Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Mc. 2,1 

Et iterum
intravit
in Capharnaum1
1 in Cor2 ( glos.) Cor4* ( IN cancel.) ΩF ΩH ΩS ] om. Cas239 Cor2 ( IN ) Cor4² ΩM ΩR ΩJ ΩP ΩL Li447 Li447@ Weber
post dies octo2
2 octo Cor4* ΩM ΩF ΩH ΩR ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. Cas239 Cor2 ( OCTO grec. anti.) Cor4² (cancel.) Cor1 (lectio certior) CorS1 (sine OCTO ) ΩJ ΩPL Weber
Numérotation du verset Mc. 2,2 

et auditum est quod in domo
esset et
convenerunt3 multi ita ut non caperent4
3 convenerunt Cas239 ΩH ΩR ΩJ ΩP ΩS Li447@ Rusch Weber ] convenerant CorS2, -nert’ ΩF, venerunt ΩM |
4 caperent Wordsworth (H Θ To22) Cas239 Cor4* ( habebat prius CAPERENT in plurali sed correxit CAPERET in singulari et mirum# ) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩP ΩL ΩS ] caperet Cor2 ( grec. anti. ) Cor3 ( al. ) Cor4² ΩJ Rusch Weber , + domus Kells Wordsworth (D E L), + eos domus ΩJ |
neque ad ianuam5
5 neque ad ianuam Cas239 Cor3 (al.) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩPL ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] om. ΩJ | ( ET CONVENERANT ITA UT NON CAPERET EOS DOMUS al. et secunda correctio habent sic et addunt NEQUE AD IANUAM. Sed prior correctio ITA UT NON CAPERENT sine EOS DOMUS et sic ubique legi et hoc exponit Glossa. Intellige: NON CAPERENT idest capi possent ad penitentiam que ducit ad civitatem. Secunda correctio habet ex prima scrip<tione> ITA UT NON CAPERET EOS DOMUS NEQUE IANUAM sed al<qui> addunt correctione quod illud UT NON CAPERET EOS falsa littara est et illi habent sic ITA UT NON CAPERENT NEQUE AD IANUAM CAPERENT scilicet verbum)
et
loquebatur eis6 verbum.
6 eis Cor3 (al.) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩPL ΩS Li447@ Rusch Clementina Weber ] ad eos ΩJ
Numérotation du verset Mc. 2,3 

Et venerunt
ad eum ferentes7 paralyticum
7 ad eum - ferentes ΩF ΩH ΩS Clementina ] inv. ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber
qui8 a quatuor portabatur.
8 qui ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,4 

Et cum non possent9 offerre eum illi pre turba,
9 possent ΩF ΩHL ΩJ ΩS Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
nudaverunt tectum
ubi erat et patefacientes
submiserunt grabatum
in quo paralyticus
iacebat.
Numérotation du verset Mc. 2,5 

Cum autem vidisset10 Iesus fidem illorum
10autem - vidisset ΩF ΩH ΩS Rusch Clementina ] inv.L ΩJ Weber
ait paralytico: Fili,
dimittuntur tibi peccata tua11.
11 tua Brescianus Wordsworth ( PECCATA ÷ TUA B D E G L O R) Weber (P G) Cor2 (tua anti. glos.) Cor4* ΩF ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Clementina ] om. Cor4² ( TUA cancel.) ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 2,6 

Erant autem illic quidam de scribis
sedentes
et cogitantes in cordibus suis.
Numérotation du verset Mc. 2,7 

Quid
hic sic loquitur?
Blasphemat. Quis
potest dimittere peccata nisi solus Deus?
Numérotation du verset Mc. 2,8 

Quo12 statim cognito Iesus Spiritu sancto13,
12 Quo ΩH ΩJ etc. ] om. ΩF |
13spiritu sancto CorS1=Cor3 (al.) ΩF ΩH ΩS] spiritu suo ΩJL CorS1 Rusch Clementina Weber, in spiritu sancto Li447 Li447@ , in spiritu Weber (Z G ) |
quia sic cogitaverunt14 intra se
14 cogitaverunt ΩF ΩH ΩS Rusch ] cogitarent ΩJL Li447@ Clementina Weber
dicit15 illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
15 dicit ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] dixit Rusch
Numérotation du verset Mc. 2,9 

