Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Mc. 8,1 

1 In illis diebus iterum cum turba multa esset cum Iesu2 nec3 haberent quid4 manducarent,
1 Hic incipit capitulum 8 CorS1 ΩS ΩJ L ΩV |
2 cum Iesu Cor1 ; Cor2 (grec. antiq. glossa) ΩM ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] om. Cor1LP (lectio certior) ΩL Weber |
3 nec ΩV²] non Cor1 P ΩV* |
4 quid Wordsworth (P9389 marg ) ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV, qd’ ΩH ΩL Li447 Li447@ Rusch ] quod Clementina Weber |
convocatis discipulis,
ait illis:
Numérotation du verset Mc. 8,2 

Misereor super turbam
quia5 ecce iam triduo sustinent me nec habent quid6 manducent.
5 quia ΩJ ΩS ΩV Li447 Rusch Weber ] quoniam Li447@ |
6 quid ΩM ΩF ΩJ ΩS, qd’ ΩH ΩL ] quod Li447@ ΩV Rusch Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,3 

Et si dimisero eos ieiunos in domum suam
deficient in via. Quidam enim7 ex eis de longe venerunt.
7 enim Li447 ΩJL ΩS ΩV Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 8,4 

Et responderunt ei discipuli: Unde illos8 poterit quis hic9 saturare panibus in solitudine?
8 ei discipuli unde illos ΩH ΩF ΩS ( om. ei)] ei discipuli sui unde illos Clementina , ei discipuli sui unde istos ΩM Li447 Li447@ ΩJL Rusch Weber |
9 hic] om. ΩV* |
Numérotation du verset Mc. 8,5 

Et interrogabat10 eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
10 interrogabat ΩH ΩF ΩS Li447@ ] interrogavit Cor2 (anti. glossa) ΩM ΩJL ΩV Rusch Clementina Weber
Numérotation du verset Mc. 8,6 

Et precepit turbe discumbere super11 terram.
11 super ΩM ΩH ΩF ΩSL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] supra ΩJ
12 Et accipiens septem panes,
12 Hic incipit capitulum 8 CorS2
gratias agens
fregit
et dabat13 discipulis suis ut apponerent et apposuerunt turbe.
13 dabat ΩJ ΩL ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] dedit CorS2 (al.)
Numérotation du verset Mc. 8,7 

Et habebant pisciculos paucos
et ipsos benedixit et iussit apponi.
Numérotation du verset Mc. 8,8 

Et manducaverunt14
14 manducaverunt] + omnes Sarum
et saturati sunt
et sustulerunt quod supererat15 de16 fragmentis
15 supererat Wordswoth (L) ΩH ΩF ΩS ΩV ( ut videtur ) Li447@ ] superaverat Brescianus ΩJL Rusch Weber , superfuerat ΩM P9389 Wordsworth (-rant D ), superaverant in ras. ΩV² |
16 de ΩM ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] ut Cor2 (anti. glos.) |
septem sportas17.
17 sportas] + plenas Kells Wordsworth (P9389marg L R)
Numérotation du verset Mc. 8,9 

Erant autem qui manducaverant18 quasi quatuor millia hominum19
18 manducaverant ΩH ΩF ΩS ΩV Rusch ] manducaverunt Cor2 ( + quasi) Li447@ ΩJL Weber |
19 hominum Cor2 (grec. anti. glossa et Mt. 15) Cor4* ΩH ΩF ΩS ΩV] om. ΩM Cor4² ( HOMINUM cancel.) ΩJ L Li447 Li447@ |
et dimisit eos.
Numérotation du verset Mc. 8,10 

Et statim
ascendit20 navim21 cum discipulis suis et22 venit in partes Dalmanuta23.
20 ascendit Cor2 ² ΩF ΩS ΩV] ascendens ΩM Cor2 (glossa) ΩJ L Rusch Weber |
21 navim ΩM ΩS ΩV Rusch ] navem ΩJL Weber |
22 et Cor4 ΩF ΩV] om. ΩM Cor2 (grec. antiq.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber |
23 Dalmanuta Rusch Weber ] Dalmanutha Li447@ ΩS ΩJ L ΩV |
Numérotation du verset Mc. 8,11 

Et exierunt Pharisei et ceperunt conquirere cum eo querentes ab eo24 signum de celo temptantes eum.
24 eo ΩM ΩF ΩS ΩV] illo ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,12 

Et ingemiscens
spiritu ait:
Quid generatio ista
signum25 querit26? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
25 ista] signum] inv. cacogr. ΩV |
26 s. querit ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] inv. ΩJL |
Numérotation du verset Mc. 8,13 

Et dimittens27 eos
27 dimittens CorS2 (vel) ΩJL ΩS ΩV² Li447@ Rusch ] dimitet ΩV* dimisit CorS2 (al.) Li447
ascendit iterum28 navim29 et30 abiit* trans fretum.
28 ascendit iterum ΩF ΩS ΩV Li447@ Clementina , iterum ascendit CorS2 (vel)] ascendens iterum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩJL Rusch Weber , et praem. CorS2 (al.) |
29 navim Cor2 ΩF ΩS ΩV Clementina Rusch ] navem Φ Weber (M) ΩJL, om. Weber , |
30 et CorS2 (vel) ΩJ* (cancel.) ΩF ΩS ΩV Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,14 

Et obliti sunt
panem sumere31 et nisi unum panem non habebant secum in navi.
31 panem sumere ΩF ΩS Li447 Li447@ ] sumere panes Cor2 ΩJL Rusch Clementina Weber
Numérotation du verset Mc. 8,15 

Et precipiebat eis dicens: Videte et cavete32 a fermento Phariseorum
32 et cavete Cor2 (grec. anti. glos.) Cor4* ΩF ΩSL ΩV Li447 Li447@ ] cavete Cor4 ² ( ET cancel.) ΩJ Weber , caveatis Rusch (hapax)
et33 fermento Herodis.
33 et] + a ΩV
Numérotation du verset Mc. 8,16 

Et cogitabant ad alterutrum dicentes: Quia panes non habemus.
Numérotation du verset Mc. 8,17 

Quo cognito ait illis Iesus34: Quid cogitatis
34 ait illis – Ihesus ΩS Clementina ] inv. ΩM ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber , mutil. ΩF
quia panes non habetis?
Nondum35 cognoscitis nec intelligitis?
35 Nondum] + enim ΩV
Adhuc cecatum habetis cor vestrum?
Numérotation du verset Mc. 8,18 

Oculos habentes non videtis36?
36 videtis] corr. , vdetis cacogr. Rusch
et aures habentes non auditis? Nec recordamini
Numérotation du verset Mc. 8,19 

quando37 quinque panes fregi in quinque millia38 et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
37 quando ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] quomodo Rusch |
38 millia Cor2 (glossa) Cor4² ΩS ΩJ L ΩV] + hominum Cor4 * |
Numérotation du verset Mc. 8,20 

