Hugo de Sancto Caro

<56.607b> Prologus ‘Marcus evangelista electus’

Numérotation du verset Mc. Prol.607b,1 

a Incipit prologus beati Hieronymi in Marcum evangelistam. - Marcus evangelista1, Dei electus2 et3 Petri4 in baptismate filius5 atque in divino sermone discipulus, sacerdotium6 in Israel agens7, secundum carnem levita, ad fidem
a ¶Fons : HIERONYMUS (PSEUDO), Argumentum in Mc., PL 103, 279 = ANONYMUS , In Sedulii Scoti explanatiuncula de breviariorum et capitulorum canonumque differentia, Expositio in Marcum, argumentum, PL 103, 273A ; BRUYNE , Préfaces, XIII § 6.2, p. 171 ; cf. Liber de ortu et obitu patrum, § 54, PL 83 (BHL 6545), 1292C (Repertorium biblicum, n° 607). <ex quo> Glossa ordinaria (Rusch) <ex quo> Glossa dominicana (Wi1112 etc.). [MM2023]
¶Codd. : <prologus 56.1> (Non contuli) ΩJ ΩL Cas239 (f. 225r sine glossa ) (f. 126r-127r) Rusch PL103 Bruyne (p. 171 collatio testium huius editionis valde mendosa est ) ; om. Cor3 | Incipit... evangelistam] Incipit prologus in evangelium Marci ΩP, Incipit prologus in evangelium secundum Marcum ΩJ, Incipit prologus in Marcum evangelistam ΩL, Incipit prologus in libro Marci evangeliste ΩS
1 evangelista ΩJ ΩL ΩS PL103 ] om. Cas239 ; + qui interpretatur excelsus PL83 |
2 electus ΩS Rusch Bruyne (E² K S² Z² To22 E F H² P9380 K Q V)] om. ΩJ Bruyne PL83 PL103 | electus Dei] inv. ΩL |
3 Et Cor2 ΩL ΩP ΩS Bruyne PL83 PL103 Rusch ] beati Cor4 ΩJ |
4 Petri] + apostoli ΩS² ( marg. pr. m.) |
5 in b. - f. ΩJ ΩS] inv. ΩL |
6 sacerdotium ΩL ΩS Rusch PL83 PL103 ] sacerdotio ΩJ |
7 agens ΩL ΩS Som40 Rusch PL83 PL103 ] fungens ΩJ |
Christi conversus8
8 ad fidem Chr. - conversus ΩH ΩF ΩS] inv. ΩJ Rusch Weber
evangelium in Italia scripsit9, ostendens in eo quid10 generi suo deberet et Christo.
9 scripsit ΩJ ΩL ΩS Som40 Rusch PL103 ] conscripsit ΩP, scribit in tempore Claudii Caesaris PL83 ( ab hinc textus differt ) |
10 quid ΩH ΩF ΩL ΩP ΩS Rusch PL103 , Bruyne ( D plerique codices )] quod PL103 Bruyne (O X Y A1), + et Cor2 ( anti. glos.) ΩJ PL103 Rusch Bruyne |
Numérotation du verset Mc. Prol.607b,2 

Nam initium principii11 
11 principii] principium ΩH
in voce prophetice
exclamationis instituens, ordinem levitice electionis12
12 electionis ΩH ΩJ ΩL etc. ] lectionis ΩF
ostendit ut predicans predestinatum
Ioannem13 filium Zacharie, in voce angeli emissum annuntiantis14,
13 pred. Io.Cor2 (glos.) ΩF ΩJ ΩS Rusch Bruyne] inv. ΩL |
14 emissum annuntiantis ΩF ΩJ ΩP ΩS] inv. ΩJ ΩL Bruyne etc., enuntiantis emissum Cas239 Bruyne ( D E O T V X Y Z C E H² I ) |
non solum verbum carnem15 factumb
b Cf. Io. 1, 14.
