Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Mc. 4,1 

Et iterum cepit Iesus1 docere
1 Iesus ΩS Li447@ Li447 Rusch ] om. CorS1 ΩJ ΩL Weber
ad mare
et congregata est ad eum turba multa
ita ut in navim2 ascendens
2 navim ΩS ΩJ2 Rusch ] navem ΩJ* ΩL Li447@
sederet in mari.
Et omnis turba
circa3 mare super terram erat
3 circa ΩL Rusch Weber ] contra Li447@
Numérotation du verset Mc. 4,2 

et docebat illos4 in parabolis multa
4 illos ΩJ ΩL Li447@ Rusch ] illis Li447 , eos ΩS Weber
et dicebat illis in doctrina sua:
Numérotation du verset Mc. 4,3 

Audite. Ecce
exiit
seminans ad seminandum.
Numérotation du verset Mc. 4,4 

Et dum seminat
aliud cecidit circa5
5 circa ΩS ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber ] secus Rusch
viam et venerunt volucres et comederunt6 illud.
6 et venerunt... comederunt Cor1
Numérotation du verset Mc. 4,5 

Aliud vero cecidit super petrosa
ubi non habuit terram multam7
7 multam ΩJ2 ΩL Li447@ Rusch Weber ] multã ΩJ*
et statim exortum est
quoniam non habebat8 altitudinem terre,
8 habebat ΩJ ΩL Li447@ Weber ] habuit Rusch
Numérotation du verset Mc. 4,6 

et quando exortus est sol
exestuavit9 et eo quod non habebat10 radicem
9 exestuavit CorS2 ΩL Li447@ Rusch Weber ] estuavit CorS2 ( al. ) ΩJ ΩS |
10 habebat ΩJ ΩS Rusch ] haberet ΩL Li447@ Weber |
exaruit.
Numérotation du verset Mc. 4,7 

Et aliud cecidit in spinas
et ascenderunt spine
et suffocaverunt11 illud
11 suffocaverunt ΩL Li447@ Rusch Weber ( plerique codd .)] offocaverunt Weber (S M)
et
fructum non dedit.
Numérotation du verset Mc. 4,8 

Et aliud cecidit in terram bonam
et dabat fructum ascendentem et crescentem et afferebat unum triginta12
12 triginta Cas239 Cor1 (lectio certior: XXX) CorS1 (al.) CorS2 (quidam) ΩJ ΩL Li447@ Rusch ] Brescianus tricesimum CorS1 (quidam) ΩS
et aliud13 sexaginta14
13 aliud ΩS ΩJ Rusch ] unum Brescianus Cor1 CorS1 = CorS2 (al., quidam) ΩL Li447@ Weber |
14 sexaginta Cas239 Cor1 (lectio certior: LX) CorS1 (al.) CorS2 (quidam) ΩL Li447@ Rusch Weber ] Brescianus sexagesimum Brescianus CorS1 (quidam) ΩS |
et unum centum15.
15 centum Cas239 Cor1 (lectio certior) CorS1 (al.) CorS2 ( quidam ) ΩL Li447@ Rusch Weber ] centesimum Brescianus CorS1 (quidam) CorS2 ( alii ) ΩS | Et aliud cecidit... centum] CorS1 (quidam statim post hoc < UNUM> addunt litteram hanc: TRICESIMUM ET UNUM SEXAGESIMUM ET UNUM CENTESIMUM ; al. sic: UNUM TRIGINTA ET UNUM SEXAGINTA ET UNUM CENTUM set neutra littera est de cextii) CorS2 (quidam statim post hoc < CRESCENTEM> addunt istud ET AFFEREBAT UNUM TRIGINTA ET UNUM SEXAGINTA ET UNUM CENTUM ; alii autem habent sic: ET AFFEREBAT UNUM TRICESSIMUM ET UNUM SEXAGESIMUM ET UNUM CENTESIMUM sed neutra littera est de textu sed contra Glossa exponit)
Numérotation du verset Mc. 4,9 

Et dicebat: Qui habet
aures
audiendi audiat.
Numérotation du verset Mc. 4,10 

Et cum esset singularis
interrogaverunt eum hi qui cum eo erant16 duodecim
16 erant ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch ] + cum Weber
parabolam17 exponere18.
17 parabolã ΩJ Rusch , parabolam ΩL Li447@ Clementina ] parabol’a ΩS, de parabola Weber (P), parabolas Weber |
18 exponere ΩS Li447@ Rusch ] om. CorS2 (intellige: exponere ) ΩJ ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 4,11 

