Capitulum 14

Numérotation du verset Nm. 14,1 

igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
Numérotation du verset Nm. 14,2 

et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes
Numérotation du verset Nm. 14,3 

utinam mortui essemus in Egypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,4 

dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,5 

quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 14,6 

at vero Iosue filius Nun et Caleb
filius Iephone qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
Numérotation du verset Nm. 14,7 

et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt terram1 quam circuivimus valde bona est
1 terra T M Φ Rusch Clementina ] terram Weber
Numérotation du verset Nm. 14,8 

si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Nm. 14,9 

nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terre huius quia sicut panem ita possumus eos2 devorare recessit ab illis omne presidium Dominus nobiscum est nolite metuere
2 possumus eos] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,10 

cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus vellet eos3 opprimere apparuit gloria Domini super tectum
3 vellet eos Rusch ] inv. Weber
federis cunctis videntibus4 filiis Israel
4 videntibus Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,11 

et dixit Dominus ad Moysen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis que feci coram eis
Numérotation du verset Nm. 14,12 

feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hec est
Numérotation du verset Nm. 14,13 

et ait Moyses ad Dominum ut audiant Egyptii de quorum medio eduxisti populum istum
Numérotation du verset Nm. 14,14 

et habitatores terre huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis precedas eos per diem et in columna ignis per noctem
Numérotation du verset Nm. 14,15 

quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
Numérotation du verset Nm. 14,16 

non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,17 

magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti5:
5 iurasti Rusch ] iurasti dicens Weber
Numérotation du verset Nm. 14,18 

Domine6 patiens
6 domine Rusch ] dominus Weber
et multe misericordie auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
Numérotation du verset Nm. 14,19 

dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordie tue sicut propitius fuisti egredientibus de Egypto usque ad locum istum
Numérotation du verset Nm. 14,20 

dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
Numérotation du verset Nm. 14,21 

vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
Numérotation du verset Nm. 14,22 

attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam
et signa que feci in Egypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices
nec obedierunt voci mee
Numérotation du verset Nm. 14,23 

non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
Numérotation du verset Nm. 14,24 

servum meum Caleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam
Numérotation du verset Nm. 14,25 

quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset Nm. 14,26 

locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 14,27 

usquequo multitudo hec pessima murmurat contra me querelas filiorum Israel audivi
Numérotation du verset Nm. 14,28 

dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
Numérotation du verset Nm. 14,29 

in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
Numérotation du verset Nm. 14,30 

non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem preter Caleb filium Iephone et Iosue filium Nun
Numérotation du verset Nm. 14,31 

parvulos
autem vestros de quibus dixistis quod prede hostibus forent introducam ut videant terram que vobis displicuit
Numérotation du verset Nm. 14,32 

vestra cadavera iacebunt in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,33 

filii vestri vagi erunt7 in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram
7 vagi erunt Rusch ] inv. Weber
donec consumantur cadavera patrum in deserto
Numérotation du verset Nm. 14,34 

iuxta numerum quadraginta dierum
quibus considerastis terram annus pro die imputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
Numérotation du verset Nm. 14,35 

quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessime que consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
Numérotation du verset Nm. 14,36 

igitur omnes viri quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terre quod esset mala
Numérotation du verset Nm. 14,37 

mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
Numérotation du verset Nm. 14,38 

Iosue autem filius Nun et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
Numérotation du verset Nm. 14,39 

locutusque est Moyses universa verba hec ad omnes filios Israel et luxit populus nimis
Numérotation du verset Nm. 14,40 

et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
Numérotation du verset Nm. 14,41 

quibus Moyses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
Numérotation du verset Nm. 14,42 

nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
Numérotation du verset Nm. 14,43 

Amalechites
et Chananeus
ante vos sunt quorum gladio
corruetis eo quod nolueritis acquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
Numérotation du verset Nm. 14,44 

at illi contenebrati
ascenderunt in verticem montis
arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris
Numérotation du verset Nm. 14,45 

descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in montibusa
0 montibus Rusch] monte Weber
et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma.

