Capitulum 28

Numérotation du verset Nm. 28,1 

Dixit quoque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 28,2 

precipe filiis Israel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte
per tempora sua
Numérotation du verset Nm. 28,3 

hec sunt sacrificia que offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
Numérotation du verset Nm. 28,4 

unum offeretis mane
et alterum ad vesperam
Numérotation du verset Nm. 28,5 

decimam partem oephi simile que conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
Numérotation du verset Nm. 28,6 

holocaustum iuge est
quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
Numérotation du verset Nm. 28,7 

et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
Numérotation du verset Nm. 28,8 

alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Nm. 28,9 

die autem sabbati
offeretis duos agnos anniculos
inmaculatos et duas decimas simile oleo consperse in sacrificio et liba
Numérotation du verset Nm. 28,10 

que rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
Numérotation du verset Nm. 28,11 

in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum
agnos anniculos septem immaculatos
Numérotation du verset Nm. 28,12 

et tres decimas simile oleo consperse in sacrificio per singulos vitulos
et duas decimas simile oleo consperse per singulos arietes
Numérotation du verset Nm. 28,13 

et decimam decime simile ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
Numérotation du verset Nm. 28,14 

libamenta autem vini que per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
Numérotation du verset Nm. 28,15 

hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
Numérotation du verset Nm. 28,16 

mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini
erit
Numérotation du verset Nm. 28,17 

et quintadecima die sollemnitas azymorum1
1 azymorum] om. Weber
septem diebus
vescentur azymis
Numérotation du verset Nm. 28,18 

quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile
non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,19 

offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,20 

et sacrificia singulorum ex simila que conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 28,21 

et decimam decime per agnos singulos id est per septem agnos
Numérotation du verset Nm. 28,22 

et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
Numérotation du verset Nm. 28,23 

preter holocaustum matutinum quod semper offertis
Numérotation du verset Nm. 28,24 

ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
Numérotation du verset Nm. 28,25 

dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Nm. 28,26 

dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges
Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,27 

offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,28 

atque in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
Numérotation du verset Nm. 28,29 

per agnos decimam decime qui simul sunt agni septem hircum quoque
Numérotation du verset Nm. 28,30 

qui mactatur pro expiatione preter holocaustum sempiternum et liba eius
Numérotation du verset Nm. 28,31 

immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

Capitulum 28

Numérotation du verset Nm. 28,1 
Dixit quoque Dominus ad Moysen
marg.| DIXIT  QUOQUE. ORIGENES. Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:   Precipe filiis Israel et dices ad eos :   munera mea, data mea, hostias meas in odorem suavitatis observare, ut offeratis mihi in diebus festis meis. Et dices ad eos :   Hec sunt hostie mee quas offeretis Domino, etc. Nemo sum aliquid offert Domino, sed quod Domini est nec tam offert quam reddit. Ideo dicit:   Munera mea, data mea , etc. Quasi que precepturus sum ut offeratis in diebus festis meis, data mea sunt, id est a me vobis dantur, ne quis credat offerendo se aliquid offerre Deo. Impius enim est qui putat aliquid se Deo prestare velut indigenti.
marg.| ORIGENES. In diebus festis meis. Habet Deus dies festos suos. Est enim ei magna festivitas salus humana. Puto quod per singulos fideles, per singulos qui convertuntur ad Deum et in fide proficiunt, festivitas oritur Domino. Letificat {t. 1: Erfurt, f. 174rb; facsim., p. 345b} eum impudicus, si sit castus et iniustus, cum iustitiam colit, agit festum Christus qui pro salute nostra sanguinem fundit. Cum videt prodesse quod se humiliavit sanctus obediens usque ad mortem. Agit festa Spiritus Sanctus cum in his qui convertuntur videt sibi templa pari. Letantur angeli ad quorum festivitatem accedunt conversi. Gaudium enim est in celo super uno peccatore penitentiam agente. Deo et angelis eius occasionem letitie damus, cum super terram ambulantes conversationem in celis habemus. Vereor ne econtrario mala conversatio nostra non solum terris, sed et celo lamentationes inducat et fortassis ipsi Deo ut quid enim dicit. Penitet me quia feci hominem super terram? Et Christus videns civitatem flevit super eam dicensa: «Hierusalem, Hierusalem que occidis prophetas et lapidas eos» etc. Et ego hodie si prophete non audiam verba et monita eius spernam, lapido prophetam et quantum in me est, occido cuius tamquam mortui verba non audio. Illa quoque lamentantis Dei vox est: «Heu me, quia factus sum sicut qui congregat stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia» etc. Hierusalem vero quia peccavit grande peccatum, perierunt omnes festivitates eius. Quia in loco sancto et in die festivitatis Christum occiderunt. Ideo dicitur ad eos: Neomenias vestras et sabbata vestra et dies festos odivit anima mea . Ubi de muneribus mandat:   ubi adhuc nulla sunt peccata, dies festos meos dicit .
a Mt. 23, 37.
Numérotation du verset Nm. 28,2 
precipe filiis Israel et dices ad {t. 1: Erfurt, f. 174rb; facsim., p. 347b} eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte
interl.| Omnia que offerimus Dei sunt: nihil ergo ei damus, sed reddimus.
per tempora sua
Numérotation du verset Nm. 28,3 
hec sunt sacrificia que offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
marg.| HEC  SUNT  SACRIFICIA. Queramus ergo diligenter quis sit ordo festivitatum, ut ex ipsis ordinibus et sacrificiorum ritu colligamus qualiter unusquisque ex factis suis festivitatem Deo parare possit. Prima ergo est festivitas Dei que dicitur indesinens. De his enim mandatur, que in desinenter matutinis et vespertinis sacrificiis offerantur. Non primo mandat de festivitate Pasche vel azimorum et scenophegie, hanc primam posuit in qua sacrificium indesinens mandat offerri, ut agnoscat qui vult esse perfectus quia non est intermittenda festivitas, sed semper indesinenterque agenda, quod significat sacrificium indesinenter, id est in vespertinis et matutinis offerendum, ut in lege et prophetis (qui matutinum tempus ostendunt) indesinenti intentione persistat. Qui autem peccat, et agit Dies peccati, non potest agere diem festum et offerre indesinens sacrificium. Qui autem indesinenter custodit iustitiam, et abstinet a peccato continuum offert sacrificium. Si oratio iusti sicut incensum offertur in conspectu Domini, et elevatio manuum eius sacrificium est vespertinum, cum Apostolus dicat: «Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ut vacetis orationi»b. Et iteum: «Redite in idipsum certum est quia impeditur sacrificium indesinens his qui coniugio serviunt». Videtur ergo ille solus offerre sacrificium indesinens qui devotus est perpetue castitati. Sed sunt alii dies festi his qui non possunt indesinenter immolare sacrificium castitatis.