Et dicebat eis: Vobis
datum est nosse19mysterium regni Dei.
19 nosse Weber (D C) CorS2 (vel) ΩS Rusch Clementina ] scire Φ Weber (A M Z P) CorS2 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Wordsworth, cognuscere G, om. Weber
Illis20
20 Illis ΩL Som40 Rusch ] Ceteris P631
autem qui foris sunt
in parabolis omnia21 fiunt,
21 in parabolis - omnia ΩJ ΩL Li447@ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mc. 4,12 

ut videntes
videant
et non videant.
Et audientes audiant
et non intelligant
nequando
convertantur et dimittantur eis peccata.
Numérotation du verset Mc. 4,13 

Et ait illis: Nescitis parabolam hanc
et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
Numérotation du verset Mc. 4,14 

Qui seminat, verbum seminat.
Numérotation du verset Mc. 4,15 

Hi autem sunt22
22 sunt ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch ] om. ΩS
qui circa viam ubi
seminatur verbum, et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in cordibus23 eorum.
23 cordibus ΩL Li447@ ΩS Rusch ] corda Weber
Numérotation du verset Mc. 4,16 

Et hii sunt similiter qui super petrosa24 seminantur
24 super petrosa ΩJ ΩL Rusch Weber ] supra petrosa Li447 Li447@ , supra petram ΩS
qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt25 illud
25 accipiunt ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] suscipiunt Rusch Wordsworth (E)
Numérotation du verset Mc. 4,17 

et non habent radicem in se,
sed temporales sunt.
Deinde,
orta tribulatione
et persecutione,
propter verbum, confestim26 scandalizantur.
26 confestim ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] statim ΩS
Numérotation du verset Mc. 4,18 

Et alii sunt qui in spinis seminantur.
Hi sunt qui verbum audiunt
Numérotation du verset Mc. 4,19 

et erumne seculi
et deceptio divitiarum
et circa reliqua concupiscentie
introeuntes suffocant27 verbum
27 suffocant] CorS2 ( intellige: “strangulant guttur mentis nec bonum desiderium ad corda hominum intrare sinunt. Ex hoc patet quod in ea# produci debet sicut Ez. 36 [v. 26-36]. Lege notam ibi. ” [ cf. Glossa ] )
et sine fructu efficitur.
Numérotation du verset Mc. 4,20 

Et hi sunt qui super terram bonam
seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant
unum triginta28
28 triginta ΩJ ΩL Li447@ Rusch ] tricesimum ΩS, tringinta cacogr. Rusch
unum29 sexaginta30
29 unum ΩS Rusch Clementina ] et praem. ΩJ ΩL Weber |
30 sexaginta ΩJ ΩL Li447@ Rusch ] sexagesimum |
et unum centum31.
31 centum ΩL Li447@ Rusch Weber ] centesimum ΩS, + qui habet aures audiendi audiat ΩJ
Numérotation du verset Mc. 4,21 

Et32 dicebat illis: Numquid venit
32 Et ΩJ ΩL Li447 ΩS Rusch Weber ] set Li447@
lucerna
ut sub modio
ponatur aut sub lecto?
Nonne ut super candelabrum
ponatur?
Numérotation du verset Mc. 4,22 

Non est enim33
33 est enim ΩS Li447 Li447@ Rusch ] inv. ΩJ ΩL Weber Clementina
aliquid34 absconditum quod non manifestetur.
34 aliquid ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. ΩJ
Nec factum est occultum sed ut in35 palam veniat36.
35 sed ut in ΩL Li447 Rusch ] quod in ΩS, quod non ΩJ, sed ut Li447@ |
36 veniat ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] conveniat ΩS |
Numérotation du verset Mc. 4,23 

Si quis habet aures audiendi
audiat.
Numérotation du verset Mc. 4,24 

Et dicebat illis: Videte
quid audiatis. In qua mensura
mensi fueritis remetietur vobis
et adiicietur vobis37.
37 et adiicietur vobis ΩL Li447 ΩS Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 4,25 

Qui enim habet
dabitur illi.
Et qui non habet
etiam quod habet
auferetur ab eo38.
38 eo R ΩS ΩJ Rusch ] illo ΩL Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 4,26 

Et dicebat: Sic est regnum Dei
quemadmodum si homo
iaciat39 sementem
39 iaciat ΩJ ΩL P17234 ΩS Rusch Weber ] iaceat Li447@ , iactet Li447
in terram
Numérotation du verset Mc. 4,27 

et dormiat
et exsurgat nocte
et40 die
40 et ΩS Li447@ Rusch ] ac ΩJ ΩL Weber
et semen germinet et increscat
dum nescit ille.
Numérotation du verset Mc. 4,28 

