Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Nm. 8,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,2 

loquere ad Aaron1 et dices ad eum: cum posueris septem lucernas,
1 ad aaron Rusch ] aaroni Weber
candelabrum2 in australi parte erigatur3. Hoc igitur precipe4 ut lucerne contra boream e regione respiciant ad mensam
2 candelabrum] candelabrorum Φ |
3 erigatur] erigat T Φ |
4 precipe] precepit Φ |
panum propositionis5, contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt.
5 candelabrum in... propositionis T M Φ Rusch Clementina , cf. Ex. 26, 35; Ex. 40, 22] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 8,3 

fecitque Aaron et imposuit lucernas super candelabrum
ut preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 8,4 

hec autem erat factura candelabri ex auro
ductili
tam medius stipes
quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi ita operatus est candelabrum
Numérotation du verset Nm. 8,5 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,6 

tolle Levitas
de medio filiorum Israel et purificabis eos
Numérotation du verset Nm. 8,7 

iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis
et radant
omnes pilos carnis sue
cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
Numérotation du verset Nm. 8,8 

tollant bovem
de armentis
et libamentum
eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
Numérotation du verset Nm. 8,9 

et applicabis Levitas coram tabernaculo federis
convocata omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 8,10 

cumque Levite fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,
Numérotation du verset Nm. 8,11 

et offeret Aaron
Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel
ut serviant in ministerio eius
Numérotation du verset Nm. 8,12 

Levite quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
Numérotation du verset Nm. 8,13 

statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
Numérotation du verset Nm. 8,14 

ac separabis de medio filiorum Israel
ut sint mei
Numérotation du verset Nm. 8,15 

et postea ingrediantur tabernaculum federis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 8,16 

pro primogenitis que aperiunt omnem vulvam in Israel accepi eos
Numérotation du verset Nm. 8,17 

mea sunt omnia primogenita filiorum Israel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omne6 primogenitum in terra Egypti
6 omne Rusch ] omnem Weber
sanctificavi eos mihi
Numérotation du verset Nm. 8,18 

et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 8,19 

tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo federis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
Numérotation du verset Nm. 8,20 

feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas que preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 8,21 

purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
Numérotation du verset Nm. 8,22 

ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum federis coram Aaron et filiis eius sicut preceperat Dominus Moysi7
7 Moysi] + de Levitis ita factum est Weber
Numérotation du verset Nm. 8,23 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,24 

hec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur
ut ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 8,25 

cumque quinquagesimum annum etatis impleverint,
servire cessabunt
Numérotation du verset Nm. 8,26 

eruntque ministri fratrum suorum
in tabernaculo federis ut custodiant que sibi fuerint commendata
opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

