Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Mc. 6,1 

1 Et egressus inde, abiit in patriam suam.
1 Hic incipit capitulum 6: CorS1 ΩJL ΩS Catena aurea
Et sequebantur eum2 discipuli sui.
2 eum F ΩJ Rusch ] illum ΩL Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,2 

3 Et facto sabbato
3 Hic incipit capitulum 6 ΩF
cepit4 in synagoga docere.
4 cepit ΩL] + Ihesus ΩS
Et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes: Unde huic hec omnia?
Et que est sapientia
que data est illi5
5 illi Li447 Li447@ ΩJL ΩS Weber ] huic Rusch
et virtutes tales
que per manus eius efficiuntur?
Numérotation du verset Mc. 6,3 

Nonne hic6 est faber
6 hic ΩS Rusch ] iste ΩJL CorS2 Li447 Li447@ Weber
filius Marie, frater
Iacobi et Ioseph7 et Iude et Simonis? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
7 Ioseph Cor1 L * L ] Ioseth Cor1 L ² (ita debet scribi ut patet in interpretatione et in epistola Ieronimi contra Helvidium), CorS2 ( Ieronimus dicit quod debet scribi IOSETH )
Numérotation du verset Mc. 6,4 

Et
dicebat illis8 Iesus: Quia non est propheta
8 illis ΩS Li447@ ] eis ΩJL Li447 Rusch Weber
sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua9.
9 in cognatione sua - et - in domo sua ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 6,5 

Et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos impositis manibus curavit.10
10 nisi... curavit Cor1
Numérotation du verset Mc. 6,6 

Et mirabatur propter incredulitatem illorum11.
11 illorum ΩJL Li447 Li447@ Rusch ] eorum ΩS Weber
Et circuibat castella in circuitu docens.
Numérotation du verset Mc. 6,7 

Et convocavit duodecim
et cepit eos mittere binos
et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Numérotation du verset Mc. 6,8 

Et precepit eis ne quid tollerent in via,
nisi virgam tantum,
non peram,
non panem,
neque in zona12 aes,
12 zona ΩL Li447 Mi447@ ΩS Rusch Weber ] zano cacogr. Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,9 

sed calciatos sandaliis13
13 sandaliis CorS2 (« id est soleis » secundum Glosam [in Mt. 10, 10 ; Eph. 6, 15 marg. ] « ut pes neque tectus neque nudus sit ad terram [Glossa marg. in Mc. 6, 9 Rusch ] ». Item in hystoria dicuntur que secundum Isidorum sunt calciamenta rustica sed tamen hoc legitur de sandaliis [scandaliis CorS2* ] Iudit 15 [Idt. 16, 11: «sandalia eius rapuerunt oculos»] que pulcherima erant sicut episcoporum; modo sunt forte duo genera: unum urbanum aliud rusticanum)
et ne induerentur14 duabus tunicis.
14 induerentur ΩJ L ΩS Rusch Weber ] indurentur Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,10 

Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum15
15 introieritis in domum ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] domum introieritis Rusch
illic manete donec exeatis inde.
Numérotation du verset Mc. 6,11 

Et16 quicumque non17 receperint vos18 nec audierint vos exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
16 Et ΩL ΩS] om. Clementina |
17 non ΩJL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] om. Li447@* |
18 vos ΩL Li447 Li447@ Weber] om. ΩS ΩJ Rusch |
Numérotation du verset Mc. 6,12 

Et exeuntes predicabant
ut penitentiam agerent.
Numérotation du verset Mc. 6,13 

Et demonia multa eiciebant et unguebant oleo multos egros19
19 multos egros ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] inv. ΩJ
et
sanabantur20.
20 sanabantur ΩS ΩJ Li447@ Rusch ] sanabant ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 6,14 

Et audivit rex
Herodes21.
21 rex Herodes ΩS Rusch ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
Manifestum enim factum est
nomen eius
et dicebat22: Quia Ioannes Baptista
22 dicebat ΩJL ΩS Rusch Weber ] dicebant Li447 Li447@
resurrexit23 a mortuis
23 resurrexit ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] surrexit ΩJL
et propterea virtutes operantur24 in illo.
24 virtutes operantur Weber (s G) ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩJL Li447 Li447@ , inoperantur virtutes Weber
Numérotation du verset Mc. 6,15 

Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est quasi unus
ex prophetis.
Numérotation du verset Mc. 6,16 

Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem,
hic a mortuis resurrexit.
Numérotation du verset Mc. 6,17 

Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcerem25 propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui
25 carcerem ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] carcere ΩL Weber
quia duxerat eam.
Numérotation du verset Mc. 6,18 

Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Numérotation du verset Mc. 6,19 

Herodias autem26 insidiabatur illi27 et volebat occidere eum 28 nec poterat.
26 autem Li447 Li447@S Rusch Weber ] enim ΩL |
27 illi ΩJ ΩS Li447 Li447@ Weber ] ei Rusch |
28 occidere eum ΩJ ΩS Li447 Li447@ Weber ] inv. Rusch |
Numérotation du verset Mc. 6,20 

Herodes
autem29
29 autem ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch ] enim ΩL Weber
metuebat Ioannem sciens30 eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum. Et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
30 sciens ΩJL ΩS Rusch Weber ] quia sciebat Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,21 

Et cum dies opportunus accidisset, Herodes in natali suo31 cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilee.
31 in natali suo ΩS Rusch ] natalis sui ΩJL Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,22 

Cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus32 rex ait puelle: Pete a me quod vis et dabo tibi.
32 recumbentibus ΩL ΩS Li447 Rusch Weber ] discumbentibus ΩJ Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,23 

Et iuravit illi33:
33 illi] iter . Li447@
Quia34 quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei.
34 quia ΩJ L ΩS Li447@ Rusch Weber ] quod Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 6,24 

