Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Mc. 9,1 

Et1 post dies sex2
1 Mc. 9, 1] Hic incipit capitulum 9 : CorS2 ( secunda correctio Parisiensis ) ΩM ΩHJPR Li447 Li447@ Weber cum Som40 (f. 162r) etc . ; cf. supra Mc. 8, 38. |
2 dies sex ΩL Rusch Weber] inv. CorS2 |
assumpsit3 Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem
3 assumpsit Kells Wordsworth (D P9389 G L R Z K T V) Sarum ΩMSFJPR Li447 Li447@ Rusch Ed1538] adsumit Amiatinus Cava Wordsworth (B H Θ To22 Xc L), assumit ΩL Clementina Weber
et ducit4 illos in montem excelsum seorsum5 solos
4 ducit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] duxit ΩS |
5 seorsum ΩL Rusch Weber ] om. ΩS |
et transfiguratus est coram ipsis.
Numérotation du verset Mc. 9,2 

Et vestimenta
eius facta sunt splendentia et candida nimis velut nix
qualia6 fullo super terram non potest7 candida facere.
6 qualia ΩL] et praem. ΩS |
7 super ter. – non potest ΩL] inv. ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,3 

Et apparuit illis Elias cum Moyse et erant loquentes cum Iesu.
Numérotation du verset Mc. 9,4 

Et respondens Petrus
ait Iesu: Rabbi,
bonum est nos
hic esse.
Et faciamus hic8 tria tabernacula: tibi unum et9 *Moysi unum et10 Elie unum.
8 hic Li447 Li447@ ΩS] om.L Rusch Weber |
9 et ΩL Li447 ΩS Weber] om. Li447@ Rusch |
10 et ΩL Li447 ΩS Rusch Weber] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 9,5 

Non enim sciebat
quid diceret. Erant enim timore exterriti.
Numérotation du verset Mc. 9,6 

Et facta est nubes obumbrans eos
et venit vox de nube
dicens: Hic est Filius meus carissimus11,
11 carissimus CorS1JL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber ] dilectus CorS1 = CorS2 =Cor3 (al.)
audite illum.
Numérotation du verset Mc. 9,7 

Et statim circumspicientes
neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Numérotation du verset Mc. 9,8 

Et descendentibus illis
de monte, precepit illis
ne cuiquam que12 vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
12 cuiquam que ΩS Clementina ] cuiquam quod Li447 Li447@ , cui que ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 9,9 

Et verbum continuerunt apud se
conquirentes quid esset
cum a mortuis resurrexerit.
Numérotation du verset Mc. 9,10 

Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt
Pharisei et scribe quia Eliam oportet13 venire primum?
13 oportet Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] oporteat ΩJ L
Numérotation du verset Mc. 9,11 

Qui respondens ait illis:
Elias cum venerit primo restituet omnia.
Et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur14.
14 contemnatur ΩL] condempnatur CorS2 (cacogr. ) ; cf. CorS2 ( ET QUOMODO SCRIPTUM EST . ET CONDEMPNATUR SED DICO etc. sic punctat Parisiensis et Glosa suplet QUOMODO etc. sic et Elyas)
Numérotation du verset Mc. 9,12 

Sed dico vobis quia et Elias15 venit
15 Elias ΩJL ΩS Rusch Weber ] + iam Brescianus Li447 Li447@
et fecerunt illi
quecumque voluerunt sicut scriptum est de eo.
Numérotation du verset Mc. 9,13 

Et veniens16
16 veniens Brescianus ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] conveniens Li447@ *
ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos
et scribas conquirentes
cum illis.
Numérotation du verset Mc. 9,14 

Et confestim omnis populus
videns Iesum stupefactus est
et expaverunt
et accurrentes salutabant eum.
Numérotation du verset Mc. 9,15 

Et interrogavit eos:
Quid inter vos conquiritis?
Numérotation du verset Mc. 9,16 

Et respondens unus de turba dixit: Magister,
attuli filium meum ad te17 habentem spiritum mutum
17 filium meum - ad te Brescianus ΩJL Li447 ΩS Rusch Weber ] inv. Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,17 

qui ubicumque eum apprehenderit18 allidit illum19 et spumat
18 eum apprehenderit ΩJL ΩS Rusch Weber ] apprehendit eum Li447@ |
19 illum Li447@ ΩS ] eum Brescianus ΩJL Rusch Weber |
et stridet dentibus
et arescit.
Et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum
et non potuerunt.
Numérotation du verset Mc. 9,18 

Qui respondens20 eis dixit21: O generatio22 incredula,
20 respondens ΩJL Rusch Weber ] respondet Li447@ |
21 dixit Brescia J ΩS Rusch Weber ] dicit ΩL |
22 generatio ΩS*] + perversa et ΩS² ( pr. m. marg. ), cf. Mt. 17, 16. |
quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me.
Numérotation du verset Mc. 9,19 

Et attulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum23 et elisus in terra24 volutabatur spumans.
23 conturbavit eum Ω JL Li447@ Rusch Weber ] turbavit illum ΩS |
24 terra ΩJL Li447 Li447@ Rusch ] terram ΩS Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,20 

Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc25 accidit?
25 ei hoc ΩS Rusch ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
At ille ait: Ab infantia.
Numérotation du verset Mc. 9,21 

Et frequenter eum et26 in ignem
26 et Brescia ΩJL ΩS Rusch Weber ] om. Li447 Li447@
et in aquas27
27 aquas ΩL Li447@ Rusch Clementina Weber ] aquam ΩS (aqūa)
misit ut eum perderet. Sed28 si quid potes29 adiuva nos misertus nostri30.
28 Sed CorS2J*L Li447 Li447@ Rusch Weber ] + et ΩJ² ( marg .) ΩS |
29 potes CorS2JL Li447 ΩS Rusch Weber ] potest Li447@ |
30 nostri ΩJL ΩS CorS2 ( al.) ] nobis CorS2 |
Numérotation du verset Mc. 9,22 

Iesus autem ait illi: Si potes credere
omnia possibilia sunt credenti.
Numérotation du verset Mc. 9,23 

Et continuo exclamans31 pater pueri cum lacrimis aiebat: Credo, Domine. Adiuva incredulitatem meam.
31 exclamans CorS2 (alia correctione) Ω JL ΩS Rusch Weber ] clamans CorS2
Numérotation du verset Mc. 9,24 

Et cum vidisset32 Iesus concurrentem turbam comminatus est
32 vidisset ΩJ Li447@ ΩS Rusch ] videret ΩL Weber
spiritui immundo dicens illi: Surde et mute spiritus,
ego precipio tibi 33
33 precipio tibi ΩS Clementina ] inv. Li447@ ΩJL Rusch Weber
exi ab eo, et amplius ne introeas in eum.
Numérotation du verset Mc. 9,25 

Et exclamans34 et multum discerpens eum exiit ab eo,
34 exclamans Li447@ ΩS ] clamans ΩJL Rusch Weber
et factus est sicut mortuus
ita ut multi dicerent quia mortuus est35.
35 mortuus est ΩL] esset mortuus ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,26 

Iesus autem tenens manum eius36 elevavit eum37 et surrexit.
36 eius ΩL] suam Li447 |
37 eum ΩJL Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,27 

Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
Numérotation du verset Mc. 9,28 

Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire
nisi in oratione et ieiunio.
Numérotation du verset Mc. 9,29 

Et inde profecti pretergrediebantur in Galileam38 nec volebat quemquam scire.
38 in Li447 Li447@ ΩS ] om.JL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 9,30 

Docebat autem discipulos suos et dicebat illis39: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget.
39 illis ΩJ L Rusch Clementina Weber] om. ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,31 

