Capitulum 6

Numérotation du verset Nm. 6,1 

Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 locutusque Rusch ] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 6,2 

loquere filiis2 Israel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
2 filiis] ad filios Weber
Numérotation du verset Nm. 6,3 

vino
et omni quod inebriare
potest abstinebunt
acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent
uvas recentes siccasque non comedent
Numérotation du verset Nm. 6,4 

cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Numérotation du verset Nm. 6,5 

omni tempore separationis sue novacula non transibit super caput eius usque ad completum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cesarie capitis eius
Numérotation du verset Nm. 6,6 

omni tempore consecrationis sue super mortuum non ingredietur
Numérotation du verset Nm. 6,7 

nec super patris
quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei
sui super caput eius est
Numérotation du verset Nm. 6,8 

omnis3 dies
3 omnis Rusch ] omnes Weber
separationis sue
sanctus erit Domino
Numérotation du verset Nm. 6,9 

sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius
quod radet illico
et in eadem die purgationis sue et rursum septima
Numérotation du verset Nm. 6,10 

in octavo autem die
offeret duos turtures vel duos pullos columbarum4
4 columbarum] columbe Weber
sacerdoti in introitu federis testimonii
Numérotation du verset Nm. 6,11 

facietque sacerdos unum pro peccato
et alterum in holocaustum
et deprecabitur
pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput
eius in die illo
Numérotation du verset Nm. 6,12 

et consecrabit Domino dies separationis illius
offerens agnum anniculum pro peccato
ita tamen ut dies priores irriti fiant
quoniam polluta est sanctificatio eius
Numérotation du verset Nm. 6,13 

ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat complebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 6,14 

et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum
et ovem anniculam immaculatam pro peccato
et arietem immaculatum hostiam pacificam
Numérotation du verset Nm. 6,15 

canistrum
quoque panum azymorum
qui conspersi sunt oleo
et lagana
absque fermento
uncta oleo ac libamina singulorum
Numérotation du verset Nm. 6,16 

que offeret
sacerdos
coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 6,17 

arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta que ex more debentur
Numérotation du verset Nm. 6,18 

tunc radetur Nazareus
ante ostium tabernaculi federis cesarie consecrationis sue tolletque capillos
eius et ponet super ignem
qui est suppositus sacrificio pacificorum
Numérotation du verset Nm. 6,19 

et armum coctum arietis tortamque
absque fermento unam de canistro
et laganum
azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
Numérotation du verset Nm. 6,20 

susceptaque rursum ab eo elevabit
in conspectu Domini
et sanctificata sacerdotis erunt
sicut pectusculum
quod separari iussum est et femur
post hec
Nazareus potest bibere5 vinum
5 Nazareus potest bibere Rusch ] potest bibere Nazareus Weber
Numérotation du verset Nm. 6,21 

ista est lex
Nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis sue
exceptis his
que invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis sue
Numérotation du verset Nm. 6,22 

locutusque6 est Dominus ad Moysen dicens:
6 locutusque Rusch ] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 6,23 

loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis
Numérotation du verset Nm. 6,24 

benedicat
tibi Dominus
et custodiat te
Numérotation du verset Nm. 6,25 

ostendat Dominus faciem suam tibi
et misereatur tui
Numérotation du verset Nm. 6,26 

convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Numérotation du verset Nm. 6,27 

invocabuntque7 nomen meum
7 invocabuntque Rusch ] invocabunt Weber
super filios Israel et ego benedicam eis.