Que cum exisset dixit matri sue: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset Mc. 6,25 

Cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco
caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset Mc. 6,26 

Et contristatus est rex
propter iusiurandum35
35 iusiurandum ΩJL ΩS Rusch Weber ] + autem Li447 Li447@
et propter simul recumbentes36 noluit eam contristari37
36 recumbentes ΩJ Li447@ Rusch Weber ] discumbentes ΩL Li447 ΩS Clementina |
37 contristari ΩS Li447@ ΩJ Rusch ] contristare ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 6,27 

sed misso spiculatore precepit afferri caput Ioannis38 in disco
38 Ioannis Li447@ ΩJ ] + Baptiste ΩS, eius ΩL Rusch Weber
et decollavit eum in carcere
Numérotation du verset Mc. 6,28 

et attulit caput
eius
in disco et dedit illud puelle
et puella dedit matri sue.
Numérotation du verset Mc. 6,29 

Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius
et posuerunt illud in monumento39.
39 monumento ΩJL Li447@ ΩS Weber ] monumentum Rusch
Numérotation du verset Mc. 6,30 

Et convenientes apostoli ad Iesum
renuntiaverunt illi40
40 illi ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber ] ei ΩL ΩS
omnia que egerant
et docuerant.
Numérotation du verset Mc. 6,31 

Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum
et41 requiescite
41 et ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩS
pusillum.
Erant enim qui
veniebant
et redibant multi
et nec42 spatium
42 nec ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] necdum ΩJ
manducandi43 habebant.
43 spatium – manducandi ΩJ Li447@S Rusch Clementina ] inv.L Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 6,32 

Et ascendentes in navim44
44 navim ΩJ Li447 Li447@S Rusch ] navi Weber , navem Cava Φ ΩL Clementina
abierunt in desertum locum45 seorsum.
45 desertum locum ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber ] inv. Li447 Mt366
Numérotation du verset Mc. 6,33 

Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestres
de omnibus civitatibus concurrerunt illuc46 et prevenerunt eos.
46 concurrerunt illuc ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber ] cucurrerunt illud ΩS, cucurrerunt illuc ΩL
Numérotation du verset Mc. 6,34 

Et exiens vidit turbam multam Iesus et misertus est super eos
quia erant sicut oves non habentes pastorem. Et cepit illos docere47 multa.
47 illos docere ΩS Rusch ] inv. ΩJL Weber , eos docere Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 6,35 

Et cum iam48 hora multa fieret,
48 iam ΩJL ΩS Rusch Weber] om. Li447 Li447@
accesserunt discipuli eius dicentes: Desertus est locus49 hic et iam hora preteriit.
49 est locus ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩL ΩS
Numérotation du verset Mc. 6,36 

Dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent.
Numérotation du verset Mc. 6,37 

Et respondens ait illis: Date illis50 manducare.
50 illis ΩJL Rusch Weber ] eis Li447 Li447@ , + vos ΩS
Et dixerunt51 ei: Euntes emamus ducentis denariis52 panes et dabimus illis53 manducare.
51 dixerunt ΩL] dixit Li447 |
52 ducentis denariis ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩJ L Li447 Li447@ Weber |
53 illis Li447 Li447@ Rusch Weber] eis ΩJ L |
Numérotation du verset Mc. 6,38 

Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite et videte. Et cum cognovissent dicunt: Quinque
et duos pisces.
Numérotation du verset Mc. 6,39 

Et precepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia
super viride fenum.
Numérotation du verset Mc. 6,40 

Et discubuerunt in partes per centenos
et54 quinquagenos.
54 et ΩJ Li447 Rusch Clementina ] om. ΩS, + per ΩL Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,41 

Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus
intuens in celum,
benedixit et fregit panes55
55 panes ΩJL Rusch Weber ] panem Li447@ , om. ΩS
et dedit discipulis suis
ut ponerent
ante eos et duos pisces divisit omnibus.
Numérotation du verset Mc. 6,42 

Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Numérotation du verset Mc. 6,43 

Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus.
Numérotation du verset Mc. 6,44 

Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Numérotation du verset Mc. 6,45 

Et statim coegit
discipulos suos ascendere navim56 ut precederent eum trans fretum ad Bethsaidam57 dum ipse dimitteret populum.
56 navim ΩS] in praem. ΩJ, navem ΩL Weber |
57 ad Bethsaidam ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] a Bethsaida ΩS |
Numérotation du verset Mc. 6,46 

Et cum58 dimisisset59 eos abiit in montem orare.
58 cum CorS2 ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber ] + ipse Rusch |
59 dimisisset] + populum Li447@ *, + solus CorS2 (bene .E. ET CUM DIMISISSET SOLUS ORARE. alii correctiore trahunt vel delent li SOLUS ) |
Numérotation du verset Mc. 6,47 

Et cum sero esset, erat navis in medio mari
et ipse solus in terra.
Numérotation du verset Mc. 6,48 

Et videns
eos laborantes in remigando. Erat enim ventus
contrarius eis. Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos
ambulans supra60 mare.
60 supra ΩS Rusch ] super ΩJL Li447 Li447@ Weber
Et volebat preterire eos.
Numérotation du verset Mc. 6,49 

At illi ut viderunt eum ambulantem supra61 mare putaverunt phantasma esse et exclamaverunt.
61 supra ΩS Rusch ] super ΩJL Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 6,50 

Omnes enim viderunt eum62 et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis
62 viderunt eum ΩS Rusch ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
et dixit eis: Confidite, ego sum. Nolite timere.
Numérotation du verset Mc. 6,51 

Et ascendit ad illos in navim63
63 navim] navem ΩL Weber
et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant.
Numérotation du verset Mc. 6,52 

