Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Mc. 11,1 

Et1 cum appropinquaret2* Hierosolymis3*
1 Et] om. P14417 |
2 appropinquaret CorS1 ΩF ΩS Li447@ ] appropinquarent ΩJ ΩL Rusch Weber , appropinquassent ΩM, + Iesus ΩG |
3 Hierosolymis ΩS ] Hierosolyme Rusch Clementina Weber |
et Bethanie
ad montem Oliveti4, mittit duos ex discipulis suis.
4 Oliveti ΩF ΩG ΩS Rusch ] Olivarum ΩJ ΩL Li447@ Weber , + tunc Rusch (hapax)
Numérotation du verset Mc. 11,2 

Et ait illis: Ite in castellum quod contra vos est5 et statim introeuntes illic6*
5 contra vos – est Weber (S) ΩF ΩG ΩS Rusch Clementina Weber ] inv. ΩJ ΩL Clementina | est om. Li447@ |
6 illic Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS ] illuc ΩJ ΩL Rusch Weber , illud Weber (N A M D) Wordsworth |
invenietis pullum
ligatum
super quem nemo adhuc hominum sedit.
Solvite et adducite illum7.
7 et adducite – illum Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 11,3 

Et si quis vobis aliquid8 dixerit: Quid facitis9? Dicite: Quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc.
8 aliquid ΩF ΩS] om. Li447 Li447@ ΩG ΩL Rusch Weber etc. |
9 facitis ΩG] faciatis ΩF |
Numérotation du verset Mc. 11,4 

Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam
foris in bivio et solvunt10 eum.
10 solvunt ΩF Li447@ Rusch Clementina Weber ] solverunt ΩG ΩS
Numérotation du verset Mc. 11,5 

Et quidam de illic11 stantibus dicebat12 illis: Quid facitis solventes pullum?
11 illic ΩF ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ], illis ΩG (ill’) Li447 Li447@ |
12 dicebat ΩF ΩS ] dicebant ΩG Rusch Weber etc. |
Numérotation du verset Mc. 11,6 

Qui dixerunt illi13 sicut preceperat Deus14,
13 illi ΩF ΩS ] eis ΩJ ΩL Rusch Weber , illis Wordsworth (R) ΩG (ill’) |
14 Deus ΩF ΩS] illis Iesus ΩG ΩJ ( in ras. ) ΩL Li447 Li447@ Weber , Dominus Rusch |
et dimiserunt eis15.
15 eis ΩF ΩG ΩS Rusch Weber Clementina etc.] eos Sixtina
Numérotation du verset Mc. 11,7 

Et adduxerunt16 pullum ad Iesum et imposuerunt17 illi18
16 adduxerunt CorS2 ( vel ) ΩF ΩG ΩS Li447 Li447@ Rusch ] duxerunt CorS2 ( al. ) ΩJ ΩL Clementina Weber , deduxerunt CorS2 |
17 imposuerunt CorS2 ΩF ΩG ΩS Rusch ] imponunt CorS2 ( al. ) Li447@ ΩJ ΩL Weber |
18 illi] ei Catena (Li447) |
vestimenta sua
et sedit super eum.
Numérotation du verset Mc. 11,8 

Multi
autem straverunt vestimenta sua19 in via.
19 staverunt - vestimenta sua ΩF ΩG ΩS Rusch ] inv. Li447@ ΩJ ΩL Clementina Weber  
Alii autem cedebant frondes20
20 cedebant – frondes ΩF ΩS] inv. Rusch Weber etc.
de arboribus
et sternebant in via.
Numérotation du verset Mc. 11,9 

Et qui preibant
et qui sequebantur
clamabant dicentes: Hosanna.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Numérotation du verset Mc. 11,10 

Benedictum
quod21 venit regnum patris nostri David.
21 quod] qui cacogr. ΩF
Hosanna in excelsis22.
22 Hosanna in excelsis ΩG ΩJ Li447 ΩS Rusch Clementina Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 11,11 

Et introivit Hierosolymam
in templum.
Et circumspectis omnibus
cum iam vespera esset hora23
23 esset hora] esset ΩG*, hora esset Ω
exiit24 in Bethania25* cum duodecim.
24 exiit ΩF ΩG ΩL Li447@ ΩS Clementina Weber ] exivit ΩJ |
25 Bethania ΩF ΩG ΩS ] Bethaniam Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 11,12 

Et alia die cum exiret26 a Bethania esuriit.
26 exiret Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch ] exirent ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 11,13 

Cumque vidisset a longe ficum27
27 ficum – a longe ΩF ΩG ΩS] inv. Li447 Li447@ Rusch Weber etc.
habentem folia
venit
si quid forte inveniret in ea.
Et cum venisset ad eam nihil invenit preter folia. Non enim erat tempus ficorum.
Numérotation du verset Mc. 11,14 