Quid est
facilius?
Dicere
paralytico: Dimittuntur tibi peccata16,
16 peccata CorS2 (sine TUA ) ΩF ΩH ΩS
an17 dicere: Surge18 tolle grabatum tuum et ambula19?
17 an CorS2 (al.) ΩHL ΩS Li447@ Rusch Weber ] aut CorS2 ΩF ΩJ |
18 Surge ΩF ΩH ΩJL ΩS Rusch ] + et Li447@ Weber |
19 ambula CorS2 ΩF ΩH ΩS] vade CorS2 ( al. alia correctione ) |
Numérotation du verset Mc. 2,10 

Ut autem sciatis
quia filius hominis habet potestatem20 in terra dimittendi21 peccata,
20 filius hominis habet potestatem ΩF ΩH ΩS Clementina ] potestatem habet filius hominis ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber (inv.) |
21 dimittere ΩH ΩS ] dimittendi ΩF ΩJ ΩL Li447 Li447@ Clementina Weber |
ait paralytico:
Numérotation du verset Mc. 2,11 

Tibi dico: Surge,
tolle grabatum tuum22
22 tuum ΩF ΩHL ΩS Li447@ Rusch Weber ] + et ambula ΩJ* ( rubr. cancel. et exp .)
et vade in domum tuam.
Numérotation du verset Mc. 2,12 

Et statim surrexit ille23 et sublato grabato abiit inde24 coram omnibus,
23 surrexit Ille ΩF ΩH ΩS Clementina ] inv. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
24 inde ΩF ΩH ΩS ] om. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber |
ita ut admirarentur25 omnes et honorificarent26 Deum
25 admirarentur ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] mirarentur Weber (M) Rusch Clementina |
26 honorificarent ΩH ΩJL ΩS Li447@ Clementina Weber ] glorificarent Rusch (hapax) |
dicentes: Quia numquam sic vidimus.
Numérotation du verset Mc. 2,13 

Et
egressus27
27 egressus ΩF ΩH ΩS Li447 ] + est ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
rursus ad mare
omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos.
Numérotation du verset Mc. 2,14 

Et cum preteriret, vidit
Levi28
28 Levi Cor2 ( moderni ) Cor4 ΩF ΩH ΩJL² ΩS Li447@ Rusch ] Levin Cor2 ( grec. anti. )L* (-n eras. ) Weber
Alphei
sedentem ad teloneum29
29 teloneum ΩJ Weber ] theloneum ΩF ΩM ΩHL ΩS Li447@ Lux94 Wordsworth ( B C G R SAX X) Sarum , theolonium Rusch , telonium Wordsworth ( J P )
et ait illi: Sequere
me. Et surgens secutus est eum.
Numérotation du verset Mc. 2,15 

Et factum est,
cum30 accumberet31 in domo illius, multi publicani
30 cum ΩF ΩH ΩJ L ΩS Li447 Li447@ Weber ] dum Rusch |
31 accumberet ΩF ΩH ΩJ ΩS ΩL Li447 Rusch Weber ] + eum Li447@ |
et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui sequebantur32 eum.
32 sequebantur ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Rusch ] et praem. Weber , persequebantur Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,16 

Et scribe et Pharisei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus33 dicebant discipulis eius34: Quare cum publicanis et peccatoribus35 manducat et bibit magister vester36?
33 publicanis – et – peccatoribus Weber (P) ΩF ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] inv.L Weber |
34 eius ΩF ΩS] om. ΩH |
35 publicanis – et – peccatoribus Weber (P) ΩFJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv.L |
36 magister vester ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Clementina Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Mc. 2,17 

Hoc audito Iesus ait illis:
Non necesse habent sani
medico37 sed qui male
37 medico Cor2 ( moderni ) Cor4 CorS2 ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447@ Rusch ] medicum CorS2 ( antiqui et glos. sic ) CorS2 ( al.) Weber
habent.
Non enim veni vocare iustos
sed peccatores.
Numérotation du verset Mc. 2,18 

Et erant discipuli Ioannis et Pharisei38 ieiunantes
38 Pharisei ΩF ΩH ΩJL ΩS Rusch Weber ] Phariseorum Li447@
et veniunt et dicunt illi39:
39 dicunt illi ΩH ΩJ Rusch Clementina Weber ] inv. ΩF
Quare40 discipuli Ioannis et Phariseorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
40 Quare Amiatinus Weber (M G) Cor2 ( modern. QUARE, glos. ) Cor4 ΩH ΩJ ΩS Li447@ Rusch Clementina ] cur Cor2 ( anti. ) L Weber
Numérotation du verset Mc. 2,19 

