Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Nm. 2,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Nm. 2,2 

Singuli per turmas signa
atque vexilla
et domos cognationum
suarum castra metabuntur
filii1 Israel
1 filii] filiorum Weber
per gyrum tabernaculi federis.
Numérotation du verset Nm. 2,3 

Ad orientem
Iudas
figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps
filiorum eius Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset Nm. 2,4 

et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quatuor
millia sexcentorum
Numérotation du verset Nm. 2,5 

iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar
quorum princeps fuit Nathanael filius Suar
Numérotation du verset Nm. 2,6 

et omnis numerus pugnatorum eius
quinquaginta quatuor millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,7 

in tribu Zabulon
princeps fuit Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 2,8 

omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,9 

Universi qui in castris Iude adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti et per turmas suas primi egredientur.
Numérotation du verset Nm. 2,10 

In castris filiorum Ruben
ad meridianam plagam
erit princeps Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 2,11 

Et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex millia quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,12 

iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon
quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 2,13 

et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem millia trecenti
Numérotation du verset Nm. 2,14 

in tribu Gad
princeps fuit Eliasaphan2
2 Eliasaphan ΛH ΘAMG* ΩS Rusch ] Eliasaph plerique codd. edd. Weber
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 2,15 

et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque millia sescenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 2,16 

omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,17 

levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,18 

ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 2,19 

Cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta millia quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,20 

et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 2,21 

cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 2,22 

in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 2,23 

et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,24 

omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo millia centum per turmas suas tertii proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,25 

ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 2,26<< 

cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo millia septingenti
Numérotation du verset Nm. 2,27 

iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 2,28 

cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta millia et mille quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,29 

de tribu filiorum Neptalim princeps fuit Ahira filius Henan
Numérotation du verset Nm. 2,30 

cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,31 

omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti et novissimi proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,32 

hic numerus filiorum Israel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sexcenta tria millia quingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 2,33 

Levite autem non sunt numerati inter filios Israel sic enim precepit
Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 2,34 

feceruntque filii Israel iuxta omnia que mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum.

