORIGINES. Possunt et illi putei videri de quorum scientia dicit qui repletus est Sapientia Dei. Ipse enim mihi dedit eorum que sunt scientiam veram, ut sciret scientiam mundanam et elementorum virtutem et initium et finem et medietatem temporum et vicissitudinum permutationes et commutationes temporum anni circulos {t. 1: Erfurt, f. 163va; facsim., p. 326a} et astrorum positiones, naturas animalium et iras bestiarum etc. Vides quanti sunt putei in rerum scientia. Puteus est scientia virgultorum et forte cuiusque virgulti natura habet proprium puteum. Item est puteus animalium scientia et forte queque species animalium proprium habet puteum, et hec singula (quoniam profundam habent scientiam) merito putei esse dicuntur. Et dum absconditum fuit mysterium Christi a seculis et generationibus recte horum scientia putei dicuntur. Cum autem credentibus manifestavit Deus per Spiritum Sanctum efficiuntur hec omnia fontes et flumina, ut iam non habeatur in occulto horum scientia, sed riget credentes et satiet. Ideo credo Salvator dicebat quia qui credit in eum et aquam doctrine eius biberit, non iam puteus nec fons, sed fient in eo flumina aque vive. Sicut enim unus puteus, id est sermo Dei, efficitur putei et fontes et flumina, ita anima hominis, que est ad imaginem Dei, potest in se habere et producere puteos et fontes et flumina. Sed putei qui sunt in anima nostra indigent fodiente ut mundentur, et quod terrenum est auferatur, ut vene ille rationabilium sensuum quas eis inservit Deus, pura et sincera fluenta producant. Dum enim terra tegit, non potest pura laticis unda profluere. Ideo scriptum est qui pueri Abraham fodiebant puteos, sed operiebant eos terra Philistei. Isaac quoque qui hereditatem patris susceperat, patris puteos fodit et terram removit quam iniecerant Philistei. Notandum autem quia dum viveret Abraham, non aussi sunt Philistei replere puteos aut iniiecere terram, sed, eo mortuo, invaluerunt et insidiati sunt puteis eius, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrae ad puteos invenit Rebeccam, que interpretatur patientia. Hec efficitur uxor Isaac, sed apud puteos. Similiter Iacob cum ad Mesopotamiam venit habens preceptum patris nec alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel et Moyses Sephoram. Si ergo intellixisti que et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in coniungium ducere, vel sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes et dicere quod de sapientia dictum est. Hanc quesivi mihi ducere uxorem, esto assidue circa puteos istos et ibi reperies huiusmodi coniugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam et alii plurimi in singulis scripturarum sermonibus et sensibus. Est tunc hic eminentior quem foderunt, non quicumque homines, sed principes et horum sublimiores quos appellavit reges. Ideo in ymnis canitur Deo apud hunc puteum et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi:   Congrega populum et dabo ei aquam de puteo.
marg.| CONGREGA  POPULUM. Allegorice. Lex convocat te ad puteum Christum, scilicet Dei filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum patre et spiritu deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Unde ipse dicit, quia Moyses de me scripsist. Vocat autem ut bibamus aquas et cantemus ei canticum, id est corde credamus ad iustitiam et ore confiteamur ad salutem.
Numérotation du verset Nm. 21,17 
tunc cecinit Israel carmen istud ascendat puteus
interl.| SEPTUAGINTA: Initiate ei puteum , id est: in initio omnium confitemini esse puteum.
marg.| ASCENDAT  PUTEUS. ORIGENES. Initiate illi puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creature.
