Capitulum 9
Numérotation du verset
Nm. 9,1
locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Egypti mense primo dicens
Numérotation du verset
Nm. 9,2
faciant filii Israel Phase in tempore suo
Numérotation du verset
Nm. 9,3
decima quarta1 die mensis huius ad vesperam iuxta omnes cerimonias et iustificationes eius
1 decima quarta
Rusch
] quarta decima
Weber
Numérotation du verset
Nm. 9,4
precepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase
Numérotation du verset
Nm. 9,5
qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia que mandaverat Dominus Moysi fecerunt filii Israel
Numérotation du verset
Nm. 9,6
ecce autem quidam immundi super animam hominis qui non poterant facere pascha
in die illo accedentes ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset
Nm. 9,7
dixerunt eis immundi sumus
super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israel
Numérotation du verset
Nm. 9,8
quibus respondit Moyses: state ut consulam quid precipiat Dominus de vobis
Numérotation du verset
Nm. 9,9
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 9,10
loquere filiis Israel homo qui fuerit immundus super animam2
2 animam
Rusch
] anima
Weber
sive in via procul
in gente vestra faciat Phase Domino
Numérotation du verset
Nm. 9,11
mense secundo decima quarta3 die mensis ad vesperam
3 decima quarta
Rusch
] quarta decima
Weber
cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
Numérotation du verset
Nm. 9,12
non relinquent ex eo quippiam usque mane
et os eius non confringent omnem ritum
Phase observabunt
Numérotation du verset
Nm. 9,13
si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
Numérotation du verset
Nm. 9,14
peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos
faciet Phase Domini iuxta cerimonias et iustificationes eius preceptum idem erit apud vos tam advene quam indigene
Numérotation du verset
Nm. 9,15
igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
Numérotation du verset
Nm. 9,16
sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
Numérotation du verset
Nm. 9,17
cumque ablata fuisset nubes que tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
Numérotation du verset
Nm. 9,18
ad imperium Domini
proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
Numérotation du verset
Nm. 9,19
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israel in excubiis Domini
et non proficiscebantur
Numérotation du verset
Nm. 9,20
quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Numérotation du verset
Nm. 9,21
si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
Numérotation du verset
Nm. 9,22
Sive duobus sive4 uno mense
4 sive duobus sive
Rusch
] si biduo aut
Weber
vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
Numérotation du verset
Nm. 9,23
per verbum
Domini figebant tentoria, et per verbum eius5 proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi
5 eius
Rusch
] illius
Weber
Capitulum 9
Numérotation du verset
Nm. 9,1
locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Egypti mense primo dicens
Numérotation du verset
Nm. 9,2
faciant filii Israel Phase in tempore suo
Numérotation du verset
Nm. 9,3
decima quarta1 die mensis huius ad vesperam iuxta omnes cerimonias et iustificationes eius
1 decima quarta
Rusch
] quarta decima
Weber
marg.|
FACIANT. BEDA.
Faciant filii Israel Phase in tempore suo, quarta decima die in huius
, etc. Cum in Veteri Testamento tribus indiciis Paschale tempus observertur, ut post equinoctium scilicet et mense primo, tertia eius septimana, id est a vespera quarte decime lune (quod est initium quinte decime), usque
ad vesperam
, id est terminum vicesime prime lune, celebretur, quarta regula nobis est a resurrectione Christi imposita, ut cum equinoctio transcenso, lunam primi mensis decimo quarto oriri vespere viderimus, non statim Pascha faciamus, sed Dominicum diem quo ipse Pascha, id est transitum de morte ad vitam, resurgendo celebravit, exspectantes in ipso Pascha, celebremus. Quod si quis obiecerit non equinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertie septimane posuisse Legiferum, sciat quia etsi equinoctium nominatim non exprimit, in hoc tamen quod a plenilunio primi mensis Pascha fieri precipit, equinoctii transcensum depromit. Quoniam constat eam que prima transito equinoctio plenum globum ostendit, primi mensis existere lunam. Quotiens ergo diem Dominicum mox adventante quindecima luna habemus, nihil nostrum tempus paschale dissonat a legali, quamvis aliis sacramentorum generibus Pascha colimus. Quotiens vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo, abhinc die, idem Dominicus occurrit, nec tunc legem et prophetas solvimus. Nam sicut tot paschalium observantia cerimoniarum, ita etiam tempus quo agi precepta est, sacra mysteria redolet. In primis enim equinoctium transgredi iuxta legis decretum curamus, ut solennitas (in qua Christus, destructa potestate tenebrarum, mundo lucis iter aperuit) ipso temporis ordine foris ostendat quid intus habeat. Et que nobis eterne beatitudinis lumen promittit, tunc maxime celebretur, cum sol annuo proficiens incremento, primam sumit de noctis umbra victoriam. Deinde primum mensem anni, qui et novorum vocatur, in quo Pascha celebremus, attendimus. In quo scilicet mundus iste formatus, et primus homo in paradisi sede locatus, quia per hanc solennitatem, primam stolam et primum regnum a quo in longinquam regionem discessimus, nos recepturos speramus. Unde Petrusa: Celos autem novos, et terram novam, et promissa illius exspectamus. Et alibib: «Ecce nova facio omnia».