Et respondens dixit ei: Iam non amplius in eternum
ex te quisquam fructum28 manducet. Et audientes29 discipuli eius
28 ex te quisquam (quicquam ΩF) fructus (fructum ) ΩF ΩG ΩS ] quisquam ex te fructum Wordworth (G L R: fructus ) Li447 Li447@ Rusch, ex te fructum quisquam Clementina , quisquam fructum ex te ΩJ ΩL Weber |
29 audientes ΩF ΩS ] audiebant ΩG ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 11,15 

veniunt30 Hierosolymam. Et cum introissent31* in32 templum cepit eiicere
30 veniunt ΩF ΩS ] et praem. ΩG ΩJ ΩL Rusch Weber |
31 introissent ΩF ΩG ΩS] introisset ΩJ ΩL Rusch Weber |
32 in Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch Clementina Weber] om. ΩJ ΩL |
vendentes et ementes de33 templo.
33 de ΩF ΩG ΩS Rusch ] in ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber
Et mensas nummulariorum
et cathedras vendentium columbas evertit.
Numérotation du verset Mc. 11,16 

Et non sinebat
ut quisquam transferret vas per templum.
Numérotation du verset Mc. 11,17 

Et docebat eos34 dicens35: Nonne scriptum est36
34 eos ΩF ΩG ΩS Rusch ] om. ΩL @ Li447@ Weber   |
35 dicens Li447 Li447@ ΩF ΩS] + eis ΩL Rusch Weber |
36 est ΩF ΩS] + quia ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
domus mea
domus orationis
vocabitur cunctis37 gentibus?
37 cunctis ΩF ΩG ΩS ] omnibus ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Vos autem fecistis illam38 speluncam latronum.
38 illam ΩF ΩG ΩS Rusch ] eam ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 11,18 

Quo audito, principes sacerdotum et scribe querebant quomodo illum39 perderent. Timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
39 illum ΩF ΩG ΩS ] eum ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 11,19 

Et cum vespera esset facta40,
40 esset facta Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Weber
egrediebatur de civitate.
Numérotation du verset Mc. 11,20 

Et cum mane transirent
viderunt ficum aridam factam
a radicibus.
Numérotation du verset Mc. 11,21 

Et recordatus Petrus dixit ei: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit.
Numérotation du verset Mc. 11,22 

Et respondens Iesus ait illi41: Habetis42
41 illi ΩM ΩF ΩG ΩS ] ill’ ΩJ, illis ΩL Li447 Li447@ Weber   |
42 habetis ΩM ΩG ΩS Li447@ Rusch ] habete ΩJ ΩL Weber, mutil. ΩF |
fidem Dei.
Numérotation du verset Mc. 11,23 

Amen dico vobis quia quicumque dixerit huic monti43
43 huic monti ΩG ΩM ΩJ ΩL Rusch ] inv. Weber (Z P Φ )
tollere44 mittere in mare
44 tollere ΩF ΩS] + et ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
et non hesitaverit in corde suo sed45 crediderit46 quodcumque dixerit47 fiet ei.
45 sed ΩF etc. ] si ΩS |
46 crediderit ΩF ΩS] quia ΩG ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
47 dixerit ΩF ΩG ΩS] + fiat ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 11,24 

Propterea dico vobis: Omnia quecumque orantes petitis credite quia accipietis et venient48 vobis.
48 venient Cava Brescianus Wordsworth (B Θ To22 O T X) Weber (P) ΩF ΩG ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] evenient Weber (Z) Φ Sarum ΩL Clementina , veniet Amiatinus... Weber
Numérotation du verset Mc. 11,25 

Et cum stabitis ad orandum49
49 ad orandum ΩG ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] adorandum ΩF Li447 Li447@
dimittite si quid
habetis adversus aliquem,
ut
et Pater vester50
50 vester... vobis... vestra ΩG ΩS ΩL etc. ] noster... nobis... nostra ΩF
qui in celis
est dimittat vobis peccata vestra.
Numérotation du verset Mc. 11,26 

Quod51 si vos non dimiseritis,
51 Quod Clementina Weber] Que ΩG
nec Pater vester qui in celis est dimittet52 peccata vestra.
52 dimittet ΩF ΩS] + vobis ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber , vos Li447
Numérotation du verset Mc. 11,27 

Et veniunt
rursum53 Hierosolymam. Et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribe et seniores54
53 rursum ΩF ΩL ΩS Rusch ] rursus ΩG ΩJ Li447@ Clementina Weber |
54 et seniores ΩF ΩG ΩJ ΩS Weber ] om. ΩL ( hapax ) |
Numérotation du verset Mc. 11,28 

et dicunt illi: In qua potestate hec facis?
Et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista55 facias56?
55 ista Cor1 ( vel ) ] ita Cor1 ΩG |
56 dedit... ista ΩF ΩL (tibi dedit) Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber ] tibi dedit potestatem hanc ut hec ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 11,29 

