Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Mc. 1,1 

Initium1 evangelii
1 Initium Cor2 Cor2 CorS2 ( sic utraque correctio) ΩF ΩP ] principium CorS2 ( sed in aliquibus PRINCIPIUM. IERONYMUS , epistola 36 [! De optimo genere interpretandi ] habet PRINCIPIUM )
Iesu
Christi
filii Dei
Numérotation du verset Mc. 1,2 

sicut scriptum est in Isaia propheta:
Ecce ego2 mitto
2 ego ΩS Mt366@ Clementina ] om. ΩL Rusch Weber
angelum meum
ante faciem tuam qui preparabit viam tuam ante te3,
3 ante te Φ Weber ( Z P G ) ΩJ Mt366@ Rusch Clementina ] ante ΩS , om. ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 1,3 

vox
clamantis
in deserto
parate
viam Domini
rectas facite
semitas eius.4
4 vv. 2-3 (ubi etiam dicit quod exemplum sequens e duobus prophetis compositum est. Nam hoc Ecce mitto” etc. in Malachia, hoc autem “Vox clamantis” etc. in Isaia.)
Numérotation du verset Mc. 1,4 

Fuit Ioannes in deserto5
5 Ioannes – in deserto] inv.
baptizans et predicans
baptismum penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Mc. 1,5 

Et
egrediebatur ad illum6 omnis Iudee regio et Hierosolymite universi7 et baptizabantur ab illo in Iordane8 flumine
6 egrediebatur ad illum Cor2 (Gregorius [coniec. ] anti. glos.) ΩJ ΩR Mt366 Rusch Weber ] egrediebantur ad illum Weber (Z G C) ΩS, egrediebatur ad eum Cor1 Mt366@ ΩS Clementina |
7 omnis Iudee regio - et- Hierosomymite universi Cor1 Mt366@ Rusch Weber ] inv. ΩS |
8 Iordane CorS2 (fere ubique) ΩL] Iordanis CorS2 (al.) ΩH ΩS Clementina |
confitentes peccata sua.
Numérotation du verset Mc. 1,6 

Et erat Ioannes
vestitus
pilis camelorum9
9 camelorum ΩH ΩF ΩP ΩS ] cameli Cor1 Cor2 (grec. anti. glos.) ΩR ΩL Mt366@ Rusch Weber
et zona pellicea10
10 pellicea Cor4 ] pellicia Cor2 (anti. glos.)
circa lumbos eius et locustas
et mel silvestre
edebat
Numérotation du verset Mc. 1,7 

et predicabat dicens: Veniet11
11 veniet CorS1=Cor3 (al.) ΩS ] venit ΩJ ΩL Catena ( Mt366@ V10650 V10650@)
fortior me
post me cuius
non sum dignus procumbens solvere12
12 solvere] solveer cacogr. Rusch
corrigiam calciamentorum
eius.
Numérotation du verset Mc. 1,8 

Ego baptizavi13 vos
13 baptizavi Catena@ ] baptizo Catena
aqua14,
14 aqua Cor4 ² Catena@ ] in praem. Cor2 ( grec. anti. glos. ) Cor4* (cancel.) Catena
ille vero
baptizabit vos
in15* Spiritu sancto.
15 in ΩS Catena ( V10650 V10650@) ] om. Catena (Li447 Li447@ @) Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,9 

Et factum est in diebus illis
venit Iesus a Nazareth
Galilee
et baptizatus est in Iordane a16 Ioanne17.
16 a ΩL ΩS Rusch ] ab Weber |
17 a Ioanne – in Iordane ΩJ ΩS Catena (Li447 Li447@ Mt366@) ] inv. Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 1,10 

Et statim ascendens de aqua vidit celos apertos18
18 celos apertos ΩS ] inv. Rusch Weber
et Spiritum sanctum19 tamquam columbam descendentem et manentem in ipso.
19 sanctum Cor2 Cor4* ΩS F ] om. Spiritum Cor1 (lectio certior) Cor2 ( SANCTUM grec. anti. glos. ) Cor4² ( SANCTUM cancellatum ) CorS2 ( sine SANCTUM ) ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,11 

Et vox facta est de celis: Tu
es Filius meus dilectus, in te complacui.
Numérotation du verset Mc. 1,12 

Et statim
Spiritus
expulit eum20 in desertum.
20 Spiritus – expulit eum ΩL ΩJ ΩS Li447 Rusch ] inv. Li447@ , Spiritus expellit eum Weber
Numérotation du verset Mc. 1,13 

Et erat in deserto
quadraginta diebus
et quadraginta noctibus
et temptabatur a Satana.
Eratque cum bestiis
et angeli ministrabant ei21.
21 ei Cor4 ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] illi Cor2 ( anti. ) ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,14 

Postquam autem traditus est Ioannes
venit Iesus
in Galileam
predicans evangelium regni Dei
Numérotation du verset Mc. 1,15 

et dicens:
Quoniam impletum est tempus et appropinquabit22 regnum Dei.
22 appropinquabit ΩL ΩS Cor3 (al.) Rusch ] appropinquavit ΩJ Li447 Li447@ Weber
Penitemini
et
credite evangelio.
Numérotation du verset Mc. 1,16 

Et preteriens secus mare Galilee
vidit
Simonem
et Andream
fratrem eius mittentes
retia in mare. Erant enim piscatores.
Numérotation du verset Mc. 1,17 

Et dixit eis Iesus: Venite
post me23. Faciam vos fieri piscatores hominum.
23 me ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] + et ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,18 

Et protinus24
24 protinus ΩJ ΩS Li447 Li447@ Weber ] statim Rusch
relictis retibus secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mc. 1,19 

Et progressus inde pusillum
vidit Iacobum
Zebedei
et Ioannem
fratrem eius et ipsos in navi componentes25 retia
25 in navi – componentes ΩJ ΩL ΩS Mt366@ Li447@ Weber ] componentes retia in navi , inv. Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,20 

et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedeo
in navi cum mercennariis secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mc. 1,21 

