Hugo de Sancto Caro

<56.3719> Prologus Hugonis in postillam super Marcum

Numérotation du verset Mc. Prol.3719,marg.|{6.90ra} Consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Is. 10.f. ad litteram, quia que Mattheus profusius dicit, iste colligit in summa. Allegorice : Item hec consummatio est filius Dei, qui abbreviatus in carne consummavit Scripturas in sua Passione dicendo : Consummatum est. Io. 19.f. Inundavit iustitiam in Resurrectione et quando sanctos Patres eduxit in sanguine Testamenti, ut dicit Za. 9.c. Alibi : Eripuit a servitute. Ad huiusmodi similitudinem liber iste, qui de eo scriptus est, consummatio abbreviata dicitur. Agit igitur de eius Incarnatione, licet perpauca, quod patet, quia dicitur in Prologo : Non solum verbum carnem factum esse etc. Latius tamen de Passione et Resurrectione. Huius libri abbreviatio designata est. Dn. 9.f. ubi dicitur. Septuaginta hebdomades abbreviate sunt super populum tuum et supple septuaginta hebdomades super urbem sanctam tuam, ut consummetur prevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna. In qua autoritate breviter notatur continentia huius libri et divisio. Septuaginta hebdomades, septem ut ita dicam, propter denominationes sunt, duo septenarii super populum et duo super urbem et sic tertio sequitur finis in Passione Christi. Habet itaque tres partes liber iste. In prima ponit quatuordecim beneficia, sive miracula, usque ad decimum capitulum et hec per modum abbreviationis breviter pertransit usque ad tricesimum annum Christi et hoc super populum, quia pertinent ad confirmationem propter Deum. In secunda parte ponuntur quatuordecim ad institutionem civitatis Hierusalem pertinentia et hoc a decimo capitulo usque ad quindecimum. Hi sunt duo septenarii super urbem. In tertia parte agitur de Passione Christi et resurrectione. In quorum primo, scilicet Passione, consummatur prevaricatio in Iudeis reprobis et peccatum finem accepit in electis. In secundo, scilicet in Resurrectione adducit iustitiam sempiternam. Causa efficiens est ipse Marcus, vel gratia Dei, vel rogatus discipulorum Petri, ad quorum petitionem scripsit Evangelium, quod et Petrus confirmavit. Unde in Secundo libro Ecclesiastice historie, Petrus ut per Spiritum sanctum religiose spoliatum se comperit, furto delectatus est, fidem eorum per hoc devotionemque considerans, factumque confirmavit et in perpetuum legendam Scripturatu Ecclesiis tradidit. Sic dicit Clem. in 6. disput. lib. Causa materialis est Christus et opera eius. Causa formalis modus agendi, multus enim est in sententiis, sed paucus in verbis. Causa finalis assumitur Io. 20.g. ubi dicitur. Hec autem scripta sunt, ut credatis et ut credendo vitam habeatis. Explicit Prologus Auctoris. 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Mc. Prologus Hugonis in postillam super Marcum ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=56&chapitre=56_Prol.3719)

Notes :