Capitulum 2

Numérotation du verset Nm. 2,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Nm. 2,2 
Singuli per turmas signa
interl.| quibus cuiusque proprietates signantur
interl.| animi et corporis
atque vexilla
interl.| ne aliter incedat quam signa sua deposcunt
et domos cognationum
interl.| Alii: familiarum , secundum Grecum   paternitatum.
suarum castra metabuntur
interl.| Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis.
1 filii] filiorum Weber
marg.| LOCUTUSQUE  EST, etc. Allegorice. ORIGENES. Septuaginta:   Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens :   Homo secundum ordinem suum incedat, et secundum signa sua, secundum domos familiarum suarum castra, collocent filii Isrel ex adverso , etc. Docuit quod exercitus Dei de terra Egypti exiens et per desertum transiens visitatus est, id est numeratus, per Moysen et Aaron, et per singulas tribus sequestratus, sub certo numero censitus, quod nos exponentes formam diximus esse prescriptam, quomodo populus Dei egrediens de Egypto huius mundi et festinans ad terram promissionis, id est ad locum virtutum vel ad gloriam regni celorum, quibus ordinibus et meritorum gradibus deducatur. Et per hec ostendimus futurorum bonorum magnificentiam in lege adumbratam. Hec vero lectio docet qualiter ab hiis qui Deo sunt mancipati nec implicant se secularibus negotiis, componatur   ordo castrorum , dicens:   Homo secundum ordinem suum, et secundum signa sua , etc. Paulus quoque dicita: Omnia   ordinate fiant, et   secundum ordinem . Unus ergo est Dei spiritus qui et in Paulo et in Moyse loquitur.   Secundum ordinem Moyses   incedi iubet   in castris , Paulus in ecclesia   secundum ordinem omnia fieri. Et Moyses, qui legi ministrabat,   in castris custodiri   ordinem iubet. Paulus {t. 1: Erfurt, f. 140vb; facsim., p. 280b} vero, Evangelii minister, non solum in actibus, sed etiam in habitu   ordinatum vult esse Christianum, dicensb: Mulieres similiter in habitu   ordinato . Unde arbitror quod non solum in officiis et habitu servari   ordinem voluit, sed significat etiam aliquem   ordinem in anima; de quo dicitur quod   unusquisque incedere debeat   secundum ordinem , qui precipue ex operum fructibus indicatur, nec minus ex magnificentia sensuum. Sepe enim accidit ut qui humilem sensum gerit et terrena sapit, excelsum sacerdotii gradum vel cathedram doctoris obsideat. Et qui spiritualis est, et a terrenis tam liber ut omnia examinare possit et a nemine iudicari, inferioris   ordinem ministerii teneat, vel in plebis multitudine relinquatur. Sed hoc est legis et Evangelii statuta contemnere, et nihil   secundum ordinem gerere.
a 1Cor. 14, 30.
b 1Tim. 2, 9.
marg.| ORIGENES. Unusquisque nostrum etiam de cibo et potu solicitus, et omnem curam gerens in secularibus, unam aut duas horas Deo deputans, et ad orationem in ecclesiam veniens vel in transitu verbum Dei audiens, nec audit preceptum quod dicit ut omnia   secundum ordinem fiantc.   Ordo enim est primum querere regnum Dei et iustitiam eiusd, et credere quod secundo loco hec nobis apponantur. Omnis ergo homo debet   incedere secundum ordinem suum : sacerdos, diaconus, virgo, et quicumque in professione religionis videntur. Si enim petulans quid et protervum gesserit, continuo arguet eos Moyses dicens:   Homo secundum ordinem suum incedat , etc. Agnoscat ergo quisque   ordinem suum , et quid sit dignum   suo ordini intelligat, et ita libret actus et sermones, incessum quoque et habitum, ut cum   ordinis sui professione conveniat, ne propter eum nomen Dei blasphemetur.
c 1Cor. 14, 30.
d Mt. 6, 33.
marg.| ORIGENES. Secundum signa sua , etc. Quibus scilicet cuiusque proprietas designatur, verbi gratia: Omnes sumus similes, sed est propria cuiusque distinctio vel in cultu vel in statura vel in habitu vel in positione, per que Paulus, quia Paulus est, designatur, et Petrus, quia Petrus est et non Paulus. Ex voce etiam uniuscuiusque signi diversitas datur, ut ex voce et loquela agnoscas illum qui loquitur. Sic arbitror esse in animis etiam signa diversa; et alterius quidem animi motus lenior est, mitis, placidus, tranquillus, equalis; alterius turbidus, elatus, asperior, incitatior, petulantior. Alius circumspectus, cautus, providus, sollicitus, impiger. Alius desidiosus, remissus, negligens, incautus. In his alius plus, alius minus. Et fortassis quanta in specie vultus diversitas, tanta et in animis. Unde Salomon: Sicut diversi sunt vultus a vultibus, ita et diversa sunt corda hominum. Sed quisque secundum signa sua incedat, ne is cuius humilia et despecta sunt signa