Quando et septem panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis39? Et40 dicunt ei: Septem.
39 quando... tulistis Cor2 (glosse habent)] sustulistis ΩV² |
40 Et ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 8,21 

Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
Numérotation du verset Mc. 8,22 

Et veniunt Bethsaidam41
41 Bethsaidam ΩF ΩS ΩV Clementina ] Bethsaida Li447@ ΩJL Rusch
et adducunt ei cecum
et rogabant eum
ut illum tangeret42.
42 illum tangeret ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mc. 8,23 

Et apprehensa manu ceci
eduxit eum extra vicum
et expuens in oculos43 eius
43 oculos ΩJ ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] oculis ΩL (hapax)
impositis manibus suis,
interrogavit eum si quid44 videret.
44 quid ΩF ΩS ΩV] aliquid
Numérotation du verset Mc. 8,24 

Et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes.
Numérotation du verset Mc. 8,25 

Deinde iterum imposuit manus45 super oculos eius
45 manus ΩJL ΩS Rusch Weber ] manum Li447@ | iterum - imposuit manus] inv. ΩV
et cepit videre
et restitutus est ita ut clare videret46 omnia.
46 clare videret ΩF ΩS ΩV Rusch Clementina ] inv. ΩJ L Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 8,26 

Et47 misit illum in domum suam
47 Et] que cacogr. ΩV
dicens: Vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris.
Numérotation du verset Mc. 8,27 

Et ingressus48 est Iesus et discipuli eius in castella Cesaree Philippi.
48 ingressus CorS2 ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV Li447@ ] egressus Cor2 (grec. antiq. glossa) CorS2 (al.) ΩL Li447 Rusch Weber
Et in via
interrogabat discipulos suos49 dicens50: Quem me dicunt esse homines?
49 suos] om. ΩV |
50 dicens ΩF ΩS Li447 Li447@ ] + eis Cor2 (grec. antiq.) ΩM ΩJL ΩV Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,28 

Qui51 responderunt illi dicentes: Alii52 Ioannem Baptistam53, alii Eliam, alii vero54 quasi unum ex55 prophetis.
51 Qui ΩS ΩJL ΩV Rusch Weber ] Cui Li447 Li447@ |
52 Alii Cor2 (grec. anti. glos. Mt. 16 alii) (in ** cum est tenuitur de pl<urali (?)> ALII , si non est cancellatum, cum est. Subditur ALII HELIAM ALII VERO QUASI UNUM etc. Unde mirum est quare tantum primo loco cancellatum est) ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV Li447 Li447@ ] om.L Rusch Clementina Weber |
53 Ioannem Baptistam ΩM ΩS ΩJ L ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] Ioannem ΩJ CorS2 (Parisiensis habet hec, al. non) |
54 vero ΩM ΩV] + Ieremiam ΩJ CorS2 ( IOANNEM ALII VERO IEREMIAM Parisiensis habet hec, al. non) |
55 ex ΩJ Rusch ] de ΩL ΩV Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,29 

Tunc dicit illis: Vos vero
quem me esse dicitis? Respondens56 Petrus ait57:
56 Respondens] + autem ΩV |
57 ait ΩM ΩS ΩV Li447 Li447@Rusch ] + ei Cor2 ΩJL Weber , + illi Cor4 |
Tu es Christus.
Numérotation du verset Mc. 8,30 

Et comminatus est eis
ne cui dicerent de illo.
Numérotation du verset Mc. 8,31 

Et cepit docere eos58
58 eos Cor4 ΩF ΩHL ΩS ΩV Li447 Li447@ ] illos Cor2 (antiq.) ΩJ Rusch Weber
quoniam oportet Filium hominis pati multa59,
59 pati multa ΩH ΩS ΩV Clementina ] inv. ΩM ΩF ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber
et reprobari a summis sacerdotibus et summis senioribus60 et scribis et occidi et post tres dies61 resurgere.
60 a summis sacerdotibus et (+ a ΩV) summis senioribus ΩF ΩS ΩV] a summis sacerdotibus et senioribus ΩH, a senioribus et sacerdotibus ΩM, a senioribus et a ( om. Li447@ ) summis sacerdotibus Brescianus Sarum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber |
61 tres dies ΩH ΩJL ΩS ΩV Li447 Rusch Weber ] inv . Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 8,32 

Et palam verbum loquebatur62.
62 verbum loquebatur] inv. ΩV
Et apprehendens eum63 Petrus
63 eum] om. ΩV
cepit increpare eum64.
64cepit increpare eum ΩM Cor2 ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber ] cepit eum increpare ΩH, eum cepit increpare ΩF ΩV, cepit increpare ΩS, + Domine propitius esto tibi nam hoc non erit perpera Li447 Li447@ cum pseudo Chrysostomo in Catena aurea laudato
Numérotation du verset Mc. 8,33 

Qui conversus65
65 conversus ΩH ΩS ΩV Li447@ ] + et Cor2 ΩJL Li447 Rusch Weber
videns discipulos suos comminatus est Petro dicens: Vade retro me66
66 me Cor2 CorS2 ΩH ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447 Weber] om. Li447@ Rusch
Satanas67,
67 Sat(h)anas Cor2 ΩH* ΩFL ΩS ΩV*] Sathana Cor4 ΩH² ΩJ Ω
quoniam non sapis ea68 que Dei sunt
68 ea Li447 Li447@ ΩF ΩS ΩV Rusch ] om. ΩH ΩJL Weber
sed que hominum sunt69.
69 que hominum sunt Cor2 ΩF ΩS] ea que hominum ΩH, que hominum CorS2 Li447@ , que sunt h. CorS2 (al.) ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,34 

Et vocata70 turba cum discipulis suis
70 vocata ΩFL ΩS ΩV] convocata ΩM ΩH ΩJ Rusch Weber
dixit eis: Si quis
vult71 me sequi
71 vult Φ Weber (Z P) ΩH ΩJ ΩS ΩV Rusch Clementina ] + post ΩL Li447 Li447@ Weber
deneget72
72 deneget Cor4 ΩH ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ ] neget Cor2 (moderni)
semetipsum
et tollat crucem suam
et sequatur me.
Numérotation du verset Mc. 8,35 

Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam,
qui autem perdiderit
animam suam propter me et evangelium salvam faciet eam73.
73 faciet eam ΩH ΩF ΩS Clementina ] inv. ΩM ΩJL ΩV Li447 Li447@ ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,36 

Quid enim
proderit homini si lucretur totum mundum74 et detrimentum faciat anime sue75?
74 totum mundum ΩH ΩF ΩS Li447 Li447@ ] inv. ΩJL Rusch Weber |
75 faciat – anime sue] inv. ΩV |
Numérotation du verset Mc. 8,37 