Capitulum 14

Numérotation du verset Nm. 14,1 
igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
Numérotation du verset Nm. 14,2 
et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel {t. 1: Erfurt, f. 154ra; facsim., p. 307a} dicentes
Numérotation du verset Nm. 14,3 
utinam mortui essemus in Egypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,4 
dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,5 
quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 14,6 
at vero Iosue filius Nun et Caleb
interl.| qui de tribu Iuda
filius Iephone qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
Numérotation du verset Nm. 14,7 
et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt terram1 quam circuivimus valde bona est
1 terra T M Φ Rusch Clementina ] terram Weber
marg.| TERRA  QUAM  CIRCIVIMUS  VALDE  BONA  EST. ORIGENES. Que est terra ista, sancta quidem et bona, sed ab impiis habitata? Qui sunt hostes qui habitant in terra sanctorum? Quomodo eiciendi, ut succedant et habitant? Evangelia promittunt sanctis regna celorum. Et Apostolus dicita: «Nostra autem conversatio in celis est». In celis est ergo hereditas que promittitur sanctis. Putas ergo quia ibi nunc nullus habitator sit qui debeat expelli? A diebus Ioannis Baptiste regnum celorum vim patitur, etcb. Nisi essent inde aliqui expellendi, numquam diceretur per vim esse diripiendum regnum celorum. Et nisi essent cum aliquibus nobis esset prelium, non diceret Apostolusc: «Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem» etc. De his etiam diciturd: Inebriatus est gladius meus in celo. Necesse est ergo ut vincas spirituales nequitias que in celestibus esse dicuntur, qui sunt veri Chananei, et expellas de celestibus locis ut habites pro illis. Scito tamen esse gygantes. Gygas dicitur omnis qui Deo resistit, quod illi principaliter faciunt. Unde: Quis accipiet a gigante spolia? Et alibie: Nemo potest introire in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem. Comparatione ergo humane nature et demoniace nature, nos locuste sumus. Precipue si dubia sit fides nostra, et nos perterreat infidelitas, illi vere gygantes erunt, nos locuste. Si vero sequimur Iesum, et verbis eius credimus, tamquam nihil erunt in conspectu nostro. Hortatur enim nos, et dicit: Si amat nos Deus, introducet nos in terram hanc, quia bona est, et fructus eius mirabilis. Figura ergo precessit in patribus, completur in nobis. Eiecerunt illi gygantes, et consecuti sunt terram eorum, omnem terram Iudee, et Hierusalem civitatem, et montem Sion. Ad nos autem dicitur: Non enim accessistis ad ea que visibilia sunt, sed ad invisibilia. Accessistis enim ad montem Dei viventis, et ad civitatem celestem Hierusalem, et ad multitudinem angelorum. Et alibif: Hierusalem, que sursum est, libera est, que est mater nostra. Hierusalem ergo celestem esse crredimus, et ad typum huius terrene; et que scripta suntde hac terrena ad illam celestem spiritualiter referimus. Et sicut illi de terrestri Hierusalem eiecerunt Chananeos et Pherezeos et ceteras gentes, ita et nos qui accessimus ad montem Dei et ad regna celestia, necesse est ut expellamus de his contrarias potestates et spiritualia nequitie in celestibus. Et sicut illi eiecerunt Iebuseum de Hierusalem, et que vocabatur Iebus, postea vocabatur Hierusalem, ita nos oportet expellere Iebuseum de Hierusalem, et sic consequi eius hereditatem. Illi armis visibilibus {t. 1: Erfurt, f. 154rb; facsim., p. 307b} et corporalibus vincebant, nosque invisibilibus et spiritualibus. Undeg: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, etc. Induite vos loricam caritatis et galeam salutis, et assumite scutum fidei et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Cum talibus armais sequens Iesum ducem, sicut Patres calcaverunt cervices gentium, et tu calcabis cervices demonum. Ipse enim sequentibus se aith: «Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones». Vult ergo Iesus semper res mirabiles facere, vult de locustis vincere gygantes, et de his qui in terris sunt celestes superare nequitias. Hoc est fortasse quod dicitur: Quia qui credit in eum, non solum faciet illa, que ipse fecit, sed et maiora. Maius enim mihi videtur, si homo in carne positus, fragilis et caducus, fide tamen Christi et verbo eius armatus, superet demonum legiones, quamvis ipse sit qui vincit in nobis, plus tamen dicit esse quod per nos vincit. Tantum est ut nos armis istis semper simus parati et armati, et conversatio nostra in celis sit, omnis motus noster, actus, cogitatio, et sermo celestis sit. Quanto enim illic ardentius ascendimus, tanto illi precipites descendent. Et quanto nos superiores, tanto illi inferiores. Si vita nostra sancta et secundum Deum sit, mortem confert illis. Si segnis et luxuriosa, potentes adversum gygantes facit. Et quanto nos dilatamur in terris, tanto illis latiora spacia concedimus in celis. Augescamus ergo ut illi minuantur, nobis ingredientibus illi pellantur, et ascendentibus cadant.
