Catena aurea

Capitulum 13

Numérotation du verset Io. 13,1 

Ante diem1 festum Pasche,
1 diem CorS1 P14417 Rusch Clementina ] + autem Li449@ Li449 Weber
sciens Iesus quia venit hora eius2
2 hora eius Li449@ Li449 Rusch ] inv. ΩJ Weber
ut transeat
ex hoc mundo
ad Patrem, cum dilexisset suos
qui erant in mundo
in finem dilexit eos.
Numérotation du verset Io. 13,2 

Et cena facta,
cum diabolus iam misisset3
3 misisset CorS1* ] inmisisset Φ, misit CorS1 ²
in cor4
4 cor Li449@ CorS1 Rusch ] corde Weber , + Iude ΩJ* (rubr. cancel.)
ut traderet5 eum
5 traderet] tradat CorS1
Iudas Simonis Scariothis,
Numérotation du verset Io. 13,3 

sciens6 quia omnia dedit ei Pater in manus
6 cum diabolus... Scariothis sciens] in cor Symonis Iude Schariotis ut traderet eum sciens CorS1 (grec. sic habet ), in cor Iude Symonis Scariotis ut traderet eum sciens etc.) Cor3
et quia a Deo exivit
et ad Deum vadit,
Numérotation du verset Io. 13,4 

surgit a cena
et deponit7 vestimenta sua. Et cum accepisset linteum
7 deponit Rusch ] ponit Li449@ Li449 Weber
precinxit se.
Numérotation du verset Io. 13,5 

Deinde misit8
8 misit Li449@ Li449 Rusch ] mittit Weber
aquam in pelvim et cepit lavare pedes discipulorum
et extergere
linteo
quo erat precinctus.
Numérotation du verset Io. 13,6 

Venit ergo ad Simonem Petrum
et dicit ei Petrus:
Domine,
tu mihi
lavas pedes?
Numérotation du verset Io. 13,7 

Respondit
Iesus et dixit9 ei: Quod ego facio
9 dixit Li449@ Li449 Rusch ] dicit Weber
tu nescis modo. Scies autem postea.
Numérotation du verset Io. 13,8 

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in eternum.
Respondit ei Iesus10:
10 ei Iesus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Si non lavero te
non habebis11 partem mecum.
11 habebis Li449@ Li449 Rusch ] habes Weber
Numérotation du verset Io. 13,9 

Dicit ei Simon Petrus:
Domine, non tantum pedes meos
sed et manus
et caput.
Numérotation du verset Io. 13,10 

Dicit ei Iesus: Qui lotus est
non indiget nisi ut pedes lavet12 sed est mundus totus.
12 nisi ut pedes lavet Li449@ Li449 Rusch ] ut lavet Weber
Et vos mundi estis sed non omnes.
Numérotation du verset Io. 13,11 

Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes.
Numérotation du verset Io. 13,12 

Postquam ergo lavit pedes eorum
accepit vestimenta sua.
Et13 cum recubuisset
13 Et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
iterum dixit eis:
Scitis quid fecerim vobis?
Numérotation du verset Io. 13,13 

Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis,
sum etenim.
Numérotation du verset Io. 13,14 

Si ergo ego lavi pedes vestros14
14 pedes vestros Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Dominus
et magister
et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Numérotation du verset Io. 13,15 

Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis
ita et vos faciatis.
Numérotation du verset Io. 13,16 

Amen amen dico vobis15,
15 Amen dico vobis CorS2 ( Paris. et al. sic ) ] Amen dico CorS2 ( Senonensis ubique: AMEN DICO )
non est servus maior domino suo, neque16 apostolus maior eo qui misit illum.
16 neque Li449 Rusch Weber ] nec Li449@
Numérotation du verset Io. 13,17 

Si hoc17 scitis
17 hoc Rusch ] hec Li449@ Li449 Weber
beati eritis si feceritis ea.
Numérotation du verset Io. 13,18 

Non de omnibus vobis dico.
Ego scio quos elegerim,
sed ut adimpleatur18 Scripturaa: Qui manducat meum19 panem levabit20 contra me calcaneum suum21 .
0 Cf. Ps. 40, 10.
18 adimpleatur Li449@ Li449 Rusch ] impleatur Weber |
19 meum Li449@ Li449 ΩJ CorS1 (grec. [μου: ℵ B C L 33 8921241 pc ]) Rusch ] mecum CorS1 (al.) Cor3 (grec. [μετ εμου: Papyrus66 ℵ A D W Θ Ψ etc.]) Weber |
20 levabit Li449@ Li449 Rusch ] levavit Weber |
21 contra me - calcaneum suum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 13,19 

Amodo dico vobis
priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis22 quia ego sum.
22 cum factum fuerit - credatis Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 13,20 

Amen amen dico vobis,
qui accipit
si quem23 misero me accipit. Qui autem me accipit accipit eum qui me misit.
23 quem] que Li449@
Numérotation du verset Io. 13,21 

Cum hec dixisset
Iesus turbatus est spiritu
et protestatus est
et dixit:
Amen amen dico vobis, quia unus
ex vobis
tradet me24.
24 tradet me Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,22 

Aspiciebant ergo ad invicem discipuli25 hesitantes de quo diceret.
25 ad invicem - discipuli Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,23 

Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius
in sinu Iesu
quem diligebat Iesus.
Numérotation du verset Io. 13,24 

Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit26 ei:
26 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Quis est de quo dicit?
Numérotation du verset Io. 13,25 

Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu
dicit ei: Domine, quis est?
Numérotation du verset Io. 13,26 

Respondit Iesus: Ille est cui ego intinctum panem27 porrexero et cum intinxisset panem,
27 panem Li449@ Rusch Weber] + ego Li449@
dedit Iude
Simonis Scariothis.
Numérotation du verset Io. 13,27 

Et post buccellam introivit28 in eum29 Satanas.
28 introivit Li449@ Rusch ] tunc praem. Li449 Weber |
29 eum Rusch ] illum Li449@ Li449 Weber |
Et dixit30 ei Iesus: Quod facis, fac citius.
30 Et dixit Rusch ] Et dicit Li449@ Li449 , dicit Weber
Numérotation du verset Io. 13,28 

Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Numérotation du verset Io. 13,29 

Quidam enim putabant quia loculos habebat
Iudas quod dixisset31 ei Iesus: Eme ea que opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut32 aliquid daret.
31 quod dixisset Li449@ Rusch ] quia dicit Li449 Weber |
32 egenis ut Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 13,30 

Cum ergo accepisset ille
buccellam
exivit continuo.
Erat autem nox.
Numérotation du verset Io. 13,31 

Cum ergo exisset dixit33 Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis
33 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
et Deus clarificatus est in eo.
Numérotation du verset Io. 13,32 

Si Deus clarificatus est in eo
et Deus clarificabit34 eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
34 clarificabit Rusch Weber ] clarificavit Li449@
Numérotation du verset Io. 13,33 

Filioli,
adhuc modicum vobiscum sum. Queretis me
et sicut dixi Iudeis
quo ego vado
vos non potestis venire.
Et vobis dico
modo.
Numérotation du verset Io. 13,34 

Mandatum novum do vobis,
ut diligatis
invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem.35
35 Et vobis dico... invicem CorS1 (habet totum in greca littera)
Numérotation du verset Io. 13,35 

In hoc
cognoscent omnes quia discipuli mei estis36 si dilectionem habueritis ad invicem.
36 ut diligatis... discipuli Cor3 (hoc totum in greca littera) | discipuli mei estis ΩJ Rusch ] mei estis discipuli Li449@ Li449 , mei discipuli estis Weber
Numérotation du verset Io. 13,36 

Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis?
Respondit37 Iesus:
37 Respondit Rusch Weber ] + ei Li449@ Li449
Quo ego vado non potes38 me modo39 sequi
38 potes] potestis Li449 |
39 modo] mudo cacogr. Rusch |
sequeris autem postea.
Numérotation du verset Io. 13,37 

Dicit autem40 Petrus: Quare non possum te sequi modo41? Animam meam pro te pono42.
40 autem Rusch] ei Li449@ Li449 Weber |
41 te sequi modo Rusch ] te modo sequi Li449@ Li449 , sequi te modo Weber |
42 pono Catena (Cbg133 Li449) Rusch] ponam Catena@ (Cbg Li449) Weber |
Numérotation du verset Io. 13,38 

Respondit Iesus:
Animam tuam pro me pones43?
43 pones Li449@ Li449 Rusch ] ponis Weber
Amen amen dico tibi, non cantabit gallus
donec ter me44 neges45.
44 ter me P696 Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
45 neges CorS2 (aliqui)] negabis P696 CorS2 (vel pr. m., sec. cancel. ‘ VEL’ et add. marg.: NON ) |