At illi ignorabant verbum
et timebant eum interrogare40.
40 eum interrogare Li447 Li447@ ΩJ L Rusch Weber ] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,32 

Et venerunt Capharnaum.
Qui cum domi essent interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
Numérotation du verset Mc. 9,33 

At41 illi tacebant
41 At Brescianus ΩJL ΩS Rusch Weber ] Et Li447 Li447@
siquidem
inter se in via 42 disputaverant quis eorum maior esset43.
42 inter se - in via Li447 Li447@JL ΩS Weber ] inv. Rusch |
43 eorum maior esset ΩS Rusch ] esset illorum maior Brescianus Li447 Li447@JL Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,34 

Et residens vocavit duodecim
et ait illis: Si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium44 minister.
44 omnium... omnium BrescianusL ] quasi omnium novissimus et ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,35 

Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum. Quem cum complexus esset
ait illis:
Numérotation du verset Mc. 9,36 

Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo
me recipit,
et quicumque me susceperit non me solum45 suscipit
45 solum suscipit Li447 Li447@ ΩS] suscepit Rusch , suscipit ΩJL Rusch Clementina Weber
sed eum
qui me misit46.
46 me misit Li447 Li447@ ΩL ΩS Rusch Weber] inv. Clementina
Numérotation du verset Mc. 9,37 

Respondit illi Ioannes
dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum.
Numérotation du verset Mc. 9,38 

Iesus autem47 ait: Nolite prohibere eum.
47 autem ΩLJ ΩS Li447@ Rusch Clementina Weber] om. Li447
Nemo est enim48 qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.
48 est enim ΩL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ, est ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,39 

Qui enim non est adversum49 vos pro vobis est.
49 adversum ΩJL Li447 ΩS Rusch Weber ] adversus Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,40 

Quisquis enim
potum dederit vobis calicem aque frigide50
50 frigide Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. Cor1 ΩJL Clementina Weber
in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Numérotation du verset Mc. 9,41 

Et quisquis scandalizaverit
unum ex his pusillis
credentibus in me51, bonum est ei magis si52 circumdaretur mola asinaria collo53 eius et in mare54 mitteretur.
51 scandalizaverit unum... me] unum de pusillis hiis credentibus in me scandalizaverit ΩS |
52 si ΩL] ut ΩS |
53 collo CorS2 ΩJ L Rusch Weber ] in praem. CorS2 (al.) ΩS |
54 mare ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber] mari ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,42 

Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam.
Bonum est
tibi debilem introire in vitam
quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem,
Numérotation du verset Mc. 9,43 

ubi vermis eorum
non moritur
et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,44 

Et si pes tuus te scandalizat55
55 te scandalizat ΩLL Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩS
amputa56 illum.
56 amputa ΩL] te praem.J* (rubr. cancel. et exp.)
Bonum est tibi claudum introire in vitam eternam57 quam duos pedes habentem58 mitti in gehennam ignis inextinguibilis59,
57 claudum introire in v. e. Li447@L ΩS Clementina ] claudum in vitam eternam introire Rusch Weber ; introire claudum in v. e. ΩJ |
58 habentem ΩL] habentes Li447@ * |
59 ignis inextinguibilis ΩL ΩS Rusch Weber ] in ignem inextinguibilem Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 9,45 

ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,46 

Quod
si oculus tuus
scandalizat te
eiice eum60.
60 eum ΩJL ΩS Rusch Weber ] illum Li447@
Bonum est61 tibi luscum62 introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
61 est ΩL] om. Cas239 |
62 tibi luscum ΩJL Li447@ Rusch Weber ] lusco tibi ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,47 

ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,48 

Omnis enim igne
salietur.
Et omnis victima
sale63 salietur64.
63 sale ΩS Rusch ] om. Li447 Li447@ ΩJL Weber |
64 victima sale – salietur] inv. ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,49 

Bonum est sal.
Quod si sal insulsum fuerit65
65 insulsum fuerit ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber ] inv. Rusch
in quo illud condietis? Habete in vobis sal66
66 sal CorS2 (al.) ΩL² Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] salem CorS2 Cas239J L* (rubr. corr.)
et pacem
habete inter vos.

