Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Mc. 7,1 

1 Et conveniunt2 ad eum Pharisei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis.
1 Hic incipit capitulum 7 CorS1 Li447@ ΩJ |
2 conveniunt ΩL Li447@ ΩJ Rusch Weber ] convenerunt CorS1 Li447 |
Numérotation du verset Mc. 7,2 

Et cum vidissent
quosdam ex3 discipulis eius communibus manibus,
3 ex ΩJL Rusch Weber] de Li447 Li447@
id est non lotis, manducare panem4
4 panem Li447@ Rusch ] panes ΩJL Weber
vituperaverunt5.
5 vituperaverunt ΩL... ] + eos (alii cor<upti>ve apponunt EOS sed non est textus secundum quosdam)
Numérotation du verset Mc. 7,3 

Pharisei enim et omnes Iudei nisi crebro lavent6 manus non manducant
6 lavent ΩL Li447@ Mt366@ ] laverint Clementina
tenentes traditiones7 seniorum
7 traditiones Li447@Rusch ] traditionem ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 7,4 

et a foro
nisi baptizentur
non comedunt et alia multa sunt8 que tradita sunt illis servare, baptismata calicum,
8 sunt Li447@ Rusch Clementina Weber] om. ΩJ L
et urceorum et eramentorum et lectorum.
Numérotation du verset Mc. 7,5 

Et interrogabant eum Pharisei et scribe: Quare discipuli tui
non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus
manducant panem9?
9 mand. panem ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,6 

At ille respondens dixit eis10: Bene prophetavit Isaias
10 dixit eis ΩL Rusch Weber ] ait Li447 Li447@
de vobis hypocritis11 sicut scriptum esta: Populus hic
0 Cf. Is. 29, 13.
11 Isaias - de vobis hypocritis ΩL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ ΩJ
labiis me honorat cor autem eorum longe est12 a me.
12 est Li447 Li447@ Rusch Weber] abest ΩJ L
Numérotation du verset Mc. 7,7 

In vanum autem me colunt
docentes doctrinas et13 precepta14 hominum.
13 et Cava Φ Kells Wordsworth (D P9389 G H1 Θ K L To22 R T V X) Weber (G D) Sarum ΩJ Li447@ Clementina ] om.L Wordsworth (A B H* I O Y Z) Weber |
14 precepta] mandata Sg1395 Book of Kells |
Numérotation du verset Mc. 7,8 

Derelinquentes mandata15
15 Derelinquentes mandata Li447 Li447@ Rusch ] Relinquentes enim mandata ΩJL, relinquentes enim mandatum Weber
Dei, tenentes traditiones16
16 tenentes traditiones Li447 Li447@ Rusch ] tenetis traditionem ΩJL Weber
hominum,
baptismata
urceorum et calicum et alia similia his facitis multa.
Numérotation du verset Mc. 7,9 

Et dicit17
17 dicit Rusch ] dicebat ΩJL Li447@ Weber
illis: Bene irritum facitis preceptum Dei
ut traditionem vestram servetis.
Numérotation du verset Mc. 7,10 

Moyses enim dixitb: Honora patrem tuum et matrem tuam.
0 Cf. Ex. 20, 12.
Etc: Qui maledixerit patri vel18 matri morte moriatur.
0 Cf. Ex. 21, 17.
18 vel Li447 Li447@ Rusch Clementina ] aut ΩJ L Weber
Numérotation du verset Mc. 7,11 

Vos autem dicitis:
Si dixerit
homo
patri vel19 matri corban
19 vel Rusch ] et Li447 Li447@ , aut ΩL Weber
quod est donum,
quodcumque ex me tibi proderit20
20 proderit CorS2 ( vel ) Li447 Li447@ Rusch ] profuerit ΩJL Weber | CorS2 (Infra bene .c. SI DIXERIT HOMO PROFUERIT vel PRODERIT et alii faciunt versus et hec introductive vel depressive et incipit versus ET ULTRA etc .)
Numérotation du verset Mc. 7,12 

et
ultra non dimittitis eum quicquam
facere patri suo aut matri,
Numérotation du verset Mc. 7,13 

rescindentes
verbum Dei
per21 traditionem vestram
21 per CorS2JL] propter CorS2 (vel)
quam tradidistis22
22 tradidistis ΩJL Rusch Weber ] traditis Li447@
et similia huiusmodi multa23 facitis24.
23 similia huiusmodi – multa ΩJL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ |
24 facitis ΩJL Rusch Weber ] faciatis Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 7,14 

