Capitulum 13
Numérotation du verset
Mc. 13,1
Et cum egrederetur de templo
ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice1 quales lapides et quales structure.
1 aspice ΩJ ΩL
Li447@
ΩS
Rusch Weber
] + has
Li447
Numérotation du verset
Mc. 13,2
Et respondens Iesus2 ait illi: Vides has omnes magnas edificationes?
2 Iesus
Rusch
]
om.
ΩS
Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Numérotation du verset
Mc. 13,3
Et cum sederet in monte Olivarum3
3 Olivarum
Cas239
ΩL
] Oliveti ΩS
contra templum
interrogabant eum separatim4 Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
4 eum separatim]
inv.
ΩS
Numérotation du verset
Mc. 13,4
Dic nobis quando hec5 fient et quod signum erit quando hec omnia6 incipient consummari?
5 hec ΩS
Rusch
] ista
Cas239 Li447@
ΩJ ΩL
Weber
|
6 hec omnia ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] omnia ista
Li447@
|
Numérotation du verset
Mc. 13,5
Et respondens Iesus cepit illis dicere7: Videte ne quis vos seducat.
7 illis dicere ΩS
Rusch
]
inv. Li447 Li447@
ΩJ ΩL
Weber
Numérotation du verset
Mc. 13,6
Multi enim venient in nomine meo dicentes: Quia ego sum et multos seducent8.
8 multos seducent
Rusch
]
inv.
ΩS
Numérotation du verset
Mc. 13,7
Cum autem audieritis9 bella
9 autem audieritis ΩS
Li447@
] audieritis
Rusch,
cum
Li447
,
inv. Cas239
ΩJ ΩL
Weber
et opiniones bellorum
ne timueritis. Oportet enim
hec10 fieri sed nondum finis11.
10 hec
Cava Cas239
ΩS
Clementina
]
om.
ΩL
Weber
|
11 finis
Li447 Li447@
ΩL
Rusch Weber
] est
praem. Kells Wordsworth (L R) Cor2,
+ est ΩJ, statim
praem.
ΩS
|
Numérotation du verset
Mc. 13,8
Exsurget enim12
12 enim ΩS
Rusch
] autem
Li447 Li447@
ΩJ ΩL
Weber
gens contra13 gentem et regnum super14 regnum. Et erunt15 terremotus per loca et fames.
13 contra
Li447 Li447@
ΩS
Rusch Weber
] super
Cas239
ΩJ ΩL
|
14 super
Cas239
ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] contra
Li447 Li447@
|
15 erunt
Cas239
ΩL] erit ΩS
|
Initium dolorum hec.
Numérotation du verset
Mc. 13,9
Videte autem vosmetipsos.
Tradent enim vos in conciliis16 et in synagogis17 vapulabitis, et ante reges et presides18 stabitis propter me in testimonium illis.
16 conciliis] consiliis ΩS
|
17 synagogis] + suis ΩS
|
18 reges et presides
Li447 Li447@
ΩS
Rusch
]
inv.
ΩJ ΩL
Weber
|
Numérotation du verset
Mc. 13,10
Et in omnes gentes19
19 gentes
Li447@
ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
]
om. Li447
primum oportet predicari evangelium.
Numérotation du verset
Mc. 13,11
Et cum duxerint vos tradentes
nolite precogitare
quid loquamini
sed quod datum fuerit vobis20
20 fuerit vobis ΩJ
Li447 Li447@
ΩS
Rusch
]
inv.
ΩL
Weber
in illa hora, id loquimini. Non enim vos estis21 loquentes sed Spiritus sanctus.
21 vos estis ΩS
Rusch Weber
]
inv. Li447 Li447@
ΩJ ΩL
Numérotation du verset
Mc. 13,12
Tradet autem frater fratrem in mortem
et pater filium,
et consurgent filii in parentes et morte afficient eos22.
22 afficient eos]
inv.
ΩS
Numérotation du verset
Mc. 13,13
Et eritis odio omnibus hominibus23* propter nomen meum.
23 hominibus
Wordsworth (B D) Cor2 Catena (Li447 Li447@)
ΩS] gentibus
Cava
,
om. Rusch
Qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit.
Numérotation du verset
Mc. 13,14
Cum autem videritis abominationem desolationis
stantem ubi non debet.
Qui legit intelligat.
Tunc qui in Iudea sunt fugiant in montes
Numérotation du verset
Mc. 13,15
et qui super24 tectum ne25 descendat in domum, nec introeat ut tollat26 quid de domo sua.
24 super] supra ΩS
|
25 ne
Li447
ΩL ΩS
Weber
] non
Li447@
ΩJ
Rusch
|
26 introeat ut tollat
Li447@
ΩJ ΩL ΩS
Weber
] introeant ut tollant
Rusch
|
Numérotation du verset
Mc. 13,16
Et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Numérotation du verset
Mc. 13,17
Ve autem pregnantibus
et nutrientibus in illis diebus.
Numérotation du verset
Mc. 13,18
Orate ergo27 ut28 hieme non fiant.
27 ergo
Li447 Li447@
ΩS] vero ΩJ ΩL
Rusch Weber
|
28 ut
Li447 Li447@
] + in ΩS
|
Numérotation du verset
Mc. 13,19
Erunt enim29
29 enim Li447 Li447@
Rusch
Clementina Weber] autem ΩS
dies illi tribulationis30 tales quales non fuerunt ab initio creature quam condidit Deus usque nunc neque fient.
30 tribulationis
Catena@ (Li447 Mt366 V10650)
ΩJ ΩL ΩS
Rusch
] tribulationes
Clementina Weber
Numérotation du verset
Mc. 13,20
Et nisi breviasset Dominus dies31
31 breviasset Dominus dies
Li447 Li447@
] abbreviasset dies illos (=
Wordsworth
:
B G To22 O T
) Dominus ΩS (
hapax)
non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos quos elegit breviavit dies32.
32 dies] + Dominus ΩS (
hapax)
Numérotation du verset
Mc. 13,21
Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne33 credideritis34.
33 ne] non ΩS
Cas574
|
34 credideritis ΩJ ΩL ΩS
Catena Cas574
Rusch Weber
] credid<er>itis
Li447@
|
Numérotation du verset
Mc. 13,22
Exsurgent enim pseudochristi et pseudo prophete et dabunt signa et portenta35 ad seducendos si fieri potest36 etiam37 electos.