Capitulum 13

Numérotation du verset Io. 13,
 
prol.| [Io. 13, 1-15 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 648) # Cist.]
marg.| {CIO13d1.1} THEOPHYLACTUS. − Quia Dominus transmigraturus erat de presenti seculo, explicat qualem erga suos amicitiam gereret.A a
Unde dicitur :
a ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 145 B 1-3. [CGC2014]
A ¶Codd. : Bar484 Li449 * Mt366 Ed1953 {MM2021} {MM2024}
Numérotation du verset Io. 13,1 
Ante diem autem1* festum pasche, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
1 autem Bar484 Li449 Li449@ cum Weber] om. Ed1953
marg.| {CIO13d1.2} BEDA. − Plurimas siquidem festivitates Iudei habebant sed apud eos insignior atque celebrior erat pasche festivitas. Propter quod signanter dicit : Ante diem 2   festum pasche. B
B ¶Codd. : Bar484 Li449 * Mt366 Ed1953* {MM2021} {MM2024}
2 diem] + autem Mt366
marg.| {CIO13d1.3} AUGUSTINUS . 3 − Pascha, non sicut quidam existimant, grecum nomen est, sed hebreum; opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati grece paschin dicitur, ideo Pascha passio putata est, ut4 hoc nomen a passione sit5 appellatum in sua vero lingua, hoc est in hebrea, Pascha transitus dicitur, propterea quia6 tunc primum Pascha celebravit populus Dei quando ex Egypto fugientes, rubrum mare transieruntb . Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus, cuius sanguine illinitis postibus nostris, id est cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione huius seculi, tamquam a captivitate egyptiaca, liberamur, et agimus saluberrimum transitum, cum de7 diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili seculo ad eius fundatissimum regnum. Hoc itaque nomen, id est Pascha, velut interpretans nobis evangelista dicit : S ciens 8   quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem . Ecce Pascha, ecce transitus. C c
b Cf. Ex. 14, 29.
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 55, § 1.6-28, CCSL 36, p. 463-464 : «Pascha, fratres, non sicut quidam existimant, graecum nomen est, sed hebraeum; opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati graece πάσχειν dicitur, ideo Pascha passio putata est, uelut hoc nomen a passione sit appellatum; in sua uero lingua, hoc est in hebraea, Pascha transitus dicitur; propterea tunc primum Pascha celebrauit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes, rubrum mare transierunt. Nunc ergo figura illa prophetica in ueritate completa est, cum sicut ouis ad immolandum ducitur Christus, cuius sanguine illitis postibus nostris, id est cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione huius saeculi tamquam a captiuitate uel interemtione Aegyptia liberamur; et agimus saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad eius fundatissimum regnum. Ideo quippe ad Deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte transeamus. De hac nobis collata gratia Deum laudans apostolus dicit : Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae. Hoc itaque nomen, id est Pascha, quod latine, ut dixi, transitus nuncupatur, uelut interpretans nobis beatus evangelista : Ante diem, inquit, festum Paschae, sciens Iesus quia uenit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce Pascha, ecce transitus. Vnde, et quo? De hoc scilicet mundo ad Patrem». [FG2018]
C ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
3 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
4 ut] vel Li449
5 sit] sic Li449
6 quia] quod Li449
7 de] a Li449
8 Sciens] Iesus + Li449
marg.| {CIO13d1.4} CHRYSOSTOMUS . 9*{hom.69} . − Non solum autem tunc10 sciens, sed olim. transitum autem eius mortem vocat. relicturus11 autem discipulos maiorem eis demonstravit amorem; et hoc est quod dicit cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos; hoc est, nihil dereliquit, eorum que eum qui valde amat, decens est facere. non autem a principio hoc fecit, sed maiora postea adiecit ut eorum augeat familiaritatem, et multam eis preparet consolationem ad ea que superventura erant; suos autem eos vocat secundum familiaritatis rationem, quia et alios suos dicit secundum conditionis rationem, ut cum diciturd : « Sui eum non receperunt ». addit autem   qui erant in mundo quia sui erant etiam defuncti, ut Abraham, Isaac et Iacob; sed in mundo non erant. Hos ergo suos qui erant in mundo, mansit amans continue, et tandem perfectam amicitiam circa12 eos ostendit; et hoc est   in finem dilexit eos.   | D
d Io. 1, 11.
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
9 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
10 tunc] nunc Li449*
11 relicturus] relictus Li449
12 circa] erga Li449
marg.| {CIO13d1.5} AUGUSTINUS. 13 − [a] Vel aliter. In finem dilexit eos , ut et ipsi de hoc mundo ad suum caput dilectione transirent. Quid est enim in finem, nisi in Christum? Finis enim legis Christus « ad iustitiam omni credenti »e , finis perficiens, non interficiens. Video autem posse ista verba quodam humano modo etiam sic accipi tamquam usque ad mortem Christus dilexerit suos. Sed absit ut dilectionem morte finierit qui non est morte finitus, nisi forte sit ita14 intelligendum usque ad mortem dilexit eos id est usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit. Sequitur : [c]   Et cena facta , id est iam peracta, et ad convivantium mensam usumque perducta. [b] Non15 enim ita debemus intelligere cenam factam, veluti iam consumptam atque transactam adhuc enim cenabatur cum surrexit, et pedes lavit discipulis. Nam postea recubuit, et buccellam traditori dedit. [d] Quod autem ait :
e Rm. 10, 4.
13 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
14 sit ita] inv. Li449
15 Non] nam Li449
Numérotation du verset Io. 13,2 
Cum16iam diabolus17 misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Scariothis,
16 Cum #Li449] et cena facta praem. Li449@ Weber
17 iam diabolus #Li449] inv. Li449@ Weber
marg.| missio ista spiritualis suggestio est, et non fit per aurem, sed per cogitationem diabolice enim suggestiones immittuntur, et humanis cogitationibus immiscentur. Factum ergo iam fuerat in corde Iude per immissionem diabolicam ut traderet discipulus magistrum.f E
f ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 55, § 2.1-26, CCSL 36, p. 464-465 : «Sciens ergo Iesus quia uenit hora eius ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Vtique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput, quod hinc transisset, eius dilectione transirent. Quid est enim, in finem, nisi, in Christum? Finis enim legis Christus, ait apostolus, ad iustitiam omni credenti. Finis perficiens, non interficiens; finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intellegendum est; Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse est finis noster, in illum est transitus noster. Nam uideo posse ista uerba evangelica quodam humano modo etiam sic accipi, tamquam usque ad mortem Christus dilexerit suos, ut hoc uideatur esse, in finem dilexit eos. Humana est haec sententia, non diuina; neque enim nos hucusque ille dilexit, qui semper et sine fine nos diligit. Absit ut dilectionem morte finierit, qui non est morte finitus. Etiam post mortem, quinque fratres suos dilexit diues ille superbus atque impius, et usque ad mortem non dilexisse putandus est Christus? Absit, carissimi. Nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem ueniret, si dilectionem nostram morte finiret. Nisi forte ita sit intellegendum : in finem dilexit eos. Quia tantum dilexit eos, ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens : Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ita sane non pro hibemus intellegi : in finem dilexit, id est usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 55, § 3.8-14, CCSL 36, p. 465 : «[b] Non ita debemus intellegere caenam factam ueluti iam consummatam atque transactam; adhuc enim caenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lauit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori postea dedit, utique caena nondum finita, hoc est, dum adhuc panis esset in mensa. [c] Caena ergo facta, dictum est, iam parata , et ad conuiuantium mensam usumque perducta». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 55, § 4.1-18, CCSL 36, p. 465 : «Quod autem ait : Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotes. Si quaeris quid missum sit in cor Iudae, hoc utique : ut traderet eum. Missio ista, spiritalis suggestio est; non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter, sed spiritaliter. Neque enim spiritale quod dicitur, semper in laude accipiendum est. Nouit apostolus quaedam spiritalia nequitiae in caelestibus, aduersus quae nobis colluctationem esse testatur; non autem essent etiam maligna spiritalia, si non essent etiam maligni spiritus. A spiritu enim spiritalia nominantur. Sed quomodo ista fiant, ut diabolicae suggestiones immittantur, et humanis cogitationibus misceantur, ut eas tamquam suas deputet homo, unde scit homo? Nec dubitandum est etiam bonas suggestiones a bono spiritu ita latenter ac spiritaliter fieri; sed interest quibusnam earum mens humana consentiat, diuino auxilio uel deserta per meritum, uel adiuta per gratiam. Factum ergo iam fuerat in corde Iudae per immissionem diabolicam, ut traderet discipulus magistrum, sed quem non didicerat Deum». [FG2018]
E ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d1.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.69}. − Hoc autem quasi stupens interseruit evangelista quoniam eum qui iam prodere statuerat, Dominus lavit. Ostendit etiam proditoris multam nequitiam quoniam neque talis18 eum communicatio detinuit quod maxime consuevit nequitiam detinere.F
F ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
18 talis] salis Li4449
marg.| {CIO13d1.7} AUGUSTINUS. − Locuturus autem evangelista de tanta Domini humilitate, prius eius celsitudinem voluit commendare. Ad quod pertinet quod dicit :
Numérotation du verset Io. 13,3 
Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus
marg.| ergo et ipsum traditorem. G g
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 55, § 6.6-9, CCSL 36, p. 466 : «Locuturus quippe de tanta Domini humilitate, prius celsitudinem eius uoluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait : Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum uadit. Cum illi ergo omnia Pater dedisset in manus, ille di scipulorum non manus, sed pedes lauit; et cum se sciret a Deo exiisse, et ad Deum pergere, non Dei Domini, sed hominis serui impleuit officium. Ad hoc autem pertinet quod etiam de traditore ipsius, qui iam talis uenerat, qui nec ab illo ignorabatur, praeloqui uoluit; ut hoc quoque ad maximum cumulum humilitatis accederet, quod etiam illi non dedignatus est pedes lauare, cuius manus iam praeuidebat in scelere». [FG2018]*
G ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO13d1.8} GREGORIUS. Tertio Moralium.19* − Sciebat enim quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum contra se malitia permissa seviret.H h
h ¶Fons : GREGORIUS MAGNUS, Moralia in Iob, lib. 3, § 16, CCSL 143, lin. 30 sqq : «Ecce in manus persequentium iturus, sciebat quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat. Qui enim omnia accepisse se nouerat, constat quia et ipsos a quibus tenebatur tenebat; ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum contra se malitia permissa saeuiret».
<ex quo> = Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 50, PL 73, 1262.22 [MM2020]
H ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2022}
19 .III.] om. Ed1953
marg.| { CIO13d1.9} ORIGENES. 20* − [b] Omnia enim   tradidit ei Pater in manus , hoc est in opera eius et potestatem21*."Pater enim meus", inquit,i"usque huc22* operatur et ego operor". [a] Vel   omnia tradidit ei Pater in manus cuncta capientes ut quelibet illi23* famulentur.I j
i Io. 5, 17.
j ¶FonsG : Origenes, Commentarium in Io. 13, 2-5, tom. 32 (3) 34-35, GCS 10, p. 430 : «34 τὴν τοίνυν οἰκονομίαν βλέπων ἐπὶ τὸ χρηστὸν τέλος ὁδεύουσαν ἤδη διὰ τὸ"Τοῦ διαβόλου ἤδη βεβληκότος εἰς τὴν καρδίαν ἵνα παραδῷ αὐτὸν Ἰούδας Σίμωνος Ἰσκαριώτης· [a] ᾔδει ὅτι πάντα ἔδωκεν αὐτῷ ὁ πατήρ", καὶ"ἔδωκεν εἰς τὰς" χωρούσας τὰ πάντα"χεῖρας", ἵνα ᾖ τὰ πάντα αὐτῷ ὑποχείρια, [b]"πάντα ἔδωκεν αὐτῷ ὁ πατὴρ εἰς τὰς χεῖρας", τουτέστιν εἰς τὰς πράξεις αὐτοῦ καὶ τὰ ἀνδραγαθήματα."Ὁ πατὴρ μου, γὰρ φησιν,"ἔως ἄρτι ἐργάζεται, κἀγὼ ἐργάζομαι"».
¶Nota : Thomas réorganise la sentence selon l’ordre ontologique et causal qui fait découler l’économie du salut (b) de l’ontologie des missions trinitaires (a). Dans cette optique, il accentue la portée sémantique de deux termes grecs. 1° ἀνδραγάθημα est en soi synonyme de opera, avec la nuance d’action valeureuse qu’Origène utilise au sens de vertu ou d’action découlant de bonnes dispositions (cf.   Montanari, Dictionary of Ancient Greek). La Catena, toujours portée à la métonymie, traduit ici l’effet par sa cause (potestas), sans s’écarter de la nuance caractéristique du vocabulaire d’Origène. 2° Famulentur traduit ᾖ [...] ὑποχείρια (littéralement « être sous la main », dans la dépendance de). L’assonance et l’étymologie grecques sont perdues, mais la relation de l’univers au Fils déployée par l’économie du salut, est exprimée par un concept formel plutôt que par la redondance de l’image évangélique et anthropologique. Ainsi Origène n’est pas seulement traduit : il est interprété en vue de son exploitation doctrinale. [MM2022]
I ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2022}
20 Origenes] + In Ioannem Ed1953
21 opera... potestatem] opere... potestate Ed1953
22 inquit - usque huc] inv. Ed1953
23 illi] ei Ed9153
marg.| {CIO13d1.10} CHRYSOSTOMUS.{hom.69}. − Traditionem enim hic salutem fidelium vocat. Cum autem audieris traditionem, nihil humanum suspiceris. Cum24* enim qui ad Patrem25* ostendit honorem et concordiam, sicut enim ei Pater26* tradidit, ita ipse Patri. Unde Paulusk : « Cum tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri ».J
k 1Cor. 15, 24.
J ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2022}
24 Cum] eum Ed1953
25 Patrem] + est Ed1953
26 ei Pater] inv. La88 Ed1953
marg.| {CIO13d1.11} AUGUSTINUS. −  Sciens etiam
quia27 a Deo exivit et ad Deum vadit
27 Quia #Li449] et praem. Li449@ Weber
marg.| nec Deum cum inde exiret nec nos deserens cum rediret.K l
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 55, § 5.8-10, CCSL 36, p. 466 : «Sciens etiam quia a Deo exiit, et ad Deum uadit, nec Deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret». [FG2018]*
K ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO13d1.12} THEOPHYLACTUS . − Quia ergo Pater omnia ei commisit in manus; id est salutem ei commisit fidelium; decens reputabat quecumque spectant ad salutem, illis ostendere. sciens etiam quod a Deo exivit et ad Deum vadit, nullatenus eius gloria28 minui poterat dum pedes discipulorum ablueret neque enim gloriam usurpavit qui enim dignitatem usurpant, minime condescendunt, ne dissipent quod incongrue sibi diripuerunt.m L
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 145 D 2–148 A 8. [CGC2014]
L ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
28 gloria] om. Li449
marg.| {CIO13d1.13} AUGUSTINUS . 29 − Cum ergo illi Pater omnia dedisset in manus , ille discipulorum non manus, sed pedes lavit; et30 cum se sciret a Deo exisse et pergere ad Deum, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium.n M
n ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 55, § 6.10-13, CCSL 36, p. 466 : «Cum illi ergo omnia Pater dedisset   in manus , ille discipulorum non manus, sed pedes lauit; et cum se sciret a Deo exiisse, et ad Deum pergere, non Dei Domini, sed hominis serui impleuit officium». [FG2018]
M ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
29 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
30 et] ut Li449
marg.| {CIO13d1.14} CHRYSOSTOMUS . {hom.69} . − Hoc autem dignum erat, eo quod a Deo exivit et ad Deum vadit, ut universum conculcaret tumorem.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 13,4 
Surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum precinxit se.
Numérotation du verset Io. 13,5 
Deinde misit aquam in pelvim et cepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat precinctus.
marg.| Vide qualiter humilitatem ostendit non solum in lavando pedes, sed etiam aliter. non enim antequam recumberet31, sed postquam resederunt omnes, tunc surrexit deinde non solum lavit, sed vestimenta deposuit32, linteum precinxit33, et pelvim implevit34, et non alii impleri iussit; sed omnia operatur, ostendens quod cum omni studio oportet talia facere.N
N ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
31 recumberet] recumberent Li449
32 deposuit] deponit Li449
33 precinxit] precingit Li449
34 implevit] implet Li449
marg.| {CIO13d1.15} ORIGENES . − Mystice autem prandium primus cibus esse dignoscitur; et ante terminum diei spiritualis, qui in vita presenti consideratur, et his qui introducuntur, conveniens existit cena vero finalis; et his qui iam ultra progressi sunt apponitur. Aliter quoque poterit quis asserere prandium fore intellectionem35 scripturarum antiquarum, cenam vero recondita in Novo Testamento mysteria. Puto autem quod qui una cum Iesu cenant, et in finali vite presentis die secum convivantur, egent lavacro quodam, non utique erga quod primorum, ut ita loquar, corporis et anime, sed quod ad ultima et postrema, que terre necessario herent. Dicit autem, quod cepit lavare pedes; nam postmodum lavit, et finivit loturam quia pedes Apostolorum fuerunt contaminati, iuxta illudo : « Omnes vos36 scandalizabimini ista37 nocte in me ». Postea autem perfecit eos lavare, purgans eos, ut ultra non fedentur.p O
o Mt. 26, 31.
p Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  : ¶Nota   Nicolai , In Catenam auream, 1669, discussio 39, p. 142-146.
O ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
35 intellectionem] intentionem Li449
36 vos] scandalum + Li449
37 ista] in praem. Li449
marg.| {CIO13d1.16} AUGUSTINUS. 38 − Posuit autem vestimenta sua, qui cum “in forma Dei esset, semetipsum exinanivit”q;   precinxit se linteo, qui formam servi accepit; misit   aquam in pelvim unde lavaret   pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum : linteo autem quo erat precinctus, pedes quos laverat tersit, qui carne qua erat indutus, evangelistarum vestigia confortavit; et linteo quidem ut se precingeret, posuit vestimenta que habebat; ut autem formam servi acciperetr, quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane, suis expoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis, et tota eius passio nostra purgatio est.s P
q Cf. Phil. 2, 6-7.
r Cf. Phil. 2, 7.
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 55, § 7.1-14, CCSL 36, p. 466 : «Quid autem mirum si surrexit a caena, et posuit uestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinaniuit? Et quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam serui accipiens habitu inuentus est ut homo? Quid mirum si misit aquam in peluim unde lauaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum si linteo quo erat praecinctus, pedes quos lauerat, tersit, qui carne qua erat indutus, evangelistarum uestigia confirmauit? Et linteo quidem ut se praecingeret, posuit uestimenta quae habebat; ut autem formam serui acciperet quando semetipsum exinaniuit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis exspoliatus est uestimentis, et mortuus inuolutus est linteis; et tota eius passio, nostra purgatio est». [FG2018]
P ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
38 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,
distinctio 2 
prol.| [Io. 13, 1-15 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 648) # Cist.]
marg.| {CIO13d2.1} ORIGENES . 39* − Sicut medicus plurium egrotorum intentus cure, ab his qui magis indigent40, propriam curam incipit; sic et Christus, qui fedos abluit pedes discipulorum, exorditur ab his qui magis erant fedi, et sic ultimo venit ad Petrum, quasi minus aliis indigentem lotura pedum
Unde dicitur :
39 Origenes] + In Ioannem Ed1953
40 indigent] indigem Li449
Numérotation du verset Io. 13,6 
Venit ergo ad Simonem Petrum;
marg.| cui quodammodo ad resistendum pene munda pedum conscientia41 persuadebat.
Unde sequitur : Q t
t Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
Q ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
41 conscientia] consistentia Li449
Et dicit42* ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes?
42 dicit Li449@ Li449] dixit Ed1953
marg.| {CIO13d2.2} AUGUSTINUS. 43 − Quid est : tu? Quid est : mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus quidem digne concepit anima, non explicet lingua.u R
u ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 56, § 1.20-23, CCSL 36, p. 467 : «Domine, tu mihi lauas pedes? Quid est : tu? quid est : mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda, ne forte quod ex his uerbis aliquatenus dignum concipit anima, non explicet lingua». [FG2018]
R ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
43 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO13d2.3} CHRYSOSTOMUS. 44*{hom.69} . − Vel45 Petrus primus erat, sed credibile est proditorem stultum existentem ante eum recubuisse; quod evangelista significavit cum dixit cepit lavare; deinde venit ad Petrum.S
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
44 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
45 Vel] + si Li449
marg.| {CIO13d2.4} THEOPHYLACTUS . − Ex quo patet quod non primitus lavit Petrum; ex ceteris vero discipulis nullus temptavisset46 ante Petrum lavari.v T
v ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 13, 6-7), PG 124, 148D5 -8. [CGC2014]
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
46 temptavisset] temptavisse Li449
