Nicolaus de Lyra

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Rg. 20,1 

Fugit autem David de Naioth que est1 in Ramatha2 veniensque locutus est coram Ionatha : Quid feci ? Que est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia querit animam meam ?
1 est Cava Λ D Φ m Rusch Clementina ] erat Weber |
2 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,2 

Qui dixit ei : Absit a te3 non morieris, neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi, hunc ergo celavit a me4 pater meus sermonem tantummodo ? Nequaquam enim5 erit istud.
3 a te] om. Weber |
4 a me R Σ Λ Rusch ] me Weber |
5 enim] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,3 

Et iuravit rursum David. Et ille ait : Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet : Nesciat hoc Ionathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur.
Numérotation du verset 1Rg. 20,4 

Et ait Ionathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 20,5 

Dixit autem David ad Ionathan : Ecce calende sunt crastino,
et ego ex more sedere
soleo iuxta regem ad vescendum, dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertie.
Numérotation du verset 1Rg. 20,6 

Si respiciens6 requisierit me pater tuus respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam, quia victime sollemnes ibi sunt universis contribulibus suis7.
6 respiciens Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
7 suis Cava Rusch Clementina ] eius Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,7 

Si dixerit : Bene, pax erit servo tuo. Sin8 autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia eius.
8 sin] si Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,8 

Fac ergo misericordiam in servum tuum quia fedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti, si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me.
Numérotation du verset 1Rg. 20,9 

Et ait Ionathas : Absit hoc a me9, neque enim fieri potest, ut si certe10 cognovero completam esse patris mei malitiam11 contra te, non annuntiem tibi.
9 a me] a te Weber |
10 certe Rusch Clementina ] certo Weber |
11 esse patris mei malitiam Λ Φ Rusch Clementina ] patris mei esse malitiam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,10 

Responditque David ad Ionathan : Quis renuntiabit12 mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure ?
12 renunciabit Rusch Clementina Λ Φ h] nuntiabit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,11 

Et ait Ionathas ad David : Veni et13 egrediamur foras14 in agrum.
13 et Rusch Clementina ] om. Weber |
14 foras Rusch Clementina ] om. Weber |
Cumque exissent ambo in agrum,
Numérotation du verset 1Rg. 20,12 

Ait Ionathas ad David : Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te et notum tibi fecero,
Numérotation du verset 1Rg. 20,13 

hec faciat Deus15 Ionathe16 et hec augeat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace et sit Dominus tecum
15 Deus Cava Λ Φ Rusch ] Dominus Weber |
16 Ionathe m Rusch Clementina ] Ionathan Weber |
sicut fuit
cum patre meo.
Numérotation du verset 1Rg. 20,14 

Et si vixero facias17 mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero,
17 facias] facies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,15 

non auferes18 misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, aut si non fecero19 quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra, auferat Ionathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David20.
18 auferes A Λ Φ h Rusch Clementina ] auferas Weber |
19 aut…fecero] om. Weber |
20 auferat…David] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,16 

Pepigit ergo Ionathas fedus21 cum Domino22 David et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
21 Ionathas fedus Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber |
22 Domino] domo Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,17 

Et addidit Ionathas
deierare
David eo quod diligeret eum23 sicut enim animam24 suam ita diligebat eum.
23 eum Cava Λ Φ h Rusch ] illum Weber |
24 enim animam Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,18 

Dixitque ad eum Ionathas : cras calende sunt et requireris,
Numérotation du verset 1Rg. 20,19 

requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet,
et sedebis iuxta lapidem cui nomen est25 Ezel.
25 nomen est Σ Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,20 

Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,21 

Mittam quoque et puerum dicens ei : Vade et affer mihi sagittas.
Numérotation du verset 1Rg. 20,22 

Si dixero puero : Ecce sagitte intra te sunt, tolle eas, tu veni ad me, quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus.
Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagitte ultra te sunt, vade in pace26 quia dimisit te Dominus.
26 in pace Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,23 

De verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,24 

Absconditus est ergo David in agro et venerunt calende et sedit rex ad comedendum panem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,25 

Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem que erat iuxta parietem, surrexit Ionathas, et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David.
Numérotation du verset 1Rg. 20,26 

Et non est locutus Saul quicquam in die illa : Cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,27 

Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursum vacuus apparuit locus David. Dixitque Saul ad Ionathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?
Numérotation du verset 1Rg. 20,28 

Et respondit Ionathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethleem,
Numérotation du verset 1Rg. 20,29 

et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium sollemne est in civitate mea27, unus de fratribus meis accersivit me, nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
27 mea] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,30 

Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis,
numquid ignoro quia diligis filium Isai
in confusionem tuam et in confusionem tuam28 et in confusionem29 ignominiose matris tue ?
28 tuam] om. Weber |
29 et in confusionem²] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,31 

Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me quia filius mortis est.
Numérotation du verset 1Rg. 20,32 

Respondens autem Ionathas Sauli patri suo ait : Quare morietur30 ? Quid fecit ?
30 morietur Rusch Clementina ] moritur R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,33 

Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod definitum esset a patre31 suo ut interficeret David.
31 a patre Φ Rusch Clementina ] patri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,34 

Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,35 

Cumque illuxisset mane venit Ionathas in agrum iuxta placitum David et puer parvus32 cum eo.
32 parvus] parvulus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,36 

Et ait ad puerum suum : Vade et affer mihi sagittas quas ego iacio.
Cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,37 

Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathas et clamavit Ionathas post tergum pueri et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
Numérotation du verset 1Rg. 20,38 

Clamavitque iterum33 Ionathas post tergum pueri dicens34 : Festina velociter ne steteris. Collegit autem puer Ionathe sagittas et attulit ad dominum suum,
33 iterum] om. Weber |
34 dicens] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,39 

et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathas et David rem noverant.
Numérotation du verset 1Rg. 20,40 

Dedit igitur Ionathas arma sua puero et dixit ei : Vade defer in civitatem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,41 

Cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes se35 alterutrum fleverunt pariter David autem amplius.
35 se] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,42 

Dixit ergo Ionathas ad David : Vade in pace,
quecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes : Dominus sit inter me et te et inter semen tuum et semen meum36 usque in sempiternum.
36 semen tuum - et semen meum] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,43 

Et surrexit David37 et abiit sed Ionathas38 ingressus est civitatem.
37 David] om. Weber |
38 Ionathas] et praem. Weber |

