Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,1 

1 Et cum transisset sabbatum,
1 Hic incipit c. 16 ΩMFRPL Rusch Weber
Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome
emerunt aromata ut venientes unguerent Iesum.
Numérotation du verset Mc. 16,2 

Et valde mane
una sabbatorum
veniunt ad monumentum, orto
iam sole.
Numérotation du verset Mc. 16,3 

Et dicebant ad invicem:
Quis revolvet nobis lapidem
ab ostio monumenti?
Numérotation du verset Mc. 16,4 

Et respicientes viderunt revolutum lapidem.
Erat quippe magnus valde.
Numérotation du verset Mc. 16,5 

Et introeuntes in monumentum
viderunt iuvenem sedentem in dextris
coopertum stola candida
et obstupuerunt.
Numérotation du verset Mc. 16,6 

Qui dicit2 illis: Nolite expavescere.
2 dicit ΩR ΩJPL Li447 ΩS Rusch Weber ] dixit ΩH Li447@ , mutil. F
Iesum queritis Nazarenum
crucifixum.
Surrexit, non est hic.
Ecce locus3 ubi posuerunt eum.
3 locus ΩH ΩR ΩJPL Li447@ ΩS Weber ] locum Rusch, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,7 

Sed ite, dicite discipulis eius
et Petro
quia precedet4 vos in Galileam.
4 precedet ΩH ΩRP Li447@ ΩS Rusch ] precedit ΩJL Weber, mutil. F
Ibi5 eum videbitis sicut dixit vobis.
5 Ibi ΩR P ΩS ] + ergo Li447, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,8 

At ille exeuntes fugerunt de monumento.
Invaserat enim eas pavor6 et tremor7
6 tremor] castre cacogr. Li447 |
7 pavor - et - tremor ΩHP ΩS Rusch ] inv. ΩR ΩJL Li447 Li447@ Weber, mutil. F |
Et nemini quicquam dixerunt. Timebant enim.
Numérotation du verset Mc. 16,9 

Surgens autem Iesus8 mane prima sabbati
8 Iesus CorS2 ( utraque <correctio> habet IHESUS ) Z G D Φ ΩH ΩJ ΩS Rusch ] om. CorS2 (sed fere ubique sine) ΩR Li447 Li447@PL Weber , mutil. F
apparuit primo Marie Magdalene de qua eiecerat septem demonia.
Numérotation du verset Mc. 16,10 

Illa videns9 nuntiavit his qui cum eo10 fuerant11 lugentibus et flentibus.
9 videns Cas239F Rusch ] vadens ΩR ΩJPL ΩS Li447 Li447@ Weber |
10 eo] ea Sarum |
11 fuerant Cas239 ] erant ΩH ΩS, mutil. F |
Numérotation du verset Mc. 16,11 

At12 illi audientes quia viveret et visus esset13 ab ea non crediderunt.
12 At ΩHP ΩS] Et Li447 Li447@ Rusch Weber |
13 esset ΩF ΩR Li447 ΩJL ΩS Rusch Weber ] est ΩP , om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 16,12 

Post hec14 autem
14 hec ΩHF ΩR ΩJPL ΩS Weber ] hoc Li447 Li447@ Rusch
duobus ex eis15
15 eis ΩH F ΩJPL ΩS Rusch Weber ] his Weber (D) ΩR Clementina
ambulantibus
ostensus est16 in alia effigie
16 ostensus est ΩH ΩJP ΩS Rusch Weber ] apparuit ΩR ( hapax )
euntibus in villam.
Numérotation du verset Mc. 16,13 

Et illi euntes nuntiaverunt ceteris17 nec illis crediderunt.
17 ceteris ΩR ΩP Li447 Li447@ ] aliis ΩH ΩS
Numérotation du verset Mc. 16,14 

Novissime autem18
18 autem ΩH F ΩR ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. Cas239 ΩJPL Weber
recumbentibus illis undecim apparuit illis Iesus19
19 illis Iesus Cas239 ΩHF ΩJ*P ΩS Li447@ ] illis ΩJ², om. Cor1 CorS2 ΩRL Rusch Weber
et exprobravit incredulitatem eorum20
20 eorum ΩHP ΩS ] illorum Cas239 ΩF Li447 Li447@ Rusch Weber
et duritiam cordis
quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis21, non crediderant22.
21 a mortuis ΩH ΩS Rusch ] om.F ΩJ ΩR Li447 Li447@PL Weber |
22 crediderant ΩH F ΩS ΩR Weber ] crediderunt Weber (D) CorS2P Clementina , crederant CorS2 ( vel ), credebant CorS2 (vel) |
Numérotation du verset Mc. 16,15 

Et dixit eis: Euntes in mundum universum. Predicate evangelium omni creature.
Numérotation du verset Mc. 16,16 

Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
Qui vero non crediderit condemnabitur.
Numérotation du verset Mc. 16,17 

Signa autem eos qui crediderint
hec sequentur: In nomine meo demonia eicient,
linguis loquentur novis,
Numérotation du verset Mc. 16,18 

serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint,
non eis23 nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt.
23 eis Φ ΩHF ΩR² ΩP ΩS Li447 Li447@ Clementina ] eos ΩR* ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 16,19 

Et Dominus quidem Iesus
postquam locutus est eis, assumptus est in celum
et sedet24 a dextris Dei.
24 sedet ΩRJP ΩS Li447@ Clementina ] sedit ΩL Weber , mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,20 

Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.25
25 signis ΩHF ΩR Rusch ] + Explicit evangelium secundum Marcum ΩJPL

Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,1 
marg.| Et cum transisset sabbatum etc. Finita narratione Passionis et sepulture Dominice, subiungit Evangelista de eius gloriosa resurrectione. De qua hoc ordine agit. Primo narrat adventum trium mulierum ad sepulchrum. Secundo de Angelo, qui apparuit eis et misit eas ad Apostolos narrare Domini resurrectionem, ibi: Et respicientes Tertio de triplici apparitione Domini subiungit. Primo ostendit, quomodo apparuit Marie Magdalene, deinde duobus discipulis euntibus in Emaus, ut dicit Lucas, postea undecim recumbentibus, que fuit in die Ascensionis, ibi: Surgens autem Iesus Quarto et ultimo agit de missione Apostolorum in predicationem, ibi: Et dixit eis Et nota quod resurrectio Domini nulli nota fuit, nisi post factum, per quod designatur, quod nostra resurrectio spiritualis, qua resurgimus a morte peccati, nulli nota est, nisi soli Deo. Unde Eccles. 9.a. Nemo scit utrum amore, vel odio dignus sit. Item nota quod resurrectio Domini tribus miraculis confirmata est. Primum fuit, quod clauso sepulchro et integro signaculo exivit. Secundum, quod Angelus terrificus apparuit. Tertium, quod in adventu Angeli terra tremuit et quievit, sicut dicit Ps. 54. Terra tremuit, cum exsurgeret in iudicium Deus etc. Quod autem Dominus clauso sepulchro exivit, significat, quod natus fuit de virgineo utero inviolato et clauso. Unde Augustinus in libro de Symbolo. Castitas uteri virginalis ornatur ex convenientia inviolabilis sepulchri. Terre motus in adventu Angeli significat, quod totus mundus movendus erat ex novitate doctrine Christiane. Angeli vultus fulgurans et habitus niveus ostendit, quales debent esse nuntii Dominice resurrectionis, scilicet lumine doctrine et ardore celi fulgurei: sanctitate conversationis nivei, malis terribiles, quod notatur in fulgure et bonis mansueti, quod notatur in nive. Quod autem Marcus de uno solo Angelo loquitur et Ioannes de duobus significat, quod predicatores Domini debent esse unus per fidei unitatem et duo per geminam caritatem. Dicit ergo Et cum transisset sabbatum etc.
marg.| {h} Maria Iacobi que Maria Cleophe dicitur. Io. 19.e. Mater Iacobi minoris et Ioseph et Simonis et Iude.
marg.| {i} Et Salome . Salome secundum Chrysostomus est nominativi casus et nomen mulieris. Secundum alios sanctos est genitivi casus. Et est sensus. Maria Salome, id est filia Salome, scilicet mater Iacobi et Ioannis.
marg.| {k} Emerunt . Lc. 23.a. dicitur, quod mulieres revertentes a monumento paraverunt unguentum, usque ad solis occasum et postea Sabbato siluerunt usque ad alium solis occasum, quia mandatum erat in lege, ut Sabbatum a vespera usque in vesperam servaretur. Lv. 23.a. Et tunc recuperata licentia operandi iterum emerunt alia aromata, quia non sufficiebant, que habebant et tota nocte illa paraverunt, ut venientes mane ad sepulchrum ungerent corpus Iesu. Et licet parare unguenta ad opus mortui non esset opus servile, tamen religiose mulieres ab hoc opere siluerunt in Sabbato.
Numérotation du verset Mc. 16,1 
moraliter
marg.| Tres Marie sunt mens, lingua, manus. Et habet quelibet unguenta sua. Ungenta mentis, contritio, compassio, devotio: Unguentum contritionis conficitur de {6. 124ra} speciebus vilissimis, id est de peccatis propriis, que crescunt in horto nostro. Unguentum compassionis conficitur de speciebus amarissimis, id est de omnibus miseriis proximorum, que crescunt in horto vicino. Unguentum devotionis conficitur de speciebus pretiosissimis, id est de omnibus beneficiis Dei, que crescunt in horto Dominico: Unguenta lingue sunt discreta locutio, devota oratio, integra confessio. Herbe, unde primum conficitur, sunt necessitas loquentis et audientis utilitas, veritas dicendorum. Herbe unde secundum conficitur, sunt recta intentio, firma attentio, pia affectio. Herbe unde tertium est, sunt pudor culpe, dolor offense, spes venie. Unguenta tertie mulieris, scilicet manus, sunt septem opera misericordie.