marg.| Vel sic: ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum. Date initium cordi vestro, ut inicipia intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aque hauriende sunt, et reficiendus populus credentium. Initiate ergo ei, id est israeli hunc puteum, ut sensum misticum siquis ex corde videt Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur, non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse et Basilides et Valentinus, sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare Deum de fontibus Israel. Non veniunt ergo ad puteum tales, quem foderunt principes et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis. Omnis autem heresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et ad inferiora descendit. Est ergo in valle positus salsus et amarus omnis hereticus sensus et omnis peccati actus. Quid enim dulce? Quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad hereticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis. Si gustaveris aquam de his puteis, si hereticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehenne incendia in te preparabis. Talibus dicitur: «Incedite in lumine ignis vestri etc.»f Foderunt illum principes et excuderunt reges. Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo non {t. 1: Erfurt, f. 163vb; facsim., p. 326b} excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo ceditur vel formatur. Principes tamquam inferiores foderunt, id est quasi in terre molliciem altitudinem quandam demerserunt. Hi vero quos reges appellat, quasi fortiores non solum terre profundum, sed saxi duriciam penetrant ut perveniant ad profundiores aquas et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes iudicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli quorum aliquis dicit: «Nobis autem revelavit Deus per Spiritum Sanctum»g. Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei. Qui ergo per Spiritum Sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei: reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt quia dura et difficilia scientie penetrarunt secreta. Foderunt ergo puteum istum principes et excuderunt reges gentium, id est apostoli qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, docentes omnes gentes et baptisantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Et per hoc excuderunt, id est patefecerunt scientiam putei. Hec quoque que in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis scriptura legis et prophetarum evangelica quoque et apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem littere, et de inferiori petra ubi Christus est, Spirituales sensus velut aquam vinam proferre. Reges dicuntur quia peccati regnum expulerunt et iustitie regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere ceteros qui prius fecerit que docet. Unde: «qui fecerit et docuerit sic homines magnus vocabitur in regno celorum»h. Magnum autem in regno esse, est regem esse.
f Is. 50, 11.
g 1Cor. 2, 10.
h Mt. 5, 19.
concinebant
Numérotation du verset Nm. 21,18 
puteus quem {t. 1: Erfurt, f. 163vb; facsim., p. 326b} foderunt principes
interl.| alii: reges
marg.| PRINCIPES. Possunt idem vocari principes et reges vel principes prophetas intelligimus. Ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditatem littere collocaverunt. Ideo de illis dicitur: «Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra». Et alibi: «Qua magna multitudo dulcedinis tue, Domine, quam abscondisti timentibus te?»i Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et ecclesias regunt. Unde et Christus dicitur rex regum.
i Ps. 30, 20.
et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Mathana .
interl.| munera ipsorum
marg.| ET  PARAVERUNT  DUCES. ORIGENES.   Excuderunt , inquit,   reges gentium in regno suo, dum dominarentur eis . Non enim possunt fodere puteum istum, nec latentes aque vive venas aperire, nisi prius Domini sint gentium barbararum. Quicquid in eis ferum fuit in actibus, quicquid babarum in moribus domuerunt et subiecerunt regio sensui ut non gentiliter sed legitime agant. Hi vere sunt reges profunda putei rimantes et verbi Dei arcana perscrutantes.
Numérotation du verset Nm. 21,19 
de Mathana in5 Nahaliel
5 in] om. Weber
interl.| ex Deo
marg.| PROFECTI  SUNT.  ORIGINES. Profecti a puteo venerunt in Mathanaum, quod interpretatur munera ipsorum. Fidem enim et affectum expetit Deus ab homine, unde: «Et nunc Israel, quid Dominus tuus poscit ate, nisi ut timeas Deum et incedas in viis eius et diligas eum» etc.j Hec munera oportet a nobis Domino dari, postquam agnitionem bonitatis eius de altitudine putei biberimus. Notandum autem quod propheta dicit ‘poscit a te’ ut erubescant qui negant in arbitrio hominis esse ut salvetur. Quomodo enim posceret ab homine Deus, nisi haberet homo in potestate sua quod poscenti debeat offerre? Sunt ergo que dantur a Deo et que ab homine. In homine fuit ut de una mna faceret quinque. Ex Deo ut mnam haberet homo ex qua posset facere decem mnas. Cum autem obtulit ex se, accepit ex Deo non iam pecuniam, sed potestatem et regnum decem civitatum. Petiit Deus ab Abraham ut offerret ei filium suum. Obtulit intrepidus, imposuit super aram, cultrum eduxit ad ingulandum, sed continuo inhibetur et aries pro filio datur ad victimam. Vides ergo quia que Deo offerimus, nobis manent, sed expetimur ut affectus noster et fides probetur.
j Dt. 10, 12.
marg.| Quie de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera que Deo offerat, de quibus in lege dicitur: «Munera mea data mea»k. Ex his ergo que Deus dedit offertur Deo dedit autem agnitionem sui et homo offert ei fidem suam et affectum.
k 2Sm. 19, 42.
marg.| Cum obtulerimus que ex Deo sunt, consequimur que ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus Sancti de quo dicitur: «Omnia autem ex Deo sunt»l.