Aut quam76 homo commutationem dabit 77 pro anima sua?
76 quam Wordsworth (D) ΩSFP ΩV Li447 Li447@ ] quid Cor2 ΩM JLR Rusch Weber |
77 homo commutationem - dabit ΩH ΩF ΩS ΩV] inv. ΩMJLP Li447 Rusch Weber | commutationem Cor2 (anti. glossa et Mt. 16: AUT QUID DABIT HOMO COMMUTATIONEM ) ΩFPS Li447@ , commotationem Wordsworth ( D P9389 L R ) ] commutationis ΩMJLR ² Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,38 

Qui enim me confessus78 fuerit
78 confessus VETUS LATINA ( d k r l ) Wordsworth (P9389marg H K To22 Q T V*) Sarum CorS2 CorS3 ΩMHFJSPR²V Rusch Ed1538 Sixtina] confusus (ἐπαισχυνθῇ) VETUS LATINA ( a b c f ff² (i) n q ) Amiatinus Cava Kells Wordsworth (D L R P9389* F Θ I M O VC X Y Z) Cor1 (lectio certior) ΩL Li447 Li447@ Clementina (Ed1592) Weber ; cf. infra “confitebitur”.
et verba mea79 in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confitebitur80 eum, cum venerit81 in gloria82 Patris sui cum angelis83.
79 verba mea Cor1 Cor4 ΩMHSFPRV Rusch Clementina ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber |
80confitebitur Wordsworth ( T) Sarum CorS3 ΩMSFJPR²V Rusch Ed1538 Sixtina ] confundet Wordsworth ( D P9389 G I R ) Book of Kells Li447@ , confundetur (ἐπαισχυνθήσεται) Cor1 (lectio certior) CorS2 CorS3 * ΩL Li447 Li447@ Weber . | Cor1 LP ( QUI ENIM ME CONFUSUS FUERIT ET VERBA MEA IN GENERATIONE ISTA ADULTERA ET PECCATRICE ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR ( lectio certior ) EUM ita habent greci et antiqui unde etiam Ieronimus de quadam facta dixit quia non est confusa Christum. Christus non confundetur eam et hoc etiam Lucas dixit 9 .c. [Lc. 9, 26]: “Qui me erubuerit et meos sermones <hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua>”. Alia sunt verba sed eadem sententia et eadem grammatica et est modus loquendi in Marco diversus (divisus Cor1 P) ab aliis”). Cor2 (grec. antiq. Glossa, Beda, Augustinus sic habent infra FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR [+ scilicet in passivo Cor4 ] EUM. Super hoc adducit canon super illud Lc. 9, 26: “Qui me erubuerit”. In greco etiam eadem dictio que est Marco pro CONFUSUS FUERIT est in Luca pro ERUBUERIT. Augustinus: Et confundi non potest quando CONFUNDITUR hoc in originali habet. Illud et Glossa concordat, dicens: “Quia multi avaritiam mittunt, labencia despiciunt sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti non exprimunt, voce addit: QUI ENIM etc.” Si autem aliquam moneat de quo loco sumitur AUTEM QUI ME CONFESSUS FUERIT etc. sciat illud sumi de Mt. 10, 32 et Lc. 12, 8.) (Alii tam in textu quam in Glossa habent hic CONFUSUS pro CONFESSUS , et infra CONFUNDETUR pro CONFITEBITUR, licet minus latine dicatur. Unde in greco idem est verbum pro CONFUNDATUR Ro. 9.G. ; aliud autem pro CONFITEBITUR Mt. 10.F. sed idem pro ERUBUERIT et ERUBESCAT Lc. 9. Bene cum idem sit confundi quod erubescere. Patet tam ex sensu quam ex greco antiquo hoc debet esse CONFUSUS et CONFUNDETUR, et sequitur accusativus in proprie sic et post erubescere quod est verbum absolutum etc. Dicitur iste erubescit hic autem ILLUM supponendum est, id est propter hoc aut illum similiter expone: CONFUSUS ME idest propter me ET CONFUNDETUR EUM , enim idest propter eum. Augustinus, Contra Adamantium Manichei discipulum, capitulo 18 [PL 42, 163]:”illud quod dicit Dominusv in euvangelio [ coniec .]: OMNIS QUI CONFUSUS FUERIT ME ET VERBA MEA IN GENERATIONE ISTA ADULTERA et patet ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR ILLUM CUM VENERIT IN GLORIA PATRIS ET SANCTORUM, quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video”. Item Ieronimus loquens de quadam sancta ait quia non est confusa Christum. Christus enim non confundetur eam et hic est quod dicit Luc. 9.c “Quicumque me erubuerit” etc. et est eadem sententia et eadem grammatica. Item Augustinus, Contra adversarium legis et prophetarum libro 1: Si quisquam diceret confundetur Christus et hoc eo tempore quo iudicaturus est vivos et mortuos, quis enim Christianus patienter audiret tamen in evangelio. QUI ME inquid CONFUSUS FUERIT ET NON IN GENERATIONE ISTA ADULTERA ET PECCATRICE ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR EUM CUM VEN<ER>IT IN GLORIA PATRIS SUI CUM ANGELIS SUIS SANCTIS , al<iqui :> SUIS; sed Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique SANCTIS vel SUIS ; in al<iquibus> neutrum, prior correctio habet SUIS , secunda SANCTIS ). Cf. Rogeri Bacon Opus minus , ed. J. Brewer, Oxford, 1859, p. 330-331.{MM2018} {MM2021} |
81 cum venerit ΩH ΩJ L ΩV] om. ΩM, cum venit CorS2 |
82 gloria] + sua ΩH |
83 angelis CorS2 (Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique SANCTIS vel SUIS, in al. neutrum) ΩHF ΩS] + suis Wordsworth (K V) CorS2=Cor3 (al<iqui>) CorS2 ( prior correctio ) ΩR ΩV Catena@ + Catena (Dur111 Li447 V795 etc.) , + sanctis CorS2 (secunda correctio) ΩJ ΩL Rusch Clementina Weber, + sanctis suis CorS2 ΩP, ss. ΩM, suis sanctis Θ CorS2 |
Numérotation du verset Mc. 8,39 