15 carnem ΩL ΩJ ΩS Rusch Bruyne ( nonnulli codd .)] caro Cas239 Bruyne PL103
sed et16 corpus Domini
16 et ΩL ΩS Rusch PL103 Bruyne ( nonnulli codd .)] om. Cas239 ΩP ΩJ Bruyne
in omnia
per verbum
divine vocis
animatum17
17 vocis animatum Cor2 (anti. Glos.) ΩF ΩJ ΩL etc. ] vocis ΩH
in18 initio evangelice predicationis ostenderet,
18 in ΩH ΩF ΩP ΩS Cas239 ] om. ΩL ΩJ Rusch PL103
ut qui19 hec legens20
19 qui ΩH ΩF ] quis |
20 legens ΩH ΩF ΩS Bruyne Rusch PL103 ] legerent ΩL ΩJ legeret Bruyne (P) |
sciret21 cui initium carnis in Domino22
21 sciret ΩS Rusch PL103 ] scirent ΩL ΩJ |
22 Domino Cor2 (glos.) Cor4 ΩL ΩJ ΩS Rusch Bruyne] Deo Cor2 (anti. al.) PL103 Bruyne (aliqui codices) |
et Iesu23 advenientis24 habitaculum
23 et Iesu ΩH ΩL ΩJ ΩS Rusch PL103 Bruyne ( plerique codd. ) etc.] Iesu Cas239 ΩF , et Dei PL103 Bruyne |
24 advenientis ΩF ΩS ] advenienti Cas239 |
prol.|caro
deberet agnoscere25
25 agnoscere ΩF ΩS] agnosceret Cas239
atque in se
verbum
vocis
quod in consonantibus
perdiderat,
inveniret.
Numérotation du verset Mc. Prol.607b,3 

Denique cum perfecti evangelii opus intrasset26 a baptismo Domini predicare Deum incipiens27 non laboravit nativitatem carnis quam in prioribus viderat28, dicere.
26 Denique cum... intrasset Cas239 Cor4 ΩH ΩF ΩP ΩJ ΩS CorS1 ] Denique et... intrans et CorS1=Cor3 (al’ sic quo ordine) ΩL Rusch PL103 Bruyne, Denique perfecti.... intrans et Cor2 Bruyne (K U Z* G M T C D E F K T V Z ), Denique perfecti... intrasset Cor4 Bruyne ( D B Y) , |
27 incipiens Cor4 ΩH ΩF ΩS ] inchoans Cas239 Cor2 ( anti.) ΩL ΩJ Rusch PL103 Bruyne |
28 viderat CorS1 (vel) Cor3 (al.) ΩL ΩS Som40 Rusch PL103 Bruyne ] didicerat ΩJ Bruyne (I P), |
Sed totius exprimens29 expositionem30 deserti, ieiunium numeri31,
29 totius exprimens Cor2 (glos.) ΩH ΩF ΩP ΩJ ΩS Som40 Rusch ] totus in primis Cas239 ΩL PL103 Bruyne |
30 expositionem Cor2 ( glos. ) ΩH ΩJ ΩL ΩS Som40 Rusch PL103 , Bruyne ( plerique codd. )] expulsionem Bruyne, positionem , mutil. ΩF |
31 ieiunium numeri ΩH ΩF ΩJ ] numerum ieiunii |
temptationem diaboli, congregationem bestiarum et ministerium protulit angelorum, ut instituens32 nos ad intelligendum singula in brevi compingens nec33 auctoritatem34 facte rei demeret
32 ut instituens Cas239 ΩP ΩJ ( marg . ) ΩL ( sec. m. cancel. ut) ΩS* ( ut videtur) PL103 Bruyne ] et instituens Rusch , ut instruens ΩS² Bruyne ( ), et instruens Bruyne (S* Ω C T ), mutil. ΩF |
33 nec ΩP ΩJ ΩL ΩS PL103 Bruyne ] ne Rusch, mutil. ΩF |
34 auctoritatem ΩJ ΩL ΩS PL103 ] autoritatem Rusch, mutil. ΩF |
et perficiendi operis35 plenitudinem non negaret.
35 perficiendi operis Cor2 (anti.) ΩL ΩS Rusch Bruyne (aliqui codd.)] perficiendo operi Cor4 ΩJ PL103 Bruyne
Numérotation du verset Mc. Prol.607b,4 

Denique amputasse sibi post fidem pollicem36 dicitur ut sacerdotio37 reprobum38 haberetur.
36 post f. – p. ΩJ ΩL ΩS etc.] inv. ΩP |
37 sacerdotio Cor2 ] sacerdotii Cas239 |
38 reprobum ΩH ΩF ΩS ] reprobus ΩJ Rusch Weber |
Sed tantum consentiens fidei predestinata
potuit electio ut nec39 sic in opere verbi perderet quod prius meruerat in genere.