Non enim intellexerant de panibus.
Erat enim cor eorum64 obcecatum.
64 eorum ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] illorum ΩJ L
Numérotation du verset Mc. 6,53 

Et cum transfretassent pervenerunt65 in terram Genesareth et applicuerunt.
65 pervenerunt ΩJL Li447@ ΩS Weber ] venerunt Rusch
Numérotation du verset Mc. 6,54 

Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum.
Numérotation du verset Mc. 6,55 

Et percurrentes universam regionem illam,
ceperunt in grabatis illos66 qui se male67 habebant circumferre
66 illos Li447 Li447@ Rusch ] eos ΩJL ΩS Weber |
67 se male ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber] inv. Rusch |
ubi audiebant eum esse.
Numérotation du verset Mc. 6,56 

Et quocumque introibat, in vicos vel68 in villas aut69 civitates, in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam
68 vel ΩJL ΩS Rusch Clementina Weber] aut Li447 Li447@ |
69 aut ΩL ΩS Rusch Clementina Weber] + in ΩJ Li447 Li447@ |
vestimenti eius tangerent. Et quotquot tangebant eum
salvi fiebant.

Capitulum 6

Numérotation du verset Mc. 6,1 
marg.| {g} Et egressus inde abiit in patriam suam etc. Ex. 39.d. In extrema parte tunice sacerdotis intertexta erant mala punica et tintinnabula. Sic et hic post miracula intexit se Christi doctrina. Et dividitur hoc caput in septem partes. In prima agitur de dignitate predicationis et indignitate, sive ingratitudine auditorum. Secundo de missione discipulorum, ibi Et convocavit Tertio de morte Ioannis Baptiste, ibi Et audivit Quarto, de reditu discipulorum de predicatione ad ipsum, ibi: Et convenientes Quinto de refectione spirituali et corporali quinque millium hominum, ibi et ascendentes Sexto de liberatione discipulorum a tempestate maris, ibi et statim coegit Septimo, de communi salvatione egrorum ipsum contingentium, ibi Cum transfretassent
Numérotation du verset Mc. 6,2 
marg.| {q} Et multi audientes etc. Io. 7.g. Numquam sic locutus est homo.
marg.| {i} Et que est sapientia etc. 1Rg. 10.c. Num et Saul inter prophetas et quis pater eius ?
Numérotation du verset Mc. 6,3 
marg.| {k} Nonne hic desp ective dicunt, sicut et Is. 2.a. Quid hic sic loquitur: Et Eccl. 13.d. Dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum eius usque ad nubes perducet, pauper locutus est et dicunt, quis est hic.
marg.| {l} Faber Mal  . 3.a. Sedebit conflans et emundans argentum.
marg.| {m} Marie: Notatur qualis esse debet predicator. Filius Marie per carnis mortificationem. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum etc. Et faber edificans se virtuosis operibus et alios exemplis et sermonibus. Prv. 24.d. Prepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum et postea edifices domum tuam, ne sis testis frustra contra proximum tuum. Idem ordo. Eccl. 38.c. Qui tenet aratrum etc. et sic omnis faber et architectus etc. ergo oportet, ut habeant quatuor fratres, id est virtutes illis nominibus designatas, scilicet sit Iacobus per fortitudinem, ut luctetur contra tentationes et tribulationes. Doctrina enim viri per patientiam cognoscitur et gloria eius est iniqua pretergredi. {6. 98vb}Prv. 19.b. Item si Ioseph addens supererogationem consiliorum impletioni preceptorum. Prv. 8.b. Ego sapientia habito in consilio. 1Rg. 10.d. Saul altior fuit universo populo ab humero et sursum. Item sit Iudas glorificans Deum per humilitatis confessionem. Eccl. 3.c. Deus ab humilibus honoratur. Item sit Simon audiens merorem per compassionem. 1Mcc. 14.a. Simon quesivit bona gentis sue. Sint sorores, scilicet sapientia, intelligentia,
marg.| {n} Et scandalizabantur in illo Hinc magna, hinc humilia cernens, veritatem iudicii non recipit, sed scandalizatur, quod est impedire mentis arbitrium.
Numérotation du verset Mc. 6,4 
marg.| {o} Et dicebat illis etc. Hilarius In honoratur Dominus a suis, quamquam et docendi prudentia, id est operandi virtus admirationem moveat. In patria sua affligitur a fratribus: in Egypto ab extraneis sublimatur. Nm. 12.a. Maria et Aaron Moysi obiurgant propter uxorem Ethiopissam. Item Nm. 16.a. Chore, Nadab et Abiu: ceteri Levite contra Aaron et Moysen surrexerunt. Abraham in Chaldea affligitur, ideo dicitur ei: Egredere de terra etc. Gn. 12.a. Nota de rustico, qui nolebat adorare Crucifixum, quia factus erat de piro sua.
marg.| {p} Non est propheta etc. id est raro contingit.
marg.| {q} In patria etc. Mi  . 7.b. Inimici hominis domestici eius.
Numérotation du verset Mc. 6,5 
marg.| {r} Et non poterat: de iustitia, quia digni non erant.
marg.| {r} Vel Non poterat de misericordia, quia si plura faceret, contemnerent et plus delinquerent et ita plus punirentur.
marg.| {s} Virtutem ullam facere id est miracula.
Numérotation du verset Mc. 6,6 
marg.| {t} Et circuibat: Rabanus ut doceret doctorem esse expeditum et non acceptorem personarum. Debet autem esse doctor commendabilis in strenuitate, impiger in instruendo. Ad hanc invitat per hoc, quod dicit, Circuibat, in utilitate commodus ad hoc invitat per hoc, quod dicit Docens In caritate compatiens, ad quod invitat per hoc, quod dicit. Et contra etc. Ps. 58. Et famem patientur ut canes etc. Iob. 1.a. Consurgens diluculo offerebat holocausta per singulos.