Et
ait illis Iesus: Numquid possunt
filii
nuptiarum
quamdiu sponsus
est cum illis41
41 est - cum illis ΩF ΩH ΩS Li447@ Rusch ] inv. ΩJL Weber
ieiunare?
Quanto
tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare.
Numérotation du verset Mc. 2,20 

Venient autem dies
cum auferetur ab eis sponsus
et tunc ieiunabunt in illis diebus42.
42 illis diebus ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] illa die Weber
Numérotation du verset Mc. 2,21 

Nemo assumentum
panni rudis
assuit
vestimento veteri,
alioquin
aufert supplementum novum a veteri43
43 veteri ΩF ΩH J ΩS Li447@ Rusch Clementina Weber ] vetere ΩL
et maior scissura fit.
Numérotation du verset Mc. 2,22 

Et nemo mittit vinum novum44
44 novum Wordsworth (F G X etc.) CorS2 Cor4 Sarum ΩF ΩHL ΩS Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] novellum Cor2 (anti.; infra [eodem versu] NOVUM ) CorS2 (al.) Weber
in utres veteres,
alioquin dirumpit45 vinum46 utres
45 dirumpit] scrips., disrumpit ΩH ΩJ ΩS Rusch , dirumpet ΩL , disrumpet Li447@ Weber, /-pet ΩF , dirumpunt CorS2 |
46 vinum CorS2 ( sine NOVUM ) ΩH ΩS ] + novum? |
et vinum effundetur47
47 effundetur ΩH ΩJL ΩS Li447@ Rusch ] effunditur Weber
et utres peribunt,
sed vinum novum
in utres
novos mitti debet.
Numérotation du verset Mc. 2,23 

Et factum est iterum cum Dominus48 sabbatis ambularet per sata
48 Dominus Cor2 Cor4* ΩH ΩS Clementina ] om. Cor2 ( DOMINUS grec. anti. glos.) Cor4² (cancel.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber , mutil. ΩF
et discipuli eius ceperunt progredi49 et vellere spicas.
49 progredi Wordsworth (D) Sarum ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Clementina ] pregredi ΩL Rusch Weber , mutil. ΩF
Numérotation du verset Mc. 2,24 

Pharisei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui50 sabbatis quod non licet?
50 discipuli tui ΩF ΩH ΩS Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] om.L Weber
Numérotation du verset Mc. 2,25 

Et ait illis: Numquam51 legistis
51 numquam ΩF CorS2 ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] numquid Rusch
quid fecerit David
quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
Numérotation du verset Mc. 2,26 

Quomodo introivit52 in domum Dei sub Abiathar53 principe sacerdotum
52 introivit ΩF ΩH ΩJ Li447@ Rusch Clementina Weber ] intravit ΩS |
53 Abiathar] CorS2 ( Immo sub Abimelech. Ieronimus, episola 36 sic glossa: “Ambo tunc aderant Abimelech pater, Abiathar filius qui post patrem pontifex fuit maioris nominis quam pater ) |
et panes propositionis manducavit
quos non licebat54 edere nisi solis55 sacerdotibus
54 licebat Cava plerique codd. edd. Cor2 ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447@ Rusch ] licet Amiatinus Wordsworth (P9389 O* Y) Weber |
55 edere nisi solis Cor2 (Mt. 12, 4 edere nisi solis sacerdotibus”: grec. glos. Mt. 12 [ revera Lc. 6, 4] solum) Cor4* ΩF ΩH ΩS] edere nisi Cor4² ( SOL’ cancellatum), manducare nisi solis Cava Wordsworth (D E P9389 marg G L To22 Kells T) Sixtina, manducare nisi Cor2 ( anti. ) ΩJ ΩL Li447@ Clementina Weber |
et dedit
ei et56 qui cum eo erant?
56 ei et ΩH ΩS] eis et ΩF , eis ΩJL Rusch Clementina Weber , illis Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,27 

Et dicebat eis:
Sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum.
Numérotation du verset Mc. 2,28 

Itaque dominus57 est Filius hominis etiam58 sabbati.
57 dominus ΩF ΩH ΩSL Cor3 (al.) Li447 Li447@ Rusch Weber ] Deus ΩJ |
58 etiam] + non ΩF* ( expunc.? ) |