marg.| {CIO13d2.5} CHRYSOSTOMUS. − [1] Queret47* autem utique quis : Qualiter48* nullus eum aliorum prohibuit sed solus Petrus? Quod non parvi amoris et verecundie erat. Ex hoc igitur mihi videtur prius solum proditorem lavisse49; deinde ad Petrum venisse, et alios discipulos per eum de reliquo castigatos.
47 Queret Li449 ] Quereret Ed1953
48 Qualiter] Quare Ed1953
49 lavisse] lavasse Li449
marg.| [2] Si enim quemquam ex ceteris lavare cepisset, prohibuisset Dominum et dixisset que Petrus dixit.U w x
w ¶Fons : [1] Chrysostomus , In Io., hom. 70.2.6-7 (Io. 13, 6), Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 124ra43  : « 70.2.6 Idcirco neque opus fuit ei qui<d> plus dicere quam hoc, id est : tu. Etenim secundum seipsum sufficiens erat omne ostendere. Queret autem utique quis decenter, qualiter nullus eum aliorum prohibuit sed Petrus solus? Quod non parvi amoris et verecundie erat. 70.2.7 Que igitur est causa? Michi uidetur prius proditorem lauasse, deinde ad Petrum uenisse, et alios ab illo castigatos de reliquo. 70.2.8 Nam quoniam et alium aliquem quidem ante ipsum lauit, manifestum est ex eo quod dicit : Quando autem uenit ad Petrum. Sed non est uehemens accusator euangelista. 70.2.9 Hoc enim id est cepit, hoc est enigmatice insinuantis. Si uero Petrus primus erat, sed decens erat proditorem stultum existentem et ante uerticem recubuisse».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 70 (al. 69) § 2, PG 59, 383.25-32  : «Καὶ γὰρ καθ’ ἑαυτὸ ἱκανὸν ἦν τὸ πᾶν ἐνδείξασθαι. Ζητήσειε δ’ ἄν τις εἰκότως, πῶς οὐδεὶς αὐτὸν τῶν ἄλλων ἐκώλυσεν, ἀλλὰ Πέτρος μόνος, ὅπερ οὐ μικροῦ φίλτρου καὶ αἰδοῦς ἦν. Τίς οὖν ἐστιν ἡ αἰτία; Ἐμοὶ δοκεῖ πρότερον τὸν προδότην νίψαι, εἶτα πρὸς τὸν Πέτρον ἐλθεῖν, καὶ τοὺς ἄλλους ἀπ’ ἐκείνου παιδευθῆναι λοιπόν. Ὅτι μὲν οὖν ἄλλον τινὰ πρὸ αὐτοῦ ἔνιψε, δῆλον ἐκ τοῦ εἰπεῖν. Ὅτε δὲ ἦλθε πρὸς Πέτρον».
x [2] ¶FonsG : <revera> Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 13, 6), PG 124, 148D10-5 -8 «Εἰ γὰρ ἐκ τῶν ἄλλων μαθητῶν ἤρξατο νιψαι τινὰ, ἐκώλυσεν ἂν τὸν Κύριον ἐκεῖνος ὅστις ἂν ἦν, καὶ εἶπεν ἄ καὶ Πέτρος Κύριε , σύ μου νίπτεις τοὺς πόδας; ἀλλ’ οὐκ ἔστι τοῦτο. Oὐκ ἄρα τινὰ τῶν ἄλλων ·ἔνιψε πρῶτον ἀλλὰ τὸν προδότην εἶτα τὸν Πέτρον»
¶Nota Dès l’antigraphe, un extrait de Théophylacte s’est glissé à la suite du scholion chrysostomien qu’il conclut et reprend partiellement en apportant une idée nouvelle. Tout se passe comme si Thomas utilisait Théophylacte comme guide de sa lecture de Chrysostome, introduit par CIO13d2.4 et conclu par CIO13d2.5 [2]. [MM2020]
U ¶Codd. : Li449 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO13d2.6} ORIGENES. 50* − Vel aliter. [b] Omnes porrigebant pedes, decernentes51 quod tantus non irrationabiliter eorum lavaret pedes. Solus autem Petrus, nullam aliam considerationem conferens, tamquam reverens Iesum, non prebebat pedes suos ad lavandum. [a] Sepe enim Scriptura designavit Petrum fervidum ad insinuandum que sibi visa sunt52* meliora.V y
y ¶FonsG : [a] Origenes, Commentarium in Io. 13, 6, tom. 32, 5.61-6.65, GCS 10, p. 434.3-5  : «πολλάκις δὲ τὸν Πέτρον τοιοῦτον ἡ γραφὴ ἐσημειώσατο, θερμότερον εἰς τὸ ἐπαγγέλλεσθαι τὰ φαινόμενα αὐτῷ κρείττονα». [b]   Origenes, Commentarium in Io. 13, 6, tom. 32, 6.65, GCS 10, p. 434.28-435.2  : «32.6.65 Καὶ ἐνθάδε τοίνυν ἐγερθέντι τῷ Ἰησοῦ ἐκ τοῦ δείπνου καὶ θέντι τὰ ἱμάτια καὶ διαζωσαμένῳ ὃ εἴληφεν λέντιον, καὶ βάλλοντι ὕδωρ εἰς τὸν νιπτῆρα καὶ ἀρξαμένῳ τοὺς πόδας νίπτειν τῶν μαθη τῶν καὶ ἐκμάσσειν τῷ λεντίῳ ᾧ ἦν διεζωσμένος, πάντες μὲν παρεῖχον τοὺς πόδας, ἀκολούθως τῇ περὶ τοῦ Ἰησοῦ προλήψει θεωροῦντες ὅτι οὐκ ἂν ὁ τηλικοῦτος ἀλόγως καί, ὡς ἂν οἱ πολλοὶ λέγοιεν, βαρεῖν τοὺς μαθητὰς θέλων, νίπτοι αὐτῶν τοὺς πόδας, ἀλλά τι χρήσιμον ἐπιτελῶν ὃ περιέμενον γνώσεσθαι ὕστερον, ἐννοοῦντες μή ποτε σύμβολόν τινος ταῦτα πράττοιτο· μόνος δὲ ὁ Πέτρος τῷ προ χειροτέρῳ ἐνιδὼν καὶ οὐδένα ἕτερον λογισμὸν ἐκείνῳ παρατιθείς, ὡς σέβων τὸν Ἰησοῦν οὐ παρεῖχεν αὐτοῦ εἰς τὸ νίψασθαι τοὺς πόδας […]» [MM2020]
V ¶Codd. : La88 Li449 Ed1657 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2020}
50 Origenes] (Ut supra) ! Ed1953
51 decernentes] considerantes Ed1657
52 sunt] + utiliora et Ed1657 Ed1953
marg.| {CIO13d2.7} AUGUSTINUS . 53 − Vel aliter. Non debemus putare hoc Petrum inter ceteros formidasse atque recusasse, cum et54 id alii ante ipsum libenter vel equanimiter fieri permisissent. Non enim ita intelligendum est quasi aliquibus iam lavisset, et post eos venisset ad primum. Quis enim nesciat primum apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed quod ab illo ceperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare cepit, venit ad eum a quo cepit, id est ad Petrum; et tunc Petrus expavit; quod etiam quilibet eorum expavesceret. z W
Sequitur :
z ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 56, § 1.7-19, CCSL 36, p. 467 : «Nec putare debemus hoc Petrum inter ceteros formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter uel aequanimiter sibi fieri permisissent. Facilius quippe sic accipiuntur ista uerba evangelii, quia cum dictum esset : Caepit lauare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus, deinde subiunctum est : Venit ergo ad Simonem Petrum, quasi aliquibus iam lauisset, post eos uenisset ad primum. Quis enim nesciat primum apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed non ita intellegendum est quod post aliquos ad illum uenerit, sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lauare coepit, uenit ad eum a quo coepit, id est ad Petrum; et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expauisset, expauit, atque ait : Domine, tu mihi lauas pedes? Quid est : tu? quid est : mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda, ne forte quod ex his uerbis aliquatenus dignum concipit anima, non explicet lingua». [FG2018]
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
53 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
54 et] ad Li449
Numérotation du verset Io. 13,7 
Respondit Iesus et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.
marg.| {CIO13d2.8} CHRYSOSTOMUS. − Id est humilitatem huius doctrine et quomodo humilitas sufficit in Deum ducere55.X
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
55 ducere Li449 ] perducere Ed1953
marg.| {CIO13d2.9} ORIGENES. − Vel insinuat Dominus quod hoc erat mysterium. Lavando56 enim et exsiccando pedes eorum, faciebat eos decoros, debentes evangelizare57 honesta, ut ostendere valeant iter sanctum ac pergere per eum qui dixitaa : « Ego sum via ». Oportebat autem lavari58 pedes discipulorum a Iesu deponente vestimenta ut mundos pedes mundiores efficiat, vel ut immunditiam pedum discipulorum suscipiat in proprium corpus per linteum, quo solo precinctus manebat."Ipse namque languores nostros portavit".ab Attende etiam quod, cum debeat59 pedes discipulorum abluere, non aliud tempus elegit quam cum diabolus iam intraverat in cor Iude ut eum perderet60* et futura pro hominibus dispensatio imminebat. Nam ante hoc non erat opportunum pedes discipulorum lavari a Iesu. Quis enim pedum eorum sorditiem intermedii temporis usque ad passionem lavasset sed neque tempore passionis? Alter enim Iesus non aderat qui pedes eorum lavaret. Sed neque post dispensationem. Illo namque tempore Spiritu sancto superveniente, eorum loti sunt pedes. Huius ergo mysterii dicit Dominus Petro : Tu non es capax sed post hec nosces, cum illud perceperis61 illustratus.Y ac
aa Io. 14, 6.
ab Cf. Is. 53, 4 : « Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit ».
ac Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
56 Lavando] iter. Li449
57 evangelizare] evangelistarum Li449
58 lavari] lavare Li449*
59 debeat] debebeat cacogr. Li449
60 perderet] proderet Ed1953
61 perceperis] percepis Li449
marg.| {CIO13d2.10} AUGUSTINUS. 62 − Nec tamen ille Dominici facti altitudine exterritus permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum videre non potest sustinere.
Nam sequitur :
62 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,8 
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in eternum.
marg.| Hoc est numquam hoc patiar. Hoc quippe in eternum non fit quod numquam fit. Z ad
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 56, § 2.2-8, CCSL 36, p. 467 : «Nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum adhuc non uult uidere, non potest sustinere. Non lauabis mihi, inquit, pedes in aeternum. Quid est : in aeternum? Numquam hoc feram, numquam patiar, numquam sinam; hoc quippe in aeternum non fit, quod numquam fit». [FG2018]*
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO13d2.11} ORIGENES. 63 * − Ex hoc autem accipimus exemplum, quoniam possibile est quemquam secundum purum propositum dicere propter ignorantiam quod sibi non prodest. Petrus enim ignorans hoc esse conveniens, primo quidem quasi dubitans suaviter dixitae : « Domine, tu mihi lavas pedes », secundo : Non lavabis mihi pedes in eternum quod erat prohibitivum operis perducentis eum ad habendum partem cum Iesu in quo etiam non tantum Iesum arguit inconvenienter lavantem pedes discipulorum, sed etiam condiscipulos indecenter suos pedes porrigentes. Cum ergo non esset expediens Petro proprium responsum, non permisit illud Dominus verificari.
Nam subditur : AA af
ae Io. 13, 6.
af Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
63 Origenes] +° In Ioannem Ed1953
Respondit ei Iesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
marg.| {CIO13d2.12} AUGUSTINUS. 64 − Ita dictum est : Si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur, quomodo dici solet : Calcas me, quando sola planta calcatur.ag AB
ag ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 56, § 2.11-13, CCSL 36, p. 467 : «Ita dictum est : Si non lauero te, cum de solis pedibus ageretur; quomodo dici adsolet : Calcas me, quando sola planta calcatur». [FG2018]
AB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
64 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO13d2.13} ORIGENES . − Qui autem recusant hec et similia tropologizare, dicant quomodo probabile est eum qui ob reverentiam Iesu dixit non lavabis mihi pedes in eternum, non habiturum partem cum Dei Filio, propter non lavari pedes ab eo, sicut propter immane scelus et ideo prestandi sunt pedes, id est mentis affectus, lavandi a Iesu, ut sint pedes nostri decori, et presertim cum emulantes potiora dona, volumus adnumerari eis65 qui evangelizant bona.ah AC
ah Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
65 eis] ei Li449
marg.| {CIO13d2.14} CHRYSOSTOMUS. {hom.69} . − Ideo autem non dixit cuius gratia hoc faciebat, sed minas imposuit, quia ille nequaquam persuasus esset; audiens enim scies autem postea, non dixit doce igitur me ut permittam; sed quando comminatus est id quod maxime timebat, scilicet separari ab eo, tunc permisit.AD
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d2.15} ORIGENES . − Hoc dicto utemur contra eos qui indiscretius se facere statuerunt quod eis non prodest nam ostendendo illis quod non sunt habituri partem cum Iesu, dum presumptuosum decretum observant, admonebimus illos ne immorentur male decretis, etiam66 si iureiurando ex multo impetu illud firmaverunt67.ai AE
ai Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
66 etiam] et Li449
67 firmaverunt Ed1953 ] firmaverint Li449
marg.| {CIO13d2.16} AUGUSTINUS. − At ille amore et timore perturbatus plus expavit Christum sibi negari68 quam usque ad suos pedes humiliari.AF
Unde sequitur : aj
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 56, § 2.13-16, CCSL 36, p. 467 : «At ille amore et timore perturbatus, et plus expauescens Christum sibi negari, quam usque ad suos pedes humiliari. Domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et caput». [FG2018]
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
68 negari] negare Li449
Numérotation du verset Io. 13,9 
Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes69, sed et manus et caput.
69 pedes] + meos Li449@ Li449 Weber
marg.| {CIO13d2.17} ORIGENES. − Manus autem lavare nolebat Iesus, contemnens que dicebantur quoniam discipuli tui non lavant manus, cum panem manducant, caput autem submergi nolebat, in quo imago et gloria Patris extiterat satis est autem ei ut pedes lavandos porrigeret.
Unde sequitur : ak AG
ak Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 13,10 
Dicit ei Iesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus.
marg.| {CIO13d2.18} AUGUSTINUS. − Totus utique preter pedes, vel nisi pedes, quos habet opus lavare. Homo enim in baptismo totus abluitur, non preter pedes, sed totus omnino; verumtamen cum in70 rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex71 humanis rebus afficimur, ut si dixerimus quia « peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus »al . Si autem confitemur peccata nostra, qui pedes discipulorum lavit, nobis peccata dimittit72 usque ad pedes, quibus conversamur in terra.am AH
al 1Io. 1, 8.
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 56, § 3.14-15, § 4.4-19, CCSL 36, p. 468 : «[§ 3] Totus utique praeter pedes, uel, nisi pedes, quos habet opus lauare. [§ 4] Sed quid est hoc? quid sibi uult? quid hoc necessarium est ut quaeramus? Dominus dicit, ueritas loquitur, quod opus habeat pedes lauare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis? nisi quia homo in sancto quidem baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino; uerumtamen cum in rebus humanis postea uiuitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non uiuitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et ueritas in nobis non sit. Quotidie igitur pedes lauat nobis, qui interpellat pro nobis; et quotidie nos opus habere ut pedes lauemus, id est uias spiritalium gressuum dirigamus; in ipsa oratione dominica confitemur, cum dicimus : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lauit pedes discipulorum suorum, fidelis est et iustus qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate, id est usque ad pedes quibus conuersamur in terra». [FG2018]
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
70 in] om. Li449
71 ex] et Li449
72 dimittit] dimittet Li449
marg.| {CIO13d2.19} ORIGENES . − Impossibile autem puto non contaminari extrema anime et infima eius, quamquam quo ad homines perfectus quis esse putetur; plurimi autem et post baptismum implentur73 pulvere scelerum usque ad verticem; qui vero legitime discipuli Christi sunt, erga solos74 pedes indigent lavatione.an AI
an Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
73 Implentur] replentur Li449
74 solos] om. Li449
marg.| {CIO13d2.20} AUGUSTINUS. Ad Seleucianum. – [e] Ex hoc autem quod hic dicitur intelligitur quod iam Petrus fuerat baptizatus75*. [a] Intelligimus enim eius discipulos, [c] per quos baptizabat, [b] iam fuisse baptizatos sive76 baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi. Neque enim renuit ministerium baptizandi ut haberet baptizatos servos [c] per quos ceteros baptizaret, [d] qui non defuit humilitatis ministerio quando eis pedes lavit.AJ ao
Unde sequitur :
ao ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 265 (al. ep. 108, ad Seleucianam), CSEL 57, p. 643.9-644.2 : «tunc ergo, quando dicit iohannes euangelista in euangelio suo: post haec exiit iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic morabatur cum eis et baptizabat, tunc paulo post de illo loquens ait: ut ergo cognouit iesus, quia audierunt pharisaei, quod iesus plures discipulos haberet et baptizaret plures quam iohannes, quamquam iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius, reliquit iudaeam terram et abiit iterum in galilaeam, tunc ergo, quando ab hierosolymis exiit cum discipulis suis in iudaeam terram et illic morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum [a] sed per discipulos suos, quos intellegimus [b] iam fuisse baptizatos siue baptismo iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue, quod magis credibile est, baptismo christi. neque enim ministerium [ministerio edd praeter m CIO4d1.8] baptizandi defugeret [defuit P 4 edd. praeter m], ut haberet baptizatos seruos, [c] per quos ceteros baptizaret, [d] qui non defugit [defuit A F M P 4 P 5 edd. praeter m] memorabilis illius humilitatis ministerium [ministerio A F P 4 edd. praeter m] quando eis lauit pedes et petenti petro, ut non tantum pedes uerum etiam manus et caput ei lauaret, respondit: qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus, [e] ubi intellegitur, quod iam petrus fuerat baptizatus  ».
<ex quo> =   Eugippius, Excerpta ex operibus s. Augustini, cap. 222 (ep. 265), sectio 240, CSEL 9, p. 71.
<ex quo>   Beda Venerabilis , Expositio Actuum apostolorum, cap. 1, CCSL 121, lin. 37 sqq. : «Nondum fuerant apostoli baptizati, non tamen aqua sed spiritu sancto, quos intellegimus [b] iam fuisse baptizatos, siue baptismo Iohannis, ut nonnulli arbitrantur, seu , quod magis credibile est, baptismo Christi. Neque enim ministerium baptizandi defugeret ut haberet baptizatos seruos, [c] per quos ceteros baptizaret, [d] quia non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium quando eis lauit pedes».
¶Paral.Cf. CIO4d1.8 (idem fons, alia excerptio) <ex quo>   Thomas de Aquino, Summae theologiae tertia pars, q. 38 a. 6 ad 2 : «Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Seleucianum, intelligimus discipulos Christi fuisse baptizatos, sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, Baptismo Christi. Neque enim ministerio baptizandi defuit , ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit humilitatis ministerio quando eis pedes lavit ».
  Thomas de Aquino, In Io., c. 4, lec. 1, Marietti, n° 555 : «Si autem quaeritur an discipuli Christi baptizati fuerint, dicendum, secundum Augustinum ad Stelentium, quod baptizati fuerunt Baptismo Ioannis, quia aliqui ex discipulis Christi fuerant discipuli Ioannis: sive quod magis credibile est Baptismo Christi; neque enim ministerio baptizandi defuisse creditur, ut haberet baptizatos servos, per quos ceteros baptizaret. Et hoc intelligendum est per hoc quod dicitur Io. 13, 10: qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet».[MM2022]
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}*
75 fuerat baptizatus] inv. Ed1953
76 sive] sine ! Li449
Et vos mundi estis sed non omnes.
marg.| {CIO13d2.21} AUGUSTINUS . 77 − Hoc quid sit ne queramus78, ipse evangelista patefecit adiungens :AK
AK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
77 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
78 queramus] queremus Li449
Numérotation du verset Io. 13,11 
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit : Non estis mundi omnes. ap
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 58, § 1.6-8, CCSL 36, p. 472-473 : «Hoc quid sit ne quaereremus, ipse evangelista patefecit, adiungens : Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixi : Non estis mundi omnes   . Quid hoc apertius? Proinde ad sequentia transeamus». [FG2018]
marg.| {CIO13d2.22} ORIGENES. − Quod ergo dicit vos mundi estis , refertur ad undecim. Quod vero subditur :   sed non omnes dicitur propter Iudam existentem immundum primo quidem quia pauperes non erant sibi cure, sed fur erat; demum diabolo ingresso in cor eius79, ut proderet Christum. Lavat autem pedes postquam mundi erant quoniam gratia transcendit necessitatem; et, sicut dicit Ioannesaq : « Mundus mundificetur adhuc ».ar AL
aq Apc. 22, 11.
ar Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
79 eius] iter. Li449
marg.| {CIO13d2.23} AUGUSTINUS. 80 − Vel quia81* ipsi discipuli, cum loti essent, non opus habebant nisi pedes lavare; quia dum in isto seculo vivit82 homo, humanis affectibus, terram83 velut pedibus calcans, contrahit.AM as
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 57, § 1.12-17, CCSL 36, p. 469 : «Sursum enim Christus est sedens ad dexteram Patris; sed prefecto et hic est; propter quod et Saulo in terra saeuienti dicit : Quid me persequeris? Vt autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabatur quod pedes Dominus discipulis lauit, cum iam ipsi discipuli loti essent, nec opus haberent, nisi pedes lauare. Vbi uisum est intellegendum quod baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto postea uiuit in saeculo, humanis affectibus terram uelut pedibus calcans, ipsa scilicet conuersatione uitae huius, contrahit unde dicat : Dimitte nobis debita nostra». [FG2018]
AM ¶Codd. : Li449 (130va) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
80 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
81 quia Li449] om. Ed1953
82 vivit Ed1953 ] venit Li449
83 terram Ed1953 ] om. Li449
marg.| {CIO13d2.24} CHRYSOSTOMUS.{hom.69} . − Vel aliter. Non dicit eos mundos, ut a peccatis erutos estimes, victima nondum oblata; sed eam que cognitionis est mundationem dicit iam enim ab errore iudaico eruti erant.AN
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 13,
distinctio 3 
prol.| [Io. 13, 1-15 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 648) # Cist.]
marg.| {CIO13d3.1} AUGUSTINUS. − Memor Dominus se promisisse scientiam facti sui Petro, dicens : S cies autem postea , quid sit quod84 fecit, docere nunc incipit. at AO
Unde dicitur :
at ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 58, § 2.8-15, CCSL 36, p. 473 : «Memor itaque Dominus se promisisse iam dudum scientiam facti sui tam inopinati, tam mirabilis, tam expauescendi, et nisi ipse uehementer terruisset, nullo modo sinendi, ut magister non tantum ipsorum, sed angelorum, et dominus non tantum ipsorum, sed rerum omnium, lauaret pedes discipulorum et seruorum suorum. Huius ergo tanti facti quoniam promiserat scientiam dicens :   Scies autem postea , quid sit quod fecit, docere nunc incipit». [FG2018]
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
84 quod] quid Li449
Numérotation du verset Io. 13,12 
Postquam ergo85 lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua et cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis?
85 ergo Li449@ Weber] Dominus + #Li449