marg.| Versus : « Colligo, poto, cibo, redimo, ego, visito, condo ».
marg.| {a} Ut venientes ungerent Iesum Sed quomodo ungere poterant, quia lapis immanissimus erat appositus ad ostium monumenti ? Contra, vis amoris non sinebat de huiusmodi cogitare. Secundum Gregorium. Mulieres sunt anime fideles, que debent offerre Domino tria unguenta, id est odorem virtutum, opinionem bonorum operum, suavitatem sanctarum orationum.
Numérotation du verset Mc. 16,2 
marg.| {b} Et valde mane Ps. 5. Mane astabo tibi et videbo. Ecclesiast. 11.c. Mane semina semen tuum. Et valde mane etc. Mt. 28.a. dicit: Vespere autem sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. Lc. autem 23.a. dicit sic. Una sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes aromata. Io. 20.a. dicit sic: Una sabbati Maria Magdalene venit ad monumentum, cum adhuc tenebre essent. Inter quos videtur multiplex contrarietas. Prima inter Mattheum et Marcum, quia Mattheus dicit, quod vespere venerunt mulieres ad monumentum et Marcus dicit, valde mane. Secunda inter Ioannem et Marcum, quia Ioannes dicit, cum adhuc tenebre essent, Marcus dicit, orto iam sole. Tertia inter Ioannem et alios tres, quia Ioannes solam Mariam Magdalenam dicit venisse, alii dicunt plures. Quarta inter Lucam et Marcum, quia Lc. dicit valde diluculo et Marcus dicit, orto iam sole. Has contrarietates sic determinat Augustinus. Mattheus a parte noctis prima, id est a vespera noctem significat, cuius fine venerunt mulieres ad monumentum: Ideo autem sic nominat, quia ab ipsa vespera sabbati ceperunt venire, id est unguenta parare et mane lucente pervenerunt, sic determinat primam contrarietatem. Et secunda solvitur, quod mulieres, cum adhuc essent tenebre, ceperunt venire, sed orto sole pervenerunt. Similiter solvitur quarta, cum dicit Augustinus, quod diluculum valde erat et tamen sol iam erat ortus, sed nondum super terram apparebat. Tertia contrarietas solvitur, quia etsi Ioannes non dicat venisse nisi Mariam Magdalenam, tamen non negat alias venisse. Dicitur autem Dominica dies una sabbati et prima sabbati et una sabbatorum. Una sabbati, id est prima post sabbatum, similiter prima sabbati, id est prima a sabbato, similiter una sabbatorum, id est prima post sabbatum. Sed pluraliter dicitur, propter plures requietiones, que in sabbato servabantur. Unde dicitur una sabbati antonomastice, id est una dies septimane, similiter prima, scilicet Dominica, similiter una sabbatorum, id est una dierum septimane, similiter prima sabbati, id est precipua dies septimane, que a nomine sabbati denominatur.
Numérotation du verset Mc. 16,2 
mystice
marg.| {c} Venerunt ad monumentum ] Mystice: Monumentum est sacra Scriptura, in qua latebat olim Christus, quasi mortuus et sepultus. Ostium eius, id est Christus, per quem solum intratur in ipsam. Io. 10.b. Ego sum ostium, per me si quis introierit, ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Lapis est velamen littere, ac figurarum, quibus Christus in scriptura celabatur. Et bene per lapidem littera legis et figure designantur, quia lex dura erat et nemini parcebat. Unde et in lapide scripta fuit. Ex. 32.d. Mulieres sunt scholares ad studium venientes, qui videntes Scripture difficultatem et obscuritatem, atque ingenii sui tenuitatem, dicunt.
Numérotation du verset Mc. 16,3 
marg.| {d} Quis revolvet nobis id est ad nostram utilitatem.
marg.| {e} Lapidem ab ostio monumenti id est obscuritatem, {6. 124rb} et difficultatem a Scriptura. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis. Contra presumentes, qui nolunt doceri. Act. 8.b. Quomodo possum intelligere, si non aliquis ostenderit mihi ? Eccl. 3.b. Est tempus tacendi et tempus loquendi etc. Ibi Glossa Docemus in Ecclesiis, quod nescimus, omnes artes absque doctore non discimus, sola hec tam vilis est, tam facilis est, ut preceptore non egeat.
Numérotation du verset Mc. 16,4 
marg.| {f} Et respicientes id est iterum et iterum aspicientes forma studendi. Prv. 2.a. Si quesieris sapientiam, quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies.