Iesus autem57 respondens ait illis: Interrogabo vos et ego58 unum verbum et respondete59 mihi. Et dicam vobis in qua potestate hec faciam60.
57 autem ΩF ΩG etc. ] om. ΩS |
58 vos - et ego ΩG ΩS ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ |
59 respondete ΩG] responde cacogr. ΩF |
60 faciam ΩF ΩG ΩS Rusch Weber ] facio Wordsworth (D L M) Sarum ; cf. v. 33 |
Numérotation du verset Mc. 11,30 

Baptismus61 Ioannis de celo erat an ex hominibus? Respondete mihi. At62 illi cogitabant secum63 dicentes:
61 Baptismus Cor3 (al.) Sarum ΩF ΩG Li447@ ΩS Weber ] Baptismum Cava Wordsworth (D L) ΩJ ΩL Rusch , Baptisma ΩM |
62 At ΩG ΩJ ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber ] Et Li447 |
63 secum ΩF ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] om. Rusch |
Si dixerimus e64 celo
64 e ΩF ΩS ] de ΩG ΩM ΩL Rusch cett.
dicet65: Quare ergo66 non credidistis67 ei?
65 dicet Clementina Weber] + nobis Weber (S N Z P C) Φ ΩG |
66 ergo ΩM ΩG ΩJ ΩL Rusch Weber ] enim ΩF, om. ΩS |
67 credidistis] creditis ΩG |
Numérotation du verset Mc. 11,32 

Si dixerimus68: Ex hominibus, timemus69 populum. Omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
68 dixerimus ΩG ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] dicemus ΩJ ΩL |
69 timemus ΩG ΩJ ΩS Rusch ] timebant Li447@ ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 11,33 