marg.| {CIO13d3.2} ORIGENES. In Ioannem. − Quid86 vel interrogative proferatur, ut ostendat facti magnitudinem, vel imperative, ut eorum erigat intellectum.au
au Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
86 Quid Ed1953 ] Qd’ Li449
marg.| {CIO13d3.3} ALCUINUS. − Mystice autem, impleta redemptionis nostre purgatione per sanguinis sui effusionem, accepit vestimenta sua, tertia die de sepulcro resurgens, et eodem corpore iam immortali vestitus; et cum recubuisset ascendens in celum in dextera paterna87 divinitatis recumbens, inde venturus est ad iudicandum.AP
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
87 paterna] paterne Li449
marg.| {CIO13d3.4} CHRYSOSTOMUS. 88*{hom.70} . − Non autem adhuc ad solum Petrum, sed ad omnes loquitur dicens :
88 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,13 
Vos vocatis me magister et Domine
marg.| in quo eorum iudicium assumit; deinde ut non illorum gratie esse putentur hec verba, subiungit :AQ
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Et bene dicitis, sum etenim.
marg.| {CIO13d3.5} AUGUSTINUS. − [a] Homini preceptum estav : « Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui ». Periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsius89; nec potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit Deum nosse, non illi; nec eum90 quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo91 se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. [c] Quomodo autem arrogantiam veritas timet? [b] Et quidem quod magistrum se dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil aliud92 quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines pecia 28 93 in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur; quod vero Dominum discipulorum se94 dicit, cum sint secundum95 seculum ingenui, quis ferat in homine? Sed cum Deus loquitur? Nulla est elatio tante celsitudinis, nullum mendacium veritatis; nobis subiacere utile est illi celsitudini, servire veritati. [d] Ideo   bene ergo96   dicitis , vocando me magistrum et Dominum quia sum; nam si non essem quod dicitis, male diceretis.aw AR
av Prv. 27, 2.
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 58, § 3.3-43, CCSL 36, p. 473-474 : «[a] Homini praeceptum est : Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui. Periculosum 5 est enim sibi placere, cui cauendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus; nec potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit eum nosse, non illi; nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui nouit. Si ergo non se laudando quasi arrogantiam uitare uoluerit, nobis sapientiam denegabit. [b] Et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil esse aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores uocentur. Quod uero dominum et ipse se dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed Deus loquitur. Nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium ueritatis; nobis subiacere illi utile est celsitudini, nobis seruire utile est ueritati. Quod se Dominum dicit, non illi uitium est, sed nobis beneficium. Cuiusdam saecularis auctoris uerba laudantur, quia dixit : Cum omnis arrogantia odiosa est, tum illa ingenii et eloquentiae multo molestissima; et tamen idem ipse cum de sua eloquentia loqueretur : Dicerem, inquit, perfectam, si ita iudicarem; nec in ueritate crimen arrogantiae pertimescerem. Si igitur ille homo eloquentissimus in ueritate arrogantiam non timeret, [c] quomodo arrogantiam ipsa ueritas timet? Dicat si Dominum qui Dominus est, dicat uerum qui ueritas est; ne non discam ego quod utile est, dum tacet ille quod est. Beatissimus Paulus, non utique unigenitus Dei Filius, sed unigeniti Dei Filii seruus et apostolus, non ueritas, sed particeps ueritatis, ait libere et constanter : Et si uoluero glorian, non ero insipiens, ueritatem enim dico. Neque enim in seipso, sed in ipsa ueritate quae superior est ipso, et humiliter et ueraciter gloriaretur, quoniam et ipse praecepit ut qui gloriatur in Domino glorietur. Itane non timeret insipientiam, si gloriari uellet amator sapientiae, et in gloria sua timeret insipientiam ipsa sapientia? Non timuit arrogantiam qui dixit : In Domino laudabitur anima mea; et in laude sua timeret arrogantiam potestas Domini, in qua laudatur anima serui? Vos, inquit, [d] uocatis me, Magister, et Domine; et bene dicitis; sum etenim. Ideo   bene dicitis , quia sum; nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi me laudaretis». [FG2018]
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
89 excelsius] excelsus Li449
90 eum] cum Li449
91 ergo] non + Li449
92 aliud] om. Li449
93 -mines in quibus ar-] « xxviii pecia » praem. marg. Li449 (131ra4)
94 discipulorum se] inv. Li449
95 secundum] om. Li449
96 bene ergo] inv. Li449
marg.| {CIO13d3.6} ORIGENES. − Et illi quidem non bene dicunt Domine, quibus diceturax : « Discedite a me qui operamini iniquitatem »; sed apostoli bene dicunt magister et Domine non enim eis nequitia Dominabatur, sed verbum Dei.ay AS
Sequitur :
ax Mt. 7, 23.
ay Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 13,14 
Si ergo lavi pedes vestros97 Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
97 pedes vestros] inv. Li449@ #Li449 Weber
marg.| {CIO13d3.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.70} . − A maioribus rebus accipit exemplum, ut quod minus est operemur98 nam ipse quidem Dominus est; nos autem ad conservos facimus, si fecerimus. AT
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
98 operemur] operemus Li449*
Et ideo subdit :
Numérotation du verset Io. 13,15 
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
marg.| {CIO13d3.8} BEDA. − Primum Dominus egit factis quod postmodum docuit verbis, secundum illudaz : « Cepit Iesus facere et docere ».AU
az Act. 1, 1.
AU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d3.9} AUGUSTINUS. 99 − Hoc est, beate Petre, quod nesciebas; hoc tibi postea sciendum promisit.ba AV
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 58, § 4.4-6, CCSL 36, p. 474 : «Hoc est, beate Petre, quod nesciebas, quando fieri non sinebas. Hoc tibi postea sciendum promisit, quando ut sineres terruit te Magister tuus et Dominus tuus, lauans pedes tuos». [FG2018]
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
99 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO13d3.10} ORIGENES. − Considerandum vero est si necessarium est quemlibet volentem disciplinam Iesu perficere, velut debitum opus prosequi lavacrum sensibilium pedum; propter hoc quod dicit debetis ad invicem lavare pedes. sed hic mos vel non fit, vel admodum raro.bb AW
bb Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d3.11} AUGUSTINUS. − [c] Est enim apud plerosque100 consuetudo huius humilitatis, [b] cum se invicem hospitio suscipiunt, [a] et faciunt hoc sibi invicem fratres, etiam opere ipso visibili. [d] Multo enim melius est et sine controversia verius, ut etiam manibus fiat, ne dedignetur quod fecit Christus, facere Christianus. Cum enim ad pedes fratrum101 inclinatur corpus, etiam in corde ipso102 excitatur, vel, si iam inerat, confirmatur humilitatis affectus. [e] sed excepto hoc morali intellectu. Numquid etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? Sed confiteamur invicem delicta nostra, invicem103 nos delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus; atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus.bc AX
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 58, § 4.10-23, CCSL 36, p. 474 : «Magna est haec commendatio humilitatis; [a] et faciunt sibi hoc inuicem fratres, etiam opere ipso uisibili, [b] cum se inuicem hospitio recipiunt; [c] est enim apud plerosque consuetudo huius humilitatis, usque ad factum quo cernatur expressa. Vnde apostolus cum uiduam bene meritam commendaret; Si hospitio, inquit, recepit, si sanctorum pedes lauit. Et apud sanctos ubicumque haec consuetudo non est, quod manu non faciunt, corde faciunt, si in illorum numero sunt quibus dicitur in hymno beatorum trium uirorum : Benedicite, sancti et humiles corde, Domino. [d] Multo autem est melius, et sine controuersia uerius, ut etiam manibus fiat; nec dedignetur quod fecit Christus, facere christianus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso uel excitatur, uel si iam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 58, § 5.1-34, CCSL 36, p. 474-475 : «Sed excepto isto morali intellectu, ita nos huius dominici facti altitudinem commendasse meminimus quod lauando pedes iam lotorum atque mundorum discipulorum, significauerit Dominus propter humanos quibus in terra uersamur affectus, ut quamtumlibet profecerimus in apprehensione iustitiae, sciamus nos sine peccato non esse; quod subinde abluit interpellando pro nobis, cum oramus Patrem qui in caelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quomodo ergo ad hunc intellectum poterit pertinere hoc quod ipse postea docuit, ubi sui facti exposuit rationem dicens : Sí ergo ego laut uestros pedes Dominus et Magister , debetis et uos alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego uobis feci, ita et uos faciatis ! Numquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? Immo uero id etiam nos esse admonitos in huius dominici operis altitudine nouerimus, ut confessi inuicem delicta nostra oremus pro nobis, sicut et Christus interpellat pro nobis. [...] Inuicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis inuicem oremus, atque ita quodammodo inuicem pedes nostros lauemus. Nostrum est, donante ipso, ministerium caritatis et humilitatis adhibere; illius est exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare per Christum, et in Christo, ut quod aliis etiam dimittimus, hoc est in terra soluimus, soluatur in caelo». [FG2018]
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
100 plerosque] plurimosque Li449
101 fratrum] fratris Li449
102 ipso] vel + Li449
103 invicem] et praem. Li449
marg.| {CIO13d3.12} ORIGENES . − Vel aliter. Hoc lavacrum spirituale pedum, de quo dictum est, principaliter quidem a nullo nisi a solo Iesu potest effici104 secundario vero a discipulis eius quibus dixit vos debetis ad invicem lavare pedes. Iesus enim lavit pedes discipulorum105 inquantum magister, et servorum in eo quod Dominus. hic autem est106 finis magistri, ut discipulum faciat sicut se quod de salvatore apparet, qui, pre ceteris magistris et Dominis, vult ut fiant eius discipuli quasi magister et107 Dominus, non habentes spiritum servitutis, sed spiritum filiationis, in quo « clamant Abba, Pater »bd . Prius ergo quam fiant et108 magister et Dominus, egent lavacro pedum, velut insufficientes discipuli, et adhuc sapientes spiritum servitutis; cum autem aliquis eorum statum magistri attingit et Domini, tunc imitari poterit eum qui lavit discipulorum pedes, ac lavare pedes per doctrinam quasi magister.be AY
bd Rm. 8, 15.
be Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
AY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
104 effici] affici Li449
105 pedes discipulorum] inv. Li449
106 autem est] inv. Li449
107 et] vel Li449
108 et] ut Li449
[Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO13d3.13} CHRYSOSTOMUS. 109*{hom.70} . − Adhuc autem provocans eos ad lavandum pedes, subiungit :
109 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,16 
Amen, amen dico vobis : Non est servus maior Domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum.
marg.| Quasi dicat si ergo hec a me110 facta sunt, multo magis a vobis oportet hec fieri.AZ
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
110 hec - a me] inv. Li449
marg.| {CIO13d3.14} THEOPHYLACTUS. − Necessario etiam hic apostolos admonet quia enim ad dignitates habebant111 attingere, et hic quidem maiores, hic minores, ne insurgant ad invicem, serenat conscientiam omnium.bf BA
bf ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 156 A 8-12. [CGC2014]
BA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
111 dignitates habebant] dignitatem debebant Li449
marg.| {CIO13d3.15} BEDA. − Quia vero scire bonum, et non facere, non pertinet ad beatitudinem, sed ad condemnationem, secundum illudbg : « Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi », subiungit :BB
bg Iac. 4, 17.
BB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 13,17 
Si hec scitis, beati eritis, si feceritis ea.
marg.| {CIO13d3.16} CHRYSOSTOMUS.{hom.70} . − Nam scire quidem omnium est, facere vero non omnium. Deinde proditorem non manifeste redarguit, sed obumbrate, cum subditur :BC
BC ¶Codd. : Li449
Numérotation du verset Io. 13,18 
Non de omnibus vobis dico.
marg.| {CIO13d3.17} AUGUSTINUS. 112 − Quasi dicat : Est inter vos qui non erit beatus, neque facit ea.
112 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Ego scio quos elegerim.
marg.| Quos, nisi eos qui beati erunt, faciendo que precepit non est igitur Iudas electus. Quid est ergo quod alio loco dicitbh : « Nonne ego vos duodecim elegi » an ipse ad aliquid est electus, ad quod erat utique113 necessarius, non autem ad beatitudinem, de qua dicit beati eritis, si feceritis ea.bi BD
bh Io. 6, 71.
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 59, § 1.16-23, CCSL 36, p. 476 : «Quod ergo dico, inquit : Beati eritis si feceritis ea, non de omnibus uobis dico; est inter uos qui non erit beatus, neque faciet ea. Ego scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt faciendo quae praecepit, ac facienda monstrauit, qui efficere beatos potest? Non est, inquit, traditor Iudas electus. Quid est ergo quod alio loco dicit : Nonne ego uos duodecim elegi, et unus ex uobis diabolus est? An et ipse ad aliquid est electus, ad quod utique erat necessarius, non autem ad beatitudinem, de qua modo ait : Beati eritis si feceritis ea? Hoc non de omnibus dicit; scit enim quos ad societatem beatitudinis huius elegerit». [FG2018]
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
113 erat- utique] inv. Li449
marg.| {CIO13d3.18} ORIGENES. In Ioannem.Vel aliter. Non recte existimo posse referri quod dicitur non de omnibus vobis dico, ad hoc quod dictum est beati eritis, si feceritis ea totum enim hoc et de Iuda et de quolibet alio verum est dicere beatus talis, si fecerit hoc. reducemus autem hec ad illud dictumbj « Non est servus maior Domino suo », nec apostolus maior eo qui misit illum. Iudas enim, cum 114 esset servus peccati, non erat servus divini verbi, nec apostolus, diabolo ingresso in cor eius. cum ergo Dominus novisset qui sunt sui, alienos a se non novit propter quod non ait ego scio cunctos presentes; sed ego scio quos elegerim; quasi dicat electos meos novi.bk BE
bj Io. 13, 16.
bk Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
114 cum] dum Li449
marg.| {CIO13d3.19} CHRYSOSTOMUS. 115*{hom.70} . − Deinde ut non multos contristet suo sermone, subiungit :
115 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
Sed ut adimpleatur116* Scriptura qui manducat meum117* panem, levabit calcaneum suum contra me.
116 adimpleatur] impleatur Ed1953
117 meum] mecum Ed1953
marg.| Ostendens quod non ignorans traditur; quod maxime sufficiens erat Iudam retinere. et non dixit tradet me; sed levabit contra118 me calcaneum suum, dolum et occultationem insidiarum representare volens.BF
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
118 contra] super Li449
marg.| {CIO13d3.20}*AUGUSTINUS. − Quid est enim : Levabit calcaneum suum super me , nisi conculcabit me ? In quo Iudas traditor eius attingitur. BG bl
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 59, § 1.10-13, CCSL 36, p. 476 : «Cum ergo haec Dominus praemisisset, adiunxit : Non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegerim; sed ut impleatur scriptura : Qui manducat panem mecum, leuabit super me calcaneum suum. Hoc quid est aliud nisi, conculcabit me? Notum est de quo loquatur; Iudas ille traditor eius adtingitur». [FG2018]*
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}*
marg.| {CIO13d3.21} CHRYSOSTOMUS. − Dicit autem Qui manducat mecum panem id est qui a me nutritus est, qui mea mensa communicavit ut si quando a famulis aut119 aliquibus vilioribus patiamur aliquod malum, non scandalizemur, respicientes Iude exemplum, qui infinitis potitus bonis, in contrarium remuneravit benefactorem.BH
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
119 aut] ab Li449
marg.| {CIO13d3.22} AUGUSTINUS. − Illi ergo qui electi erant, manducabant Dominum; ille manducabat panem Domini contra Dominum. Illi vitam, ille penam. « Qui enim manducat indigne, ait Apostolusbm , iudicium sibi manducat ».
Sequitur :
bm 1Cor. 11, 29.
Numérotation du verset Io. 13,19 
Amodo dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis quia ego sum,
marg.| de quo scilicet illa Scriptura precessit.bn BI
bn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 59, § 1.26-31, CCSL 36, p. 476 : «Illi manducabant panem Dominum, ille panem Domini contra Dominum : illi uitam, ille poenam. Qui enim manducat indigne, ait Apostolus, iudicium sibi manducat.   A modo , inquit,   dico uobis, prius quam fiat ;   ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum ; id est ego sum de quo illa scriptura praecessit, ubi dictum est : Qui manducat mecum panem, leuabit super me calcaneum». [FG2018]
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d3.23} ORIGENES. − Non autem dictum est apostolis ut credatis, quasi non credentibus; sed120 dictum est tamquam equipolleat ei quod est ut credentes operemini, perseverantes in credulitate, nec aliquam occasionem ad repulsam captantes super ea enim que obtinebant discipuli ad fidem facientia, hoc etiam adepti sunt, videre perfici Scripturam predictam.bo BJ
bo Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
BJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
120 sed] + sic Li449
marg.| {CIO13d.24} CHRYSOSTOMUS. 121*{hom.71} − Quia ergo discipuli exituri erant ad predicandum et multa passuri, duobus modis eos consolatur uno modo a seipso, cum dicitbp : « Beati eritis, si feceritis ea »; alio vero modo consolatus est eos ab aliis, eo scilicet quod ab hominibus multa potientur procuratione.
Unde subdit :
bp Io. 13, 17.
121 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,20 
Amen, amen, dico vobis : Qui accipit si quem misero, me accipit. Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
marg.| {CIO13d3.25} ORIGENES. − Qui enim recipit quem mittit Iesus, Iesum, qui in misso consistit, recipit; qui autem Iesum recipit, Patrem recipit. Igitur qui recipit quem mittit Iesus, mittentem recipit Patrem. Potest etiam et hic sermo fore qui recipit quem ego misero, usque ad mei receptionem attingit; qui vero non per aliquem apostolorum meorum me recipit, sed recipit me venientem ad animas, Patrem recipit, ut non tantum ego in eo maneam, sed et Pater.bq BK
bq Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d3.26} AUGUSTINUS. 122 − Ariani autem cum hoc audiunt, statim ad gradus sui dogmatis currunt, dicentes quantum Apostolus distat a Domino, tantum Filius a Patre. Sed ubi Dominus dixit br : « Ego et Pater unum sumus », nullam distantie123 suspicionem reliquit. Quoniam ergo nos accepturi sumus hec verba Dominica : Qui me accipit, accipit eum qui me misit , quod unius nature sunt Pater et Filius, consequens videbitur, quia dixit124 : Q  ui accipit si quem misero, me accipit , ut125 unius nature sint126 Filius et apostolus. Ita dixisse possit videri : Q  ui accipit si quem misero , me secundum hominem   accipit ;   qui autem me secundum Deum   accipit, accipit eum qui me misit . Sed cum ista dicebat, non ab illo nature127 unitas, sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Si ergo attendas Christum in Petro, discipuli preceptorem; si autem Patrem in Filio, invenies Unigeniti genitorem.bs BL
br Io. 10, 30.
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 59, § 2.6-29, § 3.1-20, CCSL 36, p. 476-477 : «[§ 2] Hoc si isto modo acceperimus, nescio quos gradus, quod absit, arianorum more faciemus. Illi quippe cum audiunt haec evangelica uerba, seu legunt, statim ad illos gradus sui dogmatis currunt, quibus non adscendunt ad uitam, sed praecipitantur in mortem. Continuo quippe dicunt : Quantum apostolus Filii distat a Filio, quamuis dixerit : Qui accipit si quem misero, me accipit, tantum et Filius distat a Patre, quamuis dixerit : Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. [...] Cohibete itaque uestrae praesumtionis audaciam; et in his uerbis nolite quaerere quantam Filii et apostoli, tantam Patris Filiique distantiam. Ipsum Filium audite potius dicentem : Ego et Pater unum sumus. Vbi ueritas uobis inter Genitorem et Vnigenitum nullam distantiae suspicionem reliquit, ubi gradus uestros Christus elisit, ubi scalas uestras petra confregit. [§ 3] Sed hereticorum calumnia refutata, quonam modo nos accepturi sumus haec dominica uerba; Qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit? Si enim uoluerimus intellegere ideo 5 dictum : Qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sint Pater et Filius, consequens uidebitur ex eorumdem uerborum regula, qua dictum est : Qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sit Filius et apostolus. Posset quidem non inconuenienter et hoc intellegi, quoniam geminae est ille gigas substantiae, qui exsultauit ad currendam uiam : Verbum enim caro factum est, hoc est, Deus homo factus est. Proinde ita dixisse posset uideri : Qui accipit si quem misero, me accipit secundum hominem; Qui autem me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas, sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Sic itaque eum qui missus est unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit adtendat. Si ergo adtendas Christum in Petro, inuenies discipuli praeceptorem; si autem adtendas Patrem in Filio, inuenies Vnigeniti Genitorem, ac sic in eo qui missus est, sine ullo accipis errore mittentem». [FG2018]
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
122 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