marg.| {g} Erat quippe magnus valde Io. 4.b. Puteus altus est. Ps. 17. Tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Numérotation du verset Mc. 16,5 
marg.| {h} Et introeuntes in monumentum etc.] $mystice
marg.| Mystice: per monumentum significatur Ecclesia militans, intra quam sepulchrum Christi continetur, quia fides passionis ibi predicatur et veneratur. De quo Gn. 23.a. Nullus te prohibere poterit, quia in monumento eius sepelias mortuum tuum. Per tres mulieres significantur omnes fideles, fide sancte Trinitatis insignes, monumentum intrantes, id est passionem Domini pro modulo suo imitantes. Per iuvenem sedentem in dextris et coopertum stola candida significatur doctor, vel Prelatus Ecclesiasticus, qui debet esse iuvenis, non puer per simplicitatem, quia ve terre, cuius rex puer est. Ecclesiast. 10.c. Non senex, per imbecillitatem, quia omne, quod antiquatur et senescit prope interitum est. Hbr. 8.d. Sed iuvenis, id est fortis et robustus ad portanda onera subditorum. Unde Iosue cum fieret dux populi, dictum est ei a Domino: Confortare et esto robustus valde, ut custodias et facias omnem legem, quam precepit tibi Moyses servus meus, id est Christus. Et que est illa lex ? Gal. 6.a. Alter alterius onera portate etc. Ideo dicit Ecclesiastici 7.a.a « Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates ». Debet etiam esse hilaris, quia iuvenes semper sunt hilares. Unde Eccles. 11.d. Letare iuvenis in adolescentia tua et in bonis sit cor tuum in diebus iuventutis tue. Item debet esse audax, ut audacter se opponat hostibus Ecclesie: Sicut dicitur Iob. 39.c. Gloria narium eius terror, terram ungula fodit, exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Debet autem esse iuvenis, non discurrens, sicut ille, de quo dicitur Prv. 7.b. Considero vecordem iuvenem, qui transit per plateas iuxta angulum: Sed sedens, ut doctor, ut Iudex, ut rex. Unde Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii intuitu suo dissipat omne malum. Sed vir sedens a dextris, non a sinistris. Per sinistram significantur temporalia, per dextram spiritualia. Unde Ct. 2.b. et 8.a. Leva eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. Quid est ergo, quod Angelus sedet in dextris, nisi quod Prelatus Ecclesie iudex et rector factus est spiritualium ? Unde Ps. 109. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, id est Prelato, sede a dextris meis non a sinistris. Ex. 18.c. Esto tu populo in his, que ad Deum pertinent. Item sedere debet in dextris, id est se et alios regere in prosperis. Rg. 23.a. David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Debet etiam stola candida esse coopertus, id est vita innocente et perseverante esse ornatus. Prv. ult. c. Stragulatam vestem fecit sibi, byssus et purpura indumentum eius et ita sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo: Si talem viderent homines Prelatum, obstupescerent.
a Sir. 7, 6.
marg.| {i} Viderunt iuvenem sedentem in dextris Mt. 28.a. dicit, quod Angelus sedebat super lapidem, quem revolverat ipse ab ostio monumenti: Non ergo intus sedebat. Augustinus dicit ad hoc, quod duo fuerunt Angeli, unus, qui revolvit lapidem, qui erat foris, de quo loquitur Mattheus. Et alius, qui erat intus, de quo loquitur Marcus et eadem dixerunt mulieribus.
marg.| {k} Et obstupuerunt Ps. 118. Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua.
Numérotation du verset Mc. 16,6 
marg.| {l} Qui dicit illis Beatus Bernardus: Sicut in sepulchro astiterunt Angeli, ita et corpori consecrato quotidie assistunt in altari. {6. 124va}{a}   Nolite expavescere Lc. 12.d. Nolite timere pusillus grex.
marg.| {b} Iesum queritis Ideo timere non debetis. Et bene queritis eum, quia queritis Nazarenum et crucifixum. Multi enim, querunt tantum Iesum Nazarenum, id est salutem floridam: Volunt enim hic gaudere cum mundo et in futuro regnare cum Christo. Sed non invenitur Nazarenus sine crucifixo. Act. 14.d. Per multas tribulationes etc. Can. 7.c. Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius. Gal. 6.d. Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Augustinus in 4. lib. de symbolo. Si amatur vita, quare non queritur vera ?