Et advocans iterum turbam
dicebat illis: Audite me omnes et intelligite.
Numérotation du verset Mc. 7,15 

Nihil est extra hominem introiens in eum
quod possit eum coinquinare sed que de homine
procedunt illa sunt que coinquinant25 hominem.
25 coinquinant CorS1 (alii habent COINQUINANT ) Φ Wordsworth (B D P9389* K O V X* Z) Cor3 (al.) L² ΩS Mt366 Mt366@ Rusch Sixtina ] communicant CorS1 (dicebat Iesus quoniam de homine exeunt illa communicant! ) Amiatinus Cava P9389² Wordsworth (H Θ I To22 T Y) Cor2 (marg.) Sarum ΩJL * Li447@ (coīcāt) Clementina Weber; cf. infra v. 20
Numérotation du verset Mc. 7,16 

Si quis habet aures audiendi audiat.
Numérotation du verset Mc. 7,17 

Et cum introisset in domum a turba,
interrogabant eum discipuli eius26 parabolam.
26 eius ΩL Li447 Li447@ Ω S Rusch Weber ] om. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,18 

Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis?
Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare27,
27 communicare CorS2 ΩJ Sarum L Li447 Li447@ Weber ] coinquinareL² ΩS Mt366 Mt366@ Sixtina | CorS2 (sub .e. usque ESCAS [v. 19], al. tamen faciunt versus COMMUNICARE QUIA NON INTROIIT etc. depressive)
Numérotation du verset Mc. 7,19 

quia non introiit28 in cor eius sed in ventrem29 et in secessum exit
28 introiit CorS2 Li447@ ΩJ L, introit Weber ] introivit Rusch |
29 ventrem ΩJLS Li447 Li447@ Rusch Weber ] ventrum Clementina |
purgans omnes escas?
Numérotation du verset Mc. 7,20 

Dicebat autem30
30 autem ΩJ ΩL Li447 Li447@S Rusch Weber ] Ihesus CorS1
quoniam que31 de homine exeunt illa coinquinant32
31 que ΩJL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] om. CorS1 |
32 coinquinant Φ CorS1 (al.) ΩL² ΩS Li447 (coī) Mt366@ Rusch ] communicant CorS1 ΩJL* Li447@ (coīcant) Mt366 Weber ; cf. supra v. 15 |
hominem.
Numérotation du verset Mc. 7,21 

Ab intus enim33 de corde hominum
33 enim CorS2 Li447 ΩJLS Rusch Weber] om. Li447@
cogitationes male procedunt: Adulteria, fornicationes, homicidia,
Numérotation du verset Mc. 7,22 

furta, avaritie, nequitie, dolus, impudicitia, oculus malus,
blasphemia34, superbia, stultitia35.
34 blasphemia ΩJL Rusch Weber ] blasphemie ΩS Li447 Li447@ |
35 stultitia CorS2 (al. [...] et sic Senonensis) ΩL Li447 Li447@S Rusch Weber ] tristitia CorS2 (Parisiensis quod nusquam legi) ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 7,23 

Omnia hec mala36 ab intus procedunt et communicant37 hominem.
36 hec mala ΩJL Li447S Weber ] inv. Rusch , enim hec mala Li447@ |
37 communicant ΩJL* Li447@ Weber ] coinquinant ΩSL² |
Numérotation du verset Mc. 7,24 

Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis
et ingressus domum neminem voluit scire
et non potuit latere.
Numérotation du verset Mc. 7,25 

Mulier enim
statim ut audivit38 de eo
38 statim - ut audivit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ
cuius filia
habebat39 spiritum immundum
39 filia habebat ΩJ Li447@S Rusch ] inv.L Weber
intravit et procidit ad pedes eius.
Numérotation du verset Mc. 7,26 

Erat enim mulier gentilis, Syrophenissa40 genere.
40 Syrophenissa] Cirophenissa CorS2 ( al. )
Et rogabat eum ut demonium eiiceret41 de filia eius.
41 dem. eiiceret Li447 Li447@L Rusch Weber ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,27 

Qui dixit illi: Sine prius saturari42 filios.
42 saturari ΩJL Rusch Weber ] saturare Li447@
Non est enim43 bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.
43 enim ΩJL Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,28 