123 distantie] substantie Li449
124 dixit] dixerat Li449
125 ut] et Li449
126 sint] sunt Li449
127 nature] iter. Li449
Numérotation du verset Io. 13,
 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO13d4.1} CHRYSOSTOMUS. 128*{hom.71} . − Quia Dominus apostolis debentibus orbem terrarum universum percurrere, exhibuerat duplicem consolationem predictam, cogitans quod utraque proditor privatus est, turbatur; et hoc significat evangelista dicens :BM
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
128 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,21 
Cum hec dixisset Iesus, turbatus est spiritu, et protestatus est et dixit : Amen, amen, dico vobis, quia unus ex vobis me tradet.
marg.| {CIO13d4.2} AUGUSTINUS . 129 − [a] Non illi hoc tunc primum venit in mentem sed quia proditorem iam fuerat expressurus, ut non lateret in ceteris, ideo turbatus est spiritu et quia ipse traditor iam fuerat exiturus, ut Iudeos, quibus Dominus ab eo traderetur, adduceret. Turbavit eum imminens passio, et periculum proximorum130, et traditoris impendentes131 manus, cuius fuerat precognitus animus. [e] Hoc etiam132 Dominus significare sua turbatione dignatus est, quod quando ex falsis fratribus aliquos separari, etiam ante messem, urgens causa compellit, fieri sine Ecclesie turbatione non possit. Turbatus est autem non carne sed spiritu. Spiritus enim in huiusmodi scandalis non perversitate, sed caritate turbatur, ne forte in separatione aliquorum zizaniorum, simul aliquod eradicetur et triticum. [c] Sive ergo133 ipsum Iudam pereuntem miserando, sive sua morte appropinquante, turbatus est; non animi infirmitate, sed potestate turbatur [d] non enim aliquo cogente turbatur, sed turbavit semetipsum, ut supra dictum est. [b] Quod autem turbatur, infirmos in suo corpore, hoc est in sua134 Ecclesia, consolatur, ut si qui suorum morte imminente turbantur, non se reprobos putent.bt BN
bt ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 60, § 1.6-29, CCSL 36, p. 478 : «Numquidnam illi hoc tunc primum uenit in mentem, uel tunc primum ei subito reuelatum est, eumque repentina tanti mali nouitas turbauit? Nonne hinc paulo ante loquebatur dicens : Qui manducat mecum panem, leuabit super me calcaneum? Nonne etiam iam superius dixerat : Et uos mundi estis, sed non omnes? Vbi evangelista subiunxit : Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; quem iam et ante significauerat dicens : Nonne ego uos duodecim elegi, et unus ex uobis diabolus est? Quid est ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus est, et dixit : Amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis tradet me? An quia eum iam fuerat expressurus, ut non lateret in ceteris, sed discerneretur a ceteris, ideo turbatus est spiritu? An quia ipse traditor iam fuerat exiturus, ut Iudaeos, quibus Dominus ab eo traderetur, adduceret, turbauit eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cuius fuerat praecognitus animus?».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 60, § 5.3-20, CCSL 36, p. 479-480 : «Firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui ne quaquam morte imminente turbantur; sed numquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? [b] Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua ecclesia, suae infirmitatis uoluntaria similitudine consolatus est, ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur in spiritu, ipsum intueantur, ne hoc ipso se putantes reprobos, peiore desperationis morte sorbeantur? Quantum itaque bonum de participatione diuinitatis eius exspectare et sperare debemus, cuius nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat? [c] Siue ergo isto loco ipsum Iudam pereuntem miserando turbatus est, siue sua morte propinquante turbatus est, non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum, ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione consumta est. Sed qui non solum homo, uerum etiam Deus erat, ineffabili distantia uniuersum genus humanum animi fortitudine superabat. [d] Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbauit semetipsum; quod de illo euidenter expressum est, quando Lazarum suscitauit; nam ibi scriptum est quod turbauerit semetipsum, ut hoc intellegatur et ubi non scriptum legitur, et tamen eum legitur fuisse turbatum» [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 61, § 6-29, CCSL 36, p. 480-481 : «Et de illo quidem, quod eum iam demonstraturus Iesus turbatus est spiritu, praeterito sermone disserui; sed fortassis quod ibi non dixi, etiam hoc nobis Dominus significare sua perturbatione dignatus est, quod scilicet falsos fratres, et dominici agri illa zizania ita necesse est usque ad messis tempus inter frumenta tolerari, ut quando ex eis aliqua separari etiam ante messem urgens causa compellit, fieri sine ecclesiae perturbatione non possit. Hanc perturbationem sanctorum suorum per schismaticos et hereticos futuram, quodammodo praenuntians Dominus, praefigurauit in seipso, cum exituro Iuda homine malo, et commixtionem frumenti, in qua diu fuerat toleratus, separatione apertissima relicturo, turbatus est non carne, sed spiritu. Spiritales enim eius in huiusmodi scandalis non peruersitate, sed caritate turbantur; ne forte in separatione aliquorum zizaniorum, simul aliquod eradicetur et triticum». [FG2018]
<Non hab.> Homéliaire romain § 88 (Grégoire 1980)
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
129 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
130 proximorum] proximum Li449
131 impendentes] impendens Li449
132 etiam] nobis + Li449
133 ergo] et + Li449
134 sua] om. Li449
marg.| {CIO13d4.3} ORIGENES. 135* − In eo enim quod dicit136 turbatus est spiritu , quod humanum est, scilicet passio, adveniebat137* ab exsuperantia138* spiritus. Si enim sanctus139 quilibet in spiritu vivit et agit et patitur, quanto magis hec dicenda sunt de Iesu sanctorum primiparo140?BO bu bv
bu ¶FonsG : Origenes, Commentarium in Io. 13, 25, tom. 32, 21 (18) 223-225, GCS 10, p. 455.31-456.8  : « νῦν δὲ πρόκειται λέγειν πῶς τὰ προειρημένα “Εἰπὼν ὁ Ἰησοῦς ἐταράχθη οὐτὴν ψυχὴν οὐδὲ τῇ ψυχῇ, ἀλλ᾿ οὐδὲ τοῦ πνεύματος, ἀλλὰ “τῲ πνεύματι”. ἵν᾿ οὖν τὸ περὶ τοῦ πνεύματος 456 παρατήρημα μὴ διαπίπτῃ, λεκτέον ὅτι ἐν μὲν τῷ »Νῦν ἡ ψυχή μου »τετάρακται« τὰτῆς ταραχῆς πάθος ψυχῆς ἦν, ἐν δὲ τῲ »Ἐταράχθη »τῷ πνεύματι ὁ Ἰησοῦς«, ὅπερ ἐστὶν τὸ ἀνθρώπινον, τὸ πάθος ἦν ἐρχόμενον τῇ ἐπικρατείᾳ τοῦ πνεύματος. ὡς γὰρ ὁ ἅγιος ζῇ πνεύματι, προκατάρχοντι τῶν ἐν τῷ ζῆν καὶ πάσης πράξεως καὶ εὐχῆς καὶ τοῦ πρὸς θεὸν ὕμνου, οὕτως πᾶν ὅ τί ποτ᾿ ἄν ποιῇ, ποιεῖ πνεύματι, ἀλλὰ κἄν πάσχῃ, πάσχει πνεύματι. εἰ δὲ ὁ ἅγιος, πόσῳ μᾶλλον ταῦτα λεκτέον περὶ τοῦ τῶν ἁγίων ἀρχηγοῦ Ἰησοῦ, οὗ τὸ πνεῦμα τοῦ ἀνθρώπου, ἐν τῷ ἀνειληφέναι αὐτὸν ὅλον ἄνθρωπον, τὸ ἐν αὐτῷ διέσισεν τὰ λοιπὰ ἐν αὐτῷ ἀνθρώπινα;».
bv ¶Nota Exsuperantia et primipirus sont des termes – ou plutôt des formes – imputables au traducteur, sans équivalent dans le lexique thomasien, peu ou pas attestés par ailleurs. Le Thesaurus Linguae Latinae note que primipara n’est « curieusement pas attesté au masculin et au neutre » : « primipara : masc. et neutr. nimirum non legitur ». [MM2021]
135 Origenes] + In Ioannem Ed1953
136 dicit] dicis La88
137 adveniebat] proveniebat Ed1657 Ed1953
138 exsuperantia] exuberantia Ed1657 Ed1953
139 sanctus] spiritus Li449
140 primiparo] scrips., primipiro codd. , pimo ! T46 , primicerius Ed1657, premiatore Ed1953
marg.| {CIO13d4.4} AUGUSTINUS. 141 − [a] Pereant igitur argumenta Stoicorum, qui negant in sapientem cadere perturbationem animorum; [c] qui profecto, sicut vanitatem estimant veritatem, sic stuporem deputant sanitatem. [b] turbetur plane animus Christiani, non miseria, sed misericordia. [d] Dicit autem unus ex vobis , numero, non merito; specie, non virtute. bw BP
bw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 60, § 3.1-15, CCSL 36, p. 479 : «[a] Pereant argumenta philosophorum, qui negant in sapientem cadere perturbationes animorum. Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi; et Dominus nouit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. [b] Turbetur plane animus christianus, non miseria, sed misericordia; timeat ne pereant homines Christo, contristetur cum perit aliquis Christo; concupiscat adquiri homines Christo, laetetur cum adquiruntur homines Christo; timeat et sibi ne pereat Christo, contristetur peregrinari se a Christo; concupiscat regnare cum Christo, laetetur dum sperat se regnaturum esse cum Christo. Istae sunt certe quatuor quas perturbationes uocant, timor et tristitia, amor et laetitia. Habeant eas iustis de causis animi christiani, nec philosophorum stoicorum, uel quorumcumque similium consentiatur errori; [c] qui profecto quemadmodum uanitatem existimant ueritatem, sic stuporem deputant sanitatem, ignorantes sic hominis animum, quemadmodum corporis membrum, desperatius aegrotare, quando et doloris amiserit sensum». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 61, § 2.3-4, CCSL 36, p. 481 : «Vnus ex uobis, numero, non merito; specie, non uirtute; commixtione corporali, non uinculo spiritali; carnis adiunctione, non cordis socius unitate; proinde non qui ex uobis est, sed qui ex uobis exiturus est». [FG2018]
BP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
141 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO13d4.5} CHRYSOSTOMUS. 142*{hom.71} . − Quia vero non nominatim dixit, rursum in omnes inducit timorem.
Unde sequitur :
142 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,22 
Aspiciebant ergo discipuli ad invicem, hesitantes de quo diceret.
marg.| Et nimirum nullius143 sibi ipsis conscii mali, tamen enuntiationem Christi propriis cogitationibus credibiliorem putabant.BQ
143 nullius] assius ! T46
marg.| {CIO13d4.6} AUGUSTINUS. 144 − Sic etiam145 in eis erat erga magistrum suum pia caritas ut tamen eos humana, alterum de altero, stimularet infirmitas.BR bx
bx ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 61, § 2.3-4, CCSL 36, p. 481 : «Sic quippe in eis erat erga Magistrum suum pia caritas, ut tamen eos humana alterum de altero stimularet infirmitas». [FG2018]
BR ¶Codd. : Caen La88 Li449 Ed1953 , om. T46 {FG2018} {MM2018} {MM2021}
144 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
145 etiam] et Li449
marg.| {CIO13d4.7} ORIGENES. − Reminiscebantur etiam ut homines existentes, quoniam alterabilis146 est affectus adhuc provectorum ac susceptibilis appetitus contrariorum his que prius voluerat147*.BS by
by Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
146 Origenes ... alterabilis] om. T46
147 voluerat] voluerant Ed1953
marg.| {CIO13d4.8} CHRYSOSTOMUS. 148 − Omnibus autem trementibus, et ipso vertice, scilicet Petro, formidante, Ioannes149 velut delectatus150* recubuit in sinu Iesu.BT
Unde sequitur :
148 Chrysostomus] Origenes Caen
149 Ioannes] + vero T46
150 delectatus] delcâtus La88 T46 , dilectus Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,23 
Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus.
marg.| {CIO13d4.9} AUGUSTINUS. − Ipse est Ioannes, cuius est hoc evangelium, sicut postea manifestat. Erat enim hec eorum consuetudo qui sacras nobis litteras ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tamquam de alio loqueretur. Quid enim deperit veritati, quando et res ipsa dicitur, et151 quodammodo dicentis152 iactantia devitatur? BU bz
bz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 61, § 4.3-25, CCSL 36, p. 481-482 : «Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. Quiddixerit : in sinu, paulo post ait, ubi dicit : supra pectus Iesu. Ipse est lohannes cuius est hoc evangelium, sicut postea manifestat. Erat enim eorum haec consuetudo qui sacras litteras nobis ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum diuina narrabatur historia, cum ad seipsum ueniret, tamquam de alio loqueretur, et sic se insereret ordini narrationis suae, tamquam rerum gestarum scriptor, non tamquam sui ipsius praedicator. [...] Quid enim deperit ueritati, quando et res ipsa dicitur, et modo quodam dicendi iactantia deuitatur? Hoc quippe narrabat quod ad eius laudem maximam pertinebat». [FG2018]
151 et Li449 Ed1953] om.
152 dicenti] dicendi T46, dicentis Ed1953
marg.| {CIO13d4.10} CHRYSOSTOMUS.{hom.71}. − Si autem huiusmodi familiaritatis causam queris discere, amoris res erat propterea dicit quem diligebat Iesus quamvis enim et alii amarentur sed153* iste plus aliis. BV
BV ¶Codd. : T46 Li449 Ed1953 {MM2021} {FG2023}
153 sed T46 Li449] tamen Ed1953
marg.| {CIO13d4.11} ORIGENES. − Estimo autem quod etiam hoc protendit quod Ioannes incumbens154* verbo ac in secretioribus pausans, incumbebat gremiis155* verbi.BW ca
ca Origenes, Commentarium in Io. 13, tom. 32, GCS 10, p. #  :
BW ¶Codd. : Li449 T46 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2021}
154 incumbens Li449 T46 ]recumbens Ed1953
155 gremiis] gremio Ed1953
marg.| {CIO13d4.12} CHRYSOSTOMUS.{hom.71}. − Volebat etiam ostendere seipsum esse alienum a crimine; et hoc etiam dicit, ne estimes quod Petrus ei ut maiori existenti innueret.
Nam sequitur :
Numérotation du verset Io. 13,24 
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dicit ei : Quis est de quo dicit ?
marg.| Ubique enim invenitur Petrus ab amore impetum faciens; et quia primo increpatus est non locutus est, sed mediante Ioanne vult discere. Ubique enim Scriptura ostendit Petrum fervidum, et familiaritatem habentem ad Ioannem. BX
BX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2023}
marg.| {CIO13d4.13} AUGUSTINUS. 156 − Notanda autem locutio est, dicere aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo. innuit , inquit,   et dicit, id est innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur, sicut illudcb : « Dixerunt apud semetipsos », quanto magis innuendo, ubi iam foris qualibuscumque signis promitur quod fuerit157 corde conceptum?cc BY
cb Io. 12, 19.
cc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 61, § 6.1-7, CCSL 36, p. 482 : «Innuit ergo Simon Petrus, et dicit ei. Notanda locutio est, dici aliquid non sonando, sed tantummodo innuendo : Innuit, inquit, et dicit; utique innuendo dicit. Si enim cogitando aliquid dicitur, sicut scriptura loquitur : Dixerunt apud semetipsos, quanto magis innuendo, ubi iam foras qualibuscumque signis promitur quod fuerat corde conceptum? Quid ergo dixit innuendo? Quid, nisi quod sequitur? Quis est de quo dicit? Haec uerba Petrus innuit, quia non sono uocis, sed motu corporis dicit». [FG2018]
BY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
156 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
157 fuerit] fuerat Li449
marg.| {CIO13d4.14} ORIGENES. 158* − Vel primo innuit, et deinde non contentus nutu, dixit illi dic quis sit de quo dicit.cd ce BZ
Sequitur :
cd Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «»
ce Io. 13, 25 (ἐπὶ τὸ στῆθος); cf. Io. 21, 20.
BZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
158 Origenes] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,25 
Itaque, cum recubuisset ille supra pectus159 Iesu, dicit ei : Domine, quis est?
159 supra p. Li449 ] super pectus Ed1953
marg.| {CIO13d4.15} AUGUSTINUS. 160* − Quod autem nunc : S upra pectus dicit161, paulo supra dixeratcf : I  n sinu .CA cg
cf Io. 13, 23 (ἐν τῷ κόλπῳ)
cg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 61, § 6.1-7, CCSL 36, p. 482 : «Quid dixerit : in sinu, paulo post ait, ubi dicit : supra pectus Iesu». [FG2018]
CA ¶Codd. : La88 (220vb) Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018}*
160 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
161 supra p. – dicit] inv. Li449
marg.| {CIO13d4.16} <ORIGENES.> 162* − Vel aliter. Primo quidem iacens in sinu Iesu, superascendit et incubuit   supra pectus quasi si non incubuisset in pectore sed remansisset iacens   in sinu , nequaquam Dominus ei tradisset163 verbum quod Petrus scire cupierat. Per hoc ergo quod ultimo   supra pectus incubuit, exprimitur tamquam per maiorem et abundantiorem gratiam, specialis Iesu discipulus esse.CB ch
ch ¶FonsG : Origenes, Commentarium in Io. 13, 25, tom. 32, 21 (13) 276-279, GCS 10, p. 463.26-34  : «ἔχοντι πρὸς τὸν διδάσκαλον· «Εἰπὲ τίς ἐστιν περὶ οὗ λέγει». ἐβού λετο γὰρ ἴσως τὸ κατὰ τὴν προδοσίαν, ἣν προδίδωσιν Ἰούδας τὸν Ἰησοῦν, μυστήριον ἰίῖν, ὅπερ ἵνα μάθῃ ὁ Πέτρος, Ἰωάννης πρότερον ἀνακείμενος ἐν τῷ κόλπῳ τοῦ Ἰησοῦ ἐπαναβέβηκεν καὶ ἀνέπεσεν 277 ἐπὶ τὸ στῆθος. καὶ τάχα μὴ ἀναπεσόντι ἐπὶ τὸ στῆθος, ἀλλὰ μείναντι ἐπὶ τοῦ ἀνακεῖσθαι ἐν τῷ κόλπῳ, οὐκ ἂν παρέδωκεν ὃν 278 ἐπόθει μανθάνειν Ἰωάννης ἢ Πέτρος λόγον. εἰ καὶ ἀνακείμενος οὖν πρότερον μὲν ἦν ἐν τῷ κόλπῳ τοῦ Ἰησοῦ, ὕστερον δὲ ἀνέπεσεν ἐπὶ τὸ στῆθος τοῦ Ἰησοῦ, διὰ τοῦ δευτέρου ἐν τοῖς τελευταίοις τοῦ εὐ αγγελίου χαρακτηρίζεται ὡς μείζονος καὶ διαφέροντος ὁ τοῦ Ἰησοῦ 279 γνήσιος μαθητής». Cf.   Origenes, Commentarius in Ct. (translatio Rufini), lib. 1, GCS 33, p. 93.7 : «Si vero convivii tempus sit, pro specie et ordine discumbentium vel 'sinus' vel 'pectus' appellatur; sicut Iohannes in evangelio refert de 'quodam discipulo, quem amabat Iesus', quod 'in sinu' eius vel 'super pectus' ipsius 'recumberet', ille profecto, cui 'innuens Simon Petrus dicebat' :"interroga, quis est hic, de quo dicit". Post haec vero 'recumbens super pectus Iesu, dicit ei' :"Domine, quis est?" In his enim certum est quod Iohannes in principali cordis Iesu atque in internis doctrinae eius sensibus requievisse dicatur ibi requirens et perscrutans 'thesauros sapientiae et scientiae', qui 'reconditi erant' in Christo Iesu». Cf. Glossa ordinaria (Io. 21, 20 : Augustinus), Rusch, facsim., t. 4, p. 270b, ed. Gloss-e  : «Tacito nomine discernitur Iohannes a ceteris, non quod solum eum sed plus ceteris diligeret eum. Huius maioris dilectionis est indicium, quod solus supra pectus Iesus recubuit. Porro Petrus plus dilexit Christum ut ipse sciens interrogat qui dicit :   Diligis me plus his . Videtur ergo melior qui plus quam qui minus diligit Christum».
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io. 13, lect. 4, Marietti, n° 280, p. 338 : «Sed notandum quod cum Petrus innuit ut interrogaret, recumbebat Ioannes in sinu Iesu; nunc vero eum interrogat Ioannes, qui supra pectus eius recumbit. Pectus enim vicinius est ori quam sinus. Ioannes ergo secretius audire volens responsum, et magis silenter, de sinu conscendit ad pectus».
<Non hab.>   Augustinus , In Iohannis evangelium tractatus;   Theophilactus , loc. cit. [FG2018]
¶Nota : La sentence a traversé les siècles sous le nom d’Augustin en raison d’une perte du lemme attributif sans doute antérieure à l’exemplar. Dans l'état actuel des connaissances, la reportation du commentaire scolaire de Thomas sur Jean, diffusé par exemplar avant la CIO, fait état de notions proches mais ne semble pas faire explicitement référence à cette sentence de la Catena. [MM2018] [MM2022]
CB ¶Codd. : La88 (220vb) Li449 (133rb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
162 Origenes restit.] om. codd. et edd.
163 tradisset La88 Li449 ] tradidisset Ed1953
marg.| {CIO13d4.17} BEDA. − Quod autem in sinu et supra pectus recubuit164, non solum fuit presentis amoris indicium sed etiam future rei signum quod scilicet inde vocem sumeret, quam postmodum cunctis seculis inauditam emitteret.CC
CC ¶Codd. : La88 (220vb) Li449 (133rb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}*
164 recubuit Li449 Ed1953 ] recubuis cacogr.? La88
marg.| {CIO13d4.18} AUGUSTINUS. 165* − Per sinum enim quid aliud significatur166 quam secretum. Hic est utique pectoris sinus, sapientie secretum167.CD ci
ci ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 61, § 5.10-11, § 6.10-11, CCSL 36, p. 482 : «[§ 5] Per sinum quippe quid significatur aliud quam secretum? Sed alius est opportunior locus, ubi nobis Dominus aliquid donet de hoc secreto, quantum sufficiat, dicere. [§ 6] Haec uerba Petrus innuit, quia non sono uocis, sed motu corporis dicit. Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu. Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum». [FG2018]
CD ¶Codd. : La88 (220vb) Li449 (133rb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
165 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
166 significatur] scrips., signatur ! La88
167 Hic est ... secretum La88 Ed1953 ] om. Li449
marg.| {CIO13d4.19} CHRYSOSTOMUS.{hom.71} . − Neque autem tunc nominatim proditorem Dominus manifestavit.
Nam sequitur :
Numérotation du verset Io. 13,26 
Respondit Iesus : Ille est cui intinctum panem porrexero.
marg.| Et modus ipse manifestationis168 conversurus erat quia enim ob mensationem verecundatus non est, eodem pane communicans verecundari debuit. CE
Sequitur :
CE ¶Codd. : La88 (220vb) Li449 (133rb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}*
168 manifestationis La88 Li449 Ed1953 ] manifestauitõis La88 *
Et cum intinxisset panem, dedit Iude Simonis Scariothis169.
169 Scariothis La88 Li449 ] Iscariotis Ed1953
marg.| {CIO13d4.20} AUGUSTINUS. 170* − Non, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Iudas solus Christi corpus accepit. Intelligendum est enim quod iam eis omnibus distribuerat Dominus sacramenta corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Iudas erat, sicut Lucas narrat, ac deinde171* ad hoc ventum est ubi, secundum narrationem Ioannis, Dominus, per buccellam tinctam atque porrectam, suum172 exprimit traditorem; fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem. Non enim omnia que tinguntur abluuntur sed, ut inficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquid hec significat173 tinctio, eidem bono ingratum non immerito174* est secuta damnatio. CF cj
Sequitur enim :