35 portenta
Cor2
(
PORTENTA,
non
PRODIGIA
) ΩJ ΩL
Rusch Weber
] prodigia et
Kells,
prodigia
Li447 Li447@ Cas574,
prodigia vel
praem.
ΩS
|
36 fieri potest
Wordsworth
(
D R
)
Webr (D) Li447 Li447@ Cas574
Rusch Clementina
]
inv.
ΩJ ΩL
Weber
|
37 etiam
Li447
ΩJ
Cas574
Rusch Weber
] et
Li447@
|
Numérotation du verset
Mc. 13,23
Vos ergo videte. Ecce predixi vobis omnia.
Numérotation du verset
Mc. 13,24
Sed in illis diebus38 post tribulationem illam
38 illis diebus ΩJ ΩL ΩS
Cas574
Rusch Weber
]
inv. Li447 Li447@
sol contenebrabitur39
39 contenebrabitur ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] contenebratur
Li447@
et luna non dabit splendorem suum,
Numérotation du verset
Mc. 13,25
et stelle celi erunt40 decidentes41
40 stelle celi – erunt Cas574 Wordsworth] inv. Wordsworth (B C P9389 J K L To22 T V X* Z) Weber
|
41 decidentes
Cas574
] cadentes ΩS (
hapax)
|
et virtutes que sunt in celis42 movebuntur.
42 celis
Li447
ΩL ΩS
Cas574
Rusch Weber
] celo
Li447@
Numérotation du verset
Mc. 13,26
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus43 cum virtute magna44* et gloria.
43 nubibus Cas574 Rusch Weber] + celi Wordsworth (D L) Cor2 ΩS
|
44 magna
Kells Li447 Li447@ Cas574
ΩS] multa ΩL
Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Mc. 13,27
Et tunc mittet angelos suos et congregabit45 electos suos46
45 congregabit] + multos ΩS (
rubr. cancel.)
(
hapax)
|
46 suos] om. Cas574
|
a quatuor ventis a summo terre usque ad summum celi.
Numérotation du verset
Mc. 13,28
A ficu autem discite parabolam.
Cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia
cognoscitis quia in proximo47 sit48* estas.
47 proximo] proxima
Cas574
|
48 sit ΩJ ΩL
Li447 Li447@
Weber
] est
Cas574 Rusch
|
Numérotation du verset
Mc. 13,29
Sic et vos cum videritis hec fieri scitote quia49 in proximo sit in ostiis.
49 quod ΩJ ΩL ΩS
Weber
] quia
Wordsworth (D G) Sarum Li447 Li447@ Rusch
Numérotation du verset
Mc. 13,30
Amen dico vobis quoniam non transibit50 generatio hec51
50 transibit] peribit ΩS
|
51 hec] ista ΩS
|
donec omnia ista52 fiant.
52 omnia ista] hec omnia ΩS
Numérotation du verset
Mc. 13,31
Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt53.
53 transibunt] transient ΩS
Numérotation du verset
Mc. 13,32
De die autem illa54
54 illa
CorS2
ΩJ
Li447@
ΩS
Rusch
] illo ΩL
Weber
vel55 hora nemo scit: neque angeli in celo neque filius,
55 vel ΩJ ΩL ΩS
Weber
] et
Li447 Li447@ Rusch
nisi Pater.
Numérotation du verset
Mc. 13,33
Videte, vigilate
et orate. Nescitis enim56 quando tempus sit.
56 enim
Li447 Li447@
] ergo ΩS
Numérotation du verset
Mc. 13,34
Sicut57 homo
57 Sicut
Li447 Li447@
] + enim ΩS
qui peregre profectus reliquit domum suam
et dedit servis suis potestatem cuiusque operis
et ianitori
precepit58 ut vigilet.
58 precepit
Weber (P) Li447 Li447@
ΩS
Clementina
] precipit Φ, precipiat ΩL
Weber
Numérotation du verset
Mc. 13,35
Vigilate ergo,
nescitis enim quando Dominus domus59 veniat, sero an media nocte,
59 Dominus
Li447 Rusch
] + domus ΩJ ΩL
Li447@
Weber
an gallicantu, an mane,
Numérotation du verset
Mc. 13,36
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes.
Numérotation du verset
Mc. 13,37
Quod autem vobis dico60
60 vobis dico]
inv.
ΩS
omnibus dico: Vigilate.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Mc. 13,1
marg.|
Et cum egrederetur de templo Egre
sso Domino de templo et predicante de eversione Hierusalem et de adventu suo ad iudicium, querunt discipuli signa tam eversionis, quam adventus. Sed Dominus antequam respondeat, premunit eos monens, ut caveant sibi a pseudo-prophetis, quos predicit multos esse futuros, tempus iudicii imminere dicturos, postea questioni discipulorum respondet, primo ponens signa omnia eversionis et adventui, deinde propria utriusque. Dividitur autem istud caput in quinque partes. In prima ponit Evangelista signa communia eversioni et adventui ad iudicium. In secunda propria adventus ad iudicium, ibi Et respondens Iesus In tertia ponit signa propria eversionis Hierusalem, ibi: Cum autem videritis In quarta agit de persecutione Sanctorum, que erit tempore antichristi, ibi: Orate vero In quinta ostendit nullum certum tempus adventus ad iudicium, licet signa precedentia sciantur, quia visis signis non statim necesse est diem iudicii imminere, ibi: De die autem illa Dicit ergo.
marg.|
{q}
Et cum egrederetur
etc.
Ez.
10.d. Egressa est gloria Domini a limine templi. Bene dicit a limine, quia edificium stabat, quod erexerant homines, sed sanctitas ceciderat, quam constituerat Dominus. Hbr. 7.b. Translato sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat.
marg.|
{r}
Magister, aspice quales lapides
id est quam fortes et quam magni, quasi, tacite, dicerent, dirui non poterunt.
marg.|
{s}
Et quales structure
Sic in cenobiis lapides congregantur, sed melius esset eis de lapidibus suis facere filios Abrahe pauperibus largiendo. De quibus dicitur Ier. 22.d. Edificabo domum latam etc. Bernardus. Ita Dominus ordinavit, ut hi, qui Evangelizant, de Evangelio vivant, vivant, inquit, non inflentur, non ditentur, non ampla palatia fabricent.