Capitulum 9

Numérotation du verset Mc. 9,1 
marg.| {z} Et post dies sex etc.] Ab illo, quo dixerat. Sunt quidam de hic stantibus. Chrysostomus: Quare exspectat post sex dies ? Ut vehementius desiderarent ostensionem, que licet corporalis, tamen concupiscentiam habebat. Primus cognitio sui, tunc creatur cahos confusionis. Secundus attritio cordis, tunc fit firmamentum et dividuntur aque ab aquis. Tertius est consideratio status, tunc congregantur aque in unum locum et vocantur maria. Quartus confessio, tunc fiunt in celo luminaria. Quintus satisfactio, tunc de aquis fiunt aves et pisces. Sextus contemplatio, tunc fit homo et in hoc tria significantur. Dominus vero in septimo requiescet.
marg.| Et post dies sex] Richardus de Sancto Victore: Sex dies, sunt sex genera contemplationum, in quorum septimo videtur Dominus transfiguratus. Primus est { 104ra } in imaginatione secundum imaginem, quando, scilicet visibilium imago consideratur cum admiratione et creatoris veneratione. Secundus est in imaginatione secundum rationem, quando, scilicet mens imaginatione sensus rationem querit et cum imaginatione invenit. Tertius est in ratione secundum imaginationem, quando, scilicet mens per rerum visibilium similitudinem, in rerum invisibilium speculationem sublevatur. Quartus est in ratione secundum rationem, quando, scilicet mens in visibilibus per experientiam vocis alia et alia invisibilia colligit, que per experientiam non novit. Quintus est supra rationem, non tamen preter rationem, quando animus per mentis sublevationem ita sublevatur, quod metas capacitatis transcendit et quod per intelligentie aciem ratio ei sua attestatione alludit. Sextus est supra rationem et preter rationem, seu etiam contra rationem, in hoc animus veraciter exultat, atque tripudiat, quando illa sublimia ex divini muneris irradiatione agnoscit, quibus omnis humana ratio reclamat. Talia sunt omnia, que de personarum Trinitate credere iubemur. In hoc genere transfiguratur Iesus in monte, sed cum attestatione Moysi et Elie, id est Scripturarum, sine quibus suspecta esset huiusmodi revelatio. Hic ad tonitruum divine vocis auditor cadit, id est humana ratio deficit. Et per casum trium discipulorum, sensus memorie, rationis defectus ostenditur. Ibi moritur Rachel in partu Beniamin. Gn. 35.c. Rachel visio, id est ratio videns: Beniamin, filius dextere. Septimus gradus contemplationis, cum filius ad dexteram patris videtur, Domino loquente, nubes lucida obumbrat, sed nubes propter mentis reverberationem, lucida propter intelligentie illustrationem.
marg.| Et post dies sex ] Glossa Post comminationem crucis, gloria resurrectionis ostenditur. Unde sequitur.   Et post dies etc.  ut n on timerent opprobria Crucis, qui oculis suis visuri erant gloriam resurrectionis future.
marg.| {a} Assumpsit Iesus Petrum etc.  Per quod significatur quod nullus intrabit in regnum celorum, nisi qui fuerit de ordine alicuius istorum. Per Ioannem Virgines significantur, per Daniel similiter. Pe Petrum coniugati, similiter per Iob. Per Iacobum rectores Ecclesie, similiter per Noe. De istis tribus Ez. 14.e. Si fuerint isti tres viri in medio eius, Noe, Daniel et Iob. ipsi liberabunt animas suas. Alii non intrabunt in montem excelsum, scilicet in gloriam Dei, nisi qui fuerint de istis.
marg.| {b} Iacobum ] Glossa super epistolam ad Col. 1.d. Alium Apostolorum etc. Ibi: Nunc videndum ut dicitur, videtur velle, quod iste fuerit episcopus Hierosolymitanus. Sed dic, quod Glossa solum propter nominis convenientiam hoc dicunt, quia allegoria largas habet habenas.
marg.| {c} Et Ioannem ] Hieronymus: In tribus vocatis Apostolis ostenditur privilegium dignitatis eorum. Bernardus. Tres secum dicit Dominus, ut tribus idoneis mundus credat. Dt. 19.d. Et propter fidem Trinitatis.
marg.| {d} Et ducit illos in montem etc.] Similiter duxit Dominus Ezechielem in montem excelsum nimis, ut Ez. 40.a. quia Dominus bonos predicatores ducit ad excellentiam vite et ad excellentiam scientie. Moraliter enim per montem vite eminentia significatur, per hoc quod dicit, excelsum, eminentia scientie. Hec duo debet habere predicator et prelatus. Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas Sion. Hi sunt Prelati Domini. Et similiter diabolus facit suos malos ignaros, ut Nabuzardan principem cocorum, id est luxuriosum et gulosum, qui ignorantes sunt, quia fornicatio et vinum auferunt cor, ut dicitur Os. 4.c. Sic et Nabuchodonosor, qui diabolum significat, Holofernem, qui interpretatur infirmans vitulum, ut patet Idt. 2.a. Sic Prelati mali sunt, qui omnia devorant. De quibus Amos 6.b. Qui comeditis agnum de grege et vitulo de medios armenti.
marg.| {e} Et transfiguratus est etc.] Voluit dicere quidam, quod Dominus omnes dotes ab initio accepit. In nativitate subtilitatem, quia exivit clauso utero. Unde Mt. 2.d. Ecce Virgo concipiet in utero et pariet filium etc. Agilitatem, quando ambulavit supra mare, ut Mt. 14.c. Claritatem in transfiguratione, ut hic et supra Mt. 17.a. Lc. 9.d. { 104rb } Impassibilitatem in cena. Dixerunt enim quidam, quod Christus naturaliter fuit impassibilis et immortalis et splendens, quod hic ostendit, utcumque factum est. Alii dicunt quod splendor iste fuit in aere circumfuso Alii, quod in corpore suo mortali facto. Unde Hieronymus in originali. Transfiguratus Salvator non substantiam vere carnis amisit, nec aereum corpus assumpsit, sed gloriam creature sue resurrectionis vere ostendit.
Numérotation du verset Mc. 9,1 
quaestio
marg.| {e} Et transfiguratus] Beda. in Glossa Non veram substantiam carnis amisit, sed gloriam future sue vel nostre resurrectionis ostendit et talis post iudicium cunctis apparebit electis. In iudicio in forma servi bonis et malis, ut impii quem sprevere, Iudei, quem negavere, milites, quem crucifigere, Pilatus et Herodes, quem iudicavere, queant iudicem agnoscere. Contra. Mt. 24.c. Ita erit et adventus filii hominis, secundus non in humilitate, ut primus, sed in gloria Dei manifestabitur. Item Apc. 1.b. Videbunt, in quem pupugerunt. Glossa Cum videbunt Iudei Christum regnantem in sua et patris claritate, dolebunt. Idem Augustinus de Trinitate. 13. Ergo mali videbunt iudicem in claritate, in qua iudicabit, non in humilitate, in qua iudicatus est. Item Augustinus super Ioannem. Cum forma servi clarificata iudicantem viderint boni et mali, tolletur impius, ut non videat Dei claritatem. Item Iob. 6.c. Venerunt usque ad me. Glossa In iudicio mali ad bonos perveniunt, quia eorum gloriam videbunt ut gravius doleant videntes, quod perdiderunt. Ergo et gloriam Christi. Solutio: In iudicio non apparebit in forma servi, id est ut servus, qui, scilicet ut male tractetur.| 1
1 1 quaestio] post Mc. 9, 2 in Edd.
Numérotation du verset Mc. 9,2 
marg.| {f} Et vestimenta eius facta sunt etc. Vestimenta Domini splendentia, sunt omnes electi glorificati, quibus in futuro quasi vestimento pulcherrimo vestietur. Iob. 40.a. In sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus.
marg.| {g} Qualia fullo Iob. 15.b. Homo, ut immaculatus fit et ut iustus appareat natus de muliere. Fullo, Deus, predicator, persecutor, quilibet iustus.
marg.| {h} Non potest etc. id est non decet, eum.
Numérotation du verset Mc. 9,3 
marg.| {i} Et apparuit illis Elias cum Moyse etc. Tres loquuntur. Moyses, Elias, Iesus, id est lex, prophetia, Evangelium. Et tres audiunt, Petrus, Iacobus et Ioannes, id est fides, spes caritas.
Numérotation du verset Mc. 9,3 