cj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 62, § 3.1-12, CCSL 36, p. 484 : «Non autem, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Iudas Christi corpus accepit. Intellegendum est enim quod iam omnibus eis distribuerat Dominus sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Iudas erat, sicut sanctus Lucas euidentissime narrat; ac deinde ad hoc uentum est, ubi secundum narrationem Iohannis apertissime Dominus per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem, fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem. Non enim omnia quae tinguuntur, abluuntur; sed ut inficiantur, nonulla tinguuntur. Si autem bonum aliquid hic significat tinctio, eidem bono ingratum non immerito est secuta damnatio». [FG2018]*
¶Paral.  CMT26d8.20 (nota) [MM2020]
CF ¶Codd. : La88 (220vb) Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
170 Augustinus La88 Li449 Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760)] om. Ed1861 Ed1953
171 ac deinde La88 Li449 ] at demum Ed1953
172 suum La88 Ed1953] fuit cacogr. Li449
173 significat Li449 Ed1953 ] sigt’ La88
174 non inmerito La88 Li449 ] merito Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,27 
Et post buccellam tunc introivit in illum175* Satanas.
175 illum La88 Li449 ] eum Ed1953
marg.| {CIO13d4.21} ORIGENES. In Ioannem. − Attende quod primo quidem non introivit176 satanas in Iudam, sed immisit in cor eius solum ut proderet177 preceptorem, post panem autem in eum ingressus est. Quamobrem nobis cavendum est ne diabolus intrudat in cor nostrum aliquid ignitorum telorum suorum nam si intruserit, insidiatur deinde ut et ipse introeat.ck CG
ck Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «»
CG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
176 introivit] introibit Li449
177 proderet] om. Li449
marg.| {CIO13d4.22} CHRYSOSTOMUS.{hom.71} . − Donec enim fuit in collegio, non audebat insilire, sed extrorsum immittebat; quando vero eum manifestum fecit et expulit, libere in eum de cetero178 exilivit.CH
CH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
178 in eum - de cetero] inv. Li449
marg.| {CIO13d4.23} AUGUSTINUS. 179 − Vel intravit in eum, ut sibi iam traditum plenius possideret. Neque enim non in illo erat quando ad Iudeos de pretio180 tradendi Dominum pactus est, cum Lucas dicatcl : « Intravit autem satanas in Iudam; et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum ». Talis iam venerat ad cenandum; sed post panem introivit in eum, non ut adhuc ut181* alienum temptaret, sed ut proprium possideret.cm CI
cl Lc. 22, 3-4.
cm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 62, § 3.1-13, CCSL 36, p. 484-485 : «Intrauit ergo post hunc panem satanas in Domini traditorem, ut sibi iam traditum plenius possideret, in quem prius intrauerat ut deciperet. Neque enim non in illo erat quando perrexit ad Iudaeos, et de pretio tradendi Domini pactus est, cum haec apertissime Lucas evangelista testetur et dicat : Intrauit autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim; et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum. Ecce ubi ostenditur quod iam intrauerat satanas in Iudam. Prius ergo intrauerat, immittendo in cor eius cogitationem qua traderet Christum; talis enim iam uenerat ad coenandum. Nunc autem post panem intrauit in eum, non ut adhuc alienum tentaret, sed ut proprium possideret». [FG2018]
CI ¶Codd. : Caen Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
179 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
180 de pretio] deprecatio Li449
181 ut²] om. Ed1953
marg.| {CIO13d4.24} ORIGENES. − Decebat enim, ut estimo, per182* panis exhibitionem auferri ab indigno bonum quod se habere credebat. Quo privatus, factus est capax ingressus satane in ipsum.cn CJ
cn Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «»
CJ ¶Codd. : Caen Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
182 per Li449 ] propter Ed1953
marg.| {CIO13d4.25} AUGUSTINUS. 183 − Dicunt autem aliqui : Ita ne hoc meruit panis porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in discipulum satanas? Quibus respondemus, hinc potius nos doceri quam sit cavendum male accipere bonum. Si enim corripitur qui non diiudicat, hoc est non discernit a ceteris cibis Domini corpus, quomodo damnatur184* qui ad eius mensam fingens se amicum, accedit inimicus?CK co
Sequitur :
co ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 62, § 1.6-32, CCSL 36, p. 483 : «Dicunt enim : Itane hoc meruit panis Christi porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in eius discipulum satanas? Quibus respondemus, hinc nos potius doceri quam sit cauendum male accipere bonum. [...] Et de his erat sermo, cum hoc apostolus diceret, qui Domini corpus uelut alium cibum quemlibet indiscrete negligenterque sumebant. Hic ergo si corripitur qui non diudicat, hoc est, non discernit a ceteris cibis Dominicum corpus, quomodo damnatur qui ad eius mensam fingens amicum, accedit inimicus? Si reprehensione tangitur neglegentia conuiuantis, qua poena percutitur uenditor inuitantis? Quid erat autem panis traditori datus, nisi demonstratio cui gratiae fuisset ingratus?». [FG2018]*
¶Paral.   Thomas de Aquino, Summae theologiae tertia pars, q. 81 a. 2, arg. 3.; cf. CMT26d8.19 CMT26d8.20 (vide notam) CLC22d6.3 CIO13d4.20 CIO13d4.25 . [MM2020]
CK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
183 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
184 damnatur] damnatus Ed1953
Et dicit ei Iesus : Quod facis, fac citius.
marg.| {CIO13d4.26} ORIGENES . − Cui autem id ambiguum est quoniam potuit vel Iude vel satane Dominus dixisse quod facis, citius185, provocans adversarium ad pugnam, vel proditorem ad subministrandum dispensationi que erat futura salubris seculo quam non amplius tardari186 nec protrahi, sed pro posse maturari volebat.cp CL
cp Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «»
CL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
185 citius] fac praem. Li449
186 tardari] tardare Li449
marg.| {CIO13d4.27} AUGUSTINUS . 187 − Non tamen precepit facinus188, sed predixit, non tam in perniciem perfidi seviendo, quam ad salutem fidelium festinando.cq CM
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 62, § 4.7-15, CCSL 36, p. 484 : «Non praecepit facinus, sed praedixit Iudae malum, nobis bonum. Quid enim Iudae peius, et quid nobis melius quam traditus Christus, ab illo aduersus illum, pro nobis praeter illum? Quod facis, fac citius. O uerbum libentius parati, quam irati ! o uerbum non tam poenam exprimens proditoris, quam mercedem significans redemptoris ! Dixit enim : Quod facis, fac citius, non tam in perniciem perfidi saeuiendo, quam ad salutem fidelium festinando; quia traditus est propter delicta nostra, et dilexit ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea». [FG2018]
CM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
187 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
188 facinus] facilius Li449
marg.| {CIO13d4.28} CHRYSOSTOMUS . {hom.71} . − Hoc enim quod dicit quod facis, fac citius, non precipientis est neque consiliantis, sed exprobrantis, et ostendentis quoniam ipse nolebat suam proditionem impedire. Sequitur :
Numérotation du verset Io. 13,28 
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
marg.| Multam utique quis hic dubitationem inveniet, si interrogantibus discipuliscr : « Quis est dixit cui ego intingens panem dabo », et tamen non intellexerunt nisi dicatur, quod latenter dixit, ut nullus audiret; et propterea supra pectus Ioannes residens interrogat, quasi ad aurem, ut non fieret proditor manifestus. Fortasse189 enim si Christus eum manifestum fecisset, Petrus utique eum interfecisset. Propterea dicit, quod nullus cognovit recumbentium, sed neque Ioannes nequaquam enim putavit quod discipulus in tantum iniquitatis prodiret quia enim procul a tali iniquitate erat, non de aliis hoc suspicabatur. Veram igitur causam eorum que a Christo dicta sunt ignoraverunt. quid autem estimarent, ostendit evangelista, cum subdit :CN
cr Io. 13, 24.
CN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
189 fortasse] fortassis Li449
Numérotation du verset Io. 13,29 
Quidam190 putabant191 quia loculos habebat Iudas quod dixisset192 ei Iesus : Eme ea que opus sunt nobis ad diem festum; aut ut egenis aliquid daret.
190 Quidam] autem + Li449@ , enim + #Li449 Weber
191 Putabant Li449@ ] putaverunt #Li449
192 quod dixisset Li449@ ] quia dicit #Li449 Weber
marg.| {CIO13d4.29} AUGUSTINUS . 193 − Habebat ergo et194* Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et195 suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiastice pecunie forma est instituta, ut intelligeremus, quod precepit non cogitandum esse de crastino, non ad hoc esse196 preceptum ut nihil pecunie servetur a sanctis; sed ne Deo propter ista serviatur, et propter inopie timorem iustitia deseratur.cs CO
cs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 62, § 4.7-15, CCSL 36, p. 484 : «Habebat ergo et Dominus loculos, et a fidelibus oblata conseruans, et suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intellegeremus quod praecepit non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae seruetur a sanctis; sed ne Deo pro ista seruiatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur». [FG2018]*
CO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
193 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
194 et] om. Ed1953
195 et] om. Li449
196 esse] fuisse Li449
marg.| {CIO13d4.30} CHRYSOSTOMUS. 197*{hom.71} . − Et nimirum nullus discipulorum pecunias afferebat; sed per hoc quod dicit hic, occulte insinuat quod quedam mulieres eum de suis facultatibus nutriebant. qui autem non peram, non virgam, non es iubet deferre, loculos ferebat ad inopum ministerium; ut discas quoniam valde pauperem et mundo crucifixum, huius oportet partis multam facere procurationem; multa enim ad nostram dispensans doctrinam agebat.CP
CP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
197 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO13d4.31} ORIGENES . − Sic igitur Iude Salvator dicebatct : « Quod facis, fac citius ». Ac proditor in hoc tantum ad presens obedivit198 magistro. Accepto namque pane, nullam traxit moram.
Unde sequitur :
ct Io. 13, 27.
198 obedivit] obedit Li449
Numérotation du verset Io. 13,30 
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo.
marg.| Et revera exiit, non solum recedendo de domo in qua tenebatur199 sed omnino egressus est a Iesu. Ego autem opinor quod post panem ingressus Satanas in Iudam, non tolerabat in eodem loco cum Iesu esse. Nulla namque conformitas est Iesu ad Satanam cu. Non frustra autem requiram quare super hoc quod est ‘et accipiens panem’, non adicitur ‘et manducans’. Numquid igitur accepto pane non manducavit Iudas? Post panem enim forsan acceptum a Iuda, non esum, qui semel in cor eius immiserat ut magistrum prodat, timore ductus ne quod immissum fuerat evanesceret usu panis, quam cito panem Iudas recepit, introivit in eum, et statim domum excessit. Aliter quoque non inepte diceturcv, quod sicut qui indigne manducat panem Domini aut bibit eius calicem, in preiudicium sibi comedit atque bibit. Sic panis200 Iesu datus aliis fuit ad salutem, Iude in damnum, ut post panem intraret in eum Satanas.CQ cw
cu Cf. 2Cor. 6, 15.
cv 1Cor. 11, 27-29.
cw ¶FonsG : Origenes, Commentarium in Io. 13, 30, tom. 32, 24 (16) 300-309, GCS 10, p. 467.6-468.13  : «Ὁ μὲν σωτὴρ ἔλεγεν· »Ὃ ποιεῖς, ποίησον τάχιον« τῷ Ἰούδᾳ· ὁ δὲ προδότης ἐν τούτῳ μόνῶ νῦν τῷ διδασκάλῳ πείθεται. λαβὼν γὰρ τὸ ψωμίον οὐκ ἐμέλλησεν οὐδὲ ἐβράδυνεν, ἀλλ᾿ ὡς γέγραπται· »Ἐξῆλθεν εὐθύς«, ποιῆσαι τάχιον κατὰ τὴν πρόσταξιν τοῦ Ἰησοῦ τὸ τῆς προδοσίας ἔργον. 301. καὶ ἀληθῶς »ἐξῆλθεν«· οὐ γἀρ μόνον κατὰ τὸ ἁπλούστερον ἐξῆλθεν ἀπὸ τοῦ οἴκου, ἐν ᾧ τὸ δεῖπνον ἐγίνετο, ἀλλὰ καὶ τέλεον ἐξῆλθεν ἀπὸ τοῦ Ἰησοῦ, ἀνάλογον τῷ »Ἐξῆλθον ἐξ Ἡμῶν«. 302. ἐγὼ δ᾿ οἶμαι ὅτι οὐδὲ ὁ εἰσελθὼς μετὰ τὸ ψωμίον εἰς τὸν Ἰούδαν Σατανᾶς ἐχώρει φέρειν τὸ εἶναι ἐν τῷ αὐτῷ τόπῳ μετὰ τοῦ Ἰησοῦ· οὐδεμία γὰρ συμφώνησις Χριστοῦ πρὸς Βελίαρ ἐστίν. 303. εἰ δὲ μὴ περιέργως ζητῶ τί δήποτε οὐ πρόσκεται τῷ"Λαβὼν τὸ ψωμίον" τὸ"Καὶ φαγών", καὶ αὐτὸς ἐπιστήσεις. .304. ὅπου τῷ »Λαβὼν τὸ ψωμίον« τὸ > Καὶ φαγών<, καὶ αὐτὸς τῷ λαβεῖν· ὡσπερ ἐπὶ τοῦ τῆς εὐλογίας ἄρτου γέγραπται, ὅτι εἶπεν τοῖς μαθηταῖς ὁ Ἰησοῦς·"Λάβετε, φάγετε". 305. ἆρ᾽ οὖν λαβὼν τὸ ψωμίον οὐκ ἔφαγεν ὁ Ἰούδας; φέρε οὖν, εἰ καὶ μὴ μὴ συνᾴδειν τινὰ δόξει τῶν λεχθησομένων τοῖς προειρημένοις, γυμνάσωμεν τὰ κατὰ τὸν τόπον, κρινοῦντος τοῦ ἐντευζομένοις, ὁπότερα χρὴ παραδέξασθαι τῶν λεγομένων. »Βάψας, φησί, τὸ ψωμίον« ὁ Ἰησοῦς, καὶ δῆλον ὅτι ἐάσας αὐτὸ ἐν τῷ τρυβλίῶ λαμβάνει· οὕτω γὰρ νοήσεις τὸ »Βάψας οὖν »τὸ ψωμίον«, ἵνα μὴ παρέλκῃ τὸ λαβεῖν. 307. εἶτα λέγεται ὅτι »Δίδωσιν »Ἰούδᾳ Σίμωνος Ἰσκαριώτου. καὶ μετὰ τὸ ψωμίον τότε εἰσῆλθεν »εἰς ἐκεῖνον ὁ Σατανᾶς«. »μετὰ τὸ ψωμίον« οὖν, τάχα μὴ βρωθὲν ὑπὸ τοὺ Ἰούδα, προλαβόντος τοῦ εἰσελθόντος εἰς τὸν Ἰούδαν Σατανᾶ τὴν χρῆσιν τοῦ ψωμίου, ἵνα μὴ ὄνηται ὁ Ἰούδας τῆς ἀπὸ τοῦ Ἰησοῦ δόσεως τοῦ ψωμίου. 308. τὸ μὲν γὰρ εἶχεν δύναμιν ὠφελητικὴν τῷ χρησομένῶ· ὁ δὲ ἅπαξ βαλὼν αὐτοῦ εἰς τὴν καρδίαν ἵνα παραδῷ τὸν διδάσκαλον, φοβούμενος μὴ τὸ βεβλημενον ἐκτέσῃ τοῦ βληθέντος διὰ τῆς τοῦ ψωμίου χρήσεως, προλαβὼν ἅμα τῷ λαβεῖν τὸν Ἰούδαν τὸ ψωμίον εἰσῆλθεν εἰς αὐτόν, ὅτε καὶ εἰρημένου τοῦ »ὃ »ποιεῖς ποίησον τάχιον« λαβὼν τὸ ψωμίον ὁ Ἰούδας »ἐξῆλθεν »εὐθύς«. 309. καὶ οὕτως δ᾿ ἂν οὐκ ἀπιθάνως εἰς τὸν τόπον λέγοιτο· ὥσπερ ὁ ἀναξίως ἐσθίων τὸν ἄρτον τοῦ κυρίου ἢ πίνων αὐτοῦ τὸ ποτήριον εἰς κρῖμα ἐσθίει καὶ πίνει, τῆς μιᾶς ἐν τῷ ἄρτῳ κρείττονος δυνάμεως καὶ ἐν τῷ ποτηρίῳ ὑποκειμένῃ μὲν διαθέσει καρείττονι ἐνεργαζομένης τὸ βέλτιον, χείρονι δὲ ἐμποιούσης τὸ κρῖμα· οὕτω τὸ ἀπὸ τοῦ Ἰησοῦ ψωμίον ὁμογενὲς ἦν τῷ δοθέντι καὶ τοῖς λοιποῖς ἀποστόλοις ἐν τῷ »Λάβετε, φάγετε«, ἀλλ᾿ ἐκείνοις μὲν εἰς σωτηρίαν, τῷ δὲ Ἰούδᾳ εἰς κρῖμα, ὡς μετὰ τὸ ψωμίον εἰσεληλυθέναι εἰς αὐτὸν τὸν Σατανᾶν». [MM2021]
CQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
199 tenebatur] cenabatur Li449
200 panis] a + Li449
marg.| marg.|{CIO13d4.32} CHRYSOSTOMUS. {hom.71} . − Subdit autem :
Erat autem nox,
marg.| ut discas Iude temeritatem, quoniam neque tempus eum tenuit ab impetu.CR
CR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d4.33} ORIGENES. 201* −  Nox etiam sensibilis instar extitit obducte noctis in anima Iude.CS cx
cx ¶FonsG : Origenes, Commentarium in Io. 13, 30, tom. 32, 24 (16) 313, GCS 10, p. 468.27-28  : «εἰ δὲ χρὴ ὡς μὴ εἰκῆ παρερριμμένον ὑπὸ τοῦ εὐαγγελιστοῦ ἐξετάσαι καὶ τὸ «Ἦν δὲ νύξ», λεκτέον ὅτι συμβολικῶς τότε ἡ αἰσθητὴ νὺξ ἦν, εἰκὼν τυγχάνουσα τῆς γενομένης ἐν τῇ ψυχῇ Ἰούδα νυκτός»
<ex quo> =   Cordier , Catena graecorum patrum in Io. [CPG C145], p. 346. [MM2020]
CS ¶Codd. : La88 (221rb) Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2020}
201 Origenes] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO13d4.34} GREGORIUS. Secundo Moralium. 202* − A qualitate enim temporis, finis exprimitur accusationis203* dum non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Iudas exisse perhibetur.CT cy
cy ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 2, § 2, CCSL 143, lin. 26 sqq : «A qualitate quoque temporis finis exprimitur actionis sicut non rediturus ad ueniam, ad traditionis perfidiam nocte iudas exisse perhibetur, cum egrediente illo, ab euangelista dicitur : erat autem nox.».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 25, PL 73, 1251.51 [MM2020]
CT ¶Codd. : La88 (221rb) Li449 (134ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
202 .II.] om. Ed1953
203 accusationis] actionis Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,
distinctio 5 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO13d5.1} ORIGENES. 204* − Post evenientia ex prodigiis necnon ex transfiguratione preconia, initium glorificandi Filii hominis fuit exitus Iude a205 loco ubi morabatur Iesus, cum satana qui in206* eum ingressus est.
Unde dicitur :
204 Origenes] Chrysostomus Cbg133* ( corrector corr. marg. ) , + In Iohannem Ed1953
205 Iude a] iudea Li449, in iudea Cbg133*
206 in] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,31 
Cum ergo exisset dicit207* Iesus : Nunc clarificatus est Filius hominis.
207 dicit] dixit Ed1953
marg.| Non enim immortalis unigeniti Verbi sed hominis qui factus est ex semine David, gloria hic narratur. Si enim in morte Christi glorificantis208 Deum illudcz verum est :
cz Col. 2, 15.
208 glorificantis] glorificatus Cbg133
« Exuens principatus et potestates », transduxit209* confidenter triumphans in ligno, et illudda : « Concilians210 per sanguinem crucis sue sive que in terra211* sive que in celis212*», in his omnibus glorificatus est Filius hominis, Deo etiam glorificato in eo.
Unde sequitur :
Et Deus clarificatus est in eo
marg.| quia non est Christum clarificari213, nisi cum eo quoque glorificetur et Pater. At quoniam quicumque glorificatur, ab aliquo glorificatur. Si queras de eo quod214 clarificatus est Filius hominis, a quo? Respondens subdit : CU db
db Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «».
<Non hab.>   Cordier , Catena graecorum patrum in Io. [CPG C145]. [MM2020]
CU ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
213 clarificari] glorificari Ed1953
214 quod] est + Li449
Numérotation du verset Io. 13,32 
Si Deus clarificatus est in eo et Deus215 clarificabit216 eum in semetipso.
215 Deus] iter. #Li449
216 clarificabit Weber ] clarificavit Li449@
marg.| {CIO13d5.2} CHRYSOSTOMUS. 217*{hom.71} . − Hoc est per seipsum, non per alium.
Sequitur :
217 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et continuo clarificabit eum?
marg.| Q uasi dicat : non post longum tempus, sed confestim in ipsa cruce ea que clara sunt apparebunt. sol namque aversus est, Petre scisse sunt, multa corpora eorum qui dormierant surrexerunt. Hac autem via eas que ceciderant, cogitationes discipulorum restituit, et suadet non solum non tristari, sed etiam letari. CV
CV ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO13d5.3}* AUGUSTINUS. 218 − Vel aliter. Exeunte immundo, omnes mundi cum suo mundatore manserunt. Tale aliquid erit cum zizaniis a tritico separatisdc : « Iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui »dd . Hoc futurum previdens Dominus discedente Iuda, tamquam zizaniis separatis219, remanentibus tamquam tritico apostolis sanctis, dicit 220* : N unc clarificatus est Filius hominis tamquam diceret : Ecce in illa mea clarificatione quid erit, ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum : Nunc221 significata est clarificatio Filii hominis; sed   nunc clarificatus est Filius hominis sicut non est dictum : Petra significabat222* Christum sed « petra erat Christus »de . Solet enim loqui Scriptura, res significantes, tamquam illa223 que significantur appellans. Est autem clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Unde adiunxit 224 * :   Et Deus clarificatus est in eo . Denique tamquam ista exponens, adiungit et dicit :   Si Deus 225*   clarificatus est in eo , quia non venit facere voluntatem suam sed voluntatem eius qui eum misit :   Et Deus clarificabit eum in semetipso ut natura humana que a Verbo eterno226* suscepta est, etiam immortali eternitati donetur.
Sequitur :
dc Cf. Mt. 13, 30.
dd Mt. 13, 43.
de 1Cor. 10, 4.
218 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
219 Iusti fulgebunt… zizaniis separatis] om. hom. Li449
220 dicit] dixit Ed1953
221 Nunc] + autem Li449
222 significabat] significat Ed1953
223 illa] iter. Li449
224 adiunxit] adiungit] Ed1953
225 Deus] Filius Ed1953
226 a verbo eterno] ab eterno Verbo Ed1953
Et continuo clarificabit eum.
marg.| Resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine seculi, sed continuo futuram, hac attestatione predicens. Potest et de ista clarificatione dictum videri : Nunc clarificatus est Filius hominis, ut quod ait   nunc , non ad imminentem passionem, sed ad vicinam resurrectionem pertinere credatur; tamquam fuerit factum quod erat tam proxime iam futurum.df CW
df ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 63, § 2.23-41, § 3.2-25, CCSL 36, p. 487-488 : «[§ 2] Ille quippe exierat, propter quem dictum erat eis : Et uos mundi estis, sed non omnes. Exeunte itaque immundo, omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore manserunt. Tale aliquid erit cum uictus a Christo transierit hic mundus, et nemo in populo Christi remanebit immundus; cum zizaniis a tritico separatis, iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui. Hoc futurum praeuidens Dominus, et nunc significatum esse contestans, discedente Iuda tamquam zizaniis separatis, remanentibus tamquam tritico apostolis sanctis : Nunc, inquit, clarificatus est Filius hominis, tamquam diceret : Ecce in illa mea clarificatione quod erit, ubi malorum nullus erit, ubi bonorum nullus perit. Sic autem non est dictum : Nunc significata est clarificatio Filii hominis; sed dictum est : Nunc clarificatus est Filius hominis, quemadmodum non est dictum : Petra significabat Christum; sed : Petra erat Christus. Nec dictum est : Bonum semen significabat filios regni, aut, zizania significabant filios maligni; sed dictum est : Bonum semen hi sunt filii regni; zizania autem, filii maligni. Sicut ergo solet loqui scriptura, res significantes tamquam illas quae significantur appellans, ita locutus est Dominus dicens : Nunc clarificatus est Filius hominis, posteaquam separato inde nequissimo, et secum remanetibus sanctis, significata est glorificatio eius, quando separatis miquis manebit in aeternitate cum sanctis. [§ 3] Ipsa est enim clarificatio filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Si enim non ipse in seipso, sed Deus   in illo clarificatur, tunc illum Deus in se clarificat. Denique tamquam ista exponens, adiungit, et dicit : Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso. Hoc est : Si Deus clarificatus est in eo, quia non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit illum; et Deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana in qua est filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur. Et continuo, inquit, clarificabit eum. Resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram hac adtestatione praedicens. Ipsa est enim clarificatio, de qua evangelista iam dixerat, quod paulo ante commemoraui, quia propterea nondum Spiritus datus erat illo nouo modo in eis, quibus fuerat eo modo post resurrectionem credentibus dandus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus; id est nondum fuerat mortalitas immortalitate uestita, et in aeternam uirtutem temporalis infirmitas commutata. Potest et de ista clarificatione dictum uideri : Nunc clarificatus est Filius hominis; ut quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad uicinam resurrectionem pertinere credatur, tamquam fuerit factum quod erat tam proxime iam futurum. Hodie Dilectioni uestrae ista suffecerint; cum donauerit Dominus, de consequentibus disseremus». [FG2018]