39 nec ΩH Rusch Bruyne etc.] om. ΩS
Numérotation du verset Mc. Prol.607b,5 

Nam40 Alexandrie episcopus fuit cuius41 per singula opus fuit42 scire et43 evangelii in se dicta44 disponere et disciplinam legis in se45 agnoscere et divinam in carne Domini46 intelligere naturam que47 in48 nos primum49 requiri oportet50.
40 Nam ΩH ΩJ ΩS Rusch PL103 ] + et Cas239 ΩL ΩF |
41 cui ΩH ΩF ] cuius Cor2 (anti. glos.) ΩJ ΩL Rusch |
42 fuit ΩJ ΩL ΩS Rusch ] om. Cas239 ΩP Bruyne PL103 |
43 scire et ΩF ΩP ΩJ ΩL ΩS PL103 , Bruyne ] sciret Cas239 Bruyne ( plerique codd. ?) scire Rusch |
44 in se – dicta ΩH ΩJ ΩL etc. ] inv. ΩF |
45 legis - in se ΩH F ΩS] inv. Rusch Weber etc. |
46 carne Domini Cor2 (anti. glos.)] carnem Domini ΩS , carne Cas239 |
47 que ] qua Cas239 |
48 in ΩH ΩJ ΩL ΩS Cas239 Som40 Rusch PL103 ] et ² (in ras.) Bruyne , ut * (ut videtur) |
49 primum ΩS ] premium Cas239 |
50 oportet ΩL Som40 ] om. Cas239 Bruyne PL103 | requiri o. H F ΩP ΩS] inv. Cor2 ( anti. glos. ) ΩJ ΩL Rusch Weber , oportet inquiri ΩL |
Numérotation du verset Mc. Prol.607b,6 

Denique51* inquisita volumus agnosci, habentes mercedem exhortationis,
51 Denique H F ΩS ] Dein Bruyne (CT), Dehinc Cor2 ( anti. glos. ) ΩJ Bruyne
quoniam “qui plantat
et qui rigat unum sunt, qui autem incrementum prestat Deus est”52 c.
c Cf. 1Cor. 3, 7.
52 incrementum... est Cor2 H F ΩS ] + Explicit prologus ΩP ΩJ ΩL

<56.607b> Prologi Hieronymi in Marcum expositio Hugonis

marg.| HSC1. Marcus Evangelista Dei etc. Huic autem operi premittitur prologus, qui dividitur in quinque partes. In prima parte commendatur autoritas. In secunda locus ostenditur, ubi scripsit, ibi   in Italia etc. In tertia, quomodo scripsit, ibi   Ostendens in eo etc. In quarta, qua de causa   Denique cum perfecti Evangelii etc. In quinta, rediit ad commendationem autoritatis, ibi   Denique amputasse etc.
marg.| HSC1. In prima parte commendatur a quinque. Primo, a dignitate, ibi Evangelista. Secundo, a professione, ibi   Et Petri in baptismate filius. Unde 1Pt. ult. d. Salutat vos Marcus filius meus. Tertio, a statu ante fidem, ibi: Sacerdotium in Israel. Quarto, a genere ibi   Secundum carnem Levita Quinto, a fide, ibi   Conversus ad fidem Christi. Et notandum quod hic procedit secundum ordinem artificialem, in quo magis dignum preponitur minus digno. E converso secundum ordinem naturalem etc. Dicit ergo.
marg.| HSC1. {a} Marcus quod interpretatur excelsus mandato. Et est commendatio a {6. 90rb} nomine.
marg.| HSC1. {b} Evangelista Dei ] a dignitate officii in fide.
marg.| HSC1. {c} Electus non se ingerens. Hbr. 5.a. Nemo sibi assumat etc.
marg.| HSC1. {d} Et Petri in baptismate filius a professione. 1Pt. 6.d. Salutat vos Marcus.
marg.| HSC1. {e} Discipulus ab autoritate magistri.
marg.| HSC1. {g} Sacerdotium in Israel agens a dignitate prioris officii, vel ab ordine.
marg.| HSC1. {g} Secundum carnem Levita Hoc a genere, quia Leviticus fuit.