incedat elatior quam animi sui deposcunt signa. Omnes qui litteras norunt, sciunt esse viginti quatuor si greca, viginti tria, si latina litterarum elementa didicerint, et ex hiis omnia scribunt. Aliud tamen signum alpha quod Paulus scripserit habet, aliud quod Petrus; unde et cyrographa singulorum manibus scripta, propriis signis et indiciis agnoscuntur, et cum sint eadem elementa, est tamen in similitudine litterarum dissimilitudo signorum. Veni ergo ad motus mentis et animorum quibus concitantur ad aliquid gerendum. Intuere cyrographa et vide quomodo animus Pauli proposuit castitatem, et animus Petri. Sed est propria quedam castitas Petri, et alia castitas Pauli, etsi eadem videatur. Pauli enim castitas est que requirit macerari corpus et subiici servituti, ne forte cum aliis predicavero, reprobus fiame. Alterius castitas istud non timet. Iustitia quoque habet aliquid proprietatis in Paulo, habet et in Petro, et sic cetere virtutes. Si ergo in his nominibus {t. 1: Erfurt, f. 141ra; facsim., p. 281a} que exempli causa posuimus potest fieri ut cum unum sint spiritu per spiritum Dei, sit tamen aliqua diversitas in ipsarum proprietate virtutum, quanto magis reliqui homines propria signa in motibus animorum, et anime virtutibus gerunt.
e 1Cor. 9, 27.
per gyrum tabernaculi federis.
marg.| PER  GYRUM  TABERNACULI. RABANUS. Circa   tabernaculum omnes   filii Israel castra metati sunt , terni per singulas plagas, ut non supersit vel desit aliquid ex illis. Iudas, Ysachar, Zabulon, ad orientem. Ruben, Symeon, Gad, ad meridiem. Ephraym, Beniamin et Manasse, ad occidentem. Dan, Aser et Neptalim, ad aquilonem.   Tabernaculum vero Ecclesiam tam Veteris quam Novi Testamenti significat. Principes autem iuxta   tabernaculum castra metantes patriarchas vel apostolos significant, quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia.
Numérotation du verset Nm. 2,3 
Ad orientem
interl.| coniugatos, continentes, virgines
Iudas
interl.| Christiane militie
figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps
interl.| doctor et rector
filiorum eius Naasson filius Aminadab
Numérotation du verset Nm. 2,4 
et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quatuor
interl.| ut supra
millia sexcentorum
Numérotation du verset Nm. 2,5 
iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar
interl.| qui pro eterna mercede laborant
quorum princeps fuit Nathanael filius Suar
Numérotation du verset Nm. 2,6 
et omnis numerus pugnatorum eius
interl.| contra omnes spirituales nequitias
quinquaginta quatuor millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,7 
in tribu Zabulon
interl.| qui in Christo habent habitaculum fortitudinis
princeps fuit Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 2,8 
omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,9 
Universi qui in castris Iude adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti et per turmas suas primi egredientur.
marg.| UNIVERSI  QUI. Hiis multis tribubus Iudas presidet, scilicet regalis tribus de qua ortus est Christus humani generis rex et salvator.
Numérotation du verset Nm. 2,10 
In castris filiorum Ruben
interl.| qui mentis intuitum ad videndum Dei voluntatem exacuunt
ad meridianam plagam
interl.| quam respicit meredianum latus tabernaculi
marg.| MERIDIANAM  PLAGAM. Hec significat antiquam Dei plebem, que lucem Evangelii amore Conditoris fervebat.
erit princeps Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 2,11 
Et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex millia quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,12 
iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon
interl.| qui studium obedientie Deo impendunt
quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 2,13 
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem millia {t. 1: Erfurt, f. 141rb; facsim., p. 281b} trecenti
Numérotation du verset Nm. 2,14 
in tribu Gad
interl.| qui accinguntur armis iustitie ut diabolo possint resistere
princeps fuit Eliasaphan2
2 Eliasaphan ΛH ΘAMG* ΩS Rusch ] Eliasaph plerique codd. edd. Weber
interl.| vel: Eliasaph
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 2,15 
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque millia sescenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 2,16 
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,17 
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
marg.| LEVABITUR  AUTEM. Mystice. Tabernaculi erectio vel depositio Ecclesie situm significat, que in credentibus erigitur, in negantibus deponitur, in quibusdam ordinibus sacris sublimatur, in aliis iudicio sacerdotum excommunicatione humiliatur.