84 Et dicebat illis:
84 Hic incipit capitulum 9 Tr871 Cor2 CorS1 CorS2 (hic incipit, secunda Parisiensis non ibi) ΩF ΩSL ΩV Rusch
Amen85 dico vobis,
85 Amen ΩHJLS ΩV Li447@ Rusch Weber ] + Amen CorS1
quia sunt quidam de hic stantibus
qui non gustabunt
mortem,
donec videant regnum Dei
venientis86 in virtute.
86 venientis Sarum ΩMHSFJPV Cor2 Li447@ ] veniens Cor1 LP (lectio certior) Cor4 ΩLR Rusch Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Mc. 8,1 
marg.| {a} In illis diebus cum turba etc.  Supr a in ultima parte de sanatione duorum sensuum, scilicet surdi et muti, hic de tribus aliis agit, que pertinent ad tres sensus spirituales. Unde hoc caput dividitur in tres partes. Primo de his, que pertinent ad gustum. Secundo, que ad visum, ibi Et veniunt Bethsaida Tertio, de his, que ad odoratum, id est famam, ibi Et egressus in primo predicit reficiendorum indigentiam. Secundo refecturi misericordiam, ibi Convocatis Tertio, rationem miserendi, ibi Quia ecce Quarto, est responsio humane insufficientie ad reficiendum, ibi et responderunt Quinto, preparatio ad reficiendum et precepit Sexto, viatici dispensatio, primo per se, post per discipulos, ibi: et accipiens Septimo, fragmentorum reservatio, ibi Et sustulerunt Octavo, arguit eos, qui indigentes lacte solidum cibum querebant, id est signum de celo, ibi Et statim Nono docet, a quo cibo abstinendum, ibi: Et precipiebat Decimo arguit discipulos de diffidentia pro cibo, ibi Et cogitabant
marg.| {b} Nec haberent, quod manducarent et q uare non querebant cibum a Domino ? Chrysostomus Ob medicinam venerant turbe, cibum, vel panes petere non audebant.
marg.| {c} Convocatis Hieronymus: Convocat discipulos, ut doceat. Vel ideo ut ex collocutione intelligant signi magnitudinem.
marg.| {d} Discipulis scil icet suis.
Numérotation du verset Mc. 8,2 
marg.| {6. 102ra} {a} Misereor ] Ecce plus pater misericordia motus est, sicut pater filio prodigo. Lc. 15.d. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur etc.
marg.| {b} Super turbam etc.  Illi enim novitii qui dicunt. Ex. 3.b. Ibimus viam trium dierum in solitudinem, videlicet, qui penitent a peccato, scilicet cogitationis, locutionis et operis, dum noviter conversi sunt, non debent dimitti ieiuni a verbo Dei, sed sepe est eis predicandum, cum enim cibum accipiunt, confortantur, ut Paulus cum tribus diebus non manducasset, accipiens cibum confortatus est, ut habetur. Act. 6.c. Et ob hoc etiam Dominus filie Archisynagogi, sup. 5.d. iussit dari manducare. Et nota quod tunc scitur, si quis bene penitet, scilicet si sitit in audiendo verbum Dei, sicut scitur de eo, qui accipit medicinam corporalem, quia talis multum sitit. Non tamen multum onerandi sunt tales, quia soror nostra adhuc parvula est, ut Ct. ult. c. In signum huius inter Pascha et Pentecostem parvum servitium cantatur octavo die Pasche, quod habetur 1Pt. 2.a. Quasi modo geniti etc.
marg.| {c} Quia ecce iam triduo etc.
marg.| Triduum: Contritionis, confessionis, satisfactionis. Ex. 5.a. Deus Hebreorum etc.
marg.| Ieiunium, oratio, eleemosyna. Tb. 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna etc.
marg.| Cogitatio, locutio, operatio. Gn. 40.c. Tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur etc.
marg.| Cogitatio veri, amor boni, detestatio mali. Io. 2.b.
marg.| Secundum aliam litteram. Adhuc tres dies et Ninive subvertetur etc.
marg.| Confessio, predicatio, contemplatio. Lc. 13.g. ecce eiicio demonia etc.
marg.| Passio Christi, Scriptura Christi, resurrectio Christi. Os. 1. Vivificabit nos post duos dies et tertia die suscitabit nos.
Numérotation du verset Mc. 8,3 
marg.| {d} Et si dimisero eos etc. Lam. 1.b. Facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
marg.| {e} In via penitentie ] Is. 30.e. Hec est via, ambulate in ea Is. 21.d. Cum panibus occurrite fugienti.
marg.| {f} Quidam enim ex eis etc. Longe enim a peccatoribus salus. Ps. 118. Beati immaculati etc. Is. 60.a. Filii tui de longe venient etc. Et hoc est, quod dicit. Is. 43.a. Affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terre. Eph. 2.c. Nunc autem in Christo Iesu, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Numérotation du verset Mc. 8,4 
mystice
marg.| {g} Unde istos etc. Mystice predicatores immittentes profectum Ecclesie, dicunt: Unde nobis tanta facundia ? ut tot, millibus tamquam avidis auditoribus sufficere possumus, in huius seculi deserto ? Is. 3.b. Non sum medicus et in domo mea non est panis.
marg.| {h} In solitudine. Ambrosius super Lc. 6.c. 37. Non otiosis, non in civitate quasi in synagoga, vel seculari dignitate residentibus, sed inter deserta Christum querentibus celestis gratie alimonia impertitur. Item immo melius videtur, quod dicitur. Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis. Et Act. 8.f. Eunuchus edoctus est a Philippo in deserto. Et in Prologo illo ‘Frater Ambrosius.’. Plus in deserto Ecclesie, quam in aurato Synagoge templo reperit.
Numérotation du verset Mc. 8,5 
marg.| {i} Quot panes habetis Igno rat Deus panes ? Gn. 39.b. Ecce Dominus meus omnibus mihi traditis ignorat, quid habeat in domo sua, nec quicquam est, quod non sit in potestate mea, vel non tradiderit mihi preter te, que uxor eius es.
marg.| Illam nulli vult dare Dominus. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Propter hoc mortuus est Ioannes, quia dicebat Herodi. Non licet tibi etc. Mt. 14.a.
marg.| {k} Qui dixerunt. Septem ] { 102rb }
Numérotation du verset Mc. 8,5 
mystice
marg.| Mystice: Septem dona Spiritus sancti, que sunt septem mulieres. Is. 4.a. In die illa apprehendent septem mulieres virum unum. Hec sunt septem lucerne super candelabrum. Za. 4.a. Septem lucerne sunt super caput candelabri aurei, id est Ecclesie. Hi sunt filii Iob, filieque. Et pisciculi, ecce filie.
Numérotation du verset Mc. 8,5 
moraliter
marg.| Primus panis spiritualis paupertas, que necessariis contenta est. Gn. 39.b. Ioseph non quicquid aliud noverat, nisi panem, quo vescebatur. Secundus panis est penitentie dolor. Ps. 41. Fuerunt mihi lacrime mee panes die, ac nocte etc. Tertius obedientie facilitas. Io. 4.c. Meus cibus est, ut faciam voluntatem patris mei. Quartus, misericordie largitas. Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum. Quintus, abstinentia. Ps. 36. In diebus famis saturabuntur, Sextus, doctrina. Eccl. 31.c. Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Septimus, Eucharistia. Io. 6.e. Ego sum panis vivus, qui de celo descendi. Hec sunt septem spice uberes, que Egyptum a famis periculo liberant. Gn. 41.d. Discipuli sunt triplex intelligentia spiritualis, que latet in aquis Scripture, allegoria, tropologia, anagoge. Anagogice septem panes, tres dotes anime et quatuor corporis. Pisciculi, gaudia particularia beatorum.
