Capitulum 34

Numérotation du verset Nm. 34,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens1:
1 dicens] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,2 

Precipe filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur.
Numérotation du verset Nm. 34,3 

Pars meridiana incipiet a solitudine Sin que est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum
Numérotation du verset Nm. 34,4 

qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant in Sennam2 et perveniant ad3 meridiem usque ad Cadesbarne. Inde4
2 in Sennam] Senna Weber |
3 ad] in Weber |
4 Inde] Unde Weber |
egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque ad5 Asemona.
5 ad] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,5 

Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Egypti et maris Magni litore finietur.
Numérotation du verset Nm. 34,6 

Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine claudetur6.
6 claudetur Amiatinus ΛH Π ΣTO Θ ΨDFM ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] claudentur S² P² ΩJ Ω M cludetur Weber
Numérotation du verset Nm. 34,7 

Porro ad septentrionalem plagam
a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum
Numérotation du verset Nm. 34,8 

a quo venient7 in Emath usque ad terminos Sedada.
7 venient] venies Weber
Numérotation du verset Nm. 34,9 

Ibuntque confinia usque ad8 Zephrona
8 ad] om. Weber
et villam Henan.
Hebraice: Asseram, quod interpretatur ‘atrium fontis’ et est terminus Damasci.
Hi erunt termini in parte aquilonis.
Numérotation du verset Nm. 34,10 

Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama
Numérotation du verset Nm. 34,11 

et de Sephama descendent termini in Reblatha9 contra fontem Daphnim10*. Inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth11
9 Reblatha] Rebla Weber |
10 Daphnim ΛL ΦVP ΘM² ΨBM S ΩSM Ed1530 Clementina , Dafnim ΛH ΣO ΨBM ΩJ, Daphnin ΣM ΨDF] Daphim ΘM Rusch / Dafin / Dafim ΘH, om. Weber |
11 Cenereth] Chenereth Weber |
Numérotation du verset Nm. 34,12 

et tendent usque ad12 Iordanem et ad ultimum Salsissimo
12 ad ΛH Π B M ΦRAZGV ΘAMG P ΨBF Ω Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
claudentur13 mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
13 claudentur Amiatinus Λ X Π ΣTO T M Φ Θ S P Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ] cludetur Weber
Numérotation du verset Nm. 34,13 

Precepitque Moyses filiis Israel dicens: hec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari14 novem tribubus et dimidie tribui.
14 D. d.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,14 

Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse
Numérotation du verset Nm. 34,15 

id est due et15 semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,16 

Et ait Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 34,17 

Hec sunt nomina virorum qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun.
Numérotation du verset Nm. 34,18 

et singuli principes de singulis tribubus16
16 s. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,19 

quorum ista sunt vocabula: De tribu Iuda Caleb filius Iephone,
Numérotation du verset Nm. 34,20 

de tribu Simeon Samuel filius Ammiud,
Numérotation du verset Nm. 34,21 

de tribu Beniamin Elidad17 filius Chaselon18,
17 (H)elidad G Λ B Amiatinus Θ G² ΣO S ΩJ Ed1530 Clementina ] Heliad ΣT ΩS Rusch , Halidad Cava T M ΦRAZVP Ω M |
18 Chaselon Weber ] scrips. , Casseloth ΩS, Caseloth Rusch |
Numérotation du verset Nm. 34,22 

de tribu filiorum Dan Bocci19 filius Iogli,
19 Bocci] scrips., Bochi Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,23 

filiorum Ioseph. De tribu Manasse Hanniel20 filius Ephod21
20 Han(n)iel ΣM Ω MJ Ed1530 Clementina ] Anniel Rusch , Hamuel ΩS |
21 Ephod Ed1530 Clementina Weber ] scrips., Ephot ΦAP Rusch, Ephot ΩS, Ephad ΩJ |
Numérotation du verset Nm. 34,24 

de tribu Ephraim Chamuel filius Sephtan22,
22 Sephtan Weber ] Septan S* Ω M Ed530 , Septhan ΨBDF ΩS ΩJ Rusch, Sephthan B Clementina
Numérotation du verset Nm. 34,25 

