Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,1 

Erat autem1 Pascha
1 autem ΩJ] om. ω 1
et azyma2 post biduum. Et querebant3 summi sacerdotes
2 pascha et azyma ΩJ] azam et pascha ΩV |
3 querebant ω 1 Li447 ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + eum Li447@ |
et scribe quomodo eum4 dolo tenerent et occiderent.
4 eum CorS2 (al.) Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] Ihesum CorS2 ΩJ ω1, om. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,2 

Dicebant autem5*: Non in die festo
5 autem ω1ΩS ΩV Li447 Li447@ ] enim ΩJ Rusch Weber
ne forte tumultus fieret in populo6.
6 in populo Weber (G D) Cor2 (Mt. 26) ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] populo Cava Weber (P), populi Cor1 Cor2 (grec. anti. glos.) ω1 J ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,3 

Et cum esset7 Bethanie in domo Simonis
7 esset Cor2 (glos.) ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] + Ihesus Weber (Z P Φ) ω1 ΩJ
leprosi
et recumberet,
venit mulier
habens alabastrum
unguenti nardi spicati8 pretiosi.
8 spicati Cor1 Cor3 (al. ?) ω 1 ΩH ΩF ΩL Rusch Weber ] pistici ΩJ, iter. ΩV
Et fracto alabastro,
effudit super caput eius.
Numérotation du verset Mc. 14,4 

Erant autem quidam
indigne ferentes intra semetipsos et9 dicentes: Ut quid perditio ista10 unguenti facta est?
9 et Cor2 (glos.) ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 Li447@ |
10 ista ΩJ] hec ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,5 

Poterat enim unguentum istud venundari11 plus quam trecentis denariis et dari pauperibus.
11 venundari Z P G Φ Clementina etc.] veniri Weber
Et fremebant12 in eam.
12 fremebant Catena@ etc. ] fremuerunt Catena (Li447 Mt366 cum Beda)
Numérotation du verset Mc. 14,6 

Iesus autem dixit: Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Numérotation du verset Mc. 14,7 

Semper enim pauperes habebitis13* vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere. Me autem non semper14 habebitis15.
13 habebitis M P D Cava Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ* (rubr. cancel.) ΩS ΩV ] habetis ω1 Ω Rusch Clementina Weber] |
14 non semper ω1 Li447@ ΩJ ΩV Rusch Weber] inv. Li447 |
15 habebitis F P D Cava ω1 Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ ΩS ΩV Rusch] habetis Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,8 

Quod habuit hoc16* fecit,
16 hoc ω 1 ΩF ΩV] hec ΩJ ΩL Rusch Weber
prevenit
unguere corpus meum in sepulturam.
Numérotation du verset Mc. 14,9 

Amen dico vobis,
ubicumque predicatum fuerit evangelium istud in universo mundo17, et quod fecit hec18 narrabitur in memoriam eius.
17 universo mundo Amiatinus M Z P Φ ΩJ ΩV Li447@ Rusch Clementina Wordsworth] universum mundum Weber |
18 fecit hec] hec fecit hoc ΩV*, hec fecit Ω |
Numérotation du verset Mc. 14,10 

Et Iudas Scariothis19, unus ex20 duodecim,
19 Scariothis Amiatinus Rusch Wordsworth Weber , -ioth Li447@ ] -tes Cor2 ( glosse sic habent ) ω 1 ΩJL ΩV Weber (plerique codd.) |
20 ex ω 1 ΩH ΩS ] de ΩF ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber |
abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis.
Numérotation du verset Mc. 14,11 

Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.
Et querebat quomodo illum opportune21 traderet.
21 illum opportune Cor2 ω1 Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum opportune ΩJ, opportuno eum ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,12 

Et primo22* die azymorum, quando Pascha immolabant23,
22 primo Cor2 ω 1 ΩJL Li447@ Weber ] prima ΩV Rusch |
23 immolabant] immolabatur ΩV |
dicunt ei discipuli: Quo vis eamus24
24 Quo vis eamus CorS2 ( bene .b. ) ΩJ] Quo vis unde eamus ΩV
et paremus tibi ut manduces25*
25 ut manduces CorS2 ω 1 ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] comedere CorS2 ( vel) Li447 Rusch
Pascha?
Numérotation du verset Mc. 14,13 

Et mittit duos ex discipulis suis
et dicit eis: Ite in civitatem
et occurret vobis homo
lagenam
aque
baiulans.
Sequimini eum
Numérotation du verset Mc. 14,14 

et quocumque introierit dicite domino domus: Quia magister dicit: Ubi est refectio mea,
ubi26 Pascha cum discipulis meis27 manducem?
26 ubi ΩJL ΩV Rusch Weber ] + est Li447@ |
27 Pascha - cum discipulis meis ΩV Rusch Weber ] inv. ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 14,15 

Et ipse vobis28 demonstrabit29 cenaculum grande stratum
28 vobis ω 1 ΩV] om. ΩJ |
29 demonstrabit ω 1 ΩJ ΩV Rusch Weber ] monstrabit Li447@ |
et30 illic parate nobis.
30 et ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 @
Numérotation du verset Mc. 14,16 

Et abierunt discipuli eius et venerunt31 in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et paraverunt Pascha.
31 venerunt ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] invenerunt Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 14,17 

Vespere autem facto,
venit cum duodecim.
Numérotation du verset Mc. 14,18 

Et discumbentibus eis32 et33 manducantibus34 ait Iesus: Amen dico vobis,
32 eis] illis ΩV |
33 et ω1 ΩH ΩJ ΩS Li447 Rusch Weber] om. Li447@ |
34 eis - et manducantibus ω 1 ΩS etc. ] inv. ΩH |
quia unus ex vobis tradet me35 qui manducat mecum.
35 tradet me ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,19 

At illi ceperunt contristari
et dicere36 singillatim: Numquid ego?
36 dicere CorS2 ( al. correctione trahunt EI) ΩF ΩS ΩV Rusch ] + ei CorS2 ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 14,20 

Qui37 ait illis: Unus ex duodecim
37 Qui ω1 ΩS ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] Et Li447@
qui intingit manum mecum38* in catino.
38 manum mecum P Φ ΩS ΩV Rusch ] inv. F Li447 Li447@ Clementina, manum Cor2 (anti. glos.) ω 1 Li447 Li447@ Rusch Weber, mecum Cor2 (grecus non habet MANUM ) Cor4 (MANUM cancellatum est in **<Parisiensi>) ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,21 

Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est39 de illo40* : Ve autem homini illi per quem Filius hominis41 tradetur.
39 est ω1 ΩS ΩL ΩV Li447 Li447@ Cas574 Rusch Weber] om. ΩJ |
40 illo Cas574 ΩH ΩS ΩV ] eo ΩJ ΩL Catena Rusch Weber |
41 Filius hominis ΩH ΩJ ΩL ΩS ΩV Catena Rusch Weber] om. Cas574 |
Bonum erat illi42*
42 Bonum erat illi ΩH ΩS ΩV Li447@ ] Bonum erat ei Cor2 ω 1 Cas574 ΩJ ΩL Li447 Rusch , Bonum ei Weber
si natus non
fuisset43
43 si natus non fuisset ΩH ΩS ΩV Cas574 Rusch ] si non esset natus Cor2 ( anti. glos. ) Cor2 Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber
homo ille.
Numérotation du verset Mc. 14,22 

Et manducantibus illis
accepit Iesus panem
et benedicens fregit et dedit eis44 et ait45: Sumite, hoc est corpus meum.
44 eis ΩJ etc. ] illis ΩH ΩV |
45 fregit... ait Cor2 ( anti. glos. ) ω 1 ΩJ ΩL |
Numérotation du verset Mc. 14,23 

Et accepto calice, gratias agens
dedit eis46 et biberunt ex illo47 omnes.
46 eis] illis ΩH ΩV |
47 illo ω1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] eo ΩJ ΩH ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,24 

Et ait illis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti
qui pro multis effundetura.
0 Cf. Is. 53, 11.
Numérotation du verset Mc. 14,25 

Amen dico vobis quod iam non bibam
de hoc48 genimine vitis
48 de hoc Cor2 ( anti. Mt. 26) ) Cor4 ΩH ΩF ΩS ΩV Li447@ Rusch ] om. ω 1 ΩJ ΩL, ex hoc Li447, de Weber
usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei.
Numérotation du verset Mc. 14,26 

Et hymno dicto,
exierunt in montem Olivarum49.
49 Olivarum ω 1 ΩF ΩL ΩV Li447@ Rusch Weber ] Oliveti ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,27 

Et ait illis50 Iesus: Omnes51 scandalizabimini in me in ista nocte52
50 illis ΩF Li447@ Rusch ] eis Cor2 ( glos. ) ΩJ ΩL Weber   |
51 Omnes Cor2 ( anti.glos. : OMNES SCANDALIZABIMINI )] + vos ΩV |
52 in me ω1] om.L Weber | ista nocte ΩF ΩV Rusch ] inv. ω1J Li447 Li447@ Clementina Weber |
quia scriptum estb: Percutiam pastorem
0 Cf. Za. 13, 7.
et dispergentur oves gregis53*.
53 oves gregis Kells Cor2 (anti. glos. Mt. 26, 31 GREGIS sed postea quam anti. glos.) ΩH ΩR ΩP ΩS ΩV Li447 Li447@, mutil. ΩF] greges ! Cas239, oves gregis mei Wordsworht (L), oves Cor4 ( GREGIS cancellatum est in ** ) ω 1 ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,28 

Sed postquam54 resurrexero precedam vos in Galileam.
54 postquam CorS2 (al.) ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] posteaquam CorS2 ω1JL
Numérotation du verset Mc. 14,29 

Petrus autem ait illi55:
55 illi ΩH ΩV Rusch ] ei Cor2² (anti. glos.) ΩM ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber
Etsi omnes scandalizati fuerint56 sed non ego.
56 fuerint ΩJ etc. ] + in te ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,30 

Et ait57 illi Iesus: Amen dico tibi quia tu hodie in hac nocte58, priusquam gallus bis59* vocem dederit, ter me es negaturus.
57 ait ω1 ΩJ ΩV Li447@ Rusch Weber] om. Li447 |
58 hac nocte ΩV Rusch ] inv. ω1 ΩJL Li447 Li447@ Weber |
59 gallus bis ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber , bis Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 14,31 

At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tecum60, non te negabo. Similiter autem et61 omnes dicebant.
60 tecum CorS2 (al. correctione trahendo TIBI ) ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch ] tibi CorS2 ω 1 ΩL Weber, mutil. ΩF |
61 et ω1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 14,32 

Et veniunt62 in predium
62 veniunt Rusch Weber ] venerunt ΩV
cui nomen Gethsemani.
Et ait discipulis suis: Sedete hic
donec orem.
Numérotation du verset Mc. 14,33 

Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum. Et cepit pavere et tedere.
Numérotation du verset Mc. 14,34 

Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem.
Sustinete hic et vigilate mecum63*.
63 mecum Cor2 (grecum anti. glos. Mt. 26) ΩH ΩS ΩP ΩV*] om. Cas239 ΩM ω 1 ΩJ ΩL Ω (exp.) Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,35 

Et cum processisset paululum procidit super terram
et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora.
Numérotation du verset Mc. 14,36 

Et dixit: Abba pater,
omnia possibilia sunt tibi64, transfer calicem hunc a me65. Sed non quod ego volo sed quod tu.
64 possibilia sunt tibi ω 1 ΩV Rusch ] pos. tibi sunt inv. Li447@ Weber , tibi possibilia sunt Li447 ΩJL |
65 calicem hunc a me ΩJ ΩL Rusch Weber ] hunc calicem a me ΩV, a me hunc calicem ΩS |
Numérotation du verset Mc. 14,37 

Et venit et invenit eos dormientes.
Et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum66?
66 mecum Cor2 ( grec. anti. glos. Mt. 26) ω 1 ΩV Li447 Rusch ] om. Cor4 ( cancel. in ** ) Li447@ ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,38 

Vigilate et orate ut non67 intretis in temptationem.
67 ut non Cor2 ω 1 ΩH Li447 Li447@ Rusch Weber ] ne Cor4 (post. corr.) ΩJ
Spiritus quidem promptus est, caro autem68* infirma.
68 autem Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) CorS2 (al.) ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ ] vero Cor2 CorS2 ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,39 

Et iterum abiens eumdem sermonem oravit69 dicens.
69 eundem sermonem - oravit ΩH ΩS Rusch ] inv. ω 1 ΩJL ΩV Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,40 

Et reversus, denuo invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati
et ignorabant quid responderent ei.
Numérotation du verset Mc. 14,41 

Et venit tertio et ait illis: Dormite iam et requiescite.
Sufficit. Venit hora. Ecce Filius hominis tradetur70 in manus peccatorum.
70 Filius hominis - tradetur ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber (traditur)
Numérotation du verset Mc. 14,42 