marg.| HSC1. {h} Conversus a fidei professione.
marg.| HSC1. {i} Evangelium ab o fficio ministerii.
marg.| HSC1. {k} In Italia ] ecce secunda pars, que ostendit, ubi scripsit, Grece secundum quosdam, cuius signum est, quia diversas habet translationes.
marg.| + HSC2. In postilla1 magistri Stephani de Langetona quod, cum ipse hunc librum legeret Parisius, fuit quidam in scholis2 vir maximi nominis, nomine Ioannes Belet, qui asserebat se vidisse cathedram Marci super quam scripsit3 hoc evangelium.| A a
a Additio ad Glossa dominicanam (Hugonis de Sancto Caro recensio posterior) in loc. et cod. cit.
1 postilla] postillis Sor16
2 scholis ΩH ] scolis Sor16
3 scripsit] super praem. Sor16 (vel sp expunct.)
marg.| HSC1. {l} Ostendens in eo ] Ecce tertia pars.
marg.| HSC1. {m} Quid et generi suo deberet et Christo ] {m}   Quid generi suo scilicet reverentiam ]   quia ab Isaia incipit Infra sup. quod ex genere debeat Christo, hoc s. Evangelium scribere et eius utramque naturam aperire credentibus: vel generi, id est prophetis, quorum prophetias debet exponere et aliis predicare.
marg.| HSC1. {n} Nam initium ] quod proprie est tituli et incipit ibi   Initium etc. Principii quod proprie est nationis et incipit ibi. Fuit Ioannes Unde sic exponendum est. Initium principii id est initiale premissum principio. Et loquitur metaphorice: Sicut semen, quamdiu latet sub terra, dicitur initium, quando emergit principium, quando per articulos distinguitur, exordium Vel per Endiadim Initium principii id est initiale principium vel principale initium. Vel Initium principii quia ad confirmandum principium narrationis sunt prophetie premisse summa expositionis. Et hoc, Initium principii in voce prophetice exclamationis instituens id est a testimoniis Prophetarum incipiens, quibus tamquam preconibus convenit clamare quasi in modum tube.
marg.| HSC1. {o} Ordinem Levitice electionis id est dignitatem Tribus Levitice in ministerium suum a Deo electe. Vel Ordinem Levitice electionis, id est electe Levitici ordinis, de quo ordine, scilicet prophete, electi sunt et precursor Domini.
marg.| HSC1. {p} Ostendit hoc ipso.
marg.| HSC1. {q} Ut predicans predestinatum Ioannem filium Zacharie id est sola Dei gratia creatum, sicut predestinatio est ex sola Dei gratia.
marg.| HSC1. {r} In voce ]   cont ra usum et legem nature, quia uterque parentum processit in diebus suis. Lc. 1.a.
marg.| HSC1. {s} Angeli Gabr ielis scilicet.
marg.| HSC1. {t} Annuntiantis emissum id est edictum, vel promissum, Angeli, dico, annuntiantis, quia eius nativitas, vel promissio prenuntiata est ab Angelo. Et hec eadem per duas prophetias ostenditur, scilicet Ecce ego mitto. Et vox clamantis in deserto.
marg.| HSC1. {u} Non solum verbum carnem factum hoc scilicet. Et respicit hoc, quod sequitur, scilicet.
marg.| HSC1. {x} Sed et corpus Domini mate riale, quod de Virgine sumpsit et in Virgine.
marg.| HSC1. {y} In omnia scil icet charismata, id est omni charismate Spiritus sancti repletum. Col. 2.b. In quo inhabitat plenitudo Divinitatis corporaliter. De cuius plenitudine omnes accipimus. Io. 1.b.
marg.| HSC1. {z} Per verbum id est filium hominis, assumptio, initium, qui est verbum divine vocis id est Ioannis, qui est vox divina. Christus enim verbum etiam vocis, Ioannes vox verbi, id est declarans verbum etiam vocis, Ioannes vox verbi, id est declarans verbum. Vel.
marg.| HSC1. {x} Corpus Domini scilicet mysticum, unde intelligi debet Christi, vel Ecclesie animatum et etiam non animatum, quia Ecclesia per filium incarnatum omni munere Spiritus sancti est repleta, in singula habens singula et non omnia. Et hoc est per verbum Dei etc. id est per verbum Ioannes. Vel.