b 1Cor. 7, 5.
Numérotation du verset Nm. 28,4 
unum offeretis mane
interl.| in lege et prophetis attendentes
et alterum ad vesperam
interl.| in Evangelica doctrina
Numérotation du verset Nm. 28,5 
decimam partem oephi simile que conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
Numérotation du verset Nm. 28,6 
holocaustum iuge est
interl.| ut sine intermissione oremus, et ascendat oratio nostra sicut incensum in conspectu Dominic.
c Cf. Ps. 140, 2.
quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
Numérotation du verset Nm. 28,7 
et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
Numérotation du verset Nm. 28,8 
alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Nm. 28,9 
die autem sabbati
interl.| in quo ab omni opere mundi cessatur
marg.| DIE  AUTEM  SABBATI. Secunda ergo festivitas est sacrificii sabbati et oportet quemque iustum festivitatem hanc agere de qua dicit Apostolus: «Relinquetur ergo sabbatismus»d, id est sabbati observatio populo Dei. Relinquentes ergo iudaicum sabbatum, qualis debeat christiano esse sabbati observatio videamus {t. 1: Erfurt, f. 174va; facsim., p. 348a} die sabbati nihil de mundanis actibus oportet operari. Si ergo nihil mundanum geras, spiritualibus vaces ad Ecclesiam venias verbo Dei aurem prebeas, celestia cogites, de futura spe sollicitudinem geras, venturum iudicium pre oculis habeas, non respicias ad presentia et visibilia, sed ad invisibilia et futura. Hec est observatio sabbati christiana, hec iudei observare deberent apud ipsos quoque faber et fructor et huiusmodi opifices in die sabbati otiantur, lector autem divine legis, vel doctor ab opere suo desinit, ec tamen contaminatur sabbatum, unde: «Sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt»e. Qui ergo cessat ab operibus seculi et spiriutalibus vacat, sacrificium sabbati et diem festum agit. Neque onera portat in via, onus enim est omne peccatum secundum illud: Sicut onus grave gravate sunt super me, neque ignem accendit de quo dicitur: «Ite in lumine ignis vestri» etc.f Unusquisque sedet in loco suo, et non procedit ex eo. Locus anime spiritualis est iustitia, veritas, sapientia, sanctificatio, et omnia que Christus est, locus anime est. Ex hoc loco non oportet eam exire, ut vera sabbata custodiat et diem festum sacrificiis exigat sabbatorum, secundum illud: «Qui manet in me, et ego in illo»g.
d Hbr. 4, 9.
e Mt. 12, 5.
f Is. 50, 11.
g Jo. 15, 5.
marg.| Verum altius repetamus que sit veri sabbati observatio. Ultra hunc mundum est quod enim scriptum es. Requievit Deus in die sabbati ab operibus suis, non videmus vel tunc factum esse in die septima vel etiam nunc fieri. Semper enim videmus Deum operari, nec est sabbatum in quo non operetur producens in montibus fenum et herbam servituti hominum percutiens et sanans deducens ad inferos et reducens. Unde cum iudei prescriberent sibi de operatione et curatione sabbati, respondit: «Pater meus usque modo operatur et ego operor»h, ostendens in nullo huius seculi sabbato requiescere Deum a dispensatione mundi. Erit ergo verum sabbatum in quo requiescet Deus ab omnibus operibus suis, cum aufugiet dolor et tristitia et gemitus, et erit Deus omnia in omnibus». In quo diem festum, et verum sabbatum cum angelis celebrabimus offerentes sacrificium laudis per pontificem magnum qui sacerdos est in eternum secundum ordinem Melchisedech.
h Jo. 5, 17.
offeretis {t. 1: Erfurt, f. 174va; facsim., p. 348a} duos agnos anniculos
interl.| Duos agnos anniculos offert qui simplicatem mentis et innocentiam operis Deo exhibet.
inmaculatos et duas decimas simile oleo consperse in sacrificio et liba
marg.| ET  DUAS  DECIMAS, etc. Hec offert qui spirituali gratia repletus scientiam duum testamentorum docente Spiritus Sancto, verbis et exemplis docet auditores suos, non pro temporali lucro, sed pro vite eterne premio.
Numérotation du verset Nm. 28,10 
que rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
Numérotation du verset Nm. 28,11 