Ultro enim terra41 fructificat
41 terra ΩJ ΩL Li447@ (sup. v.) Li447 ΩS Weber ] om. Rusch (hapax )
primum herbam,
deinde spicam,
deinde plenum fructum42 in spica43.
42 fructum CorS2 (textus Parisiensis; Ambrosius in Exameron quarto) Cor3 (al.) ΩS] frumentum CorS2 ( al. ; Rabanus libro decimo capitulo undecimo habet et Gregorius in Moralium sed Parisiensis non tangit textum nisi fructum ) ΩJ ΩL Li447@ Rusch |
43 spica ΩL Weber ] spicam Φ Weber (M Z G) |
Numérotation du verset Mc. 4,29 

Et cum produxerit44 fructus45, statim mittit46 falcem
44 produxerit Rusch ] in se praem. ΩS, se praem. ΩJ ΩL Weber , ex se praem. CorS1 Li447 Li447@ |
45 fructus CorS1 ΩJ Li447@ Rusch Weber ] fructum CorS1 (al.) ΩS |
46 mittit ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber ] mittet ΩJ |
quoniam adest messis.
Numérotation du verset Mc. 4,30 

Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei,
Numérotation du verset Mc. 4,31 

aut cui parabole comparabimus illud? Sicut granum sinapis
quod cum seminatum fuerit47 in terra48
47 fuerit ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] est ΩS |
48 terra ΩJ ΩL Rusch Weber ] terram Li447@ |
minus est
omnibus seminibus que sunt in terra.
Numérotation du verset Mc. 4,32 

Et cum natum49 fuerit ascendit in arborem50
49 natum ΩJ² (rubr. exp. et cancel.) ΩS Rusch Clementina ] seminatum ΩJ* ΩL Li447@ Weber |
50 in] ni cacogr. Rusch | in arborem Cor2 ΩJ ΩS Rusch Sixtina cf. Lc. 13, 19] om. ΩL Li447@ Clementina Weber |
et fit maius omnibus
oleribus
et facit ramos magnos51
51 ramos magnos ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] inv. Rusch
ita ut possint sub umbra eius
aves celi
habitare.
Numérotation du verset Mc. 4,33 

Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum
prout poterant audire.
Numérotation du verset Mc. 4,34 

Sine parabola autem non loquebatur eis.
Seorsum
autem discipulis suis
disserebat
omnia.
Numérotation du verset Mc. 4,35 

Et ait illis in illa die52 cum sero esset factum:
52 illa die ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber Clementina ] inv. Rusch
Transeamus contra.
Numérotation du verset Mc. 4,36 

Et dimittentes turbam assumunt eum ita ut erat in navi
et alie naves erant cum illo53.
53 illo ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] eo ΩJ
Numérotation du verset Mc. 4,37 

Et facta est procella magna venti
et fluctus mittebat in navim54
54 navim ΩJ ΩS] navem ΩL Weber
ita ut impleretur navis.
Numérotation du verset Mc. 4,38 

Et erat ipse in puppi55
55 puppi ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] navi Rusch (hapax), + navis Wordsworth (L)
super56 cervical
56 super ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch ] supra ΩJ Weber
dormiens.
Et excitant eum57
57 Et excitant eum Cor3 (al.) ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] Excitantes eum ΩJ
et58 dicunt
58 et ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch] om. ΩJ
illi59: Magister non ad te pertinet quia60 perimus?
59 illi ΩJ Rusch Clementina ] ei ΩL Li447@ Weber |
60 quia ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] quod ΩS |
Numérotation du verset Mc. 4,39 

Et exsurgens,
comminatus est61 vento
61 est ΩJ ΩL Li447 ΩS Rusch Weber] om. Li447@
et dixit mari:
Tace, obmutesce.
Et cessavit ventus. Et facta est tranquillitas magna.
Numérotation du verset Mc. 4,40 

Et ait illis: Quid timidi estis?
Necdum habetis fidem?
Et timuerunt
timore magno62 et dicebant ad alterutrum: Quis putas est iste
62 timore magno ΩS Li447 Li447@ Rusch ] inv. ΩJ Weber
quia63 et64 ventus65 et mare obediunt ei66?
63 quia Li447 Rusch Weber] qui Li447@ |
64 et ΩJ Rusch Weber] om. ΩS Li447 Li447@ |
65 ventus ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] venti Li447 Li447@ |
66 Quis putas... ei] CorS2 ( iste sub .e. usque ei. Vel ISTE interrogative et tunc QUIA etc. depressive ) |