marg.| HSC1. {z} Per verbum divine vocis Chri sti. Mt. 3.b. Facite fructus dignos penitentie. Per hanc enim animatum corpus spirituale Domini, id est mysticum, ad hoc ut sit idoneum ad percipiendum omnia charismata Spiritus sancti. Vel.
marg.| HSC1. {q} Ut predicans oste ndit, id est ut Marcus predicans Ioannem predestinatum filium Zacharie.
marg.| HSC1. {r} In voce Angeli id est in nomine Angeli, emissum ad predicandum. Mal. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum. Ostendens, non solum Verbum carnem factum id est non solum HSC1. {6. 90va} divinam naturam. Sed et corpus Domini id est humanam naturam. Per verbum divine vocis id est per predicationem Ioannis. Verbum dico animatum in anima, quia Ioannes nulli pepercit, nec militi, nec Herodi, nec Sacerdotibus.
marg.| HSC1. {a} Divine vocis Int. id est Ioannis, qui fuit vox Verbi.
marg.| HSC1. {b} Animarum Inte rl. id est charismatum donis impletum.
marg.| HSC1. {c} Initio Evangelice predicationis ostenderet Fere in initio, quia premisso de precursore, statim, subdit de mediatore.
marg.| HSC1. {d} Ut qui id est quicumque hec legens supple esset, vel legere sciret scilicet quis esset ille.
marg.| HSC1. {e} Cui Int. scilicet Ioanni.
marg.| HSC1. {f} Initium carnis Int. id est principium carnis.
marg.| HSC1. {g} In Domino in v irtute Domini et operatione, quia etsi omnes habeant initium carnis a Domino, specialiter tamen Ioannes, qui contra usum et legem nature miraculose conceptus est. Et hoc consonat ei, quod dictum est supra. Predestinatum Ioannem. Vel. In Domino id est ad honorem Domini, ut adhuc existens in utero testimonium perhibuit, cum de adventu matris eius exultavit. Lc. 2.d. Vel hoc dicitur de Ioanne, quia sanctificatus fuit de utero.
marg.| HSC1. {h} Et Iesu advenientis habitaculum caro deberet agnoscere Hoc multipliciter exponitur. Secundum Interl. repete. Ut qui hec legeret, sciret quod.
marg.| HSC1. {i} Caro id est homo deberet agnoscere se esse habitaculum Iesu advenientis per gratiam.
marg.| HSC1. {l} Atque in se verbum vocis id est Christum Dei filium.
marg.| HSC1. {n} Quod in consonantibus perdiderat, inveniret quia eo ipso, quod adveniens inhabitavit carnem, potuit caro, id est quilibet iustus agnoscere se esse habitaculum eius. Unde 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est. Vel adveniens per unionem Deitatis ad humanitatem, quia per hoc, quod Deus fuit miraculose initium conceptionis caro, id est homo posset agnoscere, quod et ipse Iesus conciperetur etsi caro inveniret verbum, id est Dei filium, vocis, id quod secutum est vocem, id est Ioannem. Quod scilicet Verbum perdiderat in consonantibus id est in primis parentibus peccato consentientibus. Vel.
marg.| HSC1. {i} Caro id est Ioannes ostendit habitaculum per gratiam et sic inveniret in se scilicet Ioanne nato. Verbum vocis in Zacharia patre suo, cui cum natus est Ioannes, loquela reddita est. Quod verbum id est loquelam perdiderat Zacharias vel Ioannes, in Zacharia in consonantibus quas proferre non poterat, sine quibus non est verbum. Muti enim etsi vocales possint proferre, non tamen consonantes. Vel Caro id est carnalis intelligentia legis, vel carnalis intelligens legem. Deberet agnoscere se esse habitaculum Christi spiritualiter, id est in eius adventu fuit hoc declaratum. Et sic inveniret verbum vocis id est Christum Dei filium Quod in consonantibus perdiderat id est quod significatum fuit in amissione consonantis, id est vocis Zacharie. Inveniret, inquam, quod facit in paucis credentibus in exitu gratie, quod significatum est in hoc, quod in ortu Ioannis vox reddita est Zacharie.
marg.| HSC1. {k} Deberent agnoscere Inte rlinearis <Glossa> id est preparare se.
