Capitulum 12
Numérotation du verset
1Rg. 12,1
Dixit autem Samuel ad universum Israel : Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia que locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
Numérotation du verset
1Rg. 12,2
Et nunc rex graditur ante vos, ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt, itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc, ecce presto sum.
Numérotation du verset
1Rg. 12,3
Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius
utrum bovem cuiusquam tulerim, an asinum si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, et contemnam illud hodie restituamque vobis.
Numérotation du verset
1Rg. 12,4
Et dixerunt : Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam.
Numérotation du verset
1Rg. 12,5
Dixitque ad eos : Testis est1 Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea
1 est]
om. Weber
quippiam.
Et dixerunt : Testis.
Numérotation du verset
1Rg. 12,6
Et ait Samuel ad populum : Dominus qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Egypti adest2.
2 adest]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 12,7
Nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris,
Numérotation du verset
1Rg. 12,8
quomodo ingressus est Iacob in Egypto3 et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Egypto et collocavit eos in loco hoc.
3 Egypto] Aegyptum
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 12,9
Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisare magistri militie Asor, et in manus4 Philistinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
4 in manus] in manu
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 12,10
Postea5 clamaverunt ad Dominum et dixerunt : Peccavimus quia dereliquimus Dominum, et servivimus6 Baalim et Astharoth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi.
5 postea] + autem
Weber
|
6 servivimus] ervivimus
cacogr. Rusch
|
Numérotation du verset
1Rg. 12,11
Et misit Dominus Ieroboal,
et Badan,
et Barach7
7 Barac(h) Σ Φ
Rusch
]
om. Weber
Iepte,
et Samuel
et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter.
Numérotation du verset
1Rg. 12,12
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi : Nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
Numérotation du verset
1Rg. 12,13
Nunc ergo presto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem.
Numérotation du verset
1Rg. 12,14
Si timueritis regem8, si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.
8 si timueritis regem]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 12,15
Si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros.
Numérotation du verset
1Rg. 12,16
Sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
Numérotation du verset
1Rg. 12,17
Numquid non messis tritici est hodie ?
Invocabo Dominum et dabit voces
et pluvias, et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem.
Numérotation du verset
1Rg. 12,18
Et clamavit Samuel ad Dominum
et dedit Dominus
voces
et pluvias9
9 pluvias Λ D Φ
Rusch Clementina
] pluviam
Weber
in die illa.
Numérotation du verset
1Rg. 12,19
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem dixitque universus populus ad Samuelem10 : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur, addidimus enim universis peccatis nostris11 ut peteremus nobis regem.
10 Samuelem Φ
Rusch Clementina
] Samuhel
Weber
|
11 nostris] + malum
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 12,20
Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere
a tergo Domini, sed12 servite Domino in omni corde vestro.
12 sed C
Rusch Clementina
] et
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 12,21
Et nolite declinare post vana
que non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt.
Numérotation du verset
1Rg. 12,22
Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia iuravit Dominus facere vos sibi populum.
Numérotation du verset
1Rg. 12,23
Absit autem a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis
et docebo vos viam bonam et rectam.
Numérotation du verset
1Rg. 12,24
Igitur timete Dominum,
et servite ei in veritate et ex toto corde vestro,
vidistis enim magnifica que in vobis gesserit.
Numérotation du verset
1Rg. 12,25
Quod si persevaveritis13 in malitia et vos et rex vester pariter peribitis.
13 persevaveritis] perseveraveritis
Weber
Capitulum 12
Numérotation du verset
1Rg. 12,ad litteram
marg.|
marg.| {385}
.1.
Dixit autem.