marg.| Chrysostomus Nos, qui sumus unius regionis pastores, singulas populi passionum species circuire debemus. Studiosus medicus circuit graviter egrotantes. His, qui avaritia laborant, de malo avaritie faciamus sermonem ad medicamentum sanitatis illius. His, qui etiam ardentibus febribus libidinis estuant, aliquod remedium de apotheca materiali Apostoli proferamus. 1Cor. 3.d. Omne peccatum quodcumque fecerit homo etc.
marg.| Alteri medicamentum est increpatio, alteri consolatio. Ct. 5.b. Invenerunt me custodes, qui circuierunt civitatem, percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum etc. Act. 2.b. Nonne omnes isti, qui loquuntur, Galilei sunt ? Ps. 79. Vox tonitrui tui in rota. Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
marg.| {u} Castella in circuitu docens Non tantum civitates magnas. Mt. 21.a. Ite in castellum, quod contra vos est.
Numérotation du verset Mc. 6,7 
marg.| {x} Binos: caritate concordes. Eccl. 4.c. Melius est duos simul esse, quam unum: Habent enim emolumentum societatis sue, si unus ceciderit, ab alio fulcietur: Ve soli, quia si ceciderit etc.
marg.| {y} Dabat illis potestatem Sed aut increatam, quod esse non potest, cum idem sit, quod Deus. Aut creatam, quod iterum non videtur, quia contra Lc. 24.f. dicitur in Glossa super illud: Stetit Iesus etc. Transiens audit, stans illuminat, quia per humanitatem {6. 99ra} misertus, per eternitatem, que non movetur, lumen reddit. Et ita divinitas, per quam facit miracula, immobilis et ita nulli dedit. Dicit ergo: Et dabat illis potestatem spirituum immundorum, id est dabat eis, quod ad preces et invocationem nominis Christus eiicerentur demonia.
Numérotation du verset Mc. 6,8 
marg.| {a} Et precepit eis, ne etc.   Virg a potestas accipiendi necessaria, ita hic. Item auxilium sustentationis, incitamentum virgarum, instrumentum ultionum. Sic prohibetur. Mt. 10.c. Is. 31.a. Qui descendunt in Egyptum in equis sperantes. Ier. 15.a. Maledictus, qui confidit in homine. Beda. Item in aliis Evangelistis contradicit. Sed illa Glossa Solvit. Mattheus et Lc. memorant, Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent. Marcus, ne quid tollerent, nisi virgam tantum. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.
marg.| {b} Non peram ] Contra: Lc. 22.d. Qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Sed distingue tempora et concordabit Scriptura, si certi sunt, quod nihil deficiat eis illo tempore, non debent ferre, alio tempore possunt.
marg.| {c} Neque in zona es: Hieronymus: Si possiderent aurum Apostoli, crederentur non causa salutis hominum, sed causa lucri predicare.
Numérotation du verset Mc. 6,9 
marg.| {d} Et ne induerentur duabus tunicis Prohibetur duplicitas, Iac. 1.b. Vir duplex animo, Eccl. 2.c. Ve duplici corde et labiis scelestis.
Numérotation du verset Mc. 6,10 
marg.| {e} Quocumque introieritis in domum, illic manete etc.  : Hieronymus: Hospes fama eligendus est, ne predicatio suscipientis infamia deturpetur. 1Tim. 3.b. Oportet episcopum testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt.
Numérotation du verset Mc. 6,11 
marg.| {f} Excutite pulverem de pedibus vestris id est temporalia, quia volunt in spiritualibus vobis credere, temporalia ab eis non recipiatis, cum aliunde vivere possitis.
marg.| {g} In testimonium illis id est etiam minima itineris et laboris vestri, quem pro illis sustinuistis, exponite et annuntiate, que occasio erunt eis maioris damnationis.
Numérotation du verset Mc. 6,12 
Numérotation du verset Mc. 6,13 
marg.| {h} Et ungebant oleo multos egros et sanabantur Ex h oc et ex illo. Iac. ult. c. Infirmatur quis in vobis etc. traxit originem extrema unctio.
Numérotation du verset Mc. 6,14 
marg.| {i} Et audivit Rex Herodes ] Non re, sed spe.
marg.| Vel Rex id est filius Regis.
marg.| {k} Et dicebat ] Mt. 14.a. Notatur de hoc.
marg.| {l} Et propterea virtutes operantur in illo ] Quod negare non potest, ex invidia minuit. Sap. 4. Fascinatio nugacitatis offuscat bona.
marg.| Herodes Ascalonita occidit pueros, Mt. 2.c. Antipas decollavit Ioannem. Mt. 14.a. Agrippa Iacobum occidit, Act. 12.a. Herodes interpretatur pelliceus, id est deceptorius, vel pelliceus, id est glorians in pellibus et significat scholarem, vel magistrum de libris suis confidentem et gloriantem. Cui dicitur Eccl. 11.a. In vestitu ne glorieris unquam. Antipas dicitur transitio paupertatis, quod ei bene convenit, quia talis, quantum potest, videtur transire paupertatem, 1Mcc. 6.a. Exivit Antiochus, id est silentium paupertatis ab Antiochia et perambulabat superiores regiones et audivit esse civitatem nobilissimam et copiosam in auro et argento in Perside, templumque in ea locuples valde et venit et querebat ea predari. Tetrarcha est talis, quia regit et domat tantum carnem et non tres vires anime, Philippus frater eius, os lampadis, Christus est, Is. 40.b. Os Domini locutum est. Uxor eius Herodias, gloria, que solius Dei, Prv. 11.c. Mulier gratiosa inveniet gloriam et 12.a. Mulier diligens corona {6. 99rb} est viro suo. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Herodes igitur uxorem suam aufert Philippo, cum aliquis de sua scientia gloriatur 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti etc. Item quando bene dicta alterius sua inventa facit, Ier. 23.f. Ecce ego ad Prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea, unusquisque a proximo suo.