Et ingrediuntur26 Capharnaum
26 egrediuntur Cor2 ( grec. anti. glos.) ΩL Li447 Li447@ Mt366@ Rusch Weber ] egrediebantur @
et statim sabbatis27
27 sabbatis ΩJ ΩL ΩS Li447@ Weber ] sabbato Rusch
ingressus in28 synagogam docebat eos
28 in ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mc. 1,22 

et stupebant super doctrina29 eius. Erat
29 doctrina ΩL ΩJ² Li447@ ΩS Rusch Weber ] doctrinam ΩJ*
enim docens eos quasi potestatem
habens et non sicut scribe30.
30 scribe ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] scribere Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 1,23 

Et erat in synagoga
eorum homo in spiritu immundo et exclamavit31*
31 exclamavit ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] clamavit Li447 Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,24 

dicens: Quid
nobis et tibi Iesu Nazarene?
Venisti ante tempus perdere nos32*?
32 ante tempus Cor2 ( Mt. 8, 29 ) Cor4* Cas574 ΩF ΩS ] om. Cas239 Cor1 (lectio certior) Cor2 ( ANTE TEMPUS grec. anti. glos.) Cor4² ( ANTE TEMPUS cancellatum ) CorS2 ( grec. sine ANTE TEMPUS et dicunt aliqui quod non est textus PERDERE NOS vel depressive [dep’s.] ) ΩF ΩP ΩL Li447 Li447@ Rusch Sixtina Weber
Scio quia sis33 Sanctus Dei.
33 quia sis Wordsworth (D P9389² L T c ) Weber (D) Sarum Cor4 ΩJ Li447@ ΩS Rusch ] qui sis plerique codd. cum graec. Cava Ф ΩL Clementina Weber , quod sis ΩF Li447, quis sis Cor2 ( grec. anti. glos. ), quis es Amiatinus
Numérotation du verset Mc. 1,25 

Et comminatus est ei Iesus dicens: Obmutesce
et exi de34*
34 de ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] ab Rusch
homine
Numérotation du verset Mc. 1,26 

et discerpens
eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit35 ab eo.
35 exivit ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] exiit Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,27 

Et mirati sunt omnes
ita ut conquirerent inter36 se dicentes: Quidnam est hoc? Quenam37 doctrina hec nova?
36 inter ΩJ ΩL ΩS Li447@ Weber ] intra Rusch |
37 Que nam Cor4* CorS2 (potest hic fieri interrogatio vel legi sub .e. usque EI. ) Li447@ ΩS Clementina ] Que Cor2 (anti. glos.) Cor4² ( NAM cancellatum) CorS2 ΩL Rusch Weber |
Quia in potestate et38
38 et ΩJ ΩL ΩS Li447@ Weber ] om. Rusch , etiam Clementina
spiritibus
immundis imperat
et obediunt ei.
Numérotation du verset Mc. 1,28 

Et processit rumor eius
statim in omnem regionem Galilee.
Numérotation du verset Mc. 1,29 

Et protinus egredientes
de synagoga venerunt in domum Simonis
et Andree cum Iacobo et Ioanne.
Numérotation du verset Mc. 1,30 

Decumbebat39 autem socrus Simonis
39 Decumbebat Cor2 ( anti. glos.) CorS2 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Clementina Weber ] Recumbebat CorS2 ( al. ) Rusch , Descendebat cacogr. ΩS
febricitans
et40 statim dicunt ei de illa.
40 et ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] qui Li447 Li447@ Mt366@
Numérotation du verset Mc. 1,31 

Et accedens elevavit41 eam
41 elevavit ] levavit ΩS
apprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris
et ministrabat eis.
Numérotation du verset Mc. 1,32 

Vespere autem facto
cum occidisset
sol,
afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes.
Numérotation du verset Mc. 1,33 

Et erat omnis civitas congregata ad ianuam
Numérotation du verset Mc. 1,34 

et curavit multos qui vexabantur variis languoribus42
42 vex. - variis languoribus ] inv. ΩS
et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui43
43 ea loqui ΩJ Li447 Li447@ ΩS ] inv. ΩL Rusch Weber
quoniam sciebant eum44.
44 eum ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] + Christum esse ΩJ
Numérotation du verset Mc. 1,35 

Et diluculo
valde surgens,
egressus abiit in desertum locum
ibique orabat.
Numérotation du verset Mc. 1,36 

Et prosecutus45 est eum Simon
45 prosecutus Cor2 ( glos.) Cor4* Φ F ΩL ΩS Rusch Clementina ] persecutus Cor4² ( PROSECUTUS sed correxit PERSECUTUS et mirum certe) ΩJ Li447 Li447@ Weber , secutus Amiatinus
et qui cum illo46 erant.
46 illo ΩJ ΩL Li447 ΩS Weber ] eo Li447@ Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,37 

Et cum invenissent47 eum dixerunt ei: Quia omnes querunt te.
47 invenissent CorS2 ΩF ΩJ ΩP ΩL ΩS Rusch Weber ] venissent ad CorS2 ( al.) Cas239 ΩM ΩR Li447 Li447@ <Non hab.> Wordsworth et Weber (apparatus)
Numérotation du verset Mc. 1,38 

Et ait illis:
Eamus in proximos vicos et civitates ut et48 ibi predicem.
48 et F ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] om. Rusch Weber (S P)
Ad hoc enim veni.
Numérotation du verset Mc. 1,39 

Et erat predicans in synagogis eorum et49 omni Galilea et demonia eiciens50.
49 et CorS2 F ΩJ ΩS Rusch Weber ] + in ΩP ΩL , in Cor2 ( grec. anti. glos.) CorS2 ( al. ) Li447 Li447@ |
50 eiciens ΩP ] eiciebat CorS2 (al.) |
Numérotation du verset Mc. 1,40 