marg.| {c} Ecce locus ubi posuerunt eum qui erat in signum, quod ibi fuerat Dominus. Et linteamina et sudarium invenerunt in loco, in signum, quod ibi fuerit Dominus. Sic est in multis claustris et in multis Ecclesiis, sudarium et linteamina, id est habitum exteriorem, qui est sudarium claustralium, qui in eo sepeliuntur et locum qualemcumque posses invenire, sed Iesum non reperies, surrexit, non est hic. Ideo Angelus dicit mulieribus, ut eant et dicant discipulis eius et Petro, id est Cardinalibus et Pape, ut apponant consilium. Satis bene significatum fuit hoc 1Rg. 19.c. Abiit David et aufugit, atque salvatus est, tulit autem Michol statuam et operuit eam vestimentis et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum ad caput eius etc.
Numérotation du verset Mc. 16,7 
marg.| {d} Quia precedet vos in Galileam Quar e non constituit eis Angelus diem certum, sicut locum ? Quia non erat causa ventilanda, ut contumax puniretur. Vel ideo locum determinat et non tempus, quia corpus glorificatum extra tempus est, sed non extra locum. Tempus enim peribit, sed non locus. Unde Apc. 10.c. Tempus non erit amplius. Mystice autem in Galilea Dominum videndum predicit Angelus, id est in patria post transmigrationem a mundo isto, Galilea enim transmigratio, vel revelatio interpretatur, quia illis, qui transmigrant a vitiis ad virtutes, se revelat Dominus.
Numérotation du verset Mc. 16,8 
marg.| {e} Et nemini quicquam dixerunt. Immo nuntiaverunt omnia undecim discipulis et aliis, qui erant cum illis, sicut dicit Lc. ult. a. Sed dic quod nemini, quicquam dixerunt, id est nemini Angelorum, quid responderunt pre gaudio. Vel nemini custodum, quos iacentes viderunt, quid dixerunt pre timore et ita gaudium trahebat eas et timor fugabat. Unde Hieronymus Duplex affectus erat eis, scilicet timoris et gaudii: timor fugabat, gaudium trahebat et uterque gradum femineum concitabat.
Numérotation du verset Mc. 16,9 
marg.| {f} Surgens autem Iesus mane prima sabbati apparuit primo Marie Magdalene Sed quare primo Marie Magdalene, quinque rationibus patet: Primo, quia ardentius diligebat. Lc. 6.g. Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Secundo, ut ostenderet, quod pro salvandis peccatoribus venerat in hunc mundum. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores ad penitentiam. Tertio, ut ostenderet, quod meretrices precederent sapientes in regno celorum. Mt. 21.c. Amen dico vobis, quia publicani et meretrices precedent vos in regno Dei. Quarto, ut sicut mulier fuerat nuntia nostre perditionis, ita mulier similiter esset nuntia nostre salutis. Quinto, ut ubi abundavit peccatum, abundare gratia monstraretur et nulli de cetero peccatori desperationis locus relinqueretur. Et hec fuit prima apparitio Domini, quam Io. 20.c. plenius narrat. Sciendum autem, quod Dominus ipsa die resurrectionis quinquies apparuit et postea pluries. Sed in universo decem leguntur eius apparitiones in evangelio: Prima Marie Magdalene: Io. 20.c. Secunda eidem cum aliis mulieribus in via: Mt. ult. b. Tertia Petro: Lc. ultim. sed nescitur ubi. Quarta duobus discipulis euntibus in Emaus: Lc. ultim. c. Quinta omnibus discipulis absque Thoma in Hierusalem: Io. 20.e. Et istas quinque apparitiones representat sacerdos in Missa, quia quinquies vertit se ad populum et ostendit eis faciem suam: Et tertio vertit se cum silentio, quia illa versio significat apparitionem Petri, que nescitur, ubi fuerit. Et fuerunt ille {6. 124vb} quinque apparitiones ipsa die resurrectionis. Sexta fuit post octo dies in Hierusalem omnibus discipulis presente Thoma. Io. 20.f. Septima ad mare Tyberiadis septem discipulis, scilicet Petro, Thome, Nathanaeli, Ioanni et Iacobo et aliis duobus, qui non nominantur. Io. 21.a. Octava in Galilea: Mt. ult. d. Nona in cenaculo in Hierusalem ipsis cenantibus, infra eod. Et Act. 1.a. Decima fuit in monte Oliveti in die Ascensionis. Lc. ult. g. Et Act. 1.a. Bene credo, quod matri sue sepissime apparuit, sed tamen non legitur. Sed quare ? Ut carnalem affectum in his, qui sunt mundo mortui et Deo vivi, mortuum ostenderet. Unde Dt. 33.a. Qui dixit patri suo et matri sue, nescio vos et fratribus suis, ignoro illos et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum. Decies apparuit et undecima die post Ascensionem misit Spiritum sanctum in linguis igneis, ut mystice ostenderet se ad hoc venisse in mundum et Apostolos misisse, ut ordo decimus ex hominibus per eius adventum et Apostolorum predicationem reparandus esset. Moraliter etiam in hoc ostendit, quod per observantiam decalogi perveniatur ad eius visionem. Unde Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