Numérotation du verset
Mc. 13,2
marg.|
{t}
Non relinquetur Haba
c. 2.c. Lapis de pariete clamabit et lignum, quod est inter iuncturas edificiorum respondebit.
marg.|
{u}
Qui non destruatur
ad litteram, quia fere totum fuit destructum a Tito et Vespasiano sed postea ab Elio Adriano, quia eius imaginem, quam in Templo posuerat, confregerunt Iudei.
marg.|
{x}
Et cum sederet in monte
etc.
Sess
io Domini in monte.
Numérotation du verset
Mc. 13,2
mystice
mystice
marg.|
Mystice. Pacifica Domini in humilibus mansio. Superborum et arrogantium depressio. Ecclesie fructifere altitudo.
Numérotation du verset
Mc. 13,3
marg.|
{6.113va} Δ In monte sedet, significans per montem Oliveti, quorum viscera fluunt pietate et misericordia. Ct. 1.b. Indica mihi, ubi cubes in meridie. Et 5.a. Veniat dilectus meus in hortum etc.
marg.|
{a}
Contra templum
] Glossa de ruina templi et excidio gentis disputans. Glossa Ipse situs corporis congruit verbis.
marg.|
{b}
Interrogabant
etc.
quia
predixerat omnia esse destruenda, discipuli secreto tempus et signa destructionis querunt. Et cum sederet etc.
marg.|
{c}
Et Andreas
Hic significantur duo genera hominum Domino familiarium. Petrus agnoscens, Iacobus luctator. Hi sunt scholares boni, qui in studio luctantur cum sapientia, ut agnoscentes fiant. Sir. 51.c. Colluctata est anima mea cum sapientia et in faciendo illam confirmatus sum, tangit aliam interpretationem Petri, id est firmus et Iacobus supplantans, quia nisi firmi sint in studio et vitia supplantent, sapientiam non acquirent. Sap. 1.a. In malevolam animam etc. Io. In quo est gratia. Andreas, virilis, in quo sunt boni activi, qui viriliter insistunt operibus pietatis et sic respondent parabole.
Numérotation du verset
Mc. 13,4
marg.|
{d}
Dic nobis
1 etc. quasi dicat: dic nobis tempus eversionis et signum adventus tui ad iudicium. Tempus enim iudicii non audent querere, sed signa tantum, quia audierant ab eo. « Non est vestrum nosse tempora vel momenta, que pater posuit in sua potestate ». Chrysostomus: Omnibus laborantibus dulcis est finis. Eccl. 5.c. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Viator interrogat libenter, ubi sit mansio. Mercenarius frequenter computat, quando annus completur. Iob. 7.a. Sicut cervus desiderat umbram et sicut mercenarius prestolatur finem operis sui etc. Agricola semper tempore messis exspectat pretiosum fructum terre. Mulier pregnans semper de decimo mense cogitat. Io. 16.e. Mulier, cum parit, tristitiam habet etc. Sic servi Dei libenter de consummatione requirunt. Quia"ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum". Mt. 6.c.a
a Mt. 6, 21.
1 Dic nobis]
corr.,
Dico vobis
perpera Ed1703
Numérotation du verset
Mc. 13,5
marg.|
{e}
Et respondens Iesus
Christus duo respondet, de futuro premonet, quasi prescius Deus, de presenti monet quasi benignus magister.
marg.|
{f}
Videte, ne quis vos seducat
Col. 2.b. Videte, ne quis vos decipiat.
Numérotation du verset
Mc. 13,6
marg.|
{g}
Multi enim
etc. Primus fuit Simon Magus in primitiva Ecclesia precipuus, sicut in finali antichristus est maximus. Unde heresis Simoniaca inter hereses primo ponitur in catalogo heresum. Qui, ut dicit Hieronymus: se magnam dicebat Dei virtutem, hoc quoque inter cetera in suis voluminibus scriptum dimittens. Ego sum speciosus, ego sum paracletus, ego sum omnipotens, ego sum anima Dei, ego sum sermo Dei. Io. 4.a. Multi pseudo-prophete exierunt in mundum. Sap. 4.a. Multigena impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas. Et nota quod dicit, multos seducent. Simon enim, id est Simonia multos seducit, quia pauci sunt hodie, qui beneficia Ecclesiastica non accipiant, vel conferant Simoniace, quia vel prece carnali, vel servitio temporali, vel amore sanguinis, vel amore pecunie. Act. 8.c. Cum vidisset Simon, quod per manus impositionem Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens. Dati mihi hanc potestatem. Et pauci sunt, qui non ament pecuniam. Ec. 10.d. Pecunie obediunt omnia. Item antichristus multos seduxit iam. Quis enim est antichristus, nisi Christo contrarius, id est amor dignitatum ? Christus quando querebatur, ut fieret rex, fugit. Io. 6.b. Quando querebatur, ut crucifigeretur, obtulit se: Io. 18.b. Modo fit e contrario. Christus in una persona duas habuit naturas, modo multi in una substantia plures habent personas. Multi tales sunt, ideo dicitur 1Io. 2.c. Nunc antichristi multi sunt.
marg.|
{h}
Venient
sua auctoritate non missi. Io. 10.b. quotquot venerunt etc. Mt. 7.c. Attendite a falsis prophetis. Ier. 23.d. Non mittebam eos et ipsi currebant. 1Io. 2.c. Et sicut audistis, quia antichristus venit, nunc antichristi multi sunt.
marg.|
{i}
In nomine meo
nomen meum sibi usurpantes.
Numérotation du verset
Mc. 13,7
marg.|
{k}
Cum audieritis
etc. Duo genera tentationum tangit hic. Bella sunt persecutiones Tyrannorum, opiniones bellorum, impugnationes hereticorum. Per primum probatur patientia Sanctorum, per secundum sapientia. Hec enim sunt due ale Ecclesie, quibus volat et fugit ante diabolum. Apc. 12.d. Postquam Draco vidit, quia proiectus esset in terram, persecutus
{6.
113vb} mulierem, que peperit masculum et date sunt mulieri due ale aquile magne, id est Christi, ut volaret in desertum locum suum. 1Pt. 2.d. Cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur.
marg.|
{l}
Ne timueritis
] Mt. 10.d. Nolite timere etc. Lc. 10.d. Nolite timere pusillus grex. Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit. Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quidquid acciderit ei.
marg.|
{m}
Oportet enim hec fieri
id est Cor. 10.d. Necesse est, ut veniant hereses. Mt. 18.a. Necesse est, ut veniant scandala.
Numérotation du verset
Mc. 13,8
marg.|
{n}
Exsurget enim gens
etc.