Et venit ad eum leprosus deprecans eum51 et genuflexo
51 eum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩP ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩS
dixit: Si vis
potes me mundare.
Numérotation du verset Mc. 1,41 

Iesus autem misertus eius extendit52 manum suam
52 extendit ΩJ ΩP ΩL ΩS Rusch Weber ] extendens Li447@
et tangens
eum53
53 eum ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] illum ΩJ
ait illi: Volo
mundare.
Numérotation du verset Mc. 1,42 

Et cum54 dixisset,
54 cum Cas239 ΩL ΩS Rusch Weber ] + hoc Li447 Li447@ Mt366@
statim discessit ab eo lepra et mundatus est.
Numérotation du verset Mc. 1,43 

Et comminatus est55 ei. Statimque56 eiecit illum
55 est Φ Cas239 ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber (PGDC) Clementina ] om. Weber |
56 Statimque Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Clementina ] + ei Rusch , Et statim Φ, Statim Weber , Statim et Weber (GDC) |
Numérotation du verset Mc. 1,44 

et dixit57 ei58: Vide nemini dixeris
57 dixit ΩJ Li447 ΩS Rusch ] dicit Cas239 ΩL Li447@ Weber |
58 ei Cas239 ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] illi Li447 Li447@ |
sed vade, ostende te principibus59 sacerdotum
59 principibus ΩF ΩS ] principi Cas239 Cor2 (anti. glos.) ΩM ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber Clementina
et offer pro emundatione tua que60 precepit Moysesa
0 Cf. Lv. 14, 2-4.
60 que ΩJ ΩL Li447 ΩS Rusch Weber ] quod Li447@
in testimonium
illis.
Numérotation du verset Mc. 1,45 

Et egressus61
61 Et Cor4 F ΩS ] At ille Cas239 Cor2 ( anti. glos. ) ΩJ Rusch Weber
cepit62 predicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste
62 cepit ΩJ Li447 ΩS Rusch Weber ] + et Li447@ * (expunct.)
in civitatem introire63 sed foris
63 in civitatem – introire ΩJ ΩL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ , in civitatem ΩS
in desertis64 locis esse
64 desertis] desetis cacogr. Rusch
et conveniebant ad eum undique.