Surgite, eamus.
Ecce qui me tradet prope est.
Numérotation du verset Mc. 14,43 

Et adhuc eo loquente, venit Iudas Scarioth71 unus ex72 duodecim et cum eo73 turba74 multa
71 venit Iudas Scarioth Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) ΩL] ecce Iudas Scarioth ΩJ¸ ven. Iudas Amiatinus, ven. Iudas Scariot(h)es ΩF ΩV, ven. Iscariotes Clementina |
72 ex ΩJ etc. ] de Clementina |
73 eo ΩF ΩL ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] illo ω1 ΩJ |
74 turba ΩJ] tuba ΩV* |
cum gladiis et lignis, missi75 a76 summis sacerdotibus et scribis et77 senioribus.
75 missi Li447 Li447@ Rusch ] om. ω1 ΩF ΩJL ΩV Weber |
76 a ΩJ Weber etc. ] om. Z F P G Φ Clementina |
77 et F P G Clementina] + a ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,44 

Dederat autem traditor eis signum78* dicens:
78 traditor eis signum ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch ] traditor eius eis signum ΩH ΩS , eis traditor eius signum ΩR ΩP, signum traditor eius eis ΩM, traditor eius signum eis Cas239 Cor2 ( greci anti. ) ω 1 ΩJL Weber, Cor4 ( utrumque etiam est in ** correc. scilicet EIUS et EIS )
Quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum et ducite caute.
Numérotation du verset Mc. 14,45 

Et cum venisset statim accedens ad eum ait: Rabbi. Et osculatus est eum.
Numérotation du verset Mc. 14,46 

At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.79
79 v. 46 At illi... eum ΩJ] om. ΩV* ( corrector marg. compl.)
Numérotation du verset Mc. 14,47 

Unus autem80* de circumstantibus educens gladium
80 Unus autem Cor2 ( antiqui sic habent ) CorS2 (vel) ω 1 ΩM ΩF ΩS ΩV] Unus autem quidam Cas239 Cor2 ( grec. ) CorS2 (vel²) Li447 Li447@ Rusch Weber , Videns autem quidam Cor4 CorS2 ΩJ, Videns autem unus CorS2 (in aliquibus <codicibus>)
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi81* auriculam.
81 illi Cas239 ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Weber ] ei ΩP Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,48 

Et respondens Iesus ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me.
Numérotation du verset Mc. 14,49 

Quotidie enim82 eram apud vos83* docens in templo84 et non me tenuistis. Sed ut impleantur85 Scripture.
82 enim] om. ΩJ |
83 Quotidie enim eram apud vos ΩH ΩF ΩV] Quotidie eram apud vos Cas239 Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩPL Li447@ ΩS Weber, Quotidie apud vos eram Rusch |
84 docens - in templo ΩH ΩF ΩV] inv. ω 1 ΩJ etc . Rusch Weber |
85 impleantur Weber (P) ω 1 ΩF ΩV Rusch Clementina ] adimpleantur ΩH ΩJ ΩS ΩL ΩV Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,50 

Tunc discipuli eius86 relinquentes eum omnes fugerunt.
86 eius] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 14,51 

Adolescens autem quidam sequebatur eum87
87 eum Cor2 ( glos. ) ω 1 ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩP ΩL ΩS ΩV Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber
amictus sindone
super nudo
et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mc. 14,52 

At88 ille relicta89
88 At ΩJ] Et ΩV |
89 relicta ω 1 ΩJ Li447@ Rusch ] reiecta ΩL Weber |
sindone nudus profugit ab eis.
Numérotation du verset Mc. 14,53 

Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem
et convenerunt in unum90* omnes91 sacerdotes et scribe et seniores.
90 in unum Cor2 (anti.) ΩH ΩF ΩR Li447 Li447@ ΩS] om. ΩM Cor4 ( cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL Rusch, conveniunt Weber |
91 omnes ω 1 ΩM ΩF ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] summi ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 14,54 

Petrus
autem a longe secutus est eum
usque intro92 in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris
92 intro ω1 ΩF ΩJ Li447 ΩS ΩV Rusch Weber] om. Amiatinus M G ΩM Li447@ Wodsworth
et calefaciebat se ad ignem.
Numérotation du verset Mc. 14,55 

Summi vero sacerdotes et omne concilium93 querebant adversus Iesum94 testimonium95 ut eum morti traderent nec inveniebant.
93 concilium ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] consilium Li447@ |
94 quer. - adv. Iesum Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ |
95 adversus Iesum – testimonium] inv. ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,56 

Multi enim falsum testimonium96 dicebant adversus eum
96 falsum testimonium ΩV Li447 Li447@ Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Weber
et convenientia testimonia non erant.
Numérotation du verset Mc. 14,57 

Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 14,58 

Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc
manufactum
et post97 triduum aliud non manufactum edificabo98.
97 post ΩS ΩV Rusch ] per ω 1 ΩJ ΩL Li447@ Weber |
98 Ego dissolvam... et edificabo ΩJ] Ego dissolvam et edificabo ! Cor2 (glos.)] Ego ... et reedificabo ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,59 

Et non erat conveniens testimonium eorum99.
99 eorum ΩS ΩJ Rusch ] illorum ω 1 ΩL ΩV Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,60 

Et exsurgens100 summus sacerdos in medium
100 Et exurgens ΩJ Rusch Weber ] Exurgens autem ΩS, Exurgens Cor2 ( grec. anti. glos. ) ΩV
interrogavit Iesum101 dicens: Non respondes quicquam
101 Iesum ω1 Li447 ΩJ ΩV Rusch Weber ] ipsum Li447@
ad ea que tibi obiiciuntur102 ab his?
102 tibi obiiciuntur ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,61 

Ille autem tacebat et nihil respondit.
Rursum103 summus sacerdos interrogavit104 eum et dixit ei: Tu es Christus filius Dei105 benedicti?
103 Rursum ω1 ΩV Rusch Weber ] Rursus Li447 Li447@ ΩJ |
104 interrogavit Li447@ Rusch ] interrogabat ω 1 ΩJL ΩV Weber |
105 Dei Cor2 (grec. anti. sic habent) ω1 ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] om.L Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,62 

Iesus autem dixit illi106:
106 illi ω1 ΩJ Li447 Rusch Weber] ei Li447@ ΩV
Ego sum.
Et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem virtutis Dei107
107 sedentem - virtutis Dei Cor2 ( grec. anti. glos. et Lc. 22 est DEI sed non in * vel in Mt. ) ΩR² ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩV Li447 Li447@ , sedentem virtutis Cor4 ( DEI cancel.) ω 1 ΩR* ΩJL Weber
et venientem cum nubibus celi.
Numérotation du verset Mc. 14,63 

Summus autem sacerdos scindens
vestimenta sua ait: Quid adhuc desideramus testes?
Numérotation du verset Mc. 14,64 

Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Numérotation du verset Mc. 14,65 

Et
ceperunt quidam conspuere eum
et velare faciem eius
et collaphis eum cedere
et dicere ei: Prophetiza.
Et ministri
alapis eum cedebant.
Numérotation du verset Mc. 14,66 

Et cum esset Petrus in atrio deorsum108,
108 deorsum ω 1 ΩJ ΩS ΩV Rusch Clementina Weber ] seorsum Li447 Li447@
venit una ex ancillis
summi sacerdotis.
Numérotation du verset Mc. 14,67 

Et cum vidisset Petrum calefacientem se109 aspiciens eum110* ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
109 se ω 1 ΩF ΩH ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + ad ignem Li447@ |
110 eum ΩH ΩP ΩJ Li447@ ΩS ] eum et ΩF, illum Cor2 ( anti. glos.) ω 1 ΩL Weber , ille Rusch |
Numérotation du verset Mc. 14,68 

At ille negavit
dicens: Neque scio neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium
et statim111* gallus cantavit.
111 statim Cor2 (grec. anti. glos.) ΩH ΩS Li447@ ] om. Cor4 ( STATIM cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL ΩP ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,69 

Rursus autem cum vidisset eum112* ancilla
112 eum ΩH ΩF ΩR ΩS ΩV] illum Cor4 ω 1 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, + alia ΩJ Cor2 ( grec. anti. glos., Mt. 26) Cor4 ( ILLUM ponitur in** super [sine?] ALIA )
cepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
Numérotation du verset Mc. 14,70 

At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus113 qui astabant114
113 rursus Cor2 (anti.) ω1 ΩJ] rursum Wordsworth (Θ) ΩF ΩS ΩV Cas239 Som40 |
114 astabant Cas239 ω 1 CorS2 ( Senonens. et sic plures ) ΩM ΩF Sarum ΩR ΩP ΩL ΩV Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] assistebant CorS2 ( Paris. sic ) ΩJ |
dicebant Petro: Vere ex illis es115. Nam et Galileus es.
115 es ω1 ΩJ ΩV] + tu Weber (M G)
Numérotation du verset Mc. 14,71 

Ille autem cepit anathematizare et iurare: Quia nescio hominem istum quem dicitis116.
116 istum - quem dicitis] inv. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,72 

Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus:
Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cepit flere.

Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,1 
marg.| Erat autem Pascha et Azyma etc.  In f ine capituli precedentis egit Evangelista de adventu Domini ad iudicium, qui erit in gloria et maiestate omnibus manifestus, cum prius fuerit in humilitate et multis occultus ? In hoc autem adiungit de Domini Passione, quid sustinuit ex summa caritate coniungens gloriam maiestatis merito Passionis, per hoc ostendens, que sit via ad gloriam, scilicet angustia Passionis. Unde Lc. ult. d. Nonne oportuit Christum pati et sic intrare in gloriam suam quantum magis ergo oportet nos peccatores, pati si volumus, intrare in gloriam alienam. Unde Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima parte agitur de refectione Domini in domo Simonis in Bethania et unctione Marie. In secunda de agni paschalis manducatione in Hierusalem, ibi: Ite in civitatem In tertia de Domini oratione et discipulorum dormitione, ibi: Et veniunt in predium In quarta agitur de Domini captione et illusione, ibi: Adhuc eo loquente
marg.| Allegorice,] autem post consummationem duorum testamentorum, que per biduum significantur, que Dominus in morte continuavit, celebrato Pasche typo, consequenter instituit Eucharistie sacramentum ; tropol. ostendens per hoc post illuminationem, que est ex duobus testamentis et non ante edendum agnum Paschalem, id est corpus Domini, dicit ergo.
marg.| {a} Erat autem Pascha Est enim Pascha vespera quarta decima Lune. Mt. 26.a. Scitis, quia post biduum Pascha fiet. Agnus immolatus. Lc. 22.a. Ubi vis paremus tibi comedere Pascha. Prima dies Azymorum, quinta-decima luna Aprilis. Io. 13.a. Ante diem festum Pasche. Azyma Io. 18.e. Quando non introierunt pretorium, ne contaminarentur, sed manducarent Pascha. Christus 1Cor. 5. Pascha nostrum immolatus est Christus. Est autem Pasche, sed Augustinus. Hebraicum et phase similiter et utrumque interpretatur transitus. Secundum Ambrosium Phase Hebraicum est et interpretatur transitus, Pascha vero Grecum est et interpretatur passio.
marg.| {b} Et Azyma id est dies, in quo primo Azyma comedebatur, id est decima quarta Luna ad vesperam, tunc enim comedi precipitur agnus Paschalis, qui hic dicitur Pascha, cum Azymis et lactucis agrestibus, Ex. 12.b. erat ergo, quando hoc dixit Dominus, tertia feria post Dominicam Palmarum, sicut dicit Augustinus, quia sexta die ante Pascha, id est sabbato ante Dominicam Palmarum venit Iesus in Bethaniam et fecit ei Simon hoc convivium, ubi Maria lavit pedes eius lacrimis et unguento unxit, sicut dicitur Io. 12.a. Inde venit Hierusalem in Dominicam Palmarum super asinam, ut dicit Ioannes in eod. Et ex sabbato usque ad diem, quo hoc dixit, consummatum est quaterduum, ut dicit Augustinus. Unde patet, quod hoc dixit die martis, post ramos palmarum.
marg.| {c} Et querebant summi sacerdotes et scribe, quomodo eum dolo tenerent etc. id est ad occidendum tenerent: Non sicut sponsa tenet. Ct. 3.b. Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris mee.
Numérotation du verset Mc. 14,2 
marg.| {d} Non in die festo etc.   Non ponit bonam causam, scilicet vitationem scandali, sed timebat, ne forte tolleretur a manibus eorum impetu populi.
Numérotation du verset Mc. 14,3 
mystice
marg.| {e} Et cum esset Bethanie etc.] Mystice: Domus Simonis est domus obedientie, in quam venit antequam pateretur, per hoc ostendens, quod per obedientiam erat mundum redempturus et ad gloriam transiturus. Unde Phil. 2.b. Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, propter quod et Deus exaltavit illum. Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit illum. Ibi recumbit Dominus, ibi reficitur, ibique peccatrici propitiatur. Ideo, qui vult eum propitium habere, necesse est, ut in domo obedientie eum querat. Ibi eum invenit recumbentem, ibi enim variis ferculis {6. 115vb} reficitur, id est gemitibus orationum, suspitiis meditationum, gaudiis contemplationum, ibi inebriatur lacrimis plorantium. Mulier, que effudit unguentum, est anima penitentis: Unguentum autem est devotio orationis. Unde Apc. 5.c. Et phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes Sanctorum. Eccl. 10.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Hoc unguento penitens ungit caput Iesu, quando orat et adorat eius divinitatem. Pedes vero eius ungit, quando fideliter credit eius humanitem, vel quando pauperes reficit operibus pietatis. Alabastrum, in quo unguentum est, cor penitentis, quo fracto per contritionem veram effunditur unguentum devote orationis et impletur tota domus Paradisi ex odore unguenti, ut dicit Io. 12.a. Unde Eccl. 24.b. Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus. Apc. 8.a. Ascendit fumus incensorum, de orationibus sanctorum, de manu Angeli coram Deo. Maxime autem in oratione et meditatione frangendum est alabastrum, id est cor, ut larga fit effusio et perfundatur tota domus Paradisi. Unde Lam. 2.f. Effunde quasi aquam cor tuum ante conspectum Domini. Talis oratio ascendit libere coram Deo, immo quasi mirari facit. Unde Ct. 3.c. Que est ista, que ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhe et thuris et universi pulveris pigmentarii.
marg.| {f} Leprosi Glossa Nomen pristinum, ut virtus curationis appareat, leprosus enim fuerat, sed a Domino curatus erat.
marg.| {g} Venit mulier Glossa Maria Magdalena soror Lazari, quem suscitavit Dominus: Io. 11.f. Hoc Ioannes. 12.a. Dicit esse factum ante sex dies Pasche pridie, quam asino sedens venit Hierusalem. Ipsa est enim, non alia, que quondam adhuc peccatrix et Lc. 7.f. Scribitur, pedes Domini lacrimis rigavit et unguento unxit, nunc iustificata et familiaris facta, non tantum pedes, ut Ioannes dicit, sed et caput, ut Mattheus 26.a. et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit.
marg.| {h} Habens alabastrum Glossa Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum, unguenta incorrupta servat.
marg.| {i} Nardi spicati etc.  Spic ata nardus dicitur mixta, quia non solum de radice, sed de spicis et foliis compositum erat, quod est pretiosius.
Numérotation du verset Mc. 14,4 
marg.| {k} Erant autem quidam indigne etc.  Per Synecdochen plurale pro singulari posuit. Ioannes Iudam hoc dixisse dicit, quia fur erat et loculos habens, ea, que mittebantur, portabat. Forsitan et alii discipuli, aut senserunt hoc, aut Iuda dicente persuasi sunt et omnium voluntatem Mattheus et Marcus verbis expresserunt, sed Iudas, quia fur et alii propter curam pauperum: Ioannes autem illum solum commemorare volvit, cuius hac de causa furandi consuetudinem intimare curavit.
marg.| {l} Ut quid perditio ista unguenti etc.  Perd itus de salute perditionem invenit, ut in ficu fructifera mortis laqueum nancisceretur.
Numérotation du verset Mc. 14,5 
marg.| {m} Poterat enim unguentum istud venundari etc. Glossa Sub pretextu avaritie mysterium loquitur fidei. Etenim fides nostra trecentis emitur denariis. Fides nostra, id est res fidei, scilicet vita eterna, trecentis emitur denariis, id est trecentis observantiis, que ideo denarii dicuntur, quia in observantibus eas nomen et imago summi regis reformatur, ut a Christo Christiani et a Deo dii dicantur. Decem autem sensus sunt, quinque interiores et quinque exteriores. Per istos decem sensus impletur decalogus mandatorum, per quorum impletionem triplicatam, scilicet per corpus et animam et spiritum, per decem sensus emitur fides nostra, id est vita eterna. Unde si quis vult emere vitam eternam, impleat decem mandata. Oportet autem, ut ad impletionem cuiuslibet decem mandatorum applicentur omnes decem sensus et ita ad impletionem decem mandatorum decem sensus decies replicantur et sic fiunt centum, quia decies decem sensus semel replicati ad singula mandata fiunt centum denarii, secundo replicati ducenti, tertio replicati trecenti, replicantur secundum corpus, animam et spiritum, hoc modo oportet, ut quicumque vult habere vitam eternam, quam credimus ad impletionem Decalogi, ita ea impleat applicet decem sensus, scilicet corporis, id est ipsa corporis administratione voluntatis et desiderii et secundum {6. 116ra} spiritum, id est iudicio rationis. Tunc enim perfecte implentur mandata, quando decem sensus ita applicantur et corpus ministrat, voluntas desiderat et spiritus iudicando comprobat.
marg.| {a} Et dari pauperibus Io. 12.a. Dicit solum Iudam hoc dixisse. Unde habetur ibi: Dixit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis, qui eum erat traditurus, quare hoc unguentum non venditur trecentis denariis et datum est egenis ? Ad hoc dicit Rabanus quod omnes discipuli dixerunt hoc diversis causis. Iudas causa cupiditatis, alii gratia pietatis. Beda. dicit quod synecdochice dicit hoc Marcus, attribuens dictum unius pluribus. Vel certe potuit esse, quod quidam eorum, qui ibi erant verbis Iude persuasi dixerunt, vel corde, vel ore et quia dixerat Iudas, quod poterat trecentis denariis vendi, ideo triginta argenteis vendidit ipsum Deum, qui valent trecentos denarios usuales. In hoc facto significantur multi, qui tempus perditum reputant, quod impenditur orationi, aut contemplationi. Sic et Martha Lc. 10.g. Domine, non est tibi cure, quod soror mea relinquit me solam ministrare ?
Numérotation du verset Mc. 14,6 
marg.| {b} Bonum opus etc. devotionis, pietatis, qua primo miserta sui vacat orationi, quod valde placet Deo, Ecclesiastici 30.b.a Miserere anime tue placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius.
a Sir. 30.
Numérotation du verset Mc. 14,7 
marg.| {c} Semper enim pauperes etc. Dt. 15.b. non deerunt pauperes in terra habitationis tue. Ex hoc enim dispensare facit misericors Dominus, ut pauperes, qui hic inediam patiuntur a divitibus, bona presentia recipiant, quibus sustententur et divites, qui hic abundant, bona sua pauperibus communicent, ut per ea bona eterna inveniant. Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula.
marg.| {d} Me autem non semper habebitis pres entem presentia corporali. Nec autem in orationibus semper presens est, nec in contemplatione, immo diu queritur et tarde invenitur et inventus cito amittitur.
marg.| Beatus Bernardus. Felix hora, sed brevis mora, Ct. 5.b. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est, quesivi et non inveni illum, vocavi et non respondit mihi.
Numérotation du verset Mc. 14,8 
marg.| {e} Quod habuit in corde hoc fecit id est exhibuit in opere non, ut multi semper pregnantes et numquam parientes. Is. 38.a. Venerunt filii usque ad partum et non erat virtus pariendi, Mt. 24.b. Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus.
marg.| {f} Prevenit ungere etc. id est ante diem sepulture mee paravit sibi unguentum, ut tunc ungeret me. Unde Io. b. Sinite eam, ut in diem sepulture mee servet illud. Vel. Prevenit ungere corpus meum in sepulturam id est unxit me dum potuit, timens ne tunc non posset propter Iudeos.
Numérotation du verset Mc. 14,8 
mystice
marg.| {g} Mystice: In sepulturam: Sepulchrum Iesu est mens devota, ubi Iesus multum desiderat sepeliri. Unde Gn. 49.d. dicit Iacob filiis suis, id est Christus. Sepelite me in spelunca duplici, in intellectu, scilicet et affectu. Spelunca superior est affectus, inferior intellectus. Multi cum mulieribus sepeliunt eum in spelunca inferiori per solam cognitionem, habentes eum in spelunca cordis sui, sed vult etiam sepeliri in superiori per nimiam dilectionem, ibi enim viri sepeliuntur.
Numérotation du verset Mc. 14,9 
marg.| {h} Narrabitur in memoriam eius celebrandam. Prv. 10.b. memoria iusti cum laudibus. Ps. 111. In memoria eterna erit iustus. Et certe ex officio contemplationis non solum acquiritur gloria apud Deum, sed etiam bona fama per totum mundum. Quandiu claustrales steterunt clausi in claustris suis vacantes contemplationi et orationi, habuerunt gratiam coram Deo et coram hominibus, exeuntes ad publicum et frequentes curas, amiserunt utrumque 3Rg. 2.f. Dicit Salomon Semei. Edifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc, atque illuc, quo autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum.
Numérotation du verset Mc. 14,10 
marg.| {i} Et Iudas Scariotis etc. Hoc fuit in quarta feria. Tunc enim Scribe et sacerdotes intraverunt consilium, quomodo Iesum dolo tenerent et occiderent. Quos audiens Iudas congregatos, venit ad eos et vendidit {6. 116rb} illis Iesum triginta argenteis, recompensans incommodum, quod sibi factum putavit in effusione unguenti. Et hoc approbat consuetudo Ecclesiastica. Quarta enim feria ante cenam ante epistolam legitur prophetia. Is. 62.d. que dicit, ecce merces eius cum eo. Et prophetavit Isaias de Iuda. Hinc etiam secundum locum post sextam feriam, qua Dominus crucifixus est, obtinet quarta feria in ieiuniis et afflictionibus celebrandis, quia in ea fuit Dominus venditus. Moral] Iudas est peccator penitens, confiteri volens, mortis memoriam, vel suam futuram, vel Christi preteritam pre oculis habens, hec enim maxime operatur voluntatem confitendi peccata.