moraliter
marg.| {k} Elias: Per Eliam, qui vir pilosus erat, zona pellicea accinctus renibus, 4Rg. 1.b. Penitentes significantur. Per Moysen autem, qui de aqua sumptus est, ut Ex. 2.a. Baptizati significantur et utrique salvabuntur. De penitentibus, Ez. 18.e. Si impius egerit penitentiam de omnibus peccatis, que operatus est et custodierit mandata mea, omnium iniquitatum eius non recordabor. De baptizatis. Infra ult. d. Qui crediderit et baptizatus fuerit etc. Chrysostomus Quia dixerat. Si quis vult me sequi, tollat crucem suam, Moysen et Eliam ; qui pro plebe de se tradiderant, in medium ducit. Etenim ad tyrannos uterque liberam presentiam habuit et pro ingratis hominibus et uterque idiota et uterque renuntians possessionibus. Item quia turbe dicebant, alii Eliam, alii Ioannem Baptistam, Mt. 16.b. Item ut appareat servorum et Domini differentia. Item quia dicebant ipsum transgressorem legis, quasi inimicum Moysi, ideo inducitur quasi amicus. Elias etiam zelator fuit glorie. Si ergo non esset equalis Deo, non obedisset sicut Elias. Item ut discant, quia mortis et vite habet potestatem, ideo Moysen mortuum et Eliam vivum inducit. Item ut mitigaret gloria, crucis scandalum in Apostolis. Item quia volebat Apostolos fieri mansuetos secundum Moysen et zelantes secundum Eliam. Item quia uterque orabat pro peccatoribus. Moyses, Nm. 16.a. Elias, 3Rg., 18.a. Item quia Moyses et Elias significant omnes, qui regnaturi sunt. Moyses mortuus significat illos, qui mortui reperientur. Elias vivus, illos, qui vivi invenientur. Item quia significant duas generationes. Moyses aquaticus primam, que est Baptismo: Elias secundam, que erat in futuro, quando"omnes electi fulgebunt sicut sol". Mt. 13.f. Item in hoc docuit Prelatos, quales socios habere debeant, sicut Moyses, {104va} et Elias,
Numérotation du verset Mc. 9,4 
marg.| {a} Et respondens Petrus] stupefactus tanta claritate effulsit Petrus loco, statu, edificio.
marg.| {b} Ait ] Chrysostomus: Cave, ne requiras, quam indiscretus, sed quam ardens erat Petrus, qui audierat eum moriturum in Hierusalem, dixit.
marg.| {c} Bonum est nos hic esse ] Non audiebant dicere manifeste. Propitius esto tibi, Domine. Bonum Bernardus. Felix hora, sed brevis mora. Nm. 32.b. Ruben et Gad volunt remanere citra Iordanem, sed Moyses respondens eis. Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos sedebitis in otio contemplationis.
marg.| {d} Et faciamus tria tabernacula] Tria tabernacula faciebat Arrius, tres gradus ponens in Trinitate. Unde prius in Ecclesia diceretur, gloria Patri, gloria Filio, gloria Spiritui sancto. Tabernacula Hieronymus Qui Deo vult facere tabernaculum, preparet ei penetralia cordis sui. Tria tabernacula sunt tres anime vires. Augustinus Quid dicis, stulte Petre, mundus perit et tu secretum queris, vides tenebras mundi et tu lumen abscondis. Mt. 5.b. Nemo accendit lucernam.
marg.| {e} Et Elie unum ] Ecce largitas Petri. Unam solam guttam vini acceperat et tres tabernas volebat facere. Ct. 2.a. Introduxit me rex in cellam vinariam et ordinavit in me caritatem.
Numérotation du verset Mc. 9,5 
marg.| {f} Non enim sciebat etc. Mt. 20.c. Nescitis, quid petatis.
marg.| {g} Erant enim timore exterriti Mt. 5.d. nullus perterritus fuit, quando vox audita est. Et Io. 12.e. quando tonitruum factum esse dicebant. Chrysostomus Altitudo montis et solitudo et silentium et transfiguratio horrore plena erant.
Numérotation du verset Mc. 9,6 
marg.| {h} Et venit] Interim Patris pro filio respondentis.
marg.| {i} Vox quod significat, quia tunc videmus per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. 1Cor. 13.d. Ut tunc possumus vere dicere. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri.
marg.| {k} De nube] Nubens lucida est gratia, que mentem illuminat et refrigerat. Lc. 1.d. Virtus altissimi obumbrabit tibi. Hec nubes obumbrat, dum Deus loquitur intus in corde per inspirationem, vel exterius in corpore per flagellationem, vel in aure per predicationem. De prima dicitur. Iob. 4.c. Porro ad me factum est verbum absconditum. De secunda, 2Cor. 4.c. Mors operatur in nobis etc. Et licet is, qui de foris est etc. De tertia, Ct. 2.d. Sonet vox tua in auribus meis etc.
Numérotation du verset Mc. 9,7 
marg.| {l} Neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum] quia ipse solus est, de quo lex et prophete usque ad Ioannem et quia ipse est sufficientia omnium. 1Cor. 15.d. Est Deus omnia in omnibus. Et ne vox patris ad alterum illorum facta putaretur.
Numérotation du verset Mc. 9,8 
marg.| {m} Et descendentibus illis Ps. 103. Ascendunt montes et descendunt campi. Ascendunt ad contemplationem et postea descendunt ad predicationem.
marg.| {n} Precepit illis, ne cui, que vidissent, narrarent Ne mole predicationis altissime gravarentur, ne incredibile pre rei magnitudine videretur, ne apud rudes post tantam gloriam crux sequens scandalum generaret, ut exemplum humilitatis non querendi propriam gloriam daret, ut tempus predicationis querere doceret, ut arcana celanda iudicibus demonstraret, ut non cito quemquam laudandum esse ostenderet, quia discipuli nondum transfigurati, transfigurationis rationem predicare non debebant. 1Corinthiorum 15.f. Qualis celestis, tales et celestes. Est autem multiplex transfiguratio, qua debent transfigurari discipuli Domini, antequam sint apti predicare Domini transfigurationem. Prima est in baptismo, ut de filiis ire transfigurentur in { 104vb } filios gratie. Sap. 16.d. Omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant. Secunda est in confessione, ut de filiis diaboli fiant filii Dei. Phil. 3.c. Configurati morti eius, si quo modo occurramus ad resurrectionem, que est ex mortuis. Tertia est in profectu doctrine, ut de idiocis fiant doctores. Mt. 4. Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Quarta est in contemptu terrenorum, ubi deponitur onus ad bene currendum. Mt. Decimonono, d. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Et tunc primo sunt apti ad predicandum transfigurationem Domini, quasi facti impassibiles.
Numérotation du verset Mc. 9,8 
moraliter
marg.| {o} Narrarent] Et tempus loquendi et tempus tacendi. Ecclesiast. 3.b. Unde Dn. 12.d. Clausi sunt sermones et signati usque ad tempus prefinitum. Tu, Daniel, claude sermones, signa librum etc.
marg.| Moraliter instruit nos, ne denudemus arcana. De talibus Ecclesiastici 27.c.a Qui denudat arcana amici, fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum. Et infra. Denudare amici mysteria desperatio est anime infelicis.
a Sir. 27.
marg.| {p} Nisi cum filius hominis a mortuis resurrexit Tunc est tempus narrandi. Eccles. 8.a. Omni negotio tempus est et opportunitas. Ecclesiast. 11. Non laudes quemquam in specie sua, neque spernas pauperem in visu suo.
Numérotation du verset Mc. 9,9 
marg.| {q} Et verbum continuerunt etc. nemini dicentes.
marg.| {r} Conquirentes quid esset ] hoc scilicet.
Numérotation du verset Mc. 9,10 
marg.| {s} Quid ergo dicunt Pharisei et Scribe ] legisdoctores.
marg.| {t} Quia Eliam oportet venire ] Glossa Tradunt Scribe et Pharisei secundum Malachiam ultimo quod Elias veniat ante adventum Christi Salvatoris et reducat corda patrum ad filios et filiorum ad patres et restituat omnia in antiquum statum. Estimabant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderunt in monte. De hoc dicit Augustinus vigesimo de civitate Dei. Sic cor patrum convertetur ad filios, cum intelligentia patrum perducetur ad intelligentiam filiorum et cor filiorum ad patres eorum, dum in id quod senserunt, illi consentiant et isti. Malachie ultimo, Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Semper occidit parvulos invidia et magnos percutiunt fulgura.