a Cf. Pt. 3, 13.
b Apc. 21, 5.
marg.|
BEDA. Deinde tertiam septimanam observamus, quod Dominice resurrectioni congruit, que tertio die facta est, et tertio tempore seculi, id est cum gratie celestis adventu, tota eius in carne dispensatio per resurrectionis gloriam consummata mundo apparuit. Prima enim seculi tempora lege naturali per patres, media {t. 1: Erfurt, f. 149rb; facsim., p. 297b} lege litterali vel prophetis, extrema charismate spirituali per seipsum illustravit.
marg.|
BEDA. Ipsa quoque lune conversio sacramentum celeste nobis significat. Luna enim rotundi scematis a sole lumen accipit. Ideo semper dimidio orbe quem ad solem habet, lucida est. Altero vero dimidio semper obscura. A prima usque ad quintam decimam lucis incrementum ad terras, defectum vero habet ad celos. Habet a quinta decima usque ad novissimam e converso, que eius conversio recte paschalis gaudii significat mysteria, quibus omnem mentis nostre gloriam a terrenis avertere, et ad solam gratie celestis lucem suspendere docemur. Vel crescens ad humanos oculos lumen lune virtutum gratiam, quibus apparens Dominus in carne mundo refulsit, insinuat. De quibus diciturc: Et Iesus proficiebat etate et sapientia et gratia, apud Deum et homines. Revertens vero ad celos, resurrectionis et ascensionis gloriam, que in se quidem mox perfecta provenit, sed in animo fidelium, quibusdam lucis sue profectibus, usque ad finem seculi crescit. Resurgens enim Dominus, primo singulis, postea binis, deinde pluribus, modo septem, modo undecim, modo duodecim, modo plus quam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus apparuit. Quibus videntibus in celum ascensurus, precepit eos dispensationis sue esse «testes usque ad ultimum terre»d.
c Lc. 2, 52.
d Cf. Ac. 1, 8.
marg.|
Bene autem luna, cum ad nostros crescit oculos, paulatim a sole recedit; cum vero ad celos, paribus spaciis ad eum redit. Hoc est enim quod aite: «Exivi a Patre, et veni in mundum», et «iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem». Et David aitf: «A summo celo egressio eius; et occursus eius usque ad summum eius». Quia ergo luna lucis incremento quod exiens a sole ad nostros revolvit obtutus, Christi in carne usque ad passionem, doctrinam et virtutes significat. Eo autem quod ad solem rediens, paulatim ad invisibilem nobis celi faciem recolligit, resurrectionis et posterioris glorie miracula demonstrat. Merito quindecima paschali gaudio adaptatur.
e Io. 16, 28.
f Ps. 18, 7.
marg.|
BEDA. His quidem Pasche vel Phase a lege assumptis indiciis, heredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam adnectimus, quia et conditione primitive lucis excellit, et triumpho Dominice resurrectionis.
marg.|
BEDA. Septem quoque dies lune, id est a quindecima die usque ad vicesimam primam, per quos ea Dominica naturali ordine decurrit, universitatem Ecclesie per totum mundum paschalibus mysteriis redempte significat. Septenarius enim universitatem significat. Undeg: «Septies in die laudem dixi tibi». Hoc esth: «Semper laus eius in ore meo». Unde et Ioannes septem ecclesiis Asie scribens, universalis Ecclesie mysteria demonstrat, unde singulis hortamenta conscribens vigilanter repetiti: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis, quasij: Quod uni dico, omnibus dico.
g Ps. 118, 164.
h Ps. 33, 2.
i Cf. Apc. 2, 7; 11; 17; 29; 3, 6; 13; 22.
j Cf. Mc. 13, 37.
marg.|
IDEM. In nomine quoque Pasche vel Phase admonemur moraliter, ut de vitiis ad virtutes transeamus. In mense autem novorum (in quo adulti fructus, adventu suo, pronunciant veterum cessationem), ut exuamus veterem hominem cum actibus suis, et induamus novumk, et vegetati diversarum varietate virtutum, earumque foliis velut amene arboris adumbratione velati, tamquam lete et fructifere segetes pullulemus. In plenilunio; ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes, a peccati tenebris segregemur. In reversa luce ad celos, quod a quindecima luna incipit, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus dicentesl: Gratia Dei sum id quod sum. Que gratia superni {t. 1: Erfurt, f. 149va; facsim., p. 298a} muneris, quia tertio tempore seculi manifestius effusa est, pulcherrime figure consequentia; tertie lune hebdomade lumen ipsius quod eatenus ad terras creverat, ad celestia crescere inchoat. Pulchre hanc hebdomadem in Pascha observare precipimur, ut accepte gratie memores per singulos gradus spiritualis transitus largitori illius vicem rependamus.