Capitulum 1

Numérotation du verset Mc. 1,1 
marg.| {n} Initium Evangelii etc. Dividitur hoc capitulum in duas partes. Prima pars agit de precursore Christi. Secunda de Christo. In prima parte commendatur Ioannes per prophetiam de eo prenuntiatam: Secundo per opera, ibi Fuit Ioannes etc. Tertio per victum et vestitum, ibi Et erat Ioannes Quarto per humilitatem sue professionis, ibi Venit fortior Marcus in hoc libro, ut operi suo gratiam preberet et auctoritatem, premittit testimonia prophetarum, quod illa doctrina Evangelica non est vana.
marg.| {n} Initium Evangelii id est consecratio, vel confirmatio. {6. 91rb} Ex. 29.b. Postquam initiaveris etc.
marg.| {o} Evangelii Evan gelium bona annuntiatio dicitur, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde. Penitemini et credite Evangelio et appropinquabit regnum celorum.
marg.| {n} Initium Hoc est, ibi est. Fuit Ioannes.
marg.| {p} Iesu Glossa Hieronymi: Iesus Hebraice, soter Grece, Salvator Latine.
marg.| {q} Christi: Glossa Hieronymi: Christus Grece, messias Hebraice et unctus Latine, id est rex et sacerdos dicitur de genere David regis et Levitico.
Numérotation du verset Mc. 1,2 
marg.| {r} In Isaia ] Exclamat Porphyrius Hereticus, quod veritas non subest Evangelistis, cum Marcus dicat hanc auctoritatem esse Isaie, que est Malachie. Sed solutio duplex, quia Isaias idem dicit, licet aliis verbis et etiam eisdem ab hoc loco. Vox clamantis etc. Secunda quia omnes Prophete idem dixerunt, licet unus expresse et alius implicite. Hieronymus: tamen dicit super. Ps. hoc ex vitio scriptoris accidisse. Ponuntur autem hec duo testimonia propter Iudeos, ne dicant evangelium esse novam adinventionem. Et propter Gentiles, ne putent vetus testamentum reprobatum esse.
marg.| {s} Ecce mitto Angelum] 1Cor. 11.b. Mulier velet caput suum propter Angelos. Mal. 2.b. Angelus enim Domini est.
marg.| {t} Qui preparabit viam ] Is. 30.e. Hec est via.
Numérotation du verset Mc. 1,3 
marg.| {u} Vox clamantis in deserto id est vox excitantis a somno infidelitatis, arguentis de malitia manifesta, invitantis ad verbum audiendum.   Vox : Vox transit sicut Ioannes, verbum manet sicut Christus. Hec vox quasi naturaliter Christum significavit, cum exultavit in utero obviam ei. Item generaliter. Parate viam Domini. Item spiritaliter. Ecce agnus Dei. Item discrete. Hic est qui baptizat, digito suo ipsum ostendens. Augustinus Vox. Item duo verba medium anime incorporale et oris corporale, sic Ioannes venit inter nativitatem Christi divinam et humanam. Vox sicut legitur in libro Augustinus, De constitutionibus Ecclesiasticis : et non elucet, an sub persona sua dicat hec Evangelista, an sub persona Ioannis Baptiste. Sed secundum Hieronymum: verba sunt ipsius Evangeliste.
Numérotation du verset Mc. 1,3 
moraliter
marg.| {u} Vox predicatorum vocans ad penitentiam vita et doctrina.
marg.| {x} Clamantis in deserto id est peccatoribus per ipsam vocem, qui longe sunt et surdi sunt et ideo clamore indigent.
marg.| {y} Parate in v obis.
marg.| {z} Viam Domini id est vitam coniugatorum, vitam virginum, vitam rectorum peccata removendo. Ier. 50.d. Tollite de via etc. Prv. 4.c. Via impiorum etc. Viam domini. Hieronymus Hec referuntur ad status Ecclesie, via ad statum penitentie, semita ad statum iustitie, qui est in consiliis, tertius erit glorie.
marg.| {a} Rectas facite semitas eius id est vitam religiosorum, que debet esse brevis, recta, secura. Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre etc. Ps. 24. Vias tuas etc.
marg.| {b} In deserto Desertum dicitur Iudea. Mt. 23.d. Relinquetur vobis domus vestra deserta. Os. 3.b. Dies multos etc. Celum. Lc. 15.a. Reliquit nonagintanovem in deserto. Paradisus terrestris, a quo primi parentes expulsi sunt. Totus mundus. Ct. 8.b. Que est ista etc.
marg.| {y} Parate Paratur via ab homine firmiter credendo, vel ad hoc se preparando, peccata abiiciendo, verbum Dei libenter audiendo.
marg.| {b} Rectas facite etc. Rectas facit semitas, bene vivendo, recta opera faciendo, non pro terrenis serviendo, mores in melius commutando, consilia sequendo.
Numérotation du verset Mc. 1,4 
marg.| {c} Baptizans et predicans baptismum penitentie que penitentia est in relinquendo peccatum, vel in baptizando dans baptismum penitentie, id est baptismum suum, qui penitentibus solis dabatur, ideo baptismus penitentie dicitur.
marg.| {d} Vel Baptismum penitentie id est qui dicitur penitentie. Vel ad litteram, quia solis penitentibus adultis prodest hic. Vel penitentiam predicat, per quam est reditus ab errore post vitiorum pudorem desinendi professio.
marg.| {e} In Iordanis flumine ] Iordanis componitur ex ‘Ior-‘ {6. 91va} quod interpretatur rivus et dan, quod interpretatur iudicium, quia in confessione debet esse rivus lacrimarum et iudicium sacerdotis.
Numérotation du verset Mc. 1,5 
marg.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 1,6 
marg.| {f} Erat Ioannes ] Hic datur forma predicatoribus, ne pretiosis se induant. Idc. 8.f. Fecit ex eo, scilicet auro Gedeon Ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. etc. Gedeon, circumiens in utero, hic est predicator, qui debet ventrem, id est debiles et infimos circumire. Ephod, super indumentum. Ephra, videns. Excessus enim prelatorum quasi in propatulo sunt. Et factum est ei hoc in ruinam. Is. 20.e. Vade, inquit Dominus, ad prophetam: solve saccum de lumbis tuis. In quo patet, quod Isaias sacco indutus erat, qui tamen nobilissimus erat. Et 4Rg. 1.b. dicitur de Elia. Vir pilosus et accinctus zona pellicea. Et ait rex: Elias Thesbytes est. Elias robustus dominator, Thesbytes, convertens. Quando enim quis prelatum suum tam asperam videt ducere vitam, convertitur. Za. 13.b. In die illa condetur etc. Qui enim paupertatem predicat, mentitur, nisi ut pauper induatur. Et 4Rg. 6. Si ex Israel circumiens etc. Beda. Pilos cameli deponis, ut vestias Ioannem, debueras magis deponere gibbum. Et dicit hoc contra divites, qui pauperes vestiunt et peccata non dimittunt.