de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach23,
23 Pharnach] Pharnat Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,26 

de tribu Isachar dux Phaltiel24 filius Ozan
24 Phaltiel] scrips., Faltiel Rusch, Faltihel Weber
Numérotation du verset Nm. 34,27 

de tribu Aser Abiud25 filius Salomi
25 Abiud Rusch ] Ahiud Weber
Numérotation du verset Nm. 34,28 

de tribu Neptalim Phedael filius Amiud26.
26 Amiud] Ameiud Weber
Numérotation du verset Nm. 34,29 

Hii sunt quibus precepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.

Capitulum 34

Numérotation du verset Nm. 34,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens1:
1 dicens] om. Weber
marg.| LOCUTUS  EST  DOMINUS, etc. ORIGENES. Divinis numeris non omnes digni sunt, sed certis prerogativis designantur, qui intra numerum Dei comprehenduntur. Unde in hoc libro neque mulieres nominantur, pro feminea scilicet infirmitate, neque servi vita et moribus degeneres, nec Egyptii qui populo Dei erant admixti qui alienigene et barbari, sed soli Israelite. Neque illi omnes, sed a viginta annis et supra. Nec sola etatis habetur observatio, sed queritur si habeant robur aptum bello. Precipitur enim ut numeretur omnis qui procedit in virtute. Puerilis etas non numeratur, nisi forte primogeniti sint, aut sacerdotali aut levitica stirpe descendant. Si enim hec ad litteram considerentur, quis dabitur profectus his qui sacris voluminibus gestiunt erudiri? Docet autem presens lectio quid sit transcendere puerilem insipientiam. Si enim desiero parvulus esse sensibus et vir effectus deposuero que sunt parvuli et effectus iuvenis vincam malignum, procedam in virtute {t. 1: Erfurt, f. 183ra; facsim., p. 365a} Israel et dignus divinis numeris computabor. Dum vero inest alicui nostrum puerilis vel lubricus sensus vel feminea et resoluta segnicies, dum Egyptios et barbaros gerimus mores, in sacrato numero esse non meremur. Innumeri enim sunt qui pereunt, numerati autem qui salvantur, unde: «Qui numerat multitudinem stellarum» etc.a Christus etiam capillos discipulorum dicit esse numeratos capillo, scilicet illius capitis qui in nazareis erant. Quibus inerat virtus Spiritus Sancti ad prosternandos alienigenas virtutes scilicet animi et multitudinem sensuum qui de principali mentis tamquam de capite apostolorum procedebant.
a Ps. 146, 4.
marg.| Locutus est ergo Dominus ad Moysen in deserto Syna. Illa scilicet que superius breviter comprehendimus ubi precipitur numerari a viginta annis et supra, omnis qui procedit in virtute Israel, etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur nec in qualicumque virtute, vel Egyptiorum vel Assyriorum vel Grecorum, sed in virtute Israel, que a Deo per scripturas divinas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur.
marg.| ORIGENES.Ratio quoque tribuum, distinctio ordinum, societas familiarum, ordinatio castrorum, ingentia prodit sacramenta. Certa exspectatio est nobis resurrectionis mortuorum, cum hi qui vivunt qui relicti sunt non prevenient in adventu Christi eos qui dormierunt. Sed cum illis rapientur in nubibus obviam Christo in aera, sive omnes in aere (sicut Paulus dicit) permansuri, sive etiam aliqui ad paradisum aut ad alia quelibet (ex multis mansionibus que apud Patrem sunt) loca transferendi. Diversitas autem translationis et gloria secundum merita cuique prestabitur. Et erit unusquisque in ordine suo. Unusquisque ergo in resurrectione aut in tribu Ruben ascribetur, quia in moribus vel in actibus vel in vita ipsi Ruben aliquid simile et consanguineum habuit. Alius in tribu Symeon, forsitan pro obedientia, alius in tribu Levi, qui scilicet bene prefuit sacerdotio vel bene