Et respondentes dicunt Iesu70: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis
70 dicunt Iesu ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber  ] inv. Rusch (hapax)
in qua potestate hec facio71.
71 facio Kells Wordworth (T) CorS2 ΩF ΩG ΩS ; cf. v. 29 ] faciam G ΩM CorS2 ( al.) Rusch Clementina Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset Mc. 11,1 
marg.| Et cum appropinquarent etc. In capitulo precedenti narravit Marcus, qualiter Dominus in exitu de Iericho veniens Hierusalem sanavit cecum. In hoc capitulo qualiter venit Hierusalem et quid ibi fecerit. Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes.
marg.| In prima parte qualiter duo discipuli missi a Domino pullum et asinam adduxerunt ei.
marg.| In secunda narrat, qualiter Dominus veniens Hierusalem non invenit, qui reciperet eum hospitio, iam facto vespere {6. 109va} rediit cum duodecim in Bethaniam, ibi: Et introivit etc.  In t ertia parte narrat, qualiter in crastino rediens in Hierusalem maledixit ficum in via, ut statim aruit, propter quod Apostolos admirantes instruxit in fide et oratione, ibi: Et alia etc. In quarta agit de conquestione Phariseorum et baptismo Ioannis ibi: Et veniunt rursus. Istud Evangelium duabus Dominicis servit secundum Mattheum, scilicet Dominice ramorum quantum ad sensum historicum et prime Dominice Adventus quantum ad allegoricum. Nam per adventum Christi in Hierusalem significatur adventus eius in carnem. Et nota quod illa die intravit Dominus tres domos, scilicet Bethaniam, Bethphage, templum Domini. Hec sola domus Domini, hec est Ecclesia. In hac ultima invenit Dominus ementes et vendentes et nummularios. Lc. 19.g. Domus mea domus orationis est, vos autem fecistis eam speluncam latronum. Vel certe Bethania est capitulum, Bethphage est refectorium, domus Domini oratorium. Dicit ergo.
marg.| {a} Et cum etc.  Narr at, quomodo ante passionem venit in Hierusalem. Sed Ioannes alio modo narrat, quia Magdalena ad eum libram unguenti portavit etc.
marg.| {b} Et Bethanie etc. Glossa Bethania villa est, sive civitas in latere montis Oliveti, que stadiis duodecim distat a Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est, Io. 11.f.
marg.| {c} Mittit duos cari tate iunctos propter dilectionem Dei et proximi. Glossa Bini vocantur. Mt. 4.c. Bini mittuntur. Mt. 10.a. Lc. 10.a. Quia caritas non in uno, scilicet consistit. Unde Ve soli etc. Eccl. 4.c.
marg.| {d} Et discipulis suis qui eius lectiones erudiunt, quarum prima fuit octo versuum. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu etc. Secunda duorum. Mt. 11.d. Discite a me etc. Tertia unius. Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes etc.
Numérotation du verset Mc. 11,2 
marg.| {e} Ite in castellum Hierusalem , quia murata. Vel hoc dicit despective, ut Is. 22.a. appellatur vallis visionis.
Numérotation du verset Mc. 11,1 
mystice
marg.| Mystice mundum Christo et eius discipulis oppositum, ad quem mittit Dominus duos discipulos suos, id est predicatores, vita et scientia decoros, caritatis vinculo coniunctos, geminam caritatem habentes. Vel duos predicatores, duos populos ad Christum vocaturos. Sed nota, unde missi fuerint: Certe de monte Oliveti. Oliva signum est pacis. Unde columba ad arcam rediens in signum pacis et reconciliationis ramum Olive portavit: Gn. 8.b. Mons igitur Oliveti est excellentia, vel cumulus pacis, quam habere in se et in aliis nuntiare debent predicatores. Is. 57.d. Creavi fructum labiorum pacem, pacem his, qui longe et pacem his, qui prope et sanavi eum. Io. 14.d. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Pacis cumulum fecit Dominus, qui iniuriam passus pacem de suo sanguine comparavit. Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum, cuius livore sanati sumus. Item per montem Oliveti significatur cumulus medicine, nam oleum medicinale est. Laudabilis est medicus, qui gratis sanat. Sed laudabilior, qui inimicum suum propriis sumptibus sanat. Super laudabilis est, qui de suo sanguine medicinam facit. Ita fecit in festinatione nebule. Item per montem Oliveti significatur cumulus pietatis, quem debent habere nuntii Domini et aliis predicare. Lc. 6.f. Estote misericordes, sicut et pater vester celestis misericors est. Vel certe duo discipuli, quos premittit Dominus, sunt timor et amor. Primus solvit asinum. Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Secundus adducit ad Iesum. Lc. 7.g. Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Isti sunt illi duo discipuli, quibus euntibus in Emaus apparuit Dominus: Lc. ult. b. Castellum illud est cor peccatoris, rationibus et excusationibus quasi muris et propugnaculis munitum. Unde Ps. 59. Quis deducet me in civitatem munitam ? Et hoc est.
Numérotation du verset Mc. 11,2 
marg.| Ite etc. {f}   Et statim introeuntes illuc Is. 40.a. Loquimini ad cor Hierusalem.
marg.| {g} Invenietis pullum Revera, ut in Mattheo habetur, primo super pullum, sed quia recalcitrabat, postea super asinam.
marg.| {6. 109vb}{h} Ligatum Pullus carnalis affectus, triplici vinculo ligatus est, quod est lascivia iuventutis, sanitas corporalis, prosperitas mundalis, Eccl. 4.c. Funiculus triplex difficile rumpitur. Tamen duo dicti discipuli solvunt, scilicet timor.