Numérotation du verset Mc. 6,15 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 6,16 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 6,17 
marg.| Hic Herodes alligat et incarcerat Ioannem, quia dona gratie, que habet, ad se inflectit, Rm. 1.b. Qui detinent veritatem Dei in iniustitia. Postea decollat eum, cum non a Christo sed a se putat habere, quid habet. Item. Herodes est Princeps malus et dicitur Ioannes predicator veritatis, quem, quia redarguit, occidit Herodes, quia Ioannes corripiebat eum et viros eius. Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta, Ier. 38.b. Homo iste non querit populo pacem, sed malum. Et dixit Rex Sedecias. Ecce ipse in manibus vestris est, neque enim fas est Regem vobis negare quicquam. Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum. Prv. 9.b. Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit et qui arguit impium, sibi maculam generat.
Numérotation du verset Mc. 6,18 
marg.| {m} Non licet tibi etc. Lv. 20.d. Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam etc. Glossa Ibi determinat contrarietatem, que videtur esse Dt. 25.a. Accipiet frater uxorem fratris sui, scilicet cum mortuus est. Dicit textus et Glossa Non accipiat uxorem fratris sui nescientis. Vel ita expone, ut moraliter conveniat. Ioannes interpretatur gratia, que suadet et dicit Herodi, id est cuilibet fideli, ne ducat uxorem fratris sui. Frater noster diabolus est. Unde Iob. 40.b. Ecce Behemoth quem feci tecum. Sed diaboli uxor superbia est, quia ab initio duxit eam, cum dixit Is. 14.d. Ascendam in celum etc. Hanc dicit nobis gratia, ut non ducamus.
Numérotation du verset Mc. 6,19 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 6,20 
marg.| {n} Herodes autem metuebat Ioannem etc.   Is. 29.c. In die illa erit terra Iuda Egypto in pavorem. Omnis de Egypto, qui recordatus fuerit illius, pavebit. Rm. 13.a. Vis non timere etc.
Numérotation du verset Mc. 6,21 
marg.| {o} Et cum dies opportunus accidisset etc. Hieronymus: Nullum alium legimus observasse diem natalis sui nisi Herodem et Pharaonem, ut quorum erat una impietas, esset una solemnitas.
marg.| {p} Herodes natalis sui etc.  Divi tes huius seculi divitibus faciunt cenam. Hoc est quod dicitur. Is. 34.c. Occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabunt alter ad alterum. Sed Dominus non divites, sed pauperes dicit vocari, ut Lc. 14.c. Cum facis convivium etc. Unde divites sese invitantes Herodiani sunt, qui de sua nativitate festum faciunt, non de morte sanctorum, quia per istam intrarent in gaudium, sed per nativitatem temporalem in penam et miseriam. Sap. 7.a. Ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram et primam vocem similem omnibus emisi plorans. Tamen esse sub sentibus delicias reputabat. Iob. 30.a. Natalis Herodis creatio mali prelati, ubi histriones et saltatrices ad litteram saltant et Ioannes occiditur. Unde Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum, Eccles. 7.a. Melior est dies mortis die nativitatis.
Numérotation du verset Mc. 6,22 
marg.| {q} Cumque introisset filia ipsius Herodiadis etc. Chrysostomus : Ubi est saltatio, ibi est diabolus. Neque enim Deus ad hoc dedit nobis pedes, ut cum camelis saltemus sed ut cum angelis chorum faciamus.
marg.| {r} Et placuisset ]  SENECA: Prius videndum est, cum quibus comedas, quam quid {6. 99va} comedas.
Numérotation du verset Mc. 6,23 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 6,24 
marg.| {a} At illa dixit ] Per hoc consilium impiorum significatur, cum ipsa querit, quid petam. De quo Prv. 1.b. Abscondamus tendiculas contra innocentem frustra.
marg.| {b} Caput Ioannis Baptiste ] Hieronymus: Optabat in potestate linguam habere, que illicitas nuptias arguebat.
Numérotation du verset Mc. 6,25 
marg.| {c} Volo, ut protinus des mihi ] Per hoc significatur, quod quedam mala cum impetu fiunt, ut supra 5.b. Grex cum magno impetu precipitatus est in mare. Et Ier. 8.c. Omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus vadens impetu ad prelium.
marg.| {d} In disco caput Ioannis Disc us quandoque vas quod dicitur vulgo Grael. Item mensa illa in triclinio, que vulgo dicitur Chois. Item mappa que ponitur super mensam. Unde Petro oblata sunt animalia diversa in disco.
Numérotation du verset Mc. 6,25 
moraliter
marg.| {a} At illa dixit: Caput Ioannis Baptiste ] Hic moraliter instruimur vitare saltationes et convivia luxuriosa, Is. 5.c. cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis. Item instruimur, ne cum saltatrice assidui simus, ne caput Ioannis, id est gratie, Christum, scilicet amittamus, Eccl. 9.a. Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias eam, ne forte pereas in efficacia illius. Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis meis, ne cogitarem de virgine. Quam enim partem haberet in me Deus ? quasi dicat: nullam. Qui enim adheret meretrici, unum corpus cum ea efficitur. 1Cor. 6.d. Et ita nihil cum eo habet Deus.
Numérotation du verset Mc. 6,26 
marg.| {e} Et contristatus est Rex id est ad modum contristati se habet.
Numérotation du verset Mc. 6,27 