a Phil. 3, 20.
b Cf. Mt. 11, 12.
c Eph. 6, 12.
d Is. 34, 5.
e Mt. 12, 29.
f Gal. 4, 25.
g Eph. 6, 12-17.
h Lc. 10, 9.
Numérotation du verset Nm. 14,8 
si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Nm. 14,9 
nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terre huius quia sicut panem {t. 1: Erfurt, f. 154rb; facsim., p. 307b} ita possumus eos2 devorare recessit ab illis omne presidium Dominus nobiscum est nolite metuere
2 possumus eos] inv. Weber
marg.| NEQUE  TIMEATIS. AUGUSTINUS. Caleph et Iesus Nave, loquentes ad populum ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt:   Vos autem ne timueritis populum terre, quoniam cibus nobis sunt. Abscessit enim tempus ab eis, Dominus autem in nobis ;   ne timueritis eos. Quoniam dictum est   cibus nobis sunt , hoc est: consumemus eos. Quod vero additum est   Abscessit enim tempus ab eis, Dominus autem in nobis, diligenter non dixerunt ‘Abscessit Dominus ab eis’. Impii enim fuerunt. Sed quoniam etiam impiis occulta dispensatione datur tempus florendi et regnandi,   tempus ab eis discessit.   Dominus autem in nobis : non dixerunt: Tempus abscessit ab eis et nostrum successit. Sed   Dominus autem in nobis , non tempus. Illi enim tempus habuerunt, isti Dominum temporum creatorem et omnium dispensatorem.
Numérotation du verset Nm. 14,10 
cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus vellet eos3 opprimere apparuit gloria Domini super tectum
3 vellet eos Rusch ] inv. Weber
interl.| Maiestas Domini texit eos in nubibus celi.
federis cunctis videntibus4 filiis Israel
4 videntibus Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,11 
et dixit Dominus ad Moysen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis que feci coram eis
Numérotation du verset Nm. 14,12 
feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hec est
marg.| FERIAM  IGITUR. ORIGENES. Comminatio hec non est iracunda, sed prophetica. Asumendus enim erat populus nationum, sed non per Moysen: excusavit ergo se Moyses. Sciebat enim quia gens que promittitur non per se vocanda erat, sed per Iesum, nec Mosaicus, sed Christianus populus erat appellandus. Ideo pluribus exorat pro populo suo.
marg.| ORIGENES. FERIAM  IGITUR. Fit comminatio hec a Domino, non ut divina natura passibilis et ire subiecta ostendatur sed, ut Moysi caritas quam erga populum habebat, et Dei bonitas, que supra omnem mentem est, appareret. Scribitur enim Deus irasci et comminari, ut sciat homo tantum sibi esse loci apud Deum, tantumque {t. 1: Erfurt, f. 154va; facsim., p. 308a} fiducie, ut si etiam aliqua indignatio sit in Deo, humanis observationibus mitigetur, in tantum de Deo impetrare posse hominem, ut propria statuta convertat. Bonitas enim, que sequitur iracundiam, et Moysi fiduciam ostendit apud Deum, et alienam ab iracundie vitio divinam docet esse naturam. Et mysterium in futuro explendum continet sermo, per quem promittit Deus quod alium populum hoc abiecto resuscitet.
Numérotation du verset Nm. 14,13 
et ait Moyses ad Dominum ut audiant Egyptii de quorum medio eduxisti populum istum
Numérotation du verset Nm. 14,14 
et habitatores terre huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis precedas eos per diem et in columna {t. 1: Erfurt, f. 154va; facsim., p. 308a} ignis per noctem
Numérotation du verset Nm. 14,15 
quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
Numérotation du verset Nm. 14,16 
non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,17 
magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti5:
5 iurasti Rusch ] iurasti dicens Weber
Numérotation du verset Nm. 14,18 
Domine6 patiens
6 domine Rusch ] dominus Weber
interl.| alii: sicut iurasti dicens :   Dominus patiens
et multe misericordie auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
Numérotation du verset Nm. 14,19 
dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordie tue sicut propitius fuisti egredientibus de Egypto usque ad locum istum
Numérotation du verset Nm. 14,20 
dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
Numérotation du verset Nm. 14,21 
vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
Numérotation du verset Nm. 14,22 
attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam
interl.| Modum correctionis moderatione librata dispensat.
et signa que feci in Egypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices
interl.| vel: multotiens
nec obedierunt voci mee
Numérotation du verset Nm. 14,23 
non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
Numérotation du verset Nm. 14,24 
servum meum Caleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen {t. 1: Erfurt, f. 154vb; facsim., p. 308b} eius possidebit eam
Numérotation du verset Nm. 14,25 
quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset Nm. 14,26 
locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 14,27 
usquequo multitudo hec pessima murmurat contra me querelas filiorum Israel audivi
Numérotation du verset Nm. 14,28 
dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
Numérotation du verset Nm. 14,29 
in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
Numérotation du verset Nm. 14,30 
non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem preter Caleb filium Iephone et Iosue filium Nun
Numérotation du verset Nm. 14,31 
parvulos
marg.| PARVULOS. ORIGENES. Sed filii ipsorum qui sunt hic mecum, quicumque ignorant bonum vel malum, etc. Patres nostri fuerunt populus ille prior, nos filii ipsorum sumus. Illi quia peccaverunt, abiecti sunt et ceciderunt, nos autem filii ipsorum pro ipsis surreximus et erecti sumus, qui nesciebamus bonum vel malum. Ex gentibus enim sumus, neque bona, que ex Deo veniunt, noveramus, neque mala, que ex peccato generantur. Unde: Vide autem severitatem et bonitatem Dei, in eos quidem, qui cediderunt, severitatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate, etc.
autem vestros de quibus dixistis quod prede hostibus forent introducam ut videant terram que vobis displicuit
Numérotation du verset Nm. 14,32 
vestra cadavera iacebunt in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,33 
filii vestri vagi erunt7 in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram
7 vagi erunt Rusch ] inv. Weber
interl.| id est penam fornicationis
donec consumantur cadavera patrum in deserto
Numérotation du verset Nm. 14,34 
iuxta numerum quadraginta dierum
interl.| exponit mysterium numeri
quibus considerastis terram annus pro die imputabitur et quadraginta {t. 1: Erfurt, f. 155ra; facsim., p. 309a} annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
marg.| ANNUS  PRO  DIE . ORIGENES. Quasi pro die per annum recipietis peccata vestra per quadraginta annos. Timeo hoc mysterium discutere. Video enim quod in hoc comprehenditur ratio peccatorum et penarum. Si enim cuique peccatori annus ascribitur ad penam pro unius diei peccato et secundum rationem dierum quibus peccatur totidem annorum numerus in suppliciis consumitur, vereor ne forte nobis, qui quotidie peccamus nec ipsa secula aut etiam secula seculorum sufficere possint ad penas luendas. In eo quod populus ille pro quadraginta dierum delicto quadraginta annis cruciatur in deserto, nec terram sanctam introire permittitur, similitudo futuri iudicii videtur ostendi, ubi peccatorum ratio discutienda est, ubi erit aliqua fortasse bonorum operum recompensatio vel eorum, que in vita sua quisque recipit, ut de Lazaro dicitur. Sed hoc nullius ad integrum novit, nisi cui Pater omne iudicium tradidit.
marg.| ORIGENES. Neget quis fortasse bonitati Dei convenire, ut pro diei peccato annum suppliciorum rependat, immo dicat etiam si diem pro die reddat, quamvis iustum, non videtur esse benignum. Sed si vulnus corpori infligatur, aut os confringatur, aut nervorum iunctura resolvatur, sub unius hore spacio solent hec vulnera corporibus accidere, et pluribus postmodum cruciatibus ac doloribus {t. 1: Erfurt, f. 154vb; facsim., p. 308b} exactis multo vix tempore sanari. Quanti enim tumores in loco, quanta tormenta generantur? Si vero accidat ut in eodem vulnere vel in eadem fractura iterum quis vulneretur et frequentius frangatur, quantis penis quantisque cruciatibus potest curari? Quanto autem tempore, si tamen potuerit, ad sanitatem perducitur? Et vix aliquando ita curabitur, ut vel debilitatem corporis vel feditatem effugiat cicatricis. Transi ab exemplo corporis ad vulnera anime, que quotiens peccat totiens vulneratur, peccatis velut telis. Unde: Assumite scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea extinguere. Patitur autem non solum vulnera iaculorum, sed et fracturas pedum, cum laquei parantur pedibus eius et supplantantur gressus eius. Hec et huiusmodi vulnera quanto tempore putas posse curari? O si possimus per unumquodque peccatum videre quomodo anima vulneratur. Sermo malus vulnus infligit, sed non in lingua, vulneratur anima etiam per cogitationes et concupiscentias malas. Frangitur autem et conteritur per opera peccati. Que omnia si videremus, et vulnerate