Is.
19.a. Pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum et destruetur spiritus Egypti. Is. 9.d. Unusquisque carnem brachii sui vorabit, Manasses Ephraim et Ephraim Manassen et simul ipsi contra Iudam. Ita fit in capitulis. Is. 3.a. Tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem.
marg.|
{o}
Et erunt terremotus
etc.
Lc.
21.c. Glossa A tempore Dominice Passionis in populo Iudeorum, qui latronem seditiosum elegerunt et Christum salvatorem abiecerunt, nec bella hostium, nec seditiones civium cessaverunt. Sed Apostoli, ne his advenientibus terreantur et ne Hierosolymam, Iudeamque deserant, admonentur, quia non statim finis. In quadragesimo enim secundo anno desolatio provincie et ultimum urbis, ac templi excidium protelatum est.
marg.|
{p}
Initium dolorum hec Qual
is ergo et quanta consummatio doloris reproborum erit ? Dolebunt siquidem de magnitudine tormentorum, ad que vadent. Mt. 25.d. Ite maledicti. Item dolebunt de amissa societate Sanctorum a quibus descendent. Mt. 25.c. Separabit eos, sicut pastor segregat oves ab hedis. Item dolebunt de perpetua societate demonum. Iob. 18.c. Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est. Item dolebunt de bonis omissis, que facere debuerunt. Sap. 5.a. Dicent intra se penitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes. Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum. Et quicquid est materia doloris, ministrabit eis. Sap. 5.d. Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos.
Numérotation du verset
Mc. 13,9
marg.|
{q}
Videte autem vosmetipsos
Glossa Quare hec omnia eis inferantur, dicit, videte etc. Ea enim, vel sola, vel maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ad fidei precones simul et confessores impia crudelitate vexabant. Videte etc. Non solum Apostolis, sed omnibus dicitur. Hec est enim vera sapientia, scilicet cognitio sui. Unde Macrob. Sapientia est sui ipsius cognitio. Augustinus. Brevis et perfecta oratio. Domine, noverim me, noverim te. Philosophus. De celo descendit γνώτοσίαυτον, id est cognosce teipsum. Eccles. 51.c. Multa in me ipso inveni sapientiam et multum profeci in ea. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Eccl. 31.b. Intellige, que sunt proximi tui ex te ipso. Ct. id est Si ignoras te, o pulcherrima mulierum, egredere et abi post vestigia gregum tuorum.
marg.|
{r}
Tradent enim vos in Conciliis
etc.
Litt
era ista respicit ordinem in corripiendo. Primo enim conveniebatur reus in Conciliis, ubi admonebatur, quod si nollet resipiscere, deinde data sententia, contra ipsum ducebatur in Synagogam, ubi est locus correctionis et ibi flagellabatur et ita in Conciliis ducebantur Apostoli iudicandi et in Synagogis flagellandi.
marg.|
{s}
Et ante presides et reges stabitis propter me
id est amore mei, vel vice mei, vel pretio mei. Lc. 6.d. Beati eritis, cum vos oderint homines etc.
marg.|
{t}
In testimonium illis
id est testificantes me illis. Act. 1.a. Eritis mihi testes etc. Is. 43.b. Vos testes mei, dicit Dominus. Vel in testimonium, malitie et damnationis. Illis, id est contra illos. Vel in testimonium vestri laboris, qua ipsi noluerunt recipere vestram predicationem. Vel in testimonium caritatis mee et vestre solicitudinis, qui misi vos ad illos vocandos et adducendos ad me. Lc. 14.d. Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos et misit servum suum hora cene dicere invitatis, ut venirent. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum et excidit columnas septem, immolavit victimas suas,
{6.
114ra} Δ miscuit vinum et proposuit mensam suam, misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem.
Numérotation du verset
Mc. 13,10
marg.|
{a}
Et in omnes gentes
Glossa Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione sue gentis esse tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Iudeis se socios regni celestis ex toto orbe habituros.
marg.|
{b}
Gentes Hic
ponit signum commune eversionis et adventus. Ante enim excidium Iudee omnes Apostoli ad predicandum per totum orbem missi fuerunt preter duos Iacobos, quorum alterum occiderat Herodes, alter erat episcopus Hierosolymitanus.
Numérotation du verset
Mc. 13,11
marg.|
{c}
Et cum dixerint
etc. ut non sitis tristes subornati a sensu mundi, vel carnis. 2Cor. 3.b. Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
marg.|
{d}
Sed quod datum est
etc.
Lc.
21.c. Dabo vobis os et sapientiam, quibus non poterunt contradicere omnes adversarii vestri.
marg.|
{e}
Non enim vos estis
etc. Beda. voluntatem vestram pro Christo offerte et ipse loquetur pro se. Ps. 48. Audiam quid loquatur in me Dominus. Ex. 14.d. Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis. Vos ad certamen accedetis, sed ego prelior, vos verba editis, sed ego sum, qui loquor. 2Cor. ultim. a. An experimentum queritis eius, qui in me loquitur Christus ? Sicut enim organum modulationem emittit, secundum quod temperatur ab artifice, sic predicator loquitur, secundum quod temperatur a Christo. Unde Is. 16.c. Venter meus ad Moab, quasi cithara sonabit. Cithara enim numquam sonaret, nisi moveretur.
Numérotation du verset
Mc. 13,12
marg.|
{f}
Tradet autem
etc. Ier. 9.b. Unusquisque a proximo suo se custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit. Mi. 7.a. Omnes sanguini insidiantur et vir fratrem suum venatur ad mortem.
Numérotation du verset
Mc. 13,13
marg.|
{g}
Eritis odio omnibus
hominibus, id est humum sapientibus. Omnes enim amatores mundi, inimici sunt Dei et servorum eius. Iac. 4.a. Quicumque voluerit amicus esse seculi huius, inimicus Dei constituitur.
marg.|
{h}
Qui autem sustinuerit
etc.
Ez.