k Cf. Col. 3, 9-10.
l 1Cor. 15, 10.
marg.|
Vel in crescente ad homines luna, vita activa, in reversa ad celos, speculativa ostenditur. Vel in hac conversione dilectio proximi, in illa Dei. Vel huc conversus lucis profectus admonet, ut bona foris operemur; illuc porro, ut eadem opera solo superne mercedis intuitu faciamus. Huc, ut «luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona»; illuc, «ut glorificent Patrem vestrum qui in celis est»m. In una sabbati que Novi Testamenti propria solennitas est instruimur, ut spe future nostre in Christo resurrectionis, patienter omnia pro Christo et ipsam mortem tolleremus. Quia si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in nobis, et vivificabit mortalia corpora nostran. Cuius Spiritus (quia septformis est gratia) potest eodem septem dierum lunarum numero, quo una sabbati dies Dominica circumfertur convenienter intelligi.
m Mt. 5, 16.
n Cf. Rm. 10, 7.
Numérotation du verset
Nm. 9,4
precepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase
Numérotation du verset
Nm. 9,5
qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia que mandaverat Dominus {t. 1: Erfurt, f. 149va; facsim., p. 298a} Moysi fecerunt filii Israel
Numérotation du verset
Nm. 9,6
ecce autem quidam immundi super animam hominis qui non poterant facere pascha
interl.|
vel:
Phase
in die illo accedentes ad Moysen et Aaron
Numérotation du verset
Nm. 9,7
dixerunt eis immundi sumus
interl.|
propter contactum alicuius morticini
super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israel
marg.|
ECCE
QUIDAM
IMMUNDI
SUPER
ANIMAM
HOMINIS, etc. AUGUSTINUS. Cumque
Pasche
tempore
quidam immundi
essent
super animam hominis
, et quererent quomodo
Pascha facerent
, quia oportebat eos ab
immundicia
septem diebus purificari secundum legem, consulit Dominum Moyses. Et responsum accepit ut cuicumque hoc accidisset vel longe remotus occurrere non posset, alio mense
Pascha faceret
propter diem mensis quartum decimum ubi lune numerus observabatur. Sed si queratur quid facerent, si forte talis immundicia ad secundum etiam mensem occurreret. Puto quod dictum est de mense secundo tamquam regulariter fuisse retinendum, ut tertio mense observarent. Aut forte si Pascha non egissent, ad culpam non pertineret.
Numérotation du verset
Nm. 9,8
quibus respondit Moyses: state ut consulam quid precipiat Dominus de vobis
marg.|
STATE
UT
CONSULAM
.
GREGORIUS. Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum recurrit, relictis turbis. Ad tabernaculum redire est, postpositis exteriorum tumultibus, secretum mentis intrare. Ibi enim Dominus consulitur, et quod foris agendum est publice, intus silenter auditur. Hoc quoque quotidie boni rectores faciunt, cum se res dubias discernere non posse cognoscunt, et ad secretum mentis, velut ad quoddam tabernaculum redeuntes, divina lege perspecta, quasi coram posita arca, Dominum consulunt. Et quod prius intus tacentes audiunt, foris postmodum agentes innotescunt. Ut enim exterioribus inoffense deserviant, ad secreta cordis recurrere incessabiliter curant, et sic vocem Domini quasi per occultam inspirationem audiunt, dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur.
Numérotation du verset
Nm. 9,9
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 9,10
loquere filiis Israel homo qui fuerit immundus super animam2
2 animam
Rusch
] anima
Weber
interl.|
gentilis, in anima pollutus cum omnibus vitiis, et demonibus fornicatus
sive in via procul
interl.|
a Deo, quia sine fide unius Dei, sine Lege
in gente vestra faciat Phase Domino
Numérotation du verset
Nm. 9,11
mense secundo decima quarta3 die mensis ad vesperam
3 decima quarta
Rusch
] quarta decima
Weber
interl.|
mundi
marg.|
HOMO
QUI
FUERIT
IMMUNDUS. ISIDORUS. Precipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense Pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus demonibus fornicati, immundi erant, et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem, {t. 1: Erfurt, f. 149vb; facsim., p. 298b} quasi ad secundum mensem transire precipiuntur.
cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
marg.|
marg.|marg.|
RABANUS.