Capitulum 2

Numérotation du verset Mc. 2,1 
mystice
marg.| Et iterum intravit Capharnaum . Supra egit de his, que mystice congruunt ordini restaurationis humane, id est de increpatione demonis, de sanatione mulieris, de curatione leprosi hominis. In hoc secundo capitulo, iterum agitur de manifestatione potestatis, sapientie et bonitatis ipsius Christi. Et dividitur in quatuor partes. In prima sanat paralyticum. In secunda vocat Mattheum, ibi   Et egressus Tert io, respondet accusantibus discipulos de ieiunio, ibi   Et erant discipuli Quar to, respondet arguentibus discipulos super apparenti transgressione sabbati, ibi   Et factum est iterum In p rima, potentia. In secunda, sapientia. In tertia, sapientia et bonitas. In quarta bonitas et potestas declarantur. Dicit ergo.
marg.| {i} Et iterum intravit Capharnaum etc. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso. Ct. 5.a. Vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi, soror mea, sponsa mea, amica mea, immaculata mea.
Numérotation du verset Mc. 2,2 
marg.| {k} Ita ut non caperet id est capi non posset, quia nec etiam omnes tangere poterant ianuam domus, qui significant, quod Domino predicante in Iudea, nec ad ianuam intraverunt, id est ad potentiam.
Numérotation du verset Mc. 2,3 
marg.| {l} Et venerunt ferentes ad eum paralyticum: Paralyticus {93rb} avarus, quia tremulus. Dn. 5. Compages renum eius, id est Balthasar, absorbens divitias, dissolvebantur et genua eius ad se collidebantur. Item quia insensibilis. Ier. 5.a. Percussisti eos et non doluerunt, attrivisti eos et renuerunt disciplinam accipere. Item quia dissolutus. Is. 35.b. Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. Item quia piger. Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quicquam manus eius operari. Prv. 19.c. Pigredo immittit soporem et anima dissoluta esuriet. Lc. 16.e. De divite. Item quia ineloquens. Is. 29.a. Erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo mussitabit eloquium tuum.
Numérotation du verset Mc. 2,3 
moraliter
marg.| {m} Qui a quatuor portabatur . Moraliter: Quatuor portatores sunt cognitio criminis, memoria mortis, timor supplicii, spes premii. Isti quatuor dicuntur super Ps. In te, Domine, speravi etc. Vel quatuor portatores sunt, bona operatio, eleemosyna, venia aliis facta, oratio Sanctorum, quatuor baculi. Bona operatio. Gregorius. Iterum fac etc. Eleemosyna. Dn. 4.e. Peccata eleemosynis redime. Venia aliis concessa. Mt. 6.b. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester, qui in celis est. Sanctorum oratio. 1Rg. 15.f. Peccavi, sed nunc porta queso peccatum meum. Lectus, quo paralyticus defertur, est Dei patientia. Is. 46.b. Usque ad canos ego portabo.
Numérotation du verset Mc. 2,4 
marg.| {n} Et cum non possent offerre eum illi pre turba De  i mpedimento turbe, quare super Lc. 5.a.
Numérotation du verset Mc. 2,5 
marg.| {o} Cum autem vidisset Iesus fidem illorum. Glossa: Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena, ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur peccata.
marg.| {p} Ait paralytico, filii dimittuntur tibi peccata. Ex textu littere patet, quod ex merito fidei illorum inspiravit illi paralytico, fidem, qua infusa dimissa sunt illi peccata. Subtracta autem causa morbi, statim sanatus est. Et nota quod fides non dicitur prima gratia, quia semper sine meritis infunditur, sed quia sine propriis meritis. Unde Hieronymus: Paralyticus sanavit, non pro sua fide, cum sensu careret, sed pro fide offerentium. Item videtur per <Glossam> interlinearem quod infirmitas, que venit propter peccata, non sanatur nisi dimisso peccato, ergo furiosus, qui propter peccata in furiam incidit, numquam sanabitur, cum non possit penitere nisi a furia liberatus. Contra Dn. 4.g. Sic Nabuchodonosor redditus est sensus eius. Solutio: Habebat lucida intervalla et tunc poterat penitere. Et nota, ut dicitur. Elevavi ego Nabuchodonosor oculos ad celum et sensus meus redditus est mihi. Ita per merita aliorum posset talis curari.