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Rg. 20,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 38ra
Numérotation du verset 1Rg. 20,ad litteram 
marg.| marg.| {447} .1. Fugit autem. Hic consequenter describitur quomodo Saul ex odio David filium proprium invasit. Circa quod sciendum quod post quam Saul receperat David in gratiam ad preces Ionathe, ut dictum est cap. 19. Ionathas a patre recessit pro aliquibus negotiis, et sic ignorabat quomodo pater suus postea David invaserat, et mortem eius quesierat : propter quod David venit ad Ionathan rem istam denuntians ei, ut adhuc tentaret, si Saul simpliciter diffinierat eum occidere, quia grave erat ei a Ionatha, discedere et gravius mortem incurrere. Igitur in hoc. cap. sic proceditur, quia primo ponitur ipsius David petitio. secundo ipsius Ionathe concessio ibi : Et ait Ionathas, tercio concessionis executio. ibi : Et venerunt calende. quarto Saulis indignatio, ibi : Iratus autem Saul. quinto David et Ionathe lachrymabilis separatio, ibi : Cumque illuxisset. Circa primum premittitur querimonia David de Saule ipsum iniuste persequente, ut ex responsione Ionathe formet postea suam petitionem.
marg.| .2. Non morieris. Hoc dixit Ionathas ignorans quid fecisset pater suus post {448}recessum suum ab eo, ut dictum est, propter quod David postea dixit.
marg.| .3. Quinimo. Modus est iurandi acsi dicatur : per Deum viventem.
marg.| .4. Quia uno. id est modicum defecit, quod pater tuus me non interfecit. primo lanceam proiiciendo. secundo per nuntios et per seipsum me ad mortem querendo, ut patet ex dictis cap. 19. Quo audito dixit Ionathas.
marg.| .5. Quodcumque. Ad salutem tui et conservationem. ex quo David consequenter format suam petitionem dicens.
marg.| .6. Ecce. id est festum Neomenie. quod fiebat apud Hebreos in memoriam beneficii divini in rerum conservatione sicut et sabbathum celebratur pro beneficio creationis. Transmutatio autem in istis corporibus sensibilibus multum sequitur motum lune, et ideo in novilunio fiebat festum predictum.
marg.| .7. Et ego. Quia illa die ratione solennitatis notabiles persone comedebant cum rege, inter quas David sedebat primus, eo quod erat gener eius.
marg.| .8. Dimitte ergo. ut possis certitudinaliter experiri vel explorare intentionem finalem patris tui de me, per modum qui sequitur :
Numérotation du verset 1Rg. 20,ad litteram 
marg.| {449} .1. Si respiciens. Utrum autem sic fecerit David, ut hic dicitur, non habetur ex textu, nec etiam contrarium. David autem tunc loquebatur Ionathe die immediate precedente Calendas, ut patet in textu, et abscondendus erat in agro die tertia post, ita quod due dies integre et plus erant intermedie, ut patebit ex sequentibus. Sortes autem Iude et Beniamin erant coniuncte, ita quod cito poterat aliquis ire de una ad aliam et redire : propter quod David tempore intermedio potuit ire in Bethlehem. et redire die determinata ad locum condictum inter ipsum et Ionathan. Si autem non fecit sic, fuit mendacium officiosum, de quo non est necessarium excusare David et Ionathan, quia Apostoli, qui fuerunt multo perfectiores non excusantur omnino a peccato veniali. 1. Io. 1.d. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, etc.
marg.| .2. Si dixerit id est signum est quod non querit me occidere, cetera patent.
marg.| .3. Et ait. Hic ponitur ipsius Ionathe concessio secundum formam petitionis David propter quod respondit David.
marg.| .4. Quis renuntiabit. Hoc dixit, quia sibi difficile videbatur, quod filius regis veniret ad ipsum in agro, quin alii comitarentur ipsum, quod posset cedere in periculum ipsius David ad faciendum voluntatem regis. Et similiter periculosum sibi videbatur, quod Ionathas renuntiaret David per alium, eo quod David habebat omnes suspectos ne accusarent eum erga Saul, preter Ionathan, propter quod Ionathas ei dixit.
marg.| .5. Veni et egrediamur. Ut ostenderet ei locum ubi sibi renuntiaret intentionem patris sui per seipsum modo inferius scripto. Interponitur tamen renovatio federis inter Ionathan et David, cum dicitur.