marg.| {k} Unus de duodecim abiit spon te.
marg.| {l} Ad summos sacerdotes id est in potestate iudiciaria vitaque et scientia preminentes.
marg.| {m} Ut proderet eum illis id est Iesum, quem in corde suo gerit occisum.
marg.| {n} Qui scilicet sacerdotes.
marg.| {o} Audientes veram peccatoris confessionem.
Numérotation du verset Mc. 14,11 
marg.| {p} Gavisi sunt de s alute confitentis. Lc. 15.b. Gaudium est Angelis super uno peccatore penitentiam agente.
marg.| {q} Et permiserunt ei etc. id est absolutionis beneficium et orationis suffragium et etiamsi necesse fuerit temporale subsidium. Tunc bene vadit res, quando peccator dicit sacerdoti peccata sua et sacerdos dat ei, si opus fuerit, vite necessaria. Modo fit econtrario, sacerdotes accipiunt pecuniam a pauperibus et peccata eorum comedunt et occidunt per malum exemplum. Os.. 4.b. Peccata populi mei comedunt sacerdotes et ad iniquitates sublevabunt animas eorum.
marg.| {r} Pecuniam trig inta argenteos, ut dicitur Mt. 26.b. qui valent trecentos denarios usuales.
marg.| {s} Et querebat quomodo illum etc.   sic peccator confiteri volens debet querere opportunitatem tradendi sacerdotibus suum veterem hominem, quasi latronem, pro eorum arbitrio torquendum. Ista enim opportunitas consistit in tribus. In confessoris sufficientia, in confitentis obedientia, in loci et temporis convenientia. Est autem confessor sufficiens, si sit discretus, expertus, compatiens, ut ungat suaviter, sicut bonus medicus blandis exhortationibus vulnera peccatorum et liget ea vinculis utilium preceptorum et involvat panniculis, id est exemplis sanctorum, infundatque oleum blande consolationis et vinum aspere increpationis, sicut Samaritanus: Lc. 10.f. Sunt enim peccatores quasi vasa argentea fracta, que traduntur confessoribus religanda, que sacerdotes debent blandis consolationibus et excitationibus quasi quibusdam filis argenteis religare. Sed multi sunt indocti et inexperti, qui Domini vasa, que sibi tradita sunt religanda, malleis increpationum et obiurgationum omnino conterunt et confringunt et fit scissura deterior. Confitentis obedientia tunc erit, quando confitens paratus est in omnibus obedire confessori suo, ut vere dicat, detis pecuniam et ego tradam veterem hominem puniendum. Sic dixit Paulus, Act. 8.a. Domine, quid me vis facere ? Loci et temporis convenientia querenda est in confessione, quia nec in omni loco, nec in omni tempore confitendum est.
Numérotation du verset Mc. 14,12 
marg.| {t} Et prima die etc. Prima dies Azymorum potest dici dupliciter. Uno modo dicitur dies Azymorum, quando primo Azyma comedebatur, hoc est quartadecima Luna ad vesperam, sic accipitur hic. Unde aliquando primam diem Azymorum dicunt eam, que ante Azyma est: Assueverant enim a vespera numerare diem. Alio modo dicitur prima dies Azymorum, dies in quo primo non erat fermentatum in domibus eorum, hoc est, quintadecima Luna. A quartadecima usque ad vesperam licebat commedere fermentatum, sed in vespere eiiciebatur ab omnibus usque ad vicesimum primum diem. Ex. 12.c. Prima die etc.
Numérotation du verset Mc. 14,12 
moraliter
marg.| Moraliter: Septem dies Azymorum sunt septem virtutes, quibus vetus homo exuitur et novus induitur: sicut precepit Apost. Col. 3.b. expoliantes vos veterem hominem, cum actib. suis et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem Dei. Prima dies est timor. In hac die configitur vetus homo. Unde Psalmo 118. Confige timore tuo carnes meas. Secunda est iustitia, qua peccato resistitur. Peccatum enim confixum adhuc palpitat. Ec. 2.a. fili, accedens ad servitutem etc. Tertia est magnificentia, qua contraria assumuntur quasi ad medicinam. Ps. 95. Sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius. Quarta est odium vitiorum, quo peccata semel relicta non resumuntur, sed potius abominantur. Ps. 118. Iniquitatem odio habui et abominatus {6. 116va} sum. In his quatuor diebus perfecte occiditur vetus homo. In aliis tribus reviviscit novus. Quorum primus est cognitio fidei, in hoc incipit vivere novus homo. Hab. 2.a. Iustus autem ex fide sua vivet. Secundus est donum scientie, in quo pascitur novus homo adhuc infans pane doloris et potatur aqua lacrimarum. Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et laborem. De quo Is. 30.e. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem. Tertius dies est spes venie, in quo novus homo iam grandiusculus factus in suis tribulationibus confortatur. Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Bene ergo dicit: Prima die Azymorum, hoc est in die timoris, quando Pascha immolatur, quia tunc factum occiditur, Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum.
marg.| {a} Dicunt ei discipuli id est timorate mentis cogitationes.
marg.| {b} Quo vis eamus etc. Valde bene querunt discipuli, quia duo loca sunt in anima, in quorum utroque Dominus habitare potest, scilicet intellectus et affectus, sed affectus magis quietus est, magis secretus et magis idoneus refectioni Domini. De quo Ps. 131. Hec requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam, 2Par. 7.c. Elegi mihi domum istam in locum sacrificii. Prudenter autem querunt discipuli. Quo vis eamus et paremus tibi comedere Pascha. Hoc idem querit sponsa. Ct. 1.b. Indica mihi, ubi cubas, ubi pascis in meridie. Item. Dt. 16.b. Non poteris immolare phase, in qualibet urbium tuarum, sed in loco, quem elegit Dominus Deus tuus.
Numérotation du verset Mc. 14,13 
marg.| {c} Et mittit etc. Duos, scilicet timorem et amorem. Hi sunt, qui adduxerunt asinum, Sap. 11.a.
marg.| {d} Ite in civitatem etc. spiritus rationalis.
marg.| {e} Lagenam aque baiulans id est conscientiam aquis lacrimarum plenam.
Numérotation du verset Mc. 14,14 
marg.| {f} Dicite domino domus ] rationi, Prv. 20.b. rex qui sedet etc.
marg.| {g} Ubi est refectio etc. id est cum sanctis desideriis que sunt aliquando discipuli Iesu.
Numérotation du verset Mc. 14,15 
marg.| {h} Et ipse vobis etc.  Cena culum est superior pars domus. Domus enim significat legem, pars superior est spiritualis intellectus, pars inferior litteralis, que arctior est, illa latior.
marg.| {i} Grande affectu. Grande, quia potest accipere Dominum cum familia sua tota.
marg.| {k} Stratum virt utibus. Discipuli timor et amor.
Numérotation du verset Mc. 14,16 
marg.| {l} Et abierunt etc. id est animam rationalem.
marg.| {m} Et paraverunt timor paravit lactucas agrestes, id est amaritudinem peccatorum. Amor vero paravit agnum et Azyma, id est mentis mansuetudinem et sanctitatem meritorum.
Numérotation du verset Mc. 14,17 
marg.| {n} Vespere autem facto] non tantum temporali, sed etiam spirituali, quia verus sol iam appropinquaverat ad occasum: Qui duplex est, scilicet occasus mortis et peccati. Primum scivit, quia mortem sustinuit, secundum nescivit, quia peccatum non fecit, nec facere potuit. De hoc sole dicitur Mal. ult. a. orietur vobis nomen meum timentibus sol iustitie. Vespere autem facto, id est sole iustitie ad occasum mortis appropinquante, vel lege veteri deficiente, vel veteris hominis interitu imminente, vel seculi consummatione iam instante, secundum quod dicitur 1Io. 2.c. filioli novissima hora est.
marg.| {o} Venit cum duodecim Per quos universitas electorum significatur, quia denarius numerus est perfectus.
Numérotation du verset Mc. 14,18 
marg.| {p} Et discumbentibus eis Chrysostomus Qualiter discumbebant, si Pascha manducabant ? quia dicitur Ex. 12.q. sic comedetis illum, renes vestros accingetis et calceamenta habebitis in pedibus vestris tenentes baculos in manibus et festinanter comedetis. Solutio: Post recubuerunt discumbentibus, in domo aliena, quia filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet: Mt. 8.c.
marg.| {q} Et manducantibus id est de veteris hominis consummatione et novi reparatione gaudentibus, vel manducantibus panem Angelorum. De quo Lc. 14.d. Beatus, qui manducabit panem in regno Dei.
marg.| {r} Amen dico vobis Glossa sicut de passione predixerat, ita de proditore predicit, dans locum penitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas presciri a Deo, peniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine eum designat, ne aperte redargutus impudentior {6.116vb} fiat. Mittit crimen in numerum, ut conscius penitentiam agat.
marg.| {s} Unus ex vobis etc.  Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur: Tu vero unanimis, dux meus etc.
Numérotation du verset Mc. 14,19 
marg.| {t} dicere sigillatim Chrysostomus Elegit certe universos, ut unum salvaret.
marg.| {u} Numquid ego ? Glossa Sciunt undecim Apostoli, quia nihil mali contra Dominum cogitaverant, sed plus credunt magistro, quam sibi et timentis fragilitatem suam tristes de peccato interrogant, cuius conscientiam non habebant.
Numérotation du verset Mc. 14,20 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 14,21 
marg.| {x} Et filius quidem etc. Per viam rectam in civitatem habitationis, id est per tribulationes in gloriam.
marg.| {e} Si natus simpliciter dictum est, id est vulgariter, quia ei, qui non est, nec bene, nec male esse potest.
marg.| {y} Bonum erat ei id est nullum malum, Hieronymus: Multo melius esset omnino non esse, quam male esse. Vel bonum erat ei si non esset natus ex utero. Quia dicit Augustinus Melius est sic esse, quam non esse. Loquitur de parvulis. Item Bonum erat ei, si non esset natus nativitate regenerationis, qua senex nascitur a diabolo et seipso. Io. 8.e. Vos ex patre diabolo estis. De hac nativitate dicitur Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum. Hieronymus: 20.d. maledicta dies, in qua natus sum. Vel bonum erat ei id est minus malum erat ei, si natus non fuisset Christo per notionem, 2Pt. 2.d. Melius est viam veritatis non agnoscere etc. Vel bonum erat ei id est Iude.
marg.| {z} Si natus non fuisset homo ille etc. id est Christus non fuisset incarnatus, id est minus malum:
Numérotation du verset Mc. 14,22 
marg.| {o} Et manducantibus illis vetu s Pascha terminantibus, novum inchoantibus et ideo post cibum, non ante.
marg.| {p} Accepit Iesus panem etc. sicut dicit Beda., ipse ordo verborum convenit mysterio, corpus enim suum per panem significatum in conceptione benedixit, id est virtutum et divinitatis plenitudine implevit, quia in ipso corporaliter habitat plenitudo divinitatis ? Col. 2.b. Et postea.
marg.| {c} Fregit id est sponte sua frangendum et crucifigendum exposuit Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. Io. 10.d. Potestatem habeo. Et etiam idem, corpus quod induit. Ps. 92. Dominus regnavit, decorem indutus est.
marg.| {d} Et dedit id est non vendidit.
marg.| {e} Eis id est discipulis. Alii non habent ius edendi de illo pane, nisi soli discipuli, qui eius scholas intrant et lectiones eius ruminant, humilitatis, mansuetudinis, caritatis ? Mt. 11.d. Discite a me etc. Io. 13.d. In hoc scient omnes.
marg.| {f} Sumite edite credendo, ore confitendo. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. 1Rg. 22.b. Non est, qui vicem meam doleat.
marg.| {g} Hoc est corpus meum] Hic solet queri, quibus verbis Dominus panem transsubstantiavit in corpus suum et quando ; utrum, scilicet, ante fractionem aut post ? Si dicatur quod his verbis confecit Dominus:   Hoc est corpus meum, secundum hoc videtur quod confecit post fractionem quia hec verba sequuntur verbum fractionis et ita Ecclesia non tenet formam Domini. Si dicatur quod aliis verbis confecit, ex hoc iterum habetur quod Ecclesia non tenet formam Domini in conficiendo ; quod videtur inconveniens. Solutio: Super hac questione quadruplex opinio est.
- Nam quidam dicunt quod Dominus bis dixit hec verba   Hoc est corpus meum. Primo secrete et tunc per illa verba secreta prolata confecit, postea eadem verba iteravit aperte, formam conficiendi tradens Apostolis. Et secundum hoc sic construitur littera. Iesus accepit panem et benedicens secreto, dixit :   Hoc est corpus meum et fregit et dedit eis et ait super hoc alte :   hoc est corpus meum.
- Secundi dicunt quod Dominus tantum semel dixit illa verba et simul confecit et tradidit formam conficiendi. Et secundum hos sic debet fieri constructio: Iesus accepit panem et benedicens aliquo signo expresso super panem sicut modo fit et fregit et dedit eis et ait: Sumite,   hoc est corpus meum. Et hoc dicendo, simul confecit et tradidit formam conficiendi. Secundum hanc opinionem fractio panis precessit confectionem.