Numérotation du verset Nm. 2,18 
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud
marg.| AD  OCCIDENTALEM. RABANUS. Quatuor plage mundi per quas castra filiorum Israel disponuntur circa tabernaculum, convocationem et dispositionem Ecclesie significat. Oriens enim ubi est introitus tabernaculi initium conversionis et confessionis et perceptionem baptismi et primitivam Ecclesiam exprimit que in Hierusalem primum ab apostolis fundata est. Huic plage tribus Iuda, Ysachar et Zabulon deputantur, quia confessores Christi in habitaculum fortitudinis ubi pro eterna mercede laborent, per illum habent introitum qui aitf: «Ego sum hostiu. Per me si quis introierit, salvabitur». «Ego sum lux mundi»g. De quo et Zachariash: «Visitavit nos, oriens ex alto» {t. 1: Erfurt, f. 141rb; facsim., p. 281b} etc. Plaga vero australis quam respicit meridianum latus tabernaculi, antiquam Dei plebem significat, que lucem legis accipiens amore Creatoris fervebat. Ibi Ruben, Symeon et Gad castra metati sunt, quia sancti patres qui intuitum mentis ad videndam Dei voluntatem acuebant, et obedientie studebant accincti armis iustitie, ut demonio meridiano possint resisterere. Plaga vero aquilonis quam respicit alterum latus tabernaculi tenebris et frigore infidelitatis usque ad adventum Christi torpentem gentium multitudinem figurat; ubi Dan, Aser et Neptalim crastra metantur, quia cum Iudei repulissent verbum Dei, iusto iudicio de gentibus multiplicata Ecclesia et dilatata, veram beatitudinem sperat et optat. Occidentalis vero que utrumque parietem tabernaculi in se recipiens consummat, impletionem totius Ecclesie que in fine mundi perficitur designat, quando persecutione Antichristi qui bene fructiferaverunt probantur electi, et traditis impiis in oblivionem perpetue mortis, iusti locantur ad dexteram Dei in eternum regnaturi. Unde bene Ephraym, Beniamin et Manasses in hac plaga consistunt. Levite quoque ideo prope tabernaculum sunt, quos cetere tribus quatuor plagis circumeunt, ut qui tabernaculi curam gerunt secure divinis vacent obsequiis a fratribus suis extrinsecus contra hostes muniti. Nunc quoque ministri altaris sic undique muniendi et procurandi sunt, ut secure possint divinum implere officium.
f Io. 10, 9.
g Io. 8, 12.
h Lc. 1, 78.
marg.| OCCIDENTALEM. Hec   plaga utrunque parietem tabernaculi in se recipiens, in se iungendo consummat, et consummationem Ecclesie in fine mundi significat, quando in fructu bonorum operum probabuntur electi, in oblivionem mortis tradentur impii, ad dexteram Dei locabuntur iusti.
Numérotation du verset Nm. 2,19 
Cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta millia quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,20 
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 2,21 
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 2,22 
in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 2,23 
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,24 
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo millia centum per turmas suas tertii proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,25 
ad aquilonis partem {t. 1: Erfurt, f. 141va; facsim., p. 282a} castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
marg.| AD  AQUILONIS. Hec plaga significat multitudinem gentium usque ad Christum frigore infidelitatis torpentem, sed repulsis Iudeis iudicio Dei in Ecclesia dilatata eternam beatitudinem exspectat.
Numérotation du verset Nm. 2,26<< 
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo millia septingenti
Numérotation du verset Nm. 2,27 
iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 2,28 
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta millia et mille quingenti
Numérotation du verset Nm. 2,29 
de tribu filiorum Neptalim princeps fuit Ahira filius Henan
Numérotation du verset Nm. 2,30 
cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria millia quadringenti
Numérotation du verset Nm. 2,31 
omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti et novissimi proficiscentur
Numérotation du verset Nm. 2,32 
hic numerus filiorum Israel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sexcenta tria millia quingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 2,33 
Levite autem non sunt numerati inter filios Israel sic enim precepit
interl.| vel: mandaverat
Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 2,34 
feceruntque filii Israel iuxta omnia que mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_2)

Notes :