Capitulum 4

Numérotation du verset Mc. 4,1 
marg.| Et iterum cepit Iesus etc. Supra egit de electione discipulorum, quos elegerat ad predicandum. In hoc quarto capite docet eos officium suum verbo et exemplo, ut illud exequendo, mereantur spiritualiter mater et soror, vel frater Christi vocari.
marg.| Et dividitur hoc caput in quatuor partes. In prima agit de diversitate auditorum verbi Dei. In secunda agit de modo fructificandi verbi. In tertia de fertili humilitate cibi. In quarta placato mari, discipulis timorem excutit. Vel in prima docet eos discretionem fidei. In secunda rectitudinem et erectionem spei. In tertia fervorem caritatis. In quarta constantiam securitatis. In prima parte primo dicitur ubi docentur. In secunda, quomodo ibi. In parabolis Tert io quid ibi:   Audite. Quarto exponit parabolam ibi:   Vobis datum Quin to dicit, cur Apostolis exposuerat, ibi: Et dicebat. Sexto hortatur adimpletionem verbi in opere, ibi:   Si quis habet Dici t ergo:
marg.| {k} Et iterum etc.  quia semper iteranda est predicationis doctrina. Sapientia enim clamitat, ut dicitur. Prv. 8.c.
marg.| {l} Cepit non puduit Dei sapientiam quasi alphabetum etc.
Numérotation du verset Mc. 4,1 
moraliter
marg.| {n} Docere simplices rudimenta timoris Domini, quod est principium sapientie. Prv. 1.a.
marg.| {m} Iesus in q uo notatur recta intentio predicationis, quia predicabat ad salutem animarum, Iac. 1. cum mansuetudine suscipite insitum verbum etc. Timor enim laborat sicut bonus miles Iesu Christi.
marg.| {n} Docere ad mare id est peccatores, non Angelos. Psalmo quinquagesimo. Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur. Et Ps. Dixit iniquis etc. Ecce profectus simplicis predicationis. Eccl. 4.a. Congregationi pauperum affabilem te facito. In navim ascendens, ut exemplo operis doceret eos ascendere. Nehem. 8.a. Stetit Esdras super gradum etc. Vel.
marg.| {o} Ad mare quia dicitur Eccl. 43.c. Qui navigant mare, enarrant pericula eius, id est mundi.
marg.| {o} Ad mare: Mare mundus. Unde Ps. 103. Hoc mare magnum et spaciosum.
marg.| Mare eos significat qui sunt in amaritudine peccati. Isti multum pauperes sunt, unde talibus est predicandum. Et hoc est, quod dicitur. Mt. 11.a. Pauperes evangelizantur. Et Prv. 31.a. Date siceram merentibus et vinum his, qui amaro sunt animo.
marg.| {a} {96ra} Turba multa quia multi sunt peccatores. Eccles. 1.d. Stultorum infinitus est numerus.
marg.| {b} In mari: Sic predicator dum predicat peccatoribus, sedere debet in amaritudine cordis per compassionem. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? Glossa Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua similitudine facta comparatio.
Numérotation du verset Mc. 4,2 
marg.| {c} In parabolis: Parabola alia metaphorice, que scilicet in verbis est, cum de aliquo dicimus, ferreus est. Allegorice, que in facto, quando per unum factum docemus aliud et utroque modo docet Dominus in parabolis. Sic enim sapientes sermones suos incorporant, ut sensibiles auditores ex fidei voce ad spiritualium notitiam valeant manu duci. Eccl. 39.a. Sapiens in absconditis parabolarum conversabitur.
Numérotation du verset Mc. 4,3 
marg.| {d} Audite, ecce etc. supra 1.d. Eamus in proximas civitates, ut ibi predicem. Ad hoc enim veni.
Numérotation du verset Mc. 4,4 
marg.| {e} Aliud cecidit secus viam id est in illos, qui se viam demonibus et malis cogitationibus retinent, qui nec predicatione compunguntur, nec bene agere incipiunt. Is. 51.g. Posuisti corpus tuum, ut terram et quasi viam transeuntibus. Iob. 20.d. Vadent et venient super eum horribiles.
marg.| {f} Et venerunt volucres: Idc. 6.a. Cum seminasset Israel, ascendebat Madian et Amalech et ceteri Orientalium nationum et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant. Ose. 8.b. Culmus stans non est in eo germen, non facient farinam, quod si fecerit, alieni comedent eam. Agg. 1.b. Seminastis multum et intulistis parum. Ez. 39.a. Feris, avibus, omnique volatili celi et bestiis terre dedi te ad devorandum. Dt. 32.d. Devorabunt eos aves morsu amarissimo etc.
Numérotation du verset Mc. 4,5 
moraliter