marg.| .6. Et si vixero. Quia Ionathas pro certo tenebat David regnaturum post Saul patrem suum, sicut et factum est.
marg.| .7. Aut si non. Hoc non est in Hebre. nec est de textu, sed immediate sequitur :
prol.| {450}
marg.| .8. Quando eradicaverit. Sciebat enim patrem suum cum domo sua puniendum propter persecutionem David iniustam.
marg.| .9. Et requirat, etc. hoc similiter non est de textu, sed immediate sequitur : Pepigit ergo, etc. et sequitur :
marg.| .10. Et requisivit dominus de. Quod exponunt expositores nostri de vindicta divina contra Saul et alios inimicos David. Hebrei vero retorquent ad sensum oppositum, dicentes, quod inimici David hic ponuntur pro ipso David, et est sensus : Requirat dominus de manu David, quia David fedus istud initum cum Ionatha fregit, quando medietatem hereditatis Miphiboseth filii Ionathe dedit Sibe servo eius, ut habetur infra 2. lib. 19 capitulo ut plenius videbitur, quando erimus ibi Domino concedente. Unde dicit hic Rabbi Salomon quod quando David dixit ipsi Miphiboseth, tu et Siba dividite possessiones, venit vox a Deo di. Roboam et Ierchoam divident regnum, eo quod David fregerat istud pactum quod erat inter David et Ionathan ac posteros eorum. Quod autem ponitur hic.
marg.| .11. De manu, etc. loco huius, De manu David : dicunt, quod hoc factum est ad reverentiam ipsius David, sicut mater maledicens puero suo ex amicitia ad ipsum statim subdit : huic lapidi dico, vel parieti, vel aliquid huiusmodi : et eodem modo Iob 2. cap. dicitur : Benedic Deo et morere : propter reverentiam divinam ibi ponitur benedic pro maledic secundum omnes expositores, et tali modo loquendi usus est David, infra 25. iurans destruere domum Nabal di. hoc faciat Deus inimicis David, etc id est mihi, ut dicetur ibidem. Aliter secundum sensum istum potest exponi : De manu id est per manus inimicorum David, quia Ieroboam, et alii, qui insurrexerunt contra Salomonem ad dividendum regnum dicuntur inimici David, inquantum fuerunt inimici posteritatis sue.
marg.| .12. Et addidit id est valde iurare : ita quod non accipitur hic pro periurio, sed pro assertione iuramenti. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset 1Rg. 20,ad litteram 
marg.| {451} .1. Et venies in, etc. quia dies calendarum et crastina erant festive, et sic apparet quod supra dictum est, scilicet quod absconsio David fuit statuta die tertia a calendis.
marg.| .2. Et sedebis, etc. id est ambulationis secundum hebr<eum> quia ille lapis erat signum directivum ambulantium per viam.
marg.| .3. Et ego tres, etc. hoc autem signum dedit Ionathas David, quia nesciebat si posset venire solus ad loquendum cum David, vel si veniret secrete, forte poterant aliqui supervenire, ita quod non esset tutum ipsi David apparere, ne referretur Sauli, et caperetur.
marg.| .4. De verbo autem, etc id est de federe inter nos et posteritates nostras.
marg.| .5. Sit dominus, etc scilicet testis et requisitor, quia nullus alius ad hoc fuerat vocatus, ad periculum David evitandum.
marg.| .6. Absconditus est, etc scilicet tempore constituto die tertio calendarum, quia dubium erat si rex David requireret die calendarum, vel expectaret usque in crastinum, sicut et fecit.
marg.| .7. Et venerunt, etc. Hic consequenter describitur predicte concessionis executio, quia Ionathas exploravit intentionem patris de David per modum inter eos condictum, et patet littera ex predictis, paucis exceptis.
marg.| .8. Surrexit. quando enim erat ibi David sedebat iuxta regem, et postea Ionathas, et post ipsum Abner : et ideo absente David nullus erat {452}inter Saul et Ionathan. Et quia non est consuetum, quod filius regis sedeat post patrem, ita quod nullus sit intermedius, ideo surrexit Ionathas et sedit post Abner.
marg.| .9. Et non est, etc scilicet de ipso David, cuius ratio subditur :
marg.| .10. Cogitabat enim, etc.  non esset. ex concubitu cum uxore vel ex tactu rei immunde, quia de sacrificio Neomenie non debebant immundi comedere donec essent purificati, que quidem purificatio in aliquibus fiebat per transitum temporis, et in aliquibus per aquam expiationis, sicut dictum fuit Nm. 19.