At illa respondit
et dixit illi44: Utique Domine. Nam et catelli45
44 dixit illi ΩS Clementina ] dixit ei ΩJ Li447 Li447@ Rusch , dicit ei ΩL Weber |
45 catelli ΩJ Li447L Rusch Weber ] cetelli cacogr. Li447@ |
comedunt46
46 comedunt ΩLS] educunt CorS2 ( aliqui trahunt li COMEDUNT et dicunt EDUCUNT corruptive )
de micis
sub mensa47
47 comedunt de micis - sub mensa Rusch ] inv. ΩJL Weber , comedunt sub mensa de micis Li447 Li447@
puerorum48.
48 puerorum CorS1 CorS2 ΩJ Li447 Li447@LS Rusch Weber ] dominorum CorS1 = CorS2 =Cor3 (al.)
Numérotation du verset Mc. 7,29 

Et ait illi: Propter hunc sermonem
vade, exiit demonium a49 filia tua.
49 a Li447 Rusch ] de ΩJ Li447@ ΩLS Weber
Numérotation du verset Mc. 7,30 

Et cum abiisset domum50, invenit puellam iacentem supra51 lectum et demonium exiisse.
50 domum Rusch ] + suam Li447@ ΩJL Weber , in domum suam Li447 |
51 supra Li447 Li447@L Rusch Weber ] super ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 7,31 

Et iterum exiens de finibus Tyri,
venit per Sidonem
ad mare Galilee
inter
medios fines Decapoleos.
Numérotation du verset Mc. 7,32 

Et adducunt ei surdum
et mutum.
Et deprecabantur eum
ut imponat illi manum.
Numérotation du verset Mc. 7,33 

Et apprehendens eum
seorsum de turba52,
52 seorsum - de turba] inv. Li447 Li447@ ΩJL Weber
misit digitos suos
in auriculas eius et exspuens
tetigit53 linguam eius
53 tetigit] tigit cacogr. Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,34 

et suscipiens in celum
ingemuit
et ait illi54: Effeta,
54 illi ΩJL Rusch Weber] om. Li447 Li447@
quod est adaperire55.
55 adaperire ΩJL Rusch Weber ] aperire Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,35 

Et statim aperte sunt aures eius et solutum est vinculum lingue eius.
Et loquebatur recte.
Numérotation du verset Mc. 7,36 

Et precepit illis ne cui dicerent.
Quanto autem eis precipiebat56,
56 eis precipiebat Li447 Li447@LS Rusch Weber ] inv. ΩJ
tanto magis plus predicabant.
Numérotation du verset Mc. 7,37 

Et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit
et surdos fecit audire et mutos loqui.