marg.| {f} Et decollavit etc. Hieronymus: Legimus in Romana historia, Flaminium ducem Romanum, quod accubanti iuxta se meretricule, que numquam se vidisse diceret hominem decollatum, assensus sit, ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a Censoribus pulsum curia, quod epulas sanguinis miscuerit et mortem quamvis noxii hominis in alterius delicias prestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur.
Numérotation du verset Mc. 6,28 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 6,29 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 6,30 
marg.| {g} Renuntiaverunt illi omnia Argu mentum, quod minores doctores et predicatores debent dicere suis maioribus, quomodo predicaverunt et docuerunt, Gal. 2.a. Contuli cum illis, qui videbantur esse aliquid, evangelium, quod predico etc. sed si iste edoctus tantum timuit, quid et nos ?
marg.| {h} Que egerant etc.] Primo egerant, postea docuerunt Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum.
Numérotation du verset Mc. 6,31 
marg.| {i} Venite seorsum etc. ne malis consentiatis.
Numérotation du verset Mc. 6,31 
moraliter
marg.| Post activam redeundum est ad contemplativam.
Numérotation du verset Mc. 6,31 
mystice
marg.| Mystice: Reliquit Iudeam et rediit ad gentes, ut tangit Glossa
Numérotation du verset Mc. 6,32 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 6,33 
marg.| {k} Erant enim qui veniebant et redibant multi ] sicut patet de his, qui ibant et redibant, Io. 6.g.
marg.| {l} Et pedestres In terra Syrie venientem unum solum Prophetam invenimus equitasse et a leone devoratum fuisse. 3Rg. 13.e. Balaam equitavit et ei mors imminebat. Nm. 22.f. Item Pedestres non in curribus et equis. Ecce, quod notat magnum desiderium, scilicet quod pedestres, quod currebant, quoad ad locum desertum.
marg.| {m} De omnibus civitatibus cucurrerunt illuc etc.  Civi tas quandoque in malo accipitur. Unde Os. 11.d. Civitatem {6. 99vb} non ingrediar, Ier. 48.c. Relinquite civitates et habitate in petra.
Numérotation du verset Mc. 6,34 
marg.| {n} Et exiens etc.   sic debet predicator exire de studio ad turbas mente ad compatiendum. Mi. 4.a. De Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem.
marg.| {o} Quia erat etc. 3Rg. 22.c. Vidi cunctum Israel in montibus dispersum quasi oves errantes, non habentes pastorem. Verba sunt, 1Pt. 2.d. Eratis aliquando sicut oves errantes, sed conversi etc.
Numérotation du verset Mc. 6,35 
marg.| {p} Et cum iam etc.   Iam hora preteriit ] quia usque in finem seculi gentiles in cecitate perstiterunt. Hora fieret, id est vespere facto, sicut dicit Mt. 14.b. In quo significatur, quod post occubitum solis mundane prosperitatis in deserto, penitentie apponendus est ipse panis doctrine et Eucharistie. Unde Iudeis post transitum maris rubri in deserto constitutis dicitur. Ex. 11.a. Ecce pluam vobis, panes de celo: et 3Rg. 19.a. Elias in deserto invenit ad caput suum panem et aquam. Cui dixit Angelus, ut surgens comederet.
marg.| {q} Etiam hora preteriit ] comedendi, nescientes quid dicerent, videntur loqui sicut Petrus, cum dixit Lc. 5.b. Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Ex quo enim locus desertus erat, oportebat, quod eos pasceret.
Numérotation du verset Mc. 6,37 
marg.| {r} Et respondens ait etc. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei. Et 1Pt. 5.a. Pascite, qui in vobis est, gregem. Io. ult. d. Ter dictum est, pasce. Pasce verbo, pasce, exemplo, pasce temporali presidio, scilicet si opus est. Ez. 34.b. Pastores non quesierunt gregem meum, sed pascebant semetipsos et gregem meum non pascebant.
marg.| {s} Euntes etc. Io. 6.a. dicunt: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt his, quid ergo dicitur hic euntes emamus ducentis denariis panes et dabimus illis. Sed hic quasi non sufficiant, emamus tamen panes et demus.
Numérotation du verset Mc. 6,38 
mystice
marg.| Hi quinque panes, sunt quinque libri Moysi, quia in operibus legis tamquam ex pane erat vita. Augustinus. Quinque panes lex, quinque libros Moysi continens. Et duo pisces, Psalmi et Prophete fortissimum legis saporem temperantes. Bernardus. Quinque panes, vilitas vestium, maturitas sensuum, temperantia gule, custodia lingue, labor manuum. Duo pisces, fides et penitentia. Augustinus. Quinque panes contritio, confessio, satisfactio, perseverantia. Duo pisces, exempla confessorum et exempla Martyrum. Primus elixus, secundus assus. Augustinus. Quinque panes, cognitio sui, pudor commissi, dolor amissi, timor inferni, desiderium celi. Duo pisces, fides et spes.
Numérotation du verset Mc. 6,39 
marg.| {t} Et precepit illis etc.  Cont ubernia intellige diversas hominum societates, quia de diversis villis venerant. Iuxta quod milites in eodem tabernaculo societatem habentes, contubernales solent dici.
marg.| {u} Super viride fenum Per hoc patet, quod proximum erat Pascha. Io. 6.a. Quia solent herbe tunc virescere.
Numérotation du verset Mc. 6,40 
marg.| {x} Et discubuerunt in partes per centenos etc. Sap. 1.a. In malevolam animam etc. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe etc.
Numérotation du verset Mc. 6,41 