Numérotation du verset Mc. 8,6 
marg.| {l} Et precepit turbe etc. nudam. In quo notatur constantia in contemptu mundi.
marg.| {m} Et accipiens etc. Ecce panatarius fuit Iesus hic et sup. 6.e. Vinatarius semel. Io. 2.b. Piscator pluries, carnifex numquam. Septem panes accipiens, id est in se capiens. Primo faciens et postea docens. Act. 1.a. Cepit Iesus facere etc.
marg.| {n} Fregit ] Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Lc. 20.g. Apc. 5.b. Leo de Tribu Iuda aperuit librum.
marg.| {o} Et dabat discipulis suis ] non vendebat ut ipsi similiter faciant. Mc. 10.a. Augustinus de doctrina Christiana. Omnis res, que dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Illi quinque panes erant et illi septem antequam inciperent dari, quod ubi fieri cepit, duodecim cophinos et septem sportas impleverunt. Prv. 11.d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii rapiunt aliena et semper in egestate sunt.
marg.| {p} Ut apponerent etc. Quia non licet abscondere frumentum necessitatis tempore, ut dicitur. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. Unde Lc. 19.b. Negotiamini, dum venio.
Numérotation du verset Mc. 8,7 
marg.| {q} Et habebant pisciculos paucos ] bona opera et squamas, id est penitentiam, hi possunt comedi.
Numérotation du verset Mc. 8,8 
marg.| {r} Et manducaverunt ] Beda. Comedimus attente audiendo et exempla intuendo, saturamur memorie recondendo et operando.
marg.| {s} Et saturati sunt ] Ioel. 1.f. Implebuntur aree frumento et redundabunt torcularia vino et oleo. Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam.
marg.| {t} Et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas ] sup. 6.f. habetur, quod duodecim cophinos Ambrosius. super Lucam. Cur quinque millibus hominum plus redundat, quatuor minus. Quia quatuor millia ista triduo cum Christo fuerunt et ideo amplius celestis pabuli receperunt.
Numérotation du verset Mc. 8,9 
marg.| {u} Erant autem, qui etc. ] In prima refectione dicitur cophinos, qui sunt vasa stercoraria, que pertinent ad statum penitentie, hic sportas, que sunt vasa panum propter statum iustitie. De septem panibus septem sporte, quia premium respondebit merito. Mt. 7.a. In qua mensura mensi fueritis etc. Gn. 30.e. Respondebit mihi cras iustitia mea.
Numérotation du verset Mc. 8,10 
marg.| {x} Et statim ascendens navim etc. Chrysostomus: Post aliam refectionem intravit navigium, tyrannidis fugiens suspicionem. Io. 6.b.
marg.| {y} Venit in partes Dalmanuta Mt. 15.d. Magedan. Dalmanuta, id est paupertas requiescens. Is. 66.a. ad quem respiciam nisi ad pauperculum. Magedan annuntiatio gratie. Is. 61.a. Ad annuntiandum mansuetis misit me.
Numérotation du verset Mc. 8,11 
marg.| {a} { 102va } Tentantes eum ] Facientes contra legem. Dt. 5.c. Non tentabis Dominum Deum tuum. Eccl. 18.c. Noli esse quasi homo, qui tentat Deum suum. Si enim quesivissent ad credendum, utique dedisset eis signum de celo, sed querebant ad reprehendendum, ut dicit Chrysostomus: et ideo non dedit parcens eis. Nota vero, quod Moyses accepit signum de terra, ranas, locustas et sciniphes. Ex. 8. Ionas vero de abysso et mortis faucibus liberatus, signum de inferno et dedit et accepit. Iona 2. Ezechias accepit signum de celo, quando Sol decem lineis est reversus. 4Rg. 10.b. Iosue similiter accepit signum de celo, sole stante in Gabaon Ios. 10.c. Achaz vero nec de celo, nec de inferno vult accipere signum. Is. 7.b. Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra. Et dixit Achaz. Non petam. Et de terra forte petiisset. Interpretatur autem apprehendens temporalia. 1Cor. 1.d. Iudei signa petunt.
marg.| Et nos cum ipsis signa petamus de inferno. Primo, id est timorem pene, ut a peccato revocemur. Ps. 64. Turbabuntur gentes et timebunt, qui habitant terminos a signis tuis. Petamus etiam signum de celo, scilicet spem glorie, ut provocemur ad bonum. Ps. 85. Fac mecum signum in bonum. Lc. 21.e. Erunt signa in sole et luna et in terris pressura gentium. Ambitiosi querunt signum de celo, id est sublimitatem honorum et datur eis. Lc. 10.c. Videbam satanam quasi fulgur de celo cadentem. Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo, lucifer, qui mane oriebaris. Avari de terra petunt signum divitiarum abundantiam et datur eis. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus. Et dicit Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra.
marg.| Boni petunt signum amoris et datur eis Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet. Et signum timoris et datur eis. Lc. 23.e. Si in viridi hec faciunt, in arido, quid fiet ? Et statim post miraculum quinque panum, fugit Dominus, ne fieret rex. Io. c. 6.a. Hic similiter facto miraculo septem panum fugit, docens nos de bene factis nostris non debere querere gloriam hominum.
marg.| Per hoc etiam, quod fugit in Dalmanuta, docet predicatores ministrato verbo turbis, intra cubiculum cordis, suis pomis virtutum debere refici. Dalmanuta enim interpretatur poma, vel nuntia et significat hortum, id est Ecclesiam, sive animam. De quo dicitur Ct. 4.c. Hortus conclusus. Gn. 30.d. Iustum est, ut aliquando provideam domui mee. Dn. 13.b. Dixit Susanna: Claudite ostium pomarii, ut laver. Susanna interpretatur labium, vel letitia responsionis, id est predicator. Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam cum illa. Sic Ezechiel post egressum in campum ingreditur domum. Ez. 3.g. Sic Ruben egressus in agrum, quando messis erat, inventis mandragoris revertitur in domum suam: dans matri mandragoras suas, unde Rachel fecundatur, sic Beatus Bernardus.: ut dicitur semper post predicationem disciplinabat se. Et gallus post cantum verberat se. De quo Iob. 39.d. Quis dedit gallo intelligentiam. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum etc.
Numérotation du verset Mc. 8,12 