- Tertii dicunt quod Dominus virtute divina prius confecit sine aliquibus verbis et postea tradidit Apostolis formam conficiendi, {6.117ra} et virtutem verbis. Secundum hos ordo littere planus est: Accepit Iesus panem conficiens sola voluntate sine verbis, fregit et dedit eis, postea dicens: Sumite etc.
- Quarti dicunt quod Dominus tantum semel dixit illa verba:   Hoc est corpus meum et quod simul confecit et tradidit formam conficiendi et tradidit virtutem verbis et quod consecratio panis processit fractionem et omnino sic fecit Dominus, ut facit Ecclesia et fit constructio hoc modo: Accepit Iesus panem et benedicens ait:   Hoc est corpus meum et fregit et dedit eis.
Numérotation du verset Mc. 14,23 
marg.| {a} Et accepto calice salutari. De quo Ps. 22. Calix meus inebrians etc.
marg.| {q} Dedit de o fficii sui consummatione, de humani generis salvatione et de hostis deiectione.
marg.| {c} Et biberunt ex illo omnes quia pro omnibus est effusus. Glossa Ebrietas felix, salutaris satietas, que quanto copiosius sumitur, tanto sobrietatem mentibus donare dignatur.
Numérotation du verset Mc. 14,24 
marg.| {d} Hic est sanguis meus quem do vobis in potum, sicut corpus in cibum. Io. 6.d. « Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus ». Sed Iudas et ei similes non satiantur hoc cibo nec sitis eorum sedatur : Ecclesiastici 14.b.b Sanguis dico Novi testamenti dedicator. Utrumque enim testamentum sanguinis effusione confirmatum est: Hbr. 9.c.
Numérotation du verset Mc. 14,25 
marg.| {e} Amen dico vobis etc. Hoc exponitur multis modis. Primo modo ad litteram sic. Dedit Dominus discipulis suis bibere et possent ei dicere, vel forte dixerunt: Dedisti nobis bibere et tu quare non bibis ? Et respondens Dominus ait: Amen dico vobis, quod non bibam amodo de hoc genimine vitis, id est de vino.
marg.| {f} Usque in diem illum scil icet post resurrectionem.
marg.| {g} Cum illud bibam novum in regno Dei id est innovatus in gloria immortalitatis post resurrectionem, quando comedit et bibit cum discipulis. Et hoc Evangelium non dicit, quod Dominus biberit tunc, tamen hoc dicit quedam Glossa in Act. Secundo modo sic.
Numérotation du verset Mc. 14,mystice 
marg.| secundum quem modum, vitis est Synagoga. Unde Is. 5.d. Vinea Domini exercituum domus Israel est, Ier. 2.d. Quomodo conversa es mihi in pravum vitis aliena. Genimina vitis, sunt ceremonialia legis. Et est sensus. Hucusque bibi de genimine huius vitis, id est delectatus sum in sacrificiis et ceremoniis Synagoge, in qua erant multi boni. Sed amodo non bibam, id est non erit mihi accepta, nec delectabor in eis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei, id est donec eodem populo fonte baptismatis innovato et eius ceremoniis spiritualiter innovatis delecter in illis. Tertio modo secundum Ambr. Vitis est humana natura, genimen vitis, mortalitas. Genimen huius vitis bibit, quando corpus mortale assumpsit. Et est sensus: Non bibam amodo etc. id est post Passionem, cum corpus deposuero, id est ab anima separavero, non assumam illud, quod modo est mortale, donec resumam illud immortalitatis et impassibilitatis gloria innovatum. Et vobiscum dicit, secundum Mattheum, significans ipsos discipulos sua corpora immortalia resumpturos, licet non eodem tempore. Per hoc autem, quod dicit: De hoc genimine, notat eadem corpora resurrectura, substantia quidem eadem manentia, sed qualitas mutabitur. Quarto modo exponitur sic: Vitis est populus Iudaicus, genimen est inveterata malitia illius. De qua bibit Dominus ante calicem Passionis, postea vero bibet de eodem in fine gaudium de eius conversione. Unde sensus est: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, id est de malitia Iudeorum non bibam amplius calicem Passionis, sed postea in fine mundi bibam de eodem converso calicem exultationis.
marg.| {h} Et hymno dicto Fort e aliquo psalmo pro gratiarum actionibus dicto, sicut modo dicitur: Miserere mei, Deus. In quo reprehenduntur multi, qui tamquam bruta nec ante cibum, nec postea gratias agunt. Unde Chrysostomus Audiant quicumque veluti porci manducantes, simpliciter calcitrant mensam sensibilem, cum deceret gratias agere. Audiant et qui ultimam orationem in missa non exspectant. Hoc enim illius orationis symbolum est, id est signum. Hymnum dicit, ut nos idipsum faciamus. Unde 1Th. 5.d. In omnibus gratias agite. 1Tim. 4.b. Nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur {6. 117rb} enim per verbum Dei et orationem, exemplum de lactuca. Vel hymnum vocat sermonem illum, quem recitat Io. 13. 14. 15. Quo consummato exiit in montem. Hoc exemplo processio fit de refectorio ad Ecclesiam cantando post refectionem.
marg.| {i} exierunt in montem Olivarum ] $moraliter
marg.| Post cenam et hymnum ascendit in montem Oliveti, significans, quod per sacramenti Dominici susceptionem et orationis devotionem ascenditur ad eminentiam donorum Spiritus sancti, que per oleum significantur. Et per hoc etiam innuens, quod merito orationis et virtute Sacramenti ascenditur ad laudes glorificati corporis, que per oleum designantur, quia oleum supernatat, in hoc agilitas. Item penetrat, in hoc subtilitas. Item sanat, in hoc impassibilitas. Item illuminat, in hoc claritas. Unde Is. 61.a. Dabo eis coronam pro cinere, id est gloriam eternam pro carnis mortificatione, oleum gaudii pro luctu, id est dotes corporis pro luctu penitentie.
marg.| {k} Et ait eis Iesus qui cum eo exierunt in montem. Talibus enim, qui cum Domino exeunt, vel ascendunt in montem contemplationis et se cum Domino passioni, vel morti pro fratribus non formidant exponere, revelat Dominus secreta sua. Unde Io. 15.c. Vos autem dixi amicos, quia que audivi a patre meo, nota feci vobis.
marg.| {l} Omnes scandalizabimini Post egressum ad montem Oliveti, post dominici corporis et sanguinis susceptionem predicitur eis casus eorum, quasi per hoc diceret nobis, qui eius discipuli sumus, bona facere incepistis, ideo preparate vos ad tentationem. Unde Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad tentationem. Illud etiam notat, quod nemo, quantumcumque bonum faciat, securus est in hac vita. Unde 1Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat, ne cadat. Omnes, dicit, quia omnes boni casum cuiuslibet reputant suum 2Cor. 21.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ?
marg.| {n} In nocte ista dicit, id est in vita presenti, in qua omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur.
marg.| {m} In me id est ad me, quasi ad lapidem offendetis, Is. 8.c. Erit autem in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel. Mt. 18.a. Ve mundo a scandalis.
marg.| {o} Quia scriptum est Za. 13.d. Sed aliter: Ibi enim dicitur: Percute pastorem ex persona Prophete, immo omnium antiquorum desiderantium Domini passionem, quasi dicat: Deo patri, mitte filium in carnem, ut percutiatur et genus humanum ex morte eius salvetur. Pater autem exaudit eorum orationem, respondens, cuius responsionem ponit Evangelista.
marg.| {p} Percutiam pastorem id est mittam filiumc et percussioni exponam.
c Cf. Lc. 20, 13.
marg.| Sed, eo percusso, {q} dispergentur oves id est Apostoli ab unitate fidei dissolventur. Septuaginta habent. Percute pastorem et eripe oves, quod satis convenienter peti posset modo, quia ipsi pastores devorant et dispergunt oves suas, Ez. 34.b. Disperse sunt oves mee, eo quod non esset pastor. Sed multi sunt, qui pascuntur, Za. 11.d. Sume tibi vasa pastoris stulti, quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non queret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| Percusso Prelato morte peccati, disperguntur subditi et ideo demones maxime insidiantur Prelatis, 1Rg. ult. a. Totum pondus prelii versum fuit in Saul. Et ipso mortuo dispersus est populus meus 3Rg. 22.e. Rex Syrie preceperat Principibus curruum dicens: Non pugnabitis etc.
marg.| {o} Scriptum etc. Chrysostomus: In hoc nos docet Scripturis intendere. Item monstrat, se non esse alienum a veteri testamento. Item ostendit, quod vetus est consilium de crucifixione sua. Item docet quales fuerunt Apostoli ante passionem et quales post.
marg.| {r} Sed postquam resurrexero precedam etc. sic bonus pastor surgens a terrenorum amore, resurgens etiam in eminentia vite debet subditos precedere et transvehere de mundo ad celum, Ioannis 10.b.d : « Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis: Et cum emiserit oves ante eas, vadit et oves eum sequuntur ».
d Io. 10, 4.
marg.| {s} Petrus autem ait illi et si omnes etc. Chrysostomus: O Petre, modo timebas, ne esses traditor et cogebas Ioannem interrogare {6. 117va} quis esset, nunc Christo clamante toties contradicis. Unde hoc ? A multo amore. Et in hoc loco gerit Petrus typum multorum, qui inexperti tentationem, vel tribulationum, petrine fortitudinis esse presumunt, sed tentatio adveniens quales sunt manifestat. Unde Eccles. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis. Item 34.b. Qui non est expertus, pauca recognoscit.
marg.| {a} Priusquam bis etc. Mattheus, Lc. et Ioannes simpliciter dicunt: Antequam gallus cantet, ter me negabis, non ponentes bis, vel ter: solus Marcus dicit. Priusquam bis vocem dederit, per quod innuitur, quod trina negatio fuit incepta ante primum galli cantum, quod tres predicti attendentes dixerunt simpliciter: Antequam gallus cantet, ter me negabis, id est trinam negationem inchoabis et ante secundum fuit consummata, quod attendens Marcus ait: Priusquam bis gallus vocem dederit, ter me negabis, id est tertiam negationem consummabis. Gallus est predicator, vel doctor populi propter galli proprietates, que predicatori, vel doctori conveniunt. De quibus Mt. 26.c. super illud: Antequam cantet etc. Et super illud Iob. 38.d. Quis dedit gallo intelligentiam. Ante cantum huius galli, quid est in nomine nisi trina negatio, id est triplicis vis aversio ?
marg.| {b} Et si oportuerit etc.] Moraliter Petrus typum gerit spei et confidentie, que ante tentationes de statu et perseverantia facile presumit, in tribulatione vero nulla virtus facilius cadit, unde motus rarissimos et debilissimos habet etiam in viris perfectissimis.
marg.| {c} Similiter autem etc. Omnes virtutes ante tentationem perseverantiam promiserunt, sed adveniente nocte tentationum et tribulationum fugam accipiunt sepe. Unde Mt. 26.f. Tunc relicto eo omnes discipuli fugerunt.
marg.| {d} Et veniunt in predium etc. Hoc est, quod Ioannes dicit 18.a. Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus. Interpretatur autem Gethsemani, torcular, quia sicut in torculari compressis uvis vinum exprimitur, ita in penitentia compressis peccatis intus in corde per puram contritionem vinum compunctionis exterius per oculos eliquatur. In hanc venit Iesus cum discipulis suis, quia sicut fugatur a corde peccatoris per peccatum cum omni turba virtutum, sic redit per penitentiam cum eadem turba, quia penitentia omnia oblata restituit. Gethsemani. Glossa id est vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt illum et vituli multi circumdederunt eum.
marg.| {e} Sedete hic, donec orem hic docemur, tempore orationis secretum querere et tumultum fugere. Unde Mt. 6.a. cum oraveris, intra cubiculum et claude ostium et ora patrem tuum in abscondito. Quia autem secum assumpsit Petrum, Iacobum et Ioannem, significat tempore orationis tribus virtutibus maxime innitendum esse, id est prudentie, patientie, caritati. Petrus agnoscens interpretatur et significat prudentiam, que docet, quid petendum prout oportet. Iacobus luctator et significat patientiam, que sustinet hostis impugnationes in oratione. Ioannes gratia et significat caritatem, que orationem informat.
marg.| {f} Donec orem contra. Is. 42.a. non erit tristis, neque turbulentus. Solutio: Duplex est tristitia passionis et compassionis.
marg.| {g} Tristis est anima mea etc. exclusive. quasi dicat: ultra mortem non extendetur tristitia mea et meror, sed in morte morietur. Unde Io. 16.c. Tristitia vestra vertetur in gaudium. E converso gaudium huius mundi in morte morietur. Unde Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur. Aliter.
marg.| {g} Tristis est anima mea usque ad mortem tristitia compassionis, qua etiam eis compatior usque ad mortem, hoc est contra multos, qui tantum usque ad mutilationem veteris hominis tristantur, quales sunt illi, qui de uno peccato dolent, vel si de omnibus, cessant tamen et emendare non curant.
marg.| {h} Sustinete hic id est in hac vita presenti Dominum quantuncumque gravem et ponderosum {6. 117vb} se exhibeat in tribulationibus. Item sustinete hic fasciculum tribulationum et tentationum quantumcumque graves sint et quanto gravior tribulatio, tanto copiosior erit postea consolatio. Unde Ps. 94. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam. Tb. 3.d. Hoc habet pro certo omnis, qui colit te, quia vita eius si in probatione fuerit, coronabitur, si autem in tribulatione fuerit, liberabitur, quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis. Ideo dicit sponsa Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi etc. Amos. 9.b. Fasciculum suum super terram fundavit Dominus, id est super Ecclesiam. Vel Sustinete hic, onera fratrum. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate.