Capitulum 6

Numérotation du verset Nm. 6,1 
Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 locutusque Rusch ] locutus Weber
Numérotation du verset Nm. 6,2 
loquere filiis2 Israel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint {t. 1: Erfurt, f. 145va; facsim., p. 290a} Domino consecrare
2 filiis] ad filios Weber
Numérotation du verset Nm. 6,3 
vino
interl.| in quo est luxuria
et omni quod inebriare
interl.| mentem
potest abstinebunt
interl.| qualibet voluptate terrena
acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent
interl.| relabendo in voluptatem preteriti vitii
uvas recentes siccasque non comedent
interl.| ne pallescant abstinentia pro vana gloria
marg.| LOCUTUSQUE etc.  VINO  ET  OMNI. ISIDORUS. In duodecima mansione, id est Synai, precipitur Nazareis ut vinum et siceram et omne quod inbriare potest non bibant neque comedant. Iin Proverbiis quoque precipitur ut potentes et iracundi vinum non bibant, ne obliviscantur sapientie. In Nazareis, continentium vita signatur; his vinum prohibetur, id est luxuria. Et sicera, id est omnis voluptas terrena. Sicera enim ex diverso conficitur genere, sicut voluptas ex diversa vitiorum passione. Illi enim non bibunt vinum, sed siceram bibunt, qui ad decipiendos homines umbras quasdam et imagines simulant virtutum. Uva passa vescuntur, qui ad humanos oculos abstinentie pallore inficiuntur, ut gloriam capiant ab hominibus. Acetum bibunt qui post vite sanctitatem ad vetustatem preteritorum labuntur vitiorum, et corruptione veteris nequitie delectantur.
Numérotation du verset Nm. 6,4 
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Numérotation du verset Nm. 6,5 
omni tempore separationis sue novacula non transibit super caput eius usque ad completum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente cesarie capitis eius
marg.| NOVACULA  NON. Id est: Nec dolum nec malitiam in mente retinebit, ne polluatur scilicet   cesaries capitis , id est cogitatio mentis. Sed innocentiam teneat usque ad finem vite. Aliter enim non erit votum acceptabile. Qui autem perseveraverit, salvus erita.
a Mt. 24, 13.
Numérotation du verset Nm. 6,6 
omni tempore consecrationis sue super mortuum non ingredietur
marg.| SUPER  MORTUUM  NON. Id est: Mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis eius viam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur.
Numérotation du verset Nm. 6,7 
nec super patris
marg.| NEC  SUPER  PATRIS. Id est: Nullus carnalis eum retrahat affectus, omnis persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas Christi servitio postponenda.
quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei
marg.| CONSECRATIO  DEI. Id est: Spiritus sancti gratia in corde eius diffusa est. Undeb: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis omnes.
b Eph. 4, 30.
sui super caput eius est
Numérotation du verset Nm. 6,8 
omnis3 dies
3 omnis Rusch ] omnes Weber
interl.| alias: omnibus diebus
separationis sue
marg.| OMNES  DIES. Id est: Usque in finem perseveret sine contaminatione peccati atque delicti.
sanctus erit Domino
Numérotation du verset Nm. 6,9 
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius
marg.| SIN  AUTEM  MORTUUS  FUERIT. Id est: Si mortali peccato pollutum imitari voluerit, et usque ad consensum descenderit, sciat necesse est eius continentiam esse   pollutam et   caput radendum , id est mentem purgandam a prava cogitatione et noxia delectatione.
quod radet illico
marg.| RADET  ILLICO. Tempore scilicet compunctionis quo cognoscit se deliquisse, statim se emendare studeat, et semper similem ruinam timeat.
et in eadem die purgationis sue et rursum septima
Numérotation du verset Nm. 6,10 
in octavo autem die
interl.| quo tempus resurrectionis significatur
offeret duos turtures vel duos pullos columbarum4
4 columbarum] columbe Weber
marg.| DUOS  TURTURES.   Turtures castitatem,   pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.
{t. 1: Erfurt, f. 145vb; facsim., p. 290b} sacerdoti in introitu federis testimonii
Numérotation du verset Nm. 6,11 
facietque sacerdos unum pro peccato
interl.| timore gehenne pro peccatis scilicet   faciet gemere
et alterum in holocaustum
interl.| ut suspiret scilicet desiderio eterne vite
et deprecabitur
marg.| ET  DEPRECABITUR. Advocatus noster apud Patrem. Vel quia faciet nos deprecari secundum illudc: «Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus».
c Rm. 8, 26.
pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput
interl.| mentem a carnali desiderio erutam
eius in die illo
Numérotation du verset Nm. 6,12 
et consecrabit Domino dies separationis illius
interl.| ut omnes sint sancti et immaculati
offerens agnum anniculum pro peccato
