Capitulum 35

Numérotation du verset Nm. 35,1 

Hec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 35,2 

precipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
Numérotation du verset Nm. 35,3 

urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
Numérotation du verset Nm. 35,4 

que a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
Numérotation du verset Nm. 35,5 

contra orientem duo millia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo millia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga equali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
Numérotation du verset Nm. 35,6 

de ipsis autem oppidis que Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
Numérotation du verset Nm. 35,7 

id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
Numérotation du verset Nm. 35,8 

ipseque urbes que dabuntur de possessionibus filiorum Israel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis sue dabunt oppida Levitis
Numérotation du verset Nm. 35,9 

ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 35,10 

loquere filiis Israel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
Numérotation du verset Nm. 35,11 

decernite que urbes esse debeant in presidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
Numérotation du verset Nm. 35,12 

in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur.
Numérotation du verset Nm. 35,13 

De ipsis tamen1 urbibus que ad fugitivorum subsidia separantur
1 tamen] autem Weber
Numérotation du verset Nm. 35,14 

tres erunt trans Iordanem
et tres in terra Chanaan
Numérotation du verset Nm. 35,15 

tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
Numérotation du verset Nm. 35,16 

si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
Numérotation du verset Nm. 35,17 

si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
Numérotation du verset Nm. 35,18 

si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
Numérotation du verset Nm. 35,19 

propinquus occisi homicidam interficiet statim ut apprehenderit
eum interficiet2
2 interficiet] percutiet Weber
Numérotation du verset Nm. 35,20 

si per odium quis hominem impulerit
vel iecerit quippiam
in eum per insidias
Numérotation du verset Nm. 35,21 

aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus
fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
Numérotation du verset Nm. 35,22 

quod si fortuitu3
3 fortuitu] fortuito Weber
et absque odio
Numérotation du verset Nm. 35,23 

et inimicitiis quicquam horum fecerit
Numérotation du verset Nm. 35,24 

et hoc audiente populo fuerit comprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis questio ventilata
Numérotation du verset Nm. 35,25 

liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat
manebitque ibi donec sacerdos magnus
qui oleo
sancto unctus est
moriatur
Numérotation du verset Nm. 35,26 

si interfector
extra fines urbium que exulibus deputate sunt
Numérotation du verset Nm. 35,27 

fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
Numérotation du verset Nm. 35,28 

debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere
postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
Numérotation du verset Nm. 35,29 

hec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
Numérotation du verset Nm. 35,30 

homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
Numérotation du verset Nm. 35,31 

non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
Numérotation du verset Nm. 35,32 

exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
Numérotation du verset Nm. 35,33 

ne polluatis terram habitationis vestre que insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
Numérotation du verset Nm. 35,34 

atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.