marg.| HSC1. {l} In se Int. Zacharia.
marg.| HSC1. {m} Verbum vocis Int. id est Ioannis, immo.
marg.| HSC1. {n} Quod in consonantibus perdiderat cons entiendo diabolo.
marg.| HSC1. {o} Inveniret Int. id est recuperaret in Christo.
marg.| HSC1. {p} Denique etc.  Oste ndit usque huc ubi et quomodo scripsit. Hic ostendit qua de causa. Et est tertia pars. Denique cum perfecti Evangelii opus Mt., vel quoad effectum.
marg.| HSC1. {q} Intrasset id est inchoasset ab ipso Ioanne, qui fuit a Domino. Vel Denique id est post baptismum {6. 90vb} Ioannis. Et sic planum, quod sequitur.
marg.| HSC1. {r} Nativitatem carnis id est Christi, secundum carnem.
marg.| HSC1. {s} Quam in prioribus viderat scil icet in Mattheo et in multis aliis, qui scripserunt Evangelia, que sorte autoritatem habuerunt, sed indiscretionem.
marg.| HSC1. {t} Expositionem deserti hist oriam.
marg.| HSC1. {u} Ieiunium numeri ]   Hypa llage, id est numerum ieiunii, vel pensandum ex numero, qui numerus magnum continet mysterium, scilicet sacratum.
marg.| HSC1. {x} Tentationem diaboli Mc. 4.a.
marg.| HSC1. {y} Congregationem bestiarum que in deserto venerunt ad Christum et tamen expresse non legitur.
marg.| HSC1. {z} Angelorum vict o tentatore Christo ministrantium, Mt. 4.b. Et Ps. 90. Angelis suis mandavit de te etc.
marg.| HSC1. {a} Ut instruens nos Anth ypophora est, quasi dicat: quis, cur dicta a Mattheo preterit ? Et respondet, ut si omnia dimitteret, videretur modo detrahere, si autem sua propria non apponeret, perfectum opus non esset.
marg.| HSC1. {b} Ad intelligendum Evan gelium Mt..
marg.| HSC1. {c} Singula in brevi compingens, ne auctoritatem rei facte demeret ea scilicet penitus destituendo.
marg.| HSC1. {d} Et perficiendo operis plenitudinem id est premissi ab eo suppleret.
marg.| HSC1. {e} Non negaret prop ria addendo.
marg.| HSC1. {f} Denique Quin ta pars, ubi redit ad commendationem autoris. Hieronymus Et commendat eum precipue in humilitate dicens: Denique Ut demum ostendat humilitatem, narrat, quod sequitur.
marg.| HSC1. {g} Amputasse sibi etc.  Hoc ex humilitate et timore considerans gradus altitudinem et casus gravitatem, unde dictus est in celo bodactilus amputasse. Simile dicit Paschas. in libro, qui dicitur Paradisus, de Antonio Anachoreta, quem cum vellent quidam cives vi rapere, ut facerent ipsum episcopum suum, cum ille videret, sibi non pepercit, sed cunctis videntibus aurem sibi sinistram ferro secuit, dicens Iubet lex divina nullum aure precisa optare fieri Sacerdotem. Qui cum Timotheo episcopo ista dixissent, respondit ille, a Iudeis lex ista servatur, ego autem si dederitis mihi aliquem truncatum naribus, sed moribus probum, non eum episcopum constituere dubitabo. Hoc audito redibant ad Antonium post preces non acquiescens, vim ei inferre tentantes: Quibus iurans ille respondit, si me ulterius cogere volueritis et linguam meam, quia propter illam mihi molesti estis, abscindam et reliquerunt eum.
marg.| HSC1. {h} Post fidem id est conversus ad fidem.
marg.| HSC1. {i} Pollicem Vide tur, quod peccavit, ut Sacerdotio reprobus haberetur quia secundum canones non promoventur ad sacros ordines mutilati. Sed contra. Iste postea fuit episcopus Alexandrie, ut statim patet in littera. Responsio, quia forte non fuit lesio enormis et sic fuit cum ipso dispensatum et potuit fieri propter devotionem populi: Et tunc aliquid licuit, quod modo non liceret, erat enim suaviter lactanda et blandienda adhuc tenera et recens Ecclesia. Contra Lv. 21.d. Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedat offerre hostiam etc. Responsio, hoc fuit ceremoniale, unde bene potuit dispensari cum isto.