CW ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022} {FG2023}
marg.| {CIO13d5.4} HILARIUS . De Trinitate. 227 − Quod autem Deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei intellecta est gloria, quasi corpus ex nature divine consociatione gloriam mutuaret. quod vero quia glorificatus in eo Deus est, ideo glorificavit eum in se, ut qui regnat in gloria que ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat, toto iam in Deo ex ea qua homo est dispensatione mansuro. Nec sane de tempore tacuit, dicens : Et continuo clarificabit eum ut quia prodeunte ad proditionem Iuda, gloriam que sibi post passionem, consecuta 228 resurrectione, futura esset, significasset in presens, eam qua in se Deus eum clarificaturus esset, in posterum reservaret, Dei in eo gloria per virtutem resurrectionis ostensa; ipso vero in Dei gloria ex subiectionis dispensatione mansuro.dg CX
dg ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 11, CCSL 62A, c. 42.14 sqq. : «Nam quod Deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei gloria intellecta per corpus est, gloria Dei per gloriam fili hominis intellegenda. Quod uero quia glorificatus in eo Deus est, ideo glorificauit eum Deus in se, per incrementum glorificati in eo Dei glorificauit eum in se Deus : ut quia iam regnat in gloria, quae ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat. In se enim eum Deus glorificauit, id est ea natura qua Deus est quod est, ut sit Deus omnia in omnibus, toto iam in Deum ex ea qua homo est dispensatione mansuro. Nec sane de tempore tacuit dicens : Et Deus glorificauit eum in se, et Deus protinus glorificauit eum : ut quia prodeunte ad proditionem Iuda gloriam, quae sibi post passionem consecutura resurrectione futura esset, significasset in praesens, eam qua in se eum Deus glorificaturus esset in posterum reseruaret, Dei in eo gloria per uirtutem resurrectionis ostensa, ipso uero in Dei gloriam, id est Deum omnia in omnibus ex subiectionis dispensatione mansuro». [MM2020]
CX ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
227 De Trinitate] .X. praem. La88 , .XI. praem. Li449
228 consecuta] consecutura Li449
marg.| {CIO13d5.5} HILARIUS. Nono de Trinitate. 229* − Primam autem significationem huius dicti230 non ambiguam existimo cum ait : Nunc clarificatus est Filius hominis. Gloria enim non verbo, sed carni acquirebatur. Hoc vero quod sequitur : - Et Deus clarificatus est in eo - quid significet interrogo. Et cum non alius sit Filius hominis, neque alius231 Filius Dei « Verbum enim caro factum est »dh , requiro quis in hoc Filio hominis, qui et Filius Dei est, glorificatus sit Deus. Et videamus quid sit hoc quod tertio dicitur : Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit 232 eum in semetipso. Homo utique non per se glorificatur, neque rursum qui in homine glorificatur Deus, licet gloriam accipiat, non tamen aliud ipse quam Deus est. Utique aut Christum necesse est esse qui glorificatur in carne, aut Patrem qui glorificatur in Christo. Si Christus est Deus, certe Christus est qui glorificatur in carne si Pater, sacramentum est unitatis, cum Pater glorificatur in Filio. De eo vero quod glorificatum in Filio hominis Deum Deus glorificat in seipso, in quo relicta facultas exerende impietatis existimatur, ne secundum nature veritatem verus Deus Christus sit. Numquid enim extra se est quod glorificat in seipso? Quem enim in seipso Pater glorificat, in eius gloria confitendus est; et qui in Patris gloria glorificandus est, in his intelligendus est esse in quibus est Pater.di CY
dh Io. 1, 14.
di ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 9, CCSL 62A, c. 40.18 sqq. : «Et primam quidem dicti sui significationem non ambiguam existimo, cum ait : Nunc honorificatus est filius hominis. Gloria enim omnis non uerbo, sed carni adquirebatur, id est non natiuitati Dei, sed nati hominis dispensationi. Hoc uero quod sequitur quid significet, interrogo : et Deus honorificatus est in eo. Honorificatum enim in eo Deum audio, et quid istud sit secundum intellegentiam tuam, heretice, ignoro. Deus in eo honorificatus est, in filio utique hominis; et quaero an filius hominis idem sit et Filius Dei. Et cum non alius sit filius hominis, neque alius sit Filius Dei, uerbum enim caro factum est, et cum qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius; requiro quis in hoc filio hominis, qui et Filius Dei est, glorificatus sit Deus : quia in filio hominis, qui et Filius Dei est, glorificatus Deus est. Et quia in filio hominis, qui et Filius Dei est, glorificatus Deus est, uideamus quid sit hoc quod tertium subditur : Si Deus glorificatus est in eo, et Deus honorificauit eum in se. Quod istud, rogo, sacramenti mysterium est? Deus in filio hominis glorificato glorificatum Deum glorificat in sese. In filio hominis Dei gloria est, et gloriam Dei in gloria fili hominis Deus glorificat in sese. Homo utique non per se glorificatur. Neque rursum qui in homine glorificatur Deus, licet gloriam accipiat, non tamen aliud ipse quam Deus est. Aduero cum, glorificato filio hominis, glorificans Deum Deus glorificet in sese, inuenio naturae gloriam in gloriam naturae naturam glorificantis adsumi. Non enim se Deus glorificat, sed glorificatum in homine Deum glorificat in sese. Quod autem glorificat in sese, licet non se glorificet, tamen in naturae suae gloriam naturam glorificans adsumit. Et cum glorificans Deum Deus, quia glorificatus in homine sit, glorificet in sese, eum quem glorificauit Deum in se inesse demonstrat, cum eum glorificet in sese. Adfers nunc, quisquis es heretice, flexuosae doctrinae tuae ineuolubiles quaestiones!. Quae cum se nodis suis inligent, in nullo tamen agmine haerendi molestiam continebunt. Filius enim hominis glorificatur, et glorificatur in eo Deus, et Deus glorificatum eum in homine glorificauit in sese. Non enim idipsum est glorificari filium hominis, quod et glorificari in filio hominis Deum, uel glorificare in sese glorificatum in homine Deum. Loquere hoc secundum inpietatis tuae sensum uerbis tuis, quid uelis esse glorificari in filio hominis Deum. Vtique aut Christum necesse est esse qui glorificatur in carne, aut Patrem qui glorificetur in Christo. Si Christus est, Deus certe Christus est, qui glorificatur in carne. Si Pater est, sacramentum unitatis est, cum Pater glorificetur in Filio. Aut Christum confitendo, Deum etiam inuitus loqueris; aut Patrem Deum intellegendo, naturam Dei Patris non negabis in Christo. Adque haec de glorificato filio hominis et glorificato in eodem Deo dicta sint. De eo uero quod glorificatum in filio hominis Deum Deus glorificat in sese, in quo tandem tibi relictam facultatem exserendae inpietatis existimas, ne secundum naturae ueritatem uerus Deus Christus sit? Christum enim Deus natum hominem glorificat in sese : numquid extra se est, quod glorificat in sese? Reddidit enim in se Christo gloriam, quam apud se habuit. Et cum in formam Dei adsumptio formae seruilis adsumitur, in se glorificatur glorificatus in homine Deus, qui ante uacuitatis dispensationem in se erat, et per formam sui et per naturam natiuitatis unitus. Natiuitas enim non nouae neque alienae naturae Deum fecerat, sed naturalis Filius Patri naturali generatione substiterat. Et cum post natiuitatem hominis glorificatus in homine, in naturae suae rursum gloriam clarescit, in se eum Deus clarificat, cum in naturae paternae gloriam, ab ea per dispensationem euacuatus, adsumitur. Concludit autem audacissimum inpietatis tuae furorem apostolica fides, ne quo licentia liberae intellegentiae euageris, cum ait : Et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Iesus in gloria Dei Patris. Quem enim in sese Pater glorificauit, in eius gloria confitendus est. Et qui in Patris gloria confitendus est, et quem in se Pater glorificauit, in his sine dubio intellegendus est esse quibus Pater est : cum et in se eum glorificauerit, et in gloria eius sit confitendus. Non enim hic nunc tantummodo in gloria Dei est, sed in gloria Dei Patris est». [MM2020]
CY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
229.IX. La88 Li449] om. Ed1953
230 significationem- huius dicti] inv. Li449
231 alius] aliud Li449
232 clarificabit] clarificavit Li449
marg.| {CIO13d5.6} ORIGENES . In Ioannem. − Vel aliter. Nomen glorie non hic accipitur iuxta quosdam paganorum, qui definiunt gloriam esse a pluribus collata preconia. Palam est enim quod hoc aliud est ab eo quod in Exodo diciturdj : « quod gloria Dei repletum est tabernaculum », et quod aspectus Moysi glorificatus erat : quantum enim ad corporalia divinior quedam apparitio contigit in tabernaculo, necnon in facie Moysi cum Deo locuti; quantum ad anagogiam vero gloria Dei dicitur esse que apparuit quoniam deificatus233 ac transcendens cuncta materialia intellectus, ut scrutetur divinam visionem in his que cernit, deificatur ut hoc sit tropice quod234 glorificata est facies Moysi, eo facto divino secundum intellectum. nulla autem comparatio fuit excellentie Christi ad cognitionem Moysi glorificantem faciem anime eius : totius enim divine glorie fulgorem esse Filium estimo, dicente Paulodk : Qui cum sit splendor glorie et figura substantie eius235; quinimmo proveniunt ab hac totius glorie luce singulares splendores ad totam rationalem creaturam non enim arbitror quempiam totum posse capere totius divine glorie236 fulgorem, nisi Filium eius. Inquantum igitur non erat notus Filius mundo, nondum in mundo glorificatus erat; cum autem Pater aliquibus de mundo existentibus tradidit Iesu notitiam, tunc glorificatus est Filius hominis in his qui cognoverunt eum; et hoc dedit gloriam cognoscentibus nam qui libera facie divinam gloriam intuentur, secundum eamdem transfigurantur imaginem a gloria glorificati in glorificantium gloriam. cum igitur appropinquavit ad eam dispensationem, qua mundo notus debebat gloriam promereri in gloria glorificantium ipsum, ait nunc clarificatus est Filius hominis. et quia « nullus novit Patrem nisi Filius, et237 cui revelaverit Filius »dl , debebat autem ex dispensatione depromere Patrem Filius, ob238 hoc etiam Deus glorificatus in illo dignoscitur. vel hoc quod est et Deus clarificatus est in eo, cum illo perscrutaberisdm : « Qui me videt, et Patrem meum videt239 ». Nam videbitur240 in verbo, cum Deus existat, et imago invisibilis Dei, qui genuit eum Pater. Amplius autem sic quoque clarius que sunt in hoc loco capientur. velut enim per quosdam nomen Dei blasphematur in gentibus, sic per sanctos, quorum bona gesta coram hominibus plenissime241 discernuntur, celsi Patris nomen extollitur. in quo vero adeo242 glorificatus est, ut in Iesu, dum peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius cum ergo talis est Filius, glorificatus est, et Deus glorificatus est in eo. at si Deus in eo glorificatus est, recompensat ei Pater maius illo quod Filius hominis exercuit. Longe enim superstans est gloria in Filio hominis cum glorificat eum Pater, quam in Patre cum in243 illo glorificatus est et decebat prepotentem maiorem rependere gloriam. Deinceps quoniam statim hec erant futura (dico autem Filium hominis in Deo glorificari), ob hoc subiecit244 :CZ
dj Ex. 40, 32-33.
dk Hbr. 1, 3.
dl Mt. 11, 27.
dm Io. 14, 9.
CZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
233 deificatus] deficatus cacogr. Li449
234 quod] que Li449
235 et…eius] om . Li449
236 divine glorie] inv. Li449
237 et] etsi Li449
238 ob] olim Li449
239 meum videt] vidit Li449
240 videbitur] videtur Li449
241 plenissime] politissima Li449
242 adeo] a Deo Li449
243 in] om. Li449
244 subiecit] subicit  Li449
Et continuo glorificabit245 eum.
245 glorificabit] clarificabit Li449@ #Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 13,
distinctio 6 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO13d6.1} AUGUSTINUS. 246 − Cum dixisset superius dn : Et continuo clarificabit eum , ne putarent quod sic eum clarificaturus esset Deus ut non eis coniungeretur ulterius ea conversatione que in terra est, adiecit atque ait :
dn Io. 13, 32.
246 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 13,33 
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum,
marg.| tamquam diceret : Continuo quidem resurrectione clarificabor, non tamen continuo ascensurus in celum. Sicut enim scriptum est in Actibus apostolorumdo , fecit247* cum eis post resurrectionem quadraginta dies. Hos igitur quadraginta dies significavit dicendo : Adhuc modicum vobiscum sum .DA dp
do Cf. Act. 1, 3.
dp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 63, § 2.23-41, CCSL 36, p. 487 : «Ne putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis coniungeretur ulterius ea conuersatione qua in terra est. Adhuc modicum, inquit, uobiscum sum, tamquam diceret : Continuo quidem resurrectione clarificabor; non tamen continuo adscensurus in caelum, sed adhuc modicum uobiscum sum. Sicut enim scriptum est in Actibus Apostolorum, fecit cum eis post resurrectionem quadraginta dies intrans et exiens, manducans et bibnes, non quidem habens esuriendi ac sitiendi egestatem, sed usque ad ista carnis insinuans ueritatem, quae cibandi ac potandi iam non habebat necessitatem, sed potestatem. Hos ergo quadraginta dies significauit dicendo : Adhuc modicum uobiscum sum, an ali quid aliud? Potest enim et sic intellegi : Adhuc modicum uobiscum sum; Adhuc, sicut uos, in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret; quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit diebus, ut dictum est, quadraginta exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae». [FG2018]*
DA ¶Codd. : Li449 (135rb) Ed1953 {MM2020}
247 fecit] fuit Ed1953
marg.| {CIO13d6.2} ORIGENES. 248* − Per hoc autem quod dicit : filioli , ostendit adhuc imminentem animabus eorum parvitatem. Hi autem quibus nunc249 dicit   filioli , post resurrectionem fiunt fratres sicut et antequam essent filioli, fuerunt servi.DB dq
dq Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «».
DB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
248 Origenes] + in Ioannem Ed1953
249 quibus nunc] inv. Li449
marg.| marg.| {CIO13d6.3}* AUGUSTINUS. − [a] Potest etiam et sic intelligi : Adhuc sicut vos250 in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret. Cum illis quidem fuit postquam resurrexit, exhibitione presentie corporalis; sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humane251. [c] Apud alium enim Evangelistamdr post resurrectionem ait : « Hec locutus sum vobis, dum252 adhuc essem vobiscum », idest in carne mortali cum essem sicutetvos. Tunc enim in eadem quidem carne erat, sed cum illis in eadem mortalitate iam non erat. [b] Est et alia divina presentia sensibus ignota mortalibus, de qua idem dicitds : « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi ». Hoc non est   adhuc modicum sum 253   vobiscum. N on enim modicum est usque ad consummationem seculi. Aut si et hoc modicum est, quia in oculis Dei “mille anni sunt dies unus”dt , non tamen hoc significare voluisse254 credendus est nunc, quando secutus adiunxit :   Quo ego vado, vos non potestis venire. Numquid enim post consummationem seculi, quo ipse vadit, venire non poterant? Dequibus postea dicturus estdu : « Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum ». | DC dv ||
dr Lc. 24, 44.
ds Mt. 28, 20.
dt Cf. Ps. 89, 4; 2Pt. 3, 8.
du Io. 17, 24.
dv ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 64, § 1.25-30, CCSL 36, p. 489 : «Potest enim et sic intellegi : Adhuc modicum uobiscum sum; Adhuc, sicut uos, in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret; quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit diebus, ut dictum est, quadraginta exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 64, § 2.1-15, CCSL 36, p. 489 : «Est et alia diuina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit : Ecce ego uobiscum sum, usque ad consummationem saeculi. Hoc certe non est : Adhuc modicum uobiscum sum; non enim modicum est usque ad consummationem saeculi. Aut si et hoc modicum est (uolat enim aetas, et in oculis Dei mille anni sicut dies unus, aut sicut uigilia in nocte, non tamen hoc significare uoluisse credendus est nunc, quandoquidem secutus adiunxit : Quaeritis me, et sicut dixi Iudaeis, quo ego uado, uos non potestis uenire. Vtique post hoc modicum quo uobiscum sum : Quaeritis me, et quo ego uado, uos non potestis uenire. Numquid post consummationem saeculi, quo ipse uadit, uenire non poterunt? Et ubi est quod aliquanto post in hoc ipso sermone dicturus est : Pater, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum? Non ergo de illa sua cum suis praesentia, qua cum illis est usque ad consummationem saeculi, nunc locutus est, ubi ait : Adhuc modicum uobiscum sum; sed uel de infirmitate mortali, qua cum illis erat usque ad passionem suam; aut de praesentia corporali, qua cum illis futurus erat usque ad adscensionem suam. Quodlibet horum quis eligat, cum fide non litigat». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 64, § 3.4-11, CCSL 36, p. 489 : «Ne cui autem uideatur abhorrere iste sensus a uero, quo dicimus Dominum mortalis carnis communionem, in qua cum discipulis usque ad passionem fuit, significare potuisse dicendo : Adhuc modicum uobiscum sum; apud alium quoque evangelistam post resurrectionem uerba eius adtendat, ubi ait : Haec locutus sum uobis, cum adhuc essem uobiscum. Quasi tunc non erat cum ipsis simul adsistentibus, uidentibus, tangentibus, coHoquentibus. Quid est ergo : cum adhuc essem uobiscum, nisi, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et uos? Tunc enim quidem in eadem carne resuscitatus erat; sed cum illis in eadem mortalitate iam non erat». [FG2018]
DC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
250 vos] nos Li449
251 Cum illis…humane] quia postquam resurrexit cum illis quidem fuit consortio infirmitatis humane Li449
252 dum] cum Li449
253 sum] sine cacogr. Li449
254 voluisse] voluisset Li449
marg.| {CIO13d6.4} ORIGENES. 255* − Intrinsecus autem sciscitaberis, an post multum non fuit cum eis non ideo256 quod non aderat illis secundum carnem; sed eo modico consummato, « vos scandalizabimini in me in ista nocte »dw , et sic non erit cum eis qui cum dignis tantummodo conversatur. sed si cum eis non erat, nihilominus ipsi quesituri erant Iesum; velut Petrus post negationem graviter plorabat querens puto Iesum.
Et ideo sequitur :
dw Mc. 14, 24.
255 Origenes] + In Ioannem Ed1953
256 ideo] a Deo Li449
Queritis me et, sicut dixi Iudeis, quo ego vado vos non potestis venire.
marg.| Querere Iesum, est verbum querere, sapientiam, iustitiam, veritatem257, divinam virtutem, que omnia Christus est. volentibus ergo discipulis sequi Iesum non quippe velut rudiores arbitrantur corporaliter, sed ut significat illuddx : « Qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest meus esse discipulus », ait nunc Dominus quo ego vado vos non potestis venire; nam etsi vellent sequi verbum et illud confiteri, tamen nondum erant validi circa hoc cum « nondum esset Spiritus datus, eo quod Iesus non258 erat glorificatus »dy .dz DD
dx Lc. 14, 27.
dy Io. 7, 39.
dz Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «».
DD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
257 veritatem] et + Li449
258 non] nondum Li449
marg.| {CIO13d6.5} AUGUSTINUS. − Vel hoc dicit quia [b] adhuc minus idonei erant sequi. [c] Moriturum Dominum pro iustitia quomodo enim iam fuerant secuturi adhuc259* martyrio non maturi? Aut iturum Dominum ad immortalitatem carnis, quomodo iam fuerant secuturi, non quandolibet morituri sed in fine seculi resurrecturi? Aut iturum Dominum ad sinum Patris quomodo iam erant secuturi, cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in caritate. [a] Iudeis autem cum hoc diceret, non addidit modo . Ipsi autem |pecia 29| 260 non poterant venire tunc quo ille ibat sed poterant postea. DE ea
ea ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 64, § 1.25-30, CCSL 36, p. 490 : «[a] Hoc est, modo non potestis. Iudaeis autem cum hoc diceret, non addidit modo. Isti itaque uenire non poterant tunc quo ille ibat, sed poterant postea; nam hoc apostolo Petro apertissime paulo post ait. Cum enim dixisset ille : Domine, quo uadis? respondit ei : Quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. Sed hoc quid sit, non negligenter est praetereundum. Quo enim sequi tunc non poterant discipuli Dominum, sed postea poterant? Si dixerimus ad mortem : homini nato quod inuenitur tempus, quo ad moriendum non sit idoneus; quandoquidem talis est in corpore corruptibili hominum sors, ut non sit in ea facilior uita quam mors? Non igitur [b] adhuc minus idonei erant sequi Dominum ad mortem, sed minus idonei erant sequi Dominum ad uitam quae non habet mortem. Illo quippe ibat Dominus, ut surgens a mortuis iam non moreretur, et mors ei ultra non dominaretur. [c] Moriturum quippe Dominum pro iustitia quomodo iam fuerant secuturi, adhuc martyrio non maturi? Aut iterum Dominum ad immortalitatem carnis, quomodo iam fuerant secuturi, quandolibet morituri, sed in saeculi fine resurrecturi? Aut iturum Dominum ad sinum Patris, nec relicturum eos, unde nec recessit cum uenisset ad eos, quomodo iam fuerant secuturi, cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in caritate? Ideoque docens quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat : Mandatum, inquit, nouum do uobis, ut diligatis inuicem. Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus; sed de his sermo uberior in aliud tempusest differendus». [FG2018]