Capitulum 7

Numérotation du verset Mc. 7,1 
marg.| {q} Et conveniunt etc. Eccl. 32.c. Qui querit legem, replebitur ab ea et qui insidiose agit, scandalizabitur ab ea. Sic et Pharisei de odore vite faciunt sibi odorem mortis, contra quos. Eccl. 11.d. Bona in mala convertens insidiatur et in electis ponet maculam. In hoc igitur capite agitur de translatione beneficiorum Christi a Phariseis et Scribis, quibus missus fuerat ad gentiles humiles. Et dividitur hoc capitulum in tres partes. In prima agitur de accusatione eorumdem facta a Deo. In secunda de sanatione filie mulieris Chananee, ibi: Et inde surgens. In tertia de sanatione surdi et muti, qui erat de finibus Decapoleos, {6. 100vb} ibi: Et iterum exiens. Et conveniunt et in hoc concordes sunt, ut Christum et discipulos arguant. Act. 4.c. Principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius.
marg.| {r} Et quidam de Scribis etc. quasi recedentes a pace. Sic Gene. 11.a. Proficiscentes ab Oriente conati sunt facere turrim contra Deum. Beda. Non verbum audiendum, non quasi medicum, sed quasi ad questionum pugnas cucurrerunt.
Numérotation du verset Mc. 7,2 
marg.| {t} Vituperaverunt Contra quod Eccl. 11.a. Priusquam interroges, non vituperes. Mt. 15.a. Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum ? Sic hodie multi magis moventur, si quis transgrediatur humanas traditiones, quam mandata Dei. De quibus Mt. 23.c. Ceci colantes culicem et glutientes camelum.
Numérotation du verset Mc. 7,3 
marg.| {u} Pharisei. Augustinus de verbis Domini: Pharisei vocantur nobiliores atque doctiores Iudei.
marg.| {x} Lavent manus suas in quorum persona dicitur, Iob. 9.d. Si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissime manus mee, tamen sordibus intinges me.
Numérotation du verset Mc. 7,4 
marg.| {y} Et a foro: redeuntes.
marg.| {z} Nisi baptizentur id est laventur. Eccles. 43.d. Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio eius etc. baptizentur. Multi extra lavantur et immundi sunt interius. Mt. 23.c. Ve vobis, Scribe et Pharisei, qui mundatis, quod deforis est, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Ipsi enim intelligebant carnaliter, quod dicitur Is. 1.e. Lavamini, mundi estote. Et quod Is. 52.d. Mundamini, qui fertis vasa Domini, de exteriori lavatione, cum Dominus de interiori lavatione intelligat. Unde statim post illud, Is. 1. Lavamini etc. dicitur. Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Vel Pharisei spiritualia verba carnaliter intelligentes: Lavamini et mundi estote, non recte accipiebant hanc munditiam.
marg.| {a} Baptismata ] Hbr. 9.c. In variis baptismatibus et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
Numérotation du verset Mc. 7,5 
marg.| {b} Quare discipuli etc.] seniorum tota querimonia est de seniorum transgressione, de transgressione mandatorum Dei nullus conqueritur. Is. 29.d. Timuerunt me mandato hominum et doctrinis et ecce ego admirationem faciam populo huic. Item Is. 24.a. Mutaverunt ius, dissipaverunt fedus sempiternum, transgressi sunt leges.
marg.| {f} Communibus manibus etc. Hoc dicit quia illos dicebant immundos, qui cibis communibus vescebantur et non distinguebant, scilicet gentiles. Iudei enim distinguebant: ut patet Lv. 11. per totum.
Numérotation du verset Mc. 7,6 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,7 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,8 
marg.| {c} Baptismata urceorum et calicum . Beda. Calix est vas vitreum, urceus fictile de terra.
marg.| {d} Et alia similia his facitis vel fecistis, ut traditionem vestram servetis Lc. 11.e. Rogavit Iesum quidam Phariseus, ut pranderet apud se, reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: nunc vos Pharisei, quod deforis est calicis et catini mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulte: nonne qui fecit, quod deforis est etiam id quod deintus est, fecit ? Verumtamen quod superest, date eleemosynam et omnia munda sunt vobis. Sic docet Dominus lavare manus post prandium, dando fragmenta pauperibus.
Numérotation du verset Mc. 7,9 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,10 
marg.| {a} {6. 101ra} Moyses enim dixit: Honora patrem etc. Ex. 20.b. Eccl. 3.a. Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis. Tb. 4.a. Honorem habebis matri tue.
marg.| {b} Et qui maledixerit patri etc.  Lv. 20.b. Ex. 21.b. Prv. 30.c. Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit partum matris sue, suffodiant eum corui de torrentibus.