marg.| {g} Super petrosa etc. Per viam et petrosa, per spinas et terram bonam, quatuor genera hominum intelliguntur. 1. Per viam luxuriosi. Eccles. 9.b. Omnis mulier fornicaria quasi stercus conculcabitur in via. Is. 15.g. Posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus. 2. Per petrosa superbi, qui duri sunt, sicut diabolus. Iob. 40.c. Cor eius indurabitur quasi lapis. Et illud franget Deus, id est omnem superbum. 3. Per spinas significantur avari. De quibus Iob. 30.a. Esse sub sentibus delicias computabant. Ier. 4.a. Nolite serere super spinas. Patet, quia pungunt multipliciter. In acquisitione, conservatione, diminutione. Cum labore enim acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore dimittuntur, vel amittuntur. 4. Per  terram bonam boni: quibus dicitur Iac. 1.c. Suscipite in mansuetudinem insitum verbum etc. De qua terra Hbr. 6.b. Terra sepe super se venientem bibens imbrem, germinans herbam opportunam his, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo ; proferens autem spinas et tribulos reproba est et maledicta proximo, cuius consummatio in combustionem veniet. Et de hoc notatur similiter supra Mt. 13.c. Semen est verbum Dei.
marg.| Seminans predicator. Act. 17.d.a “Quid vult seminiverbius1 hic dicere ?” Hic debet exire ab amore mundi et ab amore parentum et ab amore sui. Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et veni in terram, quam monstravero tibi. Hoc est contra illos, qui nolunt exire ad extraneos, ut ibi seminent verbum Dei. Gn. 26.c. Seminavit Isaac in Geraris, id est advena. Item contra inveteratos mulos in studio parisius. Mi. 4.a. De Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem. Et concident gladios, id est subtiles disputationes in vomeres, id est grossas moralitates.
a Act. 17, 18: « Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis ».
1 seminiverbius] corr. cum Vulgata (Edmaior.), seminiverbus Ed1703 Ed 1754 .
marg.| Est autem semen multiplex. Semen seminatum, id est verbum Dei. Hoc est, Christus in Iudea et Apostoli in mundo seminaverunt, Is. 27.b. Qui egrediuntur impetu a Iacob, florebit et germinabit Israel et implebunt orbem {96rb} semine. Lv. 19.d. Non seres agrum tuum diverso semine. Quod facit, qui bonum predicat et malum exemplum dat.
marg.| Item est semen inspiratum, id est virtus. Hoc seminat solus Deus in corde hominis. Gn. 22.d. In semine tuo benedicentur omnes gentes. Item semen cooperatum, servor caritatis cooperante gratia et bonorum operum multiplicatio. 2Cor. 9.b. Qui parce seminat, parce et metet. Item semen datum eleemosyna. Eccl. 11.c. Mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua.
marg.| Item semen oratio. Qui seminat in lacrimis etc. Item semen carnalis concupiscentie. Gal. 6.b. Qui seminat in carne, de carne et metet corruptionem. Fructus vero triplex, centesimus, sexagesimus, tricesimus. Centesimus triplex, scilicet perfectio contemplationis, integritas virginitatis, palma martyrii. Item sexagesimus duplex, scilicet perfectio active vita vidualis. Tricesimus duplex fides Trinitatis, vita coniugalis.
marg.| {h} Ubi non habuit : Ez. 36.f. Auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio vestri. Amos 6.d. Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? Ex. 32.d. Iratus Moyses proiecit tabulas lapideas ad radicem montis.
marg.| {i} Et statim exortum est: Hoc modo est contra similitudinem facti, quibus ubi sunt petre, ibi est ariditas, ubi non statim oriuntur segetes. Abundantia enim humiditatis facit citius exoriri. Solutio: In principio veris quando humor abundat, citius oriuntur segetes in terra petrosa, sed statim deficiunt, quia humor statim deficit: Unde dicit: Quoniam non habebat altitudinem terre.
Numérotation du verset Mc. 4,6 
marg.| {k} Et quando exortus est Sol Ion. ult. c. Percussit sol super caput Ione et estuabat. Ps. 18. In sole posuit tabernaculum suum.
Numérotation du verset Mc. 4,7 
marg.| {l} In spinas: Ier. 4.a. Nolite serere super spinas.
Numérotation du verset Mc. 4,8 
marg.| {m} In terram bonam: Ecce tres partes seminis pereunt et sola quarta fructificat. In quo docemur, non debere desistere a predicatione etsi pauci proficiant.
marg.| {n} Ascendentem . Ps. 83: Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum etc. Et ibunt de virtute in virtutem et videbitur Deus deorum in Sion.
marg.| {o} Et crescentem Gn. 27.c. Seminavit Isaac in terra illa et invenit in illo anno centuplum. Unde secundum diversitatem terrarum magis, vel minus multiplicatur seges.