marg.| {i} Et vigilate mecum Mecum dicit, non cum diabolo, sicut illi, qui vigilant ad peccata, Iob. 24.c. sic in tenebris quasi in luce ambulant.
marg.| {k} Et cum processisset paululum separans se a discipulis suis, docens secretum querere ad orandum. Unde Mt. 6.a. Cum oraveris, intra in cubiculum etc. Item docens fugere laudes hominum. Mt. 6.a. Attendite, ne iustitiam vestram etc. Chrysostomus Consuetudo erat ei sine eis orare, hoc autem faciebat docens secretum querere in oratione.
marg.| {l} Procedit super terram Mt. 26.d. dicit: procidit in faciem suam. In quo notantur duo. Extensio mentis in anteriora per sanctum desiderium. Phil. 3.c. Que retro sunt obliviscens in ea, que ante sunt, meipsum extendens. Et humiliatio mentis in sui cognitione. Unde et bene sequitur.
marg.| {m} Et orabat doce ns orationem in humilitate esse faciendam. Ecclesiastici 35.c.e : « Oratio humiliantis se nubes penetrat ».
e Sir. 35, 21
marg.| {n} Transfer calicem hunc a me In hoc verbo exprimitur infirmitas humane nature in Christo et datur nobis forma orandi et exemplum, ut quantum possumus, cum Deo mortem vitemus, si non possumus, voluntatem nostram divine subiiciamus. Exponitur autem multis modis. Primo sic. Transfer calicem hunc, id est Passionem hanc.
marg.| {o} A me ut s cilicet non bibam illum. Et est ista petitio nature infirme, sed expressio rationis ad nostram eruditionem. Secundo sic.
marg.| {n} Transfer calicem hunc a me non ut non veniat, sed ut cito transeat. Tertio sic. Transfer calicem hunc a me id est a meis, scilicet discipulis, ut scilicet non remaneat, sed transeat scandalum passionis. Quarto sic Transfer calicem hunc id est timorem mortis.
marg.| {o} A me id est a meis discipulis, ut non timeant mori pro nomine meo. Quinto modo sic.
marg.| {n} Transfer calicem hunc id est dolorem mortis.
marg.| {o} A me id est muta in gaudium immortalitatis, quod factum est in die resurrectionis. Sexto modo.
marg.| {n} Transfer calicem hunc id est peccatum illate passionis.
marg.| {o} A me a me is, scilicet Iudeis, ut non remaneat in eis finaliter, sed peniteant et revertantur ad me. Idem oravit in Cruce. Dicitur autem passio, vel tentatio, vel tribulatio quelibet temporalis, calix, quia mensurate datur a Deo.
marg.| Beatus Bernardus.: Agnosco vocem egroti in medico, considero caritatem, stupeo miserationem, expavesco dignationem. Chrysostomus: In dicendo transfer mons trat, quod humanum est. In dicendo   non quod ego volo edoc uit quod virtuosum. Et Philosophus. Erudit etiam natura reluctante sequi Deum. Eccl. 23.d. Gloria magna est sequi Dominum.
marg.| {p} Sed quod tu Ecce vera obedientia. Act. 8.a. Domine, quid me vis facere.
marg.| {q} Et venit et invenit eos dormientes non solum corpore, sed magis mente, nam torpores et timores et tristitie mentem eorum occupaverant et oculos cordis opprimebant.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| Moraliter autem adventus Christi corporalis ad discipulos dormientes, significat adventum eius spiritualem, quo suos visitat in tribulatione. Quia autem ter visitat et primo et secundo inquirit, tertio quietem indulget, significat tria beneficia, que Dominus visitando tribulatos operatur in eis. Primum illuminatio {6. 118ra} mentis ad cognoscendum. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui, Ps. 138. Et nox illuminatio mea. Secundum est corporis exinanitio, Unde dixit Petro: Non potuisti una hora etc. Et de hoc duplici beneficio dicitur. Act. 12.a. In ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vincantus catenis duabus et ecce Angelus Domini astitit et lumen refulsit in habitaculo, percussoque latere Petri excitavit eum dicens: Surge velociter. Tertium beneficium, consolatio, qua Deus tentatos et tribulatos refovet in ipsa tentatione. Tb. 3.d. post tentationem tranquillum facies etc. Et hec est requies, quam dormientibus indulsit dicens, dormite iam et requiescite. In hoc autem, quod semper invenit eos dormientes, ostenditur, quod etiam fortissimi in tentatione quasi nihil vident, Refertur autem hec triplex Domini visitatio ad tres vires anime. In nocte enim tribulationis visitat Dominus rationabilem, bonas cogitationes inspirando, concupiscibilem, sancta desideria inflammando, irascibilem zelum excitando. Et hoc est, quod dicit Iob. 33.d. Hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione et illuminet luce viventium.
Numérotation du verset Mc. 14,mystice 
marg.| Mystice: Dormitatio Apostolorum significat negligentiam et somnolentiam Prelatorum, quos Dominus ad vigilandum trina visitatione hortatur. Primo sollicitans eos suppliciorum comminatione. Secundo consolans premiorum pollicitatione. Tertio pulsans succumbendi pudore, dicens ironice: Dormite iam et requiescite, quasi dicat: non modo tempus est dormiendi, aut quiescendi, sed potius vigilandi et laborandi. Eccl. 3.b. Tempus belli et tempus pacis. In hoc etiam, quod dicit: Dormis, eadem questio fit Ione, id est prelato: quid tu sapore deprimeris, surge et invoca Deum tuum. Ione 1.b. Prv. 6.b. Usquequo piger dormis, quando consurges e somno tuo,
marg.| {a} Non potuisti una hora etc.  Una dicit, quia brevis est molestia tribulationis, que est in tentatione respectu iucunditatis, que erit in eterna remuneratione 1Cor. 4.d. Id quod est in presenti momentaneum et leve tribulationis nostre supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis.
marg.| {b} Vigilare mecum non cum diabolo. Iob. 24.c. Mane primo consurgit homicida etc.
marg.| {c} Vigilate 1Pt. 5.a. sobrii estote et vigilate etc.
marg.| {d} Et orate etc.  Clam ore orationis fur perterritus fugit et vicini succurrunt, id est S. Angeli. Qui igitur in tentatione non clamat orando, socium furis et Domini sui proditorem se esse demonstrat, quia fures videt et insidias, que parantur castro Domini sui et non denuntiat ei, ut custodiat castrum suum 1Rg. 11.a. dixerunt seniores Iabes Galaad concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universas terras Israel et si non fuerit, qui defendat, nos egrediemur ad te.
marg.| {e} Spiritus quidem etc.  Hic agit Dominus Apostolorum presumptuosas promissiones, quasi dicat: vos dicebatis vos promptos ad moriendum pro me, quia fuit facile, quia spiritus promptus ad promittendum, sed dormitio indicium est vestre fragilitatis, quia caro est infirma. Unde ideo, quantum de ardore spiritus confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus. Item Hieronymus: Hoc contra Euticianos, qui dicunt, tantum unam voluntatem et operationem fuisse in Christo. Cum enim dicit: Spiritus quidem promptus, caro autem infirma, duas voluntates ostendit: Unam humanam, que est carnis et aliam divinam, que est deitatis, ubi humana propter carnis infirmitatem recusat passionem, divina promptissima est, quia formidare in passione, fragilitatis est, perficere autem dispensationem divine voluntatis atque virtutis est.
Numérotation du verset Mc. 14,mystice 
marg.| {e} Mystice: Spiritus id est homo spiritualis promptus ad bona facienda et ad mala pro Domino sustinenda. Ps. 107. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum.
marg.| {f} Caro vero infirma id est homo carnalis infirmus ad utrumque. Gn. 6.a. Non permanebat spiritus meus in homine.
marg.| {g} Erant oculi eorum gravati Inte riores timore, exteriores vigiliarum longitudine.
marg.| {h} Et ignorabant, quid responderent ei erub escentes, quia non {6. 118rb} poterant modicum vigilare cum eo, pro quo se mori paratos iactaverant. Unde Chrysostomus: Qui commori elegerant, neque simul tristari, neque vigilare poterant. Iob. 9.a. si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille.
marg.| {i} Et venit tertio Rabanus Tribus vicibus oravit Dominus, ut nos a peccatis preteritis veniam et a malis presentibus tutelam et a futuris periculis cautelam oremus. Item ut omnem orationem nostram ad tres personas, id est patrem et filium et Spiritum sanctum, dirigamus. Item ut contra triplici, peccati tentationem, id est concupiscentie carnis, concupiscentie oculorum, ambitionis seculi clypeum orationis opponamus. Item ut orationis virtute triplicem timorem, scilicet mortis, utilitatis doloris abiiciamus. Item propter trinam tentationem passionis: Caiphe, Pilati, Herodis. Item ut tres vires anime in oratione attentas esse debere doceret, ut rationabilis accensa sit in meditando, concupiscibilis fervida in desiderando, irascibilis fortis peccata sua abominando, item ut tria in oratione esse petenda monstraret, scilicet peccatorum remissionem, virtutum conservationem, glorie adeptionem. Item ut tria genera hominum orare doceret, scilicet Noe, Daniel, Iob, id est Prelatos, continentes, coniugatos. Omnibus enim necessaria est oratio etc. Sequitur.
marg.| {k} Surgite, eamus Hic docet in tentatione surgendum esse, quia stando, non iacendo, pugnatur. Unde et Stephanus in sui lapidatione vidit Iesum stantem: Act. c. 7.g. Eundum est etiam obviam tentationibus. Quia autem indistincte dicit: Eamus docet, quibus tentationibus e directo occurrere, ut sunt tentationes spirituales. Unde Iac. c. 4.b. Resistite diabolo et fugiet a vobis. Alie sunt fugiende, ut carnales. Unde 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem.
marg.| {l} Eamus Glossa Postquam tertio oravit et Apostolorum timorem penitentia corrigendum docuit, securus ad passionem pergit dicens: Surgite, eamus etc. quasi non nos inveniant timentes, sed ultro eamus obviam, ut passuri gaudium et confidentiam videant.
marg.| {m} Ecce, qui me tradet, prope est. Prope Dominum sunt, qui tradunt eum, id est clerici, supra eodem d. Qui intingit mecum etc. Ier. 11.c. Quid est quod dilectus meus in domo mea etc.
marg.| {n} Cum gladiis etc. Non dicit cum gladio spiritus, quod est verbum Dei, quod revera decet Apostolorum, sed cum gladiis, id est lingua nequam et corde malevolo. De primo, Ps. 56. Lingua eorum gladius acutus. Ier. 9.c. Sagitta vulnerans, lingua eorum dolum locuta est, in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. De secundo dicitur Prv. 12.c. Est, qui promittit et quasi gladio pungitur conscientie. In reprehensione Iude dicitur: Et cum illo turba multa. Et certe si hoc in Iuda proditore reprehenditur, in episcopis, qui illius locum tenent, non commendatur: Sed sicut dicit SENECA.: Mel musce sequuntur, cadavera lupi, turba hec predam sequitur non hominem. Amos 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie, optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel.
marg.| {o} Missi a summis sacerdotibus et scribis et senioribus Ab istis mittitur turba contra Iesum, qui exemplo istorum id est Prelatorum, doctorum, consiliariorum populi occidunt in se Iesum, id est salutem. Ier. 23.d. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram, 1Esr. 9.a. Manus Principum et magistratuum fuit in transmigratione hac prima.
marg.| {p} Dederat autem traditor eis signum Chrysostomus: Cur signum dedit ? Timebat ne sicut alia vice per medium illorum transiret: Lc. 4.b. quod fecisset, si voluisset: Unde et excecavit eos quamvis haberent lucernas, ita ut quereret ipse: quemqueritis ? Io. 18.b. signum, dedit, osculum. Tale est osculum mundi: Illum enim solum decipit et procidit, quem osculatur, Prv. 27.a. Meliora sunt vulnera diligentis Longini, quam fraudulenta oscula odientis, id est Iude.
marg.| {6. 118va}{a} Et ducite caute Chrysostomus Timebat, ne sicut in monte se transformaverat, tali modo nunc de eorum manibus laberetur. Sed quid est hoc, numquid putabat eum alicui latere, numquid credebat eum esse Dei filium ? discipulus quidem eius erat et miracula eius viderat, que solus Deus facit. Chrysostomus: respondet. Putabat signa, que viderat non divinitus, sed magice facta.
marg.| {b} Ave, Rabbi Mt. 26.e. Ave, Rabbi etc. Ubi Chrysostomus Quantam nequitiam demonstravit animo proditionis ? Talis est illa salutatio iniqua, dolosa. 2Rg. 22.c. Salve, mi frater, dixit Ioab et tenuit manu dextera mentum Amasie quasi osculans eum, qui percussit eum, Prv. 27.c. Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens, maledicenti similis est.
marg.| {c} Et osculatus etc.  Quar e suscepit Dominus osculum proditoris et permisit eos pollutum contingere labia sua ? Hieronymus: Non ut doceat nos simulare proditionem, sed ne proditionem sugere videatur et ut prophetam impleret, que dicit: Ps. 119. Cum his, qui oderunt pacem etiam pacificus. Et alibi: Ps. 40. Qui edebat panes meos etc.