in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum
interl.| unius anni scilicet
marg.| IN  KALENDIS. Id est in neomeniis cum Ecclesia vel quelibet anima soli iustitie sic proprinquat, ut unus spiritus cum eo fiat et per ipsum innovata veterem hominem abbiiciat.
marg.| Idem. Tertia festivitas neomenie dies in qua et hostia offertur. Neomenia autem nova luna dicitur. Nova autem dicitur soli proxima ut sub claritate eius lateat. Sed est hec festivitas umbra futurorum sicut et alie. Sol iustitie Christus est, huic si luna, id est Ecclesia que lumine eius repletur iuncta fuerit, ut unus spiritus cum eo fiat, tunc festivitatem neomenie agit. Tunc enim nova efficitur, cum abiicit veterem hominem et induit novum qui secundum Deum creatus est. Tunc neque videri neque comprehendi humanis potest aspectibus. Cum enim totam se sociaverit Domino et ad splendorem eius totam se concesserit, nihil omnino terrenum cogitat vel querit nec hominibus placere studet, sed totam se sapientie totam se lumini totam se calori Spiritus Sancti {t. 1: Erfurt, f. 174va; facsim., p. 348a} mancipiat subtilis et spiritualis effecta. Ideo dignissime die festum agit et hostiam neomenie Domino tamquam spiritum innovata ingulat.
marg.| VITULOS  DE  ARMENTO. Potest in duobus vitulis iocunditas boni operis in anima vel in corpore signari. Que secundum duo testamenta offertur Domino vel Deo in duobus preceptis caritatis.
marg.| ARIETEM  UNUM. In ariete regimen discipline forte et immobile secundum unitatem fidei catholice.
agnos anniculos septem immaculatos
marg.| AGNOS  ANNICULOS  SEPTEM. Simplicitatem et mansuetudinem morum pro celesti requie per gratiam septiformis spiritus.
Numérotation du verset Nm. 28,12 
et tres decimas simile oleo consperse in sacrificio per singulos vitulos
marg.| ET  TRES  DECIMAS. Hoc offert qui scientiam spiritualem in sancte trinitatis fide oleo letitie illuminatus exhibet cum bono opere.
et duas decimas simile oleo consperse per singulos arietes
marg.| ET  DUAS  DECIMAS. Hoc facit qui Decalogum legis in duobus preceptis caritatis ad suam et proximorum utilitatem studet convertere, et sic totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare.
Numérotation du verset Nm. 28,13 
et decimam decime simile ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris {t. 1: Erfurt, f. 174vb; facsim., p. 348b} atque incensi est Domino
marg.| ET  DECIMAM  DECIME. Hoc fit cum simplicitas morum secundum scripturarum regulam gratia Spiritus Sancti cooperante instruitur et ornatur. Bene autem hec omnia in holocaustum Domino iubentur offerri, quia hec agere debemus non ut humanam laudem vel presentem retributionem queramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus et eterne vite retributionem mereamur.
Numérotation du verset Nm. 28,14 
libamenta autem vini que per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
Numérotation du verset Nm. 28,15 
hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
Numérotation du verset Nm. 28,16 
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini
interl.| Pascha, quando verus agnus occiditur qui tollit peccata mundii.
i Cf. Io. 1, 29.
marg.| MENSE  AUTEM  PRIMO, etc. ORIGENES. Quarto loco ponitur inter festivitates Dei Pasche solennitas, in qua agnus occiditur, agnus scilicet verus agnus qui tollit peccata mundi, quia Pascha nostrum immolatus est Christus. Iudei carnali sensu comedant carnes agni, nos autem carnem verbi Dei. Ipse autem ait: Nisi comederitis carnes sunt verbi Dei, si quasi infirmis olera aut quasi pueris lactis alimoniam proferamus, si tamen perfecta loquimur, si robusta, si fortia, carnes verbi apponimus comedendas. Ubi enim mysticus sermo et trinitatis fide repletus et solidus profertur, ubi futuri seculi amoto velamine litere legis spiritualia sacramenta panduntur, ubi spes anime avulsa de terris, collocatur in illis que ocultus non vidit, nec auris audivit: hec omnia sunt carnes verbi Dei. Qui potest perfecto vesci et corde purificato, ille vere festivitatis Pasche immolat sacrificium et diem festum agit cum Deo et angelis eius.
erit
Numérotation du verset Nm. 28,17 
et quintadecima die sollemnitas azymorum1