marg.| {g} De qua eiecerat septem demonia Lc. 8.a. Septem demonia sunt septem peccata mortalia, per que dicuntur demones inhabitare corda hominum, sicut Spiritus sanctus dicitur per gratiam inhabitare corda fidelium, Demon, qui preest superbie, inhabitat per superbiam, demon invidie per invidiam. Inhabitat autem, non per substantiam, sed per effectum. Spiritus sanctus vero inhabitat et per essentiam et per effectum, id est per gratiam.
Numérotation du verset Mc. 16,10 
marg.| {h} Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant sicu t dixerant ei Angeli et facta est Apostola Apostolorum, que prius erat fovea peccatorum.
marg.| {i} Lugentibus et flentibus Duplicem fletum, vel duplicem causam fletus ostendit Marcus fuisse in discipulis. Dolor de morte Domini erat una causa fletus, timor Iudeorum erat alia. Unde Io. 16.d. Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos. Similiter in nobis est duplex causa flendi: Culpa et miseria, prolongatio vite et elongatio patrie.
Numérotation du verset Mc. 16,11 
marg.| {k} Non crediderunt pre nimio desiderio et amore ipsius. Nec tamen discrediderunt, quod patet per hoc, quod Petrus et Ioannes hoc audito cucurrerunt ad monumentum, ut dicitur Io. 20.a. In quo docemur, quod narrantibus nova, licet bona et placentia, non tamen cito sunt credenda, nec tamen omnino discredenda, licet magna sint et mira, que narrantur, sed primo probanda. Unde 1Io. 4.a. Nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus, si ex Deo sint. Eccles. 19.a. Qui cito credit, levis est corde et minorabitur. Sen. Omni et nulli credere, utrumque vitium est.
Numérotation du verset Mc. 16,12 
marg.| {l} In alia effigie: non in natura sua. Sed queritur, quid erat illa effigies et ubi erat ? Et dicunt quidam, quod erat quedam forma non glorificata, quam ad tempus assumpserat, ut videri posset et erat in aere circumfuso, quia si esset in corpore Domini, tunc corpus Domini simul esset obscurum et clarum. Preterea si esset in corpore, ergo in eo esset, ne discipuli eum agnoscerent et ita pro nihilo diceret oculos eorum teneri, ne eum agnoscerent. Sed contra Augustinus ad Valentinianum episcopum. Cum ex duobus cognoscatur homo, scilicet lineamentis et colore, miror, quod multos movet, quod Dominus post resurrectionem lineamenta et claritatem suam in formam omnibus visibilem mutaverit et multos non movet, quod ante resurrectionem, in tantam excellentiam lucis et splendoris lineamenta sua et colorem mutaverit. Et hac auctoritate patet, quod illa effigies fuit in corpore Domini et claritas similiter transfigurationis. Si enim esset in aere circumfuso, nulla immutatio fuisset facta in corpore Domini. Item si esset in aere, non videretur Dominus sub illa forma, sed aer, quia aer non ostendit subiectum, nisi illud, in quo est. Item si videretur sub illa effigie, sicut Sol sub nube, ergo {6. 125ra} cum sol videatur in natura sua, similiter corpus Domini, quod est contra Glossam hic que dicit. In alia effigie, non in natura sua. Solutio: Quidam dicunt quod Dominus quandam formam hominis non glorificati assumpsit in corpore suo. Alii dicunt quod in aere fecit illam. Mihi videtur sine preiudicio tamen, quod nullam formam aliam a sua assumpsit nec in suo corpore, nec in aere, sed habitum peregrini habuit, propter quem videbatur alius, nec cognoscebatur, quia percussi erant aurisia, sicut dicit Lucas. Et quod dicit Glossa, quod apparuit   in alia effigie non in natura sua, intelligitur quoad istos, quibus apparebat alia non sua forma. Vel forte aer circumfusus condensatus erat, ut non videretur in sua claritate. Et quod dicit Augustinus, quod sua lineamenta et suam claritatem mutaverit in formam visibilem, intelligitur visibilem per aeris immutationem. Nulla enim mutatio erat in eo post resurrectionem, sicut probant Gregorius. et Augustinus quia alteratio quedam mors. De ipso etiam scriptum est. Mors illi ultra non dominabitur.
Numérotation du verset Mc. 16,13-14 
prol.| [sine glossa]
marg.| {a} Novissime autem etc.  Meri to novissime apparuit undecim. Undenarius enim numerus est transgressionis et imperfectionis. Transgressionis, quia denarium transcendit et imperfectionis, quia ad duodenarium non pervenit, undecim ergo sunt omnes illi, qui per singularitatem alios excedere volunt, aut per ignaviam ultimi sunt. Utrumque vitium est et alios excedere per singularitatem et ultimum esse per ignavie tarditatem, extrema tenere, virtus autem in medio est. Cum recumbentibus ad mensam sacre lectionis, vel devote orationis apparet, exprobrans eorum incredulitatem, quantum ad singulares et duritiam cordis, quantum ad ignavos, quia nec hi, nec illi credere volunt illis, qui Dominum viderunt, id est senioribus et expertis. Lc. ult. d. O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, que locuti sunt Prophete.