Numérotation du verset Mc. 2,6 
marg.| {q} Erant autem illic quidam de Scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis, ] 7
marg.| quid hic loquitur? Eccles. 13.d. Pauper locutus est et dicitur quis est hic.
Numérotation du verset Mc. 2,7 
marg.| {r} Blasphemat, quis potest dimittere peccata etc.  Hoc dicendo, id est quod solius Dei est, sibi usurpat. Is. 43.d. Ego sum, qui doleo iniquitates etc.
Numérotation du verset Mc. 2,8 
marg.| {s} Quo statim cognito Iesus spiritu suo etc. Hbr  . 4.b. omnia nuda et aperta sunt oculis eius etc. Paralip. 28.b. Omnia corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intelligit. Cum tamen Ier. dicat 17.b. Profundum est cor hominis et inscrutabile et quis cognoscet illud ? Cognitio etc. 1Rg. 16.b. Homo videt in facie ea, que parent, Deus autem intuetur cor. Prv. 16.a. Omnes vite hominum patent oculis eius.
Numérotation du verset Mc. 2,9 
marg.| {a} {6. 93va} Quid est facilius dicere etc. id est dicto sanare paralitycum in anima.
marg.| {b} An dicere, surge etc. id est dicto facere, ut surgat et sanetur in corpore.
Numérotation du verset Mc. 2,10 
marg.| {c} Ut autem sciatis etc.  Poss unt esse verba Evangeliste ad nos legentes et audientes. Ait scilicet Christus. Vel possunt esse verba Christi ad Iudeos invidos, Scribas et Phariseos. Loquitur autem de se in tertia persona vitando arrogantiam. Et tunc convertit ad paralyticum sermonem, unde interponit Evangelista. Ait paralytico, quasi predicta dixit ad Iudeos, hec scilicet Ut autem sciatis etc. sed hoc dixit paralytico. Surge, tolle etc. Secundum hoc videtur, quod probatio Domini nulla sit, quia maius est sanare animam quam corpus. Solutio: Sicut dicit Beda., equalis potentie est utrumque, sed sanatio corporis omnibus notior est, unde ipsum hoc posse, poterant scire, quod illud poterat.
marg.| {d} Habet non dicit accepit, sed habet.
marg.| {e} Filius id est Christus.
marg.| {f} Hominis id est virginis, non hominum.
Numérotation du verset Mc. 2,11 
marg.| {g} Tibi dico surge <Glossa> interlinearis. A carnalibus desideriis. 1Pt. 2.b. Obsecro vos tamquam advenas etc. Eph. 5.d. Surge, qui dormis.
marg.| {i} Tolle grabatum tuum . Hieronymus: Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.
marg.| {h} Surge, tolle grabatum tuum id est lectum, a graba, quod est caput, lectus, scilicet pauperum, ubi scilicet nihil sternitur nisi caput.
Numérotation du verset Mc. 2,11 
moraliter
marg.| Primum est, surgere, peccatum dimittere. Secundum, lectum tollere, est delectationem peccati sibi in onus penitentie convertere. Tertium est, ut hoc non agat pro laude, vel lucro temporali, sed spe celestium. Hoc est.
marg.| {k} Et vade in domum tuam id est sursum ad patriam celestem, que est domus tua per fruitionem et affectionem tuam. Hec tria signantur Mt. 16.d. Qui vult venire post me, abneget semetipsum, id est veterem hominem, id est peccata, hoc primum ut dicat. Vivo ego, iam non ego et tollat crucem suam, ecce secundum, scilicet penitentia et sequatur me, ecce tertium, scilicet intentio recta. Quidam lectum suum dimittunt, qui scilicet de corpore suo nullam curam gerunt. Contra quos dicitur hic. Tolle lectum tuum. Et Na. 3.c. Intra in luctum et calca subigens, tene laterem. Eph. 5.f. Nemo unquam suam carnem odio habuit. Illi autem lectum secum tollunt, qui corpus suum trahunt ad servitium Spiritus. Iob. 7.c. Si dixero, consolabitur me lectulus meus et revelabor meum loquens in strato meo, terrebis me per somnia. Ct. 3.a. In lectulo meo per noctem quesivi, quem diligit anima mea.
marg.| {k} Et vade in domum tuam id est discute conscientiam. Is. 38.c. Recogitabo tibi omnes annos meos etc. Ps. 110. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus mee. Vel Vade in domum tuam id est cogita de sepulchro tuo. Ps. 48. Sepulchra eorum domus illorum in eternum. Eccl. ult. Ibit homo in domum eternitatis sue. Item, Vade in domum tuam id est considera fragilitatem tuam et utilitatem. Na. 3.c. Intra in lutum etc. In primam domum debes ire, id est in Paradisum, ut spes erigatur. In secundam, id est conscientiam, ut totum, quod turpe est, eiiciatur. In tertiam, id est sepulchri, ut ad peccata preterita reditus timeatur. In quartam, id est utilitas, ut humilitas cordis custos virtutum augeatur.