marg.| {d} At illi manus iniecerunt etc.  sicu t dixerat eis proditor, ut dicit Augustinus ligatus qui solvit compeditos. Significata fuit ista captio et ligatio Iesu in Ioseph, qui captus et ligatus a fratribus suis: Gn. 37.d.
marg.| {e} Unus autem quidam etc.  Hic fuit Petrus, qui ardore mentis, quo cetera zelatus est, Malchi auriculam amputavit, sicut Phinees, qui cum Madianitide coeuntem pugione percussit: Nm. 25.b. significat autem auris dextere amputatio, spiritualem legis intelligentiam a Iudeis auferendam. Unde Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei. Restitutio autem significat spiritualis intelligentie revocationem, que ablato legis velamine in primitiva Ecclesia facta est in quibusdam et fiet plenius in fine, quando Elias convertet corda patrum ad filios: Mal. ult. b.
marg.| {f} Quotidie eam apud etc.  Stul titiam et malitiam eorum arguit, qui semper presentem eum habuerunt et modo quasi fugitivum querunt et de nocte capiunt, cum omni die doceret apud eos. Sed factum eorum tempori consonat et personis, quia ipsis tenebrosis in tempore tenebroso factum faciunt tenebrosum. Unde Io. 3.c. Dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem, erant enim eorum mala opera. Qui enim male agit, odit lucem, Lc. 22.f. Hec est hora vestra et potestas tenebrarum.
marg.| {g} In templo ducens etc.  In t emplo secutus fuit Dominus, in horto fuit captus, modo et in horto et in templo crucifigitur, id est inter clericos et rusticos, Ier. 15.c. Quid est quod dilectus meus etc. Ier. 15.c. Omnes maledicunt mihi, dicit Dominus.
marg.| {h} Tunc discipuli eius relinquentes eum etc.  qui prius simpliciter promittebant se cum eo morituros. Et impletum est verbum Domini, quod dixerat sup. eodem: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista. Impleta est et prophetia: Elongasti a me amicum et proximum etc. Et Iob. 19.b. simul venerunt latrones eius et fecerunt viam per me, fratres meos longe fecerunt a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Prv. 19.a. Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici eius procul recesserunt ab eo. Significant autem discipuli in hoc loco illos, qui tempore pacis se fortes ad omnia credunt et in tempore tentationis, vel etiam ante, solo timore fugiunt: De quibus Lc. 8.b. Hi radices non habent, quia ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Qui etiam fugiendo docent fugere illos, qui se minus idoneos sentiunt ad supplicia sustinenda, quibus tutius est latere, quam se discrimini opponere, ut dicit Hieronymus: Unde et eis dicitur Lc. ult. g. Sedete in civitate, donec induamini virtutem ex alto. Alius vero discipulus, qui relicta sindone aufugit, significat illos qui mundum et omnia, que mundi sunt, a se abiiciunt et nudi nudum sequuntur Dominum. Unde sequitur.
marg.| {i} Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo id est nihil indumenti habens nisi {6. 118vb} solam sindonem, id est sola necessaria vite, nulla superflua et etiam tenuerunt eum. Sed ille relicta sindone nudus profugit ab eis, ostendens temporalia omnia etiam necessaria tutius dimittere et nihil habere, quam in mundo aliqua possidere. Unde illi adolescenti, qui omnia mandata a iuventure servaverat et dixerat, quid adhuc mihi deest, respondet Dominus: si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes etc. Mt. 19.c. Et hic est adolescens, id est in bono crescens, qui a multitudine separatus sequitur mente et corpore.
marg.| {k} Amictus sindone id est sola vite necessaria in mundo habens, que per sindonem, que est vestis simplex, designantur. De qua Prv. ult. c. Sindonem fecit fortis mulier, id est anima fortis et vendidit ad litteram, dedit pauperibus et secuta est Salvatorem.
marg.| {l} At ille relicta etc.  Iuxt a exemplum Ioseph, qui relicto adultere pallio suo maluit nudus Deo, quam indutus meretricis cupiditatibus servire: Gn. 39.c. At ille etc. Glossa Quis iste fuerit, Evangelista non dicit, quia vero plus ceteris Dominum amaverit, res ipsa indicavit. Contra. Immo Petrus, ut dicit Augustinus. Solutio: Forte omnes equaliter amaverunt Iesum, sed Petrus ardentius et iste, id est Ioannes, vel Iacobus secundum quosdam naturalius ut ita dicam, quia cognati eius erant. Vel Ioannes plus amasse Dominum dicitur, quia familiarior omnibus ei fuit et Dominus eum plus dilexisse dicitur, quia maiora signa familiarioris amoris ostendit. Sequitur.
marg.| {m} Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem etc.   sed prius ad Annam dicit Io. 18.b. quia domus eius primo occurrit eis et quia socer erat Caiphe Pontificis. Isti duo a Romanis emerant sibi sacerdotium, in quo sibi vicissim succedebant. Poste a adduxerunt ad domum Caiphe, qui erat Pontifex anni illius et in sacerdotio ministrabat in illo anno.
marg.| {n} Et convenerunt omnes sacerdotes et scribe etc.  Ad q uid ? Certe ut tractarent de morte Iesu. Adhuc sepe conveniunt hec tria genera hominum, scilicet sacerdotes, legis doctores et abbates tractantes de morte Iesu, Iob. 15.d. Congregatio hypocrite sterilis. Eccl. 21. Stupa collecta synagoga peccantium et consummatio eorum flamma ignis, Ps. 67. Congregatio taurorum in vaccis populorum etc.
marg.| {o} Petrus autem a longe Glossa Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset, non negasset. In hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etsi timeat. Quia timet, nature est, quod sequitur, devotionis, quod negat, obiectionis, quod penitet, fidei.
marg.| {p} Secutus est eum etc. Quia secutus est, fuit amoris, quod autem a longe, timoris. Inter has duas molas terebatur, ut granum, amor trahebat, timor retrahebat, quod autem timuit, fuit fragilitatis, quod secutus est, fuit fervoris, quod negavit, obreptionis, quod penituit, misericordie. Item quod sequitur a longe, significat Ecclesiam imitantem Christi passionem, sed longe differunt, quia Ecclesia pro se patitur, Christus autem non pro se, sed pro Ecclesia.
marg.| {q} Usque intro in atrium etc. ubi Christum negavit et tamen valde modicum fuit ibi, quid ergo fecisset, si diu permansisset ? Quid est domus Caiphe, nisi curia principum ? Quid Petrus, id est agnoscens nisi clericus ? Mt. 2.a. Stella disparuit magis introgressis ad Herodem. ad litteram: Atrium summi sacerdotis est curia Romana, quam Petrus primus Papa habitavit.
marg.| {r} Et sedebat cum ministris Petr us exspectans quid Pontifex iudicaret de Iesu, vel amore discipuli, vel humana curiositate.
marg.| {s} Et calefaciebat se ad ignem Beda. Est ignis caritatis, de quo Lc. 12.f. Ignem veni mittere etc. Qui descendens super Apostolos, eorum ignorantiam illuminavit, eorum peccata cremavit, eorum tepiditatem inflammavit, eorum fragilitatem solidavit. Hec enim quatuor facit ignis. Illuminat, purgat, inflammat, solidat. Est ignis cupiditatis, de quo Ps. 17. Supercecidit {6. 119ra} ignis et non viderunt solem. Hic ardet in domo Caiphe Pontificis. Ad hunc se calefaciunt ministri Pontificis, immo ardet in eis. Iob. 15.c. Ignis devorabit etc. Mi. 6.c. Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis. Ad hunc ignem sedit Petrus cum ministris, quando negavit Dominum. Hic ignis multa mala facit Petro et sociis eius, qui etiam multorum domos comburit, id est conscientias. Ad minus quindecim mala facit. Primo solicitudinem parit, Eccles. 5.c. Saturitas divitis non sinit eum dormire: Cunctis diebus vite sue comedit in tenebris et curis multis et in erumna, atque tristitia. Secundo turbationem mentis facit. Prv. 15.c. Conturbat domum suam, quia sectatur avaritiam, quia autem odit munera, vivet. Tertio perditionem anime inducit. Prv. 1.d. Aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet eos. Quarto gravedinem mentis operatur, Gn. 13.a. Ubi nos habemus: Abraham descendit de Egypto dives valde, alia littera habet, gravatus vehementer. Quinto inquinationem mentis facit, Eccl. 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, Habac. 2.b. Ve qui congregat non sua, usquequo aggravat densum lutum ? Sexto facit inflationem, Iob. 20.d. Cum saturatus, fuit arctabitur et estuabit et omnis dolor irruet super eum. Augustinus Dives extra plenus est, intus vacuus, Carne crepat, corde mendicat. Septimo facit precipitium, Iob. 18.b. Arctabuntur gressus virtutis eius et precipitabit eum consilium suum, immisit enim in rete pedes suos. Octavo mentem lacerat sicut spina. Unde Dominus Mt. 13.c. Lc. 8.b. Divitias appellat spinas. Ubi Gregorius. Profecto spine sunt, quia cogitationum suarum aculeis mentem pungunt. Unde Iob. 30.a. Sub sentibus delicias comparabant. Prv. 14.d. Per agrum pigri homines etc. Nono mentem excecat. Unde Tb. 1.c. excecatus est stercore hirundinum, id est amore temporalium. Et Sedechias in Rebblatha, quod interpretatur multa. 4Rg. 25.b. Ps. Mane astabo tibi et videbo. Glossa Non videt Deum, qui terrenis adheret, Gn. 20.d. Sare autem dixit Abimelech: ecce dedi fratri tuo etc. Decimo spoliat virtutibus, Iob. 26.b. Nudus est coram eo infernus, id est avarus, Lc. 12.c. Qui sibi thesaurizat in Deo, dives non est, Apc. 3.d. Dicis, quia dives sum etc. Undecimo mentem evacuat omni bono Lc. 1.e. Esurientes implevit bonis, Is. 29.c. Sicut somniat esuriens. Duodecimo ligat hominem, ut non possit recte ambulare, Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri etc. Iob. 6.c. Involute sunt semite gressuum eorum, ambulabunt in vacuum et peribunt. Tertio decimo afflictionem et dolorem generat, Eccl. 5.c. Est et alia infirmitas, quam vidi sub sole, divitie conservate in malum Domini sui, pereunt enim in afflictione pessima. Item Eccl. 10.c. Labor stultorum, id est amatorum mundi, affligit eos. Quartodecimo inviscat pennas anime, ne possit volare in celum per contemplationem, Ps. 121. Letatus sum in his etc. Glossa Amor terrenarum rerum multis est inviscatio pennarum spiritualium, Gn. 14.b. Vallis silvestris, id est mundus multos habet puteos bituminis. Quintodecimo, multa scandala, sive obstacula ponit in via Domini. Sen. Munera, que fortune imputantur, insidie sunt, Iob. 18.b. Abscondita est terra pedica eius et decipula eius super semitam. Hec quindecim mala facit ignis avaritie. Unde Versus:
marg.| Sollicitat, turbat, damnat, gravat, inquinat, inflat. Precipitat, lacerat, excecat, nudat, evacuat. Alligat, affligit, inviscat, scandala tendit.
marg.| {a} Summi vero etc. Chrysostomus: Quis posset credere, quod tot sacerdotes et tot religiosi viri et Pharisei possent concordare in unum peccatum mortale ?
marg.| {b} Querebant adversus etc. Glossa Falsus est, qui non eodem sensu dicta intelligit, quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui, sed in ipsius verbis calumniantur paucis additis, vel mutatis.
marg.| {c} Multi enim etc. Item contra Naboth, de quo 3Rg. 21.c. facite sedere Naboth inter primos populi et submittite {6. 119rb} duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant. Sed vere falsus testis non est impunitus et qui loquitur mendacia, peribit, Prv. 19.b. Augustinus Testis falsidicus tribus personis obnoxius est. Primo Deo, cuius presentiam contemnit. Secundo iudici, quem mentiendo fallit. Postremo innocenti, quem falso testimonio ledit vel dicendo falsitatem, vel tacendo veritatem, Uterque enim reus est, qui dicit falsitatem et qui tacet veritatem: Ille quia vult novere, iste, quia non vult prodesse.
marg.| {d} Et conveniens etc.  quia varia, quod autem variatur, incertum est, ut dicit Hieronymus: Sic testimonia sacerdotum contra Susannam non erant convenientia, Dn. 13.f. Sic etiam testimonium adultere contra Ioseph non fuit conveniens, Gn. 39.d. Quatuor requiruntur ad verum testimonium, scilicet quod testes sint rogati, iuratis, volentes, scientes deponant. Isti etiam nec rogati, sed sponte se offerentes, nec iurati, nec volentes, sed conducti, nec scientes, sed fingentes deposuerunt et ideo non erant convenientia eorum testimonia.
marg.| {e} Et quidam etc.   Prop ter tria, propter mutationem, propter additionem, propter discussionem. Propter mutationem, quia Dominus non dixit: solvam, sed solvite, nec edificabo, sed suscitabo, quod tantum templo viventi, non materiali convenit. Propter additionem, quia addiderunt manufactum, quod Dominus non dixerat. Propter discussionem, quia non eodem sensu, quo Dominus dixerat, retulerunt.
marg.| {f} Ego dissolvam etc. Glossa: Hoc addunt, ut proprie de templo Iudaico videatur dixisse.
marg.| {g} Et exsurgens etc. Glossa: Iratus, quia non invenit locum calumine, motu corporis insaniam mentis demonstrat.
marg.| {h} Ille autem etc. Propter tria. Primo ut sua taciturnitate apologiam Ade solveret, hec fuit sapientia. Secundo ne calumniando per eius responsionem peiores fierent, hec fuit misericordia. Tertio, ut indignos sua allocutione ostenderet, hec fuit iustitia, Is. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ductus est et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum, Ps. 38. Obmutui et humiliatus sum et silui.