Numérotation du verset Mc. 16,15 
marg.| {b} Euntes in mundum universum Quin que sunt hic notanda. Primo, quod dicit euntes non enim equos, aut palefredos dedit eis, ad equitandum, sed pedes ad ambulandum. Io. 15.c. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat. Ecclesiastic. 10.b. Vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram. De idolis dicitur in Ps. 113. Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt, nec clamabunt in gutture suo. Si forte aliquando clamant, clamant in gutture alieno. Secundo quod dicit in mundum universum Totum enim mundum creaverat. totum redemerat et ideo totum doceri volebat, quia totus in ignavia iacebat et adhuc iacet et tamen pauci volunt ire, non dico in universum mundum, sed nec etiam in parochiam, vel diecesim suam. Act. 1.a. Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, in ordinatione et eritis mihi testes, in predicatione, in Hierusalem, id est in claustris et in omni Iudea, id est in omni Ecclesia et Samaria, id est propria parochia, vel diecesi et usque ad ultimum terre. Tertio, quod dicit predicate Evangelium non Philosophorum vanitates, aut certe proprias fictiones. Ier. 23.e. Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui, qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum, que narrant, unusquisque ad proximum suum. Propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Rm. 1.b. Non erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Quarto, quod dicit omni creature id est omni generi hominum, sine acceptione personarum. Rm. 1.b. Grecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Dicitur autem homo omnis creatura, quia finis est omnis creature, quia commune aliquid habet cum omni creatura. Esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum pecoribus, intelligere eum Angelis. Quinto, quando predixit illos ituros et omni genti predicaturos, scilicet post acceptionem Spiritus Sancti. Ante enim dixerat. In viam gentium ne abieritis. Mt. 10.a. quia fragiles erant, nec possent sustinere tot molestias, quot oportet sustinere gentiles predicatores, sed accepto Spiritu sancto confirmati sunt, sicut vasa fictilia confirmantur per {6. 125rb} ignem. Lc. ult. g. Ego mitto, id est cito mittam promissum patris mei in vos, vos autem sedete in civitate, quosque induamini virtute ex alto.
Numérotation du verset Mc. 16,16 
marg.| {c} Qui crediderit fide formata per se, ut adulti, vel per alium, ut parvuli. Et.
marg.| {d} Baptizatus fuerit bapt ismo flaminis, vel fluminis, vel sanguinis.
marg.| {e} Salvus erit supp le si perseveraverit, quod notatur in credidit quo amplectitur preteritum et futurum.
marg.| {f} Qui vero non crediderit id est habitum non credendi habuerit, vel qui in fide non perseveraverit condemnabitur
Numérotation du verset Mc. 16,17 
marg.| {g} Signa autem etc.  Prim o assignavit credentium eternam remunerationem, cum dixit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit Et infidelium damnationem, cum dixit: Qui vero non etc. Et ita per promissionem et comminationem invitat ad fidem: Nunc ut facilius homines convertantur ad fidem, inter eternam remunerationem assignat mercedem temporalem multiplicem, scilicet miraculorum operationem, que in exordio Ecclesie necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur. Modo non sunt necessaria, quia fides Ecclesie confirmata est, sed loco signorum debent esse bona opera, que non tantum sequi predicationem, sed etiam precedere debent.
marg.| {h} In nomine meo etc. id est in virtute nominis mei, vel in invocatione nominis mei, vel in potestate mea nominabili. Hec omnia ad litteram impleta sunt. Sepe enim Apostoli demones eiecerunt. Paulus a puella: Act. 16.d. Linguis novis locuti sunt: Act. 2.a. Serpentes tulit Paulus. Act. 28.a. Viperam, que manui sue adheserat, proiecit in ignem: venenum Ioannes bibit, nec aliquod malum inde habuit. Multos egros sanaverunt: Act. fere per totum.
Numérotation du verset Mc. 16,17 
mystice