marg.| {y} Et acceptis quinque panibus etc.  Intuens in celum: Hilarius: In celum Dominus respexit, honorem Patris, a quo erat ipse confessus, ut qui adessent intelligerent, a quo tante virtutis accepissent {6. 100ra} officium dirigentes et ipsi oculos mentis ilLc. Sic et nos facere decemus, quoniam omne datum optimum et omne donum perfectum desursum etc. Iac. 1.c. Lam. 3.e. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum Ioel. 1.d. Bestie agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te.
marg.| {a} Benedixit et fregit panes: Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum etc. Quia nisi sacra Scriptura frangatur, minores inde edificantur. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem etc.
marg.| {b} Et dedit sic dedit legem Moysi, ut daret populo. Ps. 71. Suscipiant montes pacem populo.
marg.| {c} Discipulis suis ] qui sunt dispensatores verbi, 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo etc. Unde et in signum huius missus est Ananias ad Paulum etc. Act. 9.c.
Numérotation du verset Mc. 6,42 
marg.| {d} Et manducaverunt omnes etc.  Verb um Dei, seu scientia Theologica expellit famem et sitim. Unde Io. 4.b. Qui biberit ex hac aqua, non sitiet in eternum. Sed alie scientie non satiant, sicut nec silique filium prodigum: Lc. 15.c. Agg. 1.b. Comedistis et non estis saturati, bibistis et non estis inebriati, Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insatiabilis est. Psalmo 131. Pauperes eius saturabo panibus.
Numérotation du verset Mc. 6,43 
marg.| {e} Et sustulerunt reliquias etc.  Hec sunt vasa vilia, scilicet Apostoli. Unde dicit Apostolus. 1Cor. 4.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Sed tamen ipsis revelantur Dei secreta, ut sup. 4.b. Vobis datum est nosse etc. Mt. 13.b.
Numérotation du verset Mc. 6,44 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 6,45 
marg.| {f} Et statim etc. Hic docet nos fugere laudes hominum et honores mundi. Io. 5.g. Caritatem ab hominibus non accipio. Item Io. 6.b. Cum vidisset Iesus, quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit. Ibi Chrysostomus Christus fugit, erudiens nos mundanas contemnere dignitates. Quare ergo dicit propheta: Ecce Rex tuus venit ; Responsio. Quia regnum dicit, quod in celis est. Discamus igitur honores mundi contemnere, quia sicut divitie ad illos sunt inopia et vita ad illam mors, sic honor iste ad honorem eternum est derisio et contumelia. Iob. 34.b. Qui dicit Regi apostata. Ibi Gregorius. Superbus rector toties ad culpam apostasie labitur, quoties preesse hominibus delectatur. Is. 3.b. Nolite constituere me principem populi. Ecclesisitici 7.a.a Noli querere fieri iudex etc.
a Sir. 7, 6.
marg.| {g} Coegit discipulos suos etc.  quas i vi, quia imbecillis est natura hominis ad contemnendum potestatem, ut dicit Tullius.
marg.| {h} Ut precederent eum transfretum. Misericordia precedit novitios protegendo, provectos sequitur adiuvando. Unde Ex. 14.e. Tollens se Angelus Dei, qui precedebat castra Israel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens, post tergum stetit inter castra Egyptiorum et castra Israel.
marg.| {i} Ad Bethsaidam. Contra dicit Io. 6.b. Cum ascendissent navem, venerunt transmare Capharnaum. Sed non est contra, quia de una civitate ad aliam venit. Bethsaida domus venationis. Per hoc, quod ad domum venationis mittit, ostendit, quod pastores debent venari peccatores scientia et doctrina. Ier. 3.e. Dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent etc. Ier. 16. mittam eis multos venatores et venabuntur eos, de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.
marg.| {k} Dum id est donec.
Numérotation du verset Mc. 6,46 
marg.| {l} Abiit in montem orare Insi nuans, quod qui vult orare, debet ad superna mentem levare.
Numérotation du verset Mc. 6,47 
marg.| {m} Et cum sero esset etc.  Ex u na parte impugnant heretici, ex alia tyranni, ex alia falsi fratres, ex alia demones. Primi fidem, Secundi substantiam, Tertii mores, Quarti animas auferre nituntur. Mt. 10.b. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.
marg.| {n} Mari quia post Ascensionem Domini in celum, ingruente tribulatione, {100rb} Ecclesia multis tribulationibus est afflicta.
marg.| {o} Et ipse solus in terra quia solus sine timore casus, sive submersionis.
Numérotation du verset Mc. 6,48 
marg.| {p} Et videns eos etc.  Quia difficile est regere Ecclesiam, propter quod excusans se dicebat, Ier. 1.b. A, a, a, Domine, Deus ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et Moyses. Ex. 4.c. Obsecro, Domine, non sum eloquens.
marg.| {q} Et circa quartam vigiliam ] Quatuor sunt vigilie: - conticinium: sero ; -intempestum: idem Infra 13. An media nocte gallicantus; - gallicinium ; - antelucanum: mane
marg.| matutinum: hereticorum, falsorum fratrum.
marg.| Funiculus triplex, qui difficile rumpitur, sed tamen rumpitur. Ex. 14.f. Iam advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus etc. Ps. In matutino interficiebam omnes peccatores terre.
marg.| Vigilant antichristi, adolescentes, iuvenes, senes.
marg.| Quatuor vigilie: Prima suggestio demonum. Secunda tentatio carnis. Tertia concupiscentia oculorum. Quarta superbia vite.
marg.| Quatuor vigilie: Scrutinium peccati ; Lam. 3.e. Scrutemur vias nostras ; Soph. 1.c. Scrutabor Hierusalem etc. - Detestatio peccati ; 2Rg. 13.e. Maius erat odium, quo oderat Amnon Thamar ;- Propositum penitendi. Ps. 31. Dixi confitebor etc. Idem concupiscit anima mea etc. - Actus penitentie: hic.