marg.| Parvulos: Pauperes, vermis pauperum invidia. Pusillanimes. Humiles spiritu, quibus invident mali. Hereticos. Magnos. Divites. Superbos. Hereticos. Fulgura. Prelatos. Ignis invidie. Terribilis iudicis sententia. Altitudo sacre Scripture. Factus et arrogantia Hereticorum.b
b Versus.
Numérotation du verset Mc. 9,11 
marg.| {u} Helias cum venerit ] Eccl. 48.b. Qui raptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum, qui inscriptus es in iudiciis lenire iracundiam Domini et conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob.
marg.| {x} Et quomodo scriptum est in filium ] id est de filio. Vel in filium id est contra filium.
Numérotation du verset Mc. 9,12 
marg.| {y} Sicut scriptum est ] de eo Chrysostomus A passione Ioannis regnavit usque ad passionem suam, exemplo mitigans eos.
Numérotation du verset Mc. 9,13 
marg.| {z} Et veniens ] de monte.
marg.| {a} Ad discipulos suos] qui non interfuerunt transfigurationi. Num enim omnes secum duxit Dominus. Exemplum, quod { 105ra } non omnibus revelanda sunt secreta. Eccl. 6.a. Multi pacifici sint tibi et consiliarius tibi sit unus ex mille.
marg.| {b} Cum illis cum discipulis, quos malos reputabant, quia lunaticum non poterant sanare.
marg.| {a} Conquirentes id est disputantes. Glossa Quid conquirerent, Evangelista non dicit, sed potest intelligi, de hoc questionem motam fuisse, quare discipuli demoniacum, qui in medio erat, non possent liberare. Hoc enim ex sequentibus potest coniici.
Numérotation du verset Mc. 9,14 
marg.| {c} Stupefactus] quasi stultus.
marg.| {d} Ex expaverunt] quasi servi timore non caritate.
Numérotation du verset Mc. 9,15 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 9,16 
marg.| {e} Magister attuli etc. quasi per se non poterat venire, vel ire.
marg.| {f} Habentem spiritum mutum unde non potest clamare et significat peccatorem, qui mutus est a laude Dei Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Et dicit Mt. 17.e. quod erat lunaticus, id est mutabilis. Eccl. 27.b. Stultus ut Luna mutatur. Crescente Luna crescit mare. Talem, quia indefensum, apprehendit diabolus spiritu suggestionis et delectationis. Prv. 7.c. Apprehensum deosculatur iuvenem.
Numérotation du verset Mc. 9,17 
marg.| {g} Allidit illum] per consensum et opus. Is. 13.c. In fantes eorum allidentur in oculis eorum.
marg.| {h} Et spumat] per peccati iactantiam. Iud. 1.d. Despumantes suas confusiones.
marg.| {i} Et stridet dentibus] per impatentiam et iram. Act. 7.g. Dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum.
marg.| {k} Et arescit ] per obstinationem et simulationem. Eccles. 37.a. O presumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius. Hec est mala ariditas, scilicet ab humore gratie. Unde Na. 1.a. Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Est et alia ariditas bona ab humore peccati. Lc. 11.c. Ambulans per loca inaquosa querit requiem et non invenit. Vel per hec quatuor, significantur quatuor genera peccatorum, quibus totus mundus immergitur. Per allisionem ambitio. Ideo enim diabolus elevat peccatorem, ut gravius ruat sicut ipse. Ps. 101. A facie ire indignationis tue, quia elevans allisisti me. Iob. 24.d. Elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia. Iob. 30.c. Elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me. Per spumam significatur luxuria. Hieronymus: Venter mero estuans cito despumat in libidinem. Os. 10.c. Transire fecit Samaria regem suum, quasi spumam super faciem aque. Per stridorem invidia. Ps. 36. Observabit peccator iustum et stridebit. Per arescentiam, avaritia. Ioel. 1.c. Omnia ligna agri aruerunt: quoniam confusum est gaudium a filiis hominum.
marg.| {h} Spumat] Et de hac spuma. Sap. 5.c. Transierunt tamquam spuma gracilis, que a procella dispergitur.
marg.| {l} Ut eiicerent illum et non potuerunt] Contra. Lc. 9.a. Dedit illis potestatem super omnia demonia. Solutio: In eis, qui digni erant, vel non indigni curari, infidelitas autem potentum fuit impedimentum curandi. Unde subditur. Lc. 9.e. O generatio infidelis. Item modicitas fidei Apostolorum. Unde Mt. 17.c. Si habueritis fidem. Item difficultas morbi. Unde hic subditur. Hoc genus demoniorum non eiicitur nisi per orationem et ieiunium. Item culpa sanandi. Unde Glossa Puerum non demonem, ut ostendat illum demoni traditum propter peccatum suum, vel parentum. Item violenta diaboli vexatio. Unde super Lucam 9.e. Non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens etc. Eedem sunt cause increpationis Domini.
marg.| {m} Et non potuerunt] quia interfuerunt transfigurationi.
Numérotation du verset Mc. 9,18 
marg.| {n} Quamdiu vos patiar] Is. 46. Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo. Rm. 2.a. An ignoras, quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit ? Is. 1.d. Laboravi sustinens. Et 44.d. Prebuisti mihi laborem { 105rb } in iniquitatibus tuis. Iob. 33. Oculi eius super via Domini. Sed cum Dominus sciat, quod isti reprobi peiores efficientur, quare tantum exspectat ? Solutio: Eccl. 8.c. Peccator, ex eo quod centies facit malum et per patientiam sustentatur, ego cognovi, quod erit bonum timentibus Deum.
Numérotation du verset Mc. 9,19 
marg.| {o} Statim spiritus conturbavit eum Glossa Quia dum post peccatum ad Deum converti volumus, magis a diabolo impugnamur, ut vel excutiat virtutem, vel vindicet suam expulsionem. De impugnatione diaboli dicitur Iob. 3.b. Qui parati sunt suscitare Leviathan, scilicet iusti. Glossa In aliis, quos secure possidet, dormit. Item, Iob. 40.c. Sub umbra dormit. Glossa Illos inquietare negligit, quos iure quieto possidere se cernit. Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei. Mt. 12.d. Cum immundus spiritus. Glossa Cum anima verbo Dei se sociat, patitur inimicos statim, quos ante habuerat amicos. Iosue 10.a. Audito, quod Gabaonite confederati essent cum Iosue, insurgunt contra eos omnes reges Amorrheorum. Contra. Io. 16.g. In mundo pressuras, in me autem pacem habebitis. Solutio: Iusti plures habent tentationes exteriores, sed pauciores intus, vel si habent vincunt spei fortitudine et premii consideratione. Item. 2. Timot. 3.d. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Et dicit auctoritas. Pharao contemptus surgit in scandala. Hieronymus Appropinquantes ad salutem discerpit diabolus, quos in ventrem suum velut escam, sibi dilectam trahere desiderat per terrores et damna. Habac. 1.d. Incrassata est pars eius et cibus eius electus. Iob. 40.c. Absorbebit fluvium.
marg.| {p} Et elisus] in sensibus. Na. 3.c. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum.
marg.| {q} Volutabatur spumans ] tentatione carnis. 2. Pet. 2.d. Sus lota in volutabro luti.
marg.| {s} Ab infantia Mala] que nescit de Deo fari, lacte illecebrarum allidit, magna contemnit, inutilia et nociva elidit. Prv. 1.c. Usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti, ea, que sibi sunt noxia cupient ?
Numérotation du verset Mc. 9,20 
marg.| {r} Et interrogavit etc.  ] Non quia ignorans interrogat, sed ut diuturnitas infirmitatis curationem gratiorem faciat.
marg.| {s} Ab infantia] Ps. 50. Et in peccatis meis concepit me mater mea. Eph. 2.a. Eramus natura filii ire.
Numérotation du verset Mc. 9,21 