interl.| vitam innocentem pro criminosa, simplicitatem pro versutia
ita tamen ut dies priores irriti fiant
marg.| UT  DIES  PRIORES. Nihil de pristina conversatione presumat, sed in sola Dei gratia confidat, cuius dono percipit veniam et requiem sempiternam.
quoniam polluta est sanctificatio eius
marg.| POLLUTA  EST  SANCTIFICATIO. Cum conversus fuerit iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, omnes iustitie eius oblivioni tradentur.
Numérotation du verset Nm. 6,13 
ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat complebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi federis
marg.| ISTA  EST  LEX etc. Postquam legislator Nazareum instruxit quomodo mundetur, si eius consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo post completum votum se presentet Domino cum oblatione gratias redditurus, {t. 1: Erfurt, f. 145vb; facsim., p. 290b} mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram.
Numérotation du verset Nm. 6,14 
et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum immaculatum in holocaustum
marg.| AGNUM  ANNICULUM . Hunc   offert qui totam spem suam in eius immolatione ponit, de quo diciturd: Ecce   agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hunc   in holocaustum offert , cum pro eius amore carnes mortificando totam vitam suam ardore caritatis incensam Domino consecrat.
d Io. 1, 29.
et ovem anniculam immaculatam pro peccato
interl.| alii: in peccatum
et arietem immaculatum hostiam pacificam
marg.| AUGUSTINUS. Alia littera: Et offeret munus suum Domino, agnum anniculum sine vitio in holocaustomata, et agnam anniculam sine vitio unam in peccatum. Hoc quidam transferre noluerunt, velut locutionem inusitatam vitantes, et dixerunt ‘pro   peccato’ , non   in peccatum , cum sit sensus in ea locutione non perturbandus.   In peccatum enim dictum est, quia quod pro   peccato offerebatur,   peccatum vocabatur. Undee: Eum qui non noverat   peccatum , pro nobis fecit   peccatum , id est sacrificium pro   peccato . Sicut ergo   agnus in holocaustoma , sic et   agna in peccatum , ut ipsum pecus esset   peccatum , id est sacrificium pro   peccato , sicut de   ariete , quod sequitur, in salutare dicit, quod postea repetendo manifestat. Nam et illud pro peccato dicit, quod prius dixerat   in peccatum. E t hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat in salutare.
e 2Cor. 5, 21.
marg.| RABANUS. Tropologice. Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis cum devotione caritatis. Ovem, qui innocentie exemplum ostendit. Arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem anime imperio subiicit.
marg.| ET  OVEM. Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum.
marg.| ET  ARIETEM. Hoc fit cum ipsum esse confidit qui per dispensationem carnis celestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem: quem «Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen»f etc.
f Phil. 2, 9.
Numérotation du verset Nm. 6,15 
canistrum
interl.| Scripturam
quoque panum azymorum
interl.| spiritualis alimonie
interl.| evangelice doctrine
qui conspersi sunt oleo
interl.| letitie, gratia Spiritus sancti
et lagana
marg.| ET  LAGANA. Veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam.
absque fermento
interl.| malitie et nequitie
marg.| Absque fermento: Quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet.
uncta oleo ac libamina singulorum
Numérotation du verset Nm. 6,16 
que offeret
marg.| QUE  OFFERET. Meritum et laborem cuiusque meditationem et observationem legis in conspectu Dei remunerando presentans ad ingressum vite celestis, peracto boni operis certamine.
sacerdos
interl.| Christus
coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 6,17 
arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul {t. 1: Erfurt, f. 146ra; facsim., p. 291a} canistrum azymorum et libamenta que ex more debentur
marg.| ARIETEM  VERO, etc: Dignum scilicet ostendens mercede quietis perpetue, {t. 1: Erfurt, f. 146ra; facsim., p. 291a} tamquam principem sui vel aliorum et ducem optimum, qui se bene rexit et duxit in semita mandatorum Dei, secundum doctrinam Scripturarum et gratiam spiritualium charismatum.
Numérotation du verset Nm. 6,18 
tunc radetur Nazareus
interl.| mens scilicet abstientis a cogitationibus superfluis
ante ostium tabernaculi federis cesarie consecrationis sue tolletque capillos
interl.| presumptionum cogitationes
eius et ponet super ignem
interl.| divini amoris
qui est suppositus sacrificio pacificorum