9.c. Omnem, super quem videritis Tau, ne occidatis. Tau est ultima littera in alphabeto et formam crucis habet, unde significat finalem penitentiam, que sola salvat. Hec est talaris vestis, quam fecit Iacob filio suo carissimo Ioseph, ut dicit Aquila. Gn. 37.a. Et Apc. 1.c. Vidi similem filio hominis vestitum podere. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Numérotation du verset
Mc. 13,14
marg.|
{i}
Cum autem videritis
etc. Antichristum, qui adversatur et extollitur super omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. 2Th. 2.a.
marg.|
{k}
Abominationem
etc. id est imaginem Adriani, vel Cesaris, qui fuit principale signum eversionis Hierusalem. Et quid est idolum abominationis in templo, nisi puer, aut prelatus mutus et inutilis in Ecclesia, qui revera est principale signum destructionis Ecclesie. Is. 3.a. Ecce dominator dominus exercituum auferet a Hierusalem et a Iuda validum et fortem, omne robur panis et omne robur aque et consiliarium et sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici et dabo pueros principes eorum. Eccl. 9.b. Positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
marg.|
{l}
Qui legit
Glossa in prophetis, qui hoc predixerunt. Dn. 9.g.
marg.|
{m}
Intelligat qui
legit hanc prophetiam in Dn. 9. intelligat esse impletam. Vel qui legit impletam, intelligat sequentia esse implenda, quia rerum preteritarum exhibitio est futurarum probatio.
marg.|
{m}
Tunc
id est tempore eversionis, vel ultime persecutionis.
marg.|
{n}
Qui in Iudea sunt
id est in Ecclesia, ubi fit confessio veritatis.
marg.|
{o}
Fugiant in montes
id est ad culmen virtutum ascendant, ut ibi salventur. Gn. 19.d. Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Is. 2.a. Venite, ascendamus ad montem Domini et ad Domum Dei Iacob, id est ad religionem.
marg.|
{m}
Tunc, qui in Iudea
Glossa Hec facta sunt, cum appropinquante Romano bello et Iudee exterminio, qui in provincia erant Christiani admoniti
{6.
114rb} oraculo, ut ecclesiastica narrat historia, trans Iordanem secedentes sub Agrippe regno manebant ad tempus in Pella civitate, qui cum ea, que sibi obtemperare voluit parte Iudeorum semper parebat imperio Romanorum.
Numérotation du verset
Mc. 13,15
mystice
mystice
marg.|
{p}
Et qui super tectum
] Mystice per tectum significatur caro, qua tegitur anima. Prv. 19.b. tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. Super tectum est, qui carnem spiritui subiicit. Talis non debet descendere in domum, id est ad curam carnis, vel mundi solicitudinem inclinari. Christus enim noluit descendere de Cruce. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Ct. 5.b. expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ?
Numérotation du verset
Mc. 13,16
marg.|
{q}
Et qui in agro erit
id est in Ecclesia. De quo Prv. ult. b. Consideravit agrum et emit eum. Prv. 14.d. Per agrum hominis pigri transivi et ecce totum repleverant urtice.
marg.|
{r}
Non revertatur retro tollere vestimentum suum
Hieronymus: ad litteram tanta fuit urbis obsidio et tam arcta, quod nulli erat licitum intrare civitatem, vel exire aliqua necessitate.
Numérotation du verset
Mc. 13,17
marg.|
{s}
Ve autem pregnantibus
etc. Glossa Quia, vel uteri pondere, vel filiorum sarcina gravate fugere non potuerunt.
marg.|
Pregnantibus: Terrenas divitias concupiscentes, non habentes. Pondere peccatorum graves, superbia turgentes. Propositum bonum habentes, sed nondum perficientes.
marg.|
Divitias habitas avare custodientes. Nutrientes. Peccata sua publicantes, excusantes, defendentes. Propositi exitum differentes omnibus.
marg.|
{t}
In illis diebus:
4Rg. 15.d. Percussit Manahen Thersam et omnes, qui erant in ea, noluerunt enim ei aperire et interfecit omnes pregnantes eius et scidit eas. Manahen consulens, vel consolatio Christus. Thersa pulchra, vel placens mundus. Ier. 31.b. Congregabo eos, inter quos erunt cecus et claudus et pregnans et pariens simul. Nullum animal ultra novem menses portat in utero fetum, nisi miser homo. Is. 37.a. Filii venerunt usque ad partum.
Numérotation du verset
Mc. 13,18
marg.|
{u}
Orate vero
etc. Mt. 24.b. Orate, ne fuga vestra fiat hieme, vel sabbato, id est quod non sit tanta necessitas, quod oporteat vos sugere hieme, vel sabbato, quia frigus et nix et pluvia et aeris intemperies prohibet fugere in hieme et in montibus latitare, secundum quod ipse predixerat supra eodem. Tunc, qui in Iudea sunt, fugiant in montes. In sabbato vero prohibet fugere lex, secundum quam non licet ire ultra mille passus etc.
Numérotation du verset
Mc. 13,18
mystice
mystice
marg.|
Per hiemem significatur finis penitentie fructuose, quia in hieme finiuntur fructus. Per sabbatum significatur finis temporis, quia sabbatum est finis dierum. Unde sensus est secundum Hieronymum Orate, ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato, id est ne fructus vestrorum operum, cum tempore finiantur, ut non dicatur de vobis. Amen dico vobis receperunt mercedem suam: Mt. 6.a. Et Lc. 16.g. Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua. Item Iudei consueverunt affluere deliciis in sabbato: hiems vero tristitiam generat. Unde sensus est. Orate, ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato, id est invigilate orationi et sobrietati, ne gravati crapula, vel ebrietate, vel tristitia seculi, fugere non valeatis tribulationem futuram. Lc. 21.f. aperit illum sensum. Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vite et superveniat in vos repentina dies illa.
Numérotation du verset
Mc. 13,19
marg.|
{x}
Erunt enim dies illi tribulationis tales
etc. Triplex fuit persecutio in Ecclesia. Prima tyrannorum, qui martyres occiderunt. De qua Mt. 10.c. Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Secunda fuit Hereticorum, qui confessores impugnaverunt. De qua Mt. 7.c. Attendite a falsis prophetis etc. Tertia fuit et est adhuc falsorum fratrum Christi et ideo omnibus maior erit. Unde Gregorius. Ultima tribulatio multis tribulationibus
{6.
114va} Δ prevenitur. De qua dicitur. Is. 19.c. Pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum et dirumpetur spiritus Egypti. He sunt quatuor venti et quatuor bestie, de quibus dicitur Dn. 7.a. Videbam in visione mea nocte et ecce quatuor venti celi pugnabant in magno mari et quatuor bestie grandes ascendebant de mari diverse inter se. Prima quasi leena, secunda similis urso, tertia quasi pardus, hi sunt hypocrite, quarta terribilis, atque mirabilis et fortis nimis, dentes ferreos habens ceteris dissimilis, hic est antichristus.