Numérotation du verset Mc. 7,11 
marg.| {c} Si dixerit homo patri etc. consimilis fraus fit hodie a Sacerdotibus. Iniungunt enim penitentibus pro satisfactione Missarum multitudinem, monent ad Ecclesie fabricationem non ad compassionem pauperum, non ad eleemosynas indigentium. Mi. 3.b. Hec dicit Dominus super Prophetas, qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis et predicant pacem. Et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prelium. Similiter canonici suos concanonicos morientes monent omnia sua dimittere Ecclesie sue, eo quod male deserviunt. Is. 1.f. Principes tui infideles, socii furum. Omnes enim diligunt munera, sequuntur retributiones.
marg.| {d} Corban etc. Corban videtur proprie arca, in qua oblationes ponuntur, nisi aliud dicatur corbam et corbonam. De quo Mt. 27.a. Non licet eos mittere in corbonam etc.
Numérotation du verset Mc. 7,12 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,13 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,14 
marg.| {e} Et advocans iterum turbas dicebat illis . Que mandata Dei sitiebant, non traditiones hominum.
marg.| {f} Audite me omnes et intelligite non traditiones Phariseorum.
Numérotation du verset Mc. 7,15 
marg.| {g} Nihil est extra hominem introiens etc. Hoc falsum videtur, quia pomum vetitum nonne coinquinavit Adam et quoad corpus et quoad animam, ut Gn. 3.b. patet. Item cum Dominus hoc dixit, adhuc durabant legalia, ergo adhuc discretio ciborum. Ergo si Iudeus carnem porcinam comederet, coinquinatus esset. Sed dic, quod non possunt coinquinare secundum se, sed propter transgressionem prohibitionis dicitur. Unde et Adam et Iudei sic potuerunt coinquinari 1Tim. 4.b. Omnis creatura Dei bona est et nihil reiiciendum est etc. Tit. 1.d. Omnia munda mundis.
marg.| {h} Sed que de homine procedunt etc. Propter hoc dicit Apostolus. Eph. g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat etc.
Numérotation du verset Mc. 7,16 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,17 
marg.| {i} Interrogabant eum discipuli eius . Ec. 6.d. si videris sensatum, evigila ad eum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
marg.| {k} Parabolam id est interpretationem verbi, quod credebant parabolam. Per quos significantur illi, qui Scripturas perverse exponunt. Unde Beda : vitiosum auditorem esse dicit qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscura vult intelligere.
Numérotation du verset Mc. 7,18 
marg.| {l} Sic et vos imprudentes estis ] qui tanto tempore fuistis mecum et iam deberetis esse magistri. Hbr. 5.c. Imbecilles facti estis ad audiendum, etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut doceamini, Io. 14.b. Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me.
marg.| {m} Quia omne intrinsecus etc. Due sunt opiniones, ut videtur in Glossa de hac materia, quia dicunt quidam, quod nihil de cibis transit in veritatem humane nature, sed in sanguinem et virtutem, que non sunt de veritate nature sue, sicut panes creverunt. Io. 6.b. Sed si sic inesset homini, fieret incrementum miraculose et cresceret sicut panes creverunt miraculose. Ob hoc dicunt aliqui, quod aliquid de cibis transit in veritatem humane nature. Unde dicit, omne introiens in secessum exit, sed non totum. Unde dicit: Omne, id est aliquid {6. 101rb} de omni, vel de quolibet aliquid. Augustinus de civitate Dei, lib. 22, c. 20. Si quispiam confectus fame atque compulsus vescatur cadaveribus hominum, non quisquam contendat totum fuisse digestum per imos meatus, nihilque inde in eius carnem mutatum, atque conversum, cum ipsa macies, que fuit et non est, satis indicet, que illis escis detrimenta suppleta sint.
Numérotation du verset Mc. 7,18 
moraliter
marg.| {n} Introiens in hominem ] moraliter Cibus, qui vadit in ventrem, non coinquinat hominem, sed nutrit.
Numérotation du verset Mc. 7,19 
marg.| {o} In cor eius ] Si enim non est voluntarium, non est peccatum, ut ait Augustinus
marg.| {p} In secessum Secundum Avicennam prima digestio fit in ore, secunda in stomacho, tertia in epate, quarta in membris.
Numérotation du verset Mc. 7,20 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,21 
marg.| {q} Ab intus enim de corde hominum Iob. 37.b. Ab interioribus progredietur tempestas.
marg.| {r} Male cogitationes procedunt Mt. 12.c. Ex abundantia cordis loquitur.
marg.| {s} Adulteria ] adulterari est thorum alterius violare.