marg.| {b} Si dabitur generationi isti signum id est non dabitur. Simile in Ps. 88. Si David mentiar etc. Sed contrarium videtur. Mt. 27.e. ubi dicitur, quod a sexta hora tenebre facte sunt super totam terram usque ad horam nonam. Et ita patet, quod sol obscuratus est. Sed dicitur quod non fuit de celo, sicut ipsi querebant. Vel dic, non dabitur modo petentibus, quia male querebant. Iac. 4.a. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis.
Numérotation du verset Mc. 8,13 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 8,14 
marg.| {c} Et obliti sunt ] dulcedine veri panis illecti.
marg.| {d} Sumere panes ] Ps. 101. Oblitus sum comedere panem meum. Neh. 9.c. Panem de celo dedisti eis in fame eorum.
Numérotation du verset Mc. 8,15 
marg.| {e} Videte ] Phil. 3.a. Videte canes.
marg.| {f} { 102vb } Et cavete a fermento quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Gal. 4. Os. 7.b. Quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. 1Cor. 5.b. Expurgate vetus fermentum, quod est hypocrisis. Fermentum quidem pastam elevat et modicam facit videre magnam, sic hypocrisis opera sua facit videri maiora, quam sint. Ose. 7.b. Quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum, sic hypocrite quiescunt a malis exemplis donec totum corrumpatur intus. Ex. 12.c. Septem diebus azyma comedetis, in die primo non erit fermentum in domibus vestris. Quicumque comederit fermentum, peribit anima eius de cetu Israel.
Numérotation du verset Mc. 8,16 
marg.| {g} Quia panes non habemus ] doctrine. De quibus dicitur. Is. 21. Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Dt. 23.a. Ammonites et Moabite non intrabunt Ecclesiam Dei etiam post decimam generationem in eternum, quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Egypto.
Numérotation du verset Mc. 8,17 
marg.| {h} Quo cognito etc. Ier. 18.b. Ego Dominus scrutans corda. 1Rg. 16.b. Homo videt ea, que parent, Deus autem intuetur cor.
Numérotation du verset Mc. 8,18 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 8,19 
marg.| {i} Nec recordamini, quando quinque panes fregi in quinque millia et quot cophinos fragmentorum etc.   In h oc miraculo conveniunt omnes Evangeliste. Mt. 16.b. sup. 6.c, Lc. 9.b, Io. 6.a.
Numérotation du verset Mc. 8,20 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 8,21 
marg.| {k} Quomodo, nondum intelligitis Sap. 6.a. Audite ergo reges et intelligite. Mt. 16.b. Et non intellexerunt, quia non dixerat eis cavendum a fermento panum, sed a doctrina Phariseorum et Sadduceorum. Unde Chrysostomus: Quantum valet increpatio, dormientem mentem erexit, a Iudaicis abduxit, attentiores fecit, a modicitate fidei eruit, ut non formidarent, si panes quandoque videantur non habere. Ps. 103. Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt.
Numérotation du verset Mc. 8,22 
marg.| {l} Et veniunt Bethsaida id est domus venatorum. Ier. 16.c. Mittam eis multos venatores etc.
marg.| {m} Et adducunt ] verbo et exemplo. Mt. 21.a. Solvite et adducite.
marg.| {n} Et rogabant eum Lv. 26.g. Ipsi scilicet Prelati rogabunt pro peccatis suis, id est subditorum.
marg.| {m} Et adducunt ei cecum Tobias excecatus fuit stercoribus hirundinum, id est amore temporalium, que sancti viri ut stercora reputant. Phil. 3.b. Omnia arbitror ut stercora. Recte autem viri sancti hirundines dicuntur, quia nigri sunt per penitentiam, sed candidi per innocentiam. Ct. 1.b. Nigra sum sed formosa filia Hierusalem. etc. Item hieme presentis vite latent, sed estate futura Sancti apparebunt. Is. 16.a. Habitabunt apud te profugi mei, Moab esto latibulum eorum. Item hirundines citissime volant, nec capi possunt ab avibus rapacibus, sic viri sancti velocissime volant per contemplationem. Is. 40.g. Assument pennas sicut aquile. Et ideo non timent demones. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Legitur Gn. 4.d. quod Lamech cecus occidit Cain et puerum, quia cecitas spiritualis sine discretione bonos et malos interficit. Ier. ult. b. Sedechias excecatur in Rebblatha, quod interpretatur multa, id est solicitudo mundana. Ps. 109. Conquassabit capita in terra multorum.
Numérotation du verset Mc. 8,23 
marg.| {o} Et apprehensa manu ceci etc.  Act. 9.g. Dans illi manum erexit eam etc.
marg.| marg.|{o} Manu ceci eduxit Is. 43.b. Educ foras populum cecum. Act. 12.b. Exeuntes
prol.| processerunt vicum unum, scilicet ignorantie. Et Petrus ad se reversus dixit etc.
marg.| marg.|{p} Et expuens in oculos eius per exprobrationem peccati. Eccl. 28.b. Si exposueris super illam extinguetur, id est pravam linguam.
marg.| marg.|{q} Impositis manibus suis mise ricordie. Act. 8.c. imponebant manus super illos et accipiebant { 103ra } Spiritum sanctum.
marg.| marg.|{a} Interrogavit eum si aliquid videret: Sap. 6.a. Altissimus interrogabit opera. Sir. 33.a. Qui interrogationem manifestat, parabit verbum. Interrogat autem eum Dominus, ut paratus sit reddere rationem de eis, que sunt in fide et spe, 1Pt. 3.c. Quod maxime requiritur a sacerdotibus. Malac. 2.d. Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore eius requirent. Item Hieronymus Sacerdotes requirantur de lege, errantes instruant, rebelles convincant, alioquin sibi frustra iactant dignitatem, cuius non exhibent operationem. Aggei. 2.b. Interroga Sacerdotes legem.
Numérotation du verset Mc. 8,24 
marg.| {b} Video homines velut arbores ambulantes Quom odo non sanavit cecum sicut socrum Petri, ut sup. 1.c. que statim ministravit ? Sed dic, forte noluit, designans impeditionem ex parte hominis. Difficile enim surgit, quem moles prave consuetudinis premit, ut dicit Glossa Io. 11.f. super illud. Voce magna clamavit. Et incipit Glossa. Fremuit.
Numérotation du verset Mc. 8,25 
marg.| {c} Deinde iterum imposuit manus etc.  Per hoc quod bis imposuit manus, seu bis illuminavit: secundo verius, significat hic videmus et Deum cognoscimus in enigmate, tunc autem verius facie ad faciem et cognoscemus, sicut et cogniti sumus, ut 1Cor. 13.d. Bonus motus, nec interior potest in nobis esse sine eo. Unde Phil. 2.b. Deus in nobis operatur et velle et perficere pro bona voluntate. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere.
marg.| {d} Ita ut clare videret omnia Hec est perfecta sapientia de omnibus, secundum valorem proprium existimare et secundum saporem proprium saporare.
Numérotation du verset Mc. 8,26 
marg.| {e} Vade etc. ] Pater enim tuus, qui videt in abscondito reddet tibi. Mt. 6.a. Eccl. 32.c. Precurre prior in domum tuam etc. Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam etc.