marg.| {i} Super quem etc. Quidam asini sunt in aliquibus locis, super quos nullus hominum unquam ascendit, sed tantum super eos defertur aqua et huiusmodi et significant inobedientes, qui nolunt recipere disciplinam. Iob. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
marg.| {k} Solvite illum corrigendo.
marg.| {l} Et adducite predicando.
marg.| {k} Vel Solvite comminando. Iob. 39.a. Quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit ? Mt. 18.c. Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in celis.
marg.| {l} Et adducite consolando. Iob. 39.b. Numquid alligabis rhinocerotem ad arandum loro tuo ?
Numérotation du verset Mc. 11,3 
marg.| {m} Necessarius est Iob. 22.a. Quid prodest Deo, si iustus fueris. Iob. 35.b. Si iuste egeris, quid donabis ei ?
Numérotation du verset Mc. 11,4 
marg.| {n} Et abeuntes prom pta obedientia predicatorum. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi: adsumus ?
marg.| {o} Ante ianuam ] Ianua, Christus. Io. 10.b. Ego sum ostium. Ianua fides. Io. 20.c. Maria stabat ad monumentum foris plorans.
marg.| {p} In bivio id est in libertate arbitrii. Eccl. 15.d. Ante hominem vita et mors, bonum et malum et quod placuerit, dabitur illi.
marg.| {q} Et solvunt eum Ps. 115. Dirupisti, Domine, vincula mea.
Numérotation du verset Mc. 11,5 
marg.| {r} Et quidam etc.  Hi s unt otiosi, qui nihil boni faciunt, sed alios iudicant et condemnant: Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest etc.
Numérotation du verset Mc. 11,6 
marg.| {s} Qui dixerunt etc. 2Tim  . 4.a. Predica verbum, insta opportune.
Numérotation du verset Mc. 11,7 
marg.| {t} Et imponunt etc. id est virtutum ornamenta, quibus ipsos vestierat Dominus. Mt. 5.a. paupertate, mansuetudine, luctu, iustitia, misericordia, iudicio, pace, patientia. Iob. 37.c. Numquid vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ?
marg.| {u} Et sedit super eum ] prius appositis vestimentis. Is. ultimo a. secundum aliam litteram. Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et contritum et trementem sermones meos ? Multi autem vestimenta sua id est sua corpora per abstinentiam humiliaverunt in vita sua Apc. 16.c. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet.
marg.| Vel vestimenta sua sternere, est exempla bona sequentibus relinquere. 2Mcc. 6.f. Vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo, adolescentibus exemplum forte relinquam. 4Rg. 2.c. Elias pallium suum reliquit, id est sue caritatis exemplum. Eccles. 8.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida, id est exempla clara et imitatione digna.
Numérotation du verset Mc. 11,8 
marg.| {y} Alii autem etc. id est sententias veritatis, vel exempla virtutis de libris patrum. Arbor est sacra Scriptura, cuius fructus cibus animarum et folia medicina. Ez. 47.c. Apc. ult. a. Ex utraque parte fluminis lignum vite afferens fructus duodecim.
Numérotation du verset Mc. 11,9 
marg.| {z} Et qui preibant et qui sequebantur etc. Nm  . 13.c. Duo portant botrum, unus precedit, alter vero sequitur.
Numérotation du verset Mc. 11,9 
moraliter
marg.| Moraliter autem Iesum venturum in Hierusalem, id est ad animam penitentem, precedunt synderesis, fides, beneficia Christi: que clamant, Osanna, id est salva obsecro. Sequuntur, spes, caritas, patientia, longanimitas: que similiter clamant Osanna.
marg.| {a} In nomine Domini etc. scilicet filii. In nomine patris addit quod promissum est Patri nostro David, cuius regnum sit benedictum, scilicet regnum in Ecclesia in nomine patris, quod est filius. Io. 5.g. Ego veni in nomine patris mei et non accipitis, si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Item   In nomine Domini id est in honore patris mei. Io. 8.f. Ego honorifico patrem meum et vos inhonorastis me et ego gloriam meam non quero.
marg.| {6. 110ra} Item. In nomine Domini , quod est servus. Is. 49.b. Parum est tibi, ut sis mihi servus ?
Numérotation du verset Mc. 11,10 
marg.| {a} Regnum patris ] id est regnum futurum. Mt. 6.b. Adveniat regnum tuum, Io. 18.g. Regnum meum non est hinc. Regnum huius mundi non est benedictum, sed maledictum: ideo cum quereretur a turba, ut fieret rex, fugit. Io. 6.b. Hic autem cum passurus erat, non respuit rex vocari.
marg.| {b} Osanna in excelsis id est inter excelsos Angelos. In excelsis, non tantum in terra Dominus Christus salutaris fuit, sed infernalibus et celestibus.
Numérotation du verset Mc. 11,11 
marg.| {c} Et introivit etc. Beda. Templum Dei in civitate, vita religiosa in plebe.
Numérotation du verset Mc. 11,11 
moraliter
marg.| Dominus intravit in Hierusalem per Bethaniam et montem Oliveti. Hierusalem significat supernam civitatem, ubi videbitur iste, qui est pax. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra Gal. 4.d. Mater nostra Hierusalem. Bethania, obedientia, hec est via ad paradisum. 1Rg. 15.e. Melior est obedientia, quam victime. 3Rg. 5.d. Naaman non potuit curari, donec obediens fuit Eliseo. Sed nullus in Hierusalem vadit nisi curatus. Per oleum olivarum intelliguntur misericordia et pietas.
marg.| {d} Et circumspectis etc. Dicit enim: Cum iam vespera esset: In vespera mundi visitat nos Dominus.
Numérotation du verset Mc. 11,12 
marg.| {e} Et alia etc. salutem hominum estuans ad incredulitatem Israel, Io. 19.f. Sitio. Io. 4.d. Cibum habeo manducare quem vos nescitis. Et nota quod statim, ut exiit de Bethania, esuriit, quia sola obedientia pascit eum.