Capitulum 8

Numérotation du verset Nm. 8,1 
Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,2 
loquere ad Aaron1 et dices ad eum: cum posueris septem lucernas,
1 ad aaron Rusch ] aaroni Weber
marg.| SEPTEM  LUCERNAS. Septem dona Spiritus sancti, que in Christo semper manserunt, et in membris pro voluntate ejus distributa sunt.
candelabrum2 in australi parte erigatur3. Hoc igitur precipe4 ut lucerne contra boream e regione respiciant ad mensam
2 candelabrum] candelabrorum Φ
3 erigatur] erigat T Φ
4 precipe] precepit Φ
interl.| Scripturam sacram Evangelii
marg.| AD  MENSAM.   Mensa et   candelabrum : temporalia Dei beneficia quibus reficimur et illuminamur, ut his confortati, crescente gratia meritorum, ad panem angelorum in celis manducandum, et videndam veram Dei lucem perveniamus. Hec sunt extra velum, quia in hac tantum vita Scripturis et doctoribus et ceteris sacramentis indigemus. In futuro autem Dominus palam de patre ostendet nobis. Latus tabernaculi meridianum antiquam Dei plebem significat, que prior lucem divine cognitionis et fervorem dilectionis accepit. Septentrionale vero congregatam de gentibus Ecclesiam que diutius in tenebris mansit. Recte ergo candelabrum quod est in parte australi gratiam priori populo datam significat. Mensa vero in parte aquilonis data nobis beneficia Dei. Bene ergo candelabrum contra mensam positum, quia Scriptura legis et prophetarum ad gratiam Evangelii respicit perhibens ei testimonium.
panum propositionis5, contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt.
5 candelabrum in... propositionis T M Φ Rusch Clementina , cf. Ex. 26, 35; Ex. 40, 22] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 8,3 
fecitque Aaron et imposuit lucernas super candelabrum
marg.| SUPER  CANDELABRUM: Christum scilicet, primogenitum de radice Iesse, «super» quem requievit «spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinisa«etc.
a Cf. Is. 11, 2.
ut preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 8,4 
hec autem erat factura candelabri ex auro
marg.| EX  AURO. Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus iustitie preclarus, et membra innocentiam que ut valent imitantur in futuro perficientur.
ductili
marg.| DUCTILI. Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit, et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie vivere volunt in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt.
tam medius stipes
marg.| STIPES. Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt iusti quicquid habent boni. Undeb: «Sine me nihil potestis facere».
b Io. 15, 5.
{t. 1: Erfurt, f. 148va; facsim., p. 296a} quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi ita operatus est candelabrum
Numérotation du verset Nm. 8,5 
et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,6 
tolle Levitas
marg.| TOLLE  LEVITAS. Mystice. Ordinem ecclesiasticum instruit, quomodo rite provehatur ad dignitatem sacerdotii.
de medio filiorum Israel et purificabis eos
Numérotation du verset Nm. 8,7 
iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis
interl.| baptismi scilicet, vel lacrimarum quibus abluuntur peccatorum macule
et radant
interl.| non: evellant; quia remanent radices unde iterum crescant.
omnes pilos carnis sue
interl.| cogitationes veteris vite
marg.| PILOS  CARNIS. GREGORIUS.   Pili carnis sunt quelibet superflua humane   carnis vel vite veteris cogitationes. Quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolore fatigemur. Levita autem assumptus dicitur. Oportet ergo Levitas   omnes pilos carnis radere , quia qui in obsequiis Dei assumitur, ante oculos Dei a cunctis   carnis cogitationibus mundus debet apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat, et pulcram anime speciem quasi pilis fuscantibus deformem reddat. Sed quamvis virtus sancte conversationis quemlibet evexerit, adhuc tamen ei de vetustate vite nascitur, quod tolleret. Unde et ipsi Levitarum   pili radi precepiuntur non evelli.   Rasis enim   pilis in   carne radices remanent et crescunt ut iterum recidantur. Quia magno studio superflue cogitationes amputande sunt, sed amputari funditus non possunt. Semper enim generantur superflua, que spiritus ferro solicitudinis recidat. Sed hec in nobis subtilius agimus, cum speculationis alta penetramus.
cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
marg.| LAVERINT. Mundaverunt scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis.
Numérotation du verset Nm. 8,8 
tollant bovem
interl.| Dominicum corpus
marg.| BOVEM. Mediatorem Dei et hominumc, cuius immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque   bove incarnatio eius significatur. Una enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo sanctificatos quidem carne, vivificatos autem spiritud. Unde Pauluse: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Iesu. Possunt per hos duos   boves , quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, due actionum species exprimi, quarum una que male gessimus, per penitentie lamentum abluimus, altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et premium beatitudinis promeremur.
c 1Tim. 2, 5.
d Cf. 1Pt. 3, 18.
e 1Cor. 6, 11.
de armentis
interl.| patriarcharum et prophetarum progenitum
et libamentum
marg.| LIBAMENTUM. Sacramentum passionis, quod spirituali scientia intellectum atque tractatum fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis perciipiendis minister Dei intus forisque se mundum et dignum prebuerit.
eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
Numérotation du verset Nm. 8,9 
et applicabis Levitas coram tabernaculo federis
marg.| ET  APPLICABIS.   Applicantur Levite coram tabernaculo federis , cum electi ad officium altaris secundum apostolicam doctrinam perducuntur, qua in verum tabernaculum intratur, si scilicet iuxta doctrinam et exempla sanctorum bene inceperint, et usque ad finem perseveraverint.
convocata omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 8,10 