marg.| {a} Et zona pellicea Humi le quidem est indicium austeritatis, non luxurie. 4Rg. 1.b. Vir pilosus zona pellicea accinctus. Hieronymus Ad luxuriam mortificandam. Hilarius. Ad zone precinctionem monet, ut ad omne ministerium voluntatis Christi simus accincti.
marg.| {b} Circa lumbos eius Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti etc.
marg.| {c} Et locustas et mel silvestre edebat Locu ste serras habent inter crura, quibus herbas secant, unde ferrate dicuntur et capite amputato esibiles fiunt et cum rege careant, bene se regunt. Que locuste in lege non erant prohibite. Lv. 11. Hic datur predicatoribus in cibis forma. Hieronymus Non refert servo Dei de quam pretiosis cibis stercora conficiat. Idem. Non decet buccis rubentibus ieiunia predicare. Ps. 101. Panem tamquam cinerem manducabam, id est nigrum sicut cinerem, Ez. 4.c. Cibus tuus erit etc. Ubi tria notat. Vilitatem cibi de faba, modicitatem in pondere et caritatem de tempore ad tempus comede illud, scilicet semel in die. Similiter de potu innuit ibid. Dn. 10.a. Panem desiderabilem etc. Is. 30.e. Dabit tibi Dominus panem etc. Contra Lc. 10.b. Comedentes et bibentes que apud illos sunt. Preterea, omnis Christi actio nostra est instructio. Ipse autem bona comedebat. Mt. 11.c. Venit filius hominis manducans et bibens etc. Responsio. Ioannes peccatores invitabat ad penitentiam et ideo signa penitentie ostendebat. Christus vero et illi quos mittebat, principaliter invitabant ad fidem, unde ne terrerentur homines ex vite asperitate, omnia manducabant. Predicatio ergo Ioannis lamentatio erat: Christi vero cantus. Hilarius. Locuste fugaces et in esum electe, significant nos qui prius quasi quibusdam corporum saltibus efferebamur, voluntate vagi, operibus inutiles, ab esu queruli, sedium peregrini: nunc autem sumus sanctorum alimonia et societas Prophetarum electi simul Israel cum melle silvestri, quia dulcissimum cibum prebituri sumus, non ex adventitiis legis, sed ex verbis velut ex truncis silvestrium arborum gentilitatis. Et erat Ioannes.
marg.| Versus : Baptiste domus humilis, sunt esca Locuste. Pellis zona pilis sunt toga, potus aqua.
marg.| Per hec quatuor circa Ioannem distincta, id est pilos cameli, zonam pelliceam, locustas et mel silvestre, significantur quatuor genera hominum ad fidei gratiam venientium scilicet divites, pauperes, sapientes et idiote. Propter istorum quatuor conversionem, dicitur quater revertere. Ct.. 6.d.
Numérotation du verset Mc. 1,7 
marg.| {d} Veniet fortior Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum etc. Per Ioannem significatur hic gratia baptismi, per Christum gratia penitentie, que fortior dicitur, quia sepe peccata dimittit, alia semel tantum.
marg.| {e} Post me Ioan nes precessit nascendo baptizando, predicando, moriendo, sed non resurgendo.
marg.| {f} Cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam Veni t ad nos calceata deitas, dicit auctoritas, ex qua videtur, { 91vb } quod deitas incarnata sit et ita si filius Dei incarnatus fuit, videtur, quod in quantum est homo non sit, quid ergo ? ne aliquid, quod est contra Alexandrum. Responsio, quod non est omnimoda similitudo calceamenti ad humanitatem, sed in hoc, quia sicut calceamentum vel vestis non mutat hominem quem vestit, sed ab eo potius mutatur sicut habitus, sic humanitas non mutavit filium Dei, sed potius e converso. Preterea vero calceamentum fit de pelle mortui animalis, per quod significatur mortalis caro, quam Christus assumpsit.
marg.| {g} Calceamentorum eius Glossa: Mos fuit apud veteres, ut si quis ea, que sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamenta solveret, qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret.
Numérotation du verset Mc. 1,8 
marg.| {h} Baptizavi vos aqua Glossa Nondum Ioannes dicit Deum, aut Dei filium esse aperte, quia rudes erant auditores, sed paulatim per glorificatam humanitatem, ad fidem deitatis ducit dicens. Ille vero vos baptizabit Spiritu sancto. Postea vero cum capaciores iam videret, Dei filium aperte predicat, dicens. Testimonium perhibui, quia hic est filius Dei.
marg.| {i} Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto Mult iplex est baptismus. Lotio exterior. Eccles. 34.d. Qui baptizatur a mortuo etc. Christi Passio. infra 10.f. Potestis baptizari baptismo, quo ego baptizor ? Item exterior figurativa ablutio. Io. 1.d. Ego baptizo in aqua Mt. ult. d. Baptizantes eos in nomine patris etc. Item interior sanctificatio. Io. 1.d. Hic est, qui baptizat etc. Item augmentum gratie. Act. 1.a. Vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Est et alia littera: Vos autem genuit Spiritus sanctus. Item perfecta purgatio. Lc. 3.c. Ipse baptizabit vos in Spiritu sancto et igni, id est igne purgatorii.
Numérotation du verset Mc. 1,9 
marg.| {k} Et factum est . In hac secunda parte agit specialiter de Christo. Et primo, commendat eum de tribus, scilicet in visione celi aperti, a Spiritu sancto super ipsum descendente, a voce patris ipsum commendante. Secundo, ducitur in desertum quasi diabolum impugnaturus, ibi: Et statim spiritus.
Numérotation du verset Mc. 1,9 
mystice
marg.| Mystice. Per hoc factum significatum est, quod potentes de volubili foro seculi transituri essent ad gratiam baptismi. Et hoc considerat etiam Glossa Interlinearis.
Numérotation du verset Mc. 1,9 
moraliter
marg.| {l} A Nazareth. Qui vult baptizari, id est de peccatis mundari, veniat de Nazareth, id est de flore mundi exeat. Ier. 48.b. Date florem Moab. Is. 28.a. Ve flori etc.