l 1Cor. 11, 12.
de Nahaliel in Bamoth
marg.| IN  BAMOTH. Bamoth adventus mortis, qua scilicet commorimur ut comvivamus ei et mortificamus membra nostra super terram. Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte. Qui enim ordinem salutaris vie tenet, debet per hec singula iter agere et post multa ad hunc locum venire.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 164ra; facsim., p. 327a} ORIGENES. Idem et Bamoth , inquit,   in nemus, quod est in campo Moab a vertice montis Cesi qui respicit ad desertum . Si hoc itinere incedamus, quod non tam locorum vocabulis quam anime profectibus constat, post omnia venimus in nemus vel secundum alios in Ranan, quod interpretatur ascensus vel vertex montis. Per hec ergo venitur ad illud famosum paradisi nemus et amenas delicias antique habitationis vel ad perfectionis et beatitudinis summitatem, ut dicamus quia suscitavit nos cum eo et sedere fecit in celestibus cum Christo. Vides quousque pervenitur a puteo, quibus mansionibus immo profectibus iter anime paratur ad celum.
Numérotation du verset Nm. 21,20 
{t. 1: Erfurt, f. 164ra; facsim., p. 327a} Bamoth6 vallis est in regione Moab in vertice Phasga quod7 respicit contra desertum
6 Bamoth] de praemittit Weber
7 quod Rusch ] et quod Weber
Numérotation du verset Nm. 21,21 
Misit autem Israel
interl.| alii: Moyses
marg.| MISIT  AUTEM. Idem. Mittit Israel legatos ad regem ammorreorum, regem scilicet superbum, qui ait: «Virtute mea faciam et sapientia intellectus mei auferam fines gentium» etc. Et: «ascendam in celum super sidera, celi ponam thronum meum» etc. Ille quoque superbus et elatus quasi unigenitus eius de quo scriptum est: «Quia extolletur super omne quod dicitur aut quod colitur Deus etc.» Omnis ergo elatus filius, elati huius est vel discipulus et imitator, unde; «Ne forte elatus incidat in iudicium diaboli». In quo ostenditur quod omnis elatus sicut diabolus condemnabitur. Nos ergo qui transire volumus per hunc mundum ut perveniamus ad sanctam terram sanctis promissam, mittimus verbis pacificis ad Seo promittentes quia non habitabimus in terra eius nec morabimur cum eo, sed transibimus tantum incedentes viam regiam vel via regali nusquam declinantes nec in agrum nec in vineam nec de lacu eius bibentes. Cum enim ad aquam baptismi venimus et prime fidei signacula suscipimus, diabolo renunciamus et pompis eius et omnibus operibus eius et omnibus servitiis eius et voluptatibus quod adumbratur cum dicitur: «Quia non declinet Israel in agrum neque in vineam eius neque bibat de lacu eius». Non enim ultra discipline diabolice non astrologice non magice vel illius doctrine que contra Dei pietatem sit, bibit fidelis. Habet enim fontes suos et bibet de fontibus Israel, de fontibus Salvatoris non de lacu Seon. Nec relinquens fontem aque vive congregat sibi lacus confractos vel contritos.
nuntios ad Seon regem Amorreorum
interl.| id est infidelium, scilicet qui Deum in amaritudine ducunt
marg.| AD  SEON  REGEM.   Seon , qui interpretatur arbor infructuosa vel elatus. Hic est rex ammorreorum qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic diabolus elatus et infructuosus de quo dicitur: «Venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam». Et alibi: «Ecce princeps huius mundi mittetur foras, non quia creavit mundum, sed quia immundo peccatores sunt». Et ipse peccati princeps est secundum quod dicitur: «Quia omnis mundus in maligno positus est et ipse mundi princeps est».
dicens
Numérotation du verset Nm. 21,22 
obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas
interl.| disciplinam diabolicam vel pietati contrariam
ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
marg.| VIA  REGIA, etc. Que dicit: «Ego sum via, veritas et vita». De quo dicitur: «Deus iudicium tuum regi da»m. Hac incedendum est et nusquam declinandum nec in agrum nec in vineam, id est nec ad opera nec ad sensus diabolicos volumus pacifice transire per mundum. Sed hoc magis incitat principem mundi quod dicimus nos nolle manere cum eo vel morari vel aliquid eius contingere. Iude irascitur et movet persecutiones et pericula cruciatus intentat. Inde dicit: «Congregavit Seon populum suum» etc..
m Ps. 71, 2.