ministrans gradum sibi bonum acquisivit, alius in tribu Iuda, qui regio spiritu populum suum, sensus scilicet mentis et cogitationes cordis bene rexit. Singulis quoque tribubus sociabitur, qui eis aliquid cognatum, vel in actibus vel in moribus habuit. Illud etiam quod socia connexione tribuum, castrorum positio et metationis ordo describitur, pertinet ad aliquem statum in resurrectione mortuum. Quod tres ad orientem dicuntur esse tribus, tres ad occidentem, tres ad mare et tres ultime ad aquilonem (qui durus dicitur ventus) et quod tribus Iuda que regalis est, ad orientem statuitur de qua ortus est Dominus noster, non puto otiosum. Et quod Ysachar huic iungitur, et Zabulon et quo in quatuor partes trinus iste numerus ordinatur. Que quamvis positionum suarum diversas habeant qualitates, omnes tamen in trinitatis numero continentur, quia sub uno numero patris et filii et Spiritus Sancti censentur omnes qui ex quatuor orbis partibus venientes invocant nomen Domini, recumbentes cum Abraham, Isaac et Iacob in regno Dei. Ego autem {t. 1: Erfurt, f. 183rb; facsim., p. 365b} imparem me iudico ad enarranda numerorum mysteria. Sed festinandum nobis est ad verum Iesum, prius tamen pedagogo Moyse utentes, et apud eum multa rudimenta infantie deponentes. Tendamus ad perfectionem Christi. Moyses enim non multa bella compressit, Iesus omnia bella compescuit, pacem omnibus dedit.
marg.| Considerandum etiam quod egressus de Egypto populus non statim numeratur. Adhuc enim persequebatur Pharao. Nec cum mare rubrum transiens venit in desertum nondum enim fuerat temptatus, nondum ab hoste impugnatus. Confligit adversum Amalech, et vincit nec adhuc numeratur, non enim sufficit ad perfectionem tendenti una victoria. Manna accipit et aquam de petra nec tunc numeratur, nondum enim in his que numeris apta sunt adoleverat. Tabernaculum construitur, lex per Moysen datur, sacrificiorum et purificationum ritus docetur, sanctificationum leges et sacramenta conduntur, et tunc ad numerum ex precepto Dei populus adducitur. Vide quanta tibi transeunda sunt quanta toleranda, quot profectionibus, quot temptationibus, quot preliis pugnandum et vincendum, ut possis pertinere ad divinum numerum et inter sanctas tribus numerari et visitari possis et per Dei sacerdotes Aaron et Moysen numerorum censibus ascribi. Suscipienda tibi est lex Dei offerenda sacrificia, explende purificationes et cuncta pagenda que lex spiritus docet, ut possis ad Israeliticum numerum pertinere.
Numérotation du verset Nm. 34,2 
{t. 1: Erfurt, f. 183ra; facsim., p. 365a} Precipe filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur.
Numérotation du verset Nm. 34,3 
Pars meridiana incipiet a solitudine Sin que est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum
Numérotation du verset Nm. 34,4 
qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant in Sennam2 et perveniant ad3 meridiem usque ad Cadesbarne. Inde4
2 in Sennam] Senna Weber
3 ad] in Weber
4 Inde] Unde Weber
interl.| vel: Unde
egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque ad5 Asemona.
5 ad] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,5 
Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Egypti et maris Magni litore finietur.
Numérotation du verset Nm. 34,6 
Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine claudetur6.
6 claudetur Amiatinus ΛH Π ΣTO Θ ΨDFM ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] claudentur S² P² ΩJ Ω M cludetur Weber
interl.| "id est: a mari usque ad mare, a torrente scilicet Rinocorure7* qui mari influit usque Emath urbem Syrie".b