Numérotation du verset
Mc. 13,20
marg.|
{a}
Et nisi breviasset
Consolatur Dominus brevitate temporis hos quos terruerat acerbitate tribulationis.
marg.|
{c}
Sed propter electos
etc. id est potentiam persequentium continuit, ne tamen nocere possent, quantum vellent. Iob. 38.b. Circumdedi illud, scilicet mare terminis meis et posui vectem et ostia et dixi, usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos. Ibi Glossa GREGORII. Dum electus quilibet tentatur a vitiis et tamen facere male suggesta renititur, quasi mare clausum tenetur, quod etsi intus tumultuosis cogitationum fluctibus percutit mentem, statuta tamen bene vivendi litora non excedit. Unde Prv. 8.d. Circumdabat mari etc. Ier. 5.e. Posui arenam terminum mari preceptum sempiternum, quod non preteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud. Item dies breviavit, id est iustos de medio tulit, ne malitia immutaret cor eorum. Secundum quod dicitur Sap. 4.c. Placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est, raptus est, ne malitia immutaret intellectum eius.
marg.|
{a}
Et nisi breviasset
Glossa Hec tribulatio quanto ceteris gravior, tanto brevitate moderatior tribus annis, scilicet tantum et dimidio, quantum ex Daniele et Apocalypsi Ioannis coniici potest, Ecclesiam per orbem impugnatura est.
marg.|
{b}
Omnis caro
id est nullus, vel rarus.
marg.|
{d}
Et tunc si quis
Glossa Quidam ad captivitatem Iudaicam hoc referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed nullus ibi erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant. Unde melius, de hereticis accipiendum est, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur, quorum primus Simon magus, extremus antichristus. Act. 8.d. et 2Th. 2.e.
Numérotation du verset
Mc. 13,21
marg.|
{e}
Ecce illic ne credideris
quod Christus sit hic, vel illic, ut Donatiste dicunt, ipsum esse in Africa tantum et Iudei. Notus in Iudea Deus, quia in omnem terram exivit sonus eorum.
Numérotation du verset
Mc. 13,22
marg.|
{f}
Exsurgent enim
etc.
Pseu
do-Christi sunt heretici, qui se Christos esse mentiuntur. Pseudo-prophete sunt schismatici, qui semper mala prophetizant de aliis. Primi dividunt fidei unitatem, contra quos dicit Apostolus Eph. 4.b. Unus dominus, una fides, unum baptisma. Secundi dividunt caritatis unitatem, de quibus dicitur. Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Deus et septimum detestatur anima eius etc. et eum, qui seminat discordias inter fratres. Item Pseudo-Christi sunt mali Prelati. Christus enim idem est, quod unctus. Unde Ps. 104. Nolite tangere Christos meos. Pseudo-prophete sunt mali predicatores. Unde sequitur in Psalmo et in prophetis meis nolite malignari. Tales hucusque venerunt et veniunt multi. Mt. 7.c. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Ier. 5.g. Prophete prophetabant mendacium et Sacerdotes applaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia.
marg.|
{g}
Portenta
Bernardus. Prodigia putativa.
marg.|
{h}
Ad seducendos
]
Ier.
5.f. Inventi sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes ponentes laqueos et pedicas ad capiendos viros.
marg.|
{i}
Etiam electos
Iob. 41.d. Sub ipso erunt radii solis et sternet sibi aurum, quasi lutum.
Numérotation du verset
Mc. 13,23
marg.|
{k}
Ecce predixi vobis omnia
quia, ut dicit Gregorius. iacula, que previdentur minus ferunt.
Numérotation du verset
Mc. 13,24
marg.|
{l}
Sol contenebrabitur]
Nota illam Glossa
Bede Sidera in iudicio etc. Nomine Solis et Lune significatur Ecclesia, que illuminat in prelatis et illuminatur in subditis. Unde Ct. 6. « Que est ista que progreditur, quasi aurora consurgens,
{6.
114vb} pulchra ut luna, electa ut sol ». Sol igitur est cetus Prelatorum, Luna congregatio subditorum, stelle, que de nocte illuminant, sunt predicatores, de quibus dicitur Iud. 5.c. Stelle manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. Tunc Sol luxit, Luna resplenduit et stelle nocte illuminaverunt, sed nunc obtenebratus est Sol tenebris ignorantie et ideo Luna versa est in sanguinem, antequam veniat dies Domini. Ioel. 3.c. Sol et Luna obtenebrati sunt et stelle retraxerunt splendorem suum. Is. 13.b. Obtenebratus est Sol, in ortu suo et Luna non splendebit in lumine suo. Item Is. 24.d. Erubescet Luna et confundetur Sol, cum regnaverit Dominus. Apc. 6.d. Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et Luna tota facta est, sicut sanguis et stelle ceciderunt de celo super terram.
Numérotation du verset
Mc. 13,25
marg.|
{m}
Et virtutes
etc. Ambrosius Tremebunt Angeli, quanto magis homines. Unde Iob. 25.b. Stelle non sunt munde in conspectu eius, quanto magis homo putredo. Sed quid est hoc, numquid Angeli sunt confirmati, quomodo ergo tremebunt ? Responsio. Ad modum trementium se habebunt, quia pro nullo tunc rogabunt, Christi iustitiam inflexibilem scientes, vel timor et pavor eorum dicitur admiratio novitatis, Iob. 16.c. Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius.
marg.|
Beda. Quid patietur virgula deserti, ubi concutietur cedrus Libani ? Et tunc videbunt.
marg.|
Glossa Quid mirum tremere homines, cum aspectu iudicii tremant angelice potestates ? Iob. 26.c. Columne celi etc. Videbunt, quem non videre volunt. Sap. 2.c. Gravius est nobis ad vivendum. Is. 53.a. Vidimus eum et non erat ei aspectus neque decor. Sed tunc videbunt decorum. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt.