marg.| {t} In ignem] horroris, ire, vel libidinis. De qua Iob. 31.b. Ignis usque ad consumptionem etc.
marg.| {x} Ut perderet Prv. 6.d. Qui adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam.
marg.| {y} Sed si quod potes Mt. 8.a. leprosus dixit. Si vis, potes me mundare. Et ideo Dominus dixit. Volo, mundare. Iste dicit. Si potes. Ideo respondetur ei. Si potes credere quasi dicat: et tu poteris curari, si credideris.
marg.| {z} Adiuva nos ] Eccles. 34.c. Adiutorium casus exaltans animam.
marg.| {u} Et in aquam] cupiditatis. De qua Ps. 68. Salvum me fac etc.
Numérotation du verset Mc. 9,22 
marg.| {a} Omnia possibilia sunt credenti ] que in nomine Iesu postulantur, que ad salutem pertinent. Mt. 21.c. Si habueritis fidem et non hesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed etsi dixeritis monti, id est diabolo, dicit Glossa tolle te et mitte te in mare et fiet.
marg.| {b} Credenti] 1Io. 5.a. Hec est victoria etc.
Numérotation du verset Mc. 9,23 
marg.| {c} Et continuo exclamans] etc. Tb. 3.b. In oratione persistens, cum lacrimis deprecabatur Deum. Glossa Oratio ungit, lacrima pungit. Os. 12.a. Invaluit Iacob ad Angelum et confortatus est, flevit et rogavit eum et in Bethel invenit eum.
marg.| {d} Cum lacrimis aiebat ] Unde dicere potest. Exaudivit Dominus vocem fletus mei.
marg.| {e} Credo, Domine, adiuva etc. ] Credebat et in comparatione fidei consummate incredulum { 105va } se dicebat.
Numérotation du verset Mc. 9,24 
marg.| {a} Comminatus est etc.] Ecce ad unam comminationem Domini diabolus obedit, nos nec ad multas. Is. 30.g. Terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, a voce enim Domini pavebit Assur.
marg.| {b} Surde etc.] ab effectu, quia hec est tota intentio diaboli, ut homini auditum verbum Dei et confessionis loquelam auferat.
marg.| {c} Ego tibi precipio Cuiu s precipere est facere, ergo Dominus fecit exitum illum, sed ille exitus fuit peccatum, ergo fecit peccatum.
marg.| {d} Et amplius ne introeas] Moraliter formam penitendi dat nobis, scilicet propositum numquam postea peccandi.
Numérotation du verset Mc. 9,25 
marg.| {e} Discerpens eum ] Idem sup. 1.c.
marg.| {f} Mortuus est] mundo Col. 3.a. Mortui estis mundo et vita vestra etc.
marg.| {g} Iesus autem tenens manum etc.  ] Quem non poterant curare discipuli, Salvator curavit, quia utrorumque incredulitas impedivit salutem.
marg.| {h} Elevavit eum ] Za. 9.a. Lapides sancti elevabuntur super terram.
Numérotation du verset Mc. 9,26 
marg.| {g} Iesus autem tenens] Hoc morale est, quia prius excludit Dominus diabolum, postmodum tenet manum. Prius enim a peccato defendit et post oritur lux, quod significatum fuit Gn. 38.g. Primo natus est Phares, id est divisio, post Zara, id est Oriens Ps. 72. Tenuisti manum dexteram meam etc.
Numérotation du verset Mc. 9,27 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 9,28 
marg.| {i} Hoc genus in nullo potest exire ] Sed quero, an hoc intelligatur de exitu culpe, vel pene. Si de exitu culpe, hoc falsum est, quia sola gratia expellit culpam. Si de exitu pene, hoc falsum est, quia per contritionem pena deletur, immo tanta potest esse contritio, quod deleatur et culpa et pena. Dicit ergo. Non potest 1. vix potest. Et intelligitur de exitu pene.
marg.| {k} Nisi in oratione Orat io est pius affectus mentis in Deum pro salute et his, que ad salutem ex nimietate sui in vocem minorem prorumpens. Ieiunium est abstinentia a cibo et potu, pro salute anime, Tb. 3. Sara in ieiunio et oratione meruit exaudiri, ut demonium Asmodeus a suis nuptiis amoveretur.
marg.| {l} Et ieiunio Chrysostomus Si ieiunare non potes, non lascivire potes, non parum est hoc, neque multum distat a ieiunio. Non illi demoni, aliquid ita amicum est, ut est ebrietas et lascivia, quia magis omnium morborum, in rationalibus irrationabiliores sunt, sufficientie terminos excedentes. Asinus enim et equus terminum sufficientie novit et quamvis cogatur, non sustinet ultra bibere, vel manducare. Iumentis tuis caves, unde non noceat eis superfluitas cibi, vel potus, quare teipsum illis estimas viliorem ?
Numérotation du verset Mc. 9,29 
marg.| {m} Et inde profecti etc. ] Ne dicant, qua de causa conversamur hic, continue dicit eis de passione sua, quod audientes discipuli, neque videbant Iesum.
marg.| {n} Nec volebat, quemquam scire Tunc docens aliquando latere, aliquando in publicum prodire.
Numérotation du verset Mc. 9,30 
marg.| {o} Et occident eum etc. Glossa Hieronymi: Prosperis miscet tristia, ut cum venerint non impremeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet letificare, quia die tertia resurrecturus est, Io. 16.d. Tristitia vestra vertetur in gaudium. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur.
marg.| {p} Tertia die resurget ; Os . 8.a. Die tertia suscitabis nos.
Numérotation du verset Mc. 9,31 
marg.| {q} At illi ignorabant verbum ] Beda. Quia per figuras sepe loquebatur eis, putabant hoc figurative dictum.
Numérotation du verset Mc. 9,32 
marg.| {r} Et venerunt Capharnaum ] Ad Capharnaum pertinebat Nazareth, in qua Dominus fuit nutritus, unde Nazarenus appellatur.
marg.| {s} Quid in via ] Prv. 25.b. Causam tuam tracta cum amico tuo. Eccl. 8.d. Hec omnia tractavi in corde meo. Eccl. 9.d. Cum prudentibus tracta.
marg.| {t} Tractabaris Glossa In via tractabant de principatu, similis tractatio loco. Principatus enim, ut ingreditur sic deseritur et dum tenetur labitur et incertum est, in qua mansione, id est in qua die finiatur. Unde dicit. Qui vult esse primus. Eccl. 7.a. Quid necesse est homini maiora se querere, cum ignoret, quid conducat, sibi in vita sua.
Numérotation du verset Mc. 9,33 
marg.| {x} Quis eorum maior esset Beda. Hinc orta videtur disputatio, { 105vb } quia viderant Petrum et Iacobum et Ioannem seorsum ductos in montem et aliquid secretum ibi creditum esse eis.
marg.| {u} Siquidem in via inter se disputaverant Eccl. 6.d. Verba plurima sunt multam in disputando vanitatem habentia. Lc. 9.f. Intravit cogitatio cor eorum, quis eorum esset maior. Marcus hic. Disputaverant. Lc. 22.c. Facta est contentio inter ipsos, quis eorum esse videretur maior. Ps. 106. Orta est contentio inter principes et errare fecit eos in invio et non in via. Mt. 18.a. In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes. Quis putas maior est in regno celorum ? Chrysostomus Passi sunt aliquod humanum discipuli, id est invidiam. Hieronymus dicit. In illa hora, quando, scilicet prehonoratus erat hic, id est Petrus.
Numérotation du verset Mc. 9,34 
marg.| {y} Et residens etc.  Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio suo intuitu suo dissipat omne malum.
marg.| {z} Si quis vult etc.  Ergo peccabant. Quare ergo non arguit eos, vel private secundum regulam. Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus etc. Vel publice secundum illud, 1Tim. 5.d. Peccantem coram omnibus argue. Solutio: Sciebat plus prodesse eis doctrinam, quam correctionem. Unde Mt. 20.d. super illud. Vocavit eos ad se etc. ait Glossa Humilis magister et pius et mitis, nec immodice cupiditatis arguit duos, nec decem indignationis increpat et livoris, sed convenienti exemplo docet etc. Beda. Rectorem subditis prebet pietas et patrem exhibet disciplina.
marg.| {a} Primus esse Bernardus. Eia nunc sequere ducem tuum, multiplica prebendas, accelera ad Archidiaconatum, ad episcopatum aspira, paulatim ascendit, sed non paulatim descendit. Videbam, inquit, Dominus satanam tamquam fulgur descendentem de celo. Lc. 10.c.