marg.| {f} Et si in vicum introieris ] civitatis mundi. Eccl. 9.b. Noli circumspicere in vicis civitatis. Unde sponsa non invenit amicum suum per vicos et plateas. Ct. 5.b.
Numérotation du verset Mc. 8,27 
marg.| {g} Egressus est Iesus et discipuli eius in castella Cesaree Philippi ] Philippus, os lampadis, Cesarea possessio principalis. Fides enim primam et principalem de anima facit Deo possessionem. Unde et ibi fit interrogatio de principali fundamento fidei.
marg.| {h} Quem me dicunt esse homines ? 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea, que sunt spiritus Dei.
Numérotation du verset Mc. 8,28 
marg.| {i} Qui responderunt illi, dicentes, Ioannem Baptistam etc.] Omnes, dicit Boethius in libro consolationis, querunt beatitudinem, sed diversimode, unus in divitiis, qui putat summam felicitatem esse divitias ; alius in deliciis, ut Epicurus ; alius in honoribus, ut ambitiosus. Os. 10.a. Secundum ubertatem terre sue Ephraim exuberavit simulacris. Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei et de his, que videntur bona, non potuerunt intelligere eum, qui est, nec operibus attendentes agnoverunt, qui esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut Solem, aut Lunam rectores orbis terrarum Deos putaverunt. Ignem ponunt Deum avari, qui in divitiis querunt beatitudinem. Sir. 23.c. Anima calida quasi ignis ardens non extinguetur, donec aliquid glutiat. Spiritum ponunt Deum superbi, qui de potestate gloriantur. Os. 4.d. Nolite ingredi in Galgala, neque ascendatis in Bethavem, quod interpretatur domus idoli, id est prelatio. Aerem citatum ponunt Deum, qui de vento laudis humane gloriantur. Os. 12.d. Ephraim pascit ventum. Gyrum stellarum ponunt Deum Prelati, qui de multitudine subditorum gloriantur. Sir. 19.a. Non iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur, nec oblecteris super ipsos. Solem faciunt Deum, qui de generis claritate gloriantur. Is. 19.c. In die illa erunt quinque civitates in terra Egypti loquentes lingua Chananea et iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis, id est nobilitas generis, vocabitur una, alie sunt quatuor predicte. { 103rb } Lunam faciunt Deum hypocrite, qui portant fasciculum spinarum sicut rusticus, qui est in Luna, sed non pungit, sicut Hereticus, qui habet spinas exterius, interius nullas. 2Rg. 23.a. Prevaricatores quasi spine evellentur et si quis eas tangere voluerit, armabitur ferro.
marg.| {k} Alii Eliam ] Ier. 15.c. Ve mihi mater mea, quare me genuisti virum rixe, virum discordie in universa terra. Hieronymus: Querenti quare hec opinio fuerit de Ioanne, vel Ieremia, respondetur. Alieni erroris non est nostrorum rationem reddere.
marg.| {l} Alii vero quasi unum de prophetis ] Io. 8.b. Murmur multus erat de eo in turba, quidam enim dicebant, quia bonus est, alii autem non, sed seducit turbas.
Numérotation du verset Mc. 8,29 
marg.| {m} Vos vero quem me esse dicitis ? ] Io. 15.c. De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo.
marg.| {n} Tu es Christus ] Hilarius. Fides Petri non filium, sed hominem videns, utrumque complectitur.
Numérotation du verset Mc. 8,30 
marg.| {o} Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Et huius triplex est ratio. Prima humilitatis exemplum. Secunda, ne differatur passionis beneficium. Tertia, ne rudes discipuli maiori predicationis mole premerentur. Quarta etiam ratio est, ne si modo converterentur aliqui, postea videntes eum crucifigi, scandalizarentur in eo et peiores efficerentur. Iuxta illud. 2. Pet. 2.d. Melius erat illis non agnoscere etc.
marg.| Ambrosius: Iubet taceri, quod sit filius Dei, ut fallat principem mundi, ut declinet iactantiam, doceat humilitatem et ne adhuc rudes et imperfecti discipuli maioris predicationis mole premerentur.
marg.| Hieronymus Completo autem passionis Sacramento opportuno opportunius dicitur Apostolis. Ite, docete omnes gentes etc. Mt. ult. d. Eccl. 8.a. Omni negotio tempus est et opportunitas. Eccl. 10.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.
Numérotation du verset Mc. 8,31 
marg.| {p} Et Scribis ] Ier. 12.b. Facta est hereditas mea mihi, quasi leo in silva dedit contra me vocem. Ier. 3.b. Ibo ad optimates et loquar eis: et ecce ipsi magis confregerunt iugum etc.
marg.| {q} Et post tres dies ] Post tristitiam passionis gaudium Resurrectionis adiunxit. Lc. 10.f. Samaritanus infundens vinum et oleum.
marg.| {r} Resurgere ] Ose. 6.a. Vivificabit nos post duos dies et tertia die suscitabit nos.
Numérotation du verset Mc. 8,32 
marg.| {s} Et palam Ecclesiast. 4.c. Non abscondas sapientiam in decore suo.
marg.| {t} Verbum loquebatur soli s discipulis.
marg.| {u} Et apprehendens eum Petrus seor sum. In hoc docet, subditos non debere publice reprehendere, vel arguere facta Prelatorum, sicut Cham. Gn. 9.d. Cum vidisset Cham pater Canaan verenda patris esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras, ideo autem maledictus servus effectus est.
marg.| {x} Cepit increpare eum Hieronymus: Sciat pius lector Petro hanc beatitudinem: Quodcumque ligaveris etc. in futuro promissam: nam si statim data esset, numquam in eo prave confessionis error locum invenisset.
Numérotation du verset Mc. 8,33 
marg.| {y} Vade retro Satanas Ecce quod hic reprehensus fuit. Similiter Io. 18.b. Calicem, quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum ? Hic videtur facere Dominus contra doctrinam suam, quam dedit Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus etc. Et supra 5.d. in Glossa que incipit.
Numérotation du verset Mc. 8,33 
moraliter
marg.| Moraliter, quod Christus tres mortuos suscitavit, dicitur. Publica noxa publico eget remedio: levia autem et secreta possunt deleri penitentia levi et secreta. Et ita Dominus, qui eum arguit coram discipulis de occulto peccato, videtur contra se facere. Sed hic Dominus fecit sicut paterfamilias, qui filium suum vult coram omnibus aliis filiis corripere, ut alii castigentur, quia multa loquebatur et non intelligens, ideo reprehensus est. Non enim { 103va } observabat illud. Eccl. 5.d. Si est tibi intellectus responde proximo etc.
marg.| {a} Quoniam non sapis, que Dei sunt cuiu s voluntas est vitam corporalem exponere pro spirituali.
marg.| {b} Sed que sunt hominum quor um sapientia est servare vitam corporalem.
Numérotation du verset Mc. 8,34 