Immundus
est in
anima,
qui a diabolica illusione per idolorum culturam, et peccatorum enormitatem polluitur.
In via
est
procul
, qui verbum salutis audiens, idola deserere, et fidem percipere eligit, sed nondum ad baptismum pervenit, quo intratur in Ecclesiam, id est Hierusalem urbem pacis, ubi domini et sancta sanctorum. In una enim domo carnes agni iubentur comedi, quia extra Ecclesiam non licet edere corpus Christi. Gentilis ergo populus (quia primum Pascha secundum legem agere non potuit) in
secundo mense
, id est tempore gratie, iam purgatus ab omni immundicia peccatorum, domique restitutus, ubi licet facere Phase,
ad vesperam
mundi
cum azimis et lactucis agrestibus
agnum
comedit
.
marg.|
AZIMIS.
Azima comedit
, qui recta opera sine corruptione vane glorie facit, et mandata misericordie sine peccati admixtione.
marg.|
AGRESTIBUS. Quia cum corpus Christi accipimus, pro peccatis compungi debemus, ut amaritudo penitentie abstergat amorem perverse vite.
Numérotation du verset
Nm. 9,12
non relinquent ex eo quippiam usque {t. 1: Erfurt, f. 149vb; facsim., p. 298b} mane
interl.|
resurrectionis
et os eius non confringent omnem ritum
marg.|
OMNEM
RITUM. Quicquid in lege historialiter preceptum est in celebratione Pasche, Ecclesia spiritualiter observat.
Phase observabunt
marg.|
OBSERVABUNT. Quia eius dicta solicite sunt discutienda, ut in presenti vita intelligendo et operando penetrentur.
Numérotation du verset
Nm. 9,13
si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
marg.|
EXTERMINABITUR. Eos qui sub lege erant comminando instruit, ne tempus Pasche observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale Pascha
suo tempore
faciamus, de quo Paulus aito: «Ecce nunc tempus acceptabile» etc. Quia quisquis redemptionem humani generis, que veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore huius mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed
exterminabitur
a consortio sanctorum.
o 2Cor. 6, 2.
Numérotation du verset
Nm. 9,14
peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos
marg.|
PEREGRINUS. Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicumque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesie unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicare mysteriis.
faciet Phase Domini iuxta cerimonias et iustificationes eius preceptum idem erit apud vos tam advene quam indigene
Numérotation du verset
Nm. 9,15
igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
marg.|
NUBES. ISIDORUS. Christus est columna, qui rectus et firmus, et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident ceci fiant. Christi quoque sacramentum tamquam in die manifestum est, in carne, velut in nube, in iudicio vero tamquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tamquam ignis, et lucebit iustis, et ardebit iniustis.
marg.|
MYSTICE. Incarnatio Christi cuius clementia tabernaculum Ecclesie protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via huius seculi transitum dirigit.
marg.|
GREGORIUS. In igne terror, in nube lene visionis blandimentum. Dies vita iusti, nox vero peccatoris. Undep: Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. In die ergo per nubem columna monstratur, in nocte per ignem, quia Deus blandus iustis, terribilis apparebit iniustis. Hos in iudicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, illos per iustitiam {t. 1: Erfurt, f. 150ra; facsim., p. 299a} districtionis terret. Columna nubis in heremo populum preibat splendore ignis non in die, sed in nocte radians, quia Christus sue conversationis exemplo, ducatum sequentibus prestans, de iustitia sua confidentibus nulla luce claruit, peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.
p Eph. 5, 8.
Numérotation du verset
Nm. 9,16
sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
Numérotation du verset
Nm. 9,17
cumque ablata fuisset nubes que {t. 1: Erfurt, f. 150ra; facsim., p. 299a} tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
Numérotation du verset
Nm. 9,18
ad imperium Domini
interl.|
ad signum scilicet nubis standi vel movendi, per quod Deus precipiebat vel stare vel moveri
proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
Numérotation du verset
Nm. 9,19
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israel in excubiis Domini
interl.|
custodientes scilicet preceptum Domini
et non proficiscebantur
Numérotation du verset
Nm. 9,20
quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Numérotation du verset
Nm. 9,21
si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
Numérotation du verset
Nm. 9,22
Sive duobus sive4 uno mense
4 sive duobus sive
Rusch
] si biduo aut
Weber
interl.|
alii:
Si vero biduo aut uno mense
vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
Numérotation du verset
Nm. 9,23
per verbum
marg.|
PER
VERBUM. Significationem nubis, que erat signum divine voluntatis, sicut vox loquentis.
Domini figebant tentoria, et per verbum eius5 proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi
5 eius
Rusch
] illius
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_9)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_9)
Notes :