Numérotation du verset
Mc. 13,26
marg.|
{o}
Venientem
Glossa Ad iram vindicte, quando mittentur a filio hominis veniente in nubibus celi cum virtute, qui prius, sicut pluvia descendit cum humilitate.
marg.|
{p}
In nubibus
ad litteram, sicut ascendit, sic descendit, sic dicitur Act. 1.b. Item in nubibus, id est cum Sanctis. Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet, cum Senatoribus populi sui et principibus eius. Dt. 33.a. Apparuit Dominus de monte Pharam et cum eo Sanctorum millia. Et dicuntur nubes, quia pluunt doctrinis. Unde Is. 5.b. Mandabo nubibus meis, ut pluant imbrem super eam. Item tonant minis. Is. 41.b. Rorate celi desuper et nubes pluant iustum, id est iustitiam. Coruscant miraculis et alte volant per contemplationem. Is. 40.b. Qui sunt hi, qui, ut nubes volant. Item aquis gratiarum pleni sunt. Eccl. 11.a. Si replete fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Prv. 3.c. Sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt.
marg.|
{q}
Et gloria
qui in primo adventu venit, cum humilitate et ignominia. Is. 53.a. Vidimus eum et non erat aspectus, desideravimus eum despectum et novissimum virorum. Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens. Beatus Bernardus., qui non fuit agnitus iniustitiam patiens.
Numérotation du verset
Mc. 13,27
marg.|
{r}
Et congregabit electos suos
Hieronymus: Sicut triticum in horreum de area totius terre ventilatum. Unde Rabanus Talis tribulatio tunc erit in circuitu aree Domini, ut omnibus paleis velut cribro examinationis sequestratis a grano, solum frumentum in horreum Domini colligendum remaneat. Unde Mt. 3.c. Cuius ventilabrum in manu eius et permundabit aream suam et triticum congregabit in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
marg.|
{s}
A quatuor
Glossa Ab Oriente et Occidente, Aquilone et Austro et non tantum ab his, sed a summo terre usque ad summum celi, id est ab extremis finibus terre per directum usque ad ultimos terminos eius, ubi longe aspicientibus circulus celi terre videtur insidere.
marg.|
{t}
Ventis:
Augustinus, id est quatuor climatibus terre, quibus presunt Angeli, vela quibus oriuntur quatuor venti. Ez. 37.c. A quatuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et
Numérotation du verset
Mc. 13,27
moraliter
moraliter
marg.|
{c} Moraliter Quatuor venti, quadruplex consideratio sui, nascentis, morientis, in prosperitate et adversitate existentis.
Numérotation du verset
Mc. 13,28
marg.|
{u}
A ficu autem discite
etc.
mult
a signa ponit supra Dominus de die iudicii, hic aptat per similitudinem ficus, ut his signis visis sciant omnes diem
{6.
115ra} Δ iudicii imminere, quia sicut arborum floritio et foliorum productio certum est signum proxime estatis, ita predictorum signorum exhibitio erit certum indicium imminentis iudicii. Tamen Hieronymus: dicit, quod sub exemplo arborum docet de adventu consummationis. De ficu autem potius ponit similitudinem, quam de alia arbore, quia fere inter omnes arbores ultimo vernat et postquam fructificare ceperit, usque ad hiemem fructificare non cessat: et sub uno cortice multa grana continet, ut dicit Chrysostomus, sic Ecclesia, quam
Numérotation du verset
Mc. 13,28
mystice
mystice
marg.|
Mystice significat ficus, sub uno iure vivendi multos habet filios et ita finis ipse cepit, licet usque ad finem seculi non cessabit, sicut dicitur Mt. ult. d. Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Spiritualiter autem per ficum significatur magister Theologus, cuius fructus, id est opera, debent esse in cibum aliorum et folia, id est verba in medicinam, Ez. 47.c. erunt fructus eius in cibum et folia in medicinam. Sed de multis timendum est, ne sit illa ficus maledicta et sterilis, quam Dominus sine fructu foliatam invenit. De qua dicitur sup. 11.b. Cum exiret Iesus de Bethania, esuriit, cumque vidisset a longe ficum folia habentem, venit, si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam, nihil invenit in ea preter folia. Ficus, ubi bona, optima est, ubi mala, pessima, sic Theologus, Ier. 24.b. Quid tu vides, Ieremia ? Et dixi ficus bonas, bonas valde et malas, malas valde. Bona ficus noluit promoveri super ligna silvarum. Unde Iud. 9.b. Dixerunt ligna ad arborem ficum: Veni et super nos regnum accipe. Que respondit ? Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos et ire, ut inter cetera ligna promovear ? sic bonus Theologus non debet deserere dulcissimos fructus doctrine, scilicet ut promoveatur in mundo. Et tales Theologos querit Dominus, Mi. 7.a. Ficus precoquas desideravit anima mea. Sed certe de foliis ficus texerunt Adam et Eva pudibunda sua: sicut dicitur Gn. 3.b. Cum cognovissent se esse nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. Sic multi nudi virtutibus et operibus bonis, verbis tegunt turpitudinem suam. Ab hac igitur discite parabolam, quia cum florere et fructificare ceperit, scitote, quoniam prope est estas.
marg.|
{a}
Cum ramus eius
etc. Primo ramus boni operis et postea nata folia sermonis. Os.. 10.a. Vitis frondosa Israel fructus adequatus est ei.
Numérotation du verset
Mc. 13,29
marg.|
{b}
Sic et vos cum videritis
etc. quasi nondum est, sed prope est, sicut qui in ostio domus stat, nondum est in domo, sed prope est, ut sit in domo, Iac. ult. b. Ecce Iudex ante ianuam, Soph. 1.c. Iuxta dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis.
Numérotation du verset
Mc. 13,30
marg.|
{c}
Quoniam non transibit
etc. vel omne genus hominum, vel specialiter Iudeorum.
marg.|
{d}
Donec omnia ista fiant
Hieronymus: que scripta, vel dicta a Domino. Mt. 5.b. Iota unum, aut unus apex non preteribit a lege, donec omnia fiant.
Numérotation du verset
Mc. 13,31
prol.|
[sine glossa]
Numérotation du verset
Mc. 13,32
marg.|
{e}
De die autem illa quas
i signa illius diei prenuntia dixi.
marg.|
{f}
Nemo scit
etc. Hieronymus: ostendit non de unigenito, sed de adoptivo filio hoc dixisse, Nulli enim sanctorum hominum huius diei notitiam concessum est habere, quod solus pater et filius et Spiritus Sanctus hoc est unus Deus, in sua scientia habet, aliis incognitum. Unde Col. 2.a. In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Non enim expedit nobis scire. Unde Act. 1.a. non est vestrum scire tempora, vel momenta etc. Hil. Filius et Spiritus Sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se, Pater autem quia a se est, scit a se.