Numérotation du verset Mc. 2,12 
marg.| {l} Est statim ille surrexit et sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes etc.   Lc. 5.e. Et stupor apprehendit omnes. Ambr. Malunt timere, quam credere. Ergo non credebant, quomodo ergo dicitur hic, quod honorificabant Deum ? Solutio: Non credebant auctoritati facientis, scilicet quod Christus esset Deus, { 93vb } tamen credebant factum et reverebantur et Deum magnificabant.
Numérotation du verset Mc. 2,13 
marg.| {m} Egressus est rursus post curationem paralytici in Capharnaum.
marg.| {n} Ad mare egre ditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit et fluctuantis mundi motus fidei firmitate contemnere docet.
marg.| {o} Omnisque turba veniebat ad eum etc. sicut ad Ioannem in desertum egrediebantur omnes.
Numérotation du verset Mc. 2,14 
marg.| {p} Et cum preteriret: Mt. 20.g. Stetit Iesus. Glossa Preteriens audit ut homo, stans illuminat ut Deus.
marg.| {q} Vidit Levi Alphei scil icet filium.
marg.| {r} Sedentem ad telonium Telo nium domus, in qua solvuntur tributa, vel vectigalia. Vis est in visu, quia et caladrius visu sanat et struthio visu fovet ova. Unde Ambrosius. super Ps. 118. Plerisque iusti aspectus admonitio correctionis est. Sapientie 4.c. Respectus eius in electos illius. Lc. 22.g. Conversus Dominus respexit Petrum. Ps. 13. et 52. Dominus de celo prospexit, ut videat, si est intelligens, aut requirens Deum. Sedentem ad telonium. Levi sedens ad telonium, ut recipiat tributa, est sacerdos recipiens tributa animarum et sedens per otium et torporem, cui dicitur, sequere me. Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Lam. 2.a. Sederunt in terra, conticuerunt senes filie Sion.
marg.| {s} Et ait illi, sequere me Iob. 28.a. Ferrum de terra tollitur, id est Mattheus de telonio Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum etc.
marg.| {t} Et surgens secutus est eum. 3Rg. 19.q. Cum venisset Elias ad Eliseum, misit pallium suum super eum, qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam. Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus.
Numérotation du verset Mc. 2,15 
marg.| {u} Et factum est, cum accumberet in domo illius etc. 1Cor. 5.d. Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, dolosus, aut avarus, cum huiusmodi nec cibum sumere. Sed iste erat raptor et avarus. Ambrosius. Reliquit propria, qui recipiebat aliena. Solutio: Iam penitens erat excommunicatus, unde nec vitandus. 1Cor. 5. Glossa Nos a communione quemquam prohibere non possumus, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo iudicio ecclesiastico, vel seculari nominatum, atque coniunctum. Item ibid. b. Modicum fermentum etc. Glossa Iudicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Iudam abiecit. Item Ps. 100. Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Glossa communicando in peccato. Hieronymus: Discumbentes viderunt publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse penitentie et ob id non desperant de salute, presertim illi, qui iam penitentes sequebantur.
marg.| {x} Cum Iesu et discipulis eius: Iob. 1.a. Faciebant convivia per domos, unusquisque in die sua et mittentes vocabant tres sorores suas, id est infirmos cogitatione, verbo et opere, ut comederent et biberent cum eis. Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes et debiles, cecos et claudos et beatus eris, quia non habent, unde retribuant tibi. Est. ult. q. Tertia decima die mensis etc. id est post impletionem decalogi et Evangelii, celebraverunt convivia cum gaudio, partes sibi invicem mittentes, maiores minoribus. Ex. 26. Cortina cortinam trahit. Apc. ult. d. Et qui audit, dicat veni.
Numérotation du verset Mc. 2,16 