Numérotation du verset Mc. 11,13 
marg.| {f} Cumque vidisset etc.  Sed numquam dubitavit Dominus, utrum ficus fructum haberet ? Non, sed qui secum erant, poterant dubitare, libertatem arbitrii eorum, qui per ficum significantur, notavit per (forte.)
marg.| {g} Non enim erat tempus ficorum] Quare ergo maledixit ficum ? Item nonne fecit iniuriam Domino ficus ? Respondeo. Mystica fuit maledictio, nec iniuriam fecit alicui, quia re sua suo arbitrio ad aliorum utilitatem usus est. Ideo tamen maledixit, quia folia sine fructu invenit.
marg.| Chrysostomus Non quia maledixit arborem, ideo fructum non dedit, sed quia non dabat fructum, ideo maledixit. Nec ideo Iudei perdiderunt iustitiam, quia dereliquit eos Dominus, sed ideo dereliquit, quia perdiderunt iustitiam. [
Numérotation du verset Mc. 11,13 
mystice
marg.| Mystice : Ficus est synagoga vel Ecclesia, vel claustrum, quia sicut ficus sub una cortice multa grana continet, sic Synagoga, vel Ecclesia, vel claustrum sub uno iure vivendi multos homines habet. Unde Ps. 67. Qui habitare facit unius moris in domo. Item folia ficus similitudinem manus habent et verba Synagoge Ecclesie, claustri debent de bonis operibus informari. Sed folia sine fructu sunt verba sine operibus. Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei, qui dicunt facite, secundum opera eorum nolite facere, dicunt enim et non faciunt quasi dicat: folia habent sine fructu. Ier. 8.e. Non est uva in vitibus et non est ficus in ficulnea. Ficus ubi bona est, optima est, ubi mala, pessima est, sic de viris Ecclesiasticis et maxime claustralibus. Ier. 24.b. Quid tu rides, Ieremia ? Et dixi, ficus bonas, bonas valde et malas, malas valde, que comedi non possunt, eo quod male sunt. Mi. 2.a. Ficus precoquas desideravit anima mea. Item flores sicut fructus sunt et desideria operibus adequantur. Os. 10.a. Vitis frondosa Israel, fructus adequatus est ei. Ct. 2.c. Ficus protulit grossos suos. Item ficus iuxta viam plantata numquam maturos facit fructus, sic homo in mundo radicatus numquam bona opera facit. Chrysostomus: Sicut impossibile est arborem iuxta viam fructus usque ad maturitatem servare, sic difficile est hominem iuxta mundum viventem iustitiam immaculatam usque ad finem tenere.
Numérotation du verset Mc. 11,14 
marg.| {h} Iam non amplius etc. id est intellectus iustus in tuo opere de cetero delectetur.
marg.| {i} Et cum etc. Mt. 21.b. narrat maledictionem ficus post eiectionem vendentium de templo. Marcus e contrario. Quare ? Solutio: Ex. 12. Col. quedam innuit, quod Dominus bis eiecit, ipso die palmarum, quod fuit ante maledictionem ficus et hoc narrat Mt. et sequenti die post {6. 110rb} maledictionem ficus et hoc narrat Marcus.
Numérotation du verset Mc. 11,15 
marg.| {k} Cepit eiicere etc.  ardo re spiritus concitatus. Ps. 68. Zelus domus tue comedit me. Glossa Beda.Is. scilicet que qui de longinquo venerant ab indigenis offerenda emebant. Si ergo hoc prohibet, quanto magis risum et vaniloquium et huiusmodi.
marg.| {l} Et mensas etc.  qui honores vendunt et gradus emunt. Per vendentes et ementes columbas in templo, significantur simoniaci, qui emunt, vel vendunt sacramenta et beneficia Ecclesiastica. Per nummularios significantur clerici mercatores. Utrique ab Ecclesia expelluntur et simoniaci et mercatores. Chrysostomus Qui voluerit esse mercator, proiiciatur de Ecclesia, dicente propheta. Quia non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini, id est in prelationem. Ecclesiastic. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis. Za. ult. d. Non erit mercator ultra in domo Domini. Is. 43.b. Educ foras populum cecum et oculos habentem.
marg.| Versus : Qui sacra vendunt, vel pro sacris pretium dant, Hos procul expello, facto de fune flagello.
marg.| Super Io. 4. dicitur. Illos quoque pariter Dominus intra sanctam Ecclesiam detestatur, qui per sacros ordines ad eum propinquantes, non in eisdem ordinibus virtutum merita, sed subsidia vite presentis exquirunt. Augustinus Ita damnabilis negotiatio in clerico, sicut usura in laico. Christus. Sicut cum cribratur triticum, tandem nihil remanet in cribro, nisi pulvis et stercus, sic substantia negociatorum inter emptionem et venditionem perit et nihil remanet nisi peccatum. Unde Sir. 27.a. Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Item. 26.a. Due species difficiles et periculose mihi apparuerunt, difficile exuitur negotians a negligentia sua etc.
marg.| {m} Evertit Hoc figuratum fuit 1Mcc. 4.e. ubi legitur Elegit Iudas sacerdotes sine macula etc. Evertit. Hoc alia vice fecerat in Pascha sequente post baptismum, quod solus Ioannes narrat.
Numérotation du verset Mc. 11,16 
marg.| {n} Et non etc. Vas immundum, cor immundum, clericus immundus, quod transferri non permittit Dominus, quanto magis nec manere. Is. 22.g. Figam illum paxillum in loco fideli et suspendam super eum omnem gloriam domos patris eius, vasorum diversa genera 2Tim. 2.c. In magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, quedam quidem in honorem, alia autem in contumeliam. Lam. 4.a. Filii Sion incliti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea.
Numérotation du verset Mc. 11,17 
marg.| {o} Nonne scriptum est  : Is. 56.c.
marg.| {p} Quia domus etc. Is. 51.b. Gaudium et letitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