Numérotation du verset
Mc. 13,33
marg.|
{g}
Videte, vigilate et orate In h
is tribus significatur officium totius hominis interioris. Videte, quod officium est rationabilis, vigilate irascibilis, orate concupiscibilis, quia oratio est pius affectus mentis in Deum tendens. Visio operatur vigiliam et orationem, vigilia excitat visionem et orationem, oratio impetrat vigiliam et visionem. Sed nec vacat mysterio, quod Dominus, in hoc capitulo instante tempore passionis quater dixit discipulis, videte. Primo dixit: Videte, ne quis vos seducat. Secundo dixit. Videte vosmetipsos. Tertio dixit: Videte, ecce predixi vobis omnia. Quarto: videte, vigilate, orate. Primo ponit,
{6.
115rb} videte, ad cavendum malorum seductionem, secundo ad sui cognitionem, tertio ad penitentium considerationem, quarto ad futurorum considerationem. Videte preterita, videte presentia, videte futura, omnia vana sunt. Eccl. 1.a. Vanitas vanitatum. Videte sursum gaudia Paradisi, videte deorsum supplicia inferni, videte retro, qualiter vixistis, videte ante, qualiter vivatis, videte a dextris falsas delicias, videte a sinistris crebras et veras miserias, videte interius modicum, vel nullum profectum, videte exterius continuum defectum. Apc. 4.c. Animalia erant plena oculis ante et retro. Dicit ergo.
marg.|
{h}
Vigilate
ut pastores Lc. 2. Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Vigilate, ut custodes castrorum, Ct. 2.a. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Is. 62.b. Super muros tuos Hierusalem constitui custodes, die, ac nocte non tacebunt. Vigilate, ut faber in fabrica. Eccl. 38.c. Faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri. Vigilandum est autem propter tria. Propter latrones, qui insidiantur, ut interficiant et furentur. Io. 10.b. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat. Unde Mt. 24.d. si sciret paterfamilias etc. Secundo quia iuxta non sunt serpentes. Unde Hieronymus: Non est securum inter serpentes dormire, id est in cetu adulatorum, qui sibilant, vel detractorum, qui venenant, Eccl. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit.
marg.|
Vel certe per latrones et serpentes significantur demones et peccata, que iuxta nos sunt. Eccl. a. Quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa, suscipient te. Tertio propter longitudinem vie et temporis brevitatem. Unde Elie dormienti dixit Angelus 3Rg. 19.b. Surge, comede, grandis enim tibi restat via.
marg.|
Sunt autem quinque cause speciales, quare prelati debeant vigilare. Prima est, quia sunt vigiles obsessorum. Secunda quia custodiunt tabernaculum. Tertia, quia ducunt navem Domini per mare procellosum. Quarta, quia pascunt gregem Domini in medio luporum. Quinta, quia custodiunt lectulum Salomonis.
De primo dicitur Is. 21.b. Vade et pone speculatorem et quodcumque viderint, annuntiet et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu et clamavit ut leo. Et Infra Super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ct. 3.a. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Sed quid fiet de speculatore, si per eius somnolentiam et negligentiam civitas Domini capiatur, ostendit Ez. 33.b. si speculatur viderit gladium venientem et non insonuerit buccina et populus se non custodierit, venitque gladius et tulerit de eis animam, ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram, non populus certe, sed ego.
De secundo dicitur Nm. 1.g. Excubabunt, scilicet Levite in custodiis tabernaculi testimonii. Item 2Par. 5.c. Ianitores in divisionibus suis per portam et portam. Sed dicitur Is. 56.d. Speculatores ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare, videntes vana dormientes et amantes somnia.
De tertio dicitur in Ps. 103. Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis. Mare mundus, navis generalis Ecclesia, naves particulares Ecclesie. Rector prime navis est Dominus Papa, rectores vero aliarum sunt alii Prelati.
Sed heu iam pluribus competit, quod dicitur Prv. 23.d. Eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo et dices, verberaverunt me, sed non dolui, traxerunt me et non sensi, quando evigilabo ? De quando dicitur Gn. 31.f. Fugiebat somnus ab oculis meis etc.
De quinto dicitur Ct. 3.c. En lectulum Salomonis etc. Iob. 24. Quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum, vigilantesque ad predam preparant panem liberis, id est subditis.
De primo dicitur Is. 21.b. Vade et pone speculatorem et quodcumque viderint, annuntiet et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu et clamavit ut leo. Et Infra Super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ct. 3.a. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Sed quid fiet de speculatore, si per eius somnolentiam et negligentiam civitas Domini capiatur, ostendit Ez. 33.b. si speculatur viderit gladium venientem et non insonuerit buccina et populus se non custodierit, venitque gladius et tulerit de eis animam, ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram, non populus certe, sed ego.
De secundo dicitur Nm. 1.g. Excubabunt, scilicet Levite in custodiis tabernaculi testimonii. Item 2Par. 5.c. Ianitores in divisionibus suis per portam et portam. Sed dicitur Is. 56.d. Speculatores ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare, videntes vana dormientes et amantes somnia.
De tertio dicitur in Ps. 103. Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis. Mare mundus, navis generalis Ecclesia, naves particulares Ecclesie. Rector prime navis est Dominus Papa, rectores vero aliarum sunt alii Prelati.
Sed heu iam pluribus competit, quod dicitur Prv. 23.d. Eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo et dices, verberaverunt me, sed non dolui, traxerunt me et non sensi, quando evigilabo ? De quando dicitur Gn. 31.f. Fugiebat somnus ab oculis meis etc.
De quinto dicitur Ct. 3.c. En lectulum Salomonis etc. Iob. 24. Quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum, vigilantesque ad predam preparant panem liberis, id est subditis.
marg.|
Dicit ergo :
{g} Videte fide.
{h} Vigilate spe .
{i} Et orate caritate.
{k} Vigilate etc.
{g} Videte fide.
{h} Vigilate spe .
{i} Et orate caritate.
{k} Vigilate etc.
marg.|
Glossa Premisso patrisfamilia exemplo cur consummationis diem reticeat ? Dicit.
Vigilate ergo
etc. {l}
Quod autem vobis
etc.
Non
solum rectores Ecclesie, sed omnes vigilare {6.115va} precipitur, ianuas cordium custodientes, ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos Dominus dormientes inveniat. Unde Paul. 2Cor. 15.e. Evigilate iusti et nolite peccare.
marg.|
Alia Glossa Hoc fine concludit sermonem, ut commune omnium preceptum novissimi per primos audiant.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_13)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_13)
Notes :