marg.| {p} Centum in virginibus. Ex hoc videtur, quod maius premium habeant virgines quam coniugati. Contradicit auctoritas, que dicit, quod celibatus Ioannis non prefertur coniugio Abrahe. Dicitur ergo, quod se habent ut excedentia et excessa quoad essentiam meriti et quoad essentiam premii non status.
Numérotation du verset Mc. 4,9 
marg.| {q} Aures audiendi Iob. 42.a. Auditu auris audivi te.
Numérotation du verset Mc. 4,10 
marg.| {r} Singularis: Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu, id est actione, id est non multum est occupatus, sapientiam percipiet. Is. 8.c. Ligna testimonium, signa legem in discipulis meis.
Numérotation du verset Mc. 4,11 
marg.| {s} Nosse : vel scire Ps. 2. Et nunc Reges intelligite. Et Sap. 6.a. Audite Reges et intelligite, discite iudices finium terre, prebete aures vos, qui continetis multitudines.
marg.| {t} Illis id est ceteris.
Numérotation du verset Mc. 4,12 
marg.| {u} Ut videntes videant Is. 6.c. Exceca cor populi huius et aures eias aggrava et oculos eius claude, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intelligat et convertatur et sanem eum.
marg.| {a} {6. 96va} Et non videant: Hieronymus Ingenio presumentes se videre priventur spirituali intellectu.
Numérotation du verset Mc. 4,13 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,14 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,15 
marg.| {c} Verbum: semen est Verbum Dei. Lc. 8.b. De quo Is. infra d. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorrha similes essemus.
marg.| {b} Qui seminat id est 1Cor. 9.bb: « Si nos vobis spiritualia seminamus ».
b 1Cor. 9, 11.
Numérotation du verset Mc. 4,16 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,17 
marg.| {d} Et non etc. Iob. 15.d. Non mittet in terram radicem, auferetur spiritus oris sui, id est verbum iactantie.
marg.| {e} Propter verbum: Mc. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur etc.
Numérotation du verset Mc. 4,18 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,19 
marg.| {f} Deceptio etc. Augustinus Pes anime timor est, qui si rectus sit, dicitur caritas, si non, vel tortuosus est, concupiscentia est.
marg.| {g} Et sine etc.  Dece ptio divitiarum, id est false et fallentes divitie, quia false non sunt vere divitie, que remanent in eternum. Prv. 10.a. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes fallentes, quia promittunt satietatem et pariunt famen, Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Item promittunt voluptatem et pariunt anxietatem. Eccl. 6.c. Satietas divinitatis non sinit eum dormire. Item promittunt securitatem et pariunt timiditatem. Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius et cum pax sit semper insidias suspicatur. Item promittunt firmitatem et pariunt formidinem. Ps. 88. Posuisti firmamentum eius formidinem. Item dominium et pariunt servitutem. Lam. 5.b. Egypto dedimus manum, id est homagium fecimus diabolo, sive mundo. 1Tim. ult. b. Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli. Item promittunt refrigerium et pariunt estum. Eccl. 34.a. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic qui attendit ad visa mendacia: Propter hoc dicit Ps. 61: “Divitie si affluant nolite cor apponere”.
Numérotation du verset Mc. 4,20 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,21 
marg.| {h} Et dicebat illis etc. Supra dixit Marcus, quomodo omnibus posuit parabolam et Apostolis exposuit sensum. Hic vero dicit, quare eis exposuit, ut scilicet per eos aliis innotescat, per hoc innuens, quod ipsis quasi secretariis suis aperienda erant abdita Scripturarum et committenda secreta mysteriorum, quia et ipsi futuri erant seminatores verbi Dei. Per hoc etiam instruit eos et nos, ut sic ipse propter malos, qui aderant, non desinit ab eorum instructione, ita nec nos.
marg.| {i} Numquid venit etc. Ps. 110. Lucerna pedibus meis verbum tuum etc. Et Prv. 6.c. Mandatum Dei lucerna est et lex lux.
marg.| {k} Ut sub modio: Lc. 8.c. et 11.e. Mt. 5.b. Nemo accendit lucernam. Mt. 6.c. Lucerna corporis tui est oculus.
marg.| {l} Ponatur: 2Cor. 4.a. Si opertum est Evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est opertum. Prv. 11.c. Qui abscondit frumentum etc.