marg.| {t} Fornicationes ] Fornicatio est amor a legitimo connubio solutus et vagus explende libidinis consectando illicita. Dicitur autem fornicatio a fornicibus, in quibus pagani turpitudinem exercebant.
marg.| {u} Homicidia id est Io. 3.c. Qui odit fratrem suum homicida est.
Numérotation du verset Mc. 7,22 
marg.| {x} Furta Furt um est omne, quod alterius damno acquiritur.
marg.| {y} Nequitie ] Nequitia est defectus boni, quod nequam servus dicit se facere nequire. Augustinus Nequitia est intemperantia, sive dolus.
marg.| {z} Dolus ] est occulta malitia, blandis verbis adornata. Augustinus Dolus est, quando quis machinatur damnum alteri.
marg.| {a} Impudicitia ] Augustinus Impudicitia est impudice vivere. Item impudicitia est omnis continentia ad libidinem pertinens, velut illicitus carnis tactus et turpia verba et turpis cogitatio.
marg.| {c} Superbie species sunt velle preesse, nolle subesse, velle potestatem habere. Augustinus Superbia est amor proprie excellentie.
marg.| {d} Stultitia ] insipiens est, qui Dei sapientia privatur, stultus vero nec in temporalibus astutiam habet.
marg.| {a} Impudicitia ] Eccl. 19.d. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis annuntiant de eo. Et Mt. 26.g. Loquela tua manifestum te facit. Et Augustinus in regula. Impudicus oculus impudici cordis est nuntius.
marg.| {b} Oculus ] Ecc. 13.b. Nequam est oculus invidi et avertens faciem et despiciens animam suam.
marg.| {l} Oculus malus ] est invidia, quod est aliena felicitate torqueri.
Numérotation du verset Mc. 7,23 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,24 
marg.| {e} Et inde surgens abiit ] secunda pars. In fines Tyri et Sidonis. Sed nonne facit contra hoc, quod preceperat. Mt. 10. In viam gentium ne abieritis ? Iste autem civitates gentium erant. Sed dic. Non intravit civitates eorum, sed in fines eorum ivit, ubi Iudei erant.
marg.| {f} Et ingressus domum, neminem voluit scire ] id est ad modum non volentis se habuit, ut exemplum nobis daret.
marg.| {g} Et non potuit latere ] de misericordia. Sicut dicitur de homine largo, qui non potest comedere solus, quia largitas sua quodammodo compellit eum querere commensales. Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea etc.
Numérotation du verset Mc. 7,24 
moraliter
marg.| {e} Et inde surgens etc. Tyrus interpretatur angustia. Sidon venatio. Est autem angustia bona, scilicet penitentie. De qua Is. 26.c. Domine, in angustia requisierunt te et in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Est et angustia mala, scilicet avaritie, que cor hominis nimis angustat. De qua Is. 49.f. Angustus est {101va} mihi locus, fac mihi spatium ut habitem. Item est venatio bona, scilicet predicationis, Ier. 6.d. Mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum. Item est venatio mala, scilicet cupiditatis, Eccl. 3.c. Venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitibus pauperes. Iesus venit in finibus Tyri et Sidonis, id est in illos, in quibus finitur mala angustia et mala venatio per bonam angustiam et bonam venationem.
Numérotation du verset Mc. 7,25 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,26 
marg.| {a} Erat enim mulier gentilis Syrophenissa genere ] Contra: Immo erat Chananea, ut Mt. 15.c. Ergo erat de terra promissionis. Solutio. Hilarius: Chananei in terra, in quibus Iudea est, incoluerunt, qui vel bello consumpti, vel in loca vicina dispersi, vel in servitutem conditione devictorum subiecti, nomen tantum sine patria circumferunt. Ex illa ergo dispersione inter cetera contigit, quod hec Chananea est Syrophenissa genere, hoc est ex Syris et Phenicibus orta etsi Iudeis admixta proselytorum formam preferebat. Merito namque existimabatur ex lege cognovisse, quod Christum et Dominum et David filium confitetur.
marg.| {b} Et rogabat etc.] Fides, patientia et humilitas in hac muliere commendantur, ut patet in Glossa.
Numérotation du verset Mc. 7,26 
moraliter
marg.| {c} De filia eius ] Mater ratio rogat pro filia sensualitate, ut concupiscentiis liberetur, Eccl. 18.d. Si prestes anime tue concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis. Item Eccl. 42.d. Super filiam luxuriosam confirma custodiam etc.
Numérotation du verset Mc. 7,27 