1 azymorum] om. Weber
interl.| sinceritatis et veritatis
marg.| QUINTADECIMA  DIE. Idem. Sequitur huic continua festivitas azimorum quam merito celebraris, si extermines omne fermentum malitie et nequitie ab anima tua et azima sinceritatis et veritatis custodias. Non enim putandum est Deum leges hominibus pro fermento scribere et exterminari animam iubere de populo suo si parum fermenti in domo sua habuerit et huius fermenti causa tantum offendi, ut animam quam ad imaginem suam fecit exterminari iubeat et everti. Sed illud horrefecit Deus si malitie ire, vel nequitie spiritus anima fermentur et intumescat ad flagicia. Hec si de domo anime nostre non abiicimus merito exterminabimur, sed ne contemnas etiam si videris parvam intra te fermentari malitiam quia modicum fermenti totam massam corrumpit et unum peccatum aliud gignit. Si enim quis accepto castitatis fermento quotidie castior efficitur, sic accepto nequitie fermento quotidie efficitur nequior et deterior.
marg.| Idem. Omnes qui imbuendi sunt altioribus disciplinis molestum habent rudimentorum laborem cum discipline ignorant utilitatem. Molesta {t. 1: Erfurt, f. 175ra; facsim., p. 349a} ergo nobis videntur rudimenta iudeorum qui primis imbuebantur elementis, cum primo adiuntur. Vult enim quisque discere de his que ad salutem pertinent, cum autem sacrificia arietum hircorum et vitulorum recitantur, nihil utilitatis inesse putat. Sed si possit veteris testamenti velamen removere, videbit quam magnifica sint que superflua et supersticiosa ducuntur, in Pasche festivitate agnus est qui purificat populum, in aliis hircus, in aliis vitulus aut aries vel capra vel vitula. Unus ergo ex his qui ad purificandum populum sumuntur est agnus, id est ipse Christus, qui tollit peccata mundi. Quod si agnus qui ad purificandum populum datus est, Christum significat consequenter etiam cetera animalia purificationi deputata, referuntur ad alias personas que aliquid purificationis conferant humano generi. Sicut enim Chritus in sacrificium oblatus, peccatorum remissionem in universo mundo prestitit, ita forte ceterorum sanctorum sanguis qui effusus est, alterius sicut vitule, alterius sicut hirci aut capre aut alicuius horum fusus est ad expiandum pro parte aliqua populum, sive hec ad iustorum prophetarumque personas qui in hoc mundo ingulati sunt, vel eorum qui dicunt: «Quoniam propter te mortificamur tota die estima sumus» etc.j Referenda sunt, sive ad superiores virtutes quibus procuratio humani generis data est quis facile audeat affirmare? Neque enim animalia hec per speciem, sed per figuram referuntur ad illam vel ad illam personam. Sicut ipse Christus non ideo agnus dicitur quod in agni speciem sit conversus, sed quia voluntas et bonitas eius qua Deum hominibus propiciavit et peccata delevit, quasi agni hostia fuit immaculata et innocens, qua placari hominibus divina creduntur, sic ergo fortassis siquis angelorum vel iustorum hominum enixius interveniat pro peccatis hominum, pro repropiciatione divina velut aries aut hircus aut vitulus oblatus sacrificium ad purificandum populum accipi potest. An non videtur ut aries vel hircus holocaustum se obtulisse Paulus pro populo Israel cum diceret: «Optabam anathema esse a Christo pro fratribus meis» etc.k Et alibi: «Ego anim iam immolor» etc.l Figuraliter autem potest videri quod alius pro festivitate sabbati, alius pro festivitate novorum, alius pro festivitate tabernaculorum quasi hircus vel vitulus aut aries offeratur ad reconciliandum hominibus Deum. Dum enim sunt peccata, necesse est requiri hostiam pro peccatis. Si enim non fuisset peccatum, non necesse erat Dei filium agnum fieri, et in carne positum ingularu. Sed qui introivit peccatum in hunc mundum, cuius necessitas propiciationem requirit, que tamen per hostiam fit, necessarium fuit pro peccato hostias provideri. Et quia peccati diverse qualitates fuerunt, providentur hostie diversorum animalium. Sic ergo alius angelorum vel sanctorum efficitur vitulus qui in illa festivitate intervenit pro delictis populi, alius autem aries in alia festivitate. Quod si purificari potuerint homines a peccatis minuuntur