marg.| HSC1. {k} Sed tantum consentiens fidei predestinata potuit electio Hoc facit, quia tantum potuit etc.
marg.| HSC1. {l} Ut nec in opere Int. id est in ministerio.
marg.| HSC1. {m} Verbi pred icandi.
marg.| HSC1. {n} Meruerat scil icet ut esset Sacerdos.
marg.| HSC1. {o} In genere id est ei congruebat.
marg.| HSC1. {p} Nam Alexandrie episcopus fuit scil icet primus.
marg.| HSC1. {q} Cuius per singula dicta id est singulorum dictorum intelligere veritatem.
marg.| HSC1. {r} Opus id est propositum.
marg.| HSC1. {s} Scire dona , Evangelii in se Et sic dicta est nomen. Vel Dicta, intelligentia et sic habet vim participii. Est ergo HSC1. {6. 91ra} sensus est.
marg.| HSC1. {a} Evangelii in se dicta disponere id est simpliciter ea mores informare suos.
marg.| HSC1. {b} In se id est in vita sua legis simpliciter Intellecte.
marg.| HSC1. {c} Et disciplinam in se legis agnoscere id est observare.
marg.| HSC1. {d} Et divinam in carne Domini intelligere naturam id est intelligere et credere duas naturas in Christo.
marg.| HSC1. {e} Que in nos stud ium eius fuit, hec omnia scire, que in nos etc. in eum, ut prius faciamus opera bona, quam doceamus.
marg.| HSC1. {f} Volumus id est velle debemus, agnosci ab aliis per nos, ut qui audit, dicat, veni.
marg.| HSC1. {g} Habentes mercedem si a liis predicaverimus libenter. 1Cor. 9.c. Si autem volens hoc ago, mercedem habeo. Hec merces est aureola, que predicatori debetur.
marg.| HSC1. {h} Exhortationis id est ministerii et laboris, quem exercemus exhortando, cure scilicet non curationis, quia solus Dominus dat gratiam curando.
marg.| HSC1. {i} Quoniam qui plantat id est predicat.
marg.| HSC1. {k} Et qui rigat id est baptizat.
marg.| HSC1. {l} Unum sunt id est in hoc indifferentes, quia neuter gratiam prestat, sed uterque ministrat.
marg.| HSC1. {m} Qui autem incrementum prestat grat ie in presenti et glorie in futuro. Deus est Hieronymus: in ista Glossa Marcum pene intactum etc. ponit canones Evangeliorum. De hoc ISIDORUS. sexto Etymologiarum. Ammonius Alexandrie episcopus primus excogitavit, quem postea Eusebius Cesariensis secutus plenius explanavit. Est autem canon regularis collectio, quibus communiter omnes, vel aliqui Evangelistarum conveniunt, proprium singulorum minus proprie dicitur canon, quia canon est regularis collectio capitulorum. Secundo dicitur proprie plurium in aliquo convenientia. Sic autem ordinantur canones. Primus est, in quo quatuor conveniunt, scilicet Mattheus, Marcus, Lucas, Ioannes. In secundo tres, scilicet Mattheus, Marcus, Lucas. In tertio tres, Mattheus, Lucas, Ioannes. In quarto tres, Mattheus, Marcus, Ioannes. In quinto duo, Mattheus, Lucas. In sexto duo, scilicet Mattheus, Marcus. In septimo duo, Mattheus, Ioannes. In octavo duo, Marcus et Lucas. In nono duo, Lc. et Ioannes. In decimo quilibet solus. Marcus, Lucas, Ioannes, nullum ternarium faciunt. Marcus et Ioannes nullum binarium. Unde Versus: “Est quatuor primus, primis tribus alter opimis Marce tribus terno, Luca canone cede quaterno. Quinto vir mugit, sexto vir canone rugit. Septimus est vir, avis, octavus bos, leo mavis. Bos volat in nono, decimo sua cuique repono”. <Explicit expositio Prologi Sancti Hieronymi. Reverendissimi in Christo Patris et domini, domini Hugonis etc. cardinalis. Postilla super Evangelium secundum Marcum incipit expositio>.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Prologi Hieronymi in Marcum expositio Hugonis), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_Prol.607b)

Notes :