marg.| {d} Non est enim bonum etc. ] Sed contra. Non petebat panem, sed sanitatem filie, ad quid ergo Dominus de pane loquitur ? Sed Dominus verbum Dei panem vocat, quia sicut panis corpus, ita verbum Dei animam sustentat et verbum Dei peccata sanat. Unde Sap. 16.b. Neque herba, neque malagma sanavit eos, sed omnipotens sermo tuus, Domine, qui sanat omnia. Et ideo, quia sanitatem petebat de verbo, respondit per panem.
Numérotation du verset Mc. 7,28 
marg.| {e} At illa respondit ] Nota quod hec mulier erat Syrophenissa, id est Tyrophenissa, id est in angustia et ob hoc veniebat ad verum David, id est pacificum Christum, scilicet sicut omnes, qui erant in angustia veniebant ad David, 1Rg. 22.a.
marg.| {f} Et dixit ei. Utique Domine ] Quasi verum est, quod dicis, sed ideo non desisto precari tuam misericordiam, quoniam mihi similitudinem canis et panis convenienter facere potes.
marg.| {g} Nam et pro etiam, id est certe.
marg.| {h} Catelli comedunt etc. ] ergo si sum indigna, cui integrum panem tribuas, saltem mihi filie mee sanitatem, quasi unicam comparatam multorum miraculorum que fecisti, tribue.
Numérotation du verset Mc. 7,29 
marg.| {i} Propter hunc sermonem etc. ] Quia Dominus puerum Centurionis et filiam Chananee non veniens ad eos, sanat, significat gentes, ad quas non venit per presentiam corporis, salvandas per verbum suum.
marg.| {k} Vade, exiit demonium a filia tua ] sicut ista salvatur in fide matris, sic parvuli in fide parentum.
Numérotation du verset Mc. 7,30 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 7,31 
marg.| {l} Et iterum exiens etc.] Tertia pars, in qua agitur de sanatione surdi et muti, per manus impositionem.
marg.| {m} Ad mare Galilee etc.  Is. 57.d. Impii quasi mare fervens etc.
Numérotation du verset Mc. 7,32 
marg.| {n} Et deprecabantur eum ] Mt. 21.a. Euntes discipuli fecerunt sicut preceperat illis et adduxerunt ei asinam et pullum.
marg.| {o} Ut imponat illi manum ] Et hoc est, quod dicitur in Ps. 118. Fiat manus tua, id est Christus, ut salvet me.
Numérotation du verset Mc. 7,32 
mystice
marg.| Surdus et mutus mystice est genus humanum, quod in Adam est surdum per inobedientiam et mutum a confessione laudis divine, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, ut dicitur Eccl. 15.c. Unde dicit Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas etc. Specialiter surdi sunt clerici, quia verbum Dei audire nolunt. Et muti, quia predicare nolunt, nec in Ecclesia cantare. Et hi etiam ceci sunt, non videntes unde veniunt, ubi sunt et quo vadunt. Is. 42.c. Quis cecus nisi servus meus et quis surdus, nisi ad quem misi { 101vb } nuntios meos ? Item Is. 43.b. Educ foras populum cecum et oculos habentem: surdum et aures ei sunt. Et nota quod omnis surdus naturaliter est mutus, quia qui non audit, non potest loqui, Ier. 8.c. Nemo, quod bonum est, loquitur.
Numérotation du verset Mc. 7,33 
marg.| {p} Et apprehendens eum de turba seorsum ] Qui vult sanari a peccatis, debet tumultum mundi evitare, quia corrumpunt bonos mores colloquia mala, ut dicitur 1Cor. 15.d.
marg.| {q} Misit digitos suos in auriculas eius ] Is. 50.b. Dominus Deus aperuit mihi aurem.
marg.| {r} Et expuens tetigit linguam eius ] Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo. Linguam Hieronymus: Bona lingua est, que numquam nisi de divinis novit constituere sermonem.
Numérotation du verset Mc. 7,34 
marg.| {s} Et suspiciens in Celum ] Omnis enim sapientia a Domino Deo est, ut Eccl. 1.a. Iac. 1.c. Omne datum optimum etc. desursum est etc. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo etc.
marg.| {t} Ingemuit ] Iud. 1.c. Axa cum suspirasset etc.
marg.| {u} Et ait illi. Ephetha ] Prv. 20.b. aurem audientem, scilicet sacram Scripturam et oculum videntem, id est docentem, scilicet si quis illuminat, utrumque fecit Deus.
Numérotation du verset Mc. 7,35 
marg.| {x} Et statim aperte sunt aures eius etc.] Is. 35. Tunc aperientur oculi cecorum et aures surdorum patebunt, tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum.
marg.| {y} Et loquebatur recte ] Prius audit, post loquitur, sic faciendum est, quia prius respondet, quam audiat stultum, se esse demonstrat, Prv. 18.a. Nolite plures magistri fieri, fratres mei.
marg.| {z} Quanto autem eis precipiebat tanto magis plus predicabant ] Quanto enim minus, quis appetit gloriam, tanto magis habet et quanto magis quis appetit, tanto magis fugit. Ut de pecunia. Quanto enim quis magis eam secutus fuerit, tanto minus apprehendet et si percurrerit, non effugiet, Eccl. 11.b.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_7)

Notes :