marg.| {m} Candelabrum: Hoc est quod Mt. 10.d. dicitur: Quod in ore auditis, predicate super tecta. Eccles. 20.c. Melior est, qui celat insipientiam suam, quam qui abscondit sapientiam suam. Eccl. 30.c. Bona absconsa in ore clauso, quasi appositiones epularum circumposite sepulchro. Za. 4.a. Vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas super caput eius et septem lucerne super illud, Is. 62.a. Salvator eius ut lampas accendatur.
Numérotation du verset Mc. 4,22 
marg.| {n} In palam veniat: Hieronymus Nolite timere persecutionem eorum, neque emulemini simulatores, quia veniet dies iudicii, in quo et virtus vestra et eorum demonstrabitur nequitia. Unde 1Cor. 4.a. Nolite ante tempus iudicare, {6. 96vb} quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Mal. ult. a. Dies Domini non relinquet in eis radicem, neque germen, id est cogitationem, vel opus impunitum. Sap. 6.a. Data est a Domino potestas vobis et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes vestras scrutabitur.
Numérotation du verset Mc. 4,23 
marg.| {o} Si quis etc. Hic hortatur sexto ad impletionem et receptionem verbi.
Numérotation du verset Mc. 4,24 
marg.| {p} In qua mensura etc. sed culpa est temporalis: ergo et pena. Solutio. In contractu fit temporalis actio et ius perpetuum emptorum. Item vulneratio momentanea dat mortem. Item casus in foveam temporalis detentio perpetua. Item ius divinum perpetuam acquirit servitutem. Item Augustinus de civitate Dei lib. 21. octo genera penarum esse in legibus scripsit. Damnum, vincula verbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, servitutem. Quid horum est, quod durius vindicet quam commissum sit preter talionem ? Item preterea peccans offendit infinitum bonum. Item Augustinus Fatuus est et malo dignus eterno, qui in se peremit bonum, quod poterat esse eternum. Item Sap. 14.b. Factum cum illo, qui fecit tormenta, patietur. Sed eterna erit macula, que non poterit tolli, ergo et pena. Unde Is. 14.c. Operimentum tuum vermes. Sicut enim quandiu humor est in cadavere, vermes nascuntur ex putredine, sic ex ipsa materia peccatorum supplicia gignuntur.
marg.| Item Augustinus Vel Qua mensura mensi etc. In voluntate quippe propria metitur bonus homo bona opera, in eis remetietur ei beatitudo.
marg.| Item in voluntate propria metitur malus mala opera, in eis metietur ei miseria. Igitur in eadem quevis non eternorum malorum eterna supplicia mereantur. Et quia voluit eternam habere peccatorum servitutem, eternam inveniet et vindicte severitatem.
marg.| {q} Et dicebat: Secunda parabola de semine, in quo comparatur non persona persone, sed negotium negotio, ubi Ecclesia dicitur regnum Dei, quia in ea Dominus regnat et per eam regit homines et vitia calcat. Semen vero dicitur verbum Dei sicut prius. Et est sensus. Ita procedit status Ecclesie, quemadmodum si homo iaciat semen suum et dormiat et eo nesciente semen crescat, primo nascitur, deinde crescit, deinde maturescit et tandem colligitur et reponitur in horreum. Ita Ecclesia primo seminatur semine verbi Dei: Deinde nascitur in herbam per timorem, deinde crescit in spicam per amorem, tandem colligitur et reponitur in horreum Domini. Unde Mt. 3.c. Permundabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet inextinguibili igni. Homo semen iaciens est filius Dei, qui corda hominum seminavit predicando, deinde dormivit moriendo. Post somnum eius, id est post obitum eius, semen surrexit et crevit ipso nesciente, id est scire nos non faciente.
Numérotation du verset Mc. 4,25 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,26 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,27 
marg.| Dicit ergo Et dicebat etc. {r}   Et semen germinet Eccl. 15.d. Ante hominem vita et mors: bonum et malum, quod placuerit, dabitur ei. Et modicum ante: Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris, porrige manum.
marg.| {s} Nescit: Eccl. 19.a. Nescit homo an amore, an odio dignus sit.
Numérotation du verset Mc. 4,28 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,29 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,30 
marg.| {t} Et dicebat: Hic tertio agit de humili fructificatione verbi Dei.