Hic consequenter describitur increpatio populi a Samuele. viderat enim populus regem electum prospere egisse, et idee poterat credere in petendo super se regem non peccasse. cuius contrarium Samuel ostendit in hoc capitulo 1. declarando suam innocentiam, et secundo populi culpam, ibi : Et ait Samuel. Primum autem ostendit Samuel per hoc, quod petitioni populi condescenderat de institutione regis, in qua erat, quodammodo abiectio Samuelis, ut dictum fuit sup. 8.ca. et hoc notatur cum dicitur. Ecce audivi vocem vestram, etc. Secundo in hoc, quod diu inter filios Israel sine calumnia vixerat, et hoc notatur cum dicitur : Ego autem senui, et subditur :
marg.|
.2.
Porro filii,
etc. Quasi diceret, remanebunt pro me obsides ad satisfaciendum, si alicui teneor, et satisfacere non possum.
marg.|
.3.
Loquimini,
etc.
coram.
id est Saule rege, qui de novo erat inunctus, propter quod Samuel coram eo volebat iudicari.
marg.|
.4.
Utrum bovem cuiusquam.
ponendo in opere meo.
marg.|
.5.
Aut asinum.
super eum de loco ad locum incedendo.
marg.|
.6.
Si quempiam calumniatus. In
iuste ad iudicium trahendo.
marg.|
.7.
Si oppressi aliquem.
damnum quodcumque seu iniuriam inferendo.
marg.|
.8.
Si de manu.
etiam pro iusto iudicio reddendo. Ex quo patet, quod propriis sumptibus, et laboribus officium iudicis exequebatur, prout dictum fuit supra 7.
marg.|
.9.
Et contemnam,
etc. nolens mihi retinere.
prol.|
{386}
marg.|
.10.
Et dixerunt.
et sic testificati sunt eius innocentiam.
marg.|
.11.
Dixitque ad.
qui presens est ubique.
marg.|
.12.
Et testis Christus,
scilicet Saul, qui presentialiter aderat.
marg.|
.13.
Et dixerunt.
replicando, quod supra dixerant ad maiorem affirmationem, secundum illam translationem. In hebreo habetur : Et dixit testis, quod exponunt Hbr. dicentes, quod postquam populus testificatus fuerat Samuelis innocentiam, ipse Samuel quesivit cum hoc testimonium divinum, quod est maius, et firmius, dicendo. Testis est dominus. id est rogo, ut sit testis, et tunc venit vox a Deo missa, et dixit, testis, testificando Samuelis innocentiam.
marg.|
.14.
Et ait.
Hic consequenter Samuel declarat populi culpam, et primo verbo, secundo miraculo, ibi : Sed et nunc state. Circa primum Samuel declarat primo Dei misericordiam erga populum, cum dicitur.
marg.|
.15.
Dominus qui,
scilicet idoneos nuntios suos ad educendum populum Israel de Egypto. sequitur :
marg.|
.16.
Quomodo ingressus.
Ubi eum dominus salvavit a periculo famis.
marg.|
.17.
Et clamaverunt.
cum affligeretur ab Egyptiis, ut habetur Ex. 3.
marg.|
.18.
Et collocavit
scilicet in terra optima lacte, et melle manante. Consequenter ostendit ex opposito populi ingratitudinem, cum dicitur.
marg.|
.19.
Qui obliti sunt.
per idololatriam, et alia mala.
marg.|
.20.
Et tradidit eos.
ut per flagella reduceret eos ad bonum.
marg.|
.21. In
manu
id est regis Asor, ut habetur Iud. 4.
marg.|
.22.
Et in manu.
ut habetur Iud. 10. et 11.
marg.|
.23.
Et misit
id est Gedeon, ut habetur Iud. 6.
Numérotation du verset
1Rg. 12,ad litteram
marg.|
{387}
.1.
Et Badan.
et id est Samson, qui descendit de tribu Dan, ut habetur Iud. 14.
marg.|
.2.
Et Badan.
de quo Iudi. 5.
marg.|
.3.
Et Iephte.
de quo Iudi. 11.
marg.|
.4.
Et Samuel.
loquitur de seipso tanquam de alio.
marg.|
.5.