marg.| {q} Vos autem fecistis eam etc.  Ier. 7.b. Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum ?
marg.| Speluncam latronum. Gregorius. Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur. Unde Mi. 3.b. Si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium, id est secum prelium faciunt, id est excommunicant.
marg.| Hieronymus: Latro est et templum Dei in latronum convertit speluncam, qui lucra de religione sectatur, cultusque non tam causa Dei quam negociationis causa est.
Numérotation du verset Mc. 11,18 
marg.| {r} Timebant enim eum etc. Rabanus : Mirabile est, ut flagello unius et vilis tot eiicit, mensas evertit, quo nihil egit mirabilius, igneum et sidereum aliquid radiabat ex eius oculis et lucebat in facie maiestas divinitatis.
marg.| Hieronymus: Plerique dicunt maximum signorum, quod Lazarus suscitatus, quod cecus ex utero lucem accepit et transfiguratus est, mihi inter alia signa mirabilius hoc videtur.
marg.| {6. 110va}{a} Quoniam universa etc. quia docebat vera et utilia, non solum verbo, sed et facto. Mt. 7.d. Erat autem docens eos, sicut potestatem habens, non sicut Scribe et Pharisei.
Numérotation du verset Mc. 11,19 
marg.| {b} Et cum vespera etc. Primo fit vespera, id est peccatum in civitate, id est in anima et sic egreditur Sol ortus et fit nox obscura in media die. Unde Amos 8.c. Occidet Sol in Meridie et obtenebrescere faciam terram in die luminis. Is. 99.b. Impegimus in Meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Sol materialis occidens facit vesperam, sed vespera spiritualis primo facta facit occidere solem spiritualem, quia nisi peccatum Christum expelleret, numquam ab anima exiret. Et hoc est, quod dicitur: Os. 12.d. Deus ego et non homo, in medio tui sanctus et non ingrediar civitatem.
Numérotation du verset Mc. 11,20 
marg.| {c} Et cum etc. Arefacta est ficus, quia synagoga a primis patribus suis cepit arefieri. Cain radix arida et sic de aliis. Item A radicibus arefacta est, quia totaliter exsiccata est ab humore gratie. Non enim pars modo vivit, modo arida est, sed tota arida marcescit in infidelitate. Item, A radicibus, arida est, quia irreparabiliter exsiccata est. Item, A radicibus, arida est facta, quia non in conspectu hominum, qui exterius vident, sed in conspectu Dei, qui interius videt, exsiccata est. Perdidit enim gratiam Dei et gratiam hominum: et etiam terram suam. Radices Ecclesie sunt Prelati et doctores, de quibus debet procedere humor fidei, morum et intelligentie ad ramos, per quos debet totum corpus Ecclesie vivificari et in terram viventium radicari: Sed heu ficus arefacta est a radicibus et a radicibus ascendit usque ad ramos: Ier. 23.c. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram. Dn. 13.a. Iniquitas egressa est a Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Os. 9.d. Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, nequaquam fructum facient. Ps. 51. Evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium. Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas.
marg.| Chrysostomus Cor et stomachus Ecclesie sunt sacerdotes, qui si peccaverint, totus populus convertitur ad peccandum. Unusquisque enim Christianus pro suo peccato reddet rationem, sacerdotes autem non tantum pro suis sed pro omnium subditorum peccatis. Quemadmodum videns arborem pallentibus foliis marcidam, intelligis, quod aliquam causam habet circa radicem, ita cum videris populum indisciplinatum, sine dubio cognoscis, quod eius sacerdotium non est sanum. Os. 4.b. Et erit sicut populus, sic sacerdos.
Numérotation du verset Mc. 11,21 
marg.| {d} Ecce ficus etc. Chrysostomus Sermo eius quasi flamma descendit ad radicem eius. Ps. 101. Defecere sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt. Aruit Glossa Hoc fuit factum, quando dixerunt Apostoli: Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos iudicatis Act. 13.g.
Numérotation du verset Mc. 11,22 
marg.| {e} Habete fidem Dei quasi dicat: miramini, quia ficus maledicta aruit, sed dico vobis, si fidem habueritis, maiora facietis. Io. 14.b. Qui credit in me, opera, que ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet.
Numérotation du verset Mc. 11,23 
marg.| {f} Amen dico vobis etc. De hoc opponunt nobis Heretici, quod non habemus fidem, quia non facimus miracula: Constat enim, quod verbum Domini verum est. Sed idem replicatur in eos, quia nec ipsi faciunt miracula. Preterea ipsi mentiuntur quia legitur quod Gregorius. Nec reponti episcopus volens edificare Ecclesiam, sed spatium habens angustum, quia ex una parte mons et ex alia parte arctabat mare, venit nocte ad locum, admonuit Dominum istius promissionis et flexis genibus oravit ad Dominum et mane inventus est mons tantum spatium reliquisse, quantum necessarium erat. Preterea Dominus loquitur hic secundum statum primitive Ecclesie, in quo fides sanctorum indigebat miraculis propter infidelium conversionem, modo autem non indiget, quia multi sunt conversi. Et sorte si modo predicarent credentes Sarracenis, {6. 110vb} credo, quod facerent miracula, quia signa data sunt infidelibus, non fidelibus, ut dicitur 1Cor. 14.d. [
Numérotation du verset Mc. 11,23 
mystice
marg.| Mystice autem per montem significatur diabolus. Unde Hieronymus: Nos montem intelligimus diabolum, qui de anima hominis possessa, ab Apostolis et eorum similibus transferri potest in mare, id est in loca amara. Ps. 45. Non timebimus, dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris.