marg.| {m} In Iordane. Gaufridus.1 Iordanis interpretatur descensus quia descendit Christus, ut nos descendamus. Is. 2.a. Fluent ad eum omnes gentes. Idem. Nec simulata, nec indevota et tristis. Humilitas habet gratiam apud Deum. Ipse est veritas, nec complacere ei potest, ut verbum super eo, quod non placet nobis, tamquam expressivum est veritatis.
1 Gaufridus] scrips., Gamfredus Ed1703
Numérotation du verset Mc. 1,10 
marg.| Ipse enim fuit vera columba. Aliqua columba sumitur in malo, quia avis stolida est. Os. 7.c. Factus est Ephraim quasi columba seducta etc. Ier. 25.g. Facta est terra eorum in desolationem etc. In bono vero sepius propter illas proprietates. “Grex, visus, pulli, gemitus, fel, basia, pugna. Immunis amans mundus partus cibus unda”a
a Versus.
marg.| In baptismate tria sunt visibilia, sacerdos, baptizandus, aqua. Et tria invisibilia eis respondentia, spiritus scilicet interior, ablutio et fides. Glossa. Non quod nesciebat docetur, sed nobis, quid credere debeamus, ostenditur, ipsum scilicet quia homo cum aliis ad baptismum venit.
Numérotation du verset Mc. 1,11 
marg.| {n} Tu es filius non Ioannes.
marg.| {o} In te complacui id est placitum redemptionis humane in te complacere decrevi. Lc. 3.e. In te complacuit mihi. Ps. 109. Iuravit Dominus et non penitebit eum. Augustinus de concordia Evangelistarum. Intelligas Evangelistas, qui non eandem locutionem retulerint, eandem retulisse sententiam, que diversitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intelligatur et aliter quam se res habet, interpretetur. {6. 92ra}
Numérotation du verset Mc. 1,12 
marg.| {a} Expulit eum in desertum Non sonat in modi violentiam, sed in amoris vehementiam. Mt. 3.a. dicit. Ductus est. Lc. 4.a. Agebatur in deserto, ad denotandum, quod indivisa sunt opera Trinitatis. Expellere potestatis est, ducere sapientie, agere benignitatis.
marg.| Moraliter autem desertum claustrum est. Sed dubium est, a quo spiritu aliqui ducantur in claustrum. Alii enim a spiritu pythonico, ut qui propter pastum intrant. Python enim ventriloquus dicitur. Is. 29.b. Et erit vox pythonis. Alii a spiritu Baal, qui ideo intrant, ut maiores fiant, vel propter inanem gloriam. Baal enim superior interpretatur. Alii a Spiritu sancto, qui quosdam impellit, ut qui propter infirmitates et necessitates temporales coguntur intrare. Unde Bernardus. Felix necessitas, que ad meliora compellit. Et Mt. 22.a. compelluntur quidam intrare ad nuptias. Et Lc. 14.e. dicitur Exi in vicos etc. Aliquos ducit, qui solo amore intrant, ut fruantur dulcibus sponsi amplexibus. Ct. 1.a. In odorem unguentorum tuorum currimus. Ps. 54. Quis dabit mihi pennas etc. Alios agitat, ut qui de bono in melius proficiunt. Sed multi sicut filii Israel propinquiores sunt terre promissionis primo anno egressionis. Nm. 1.a. Quis dabit nobis ad vescendum carnes ? Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, estuabat desiderio carnis sedens et flens.
Numérotation du verset Mc. 1,13 
marg.| {b} Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus Vita claustralium tota debet esse in penitentia. Sed quidam sunt quadraginta diebus, sed non quadraginta noctibus, qui scilicet diebus morantur in claustro, sed noctibus vagantur ad pravitates suas. Et potest fieri hic quadri membris divisio.
marg.| {c} Et tentabatur Simi liter filii Israel in deserto multas sustinuerunt tribulationes et tentationes. Ex. 17. De bellis eorum. Nm. 21. et 31. Gregorius. Illos pulsare negligit, quos quieto iure possidere se sentit. Dt. 1.g. Super montes persecuti sunt vos. Quadraginta diebus Contra illos, qui dedignantur cum turbis et cum malis habitare. Dt. 23.b. Non abominaberis Idumeum etc. Et quia superatus est Iob. in laude dicit. 30.d. Frater, qui draconum et socius struthionum. Ez. 2.c. dicit Dominus etc. Increduli et subversores sunt tecum etc. Gn. 31. Postquam venit Iacob etc.
Numérotation du verset Mc. 1,14 
marg.| {d} Postquam autem traditus est Glossa Nemo putet traditum Ioannem statim post tentationem quadraginta dierum et ieiunium Domini. Invenitur enim in Evangelio Dominum ante multa docuisse et miracula fecisse. Postquam etc. Iesus annorum triginta et tredecim dierum baptizatus est et post illum annum totum occulte predicavit, ut non predicatio diceretur. Anno revoluto mutavit aquam in vinum, post adhuc per menses tres occulte predicavit et discipulos convocavit. Recursis autem tribus mensibus circa Pascha decollatus est Ioannes. Post etiam toto anno Iesus aperte predicavit et anno revoluto in Pascha passus est. Tres igitur primi Evangeliste gesta secundi anni, qui incepit ab incarceratione Ioannis, sufficienter prosecuti sunt, sed gesta primi anni et trium mensium post baptismum omnia pretermiserunt et ultimi anni quedam maiora, ut sermonem ad Nicodemum et illum quem in cena fecit, qui superfluit. Ioannes vero acta secundi anni ab eis diligenter perscrutatus, penitus dimisit. Si ergo reperis Iesum tribus annis et dimidio predicasse, dic quod tres menses pro dimidio anno computentur.
marg.| {f} In Galileam Rabanus. Predicavit in finibus Zabulon et Nephtalim, ubi primo captivitas fuerat ab Assyriis inchoata. Terram Zabulon intellige Galileam, que est circa mare Tyberiadis et stagnum Genesareth. {6. 92rb} Terra vero in qua tribus Nephtalim vicina Tyriis, terra Galilea gentium dicta est, postquam Salomon in ea viginti civitates dedit regi Tyri de sorte tribus Nephtalim.
marg.| {e} Traditus est Ioannes Trad ito Ioanne, id est gratia Dei incarcerata, in alia regione surgere debent predicatores. Non enim egent, qui sani sunt, medico. Lc. 5.f. Ubicumque fuerit corpus etc. Mt. 24.c. Corpus mortuum peccatores, aquile predicatores.
Numérotation du verset Mc. 1,15 
marg.| {g} Et appropinquabit regnum Dei id est apertio ianue principio Evangelii cognitio Christi.