Numérotation du verset Nm. 21,23 
qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos quin potius exercitu congregato
marg.| EXERCITU. Principibus, scilicet et iudicibus mundi et omnibus nequitie ministris qui semper impugnant populum Dei.
{t. 1: Erfurt, f. 164rb; facsim., p. 327b} egressus est obviam in desertum et venit in Iasa et pugnavit8 contra eum
8 et pugnavit Rusch ] pugnavitque Weber
marg.| IN  IASA.   In Iasa vel Isaar, quod interpretatur mandati impletio. Si enim veniamus ad impletionem mandatorum superamus superbum et elatum. Mandatum enim complere, id est diabolum et exercitum eius superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in Isaar, id est si precepta Domini nostri Iesu Christi servemus.
Numérotation du verset Nm. 21,24 
a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon
interl.| civitas
marg.| IN  ORE  GLADII. «Vivus est sermo Dei, id est efficax et penetrabilior omni {t. 1: Erfurt, f. 164rb; facsim., p. 327b} gladio» etc.n De quo dicit Apostolus: «Et gladium spiritus quod est verbum Dei»o. In huius ore cadit Seon, id est diabolus.
n Hbr. 14, 12.
o Eph. 6, 17.
marg.| TERRA  EIUS. Omnis terrena regio terra Seon dicitur. Sed Christus et Ecclesia eius in omni terra Seon dominatur.
usque Iebboc et filios Ammon quia forti presidio tenebantur termini Ammonitarum9
9 Ammonitarum ΨBD Ω (Amonitarum Ω M) Ed1455 Clementina Rusch ] Ammanitarum Weber
marg.| AB  ARNON  USQUE  IEBBOC.   Iebboc civitas finisque regni Seon sicve Arnon initium. Interpretatur autem Arnon maledictiones eorum. Iebboc luctamen. Necesse est enim ut qui vult exire de regno diaboli luctetur cum eius ministris. Sed si vicerit iam non erit Iebboc civitas Seon sed Israelis. Hinc Iacob cum venisset ad quendam locum paratum est ei certamen et ibi tota nocte luctatus cum invaluisset vocatum est nomen eius Israel.|
Numérotation du verset Nm. 21,25 
tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
marg.| TULIT  ERGO  ISRAEL, etc. AUGUSTINUS. Hic possedit Israel civitates ammorreorum quas bello superavit, quia non eas anathematizavit. Si enim anathematizasset, possidere non posset, nec inde ad usus suos aliquid usurparet. Notandum vero quomodo victa bella gerebantur innoxius enim transitus negabatur qui iure humane societatis debebatur, sed iam ut Deus sua iussa vel promissa compleret, adiuvit hic israelitas, quibus ammorreorum terram dari oportebat. Nam Edom cum similiter transitum negaret non pugnaverunt cum illa gente israelite, id est filii Iacob cum filiis Esau, quia terram illam Israelitis non promiserat, sed declinaverunt ab eis.
marg.| ISRAEL. Qui in Christo Israel est, non in carne, sed in manifesto videns habitat in omnibus civitatibus ammorreorum, cum toto orbe terrarum Christi Ecclesie propagantur. Sed et quisque nostrum prius fuit civitas regis Seon, qui interpretatur elatus. Regnabat enim in nobis stulticia, superbia, impietas et omnia que sunt ex parte diaboli. Sed ubi expugnatus est fortis et vasa eius direpta, effecti sumus civitates Israel et hereditas sanctorum si tamen excisa est in nobis penitus potestas que prius dominabatur et arbor infructuosa, et rex elatus, et sumus sub eo qui dicit: «Discite a me quia mitis sum et humilis corde»p.   In Esebon et viculis eius etc. Singillatim civitates superbi et infructuosi regis enumerat et precipuam regni eius urbem Esebon nominat, que interpretatur cogitationes. Merito ergo maxima pars regni diabolici et potestas eius plurima in cogitationibus regnat, quia de corde prodeunt cogitationes male, homicidia, adulteria et huiusmodi que coinquinant hominem. Necessario ergo ista civitas igne exuritur quem Salvator venit mittere in terram et vult ut accendatur.
p Mt. 11, 29.