marg.| Mystice: Nihilominus impleta sunt et implentur quotidie in Ecclesia. Nam in virtute nominis Christi quotidie demones ab obsessis corporibus expelluntur et per exorcismum virtus eorum ab infantibus exsufflatur. Linguis novis loquitur, quando verba secularia dimittit et laudibus divinis predicandis insistit: Serpentes tollit, dum fraudulentas suggestiones demonum docendo elidit. Mortiferum bibit, nec nocet ei, dum persuasiones pestiferas audit, sed ad opus, vel consensum non perducit. Super egros manus imponit et bene habebunt, dum per bona exempla maiorum minores instruuntur. Demonium interpretatur scientia. Demonium ergo in nomine Iesu eiecit, qui scientiam de corde suo docendo, vel predicando ad honorem Dei et salutem proximi eiicit. Sed certe de multis potest dici illud, Mt. 21.b. Hic non eiicit demonia, nisi in Beelzebub principe demoniorum, id est propter ambitionem. Baal enim superior, vel devorator interpretatur. Sunt autem tria demonia, que omnino sunt eiicienda, demonium immundum, demonium mutum, demonium meridianum. Demonium immundum est sapientia animalis ; demonium mutum, sapientia terrena ; demonium meridianum, sapientia diabolica. De primo dicitur Lc. 4.e. In Synagoga erat homo habens demonium immundum. De secundo dicitur Lc. 11.b. Erat Iesus eiiciens demonium et illud erat mutum. De tertio dicit in Ps. 90. Non timebis a timore nocturno etc.
marg.| {i} Linguis novis etc. Tres sunt lingue veteres, quibus multi loquuntur et tres lingue nove, quibus pauci loquuntur. Prima vetus est lingua diaboli, que ab initio locuta est falsitatem, quando dixit prime mulieri, Gn. 2.a. Nequaquam moriemini. Secunda est lingua mundi, que loquitur vanitatem, de qua dicitur Prv. 17.a. Malus obedit lingue inique et fallax obtemperat labiis mendacibus. Tertia est lingua carnis, que loquitur voluptatem, de qua dicitur Eccl. 28.b. Lingua tertia multos commovit. Prv. 5.a. Favus distillans labia meretricis et lingua eius acuta quasi gladius. Prima nova contraria lingue diaboli, est lingua Dei, que locuta est veritatem, quando dixit Gn. 2.c. Quacumque hora comederitis, morte moriemini. Secunda lingua nova contraria lingue mundi, que loquitur pacem, sicut dicitur Prv. 15.a. Lingua placabilis lingua vite. Tertia est lingua Angeli, que loquitur curationem, de qua dicitur Sir. 36.d. Si est lingua curationis, est et mitigationis. Linguis igitur loquuntur novis, qui veritatem vite, iustitie et doctrine, {6. 125va} et pacem temporis et pectoris et eternitatis et curationem culpe, pene et miserie docent et predicant.
Numérotation du verset Mc. 16,18 
marg.| {b} Et si mortiferum quid biberint Potus mortiferus est detractio, adulatio, perversa doctrina. Nunc potum bibunt, qui audiunt, sed non eis nocet, si non consentiunt, nec applaudunt. Sed nimis difficile est, vel impossibile sine damno talia audire. Ideo dicit Salomon Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes conferunt ad vescendum, quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur.
marg.| {a} Serpentes tollent id est suggestiones demonum a cordibus suis et aliorum sumo orationis, lectionis et bone operationis expellent. Iob. 26.b. Obstetricante manu eductus est coluber tortuosus. Is. 11.b. Super foramina aspidis et in caverna Reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
marg.| {c} Super egros manus imponent Act. 8.c. Tunc imponebant manus super illos etc.
Numérotation du verset Mc. 16,19 
marg.| {d} Assumptus est in celum unde venerat. Sic predicator postquam locutus est populo, debet redire in celum sacre Scripture et conscientie proprie et sedere ibi a dextris Dei, seipsum iudicans, postea iudicaturus alios, Io. 3.b.b Nemo ascendit in celum, nisi qui de celo descendit, filius hominis, qui est in celo.
b Io. 3, 13.
Numérotation du verset Mc. 16,20 
marg.| {e} Illi autem profecti virtute confirmati, sapientia eruditi, igne zeli inflammati, eloquentia prediti, a superiore missi.
marg.| {f} predicaverunt ubique ] Aliter enim non possent, quia fine virtute essent infirmi, sine sapientia stulti, sine zelo tepidi, sine missione presumptuosi. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ?
marg.| {g} Domino cooperante Is. 26.a. Omnia opera nostra operatus es in nobis. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere.
marg.| {h} Sequentibus signis Tria signa debent sequi predicationem. Primum est compunctio auditorum. Secundum conversio peccatorum. Tertium confirmatio iustorum. <Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Evangelium secundum Marcum>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_16)

Notes :