b Fons: Hieronymus, In Ez., lib. 14, cap. 47, CCSL 75, p. 727.1479: « de qua manifestius et breuius scribit numerorum liber: plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine cludetur, hoc est de mari usque ad mare: a torrente uidelicet rinocorure qui in mare influit, usque ad eum locum qui est contra emath urbem syriae, de qua supra diximus ».
7 Rinocorure] scrips. , rivo corulo Rusch [Là, le gars, il était pas bien du tout…(ou ses sources): il faut lire R(h)inocorura !!! cf. Jérome: « ad torrentem videlicet Rhinocorurae, qui influit in mare usque ad eum locum qui est contra Emath urbem Syriae » Armelle 2018]
Numérotation du verset Nm. 34,7 
Porro ad septentrionalem plagam
marg.| AD  SEPTENTRIONALEM, etc. Dicunt hebrei septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palestine Phenicis et Syrie (que appellatur Coele Cilicie) pretendit litoribus, et per Egyptum tendit ad Lybiam. Quod autem dicitur pervenientes usque ad montem altissimum autumant significari montem Armanum, vel Taurum quod verius videtur.
a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem {t. 1: Erfurt, f. 183rb; facsim., p. 365b} Altissimum
Numérotation du verset Nm. 34,8 
a quo venient8 in Emath usque ad terminos Sedada.
8 venient] venies Weber
Numérotation du verset Nm. 34,9 
Ibuntque confinia usque ad9 Zephrona
9 ad] om. Weber
interl.| unde hodie Zepheum opidum Cilicie vocant
marg.| IBUNTQUE  CONFINIA, etc. A fine septentrionalis plage, id est atrio Enan, tendunt fines usque ad Sephama, quam hebrei Aphamiam vocant et de Aphamia descendunt in Reblatha que est Antiochia Syrie, unde addit contra fontem quem perspicuum esse est Amnem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis.
et villam Henan.
Hebraice: Asseram, quod interpretatur ‘atrium fontis’ et est terminus Damasci.
Hi erunt termini in parte aquilonis.
Numérotation du verset Nm. 34,10 
Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama
Numérotation du verset Nm. 34,11 
et de Sephama descendent termini in Reblatha10 contra fontem Daphnim11*. Inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth12
10 Reblatha] Rebla Weber
11 Daphnim ΛL ΦVP ΘM² ΨBM S ΩSM Ed1455 Ed1530 Clementina , Dafnim ΛH ΣO ΨBM ΩJ, Daphnin ΣM ΨDF] Daphim ΘM Rusch / Dafin / Dafim ΘH, om. Weber
12 Cenereth] Chenereth Weber
interl.| Stagnum Tiberiadis: quelibet enim congregationes aquarum appellantur maria.
Numérotation du verset Nm. 34,12 
et tendent usque ad13 Iordanem et ad ultimum Salsissimo
13 ad ΛH Π B M ΦRAZGV ΘAMG P ΨBF Ω Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
interl.| Mortuo, vel lingua Maris Rubri, in14 cuius litore Achila posita est.c
c Fons: Rabanus , In Nm., 4, 10, PL 108, 830B: « Et tendent, inquit, usque ad Jordanem, et ad ultimum claudentur mari Mortuo; vel, ut alii putant, lingua maris Rubri, in cujus littore Achila posita est ».
14 in] im cacogr. Rusch
claudentur15 mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
15 claudentur Amiatinus Λ X Π ΣTO T M Φ Θ S P Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] cludetur Weber
Numérotation du verset Nm. 34,13 
Precepitque Moyses filiis Israel dicens: hec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit Dominus dari16 novem tribubus et dimidie tribui.
16 D. d.] inv. Weber
