Catena aurea

Capitulum 12

Numérotation du verset Io. 12,1 

Iesus ergo ante sex dies
Pasche
venit in1 Bethaniam
1 in Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩS (ut videtur) CorS1 Weber
ubi Lazarus fuerat2 mortuus quem suscitavit Iesus.
2 Lazarus fuerat Rusch ] inv. ω1 Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,2 

Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha
ministrabat. Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
Numérotation du verset Io. 12,3 

Maria ergo
accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et3 unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguentia.
0 Cf. Lc. 7, 38.
3 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,4 

Dixit4 ergo
4 dixit Rusch ] dicit Li449@ Weber , dicebat Li449
unus ex discipulis eius Iudas
Scariothis
qui erat eum traditurus:
Numérotation du verset Io. 12,5 

Quare hoc unguentum non veniit5 trecentis denariis et datum est egenis?b
0 Cf. Mt. 26, 9 ; Mc. 14, 5.
5 veniit Rusch Weber ] venditur Catena (Li449 Li449@)
Numérotation du verset Io. 12,6 

Dixit autem hoc non quia
de egenis pertinebat ad eum
sed quia fur erat et loculos habens
ea que mittebantur
portabat.
Numérotation du verset Io. 12,7 

Dixit ergo Iesus: Sinite6 illam
6 sinite Li449@ Li449 Rusch ] sine Weber
ut in diem7 sepulture mee servet illud.
7 diem Li449@ Li449 Rusch ] die Weber
Numérotation du verset Io. 12,8 

Pauperes enim semper habetis vobiscum me autem
non semper habebitis8.
8 habebitis Li449@ Li449 Rusch ] habetis Weber
Numérotation du verset Io. 12,9 

Cognovit ergo turba multa ex Iudeis quia illic est9 et venerunt
9 est Rusch Weber ] esset Li449@ Li449
non propter Iesum tantum sed ut Lazarum
viderent quem suscitavit10 a mortuis.
10 suscitavit Li449 Rusch Weber ] + Iesus Li449@
Numérotation du verset Io. 12,10 

Cogitaverunt autem
principes sacerdotum
ut et Lazarum interficerent
Numérotation du verset Io. 12,11 

quia multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum.
Numérotation du verset Io. 12,12 

In crastinum autem
turba multa que venerat11 ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam12.
11 venerat Rusch Weber ] convenerant Li449@ , convenerat Li449 |
12 Hierosolymam Li449@ Rusch ] Hierosolyma Weber |
Numérotation du verset Io. 12,13 

Acceperunt ramos palmarum
et processerunt ob viam ei et clamabant: Hosanna.
Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israelc.
0 Cf. Ps. 117, 26.
Numérotation du verset Io. 12,14 

Et invenit Iesus
asellum
et sedit super eum
sicut scriptum estd:
0 Cf. Zc. 9, 9.
Numérotation du verset Io. 12,15 

Noli timere filia Sion,
ecce rex tuus venit tibi13 sedens super pullum asine.
13 tibi Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,16 

Hec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus,
tunc recordati sunt
quia hec erant scripta de eo
et hec fecerunt ei.
Numérotation du verset Io. 12,17 

Testimonium ergo perhibebat turba
que erat cum eo14 quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
14 erat - cum eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,18 

Propterea quia15 obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
15 quia Rusch ] et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,19 

Pharisei
ergo16 dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus. Ecce totus mundus17
16 ergo Rusch Weber ] autem Li449@ Li449 |
17 totus mundus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
post eum18 abiit.
18 eum Li449 Rusch Weber ] ipsum Li449@
Numérotation du verset Io. 12,20 

Erant autem quidam gentiles19
19 quidam gentiles Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
Numérotation du verset Io. 12,21 

Hi ergo accesserunt
ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilee et rogabant eum dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
Numérotation du verset Io. 12,22 

Venit Philippus et dicit Andree. Andreas rursum20 et Philippus dixerunt21 Iesu.
20 rursum Rusch Weber ] rursus Li449@ Li449 |
21 dixerunt Rusch Weber ] dicunt Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 12,23 

Iesus autem
respondit eis dicens: Venit hora ut clarificetur Filius hominis.
Numérotation du verset Io. 12,24 

Amen amen dico vobis, Nisi granum frumenti
cadens in terram mortuum fuerit
Numérotation du verset Io. 12,25 

ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit
multum fructum affert.
Qui amat
animam suam perdet eam
et qui odit animam suam
in hoc mundo in vitam eternam custodit eame.
0 Cf. Mt. 10, 39 ; Mt. 16, 25 ; Mc. 8, 35 ; Lc. 9, 24 ; Lc. 17, 33.
Numérotation du verset Io. 12,26 

Si quis22 mihi
22 Si quis Rusch Weber ] qui Li449@ Li449
ministrat me sequatur.
Et ubi sum ego illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit honorificabit eum
Pater meus.
Numérotation du verset Io. 12,27 

Nunc anima mea turbata est.
Et quid dicam? Pater salvifica me
ex hac hora23?
23 hac hora Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Sed propterea veni in hanc horam24.
24 hanc horam Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,28 

Pater, clarifica
nomen tuum25. Venit ergo vox de celo dicens26: Clarificavi
25 nomen tuum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
26 dicens Rusch ] dicens et Li449@ Li449 , et Weber |
et iterum clarificabo.
Numérotation du verset Io. 12,29 

Turba autem27 que stabat et audierat28 dicebat29: Tonitruum factum est30. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
27 autem Rusch ] ergo Weber |
28 audierat Rusch Weber ] audiebat Li449@ |
29 dicebat Rusch ] dicebant Weber |
30 est Rusch ] esse Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 12,30 

Respondit Iesus et dixit: Non propter me vox hec31 venit sed propter vos.
31 vox hec Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,31 

Nunc iudicium
est mundi. Nunc
princeps huius mundi32 eicietur foras.
32 huius mundi Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,32 

Et ego
si exaltatus fuero a terra
omnia traham ad meipsum.
Numérotation du verset Io. 12,33 

Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus.
Numérotation du verset Io. 12,34 

Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege quia Christus manet in eternum et quomodo tu dicis oportet Filium hominis exaltari33.
33 Filium hominis - exaltari Rusch ] inv. Li449@ Weber
Et34 quis est iste Filius hominis?
34 Et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,35 

Dicit35 ergo eis Iesus: Adhuc modicum lumen in vobis est.
35 Dicit Rusch ] Dixit Li449@ Li449 Weber
Ambulate
dum lucem36 habetis ut non vos tenebre37 comprehendant.
36 dum lucem Li449 Rusch Weber ] in luce add. interl. man. post . |
37 non vos tenebre Rusch ] vos tenebre non Li449@ , non tenebre vos Li449 Weber |
Et qui ambulat in tenebris
nescit quo vadat.
Numérotation du verset Io. 12,36 

Dum lucem habetis
credite in lucem ut filii lucis sitis. Hec locutus est eis38 Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
38 eis Rusch ] Iesus Li449@ Li449, om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,37 

Cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum,
Numérotation du verset Io. 12,38 

ut sermo
Isaief impleretur quem dixit: Domine, quis
0 Cf. Is. 53, 1.
credidit auditui nostro
et brachium Domini
cui revelatum est.
Numérotation du verset Io. 12,39 

Propterea non poterant credere
quia iterum dixit Isaiasg:
0 Cf. Is. 6, 10 ; Mt. 13, 15 ; Mc.4, 12 ; Lc. 8, 10.
Numérotation du verset Io. 12,40 

Excecavit
oculos eorum et induravit cor eorum39 ut non videant oculis et non40 intelligant corde
39 cor eorum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
40 non Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber |
et convertantur
et
sanem eos.
Numérotation du verset Io. 12,41 

Hec dixit Isaias
quando vidit gloriam
eius
et locutus est de eo.
Numérotation du verset Io. 12,42 

Verumtamen multi ex principibus41 crediderunt in eum
41 multi-ex principibus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
sed propter Phariseos non confitebantur
ut de synagoga non eiicerentur.
Numérotation du verset Io. 12,43 

Dilexerunt enim
gloriam hominum
magis42 quam gloriam Dei.
42 gloriam hominum – magis Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,44 

Iesus
autem clamavit et dixit: Qui credit in me,
non credit in me
sed in eum qui misit me.
Numérotation du verset Io. 12,45 

Et43 qui videt me44
43 Et Rusch Weber] om. Li449@ Li449 |
44 videt me] iter. Li449@ |
videt eum qui misit me45.
45 misit me Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,46 