marg.| ISIDORUS. In tricesima nona mansione geritur bellum contra Seon regem ammorreorum, et Og regem Basan. Seon interpretatur temptatio oculorum. Hic est diabolus qui transfigurat se velut in angelum lucis et per hereses et scismata verisimilia mentitur, ut incautos fallat. Hunc ammorrei, id est amaricantes, habent regem. Nisi enim quedam simulatio veritatis precedat, non sunt hereses amaricantes nec scismata in Ecclesia. Hunc regem quisque occidit cum damnat simulationem et diligit veritatem. Og interpretatur conclusio. Basan autem confusio. Id enim diabolus agit ut concludat viam ad Deum opponendo idola ne credatur in Christum. Conclusio precedit ut rex sequitur confusio tamquam plebs. Quod qui modo concluduntur ne credant in Christum cum Christus apparuerit confundentur. Ideo mansio hec, id est Dibongad, interpretatur fortiter intellecta temptatio. Quia si superetur simulatio que per Scisma vel heresim exacerbat Ecclesiam, et conclusio que per sacrilegium claudit fidei viam temptatio intelligitur et intellecta fortiter superatur.
Numérotation du verset Nm. 21,26 
urbs Esebon
interl.| cogitationes scilicet
fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab
interl.| de patre vel aqua paterna
marg.| SEON  REGIS.   Seon , id est loquentis, qui enim sub diabolo agunt, tamen loqui norunt, sed inania loquuntur utpote astrologi et aliqui physici. Fidelium autem regnum quod a Deo est non in sermone, sed in virtute Dei.
marg.| MOAB. RABANUS.   Moab qui interpretatur de patre vel aqua paterna de {t. 1: Erfurt, f. 164va; facsim., p. 328a} incestu et ebrietate conceptus, quasi absente et nesciente patre, secularem scientiam significat, que autorem sui sensum habet. Et quia ex Dei conditione generatur, videtur nasci de patre. Sed quia adulter est et adversarius populi Dei, de incestu et spelunca et nocte generatur. Unde secundum Isaiam: «In nocte perit»q, id est in errore sempiterno. Ar quoque urbs moabitarum que interpretatur adversarius, significat quod hec sapientia Deo inimica Ecclesiastico sermone contra se pugnante: veritatis igne consumitur, a quo et habitatores excelsorum Arnon devorantur. Arnon enim maledictio vel illuminatio eorum interpretatur. Quia qui confidunt in eloquentia vel sapientia humana que filiis tenebrarum videtur lucida corruunt consumuntur.
q Is. 4, 5.
et tulit omnem {t. 1: Erfurt, f. 164va; facsim., p. 328a} terram que dicionis illius fuerat usque ad10 Arnon
10 ad Rusch] om. Weber
interl.| maledictionem vel illuminationem eorum
Numérotation du verset Nm. 21,27 
idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon edificetur et construatur civitas Seon
marg.| IDCIRCO  DICITUR. ORIGENES. Alia littera:   Propter hoc, inquit, dicent enigmatiste :   venite in Esebon ut edificetur et construatur civitas Seon, quoniam ignis processit de Esebon et flamma de civitate Seon et devoravit usque Moab , etc. Seon erat rex cuius civitas Esebon. Hic est ergo verborum ordo ac si dicant enigmatiste:   venite ut edificetur et construatur Esebon que fuit civitas regis Seon . Enigma dicitur sermo figuratus. Enigmatiste qui figuraliter loquuntur. Hi sunt lex et prophete. Unde: «Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio»r. Et Isaias: «Erunt, inquit, verba libri huius, sicut verba libri signati»s. Signatus est liber, quia figuris perplexus est et enigmatibus involutus.   Venite in Esebon ut edificetur , cecidit prima subversa et incensa, reedificanda est alia. Si videas gentilem in decore vite et in religionis errore, dic quod hic sit Esebon civitas in regno regis Seon. Regnat enim in cogitationibus eius rex infructuosus et elatus. Ad hunc si accedat Israel, id est Ecclesie filius adhibens iacula verbi Dei, distringens gladium spiritus contra eum et destruat in eo omnes munitiones gentilium dogmatum et omnes argumentationes elatorum igne veritatis exurat. Dic quia subversa est Esebon civitas regis Seon. Non tamen desertus relinquitur. Cum enim omnes filii Israel everterint in hominibus malas cogitationes et impios sensus, bonas cogitationes reedificant et pios sensus, doctrinam veritatis inserunt, religionis ritum, vivendi ordinem et morum honestatem. Et tunc vere dicunt isti enigmatiste adinvicem:   venite edificemus Esebon que fuit civitas Seon . Filii enim Ecclesie quia legis enigmata spiritualiter intelligunt, enigmatiste dicuntur, unde: «Ecce constituite hodie super gentes et regna eradicare et subvertere, reedificare et plantare». Subvertit enim Esebon, eradicat cogitationes impuras. Reedificat autem et replantat cogitationes castas ut efficiatur Esebon non ammorreorum sed filiorum Israel.|
r Ps. 77, 2.
s Is. 29, 11.