marg.| {a} {6. 97ra} Cui assimilabimus regnum Dei, aut cui parabole comparabimus Tert ia parabola est, in qua Dominus verbum comparat grano sinapis. In prima quidem comparavit verbum semini, quia facit affectum. In secunda lucerne, quia illuminat intellectum. In hac tertia grano sinapis, quia castificat sensum. Et sit hec comparatio sicut alie secundum progressum Ecclesie, quia sicut granum sinapis iactum in terram minimum est omnium seminum, deinde excrescit in arborem magnam, ut omnium arborum excedat magnitudinem, ita verbum Dei in principio nascentis Ecclesie minimum erat reputatione, sed tandem crevit, quia disseminatum est per Apostolos in omni terra et factum est maius omnibus herbis: id est doctrinis Philosophorum, que tamquam olera herbarum cito decident, quia quanto magis crescunt: tanto magis vilescunt. Diverse igitur scientie diversa semina. Lv. 19.d. Non seminabis agrum tuum diverso semine. Inter omnes alias scientias Theologica congruentius comparatur grano sinapis, quia in superficie apparet vilissima, sed si conteratur dente disputationis, tunc sentitur acumen subtilitatis atque difficultatis.
Numérotation du verset Mc. 4,31 
marg.| {b} Comparatur etiam spiritualiter etc. Sicut granum sinapis etc. Granum sinapis predicatio Evangelii est, ex qua caritas, que est maior omnibus, quia omnia reputat stercora, ut patet in Apostolo. Phil. 3.b. Et per hanc parabolam dat intelligere, quod predicatores debent esse humiles. Unde Dominus docuit eos dicere, quod habetur Lc. 17.c. Servi inutiles sumus etc. Et per predicationem crescunt in arborem magnam. Qui enim fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno celorum, ut dicitur. Mt. 5.c. Et huius arboris, id est predicationis fructus est in cibum et folia in medicinam, ut dicitur Ez. 46.c.
marg.| Granum c: sinapis verbum Evangelii ; parvum in humilitate ; suppurpureum in patientia ; siccum in abstinentia. Solvit paralysim lingue in predicatione. Dissolvit duritiam cordis compassione. Attrahit exemplo. Extinguit carnem domando. Multiplicatum est semen in spirituali prole. Contritum dilatat odorem per bonam famam.
c Distinctio: granum.
Numérotation du verset Mc. 4,32 
marg.| {o} Et fit maius omnibus oleribus id est aliis scientiis. 3Rg. 12.a. Locutus est Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum. Sic multi Theologiam vertunt in alias scientias.
marg.| {d} Et facit ramos magnos: 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, benigna est, caritas non emulatur etc. Ibi quindecim rami sunt caritatis.
marg.| {e} Ita ut possint sub umbra eius aves celi habitare id est contemplativi, quorum conversatio in celis. Dn. 4.b. Ecce arbor in medio terre et altitudo eius nimia, magna arbor et fortis et proceritas eius usque ad celum attingens, aspectus eius erat usque ad terminos universe terre, folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea, subter eam habitabant animalia et bestie et in ramis eius volucres celi conversabantur et ex ea vescebatur omnis caro.
Numérotation du verset Mc. 4,33 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,34 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 4,35 
marg.| {f} {6. 97rb} Transeamus contra id est ad ripam oppositam.
Numérotation du verset Mc. 4,36 
marg.| {g} Assumunt eum: Naute vel Apostoli.
marg.| {h} Et alie naves Nave s incipientium, proficientium, pervenientium.
Numérotation du verset Mc. 4,37 
marg.| {i} Et fluctus mittebat in navim: Is. 51.e. Ego Dominus Deus tuus, qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius et sic posuisti profundum maris viam.
Numérotation du verset Mc. 4,38 
marg.| {k} Et erat ipse in puppi super cervical dormiens . Hec est causa procelle et tempestatis Ion. 1.a. Facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri etc. Sic continua, quia Ionas dormiebat sopore gravi, scilicet sopor naturalis mors eius, tepor fidei.
Numérotation du verset Mc. 4,39 
marg.| {l} Et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna: Na. 1.a. Dominus in turbine et tempestate vie eius, increpans mare et exsiccans illud. Tb. 3.d. Post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis.
Numérotation du verset Mc. 4,40 
marg.| {m} Et timuerunt timore magno Hieronymus: Non discipuli, sed naute et ceteri, qui in navi erant. Si autem quis contentiose voluerit eos, qui mirabantur fuisse Apostolos: respondebimus, homines recte fuisse appellatos, quia necdum potentiam noverant Salvatoris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_4)

Notes :