Capitulum 35

Numérotation du verset Nm. 35,1 
Hec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 35,2 
precipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
Numérotation du verset Nm. 35,3 
urbes ad habitandum et suburbana earum per {t. 1: Erfurt, f. 183vb; facsim., p. 366b} circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
Numérotation du verset Nm. 35,4 
que a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
Numérotation du verset Nm. 35,5 
contra orientem duo millia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo millia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga equali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
Numérotation du verset Nm. 35,6 
de ipsis autem oppidis que Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
Numérotation du verset Nm. 35,7 
id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
Numérotation du verset Nm. 35,8 
ipseque urbes que dabuntur de possessionibus filiorum Israel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis sue dabunt oppida Levitis
Numérotation du verset Nm. 35,9 
ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 35,10 
loquere filiis Israel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
Numérotation du verset Nm. 35,11 
decernite que urbes esse debeant in presidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 184ra; facsim., p. 367a} DECERNITE  QUE  URBES, etc. AUGUSTINUS. Quid est quod ait: «Et erunt civitates vobis refugia a vindicante sanguinem, et non morietur is qui occidit, quoadusque stat in conspectu synagoge in iudicio, cum de his loquatur qui nolentes occiderint». Et alibi dicat: «tunc unum quemque in tali causa confugientium exire liberum de civitate quo confugerat cum sacerdos maximus fuerit defunctus». Quomodo ergo hic dicit non morietur et is qui occidit quoadusque stet in conspectu synagoge in iudicio. Nisi quia ideo iudicatur ut tunc ei liceat esse in civitate refugii. Si manifestum fuerit in iudicio quod noles occiderit.
Numérotation du verset Nm. 35,12 
in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere {t. 1: Erfurt, f. 184ra; facsim., p. 367a} donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur.
Numérotation du verset Nm. 35,13 
De ipsis tamen1 urbibus que ad fugitivorum subsidia separantur
1 tamen] autem Weber
marg.| DE  IPSIS  TAMEN  URBIBUS. RABANUS. Non si forte pro conscientia peccatorum, civitates terre promissionis, id est Ecclesie non audes intrare, est Bosor citra Iordanem in solitudine, que interpretatur augustia, id est monasterii cellula. Que bene est de tribu Ruben eius scilicet qui patris thorum maculavit. Est Ramoth de tribu Gad, que interpretatur excelsa mors vel visio mortis, vere enim excelsa mors penitentia dicenda est: cum mortificatis membris ducitur homo ad excelsa celi unde cecidit. Vel quia nobilius est et rationabilius est per penitentiam peccatis mori, quam communi morte dissolvi. Penitentes quoque proponimus nobis tormenta inferni videmus ipsam speciem mortis de qua per penitentiam liberamur. In civitate vero filii ancille penitentiam agimus, quia omnis qui peccat servus peccati et formam servi accipiens debet se humiliare usque ad mortem. Est Gaulon in finibus Manasse, que interpretatur volutatio ut memineris te in cilio esse volutandum et hoc in finibus Manasse qui interpretatur oblivio ut obliviscaris que fecisti et ad meliora te extendas. Hic ergo habita ut per angustiam mortis et volutationis iram persecutoris evadas, et spem salutis invenias. Si quid hic utiliter egeris, ad Cades in terram promissionis et in Galileam poteris pervenire, que interpretatur {t. 1: Erfurt, f. 184rb; facsim., p. 367b} sancta, ut cum in tribulatione opus corruptionis abieceris, ad sanctam tibi Ecclesiam tribuatur accessus ut in sorte Neptalim que dicitur remissa dominici sanguinis participare meraris. Hebron quoque tibi patebit, que interpretatur coniunctio vel coniugium. Revertetur enim anima tua ad sponsum suum quem amiserat per peccatum. Tandem vero Sichen intrabis quam Ioseph noster sibi in hereditatem elegit in qua et sepultus est, que interpretatur humerus vel labor, ut ostendas te per laborem penitentie ab errore tuo humeris Christi reportatum et nonaginta novem ovibus adiunctum effectum esse centesimum, quia Sychen ab alienigenis comparatum est, cum agnis.
Numérotation du verset Nm. 35,14 
tres erunt trans Iordanem
interl.| Bosor in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
et tres in terra Chanaan
interl.| Cades in Galilea montis Neptalim, et Sychen in monte Effraim, et Chariatharbe: ipsa est Ebron in monte Iuda.
Numérotation du verset Nm. 35,15 
tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
Numérotation du verset Nm. 35,16 
si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
marg.| REUS  ERIT. Id est eterne morti obnoxius, undea: «si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis qui in me credunt» etc. Et alibib: «Omnis qui oderit fratrem suum, homicida est, nec habet vitam eternam». Hic secundum Exodum ab altrari iubetur avelli, quia indignus sacramentis dominicis a participatione sacri altaris removetur, nec revocatur ad veniam nisi per condignam penitentiam.
a Mt. 18, 6.
b 1Jo. 3, 15.
Numérotation du verset Nm. 35,17 
si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
Numérotation du verset Nm. 35,18 
si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
Numérotation du verset Nm. 35,19 
propinquus occisi homicidam interficiet statim ut apprehenderit
interl.| Non enim opus est eum ad iudicium educi, cum iam homicida iudicatus sit, et propterea de illis civitatibus expulsus.
eum interficiet2
2 interficiet] percutiet Weber
interl.| damnat malitiam et incurie consulit
Numérotation du verset Nm. 35,20 
si per odium quis hominem impulerit
interl.| Aliud est premeditare3 damnum vel mortem inferre, aliud casu.
3 premeditare] corr., premeditate Rusch
vel iecerit quippiam
interl.| malitie vel deceptionis
in eum per insidias
Numérotation du verset Nm. 35,21 
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus
interl.| morte anime
fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
Numérotation du verset Nm. 35,22 
quod si fortuitu4
4 fortuitu] fortuito Weber
interl.| per ignorantiam
et absque odio
Numérotation du verset Nm. 35,23 
et inimicitiis quicquam horum fecerit
Numérotation du verset Nm. 35,24 
et hoc audiente populo fuerit comprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis questio ventilata
Numérotation du verset Nm. 35,25 
liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat
interl.| Ecclesiam catholicam ubi penitentiam agat
manebitque ibi {t. 1: Erfurt, f. 184rb; facsim., p. 367b} donec sacerdos magnus
interl.| Christus
qui oleo
interl.| letitie, pre consortibus scilicet suis
sancto unctus est
interl.| a Patre
moriatur
interl.| in cruce
Numérotation du verset Nm. 35,26 
si interfector
interl.| impenitens scilicet, et ideo a societate sanctorum et Ecclesie unitate remotus.
extra fines urbium que exulibus deputate sunt
Numérotation du verset Nm. 35,27 
fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
interl.| Quia sententia superni iudicis, qui secundum carnem proximus noster est, absolvitur qui eum percutit qui de salute sua solicitus esse neglexerit.
Numérotation du verset Nm. 35,28 
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere
interl.| id est: penitens in fide catholica manendo non debuit sceleris sui veniam sperare, nisi in Mediatoris Dei et hominum morte.
postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
interl.| id est: digna acta penitentia, meretur paradisi patriam recipere.
marg.| POSTQUAM  AUTEM. GREGORIUS. Post mortem summi pontificis homicida iubetur reverti in terram suam, quia humanum genus peccando sibi mortem intulit, post mortem veri sacerdotis, id est Christi absolutionem reatus accepit.
Numérotation du verset Nm. 35,29 
hec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
Numérotation du verset Nm. 35,30 
homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
Numérotation du verset Nm. 35,31 
non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
Numérotation du verset Nm. 35,32 
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
Numérotation du verset Nm. 35,33 
ne polluatis terram habitationis vestre que insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
marg.| NE  POLLUATIS  TERRA. Morum. Polluit terram habitationis sue qui cruenta et nepharia facit opera, proximos scandalisando et spiritualiter interficiendo. Et nisi per confessionem peccatorum et condignam penitentiam desideria carnis occidantur, terra corporis nullo modo mundabitur, nec creator omnium in eius anima habitabit ubi squalorem sordide conversationis dominari videbit.
Numérotation du verset Nm. 35,34 
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.
interl.| Deum corde videntes et eum audientes



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_35)

Notes :