marg.| {i} Rursus summus etc. Hieronymus: Quid interrogas impiissime sacerdotum, an ut accuses, an ut credas ? Si ut accuses, arguit te condemnare tacentem. Si ut credas, quare confitenti credere noluisti ?
marg.| {k} Tu es Christus etc.  sace rdos iste adhuc Christum longe futurum exspectabat, quem iuxta se videbat, sed non cognoscebat, sic populus. Iesus autem dixit etc. ut inexcusabiles sint, Io. 15.d. Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent. Ego sum Glossa : Marcus : « Ego sum ». Mattheus: « Tu dixisti », quod idem est.
marg.| {m} Et videbitis etc. Glossa : Sacerdos interrogat filium Dei ? Iesus respondit filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, sed homo in Deo et Deus in homine sit.
marg.| {n} Filium hominis etc. Dn. 7.b. Ecce filius hominis cum nubibus celi veniebat, id est cum sanctis significatis per nubes, quia elevati a terra et suspensi in celum per contemplationem, Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant. Item quia pleni pluvia, id est gratia et doctrina, terram, id est Ecclesiam fecundant, Eccl. 11.a. Si replete fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Item, quia pluunt doctrinis, Is. 5.b. Mandabo nubibus meis, ne pluant imbrem super terram. Item quia coruscant miraculis et tonant minis: unde fulgura et tonitrua appellantur, Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent, adsumus ?
marg.| {o} Et venientem etc. quasi dicat: licet me modo ita tractetis viliter, adhuc tamen me videbitis in maiestate mundum iudicantem. Unde Za. 12.c. Videbunt, in quem pupugerunt. Et vide, sacerdos interrogavit de filio Dei et Dominus respondit de filio hominis. Quare hoc ? triplici ratione. Primo ad ostendendam identitatem, ut intelligamus eundem esse filium hominis et filium Dei. Secundo ad informandum nos in {6. 119va} humilitate, ut non erubescamus inferiores nostri generis: Ipse enim cum duplex genus habeat, unum ex parte patris et aliud ex parte matris, fere ubique sepe nominat ex parte inferiori. Tertio ad ostendendum humane nature dignitatem, que talis est, ut ab ea filius Dei filius hominis nominetur.
marg.| {a} Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua Hieronymus: Quem de solio sacerdotali furor excusserat eum rabies ad scindendas vestes provocat. Erat autem mos Iudeorum, ut audita aliqua blasphemia in Deum, scinderent vestimenta sua. Unde etiam Paulus et Barnabas cum in Licaonia quasi dii odorarentur, sciderunt vestimenta sua. Act. 4.c.
Numérotation du verset Mc. 14,mystice 
marg.| Mystice autem in scissione vestis Summi sacerdotis, figurata est amissio sacerdotalis dignitatis, sicut in divisione pallii Samuelis fuit figurata amissio regie potestatis. 1Rg. 15.f. Et quod milites, qui Dominum crucifixerunt, non sciderint tunicam eius, significat, quod unitas Ecclesie in seculum integra permanet. Unde Ct. 6.c. Una est columba mea. Item vestimenta sunt virtutes, vel opera virtutum. Unde Eccles. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida. Apc. 16.c. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Hec vestimenta scidit, quia virtutes in Christum peccando amisit.
marg.| {a} Quid adhuc desideramus testes ? quasi dicat: sua confessio damnat eum, qui blasphemavit se dicendo filium Dei: Et in lege scriptum est: Quicumque blasphemat, moriatur, Lev 24.c. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
marg.| {c} Audistis blasphemiam Blas phemia est attribuere homini, quod soli Deo convenit.
marg.| {d} Quid vobis videtur Ecce nequitia et iniquitas, sacerdotes contra Dominum iam pronuntia verunt et postea querunt consilium.
marg.| {e} Qui omnes etc.  quia blasphemum putaverunt, sequentes arbitrium Principis sacerdotum. Os. 7.d. Ego redemi eos, id est redimere veni et ipsi locuti sunt contra me mendacia Iob. 16.b. Ruge mee, id est viri duplices, testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi. Ier. 12.c. Facta est hereditas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
marg.| {f} Et ceperunt etc.  Hoc fecerunt iniqui Iudei in contemptum Christi scientes, sed nostram salutem et suam damnationem nescientes. Ipse autem omnia sustinuit patienter, dans nobis exemplum, sicut dicitur Is. 50.c. Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Alia editio habet: Dorsum meum dedi ad verbera et maxillas meas ad alapas: Lam. 3.d. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Mi. 6.a. In virga percutient maxillam Iudicis Israel. Iob. 16.b. Exprobrantes percusserunt maxillam meam, saturati sunt penis meis. Hieronymus: Conspui voluit Dominus, ut nos lavaret ; velari voluit, ut velamen culpe et ignorantie a cordibus nostris auferret. In capite voluit percuti, ut caput nostrum, id est Adam restitueret sanitati. Alapis voluit cedi et verbis derideri, ut nos ei labiis et manibus, id est verbis et operibus applaudamus. Unde Ps. 46. Omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis.
Numérotation du verset Mc. 14,mystice 
marg.| Mystice autem, colaphi et sputa Iudeorum, significant blasphemias et opprobria falsorum Christianorum, quibus frequenter Dominum inhonorant. Unde dicit Beda. Qui tunc cesus est colaphis Iudeorum, nunc ceditur blasphemiis falsorum Christianorum et qui consputus est salivis infidelium, nunc vesani opprobriis fidelium {6. 119vb} exhonoratur. Unde Iob. 30.b. Abominantur me et longe fugiunt a me, faciem meam conspuere non verentur. Prv. 17.d. Non est bonum damnum inferre iusto et percutere Principem, qui recte iudicat. secundum Augustinum. Conspuentes significant falsos Christianos, Christi gratiam respuentes. Colaphizantes significant ambitiosos, honores suos Christo preponentes. Velantes eius faciem, significant Hereticos Christum negantes, vel dividentes. Unde Ambr. Error Hereticorum de Christo tribus generibus annumeratur, quia eius divinitatem denegant, aut humanitatem, ut eas separant.
marg.| {g} Prophetiza Mt. 26.g. Prophetiza nobis, Christe, quis est, qui te percussit ? Et hoc faciebant Iudei in Christi contumeliam et irrisionem, quia pseudo prophetam dicebant. Augustinus Non minus peccant, qui nunc blasphemant Christum regnantem in celis, quam qui crucifixerunt ambulantem in terris.
marg.| {h} Et cum esset etc. id est remotus a Iesu non appropinquans ei, ne a ministris aliqua suspicione, quod esset eius discipulus crederetur.
marg.| {i} Venit una etc. Querit Beda. Quare ancilla primo prodidit Petrum, cum viri magis possent eum cognoscere et prodere ? Et respondet, ut ostendatur, in necem Domini et sexum femineum peccasse et per eius passionem redemptum esse a morte, contra quosdam Hereticos, qui dicunt beneficium passionis Christi feminis non profuisse. Propter quod etiam Dominus post resurrectionem primo apparuit mulieribus, ut ostenderet veterem prevaricationem Eve abolitam in eius passione. Item recte Principem Ecclesie primo compulit ad Christi negationem femina, que humani generis propagatorem compulit ad transgressionem. Secundo et prodidit Petrum alia ancilla, ut dicit Mt. 26.g. Et tertio viri.
Numérotation du verset Mc. 14,mystice 
marg.| Mystice: Prima ancilla, est titubatio mentis, secunda consensio, viri sunt opera mala. Aut prima ancilla summi sacerdotis, est cupiditas in acquirendo, secunda, avaritia in retinendo. Utraque facit negare Iesum. He due ancille in domo summi sacerdotis famulantur, vel potius expulsa domina domus, inest caritate dominantur et imperant. Gn. 16.b. Dixit Sarai, id est cupiditas, Abraham, id est summo sacerdoti, inique agis contra me, ego dedi ancillam meam in sinu tuo, id est concessi providentiam acquirendi et conservandi necessaria vite usque ad tempus, que videns, quod concepit filium, id est multam pecuniam, despectui me habet, iudicet Dominus inter me et te. Prv. 30.c. Per tria movetur terra et quartum, quod non potest sustinere, per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo, per odiosam mulierem, cum in matrimonium fuerit assumpta: Hec est superbia, que est odibilis Deo et hominibus, ut dicitur Eccl. 10.a. Et per ancillam, cum fuerit heres domine sue, id est successerit domine sue: Hec est cupiditas, que sepe succedit caritati. Quod autem he ancille habitent in domo summi sacerdotis, id est cupiditas et avaritia, dicitur Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student et a Propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, male acquirendo: Hoc enim docet secunda ancilla. Viri, qui tertio faciunt Petrum Apostolorum Principem negare Iesum, sunt adulatores, quorum magna multitudo habitat in domo summi sacerdotis. Mt. 11.a. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. Unde dicit Hieronymus: Ecce qui ponunt pulvinaria sub omni cubito, qui vitam peccantium palpant, non pungunt, habitant in domibus Regum, sed vita rigida et predicatio vera debet declinare mollium palatia, que frequentant mollibus induti. Gregorius. Ioannes Baptista non fuit mollibus vestitus, quia vitam peccantium blandimentis non fovit, sed asperte increpavit et ideo in desertis habitavit. Prv. vigesimonono b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios, Ez. 13.c. Ve qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universe carnis, Eccl. 20.b. Fatuo, id est Prelato tali, non erit amicus et non erit gratia in bonis illius, qui enim edunt panem, illius false lingue sunt.
marg.| {k} Neque scio etc.  Secu ndum Ambrosium Nescio, quid dicas, id est non approbo. Sed non oportet excusare Petrum, quia aperte negavit Christum, quia ut dicit Beda., vere negat Christum, qui se negat eius discipulum esse. Et dicit Chrysostomus: Triplex est incusatio Petri. Prima, quia Domino contradixit: Secunda, quia aliis se pretulit. Tertia, quia sibi totum imposuit et postea negavit. Sed quare permisit Dominus Petrum negare, qui tantum diligebat eum ? Chrysostomus Ut confundatur Marcion, ut de se nemo presumat, ut Christo {6. 120ra} in omnibus credat, ut alii sibi caveant et Christo credant, ut comprimatur eius audacia, id est superbia, ut sciat qualiter alias instruat. Unde Eccl. 31.b. Intellige, que sunt proximi tu ex teipso. Gal. 6.a. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tuearis.
marg.| {a} Et exiit foras ante atrium etc.  hic fuit primus galli cantus, de quo omnes alii Evangeliste tacent, ante quem fuit inchoata trina negatio Petri et ante secundum consummata, ut dicit Hieronymus Marcus ponit primum, ante quem fuit inchoata trina negotio, omnes alii ponunt tantum secundum, ante quem fuit consummata. Et nota quod sicut sancti de tempore negationis Petri diversimode sentiunt, licet veritas sit, ut dictum est, quod ante primum galli cantum fuit inchoata et ante secundum consummata, ita et de loco dissentiunt. Augustinus in libro de concord. Evangelistarum videtur velle, quod omnes tres negationes fuerint in atrio Anne. Hieronymus: et Beda. volunt, quod semel negavit Petrus in domo Anne et bis in domo Caiphe: Et hoc videtur secundum seriem littere. Io. 18. Sed intellige Augustinus dixisse preoccupando, alios recapitulando.
marg.| {b} Rursus autem cum vidisset illum ancilla etc.  cum quibus calefaciebat se Petrus, ut dicit Augustinus
marg.| {c} At ille iterum negavit inqu isitus ab illis. Augustinus Quam noxia sunt colloquia pravorum, que cogunt Petrum negare Deum, vel hominem se non nosse, quem inter discipulos confessus fuerat Dei filium. Unde 1Cor. 15.e. Corrumpunt bonos mores etc.
marg.| {d} Et post pusillum In h oc pusillo exivit Petrus et reversus stans ad locum, ut dicitur Io. 18.e. Iterum negavit. Lc. ait, quod facto intervallo unius hore.
marg.| {e} Ille autem cepit anathematizare Non est ista vox ut illa: Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego, Iud. 9.e. Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris, ubi est Abimelech, ut serviamus ei ? Item 2Rg. 17.b. Fortissimus quisque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur. Amos 6.c. Detestor ego superbiam Iacob, id est presumptionem Petri, Prv. 8.b. Os bilingue detestor. Prv. 17.c. Qui invertit linguam suam, incidet in malum. Et nota processum Petri. Primo dixit: Non scio, neque novi quid dicas. Secundo cum iuramento negavit, ut dicit Mt. 26.g. Tertio cepit anathematizare et iurare, nescio hominem. Remigius. Quia immorari in peccato dat incrementum scelerum et qui spernit modica paulatim decidet. Gregorius. Peccatum, quod per penitentiam non diluitur, mox pondere suo ad aliud trahit.
marg.| {f} Et cepit flere Sic ad predicatoris vocem peccator peccati sui reminiscetur etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_14)

Notes :