marg.| Dicitur autem diabolus mons propter sex rationes, ut dicit Chrysostomus: Primo propter altitudinem superbie. Unde Is. 14.d. dicit: Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium et similis ero Altissimo. Secundo propter immobilitatem malitie, quia obstinatus est in malo. Unde Iob. 41.c. Cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus. Tertio, propter asperitatem et inequalitatem: quia nulla planities est in eo ad quietem. Ier. 6.f. Crudelis est et non miserebitur. Quarto, quia arbores infructuosas producit, id est superbos, qui crescunt in hoc monte. Is. 2.c. Dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan. Quinto, propter precipitii impellentiam. Mt. 8. Demones rogabant eum dicentes, si eiicis nos hinc, mitte nos in porcos et ecce magno impetu abiit grex per preceps in mare. Is. 9.c. Et erunt, qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur, precipitati. Sexto, propter foveas sevarum bestiarum, que ibi habitant, Is. 34.d. Ibi habuit foveas Ericius, ibi congregati sunt multi alter ad alterum.
marg.| {g} In mare Ps. 76. In mari via tua.
marg.| {h} Fiet ei infra ult. d. Signa eos, qui crediderint, hec sequentur, in nomine meo demonia eiicient.
Numérotation du verset Mc. 11,24 
marg.| {i} Omnia quecumque etc. Iac. 1.a. Si quis vestrum. Mt. 7.a. Omnis, qui petit, accipit.
marg.| {k} Et venient vobis Propter hoc dicit Ecclesiastic. 18.c. Ne impediaris orare semper et ne verearis usque ad mortem iustificari, quoniam merces domini manet in eternum.
Numérotation du verset Mc. 11,25 
marg.| {l} Et cum etc. recti corde, stabiles fide. 1Cor. 15.g. Stabiles estote et immobiles.
marg.| {m} Dimittite, si quid habetis etc.  Hec est preparatio orationis, dimittere iniurias sibi factas. Mt. 5.d. Si offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris: etc. Eccl. 28.a. Relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini etc.
marg.| {n} Ut et pater vester etc. Mal. 2.b. Numquid non pater unum omnium nostrum ?
marg.| Deus pater estOmnium per creationem generaliter, iustorum per adoptionem specialiter, christi per generationem singulariter.
marg.| Dicendo pater , roborat fidem, dicendo, vester dilatat caritatem, dicendo, qui in celis est, elevat spem. Per pater significatur spes obtinendi petitum. Is. 49.d. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum etc. Item cautela a peccato, ut si non ei degeneres. Is. 31.a. Attendite ad petram, unde excisi estis. Item amor. Mal. 1.b. Si ego pater, ubi amor meus ? Per vester, invitat nos ad humilitatem. Mal. 2.b. Numquid non Deus unus creavit nos, quare ergo despicit etc. Item ad mutuam caritatem. Gn. 13.b. Ne queso sit iurgium inter me et te etc. Item ad mutuum honorem. Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. Item ad mutuum auxilium. Prv. 18.d. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.
Numérotation du verset Mc. 11,26 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 11,27 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 11,28 
marg.| {o} In qua potestate quasi : « In Beelzebub eiicis demonia ». Chrysostomus Omnis homo secundum se estimat alterum, nec potest minus sentire de alio quam sentit de seipso. Fornicarius neminem estimat castum, castus de fornicario non defacili suspicatur, superbus neminem putat humilem, humilis neminem superbum, sic qui {6. 111ra} Δ non est ex Deo sacerdos, nullius sacerdotium putat esse ex Deo.
marg.| {a} Hec facis Glossa De Dei dubitant potestate et volunt subintelligi diaboli esse, quod facit. Io. 2.d. Quod signum ostendis nobis, quia hoc facis ?
marg.| {c} Et quis dedit tibi etc. Glossa Aperte Dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere. Chrysostomus: quasi dicat: de sacerdotis familia non es, senatus non concessit tibi, Cesar non donavit tibi. Si autem credidissent, quod omnis potestas a Deo est, numquam interrogassent, quis dedit tibi hanc potestatem.
Numérotation du verset Mc. 11,29 
marg.| {c} Interrogabo vos Pote rat aperta responsione calumniam tentatorum confutare, sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo, vel sententia condemnentur.
marg.| {d} Unum verbum] Ambrosius   . Noluit Dominus secretum suum iudicium revelare. Unde Is. 35.c. Secretum meum mihi. Sed eos arguit perverse respondendo. Prv. 26.a. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur.
Numérotation du verset Mc. 11,30 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 11,31 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 11,32 
marg.| {e} Timemus vel timebant. Iesu, vel ei, nescimus. Glossa Duabus de causis scientia veritatis occultatur querentibus, cum aut is, qui querit, minus intelligit, id est minus capax est, aut odio, aut contemptu veritatis indignus est, cui debeat aperiri. Propter alterum dicitur. Adhuc multa habeo vobis dicere, que non potestis portare modo. Io. 16.c. Propter alterum dicitur. « Nolite sanctum dare canibus ». (Mt. 7.aa).
a Mt. 7, 6.
Numérotation du verset Mc. 11,33 
marg.| {f} Neque ego Hieronymus: hic, cum perverso pervertitur Deus. Eccl. 26.a. Responde stulto iuxta iustitiam suam, ne sibi sapiens videatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_11)

Notes :