Numérotation du verset Mc. 1,16 
marg.| {h} Et preteriens Marc us et Mattheus videntur in electione discipulorum dissentire ab aliis in tempore, in loco, in modo. In tempore, quia dicunt vocatos post incarcerationem Ioannis. In loco, quia ambulante Iesu iuxta mare Galilee, Lc. 5.a. quia in magna piscium captura cum sederet Iesus in navicula Petri. In modo, quia isti dicunt binos et binos vocatos. Lc. vero simul. Solutio: Tres sunt vocationes: prima ad notificationem, de qua Io. 1.f. ; secunda ad familiaritatem. Lc. 5 ; tertia ad discipulatum, de qua Mt. 4. et hic. Similiter agit hic de vocatione maiorum et primitivorum. Non enim omnium Apostolorum vocatio exprimitur in Evangelio, sed tantum istorum, de quibus hic agitur et aliorum trium discipulorum, scilicet Philippi et Nathanael. Io. 1 et Mt. 9.a.
marg.| {i} Mare Galilee Os. 11.c. Disperdam Ephraim etc.
marg.| {k} Vidit intu itu misericordie.
marg.| {l} Mittentes retia Eccl esiam pro nave regia, tria climata mundi sunt mare: scripture, retia, piscis, homo.
marg.| {m} Piscatores Hilarius. Ex eorum arte opus eorum futurum proditur, ut quemadmodum pisces e mari, ita homines e seculo in superiorem locum, id est in locum celestis habitaculi protrahendi sunt.
Numérotation du verset Mc. 1,17 
marg.| {n} Hominum non ranarum et prebendarum, vel temporalium dignitatum.
Numérotation du verset Mc. 1,18 
marg.| {o} Et protinus Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. Augustinus Obediens etc. Exemplum de marito.
marg.| {p} Relictis retibus In tertia vocatione non solum retia, sed etiam omnia reliquerunt.
marg.| {q} Secuti sunt eum Hilarius. In his docemur Christum sequi et ad secularis vite solicitudinem, ac paterne domus consuetudinem non retrahi. Glossa in Mattheum. Non irrationabiliter, ut arguit Porphyrius: et Iulianus. Augustinus. Apostoli statim secuti sunt Salvatorem, sed creduntur plura signa vidisse, antequam crederent. Maiestas quoque divinitatis occulte, que est in humana facie relucebat, ex quo aspectu poterat ad se trahere, quos volebat, sicut vis est in magnete, ut ferrum sibi copulet.
Numérotation du verset Mc. 1,19 
marg.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 1,20 
marg.| [sine glossa]
Numérotation du verset Mc. 1,21 
marg.| {r} Ingrediuntur Glossa. Hieronymus: Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historie non secutus mysteriorum ordinem servat. Unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens. Ingrediuntur etc.
marg.| {s} Et statim Ambrosius. super Lucam. Quia nescit tarda etc. ut in actum ingrediuntur, multa tamquam cervus transiliens. Marcus nihil agit de sermone in monte, sed transit ad miracula, nec servat ordinem historie. Primo de arreptione in Synagoga sanata loquitur. Secundo, de socru Petri. Tertio, de leproso, cum e contrario factum sit. Sed hec ad nostram instructionem fecit, ut ait Beda., quia hec tria significant peccatum in consensu et opere et consuetudine, quod est quasi lepra incurabilis.
Numérotation du verset Mc. 1,22 
marg.| {a} Potestatem habens {6. 92va} Eccl. 8.a. Sapientia hominis lucet in vultu eius etc. Mt. 23.a. Dicunt enim et non faciunt.
Numérotation du verset Mc. 1,23 
marg.| {b} In Synagoga hic subdit opus pietatis. Primo posuit Marcus opus pietatis in vocatione discipulorum: postea opus sapientie in predicatione et doctrina, nunc opus potentie ponit in miraculorum operatione.
marg.| {c} In spiritu immundo dete ntus scilicet.
Numérotation du verset Mc. 1,24 
marg.| {d} Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene ? 2Cor. 6.d. Que conventio Christi ad Belial ? Sir. 13.c. Que communicatio sancto homini ad canem ?
marg.| {e} Venisti Beda. Presentia Iesu tormenta demonum sunt, 2Pt. 2.a. Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit etc.
marg.| {f} Perdere nos Hieronymus: Magnum tormentum est ei a lesione hominis cessare, quia tanto gravius dimittit, quanto diutius possedit.
marg.| {g} Scio id est opinor.
Numérotation du verset Mc. 1,25 
marg.| {h} Obmutesce Et si aliquid utile dixerint demones, ne eis intendas. Sir. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| {i} Et exi de homine Sir. 13.c. Sicut communicabit lupus agno, sic peccator iusto.
Numérotation du verset Mc. 1,26 
marg.| {k} Et discerpens etc.  Quia diabolus discerpit in exitu, vehementem dolorem diabolo ostendit. Signum autem, ut dicit Gregorius., quod tentatio gravior in fine. Unde Apc. 12.c. Ve terre et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam.
Numérotation du verset Mc. 1,27 
marg.| {l} Quidnam est hoc etc.  Duo querunt, de facto et doctrina.
Numérotation du verset Mc. 1,28 
marg.| {m} Et processit rumor eius 1Tim. 3.b. episcopus oportet habere bonum testimonium etc. Eccles. 41.c. Curam habe de bono nomine. 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus etc.
Numérotation du verset Mc. 1,29 
marg.| {n} Venerunt in domum Simonis Io. 1.f. dicitur, Petrum fuisse de Bethsaida, quod quamvis verum sit, poterat habere domum in Capharnaum ex parte uxoris sue.
Numérotation du verset Mc. 1,30 
marg.| $allegorice
marg.| {o} Recumbebat autem socrus Simonis . Rabanus: Allegorice, domus Petri circumcisio eius est Apostolatui commissa. Socrus est Synagoga, que quodammodo mater est Ecclesie Petro commisse. Hec febricitat, quia invidie estibus laborat persequens Ecclesiam. Socrus, cuius manum tangit Dominus, quando carnalia eius opera in spiritualem usum convertit Ecclesia erecta ministratur in spiritu.
Numérotation du verset Mc. 1,32 
marg.| {p} Vespere autem facto Mal. 3.c. Orietur vobis timentibus Sol iustitie etc. Sir. 15.c. Non est speciosa laus in ore eius. Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus etc.
Numérotation du verset Mc. 1,34 