marg.| {q} Circa quartam vigiliam ] Quatuor vigilie distinguuntur hic et supra, Mt. 14.c. Prima conticium. Secunda intempestum. Tertia gallicantus1. Quarta antelucanum. Et aliis nominibus nominantur, infra 13.d. Sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. In quarta vigilia, scilicet mane, interficit Dominus peccatores quoad peccatum. Ps. 100. In matutino interficiebam omnes peccatores terre. Ex. 14.f. Iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Egyptiorum per columnam ignis et nubis et interfecit exercitum eorum.
1 Gallicantus Ed 1754 ] gallinicantus Ed1703
marg.| Quatuor vigilie: <1> contemptus temporalium ; 1Io. 2.c. Nolite diligere mundum, neque ea, que in mundo sunt. Huius vigilie sunt tres hore: Contemptus divitiarum: contemptus dignitatum, contemptus deliciarum. <2> Mortificatio carnis. Col. 3.a. Mortificate membra vestra etc. Huius vigilie sunt tres hore: Victus tenuitas, vestitus asperitas, laborum diuturnitas. <3> Appetitus virtutum. Huius vigilie sunt tres hore: Largitio eleemosynarum, effusio lacrimarum, instantia orationum. Tb. 12.c. Quando orabas etc. <4> Desiderium eternorum. Huius vigilie sunt tres hore: oblivio temporalium, contemplatio celestium. Phil. 3.c. Ea que retro sunt etc. Studium Scripturarum.
marg.| Ad has tenetur perfectus status hominum. Unde notandum, quod duo sunt status hominum, qui vigilare debent: primus communis, secundus perfectus.
marg.| {r} Noctis ] Hilarius. Vigilia: Prima legis. Secunda Prophetarum. Tertia corporis adventus. Quarta in reditu claritatis.
marg.| {u} Et volebat preterire eos id est ad modum volentis se habebat. Sic et Lc. 24.d. Finxit se longius ire, id est ad modum fingentis se habuit, non tamen duplex erat, quia faciendum erat, ut ita compellerent eum ad hospitium. Augustinus de concordia Evangelistarum. Quomodo intellexerunt Apostoli Dominum velle preterire eos, nisi quia in diversum ibat, quod ad eliciendum illum clamorem volebat, cui subveniri oportebat.
Numérotation du verset Mc. 6,49 
marg.| {f} Venit Dominus ad e os   ambulans supra mare . Ad has vigilias tenetur communis status hominum.
marg.| {t} Supra mare Ps. 92. Mirabiles elationes maris etc. Is. 63.a. Torcular calcavi solus.
marg.| {x} At illi etc.  supra mare Ex h oc voluit quidem dicere, quod ad tempus sumpsit agilitatem. Sed non est ita, quia non esset miraculum.
marg.| {y} Putaverunt phantasma Sic multi cum vident aliquem benefacere, dicunt phantasma est, non facit nisi propter {6. 100va} hypocrisim ? Omnes enim viderunt eum et conturbati sunt. Hieronymus: Magni timoris indicium est confusus clamor et incerta vox: et statim iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde. Et clamavit ad me et ego exaudiam eum. Is. 30.e. Ad vocem clamoris tui statim, ut audierit, respondebit tibi. Et statim locutus est etc. Confidite, Io. 16. Confidite etc. Ier. 1.b. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum. Is. 43.a. Cum transieris per aquas, tecum ero et flumina non operient te.
Numérotation du verset Mc. 6,50 
marg.| {c} Ego sum, nolite timere ] Hieronymus Non subiungit quis esset, quia ex nota voce poterant eum intelligere.
Numérotation du verset Mc. 6,51 
marg.| {d} Et ascendit etc.  et cessavit ventus Eccl. 43. In sermone eius siluit ventus.
Numérotation du verset Mc. 6,52 
marg.| {e} Non enim intellexerunt de panibus Prv. 20.b. Aperi oculos tuos et saturare panibus.
marg.| {f} Erat enim cor eorum obduratum quia non intelligebant deitatem. Eccl. 43.a. Sol refulgens radiis suis, id est miraculis obcecat oculos.
Numérotation du verset Mc. 6,53 
marg.| {g} Et applicuerunt ] post transfretationem presentis maris.
Numérotation du verset Mc. 6,54 
marg.| {g} Cumque egressi essent de navi ] militantis Ecclesie electi cognoscent Christum. Unde Bar. 3.d. Quis transfretavit mare et invenit illam.
marg.| {i} Continuo cognoverunt ] 1Cor. 13.d. Tunc cognoscam sicut cognitus sum.
Numérotation du verset Mc. 6,55 
marg.| {k} Et percurrentes etc.  sic deberent Prelati et predicatores discurrere et infirmos ad Christum adducere. Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum, sic fecit Iosaphat. 2Par. 17.b. Docebant populum in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant omnes urbes Iuda, atque erudiebant populum, illic, scilicet quos iussit Iosaphat.
marg.| {l} Ceperunt in grabatis eos ] Is. ult. f. Afferent donum Domino in equis et quadrigis et lectis etc.
marg.| {m} Qui se male habebant infi rmos.
Numérotation du verset Mc. 6,56 
marg.| {n} In plateis ponebant infirmos sicu t. Act. 5.c. In plateis ponebantur infirmi, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum et liberarentur.
marg.| {o} Et deprecabantur etc.  Vest imentum Christi est caro eius. Is. 63.a. Quare ergo rubrum est indumentum tuum ? Fimbria ultima pars vestis, passio Christi. Ad tactum eius, id est fidem et imitationem sanantur omnes infirmi. Mt. 9.c. Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero. Za. 8.d. Apprehendent fimbriam viri Iudei dicentes. Ibimus vobiscum, audivimus enim etc.
marg.| {p} Et quotquot tangebant eum, salvi fiebant ] Infra ult. d. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_6)

Notes :