marg.| {a} Erit omnium novissimus Eccl . 4.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Et 32.a. Rectorem te posuerunt.
marg.| {c} Et omnium minister Nm. 8.d. Erunt Levite ministri fratrum suorum in tabernaculo federis. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Hic fercula gratie, in futuro fercula glorie. Lc. 12.c. Beati sunt servi illi.
Numérotation du verset Mc. 9,35 
marg.| {d} Et accipiens puerum statuit etc.  Quia vera humilitas stabilis est, sicut terra, que est infimum elementorum et vilissimum et tamen stabilissimum. Unde. Qui firmavit terram super stabilitatem eius, non inclinabitur in seculum seculi. Eccl. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit, terra autem in eternum stat, sic humilitas centrum est virtutum. In medio autem statuitur puer, vel quia sedes humilitatis est in corde, quod est in medio. Unde Mt. 11.d. Discite a me etc. Vel quia humilitas centrum est omnium virtutum, ut terra elementorum, sicut dictum est. Vel quia omnibus se conformat, quantum potest, sine peccato. Unde sic stetit Iesus in medio discipulorum. Io. 20.e. Sic Paulus in medio subditorum. 1Thes. 2.b. Facti sumus sicut parvuli in medio vestium.
marg.| {e} Puerum] etate et innocentie puritate et cordis humilitate, qui dicitur fuisse Martialis, Hunc statuit in medio, id est in exemplum Apostolis proposuit. Vel. Puerum id est idipsum statuit in medio, id est posuit se in exemplum dicens. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Io. 13.b. Exemplum dedi vobis etc. Mt. 11.d. Discite a me etc. Vel Puerum statuit in medio, id est Spiritum sanctum puritatis auctorem posuit in corde eorum, ut humilitate superbiam commutarent.
marg.| {f} Quem cum complexus esset ] Beda. Significans humiles dignos suo complexu et familiaritate. Pueri enim cum pueris libenter sunt et ludunt. SENECA. Pueri hos amant, cum quibus ludere consueverunt. Si personatos videant, expavescunt. Eccl. 13.c. Omnis homo sibi simili sociabitur.
Numérotation du verset Mc. 9,36 
marg.| {g} Quisquis unum ex huiusmodi pueris etc. qui mihi sunt similes in innocentia et humilitate. Sunt autem decem et octo, que bonis {6. 106ra} pueris conveniunt et Christo assimilant. Primum est, quia innocentes sunt. Secundum, quia parvo contenti sunt. Tertium, quia in pulvere sedent. Quartum, quia motus carnis non sentiunt. Quintum, quia largi sunt etiam canibus. Sextum, quia obediunt parentibus. Septimum, quia amant se mutuo. Octavum, quia non confidunt in se. Nonum, quia clamorem de iniuriis sibi factis ab aliis referunt ad parentes. Decimum, quia non sunt solliciti de aliquo. Undecimum, quia cito et de modico placantur. Duodecimum, quia homines personatos expavescunt et fugiunt. Decimum tertium, quia verecundi sunt. Decimum quartum, quia veraces sunt. Decimum quintum, quia inculti sunt. Decimum sextum, quia simplices sunt et sine dolo. Decimum septimum, quia libenter plorant et libenter rident. Decimum octavum, quia plorando nascuntur.
marg.| De primo dicitur. 1Cor. 14.d. Malitia parvuli estote, non sensu. De secundo, Eccl. 29.d. Initium vite hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem, Tim. 6.b. Habentes alimenta etc. De tertio Is. 47.a. Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. De quarto dicitur. Castitas facit approximare Deo. Et Sap. 6.c. Custodia legum consummatio incorruptionis est, incorruptio autem facit esse proximum Deo. De quinto dicitur Prv. 22.b. Victoriam et honorem acquiret, qui libenter dat munera, sup. 7.d. Catelli edunt de micis puerorum. De sexto dicitur Eccl. 3.a. Filii sapientie Ecclesia iustorum et natio illorum obedientia et dilectio. 1Pt. 1.c. Quasi filii obedientie, non configurati prioribus etc. De septimo dicitur Eccl. 13.c. Omne animal diligit simile sibi. De octavo dicitur Ier. 17.c. Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem, brachium suum. De nono dicitur in Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi etc. De decimo dicitur Mt. 6.d. Nolite solliciti esse dicentes, quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur. De undecimo dicitur. Eph. 4.f. Sol non occidat super iracundiam vestram. De duodecimo dicit Sen. Pueri hos amant, cum quibus ludere consueverunt, si personatos videant, expavescunt. Et Eccl. 9.c. Longe esto ab homine potestatem occidendi habente et non suspicaberis timorem mortis. De decimotertio dicit Sen. Verecundia bonum est in adolescente signum. Et alius Philosophus, cum vidisset iuvenem exeuntem de lupanari, erubuisse ad ipsum, dixit. Erubuit, salvares est. Eccl. 6.c. Verecundie illius super aurum. De decimoquarto dicitur Eph. 4.f. Deponentes mendacium, unusquisque loquimini veritatem cum proximo suo. Hi sunt quatuordecim anni pueritie.
marg.| Alie, que sequuntur, pertinent ad adolescentiam. De decimoquinto dicitur Eccl. 11.a. In vestitu ne glorieris unquam. De decimosexto dicitur 1Pt. 2.a. Sicut modo geniti infantes sine dolo. Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes. De decimoseptimo dicitur Io. 16.a. Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. De decimo octavo dicitur Sap. 7.a. Primam. vocem similem omnibus emisi plorans. Superadditur et decimum nonum, quia non pudet eos mendicare panem. De hoc dicitur Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem.
Numérotation du verset Mc. 9,37 
marg.| {a} Qui non sequitur nos id est non imitatur moribus et vita. Quomodo ergo miraculum faciebat ? Responsio. Propter salutem aliorum permittitur et suam confusionem. Mt. 7.c. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos Iob. 8.d. Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet, non novi te.
Numérotation du verset Mc. 9,38 
marg.| {b} Nolite prohibere eum Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest.
marg.| {c} Et possit cito male loqui] Contra, Antichristus multa miracula faciet in {105bis/106rb} nomine eius et tamen mala de Christo dicet, ut dicit Ambrosius. Responsio. Ipse homo non dicet, sed diabolus, quo repletus erit. Vel dic, quod non faciet miracula in nomine Christi.
Numérotation du verset Mc. 9,39 
marg.| {d} Qui enim, non est adversum vos Cont ra Mt. 22. Qui non est mecum, contra me est. Solutio:Augustinus de concordia Evangelistarum. Inquantum est cum illo, inquantum est adversus illum, non est intantum cum illo.
Numérotation du verset Mc. 9,40 
marg.| {e} Quisquis enim potum dederit vobis calicem aque etc.  Is. 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam.
marg.| {f} Non perdet quia nullum bonum irremuneratum.
marg.| {g} Mercedem Exem plum habemus. 3Rg. 18.a. Abdias, quia pavit centum Prophetas Domini tempore Achab et Iezabel, hinc meruit spiritum prophetie. Item Abdimelech, quia liberavit Ieremiam, liberatus est a Chaldeis, sicut dicitur Ier. 29. Item Rahab meretrix, quia recepit nuntios Iosue et abscondit, meruit recipi in populo Dei Iosue.
marg.| {h} Suam Exem plum habemus. 3Rg. 17.c. de muliere in Sarepta, que pro buccella panis, quam dedit Elie, liberata est a periculo famis et filius eius.
Numérotation du verset Mc. 9,41 
marg.| {i} Et quisquis scandalizaverit etc. Glossa Quia, quam hoc generale fit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra Apostolos dici, qui de primatu disputabant et eos, quos ad fidem vocabant exemplo suo, perdere poterant.
marg.| {k} Credentibus in me quod iniquius est, quam incredulum scandalizare.