marg.| HEC  ERIT  TERRA, etc. ORIGENES. In priori divisione trans Iordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad et dimidie tribui Manasse terra divisa est. Intra Iordanem per Iosue filium Nun, et Eleazarum filium Aaron, Iudas possedit ab austro. Effraim et dimidia tribus Manasse ab aquilone. Postea vero de sylo missis exploratoribus per singulas tribus et descriptione terre allata ad Iosue et Eleazarum, Beniamin iuxta Iudam et Effraym et dimidiam tribum Manasse, ab austro secundum fortem possessionem accepit. Secunda tribus Symeo in tribu Iuda, ut impleretur quod scriptum est de Levi et Symeon. Dividam eos in Iacob et disperdam in Israel. Tertia {t. 1: Erfurt, f. 183va; facsim., p. 366a} Zabulon, Galileam accepit in qua est mons Thabor. Quarat Isachar ubi est Iezrael usque ad Iordanem. Quinta Aser usque ad montem Carmelum qui iminet mari magno Tirumque et Sidonem. Sexta Neptalim in Galilea usque ad Iordanem ubi est Tyberias, que olim appellabatur Ceneret. Septima Dan usque Iopem ibi sunt turres Achilon et Zelebi et Emaus que nunc dicitur Nicopolis. Licet posteam legerimus quod ceperint sibi transcensis aliis tribubus urbem Iasen in tribu Dan, que hodie dicitur Paneas. Umbra enim sunt hec futurorum bonorum et omnis hereditas terre illius, que in Iudea terra sancta et terra bona dicitur. Omnis in Iudea locus, mons, civitas et vicus certis nominibus designatur, quibus scilicet aut Chananei in locis suis aute pherezei, amorrei, evei, vel hebrei nominaverunt. Forsitan ergo secundum Paulum, qui umbram celestium dicit esse terrena, in celestibus regionibus sunt differentie locorum. In celis autem evidenter Ierusalem civitas et mons Sion ab apostolo esse dicitur. Consequens ergo est esse ibi alias civitates circa terrenam Ierusalem sitas et vicos et regiones, in quibus populus Dei et verus Israel, per verum Iesum locandus est et hereditatem sortis distributione, id est meritorum contemplatione capturus verbi gratia. Qui ita negligenter vixit, ut pro fide quidem mereatur haberi inter filios Israel, pro negligentia vero vite in tribu Ruben, aut Gad, vel dimidia tribu Manasse non intra Iordanem, sed extra sortem accipiet. Qui vero emendatione propositi talem se reddiderit, ut secundum(quas solus Deus novit) rationes, aut in tribu Iuda aut in tribu Beniamin (in qua Ierusalem templum et altare consistit) debeat deputari, et alius in alia, atque alius in alia. Hoc modo adumbratio quedam fit future sortis in celis eorum tantum qui per Iesum Salvatorem nostrum hereditatem capient celorum. Ibi forte hec observabuntur privilegia sacerdotum, quibus vicina queque urbibus loca et ipsis menibus iuncta segregatur.
marg.| ORIGENES. Videtur quoque quibusdam quod singulorum quoque siderum positio et situs dici civitas vel haberi possit in celo, quod ego definire non audeo. Video enim omnem creaturam in spe quidem propter eum qui subiecit esse subiectam, exspectare tamen libertatem redemptione filiorum Dei, sine dubio preclarius aliquid et sublimius operiri. Qui ergo exemplari et umbre celestium in lege deserviunt, et nunc per speculum in enigmate {t. 1: Erfurt, f. 183vb; facsim., p. 366b}, tunc autem facie ad faciem secundum merita conversationem habebunt in celis, in illa vel in illa parte. Sed sicut multa est differentia in terris habitare, scilicet in locis fecundis et copiosis, ubi eris temperies, liberalia instituta aut in locis infecundis estu torridis ubi nulle leges, et inanis et fera barabaries semper bella, numquam requies, nec sine occulta Dei dispensatione et iusto iudicio. Ita et illis in locis erit aliquid tale, ut in nullo prorsus inanis habeatur in terris umbra celestium, erit ergo ibi aliqua civitas refugii, et erit alia in deserto sicut Bosor in hereditate Ruben.