hostie. Si enim pro multitudine peccatorum multiplicantur hostie, et pro exiguitate minuuntur. Unde in festivitate scenophegie cum per octo dies iubentur hostie offerri {t. 1: Erfurt, f. 175rb; facsim., p. 349b} prima die quasi adhuc in abundantia peccatorum quatuordecim vituli iubentur offerri. Secundo quasi imminutis peccatis minuuntur hostie et offeruntur tredecim vituli, tertia duodecim post hec undecim, quasi purificationibus deficiente per dies multitudine peccatorum minuitur numerus hostiarum, sic etiam pro dispositione totius mundi rationem purificationis intellige. Indigent enim purificatione non solum que in terra sunt, sed etiam que in celis. Imminet enim celis perditio, quia peribunt et omnes ut vestimentum veterascent et mutabuntur. Intuere ergo totius mundi, id est celestium terrestrium et infernorum purificatione. Vide quantis indigeant hec omnia hostiis, quantos requirant vitulos quantos arietes, quantos hircos, sed in his omnibus unus est agnus qui totius mundi potuit auferre peccatum. Ideo cetere cessaverunt, quia hec una hostia suffecit pro totius mundi salute, cetere enim precibus peccata, hic solus potestate dimisit. Dicebat enim fili remissa sunt tibi peccata tua. Sic ergo imbuitur mundus, primo per diversas hostias querere remissionem peccatorum, donec veniat ad hostiam perfectam, agnum anniculum perfectum qui tollit peccata mundi, per quem festivitates agat spirituales, non ad satietatem carnis sed ad perfectum spiritus sacrificiis spiritualibus in purificatione mentis oblatis.
j Ps. 43, 22.
k Rm. 9, 3.
l Phil. 2, 17.
septem diebus
interl.| omni tempore presentis vite
vescentur azymis
Numérotation du verset Nm. 28,18 
quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne {t. 1: Erfurt, f. 175ra; facsim., p. 349a} opus servile
interl.| peccatum scilicet: «Qui facit peccatum, servus est peccati»m.
m Io. 8, 34.
non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,19 
offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,20 
et sacrificia singulorum ex simila que conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 28,21 
et decimam decime per agnos singulos id est per septem agnos
Numérotation du verset Nm. 28,22 
et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
Numérotation du verset Nm. 28,23 
preter holocaustum matutinum quod semper offertis
Numérotation du verset Nm. 28,24 
ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
Numérotation du verset Nm. 28,25 
dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Nm. 28,26 
dies etiam primitivorum quando offertis {t. 1: Erfurt, f. 175rb; facsim., p. 349b} novas fruges
interl.| fructus scilicet spiritus: gaudium, pacem, patientiam et similia.
marg.| DIES  ETIAM  PRIMITIVORUM. ORIGENES. Sexta festivitas dicitur novorum, quia primitie de novis fructibus offeruntur, ubi enim seminatus fuerit ager et diligenter excultus, et ad maturitatem pervenerit seges, in fructuum perfectione festivitas donum agetur. Si vis ergo novorum diem festum agere cum Deo, vide quomodo semines aut ubi, ut possis tales metere fructus quibus letari facias Deum et agere diem festum. Quod implere non poteris, nisi in spiritu seminaveris ut de spiritu metas vitam eternam et vere agas festum novorum, unde: «Innovate vobis novalia»n, et «nolite seminare super spinas, sed super terram bonam, que reddet ei fructum tricesimum aut sexagesimum aut centesimum». Iste est ergo qui in spiritu seminat et colligit fructum spiritus. Fructus autem spiritus, primum omnium est gaudium et merito diem festum novorum fructuum agit, qui gaudium metit. Precipue autem si simul metat pacem patientiam bonitatem mansuetudinem et similia.
n Os. 10, 12.
Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,27 
offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,28 
atque in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
Numérotation du verset Nm. 28,29 
per agnos decimam decime qui simul sunt agni septem hircum quoque
Numérotation du verset Nm. 28,30 
qui mactatur pro expiatione preter holocaustum sempiternum et liba eius
Numérotation du verset Nm. 28,31 
immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_28)

Notes :