marg.| .11. Cur non venit, etc. ex contemptu et odio nolebat eum nominare nomine proprio. Cetera patent.
marg.| .12. Iratus autem Saul. Hic consequenter describitur ipsius Saulis indignatio, dicentis Ionathe.
marg.| .13. Fili mulieris ultro id est concubitum viri importune petentis.
marg.| .14. Diligis filium Isai in confusionem. quia per hoc tu ostendis quod non sis filius meus, qui ipsum odio : et per consequens quod tu sis de adulterio, quod cedit in confusionem tuam et matris tue.
marg.| .15. Omnibus enim diebus quibus filius, etc. Ex quo patet perfectio Ionathe, qui propter hoc non retrahebatur a David caritate.
marg.| .16. Itaque iam. sine aliqua retardatione.
marg.| .17. Et adduc eum. ut in presentia mea occidatur, et sim certus de eius morte.
marg.| .18. Quia filius mortis est id est dignus morte, sicut peccatores dicuntur filii gehenne Mt. 23. Cetera patent.
Numérotation du verset 1Rg. 20,ad litteram 
marg.| {453} .1. Cumque illuxisset, etc. Hic consequenter describitur David et Ionathe flebilis separa io per hoc, quod Ionathas indicavit ei intentionem Saulis de morte eius, ut sic fugeret, et salvaretur, et hoc est quod dicitur : Cumque illuxisset. Ex quo patet fidelitas Ionathe, qui die precedenti non comederat, ut patet ex predictis, et tamen mane ante comestionem venit ad David ad nuntiandum quod intervenerat. Tum quia magis secrete poterat cum eo loqui antequam communiter homines ad campos exirent : tum quia mora erat ipsi David periculosa.
marg.| .2. Iuxta placitum, etc id est condictum vel promissum.
marg.| .3. Et puer. Ut minus posset percipere ad quid Ionathas venerat, et ut facilius posset se expedire de eo. Cetera patent usque ibi :
marg.| marg.| {454} .4. Festina velociter, etc. Videbat enim Ionathas tempus aptum ad loquendum cum David, eo quod nullus esset in agro : ideo voluit statim remittere puerum, ut solus cum David loqueretur antequam aliqui supervenirent, qui possent accusare David.
marg.| .5. Dedit ergo Ionathas, etc id est arcum, pharetram et sagittas.
marg.| .6. Surrexit, etc. per indicium predictum. Et cadens pronus in terram adoravit, adoratione dulie.
marg.| .7. Et osculantes, etc. ex amoris fidelitate.
marg.| .8. Fleverunt, etc. ex imminenti separatione.
marg.| .9. David. quia non solum deserebat Ionatham, sed et terram et cognationem suam.
marg.| .10. Quecumque, etc. Subintelligitur sint rata et firma. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset 1Rg. 20,moraliter 
marg.| marg.| {447} .1. Fugit autem. Per hoc quod David in persecutione positus fugit ad Ionathan amicum suum fidelem, ostendens ei anxietatem animi sui : docemur in angustia positi recurrere ad eum, de cuius amicitia et fidelitate nobis constat, et eidem aperire : quia per hoc alleviatur. sicut postema plus affligit quandiu clausum remanet, quam post aperitionem, per quam sanies defluit et evacuatur. Per hoc autem quod Ionathas dedit ei consilium et auxilium offensa patris sui non obstante, docemur dare consilium et auxilium {448}innocenti non obstante offensa cuiuscumque persone. Aliter autem potest dici quod per Ionathan qui columbe donum interpretatur, Spiritus Sanctus qui in columbe specie apparuit in baptismo Christi significatur, ad cuius auxilium et consilium debemus recurrere in angustiis, et ipse paratus est iuvare, quia proprium est divinitatis succurrere in casibus desperatis in quo David erat secundum viam humanam. Per hoc etiam quod Ionathas confortavit David predicens ei quod esset persecutionem Saulis evasurus, et regnum Israel adepturus, dicens :
Numérotation du verset 1Rg. 20,moraliter 
marg.| marg.| { 449 } .6. Dimittam te, ut vadas. Et sequitur postea:
marg.| .7. Quando eradicaverit. significatur quod Spiritus Sanctus innocentes {450}positos in adversitatibus consolatur, et eis adeptionem regni celestis pollicetur, Mt. 5.a. “Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum”.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_20)

Notes :