marg.| {y} Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ? Vadit ad convivium peccatorum, ut occasionem docendi plures haberet. Item ut cibos spirituales daret. Item, ut humilitatem doceret. Item, ut potentiam suam ostenderet.
Numérotation du verset Mc. 2,17 
marg.| {x} Non enim veni vocare iustos id est falso se iustificantes, dum tales sunt. Io. 6.g. Quia dicit, {6. 94ra} videmus, peccatum vestrum manet in eternum.
marg.| {a} Sed peccatores id est peccata sua agnoscentes. Ez. 34. Quod perierat, requiram et quod abiectum fuerat, reducam.
Numérotation du verset Mc. 2,18 
marg.| {b} Et erant discipuli Ioannis . Glossa Alii Evangeliste. Mt. 9.b. Lc. 5.f. dicunt Phariseos et discipulos Ioannis hoc quesivisse. Sed hic videtur dicere, quod alii quesierunt, quos eiusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse obiectum, a Phariseis, a discipulis Ioannis, a convivis et a quibuslibet aliis. Et erant discipuli Ioannis et Pharisei ieiunantes etc. Glossa super Mattheum. In tribus erant reprehendendi discipuli Ioannis. Primo, quia de ieiunio se iactabant. Secundo, quia Christum, quem Ioannes laudaverat, calumniabantur, volentes obliquare in eum culpam aliorum. Tertio, quia erant familiares Phariseis, quos Ioannes condemnaverat. Mt. 3.b. Progenies viperarum.
marg.| {c} Quare discipuli etc. Ieiunat hypocrita, ut appareat pauper, cum egeat, fastidiosus ut appetat, bonus ut proficiat, egrotus ut valeat, avarus ut pereat. Versus. “Falsus, inops, plenus, bonus, abstinet, eger, avarus”.
Numérotation du verset Mc. 2,19 
marg.| {d} Et ait etc. Nota quod isti arguentes discipulos Christi de ieiunio, tacito crimen obliquabant in magistrum, ideo excusando discipulos, excusat pariter seipsum, ostendens eis per partes ieiunii, quod non debent ieiunare, quia nec ieiunio meroris, nec ieiunio exultationis debent ieiunare, ergo nullo. Est enim ieiunium duplex, scilicet meroris et exultationis. Ieiunium meroris est in duobus, scilicet in abstinentia cibi et a vitiis. Secundum quosdam et pro absentia sponsi corporalis et pro eiusdem absentia spirituali, que fit per peccatum. Ieiunium autem exultationis est in duobus et pro uno, id est in abstinentia ab alimonia ciborum et ab amore mundanorum et pro desiderio celestis patrie. Utrumque representat Ecclesia. Primum scilicet meroris in quadragesima, cum ieiunat et cantica letitie subticet, scilicet Alleluia. Ieiunium exultationis in septimana Pentecostes, cum ieiunat et cantica letitie frequentat. Tunc enim cantatur Alleluia. Primum ergo probat Dominus, quod non debet ieiunare ieiunio meroris dicens.
marg.| {e} Numquid possunt etc. id est debent, quasi dicat: non, quia non habent absentiam sponsi corporalem, neque spiritualem. Postea per duas similitudines ostendit, vel probat, quod non debent ieiunare ieiunio gaudii, nec est eis iniungendum simpliciter illud ieiunium, quod ostendit per similitudinem de vino novo. Nec etiam particula est eis iniungenda, quod ostendit per similitudinem de panno novo. Per vinum enim novum simpliciter ieiunium gaudii significatur, per pannum novum eius pars, scilicet abstinentia a cibis. Si enim iniungeretur eis ieiunium exultationis, vel quo ad abstinentiam cibi, vel mundi amoris, possent cito recedere a fide, sicut quidam fecerunt. Io. 6.g.
Numérotation du verset Mc. 2,20 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 2,21 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 2,22 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 2,23 
marg.| {f} Et factum est iterum etc. De hoc Mt. 12.a. Lc. 6.a.
Numérotation du verset Mc. 2,23 
mystice
marg.| In sabbato, quia in otio et quiete. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis etc. Et factum est etc. Sata sunt codices sacre Scripture. Semen est spiritualis intelligentia. Spice sunt auctoritates, sive sententie. Per hec sata Christus abiit, dum Scripturam spiritualiter exposuit. Et nos similiter si volumus esse discipuli eius, debemus frequenter ire per hec sata, studendo, meditando et colligere spicas, id est auctoritates, quibus populus reficiatur. Is. 17.b. Brachium eius spicas leget.
Numérotation du verset Mc. 2,24 