DE ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}*
259 adhuc] om. Ed1953
260 ipsi autem] + « xxix pecia » marg. Li449 (135vb)
marg.| Et ideo subdit :
Et vobis dico modo.
marg.| {CIO13d6.6} ORIGENES. − Quasi dicat : Et vobis dico non absque additione huius adverbii   modo . Iudei namque quos previdebat in suis facinoribus morituros, non261 in brevi tempore, non valebant pergere quo Iesus ibat sed discipuli post breve tempus poterant sequi Verbum.eb DF
eb Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «».
DF ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
261 non] om. Ed1953
marg.| {CIO13d6.7} CHRYSOSTOMUS. 262 {hom.71} . − Ne autem audientes discipuli, sicut dixi Iudeis, estiment similiter et in eos dictum esse, adiecit : DG
DG ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2022}*
262 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
Filioli.
marg.| {CIO13d6.8} ORIGENES. 263* − Quod est exprimentis eminentem264* adhuc anime discipulorum modicitatem. Fiunt autem post resurrectionem hi quibus prius265* dixit Filioli , fratres, sicut et prius servi fuerant antequam essent   filioli .DH ec
ec Origenes, Commentarium in Io. #, #, tom. 32, # (#) #, GCS 10, p. 0#  : «».
DH ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
263 Origenes] + In Ioannem Ed1953
264 eminentem] imminentem Ed1953
265 prius] om. Ed1953
marg.| {CIO13d6.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.71} . − Hoc autem dicit eum qui in seipsum est, erigens discipulorum amorem. cum enim viderimus aliquos dilectissimorum discedentes, exardescimus, et maxime cum viderimus eos in locum abeuntes in quem non est possibile nobis abire. simul etiam ostendit quoniam mors eius quedam translatio est et transpositio melior ad loca mortalia corpora non suscipientia.DI
DI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d6.10} AUGUSTINUS. 266 − [a] Docens autem quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat267 subiungit :
266 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
267 antecedebat] antedebat cacogr. Li449
Numérotation du verset Io. 13,34 
Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem.
marg.| [b] Nonne iam hoc erat mandatum in antiqua lege Dei268, ubi scriptum ested : « Diliges proximum tuum tamquam teipsum ». Cur ergo novum mandatum appellatur a Domino an quia exuto vetere induit nos hominem novum? Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio, quam Dominus, ut a carnali dilectione distingueret, addidit :
ed Lv. 19, 18.
268 lege Dei] inv. Li449
Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem,
marg.| non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines, quia homines sunt; sed sicut se diligunt qui269 Dei sunt et Filii Altissimi omnes, ut sint Filio eius unico fratres, ea dilectione invicem diligentes qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem ubi satiabitur270 in bonis desiderium eorum.ee DJ
ee ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 64, § 4.25-27, CCSL 36, p. 490 : «Ideoque docens quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat : Mandatum, inquit, nouum do uobis, ut diligatis inuicem. Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus; sed de his sermo uberior in aliud tempus est differendus». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 65, § 1.3-36, CCSL 36, p. 490-491 : «Nonne iam erat hoc mandatum in antiqua Dei lege, ubi scriptum est : Diliges proximum tuum tamquam teipsum? Cur ergo nouum appellatur a Domino, quod tam uetus esse conuincitur? An ideo est mandatum nouum, quia exuto uetere induit nos hominem nouum? Innouat quippe audientem, uel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio quam Dominus ut a carnali dilectione distingueret, addidit : sicut dilexi uos. Nam diligunt inuicem mariti et uxores, parentes et filii, et quaecumque alia inter se homines necessitudo humana deuinxerit (ut taceamus de dilectione culpabili atque damnabili, qua diligunt inuicem adulteri et adulterae, scortatores et meretrices, et quoscumque alios non humana necessitudo, sed humanae uitae noxia turpitudo coniungit). [...] Propter quod pro inuicem sollicita sunt membra in ea; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Audiunt enim, atque custodiunt : Mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines, quoniam homines sunt; sed sicut se diligunt, quoniam dii sunt et filii Altissimi omnes, ut sint Filio eius unico fratres, ea dilectione inuicem diligentes, qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem qui sufficiat eis, ubi satietur in bonis desiderium eorum. Tunc enim aliquid desiderio non deerit, quando omnia in omnibus Deus erit. Talis finis non habet finem». [FG2018]
DJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
269 qui] quoniam Li449
270 satiabitur] satietur Li449
marg.| {CIO13d6.11} CHRYSOSTOMUS. {hom.71} . − Vel dicit sicut dilexi vos . Non enim preexistentibus vestris iustitiis debitum vobis reddidi, sed ipse incepi ita et vos benefacere oportet, etiam nihil debentes.DK
DK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO13d6.12} AUGUSTINUS. − Nolite271 autem putare illud maius pretermissum esse mandatum, quo precipitur ut diligamus Dominum Deum nostrum; sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis. Nam et qui diligit Deum, non eum potest contemnere precipientem ut diligat proximum; et qui superne 272 ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio, quam ab omni mundana dilectione distinguendo addidit Dominus : Sicut dilexi vos . Quid enim nisi Deum dilexit in nobis? Non quem habebamus, sed ut haberemus. Sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus.ef DL
ef ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 65, § 2.1-22, CCSL 36, p. 491-492 : «Nolite itaque, fratres mei, putare in hoc quod ait Dominus : Mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, illud maius praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, tamquam enim hoc praetermisso uidetur dictum : ut diligatis inuicem, uelut hoc ad illud alterum non pertineat, quo dictum est : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. In his enim duobus praeceptis, inquit, tota lex pendet, et prophetae. Sed bene intellegentibus utrumque inuenitur in singulis. Nam et qui diligit Deum, non eum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et qui sancte ac spiritaliter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguendo addidit Dominus : sicut dilexi uos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis? Non quod habebamus, sed ut haberemus : ut perducat nos, sicut paulo ante dixi, ubi sit Deus omnia in omnibus. Sic etiam medicus recte dicitur aegros diligere; et quid in eis nisi salutem diligit, quam cupit utique reuocare, non morbum, quem uenit expellere? Sic ergo et nos inuicem diligamus, ut quantum possumus, inuicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis adtrahamus. Hanc dilectionem nobis donat ipse qui ait : Sicut dilexi uos, ut et uos diligatis inuicem. Ad hoc ergo nos dilexit, ut et nos diligamus inuicem; hoc nobis conferens diligendo nos, ut mutua dilectione constringamur inter nos, et tam dulci uinculo connexis membris corpus tanti capitis simus». [FG2018]
DL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}*
271 Nolite] Noli Ed1953
272 superne] supere Li449
marg.| {CIO13d6.13} CHRYSOSTOMUS.{hom.71} . − Pretermittens autem miracula que erant facturi, ab amore eos designat, subdens :
Numérotation du verset Io. 13,35 
In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.
marg.| Hoc enim est quod maxime homines sanctos ostendit. Hoc273* enim dicit esse discipulos.DM
DM ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
273 hoc] hos Ed1953
marg.| {CIO13d6.14} AUGUSTINUS. − Tamquam diceret : Alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, non solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem que hominibus pecoribusque communis est; verum etiam linguam, sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui, ut ardeant; sed quoniam caritatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil eis prodest.eg DN
eg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 65, § 3.3-9, CCSL 36, p. 492 : «In hoc cognoscent, inquit, omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in inuicem, tamquam diceret : Alia munera mea habent uobiscum etiam non mei, non solum naturam, uitam, sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribusque communis est; uerum etiam linguas, sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui ut ardeant : sed quoniam caritatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil illis prodest». [FG2018]
DN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 13,
distinctio 7 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO13d7.1} CHRYSOSTOMUS. 274*{hom.72} − Magnum275 amor et ipso igne vehementior et nulla est prohibitio que eius promptum impetum detinere possit. Ardentissimus itaque Petrus audienseh : « Quo ego vado, vos non potestis venire », eum interrogat276*.DO
eh Io. 13, 33.
DO ¶Codd. : Cbg133 La88 (222va) Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2022}
274 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
275 Magnum] Magnus Ed1953
276 interrogat] interrogavit Ed1953
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 13,36 
Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis?
marg.| {CIO13d7.2} AUGUSTINUS. 277 − Sic utique hoc dixit magistro discipulus tamquam sequi paratus. Propterea Dominus, qui eius animum vidit, sic ei respondet278*.
Nam sequitur :
277 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
278 respondet] respondit Ed1953
Respondit ei Iesus : Quo ego vado non potes279 me modo sequi.
279 potes] potestis Li449
marg.| Dilationem intulit, non spem abstulit sed eam sequenti voce firmavit, dicens :
Sequeris autem postea.
marg.| Quid festinas, Petre? Nondum te suo spiritu solidavit280* petra. Noli extolli presumendo, non potes modo. Noli deici desperando, sequeris autem 281 * postea.DP ei
ei ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 66, § 1.3-14, CCSL 36, p. 493 : «Cum Dominus Iesus sanctam dilectionem qua se inuicem diligerent, discipuliscommendaret, dicit ei Simon Petrus : Domine, quo uadis? Sic utique hoc dixit Magistro discipulus, et Domino seruus, tamquam sequi paratus. Propterea quippe Dominus, qui eius animum uidit quare hoc interrogauerit, sic ei respondit : Quo ego uado, non potes me modo sequi, tamquam diceret : Propter quod interrogas, non potes modo. Non ait, non potes; sed non potes modo; dilationem intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non tulit, sed potius dedit, sequenti uoce firmauit, addendo atque dicendo : Sequeris autem postea   . Quid festinas, Petre? Nondum te suo spiritu solidauit petra. Noli extolli praesumendo, non potes modo; noli deici desperando, sequeris postea». [FG2018]
DP ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}*
280 solidavit] solidaverat Ed1953
281 autem] enim Ed1953
marg.| {CIO13d7.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.72} − Audiens autem hoc Petrus, neque ita282 desiderium detinuit, sed benignam spem accipiens properat et quia timorem excussit proditionis, cum securitate per seipsum de reliquo interrogat, aliis silentibus.
Unde sequitur :
282 ita] om. Li449
Numérotation du verset Io. 13,37 
Dicit ei Petrus : Quare non possum te modo sequi ? Animam meam pro te pono283*.
283 pono] ponam @(Cbg133 Li449) Ed1953
marg.| Quid dicis, Petre ? Dixi quoniam non284 potes et tu dicis quoniam possum. Quocirca scies285 per experientiam quoniam nihil est tuus amor, nisi presente superna liberatione.
Unde sequitur : DQ
DQ ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2023} {FG2023}
284 non Cbg133² Ed1953] om. Cbg133* (al. m. post. corr.) Li449
285 scies] sciet Cbg133* (al. m. post. corr.)
Numérotation du verset Io. 13,38 
Respondit Iesus : Animam tuam pro me pones?
marg.| {CIO13d7.4} BEDA. − Que sententia duobus modis potest pronuntiari. Uno modo affirmando ac si dicat animam tuam pro me pones sed nunc, timendo mortem carnis, anime mortem incurres; alio modo insultando, quasi dicat286 :DR
DR ¶Codd. : Cbg133 La88 Li449 Ed1953 {FG2018}* {MM2018} {MM2023}
286 dicat] scrips., diceret Ed1953
marg.| {CIO13d7.5}* AUGUSTINUS. 287 − [b] Ita ne facies pro me, quod nondum ego pro te? Preire potes, qui sequi non potes? Quid tantum presumis? Audi quid288* sis :
287 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
288 quid] quis Ed1953
Amen, amen, dico tibi : Non cantabit gallus, donec ter me neges.
marg.| [c] Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. [a] Quid in animo eius esset cupiditatis videbat, quid virium non videbat. Voluntatem suam iactabat infirmus; sed inspiciebat valetudinem medicus. [d] An Apostolus Petrus, sicuti cum favore perverso excusare quidam nituntur, Christum non negavit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii evangeliste testantur expressius? Quasi qui hominem Christum negat, non Christum neget; et hoc in eo negat289* quod factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. Per quid autem caput est Ecclesie, nisi per hominem. Quomodo est igitur in corpore Christi qui negat hominem Christum? Sed quid multis immorer? Non enim Dominus ait : Non cantabit gallus , donec hominem aut Filium hominis neges; sed   donec me neges . Quid est 290 : me, nisi quod erat? Quicquid eius negavit, Christum negavit. Siquidem dubitare nefas est. Christus hoc dixit, verumque predixit; proculdubio Petrus Christum negavit. Non accusemus Christum, cum defendimus Petrum. Agnovit plane peccatum suum infirmitas Petri. Et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstravit. Neque nos cum ita291 dicimus, primum apostolorum accusare delectat292; sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat.ej DS
ej ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 66, § 1.3-14, CCSL 36, p. 493 : «[a] Quid in animo eius esset cupiditatis, uidebat; quid uirium, non uidebat. Voluntatem suam iactabat infirmus, sed inspiciebat ualetudinem medicus; iste promittebat, ille praenoscebat; qui nesciebat, audebat; qui praesciebat, docebat. Quantum sibi assumserat Petrus intuendo quid uellet, ignorando quid posset? Quantum sibi assumserat, ut cum uenisset Dominus animam suam ponere pro amicis suis, ac per hoc et pro ipso, ille hoc Domino offerre confideret; et nondum pro se posita anima Christi, animam suam polliceretur se positurum esse pro Christo? Respondit ergo Iesus : Animam tuam pro me pones? [b] Itane facies pro me, quod nondum ego pro te? Animam tuam pro me pones? Praeire potes, qui sequi non potes? Quid tantum praesumis? quid de te sentis? quid esse te credis? Audi quid sis : Amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges. Ecce quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqueris, et te paruulum nescis. [c] Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis uitam tuam». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 66, § 2.1-48, CCSL 36, p. 494-495 : «An apostolus Petrus, sicut eum quidam fauore peruerso excusare nituntur, Christum non negauit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii evangelistae contestantur expressius? Quasi uero qui hominem Christum negat, non Christum negat; et hoc in eo negat quod factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. Ergo qui ita confitetur Christum Deum, ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus, quia secundum hominem mortuus est Christus. Qui negat hominem Christum, non reconciliatur per mediatorem Deo. Vnus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Qui negat hominem Christum, non iustificatur; quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi, ita et per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi. Qui negat hominem Christum, non resurget in resurrectionem uitae; quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Per quid autem caput est ecclesiae, nisi per hominem, quod Verbum caro factum est? id est Dei Patris Vnigenitus Deus homo factus est. Quomodo est igitur in corpore Christi, qui negat hominem Christum? Qui enim caput negat, quomodo est membrum? Sed quid multis immorer, cum ipse Dominus abstulerit omnes humanae argumentationis ambages? Non enim ait :   Non cantabit gallus donec hominem neges; aut, sicut loqui familiariore cum hominibus dignatione consueuit : Non cantabit gallus donec filium hominis ter neges; sed ait : donec me ter neges. Quid est : me, nisi quod erat? et quid nisi Christus erat? Quidquid ergo eius negauit, ipsum negauit, Christum negauit, Dominum Deum suum negauit. Quia et ille condiscipulus eius Thomas, quando exclamauit : Dominus meus et Deus meus, non Verbum, sed carnem tetigit; non incorpoream Dei naturam, sed hominis corpus curiosis manibus contrectauit. Hominem itaque tetigit, et tamen Deum cognouit. Si ergo quod iste tetigit, hoc Petrus negauit; quod iste exclamauit, hoc Petrus offendit. Non cantabit gallus, donec ter me neges. Dicas licet : Nescio hominem; dicas licet : Homo, nescio quid dicis; dicas licet : Non sum ex discipulis eius : me negabis. Si, quod dubitare nefas est, Christus hoc dixit, uerumque praedixit, procul dubio Petrus Christum negauit. Non accusemus Christum cum defendimus Petrum. Peccatum agnoscat infirmitas; nam mendacium non habet ueritas. Agnouit quippe peccatum suum infirmitas Petri, prorsus agnouit; et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstrauit. Ipse suos redarguit defensores, et unde eos conuincat, producit lacrymas testes. Neque nos cum ista dicimus, primum apostolorum accusare delectat; sed hunc intuendo admoneri nos oportet, ne homo quisquam de humanis uiribus fidat. Nam quid aliud pertinuit ad doctorem saluatoremque nostrum, nisi ut nobis nequaquam de se quemquam praesumere debere, in ipso primo apostolorum demonstraret exemplo? In anima itaque Petri contigit quod offerebat in corpore». [FG2018]
DS ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
289 negat] neget Ed1953
290 est] in Li449
291 ita] ista Li449
292 delectat] delcât Cbg133 Li449
marg.| {CIO13d7.6} BEDA. − Resipiscendi nihilominus unusquisque, si in lapsum corruerit, exemplum capiat ne293 desperet, sed incunctanter veniam se posse promereri credat.DT
DT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
293 ne] neque Li449
marg.| {CIO13d7.7} CHRYSOSTOMUS. 294* − Unde manifestum est quoniam et casum Petri Dominus concessit nam poterat quidem et a principio revocare; sed quia permanebat in vehementia, ipse quidem non impulit ad negationem, sed dimisit desertum, ut discat propriam imbecillitatem, et ut post hec talia non patiatur, cum orbis terrarum dispensationem susceperit; sed reminiscens eorum que passus est, cognoscat seipsum.DU
DU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
294 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO13d7.8} AUGUSTINUS. 295 − In anima itaque contigit Petri quod offerebat in corpore; sed aliter quam putabat. Nam ante mortem et resurrectionem Domini, et mortuus est negando et revixit plorando.ek DV
ek ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 66, § 2.51-55, CCSL 36, p. 495 : «In anima itaque Petri contigit quod offerebat in corpore. Non tamen pro Domino, ut temere praesumebat, praecessit, sed aliter quam putabat. Namque ante mortem et resurrectionem Domini, et mortuus est negando, et reuixit plorando; sed mortuus est, quia superbe ipse praesumsit; reuixit autem, quia benigne ille respexit». [FG2018]
DV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
295 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO13d7.9} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hoc autem de predicta negatione sua Petro non solum Ioannes, sed et ceteri tres commemorant; non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt. Nam Mattheus et Marcus eam subnectunt postquam Dominus egressus est ex illa domo ubi manducaverat pascha; Lucas vero et Ioannes antequam inde esset egressus. Sed facile possumus intelligere, aut illos duos eam recapitulando posuisse, aut istos296 preoccupando; nisi magis moveret quod tam diversa non tantum verba, sed etiam sententias Domini premittunt, quibus permotus Petrus illam presumptionem proferret cum Domino vel pro297* Domino moriendi, ut magis cogant intelligi ter eum expressisse presumptionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a Domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.DW el
el ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 2, § 5, p. 272.15-273.8 : «Hoc de praedicta negatione sua petro non solus iohannes, ex cuius evangelio modo ista interposui, sed et ceteri tres commemorant. non sane omnes ex una eadem que occasione sermonis ad eam commemorandam ueniunt. nam mattheus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam Dominus egressus est ex illa domo, ubi manducauerant pascha, lucas uero et iohannes, antequam inde esset egressus. sed facile possemus intellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moueret, quod tam diuersa non tantum uerba sed etiam sententias Domini praemittunt, quibus permotus petrus illam praesumtionem proferret uel cum Domino uel pro Domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumtionem suam diuersis locis sermonis Christi et ter illi a Domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus». [FG2015]
DW ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023}
296 istos] istis Ed1953
297 cum Domino vel pro] pro Domino vel cum Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 13 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_13)

Notes :