marg.| {l} Bonum est ei magis, si circumdaretur etc. Hieronymus: Secundum morem provincie. Hec enim pena maiorum criminum erat. Et revera melius est, innoxium pena atrocissima temporaliter finire vitam corporalem, quam ledendo fratrem mortem anime mereri perpetuam.
Numérotation du verset Mc. 9,42 
marg.| {m} Et si scandalizaverit te manus tua Ocul us amicus, consiliarius iter demonstrans, necessaria providens, sensus mentis, voluntas propria et proprium consilium, vita contemplativa, vel activa, cognati, sive consanguinei, sive parentes.
marg.| Scandalizat: in heresim vel in peccata trahere volendo. Illicita concupiscendo, vel cogitando. In tedium, vel arrogantiam, vel tristitiam. Vite sanctitatem impediendo. Erue: Reprobando, contradicendo, comminando, expellendo. Proiice a te: omnia separando.
marg.| Chrysostomus: Dextera manus, voluntas anime, sinistra, voluntas corporis. Hec vero corporea manus organum est manus illius. Si dextera scandalizat, ut dicitur Mt. 6.a. Nesciat sinistra, quod facit dextera. Similiter de oculo, v.g. Erat mulier religiosa, respexi et dixi. Debeo illam visitare assidue, ut instruam illam et confirmem in bono ? Bonus est iste respectus et oculus dexter est. Sed dum assidue visito, decidi in laqueum desiderii eius et ille respectus dexter factus est mihi in scandalum. Eiiciam ergo illum bonum respectum, qui generaturus est malum. Item vidi orphanam ; dixi, educabo eam, donec veniat tempus nubendi. Bona est ministratio ista et manus dextera est. Sed dum educo, concupisco et vertitur opus in scandalum. Eiiciam ergo illam, omne opus bonum, quod nos, vel alios scandalizat, prescindere debemus. Nam quale est istud bonum, ex quo nascitur malum ? Si scandalizaverit te etc.
marg.| Glossa Quia supra docuit, ne scandalizemus eos, qui credunt in eum, admonet, quantum debeamus eis cavere, qui scandalizant.
marg.| {n} Abscide illam: Mt. 5.e.
marg.| {o} In ignem inextinguibilem: Omnis ignis, qui in presenti vita est, absumit cuncta, que recipit. Ignis vero eternus quos susceperit semper cruciat et pene sue integros servat. Propterea enim et inextinguibilis dicitur, non solum, quia ipse non extinguitur, sed quia nec eos, quos susceperit, extinguet. Ignis ille sicut naturam non consumendi habet, ita nec illuminandi, sed est ignis obscurus et flamma { 106va } tenebrosa.
Numérotation du verset Mc. 9,43 
marg.| {a} ubi vermis eorum non moritur : conscientia sera, scilicet dolor interius accusans eos.
marg.| {b} Et ignis pena exterius seviens inconsumpta.
marg.| {c} Non extinguitur Iudi th. 16.c. Dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Eccl. 7.b. Vindicta carnis impii ignis et vermis. Iob. 21.c. In pulvere dormient et vermes operient eos. Is. 14.c. Subter te sternetur tinea et operimentum tuum vermes.
Numérotation du verset Mc. 9,44 
marg.| {d} Et si pes etc. Glossa: Amicus necessarius cuius tibi quotidianus usus servit Scandalon, Grece, offendiculum, vel ruina, vel impactio pedis, ut alii, scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem, qui ei dicto, vel facto occasionem ruine prebet.
Numérotation du verset Mc. 9,45 
marg.| {e} Non extinguitur ] pena inconsumpta. Unde Propheta. Ambulate in lumine ignis vestri et in flammis, quas succendistis vobis.
Numérotation du verset Mc. 9,46 
marg.| {f} Quia si oculus etc.  Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam. Melior est unus oculus Aquile, quam duo oculi noctue et tamen volunt prelati magis habere secum oculos noctuarum, que non vident, nisi in nocte, quam oculos Aquilarum, que vident Solem in rota. Per Aquilam significatur sapiens in spiritualibus, qui videt escam suam ultra mare. Iob. 39.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur Aquila et in arduis ponet nidum suum, in petris manet, in preruptis salicibus commoratur, inde contemplatur escam, de longe oculi eius prospiciunt.
marg.| Per noctuam, que non videt, nisi de nocte, significantur sapientes huius mundi, qui de spiritualibus nihil sciunt et inde plus diliguntur. Lc. 16.b. Filii tenebrarum sapientiores sunt filiis lucis in generatione sua. Io. 3.c. Magis dilexerunt homines tenebras, quam lucem.
Numérotation du verset Mc. 9,47 
marg.| Quia si oculus tuus scandalizat te Za. 11.d. Gladius super brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur.
marg.| {g} Eiice eum ] Eccl. 9.a. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
Numérotation du verset Mc. 9,48 
marg.| {h} Omnis enim etc. ] Tertio mentionem fecit ignis et vermis, ostendit, quomodo utrumque valeamus vitare. Omnis etc. Dixit, quod amputanda sunt membra scandalizantia, quod est magna severitas et asperitas, tamen necessaria est.
marg.| Omnis enim etc. id est omnis homo ad hoc, quod sit hostia Deo grata.
marg.| {k} Salietur id est per sapientiam a vitiis conservabitur amputando membrum scandalizans.
marg.| {i} Igne salietur trib ulationis. Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis.
marg.| {l} Et omnis victima sale salietur Mt. 5.b. dicitur de Apostolis. Vos estis sal terre. Bis ponitur sal, ut notetur, quod caro sale continentie et anima sale sapientie saliri debent et propter duplicem continentiam, corporis scilicet et anime, quam significat byssus retorta. Ex. 26.a.
marg.| Sal: 1. Continentia, ut in illa Glossa Fetor. 2. Sapientia, ut in illa Glossa Mite. 3. Predicator, Predicator ut in illa Glossa Bonum est etc. 4. Correptio, ut in illa Glossa:Sal correctionis.
marg.| Ignis: 1. Gratia Spiritus sancti, in illa Glossa: Mite. 2. Tribulatio. 3. Ignis purgatorius, ut int<erlienari>. 4. Abnegatio carnis, amicorum: Glossa Mite etc.
marg.| Victimam salsam diligit Dominus. Unde Iob. 6.a. An poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? Caro mortua salitur, aliter non salvatur, sic caro nostra mortua est propter peccatum, ut Rm. 8.b. debet saliri amaritudine penitentie sale timoris.
Numérotation du verset Mc. 9,49 
marg.| {m} Bonum est sal ne d iscipuli declinarent effectum saliendi et ne viderentur immunes a pena, commendat officium predicandi, post addit de diligenti cautela in hoc adhibenda, scilicet in predicando, vel administrando.
marg.| {n} Quia si sal id est predicator, fuerit insulsum vel {106vb} evanescit secundum Mt. 5.b. cupiditate effluens, timore succumbens, errore subversus, tribulatione victus, vel territus, prosperis elatus, adversis depressus, sal correctionis insulsum est, quia sine humilitate est. Gal. 6.a. Fratres si preoccupatus fuerit etc. Sal sapientie fit insulsum, quando nimis investigat. Rm. 12.a. Non plus sapere etc. Sal continentie fit insulsum, quando non propter Deum, sed propter mundum continet quis, ut fatue virgines, que aptatas lampades habuerunt sine oleo caritatis: Mt. 25.a.
marg.| {o} Insulsum fuerit etc. Questus, amor, timor mundanus, caro, mundus. Quem sal insulsum faciunt, ab amore repellunt.
marg.| {p} Habete in vobis sal Col. 4.a. Sermo vester in gratia sale fit conditus. Sal terram facit sterilem. Soph. 2.c. Siccitas spinarum et acervi salis et desertum, usque in eternum.
marg.| Sal hec duo designat. Gal. ultim. a. Fratres, si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite, hoc ad sal pertinet, in spiritu lenitatis, hoc ad pacem, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
marg.| Vel sal et pacem, id est scientiam et caritatem, ne scientia inflet, si sine caritate sit. Scientia enim inflat, caritas edificat. 1Cor. 8.a.
marg.| {q} Et pacem etc.  ] Eph. 4.a. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_9)

Notes :