marg.| {q} Quoniam sciebant eum Phil . 1.c. Sive per veritatem, sive per occasionem etc. Lc. 9. Domine, vidimus quendam etc. Et ait Iesus. Nolite prohibere, qui non est adversum vos, pro vobis est. Et Apostolus et Dominus loquitur de mercenariis, qui male vivunt et bene docent, qui non sunt arcendi, nec tamen amplectendi. Alii vero male vivunt et male docent ubique, nam etiam hi sunt fures cavendi et prohibendi. In quo figurate Dominus hec demonia loqui prohibet.
Numérotation du verset Mc. 1,35 
Numérotation du verset Mc. 1,35 
moraliter
marg.| {r} Et diluculo: Moraliter omnis Christi actio, nostra est instructio. {92vb} Mane igitur nobis surgendum est ad bene operandum. Unde. Non sit vobis vanum etc. Ps. 87. Et mane oratio mea preveniet te. Is. 26.b. Anima mea desideravit te in nocte. Sap. 16.d. Oportet namque Solem prevenire etc.
marg.| {s} Egressus . Egredi docens a carne per contemptum deliciarum, a mundo per abiectionem divitiarum, a diabolo per odium dignitatum. Is. 55.d. In letitia egredimini et in pace deducemini.
marg.| {s} Abiit in desertum . Determinato tempore, determinat locum. Ex. 5.a. Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. Iob. 39.a. de onagro. Cui dedi in solitudine domum etc. Dominus turbas reficit in deserto. Lc. 9.b. de quinque panibus. Ex. 16.d. Filii Israel manducaverunt Manna in deserto. Ier. 31.a. Invenit gratiam in deserto populus etc.
Numérotation du verset Mc. 1,35 
moraliter
marg.| Desertum est penitentia, quia sicut in deserto non inveniuntur delitie carnis, sic nec in vera penitentia. Item quia a paucis inhabitatur et penitentia a paucis suscipitur. Ier. 8.c. Non est, qui agat penitentiam super peccato suo, dicens, quid feci.
Numérotation du verset Mc. 1,36 
marg.| {t} Et prosecutus est eum Simon id est obediens. Tales apti sunt sequi Dominum.
marg.| {u} Et qui cum illo erant scil icet Andreas frater eius, Ioannes et Iacobus, id est virilis, obediens et simplicitas et gratia.
Numérotation du verset Mc. 1,37 
marg.| {x} Omnes querunt te. Surgentes a somno cordis peccati. Eph. d. Surge, qui dormis. Prv. 6.d. Usquequo piger dormis, quando consurges a somno ?
marg.| {x} Omnes querunt te quia tu es omne bonum. Ex. 33.d. Ostendam tibi omne bonum etc. Omnes, que sua sunt, querunt, sed non omnes bene querunt et ideo non inveniunt. Os. 5.b. In gregibus et armentis suis vadent ad querendum Dominum et non invenient. Io. 6.c. Queritis me etc.
Numérotation du verset Mc. 1,38 
marg.| {y} Eamus etc. Ct. 7.d. Egrediamur in agrum etc. Per villas, que absque omni munimine sunt, intelliguntur peccatores, qui absque divina defensione expositi sunt demonibus. Is. 5.a. de vinea mala etc. Idem etiam significatur per agros. Debent ergo egredi predicatores et commorari, quod est contra illos, qui statim redeunt. 1Mcc. 3.a. Iudas perambulavit etc. Ps. 67. Benedicite de fontibus Israel, id est aquas ad bibendum attrahite. Vos potate de fontibus, id est doctrinis Scripturarum.
marg.| {z} Ad hoc enim veni: Is. 61.a. Spiritus Domini super me.
Numérotation du verset Mc. 1,39 
Numérotation du verset Mc. 1,40 
marg.| {b} Et venit ad eum leprosus Hoc idem dicitur Mt. 8.a. Lc. 5.c. Lepra est error. Lv. 13. Est superbia. 2. Paralipomen. 26.d. De Ozia Rege, qui percussus est lepra. Et 4Rg. 5.a. de Naaman. Erat Naaman dives et fortis, sed leprosus. Per lepram significatur cupiditas. Nm. c. 12.c. de lepra Marie. Et 3Rg. c. 5.g. de lepra Giezi etc.
marg.| {a} Et erat quod refert Mt. 4.d. Si vis Brevis oratio, sed magna fides.
marg.| {d} Potes me mundare id est Ecclesie conformare. {6. 93ra} In hoc enim se immundum iudicat. Boethius : Si medicum exspectas oportet, ut vulnus detegas. Mali e converso vulnera sua tegunt et defendunt. Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia etc. Sed Dominus scuta eius comburet.
Numérotation du verset Mc. 1,41 
marg.| {a} Iesus autem misertus eius extendit manum Ps. 144. Aperis tu manum tuam.
marg.| {b} Et tangens eum qui tangebatur fide illius. 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est.
marg.| {c} Ait illi: volo, mundare. Ecce pietas, que fides excommunicat.
marg.| {a} Iesus autem misertus est : tangendo. Tactus leprosi Christum non esse subiectum legi ostendit, ad humilitatem et opera misericordie provocat, errorem Manichei confutat.
Numérotation du verset Mc. 1,43 
marg.| {d} Et comminatus est ei. Beda. Ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialiter alicuius civitatis, sed multos populos fuisse sanatos.
Numérotation du verset Mc. 1,44 
marg.| {e} Et dicit ei: Vide id est considera, quomodo curatus es, nec est opus dici, quod exclamat ei natura rei. infra 5.b. dicitur et Lc. 9.f. Narra, quanta tibi fecerit Deus. Origenes. Non iubet supertacere principibus Israel, qui vident leprosum mundatum, sanantur a lepra peccatorum et offerent se Deo, si credunt, aut si non credunt, inexcusabiles sunt. Vel ita munus, quod precepit Moyses illis id est sacerdotibus offerri in testimonium, id est in signum spiritualis prohibitionis, sicut curatio lepre contestatur curationi peccati, illius inquam munus offerant, non solum in signo, sed in re, ut turpem, a sacerdotibus peccati mundatus in sacrificium Dei transeat. Moyses enim precepit.
marg.| {f} Nemini dixeris: Hieronymus: Hunc humilitas iussit latere. Solet tamen sic exponi. Ita evidenter curatus es, quod non oportet dicere alicui. Unde Hieronymus: Noverat, ut sermonem iactaret, quod corpore preferebat. Hilarius. Iactantia invitata facit, ne lepra transire possit in medicum.
marg.| {g} Que precepit Moyses in testimonium illis : scilicet duos passeres. Unum in sacrificium, alterum in agrum.
Numérotation du verset Mc. 1,45 
marg.| {h} Ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem : Os. 11.d. Ego Dominus et civitatem non ingredior.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_1)

Notes :