marg.| Alia quoque consequentia capienda sunt, quia si Deus cum dispergent filios Adam, statuit filios gentium iuxta numerum angelorum Dei (vel iuxta alios codices, secundum numerum filiorum Israel), in initio mundi et ita dispersi sunt sicut illorum merita vel ipsius Ade contemplatio postulabat. Quid dicemus futurum cum novissimi Ade (qui non in animam vinentem, sed in spiritum vivificantem factus est) cepit filios non dispergere sed dispensare divina dignatio, non in initio, sed in fine mundi, nec illos qui Adam omnes mortui sunt, sed qui in Christo vivificati sunt. Erit sine dubio quedam distributio, que non solum pro meritis eorum qui dispensant, sed et pro novissimi Ade contemplatione dispensanda sit. Sed quis nostrum talis est ut ab hac distributione ad illam celestis hereditatis fortem venire mereatur? Quis ita beatus ut sors eius in Ierusalem veniat, ubi sit templum Dei, immo ipse sit templum Dei? Quis ita beatus ut dies festos ibi agat, ubi altare divinum perpetuis adoletur ignibus? Quis ita beatus ut sacrificium suum, et incensum suavitatis supra illum ignem ponat de quo diciturd: «Ignem veni mittere in terra» etc. Quis ibi peragit Pascha in loco quem elegerit Dominus Deus suus, ibi Pentecostem, festivitatem propritiationis et tabernaculorum solemnitatem, non iam per umbram, sed per ipsam veritatem? Quis nostrum dignus erit cum dividere ceperit Deus filios novissimi Ade, cui dicat eris supra quinque vel decem civitates, non cui dicat intra in gaudium Domini tui, sed sedete et vos mecum super duodecim tronos, iudicantes duodecim tribus Israel, et de quibus dicat: «volo pater et ubi ego sum et isti mecum sint, volo istos reges esse mecum ut ego sum tecum, volo eos habere dominationem, sicut ego sum Dominus dominantium?» Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, immo quorum omnes numerati sunt capilli.
d Lc. 12, 49.
Numérotation du verset Nm. 34,14 
Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum {t. 1: Erfurt, f. 183va; facsim., p. 366a} numerum media quoque tribus Manasse
Numérotation du verset Nm. 34,15 
id est due et17 semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam.
17 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,16 
Et ait Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 34,17 
Hec sunt nomina virorum qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun.
Numérotation du verset Nm. 34,18 
et singuli principes de singulis tribubus18
18 s. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 34,19 
quorum ista sunt vocabula: De tribu Iuda Caleb filius Iephone,
Numérotation du verset Nm. 34,20 
de tribu Simeon Samuel filius Ammiud,
Numérotation du verset Nm. 34,21 
de tribu Beniamin Elidad19 filius Chaselon20,
19 (H)elidad G Λ B Amiatinus Θ G² ΣO S ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina ] Heliad ΣT ΩS Rusch , Halidad Cava T M ΦRAZVP Ω M
20 Chaselon Weber ] scrips. , Casseloth ΩS, Caseloth Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,22 
de tribu filiorum Dan Bocci21 filius Iogli,
21 Bocci] scrips., Bochi Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,23 
filiorum Ioseph. De tribu Manasse Hanniel22 filius Ephod23
22 Han(n)iel ΣM Ω MJ Ed1530 Clementina ] Anniel Rusch , Hamuel ΩS
23 Ephod Ed1530 Clementina Weber ] scrips., Ephot ΦAP Ed1455 Rusch, Ephot ΩS, Ephad ΩJ
Numérotation du verset Nm. 34,24 
de tribu Ephraim Chamuel filius Sephtan24,
24 Sephtan Weber ] Septan S* Ω M Ed530 , Septhan ΨBDF ΩS ΩJ Rusch, Sephthan B Clementina
Numérotation du verset Nm. 34,25 
de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach25,
25 Pharnach] Pharnat Rusch
Numérotation du verset Nm. 34,26 
de tribu Isachar dux Phaltiel26 filius Ozan
26 Phaltiel] scrips., Faltiel Rusch, Faltihel Weber
Numérotation du verset Nm. 34,27 
de tribu Aser Abiud27 filius Salomi
27 Abiud Rusch ] Ahiud Weber
Numérotation du verset Nm. 34,28 
de tribu Neptalim Phedael filius Amiud28.
28 Amiud] Ameiud Weber
Numérotation du verset Nm. 34,29 
Hii sunt quibus precepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_34)

Notes :