moraliter
marg.| Sata mundus, qui seminatus est triplici semine, id est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vite. 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo etc. Vel certe tot habet semina, quot sunt hominum genera. Mt. 13.a. {6. 94rb} Exiit, qui seminat seminare semen suum. Per quod debent ire discipuli: Spice, homines, quos debent avellere a terra, id est ab amore terrenorum per predicationem et manibus confricare per boni exempli informationem et manducare, id est in corpus Ecclesie traiicere per Sacramentorum exhibitionem. De hac messe Io. 4.e. Levate oculos vestros et videte regiones, quia albe sunt iam ad messem. Lc. 10.a. Messis quidem multa, operarii vero pauci, rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Item.
marg.| {g} Spicas Lc. 6.a. Et manibus confricantes manducabant. Non querebant isti episcopi alimentorum delicias, ferculorum varietates, spice sate erant cum sapore Clarevallensi. Prv. 27.a. Anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
marg.| {h} Ecce quid faciunt etc. Non de cibo accusant, sed de tempore, quia de venia et fruge licet edere, sed non falcem mittere. Unde Dt. 23.d. Si intraveris segetem amici tui, franges spicas et manibus conteres, falce autem non metes. Hi sunt reprehensores fratrum studentium, qui nimis sunt intenti circa studium Scripturarum. Dicunt Morales, non est bonum in Theologia tot questiones implicare. Dicunt Questioniste, non est bonum tot moralitates fingere et quilibet reprehendit, quod nescit.
marg.| Dicunt alii, non licet in sabbatis, id est diebus festivis studere. Apc. 1.c. Ego Ioannes fui in spiritu in dominica die.
Numérotation du verset Mc. 2,24 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 2,25 
marg.| {i} David fugiens Saulem. 1Rg. 21.b.
marg.| {k} Esuriit ipse et qui cum eo erant: Quatuor modis excusat Dominus discipulos. Primo per famis necessitatem exemplo David. 1Rg. 21.b.
marg.| Secundo per officii dignitatem, exemplo Sacerdotum. Lv. 23.b.
marg.| Tertio, per misericordie prelectionem auctoritate, Os. 6.b. Quia misericordiam volui etc.
marg.| Quarto per Domini dispensationem.
Numérotation du verset Mc. 2,25 
mystice
marg.| Mystice. David Christus est, qui esuriit salutem nostram. Et qui cum eo sunt, quasi omnes boni esuriunt salutem aliorum. 1Tim. 2.b. Qui omnes homines vult salvos fieri et ad cognitionem veritatis venire. Io. 19.f. Sitio. Mt. 25.c. Esurivi et dedistis mihi manducare.
Numérotation du verset Mc. 2,26 
marg.| {l} Quomodo introivit Abimelech pro eo.
marg.| {m} Sub Abiathar etc. Glossa dicit super Mt. 12. quod hoc factum est sub Abimelech patre Abiathar. Chrysostomus: solvit quod binomius erat. Beda. dicit, quod ambo tunc aderant Abimelech pater et Abiathar filius, sed quia Abiathar maioris dignitatis erat sub David, quam pater eius constitutus sub Saule, ideo iam Dominus mentionem facit de eo.
marg.| {n} Et panes propositionis etc.  Ex. 25.c. Pones super mensam meam panes propositionis in conspectu meo semper.
marg.| {o} Et dedit eis etc.  Nota quod Abimelech urgente necessitate dispensavit cum David, ut posset comedere de sacris panibus, quos aliter non liceret ei comedere, nisi cum dispensatione, nec Abimelech, qui erat summus sacerdos, posset aliter dispensare, nisi ex necessitate, vel utilitate. Unde Beatus Bernardus.: Non sum tam rudis, ut ignorem vos dispositores esse positos, sed in edificationem, non in destructionem. Ubi necessitas urget, excusabilis est dispensatio, ubi utilitas provocat dispensationem, laudabilis est dispensatio. Utilitas dico communis, non propria. Ubi nihil horum est, non dispensatio, sed potius crudelis dissipatio est. Leo Papa: Ubi necessitas fuerit ad utilitatem Ecclesie, qui potestatem habet, ea dispenset.
Numérotation du verset Mc. 2,27 
marg.| {p} Et dicebat eis, sabbatum propter etc.  secu nda excusatio. Alias duas dimittit, que sunt in Mt. 12.
Numérotation du verset Mc. 2,28 
prol.| [sine glossa]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_2)

Notes :