marg.| {c} Et convocata turba etc. Postquam de passione sua discipulos docuit, omnes ad sui imitationem invitat, dicens generaliter quid faciendum tempore pacis, quia caro refrenanda, quid tempore belli, quia morti pro fide exponenda est.
marg.| {d} Si quis vult ] Quidam recedunt, quidam antecedunt, quidam cum eo vadunt, quidam post eum. Recedunt, qui via opposita currunt ad inferos, id est per delicias, divitias et honores. Ier. 2.f. Verterunt ad me tergum. Antecedunt, qui proprie voluntati et sensui propio innituntur, supra eodem. Vade retro me, Satana, non sapis ea, que Dei sunt, sed que hominum. Prv. 3.a. Ne innitaris prudentie tue. Cum eo vadunt, qui de salute sua et aliorum solliciti sunt. Mi. 6.c. Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum et quid Deus requirat a te, utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicite ambulare cum Deo tuo. Sequuntur Iesum vere obedientes. Mt. 26.f. Simon Petrus sequebatur eum a longe. Si quis Nota, quidam angariantur sequi Christum, quidam conducuntur, quidam voluntarie sequuntur. Angariantur, qui timore serviunt. Mt. 27.d. Exeuntes invenerunt hominem Cyreneum venientem de villa, hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. Et tulit, sed non fuit crucifixus in ea, quia tales per suam crucem non retardantur a malis suis. 1Pt. 4.d. Nemo vestrum patiatur quasi fur, aut homicida. Conducuntur hypocrite, qui minimo laudis humane, vel commodi temporalis penitentie crucem portant, qui significantur per latronem crucifixum a sinistris, qui in cruce Dominum blasphemavit. Lc. 23.e. quia vita hypocritarum est blasphemia. Voluntarie sequuntur, qui cum gaudio propter Deum penitentiam agunt. De quibus Idc. 5.a. Qui sponte obtulistis animas vestras, benedicite Domino.
marg.| {e} Me ] non mea, ut ambitiosi.
marg.| {f} Sequi ] non precedere, ut superbi, Sequi eandem viam. Ps. In via eius.
marg.| {g} Deneget ] Adam cecidit per peccatum a libertate, quia a sui potestate effectus est servus peccati. Io. 8.d. Qui facit peccatum etc. Item a felicitate recedendo a Deo, ad cuius similitudinem factus erat. Sed homo, cum in honore esset non intellexit etc. Item a dignitate, quia si stetisset, mox comes angelorum futurus erat. Ideo Dominus hic triplicem casum reparari docet. Libertatem docet posse recuperari per spontaneam sui et suorum abnegationem, ibi: Deneget semetipsum Felicitatem per voluntariam carnis afflictionem, ibi: Tollat crucem suam Dignitatem propter rectam intentionem, ibi Et sequatur me Unde Beda. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat et non valet apprehendere, quod ultra ipsum est, si nescierit mactare, quod est. Idc. 5.b. Qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via, loquimini.
marg.| {h} Semetipsum id est se, suos et sua. De primo. Is. 58.d. Si glorificaveris eum, dum non facis vias tuas. et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem. De secundo, Dt. 33.a. Qui dixit patri suo et matri sue, nescio vos et fratribus suis, ignoro illos etc. De Tertio, Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes etc.
marg.| {i} Et tollit 1] supra se, non trahat post se. Mt. 11.d. Tollite iugum meum super vos.
1 tollit] sic Ed1703 Ed 1754
marg.| {k} Crucem suam ] non alienam. Mt. 23.a. Super cathedram Moysi etc.
marg.| Crux: Mortificationis. in pace ; Compassionis ; Passionis. in persecutione.
Numérotation du verset Mc. 8,35 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 8,36 
marg.| {l} Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum ] { 103vb } Prv. 11.a. Non proderunt divitie in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte. Mirum est, quod homo dat animam suam pro rebus, cum e contra facere debeat. Prv. 13.b. Redemptio anime viri divitie proprie. Eccles. 10.b. Nihil est iniquius, quam amare pecuniam, hic enim et animam suam venalem habet.
Numérotation du verset Mc. 8,37 
marg.| {m} Aut quid dabit homo commutationis Iob. 2.b. Pellem pro pelle et cuncta, que habet homo, dabit pro anima sua. Eccl. 26.c. Omnis ponderatio non est digna continentis anime.
marg.| {n} Pro anima sua salv ata. Ps. Quid retribuam Domino etc. Vel salvanda. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones etc. Vel damnata ? nihil, quia si pro ea daretur totus mundus non liberaretur.
Numérotation du verset Mc. 8,38 
marg.| {o} Qui enim me confessus fuerit cord e, ore, opere. Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum.
marg.| {p} Et verba mea in generatione ista adultera etc. Dt. 32.a. Generatio prava. atque perversa.
marg.| {q} Et filius hominis confitebitur eum ] 1Cor. 9.c. Si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit. Sed si filius hominis confitetur in gloria Dei patris, gloria est et ita contra hoc est. Sed dic. Non est mihi gloria, id est facio, quod debeo, sed non supererogo, quia sapientibus et insipientibus debitor sum, ut Rm. 1.b. sed quod temporalia non capiebat, supererogatio erat. Unde sequitur ibidem. Si volens hoc ago, mercedem habeo.
marg.| {r} Cum venerit in gloria etc. id est in statu sine omni miseria Phil. 2.b. Christus in gloria est Dei patris etc.
Numérotation du verset Mc. 8,39 
marg.| Et dicebat illis ] Predixerat de passione et resurrectione sua. Hic agit de iudicio glorie sue in se et expositione eius in nobis per merita. Et dividitur hoc in tres partes. In prima agit de ostensione glorie sue. In secunda de ieiunii et orationis efficacia, ibi Et respondens unus etc. Tertio, de humilitate discreta et pacifica. Dicit ergo.| 2
2 Hic incipit Mc. 9 in Edd.
marg.| {s} Et dicebat illis ] quasi dicat: nec durum videatur vobis pati hic. Quia non sunt condigne passiones etc. Rm. 8.d.
marg.| {t} Amen dico vobis ] Consolatoria promissio. Moraliter etiam in istis tribulationibus dat Deus arrhas gaudii. Unde Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa, scilicet in gustando eterna. Item Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam. 2Cor. 1.a. Sicut abundat passio Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.
marg.| {u} Quia sunt quidam de hic stantibus et d iscipulis.
marg.| {x} Qui non gustabunt mortem ] temporalem. Mors quidem temporalis quidam modicus gustus est respectu eterne. Eccl. 41.a. O mors, quam amara est memoria tua.
marg.| {y} Donec videant regnum Dei etc. Regnum Dei: Vita eterna ; Caritas Christi ; Ecclesia presens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_8)

Notes :