marg.| GREGORIUS. Quid est quod Nazarei capillos nutriunt, nisi quod per vitam magne continentie presumptionum cogitationes crescunt? Sed quid est quod, devotione completa,   Nazareus caput radere et   capillos in   igne sacrificii ponere iubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus, cum sic exteriora vitia vincimus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus, quas   igne sacrificii cremare, est divini amoris flamma incendere, ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superfluas cremans, quasi   Nazarei capillos devotionis perfectione consumat?
Numérotation du verset Nm. 6,19 
et armum coctum arietis tortamque
interl.| mysteria Scripturarum obscura revelando
marg.| ET  ARMUM  COCTUM . Fortitudinem scilicet operis, coctam et probatam igne tribulationis facit summus sacerdos sanctum suum offerre Deo Patri.
absque fermento unam de canistro
interl.| scientia Scripture
et laganum
marg.| ET  LAGANUM: scientiam scilicet legis dono Spiritus sancti iuvans in opere consummare.
azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
interl.| id est: cum eum corruptione carnis spoliaverit et onere curarum liberaverit.
Numérotation du verset Nm. 6,20 
susceptaque rursum ab eo elevabit
marg.| ELEVABIT: Bona scilicet que continens operatus est Patri presentabit, et perpetua mercede faciet remunerari.
in conspectu Domini
interl.| Patris
et sanctificata sacerdotis erunt
marg.| SACERDOTIS  ERUNT: Quia ad eius gloriam pertinet quicquid Nazareus bene voluerit et opere consummavit. Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficereg.
g Phil. 2, 13.
sicut pectusculum
interl.| quia nostra sapientia eius donum proprium est
quod separari iussum est et femur
interl.| carnalis voluptatis mortificatio
post hec
interl.| predicta
marg.| POST  HEC. Id est: post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, mercedis retributionem.
Nazareus potest bibere5 vinum
5 Nazareus potest bibere Rusch ] potest bibere Nazareus Weber
marg.| BIBERE  VINUM: plene et libere haurire spirituale donum; undeh: «Torrente voluptatis tue potabis eos».
h Ps. 35, 9.
Numérotation du verset Nm. 6,21 
ista est lex
interl.| predicta
Nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis sue
interl.| abstinentie consecrate
exceptis his
interl.| que scilicet sponte faciet
que invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis sue
Numérotation du verset Nm. 6,22 
locutusque6 est Dominus ad Moysen dicens:
6 locutusque Rusch ] locutus Weber
marg.| LOCUTUSQUE  EST, etc. Moyses legem, Aaron sacerdotium, et filii eius ordinem Ecclesie significant. Docet ergo Dominus per legem sacerdotum ordinem quomodo populum predicatione edificent, frequenti oratione et benedictione confirment.
marg.| RABANUS. Moyses multiplicem habet significationem. Figuram habet Iudaici populi, dum tenet caudam serpentis. Significat enim Iudeos in fine mundi ad fidem Christi venturos. Legem quoque significat sicut supra ostendimus. Christi personam gerit, electos suos de spirituali Egypti per aquam baptismi liberantis scilicet dum populum de Egypto per mare Rubrum educit, dum tabernaculum complet, erigit et ungit.
Numérotation du verset Nm. 6,23 
loquere Aaron {t. 1: Erfurt, f. 146rb; facsim., p. 291b} et filiis eius sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis
Numérotation du verset Nm. 6,24 
benedicat
interl.| infusione spiritualium charismatum
tibi Dominus
interl.| cuius est custodire; undei: «Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam».
i Ps. 126, 1.
marg.| BENEDICAT  TIBI. Notandum quod in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur, a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.
et custodiat te
marg.| ET  CUSTODIAT. Benedictionem quam percepisti sua conservet gratia. {t. 1: Erfurt, f. 146rb; facsim., p. 291b} «Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam»j.
j Ps. 126, 1.
Numérotation du verset Nm. 6,25 
ostendat Dominus faciem suam tibi
marg.| OSTENDAT.   Ostensio vultus Dei propiciatio est, et vere salutis   ostensio ; undek: «  Ostende faciem tuam , et salvi erimus».
k Ps. 79, 4; 8; 20.
et misereatur tui
Numérotation du verset Nm. 6,26 
convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
marg.| CONVERTAT, etc.   Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram. Undel: «Respice in me, et miserere mei». Et alibim: Quare avertis faciem tuam, et oblivisceris inopie nostre? Rogandum est ergo ut cuius auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut eum ab inimicis eruens tribuat perpetuam pacem.
l Ps. 24, 16; 85, 16.
m Ps. 43, 12.
Numérotation du verset Nm. 6,27 
invocabuntque7 nomen meum
7 invocabuntque Rusch ] invocabunt Weber
marg.| INVOCABUNT. Sacerdotum est nomen Domini invocare; Domini autem quod petitur perficere. Nemo ergo sibi tribuat, quod sola Trinitas cui vult prestat.
super filios Israel et ego benedicam eis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_6)

Notes :