cumque Levite fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 148vb; facsim., p. 296b} PONENT. Quia electioni devotionis sue debent assensum prebere, et ad imperium eorum bonis operibus instare.
Numérotation du verset Nm. 8,11 
et offeret Aaron
interl.| verus montanus, id est Christus
Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel
interl.| assumptos
marg.| A FILIIS  ISRAEL. Sub multorum scilicet testimonio et cognitione facienda est electio, ut examinatio digna celebretur, ut nemo reprehendere possit. Debent enim testimonium habere bonum etiam ab hiis qui foris sunt.
ut serviant in ministerio eius
Numérotation du verset Nm. 8,12 
Levite quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
marg.| LEVITE  QUOQUE, etc. Quia ministri Domini proprio labore initia bonorum operum Domino consecrare festinant, ut sive penitentia sit agenda, sive studia virtutum exercenda efficaciter perficiant.
Numérotation du verset Nm. 8,13 
{t. 1: Erfurt, f. 148vb; facsim., p. 296b} statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
Numérotation du verset Nm. 8,14 
ac separabis de medio filiorum Israel
marg.| SEPARABIS. Non debet minister Domini contentus esse populari disciplina. Moribus et doctrina   separatus et spectabilis debet esse.
ut sint mei
Numérotation du verset Nm. 8,15 
et postea ingrediantur tabernaculum federis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 8,16 
pro primogenitis que aperiunt omnem vulvam in Israel accepi eos
Numérotation du verset Nm. 8,17 
mea sunt omnia primogenita filiorum Israel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omne6 primogenitum in terra Egypti
6 omne Rusch ] omnem Weber
marg.| OMNE  PRIMOGENITUM  IN. Allegorice.  ORIGENES. Primogenita Egyptiorum vitiorum primordia sunt, quibus humana vita corrumpitur. Omnis enim anima cum ad supplementum etatis pervenerit et velut quedam naturalis lex in ea sua iura defendere ceperit, primos motus secundum desideria carnis producit, quos concupiscentie vel ire fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi proprium et precipuum de Christo dicitur: «Butirum et mel comedet»f prius quam faciat aut proferat maligna, eliget bonum. Quoniam prius quam sciat puer bonum aut malum, resistet malitie, ut eligat quod bonum est. Davis autem de semetipso dicitg: «Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris». Quia ergo primi anime motus, secundum carnem prolati, in peccatum ruunt, merito Egyptiorum primitiva dicuntur que extinguuntur. Sed relique vite conversatio emendatiorem dirigat cursum.
f Is. 7, 15.
g Ps. 24, 7.
marg.| Exstinctis vitiis que sunt primogenita diaboli, vel operibus carnis, quibus inquinatur natura, boni mores substituendi sunt. Preterea minister Dei debet perfectioribus moribus instrui, quam multitudo plebis. Ideo enim pro primogenitis Egyptiorum, primo genita Isrelitarum Domino offerri iubentur. Et item pro primogenitis filiorum Israel, Levite in servitium Domini assumuntur, ut pro peccatrice vita, vita iusta, et pro iusta, sancta et probata et perfecta exhibeatur, ut altaribus Christi et divinis mysteriis verus Levita digne possit aptari.
sanctificavi eos mihi
Numérotation du verset Nm. 8,18 
et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 8,19 
tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo federis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
marg.| marg.|marg.| UT  SERVIANT, etc. Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui iura custodire. Nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est   tabernaculo de  servire ,   et pro populo orare ,   ne sit in eo   plaga disperdens; alioquin et se et   populum in perditionem precipitant, et dicitur eish: «Munus non suscipiam de manu vestra».
h Mal. 1, 10;
Numérotation du verset Nm. 8,20 
feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas que preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 8,21 
purificatique sunt {t. 1: Erfurt, f. 149ra; facsim., p. 297a} et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
Numérotation du verset Nm. 8,22 
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum federis coram Aaron et filiis eius sicut preceperat Dominus Moysi7
7 Moysi] + de Levitis ita factum est Weber
interl.| de Levitis ita factum est
Numérotation du verset Nm. 8,23 
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,24 
hec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur
interl.| cum insurgunt cuique vitiorum bella
ut ministrent in tabernaculo federis
interl.| serviant scilicet in Ecclesia, non presint
Numérotation du verset Nm. 8,25 
cumque quinquagesimum annum etatis impleverint,
interl.| id est: cum quietem internam habebunt
servire cessabunt
interl.| sopito vitiorum bello
Numérotation du verset Nm. 8,26 
eruntque ministri fratrum suorum
interl.| custodes animarum
in tabernaculo federis ut custodiant que sibi fuerint commendata
interl.| a Deo
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 149ra; facsim., p. 297a} A VIGINTI  QUINQUE. ISIDORUS. A vicesimo et quinto anno mandantur Levitet tabernaculo servire, et a quinquagenario custodes vasorum fiunt. Per vicesimum et quintum annum, in quo flos iuventutis oritur, contra unumquemque vitiorum bella signantur. Per quinquagenarium, interna quies, domito bello, mentis signatur. Per vasa tabernaculi, fidelium anime. Levite ergo ab vicesimo quinto anno tabernaculo serviunt, et a quinquagenario custodes vasorum fiunt, ut qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant, aliorum curam suscipere non presumant. Cum vero temptationum bella subegerint, cum apud se iam de intima tranquillitate sunt securi, animarum custodiam sortiantur. Sed quis hec perfecte subigat, cum Paulus dicati: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis mee, etc.? Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud enerviter expugnari. In istis excitatur virtus, ne extolli debeat; in illis omni modo extinguitur, ne subsistant.
i Rm. 7, 23.
opera autem ipsa {t. 1: Erfurt, f. 149rb; facsim., p. 297b} non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_8)

Notes :