anime cicatrices sentiremus, usque ad mortem resisteremus contra peccatum. Sed sicut demoniaci vel mente capti non sentiunt si vulnerentur (quia carent naturalibus sensibus), ita cupiditatibus seculi amentes facti vel vitiis inebriati non sentiremus quanta vulnera, quantas contritiones anime peccando acquirimus. Et ideo congrua ratio est pene, id est cure et medicationis, tempus extendi et per unumquodque vulnus pro qualitate plage medendi spacia propagari. Sic ergo et Dei equitas et benignitas in ipsis anime suppliciis evidens fiat, ut hec audiens qui peccavit, resipiscat et ultra non peccet. Conversio enim in presenti vita et fructuosa penitentia celerem confert medicinam, que non solum vulnus preteritum sanat, sed ultra non sinit animam peccato vulnerari.
marg.| ORIGENES. Aliud adiiciam: si peccator sum, numquid pena mihi erit eadem si semel peccavi, que si secundo et tertio et si frequentius? Non: pro modo enim et numero et mensura peccati etiam, pene quantitas metienda est. Unde: Potabit nos in lacrimis in mensura. Mensura autem erit quam sibi in hac vita vel minus vel plus peccando quesierit. Calix in manu Domini {t. 1: Erfurt, f. 155ra; facsim., p. 309a} vini meri dicitur esse plenus mixto. Miscetur enim unicuique et fit iudicium non solum ex malis que gessit, sed etiam ex bonis. Cum tamen cum utraque misceantur, fex eius (quam ego puto partes malorum dici) non ad integrum exinanietur. Sed hec in manu Dei sunt, nostrum autem citius est emendare et penitere, preterita lugere, futura cavere. Quia ut conversus ingemueris, salvus eris. Habemus enim advocatum, interpellat pro nobis, multo prestantiorem Moyse, qui tamen pro populo illo exauditus est. Et fortasse propterea Moyses scribitur priori populo veniam impetrasse, ut multo magis confidamus quod advocatus noster Iesus veniam nobis impetrabit a Patre.
Numérotation du verset Nm. 14,35 
quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessime que consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
Numérotation du verset Nm. 14,36 
igitur omnes viri quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terre quod esset mala
Numérotation du verset Nm. 14,37 
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
Numérotation du verset Nm. 14,38 
Iosue autem filius Nun et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
Numérotation du verset Nm. 14,39 
locutusque est Moyses universa verba hec ad omnes filios Israel et luxit populus nimis
Numérotation du verset Nm. 14,40 
et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
marg.| PARATI  SUMUS. RABANUS. O mira protervitas humane mentis et horrenda stulticia cecati cordis. Mandat Deus promissionibus suis credere, et de sua potentia confidere, et sic terram intrare. Humana stulticia diffidit, et salutaria monita respuit. E contrario suum negat auxilium illi contra voluntatem Dei terram invadere volunt. Quibus similes sunt qui promissionibus dei non credunt, et prohibita faciunt. Sed spirituales Amalechite et Chananei, qui habitant in montibus superbie, percutientes eos persequuntur usque ad Horma. Amalechite populus ‘lingens sanguinem’, Chananei ‘negociantes’ vel ‘motus’. Horma ‘anathema’ interpretatur. Aerie ergo nequitie que nostrum sanguinem sitiunt, et terrenis negociis implicare nos volunt, si in peccatis perseveraverimus, et montem superbie ascenderimus, concidentes nos iaculis ignitis persequuntur usque ad perpetuum anathema. Non ergo de nobis presumamus, sed infirmitatem nostram considerantes, Dei preceptum sequamur per omnia. Sic enim omnes hostes superabimus, sic patrie celestis gaudia, que nobis promissa sunt, percipiemus.
Numérotation du verset Nm. 14,41 
quibus Moyses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
Numérotation du verset Nm. 14,42 
nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
Numérotation du verset Nm. 14,43 
Amalechites
interl.| lingentes sanguinem
et Chananeus
interl.| negocians vel motus
ante vos sunt quorum gladio
interl.| spirituali ignito
corruetis eo quod nolueritis acquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
Numérotation du verset Nm. 14,44 
at illi contenebrati
interl.| nequitia mentis
ascenderunt in {t. 1: Erfurt, f. 155rb; facsim., p. 309b} verticem montis
interl.| superbie
arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris
Numérotation du verset Nm. 14,45 
descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in montibus8
8 montibus Rusch] monte Weber
interl.| superbie
et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma.
interl.| anathemai
i Cf. Nm. 21, 7: « Horma id est anathema ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_14)

Notes :