Et eruit,
etc. quotiescumque inuocastis fideliter eius auxilium.
marg.|
.6.
Et habitastis confidenter.
quamdiu fuistis ei boni subiecti, fuit, et ipse rex vester immediatus.
marg.|
.7.
Videntes autem.
Ista fuit una causa petendi regem, ut dictum fuit supra 8. cap.
marg.|
.8.
Dixistis mihi.
dissuadenti vobis petere alium regem.
marg.|
.9.
Nequaquam
scilicet erimus sine rege homine.
marg.|
.10.
Nunc ergo.
licet enim Saul fuerit a Deo electus, ut dictum est supra c. 9. et 10. tamen ista electio imponitur hic populo, eo quod ad petitionem populi facta fuit. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.11.
Erit manus.
id est ita erit super vos de futuro, sicut fuit super patres vestros de preterito.
marg.|
.12.
Sed.
Hic consequenter Samuel arguit malitiam populi miraculo, quia ad ipsam declarandam facta sunt subito tonitrua, et pluvie contra {388}solitum cursum nature in terra illa, et hoc est, quod dicitur.
marg.|
.13.
Numquid quasi d<icat>
isto tempore non consueverunt talia fieri, et si aliquando fiant, non tamen, ita repente, vel subito, sicut factum est ad preces Samuelis, et absque dispositione aeris precedente, ideo subditur :
marg.|
.14.
Et timuit.
Videns insolitum miraculum, et timens mori pre horrore tempestatis.
marg.|
.15.
Nolite timere.
eos assecuravit, quando confessionem eorum de petitione regis, et aliis malis audivit.
marg.|
.16.
Nolite recedere.
semper eum sequentes per debitum cultum.
marg.|
.17.
Et nolite
id est post idola ea colendo, quia in illis nulla est efficacia vos salvandi, sicut medicina dicitur vana, que nullam habet efficaciam in sanando.
marg.|
.18.
Et non.
quandiu sibi fuerit subiectus per debitum cultum.
marg.|
.19.
Quia iuravit.
sicut habetur Gn. 22. Per me, etc.
marg.|
.20.
Absit autem.
Quamvis enim populus eum abiecisset, ut patet ex supradictis 8. capitulo. tamen peccatum reputabat sibi si non oraret pro eis. et hoc est intelligendum quantum ad bona gratie, et glorie consequenda, ideo subditur : Et docebo vos.
marg.|
.21.
Timete dominum.
timore filiali.
marg.|
.22.
Et servite ei,
etc. absque diminutione.
marg.|
.23.
Ex toto corde.
absque diminutione.
Numérotation du verset
1Rg. 12,moraliter
marg.|
marg.| {385}
.1.
Dixit autem. In
hoc autem capitulo Sanctus Samuel suam declarat innocentiam, dicens.
marg.|
.3.
Loquimini.
Non dicit coram hominibus, sicut hypocrite, qui querunt iustificari coram mundo.
marg.|
.4.
Utrum bovem.
Per calumniam inferendo.
marg.|
marg.| {386}
.8.
Si de manu cuiusquam munus accepi,
etc. pro iustitia exercenda. Per hoc informari debent principes, et prelati, ut regant populum sibi subditum sine calumnia, et avaritia. Secundo arguit populum de petitione regis, ostendens, quod dominus rex eorum fuerat immediatus per iudices tanquam per ministros, et vicarios eos salvans, dicens.
Numérotation du verset
1Rg. 12,moraliter
marg.|
marg.| {
387
}†
Misit dominus.
Per hoc signatur, quod prelati, et predicatores debent ostendere populis Dei beneficia, ut cognoscant{388}eius bonitatem, et per oppositum suam ingratitudinem, nam opposita iuxta se posita magis elucescunt, ut sic per veram penitentiam ad Deum redeant, et ipsi fideliter serviendo verum dominum recognoscant.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_12)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_12)
Notes :