Numérotation du verset Nm. 21,28 
ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
Numérotation du verset Nm. 21,29 
ve tibi Moab peristi popule
interl.| congregans
marg.| VE  TIBI  MOAB, etc. Chamos interpretatur congregans vel quasi attrectatio. Dibon abundanter intelligens temptationem vel fluxus eorum. Iophe sufflans vel spirans. Medaba de saltu: ve ergo illis qui in spirituali {t. 1: Erfurt, f. 164va; facsim., p. 328a} Moab confidentes, congregant sibi thesauros secularis sapientie et erigunt se contra potentiam Dei. Quorum audacia non prevalebit, sed fugiet et tradetur in captivitatem regis spiritualium ammorreorum. Iugum enim ipsorum disperiet ab Esebon usque Dibon, id est a radice cogitationis usque ad profunditatem intellectus defluet scientia eorum lassique sufflantes vanitates verborum et spirantes fetidum odorem putridi sensus in saltum pervenient ubi non sunt arbores fructuose, sed bestie contra quas diciturt: «Ne tradas bestiis animam confitentem tibi».
t Ps. 73, 19.
Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
Numérotation du verset Nm. 21,30 
iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon
interl.| abundanter intelligens temptationem scilicet vel fluxus eorum
lassi pervenerunt in Iophe11 Nophe
11 Iophe] Nophe Weber
interl.| sufflans vel spirans
et usque Medaba
interl.| de saltu
Numérotation du verset Nm. 21,31 
habitavit itaque Israel in terra Amorrei
Numérotation du verset Nm. 21,32 
misitque Moyses
interl.| lex
qui explorarent
interl.| predicatores
Iazer cuius ceperunt viculos
interl.| convetus populorum
marg.| IAZER. Idem fortitudinem eorum. Fortissima scilicet hereticorum dogmata dialetica arte constructa.
et possederunt habitatores
marg.| ET  POSSEDERUNT. Ab errore convertendo et precepta Domini docendo ut de eorum correctione et profectu celestem sibi patriam acquirerent.
Numérotation du verset Nm. 21,33 
verteruntque se et ascenderunt per viam Basan
interl.| turpitudinis
et occurrit eis Og
interl.| interclusio
rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
marg.| OG  REX  BASAN. ORIGENES. Ad Og regem Basan nec legatos mittere dignantur nec petere ab eo ut transeant per terram eius, sed statim cum eo pugnant et superant eum et populum eius. Basan interpretatur turpitudo. Merito ergo nec legati mittuntur ad istam gentem nec transitus petitur per terram eius. Nullus enim nobis transitus vel accessus debet esse turpitudinem, sed ab initio statim expugnanda et omnino cavenda est. Og autem interpretatur conclusio. Qui figuram tenet omnium carnalium et materialium rerum quarum desiderio detenta anima excluditur a Deo contra quos ita bellum precipitur gerendum ut non relinquatur in eo vivens. Nullum ergo oportet relinqui a filiis Israel in regno turpitudinis et dedecoris viventem. Decet israeliticam virtutem resecaretur pia, et pia reedificare et honesta. De regno autem Seon non est scriptum: ut nullus vivus relinquatur nec de regno Moab. Forte enim ex illis aliquibus indigemus pro vite huius exercitiis et agonibus. Alioquin debuimus ex hoc mundo exisse. De Basan vero, id est turpitudine, nullo penitus indigemus excutienda omnia sunt opera turpitudinis. In nullo enim potest honestum esse quod turpe est.
Numérotation du verset Nm. 21,34 
dixitque Dominus ad Moysen ne timeas {t. 1: Erfurt, f. 164vb; facsim., p. 328b} eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
Numérotation du verset Nm. 21,35 
Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_21)

Notes :