Ego lux.
In mundum veni ut omnis qui credit in me
in tenebris non maneat.
Numérotation du verset Io. 12,47 

Et si quis audierit
verba mea et non custodierit,
ego
non iudico eum.
Non enim46 veni ut iudicem mundum
46 enim Li449 Rusch Weber] om. Li449@
sed ut salvificem mundum.
Numérotation du verset Io. 12,48 

Qui spernit me
et non accipit verba mea habet qui iudicet eum.
Sermo
quem locutus sum
ille iudicabit eum in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 12,49 

Quia ego
ex meipso non sum locutus
sed qui misit me Pater,
ipse mihi mandatum
dedit quid dicam
et quid loquar.
Numérotation du verset Io. 12,50 

Et scio
quia47 mandatum eius vita eterna est que ergo
47 quia] que Cor3 (grec.)
ego loquor.
Sicut dixit mihi Pater sic loquor48.
48 que ergo... loquor CorS1 (sic hab. grec.)

Capitulum 12

Numérotation du verset Io. 12,
 
prol.| [Io. 12, 1-36 legitur Hebdomadae sanctae feria 2; cf. Ordinarium OP 644 = Cist. = Rom.]
prol.| [Paral. bibl.: Mt. 26:6-13 ; Mc. 14:3-9 ; Lc. 7:36-50 ; Io. 12:1-11 ]
marg.| {CIO12d1.1} ALCUINUS. – [1] Appropinquante tempore in quo Dominus pati disposuit, appropinquavit ipse loco in quo eiusdem passionis dispensationem perficere voluit.
[2 ] Unde dicitur :
Numérotation du verset Io. 12,1 
Iesus ergo ante sex dies Pasche venit in Bethaniam.
marg.| Primo venit in Bethaniam, deinde Hierosolymam1*. In Hierosolymam quidem ut ibi pateretur, in Bethaniam vero ut resuscitatio Lazari memorie omnium arctius imprimeretur.
Unde subditur :
1 Hierosolymam] Hierosolyma Ed1953
Ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus. A a
a ¶Fons : <revera> [1] Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 11:54), CCCM 267, p. 211.280 sqq. : «Sciebat autem Dominus appropinquasse tempus suae passionis et redemptionis nostrae et appropinquante tempore in quo pati disposuit, appropinquauit ipse et loco in quo eiusdem passionis dispensationem perficere uoluit. Unde subdit: PROXIMVM AVTEM ERAT PASCHA IVDEORVM [Io. 11:55] ».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 11:54, lib. 3, c. 28, PL 100, 904D  : «Appropinquante tempore in quo pati disposuit, appropinquavit ille et loco in quo ejusdem passionis dispensationem perficere voluit. Dicit enim evangelista: Proximum autem erat Pascha Judaeorum».
[2]
  Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 12:1), CCCM 267, p. 213.2 sqq. : «IESVS autem sciens conspirasse iudeos de se occidendo non fugit insidiantium manus, sed certus de gloria resurrectionis primum VENIT BETHANIAM proximam Ierosolimis ciuitatem ubi Lazarum suscitauerat a mortuis, deinde etiam Ierosolimam ubi pateretur et resurgeret: Ierosolimam quidem ut ibi pateretur; Bethaniam uero ut resuscitatio Lazari memoriae omnium arcius imprimeretur, et magis magis que confunderentur et inexcusabiles redderentur, qui non timuerunt illum occidere, qui Lazarum a mortuis potuit suscitare».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 12:1, lib. 3, c. 28, PL 100, 905D  : «Sciens autem Dominus conspirasse de se occidendo Judaeos, non fugit insidiantium manus; sed certus de gloria resurrectionis primo venit Bethaniam, proximam Hierosolymis civitatem, ubi Lazarum suscitaverat a mortuis; deinde etiam Hierosolymam, ubi ipse pateretur et resurgeret a mortuis: Hierosolymam quidem, ut ipse ibi moreretur; Bethaniam vero, ut resuscitatio Lazari cunctorum memoriae arctius imprimeretur, et magis magis que confunderentur, atque inexcusabiles convincerentur impii principes, qui occidere non timerent eum, qui suscitare posset a mortuis; et nec beneficiis suscitationis provocati, nec divina suscitantis virtute perterriti, animos ab injusta caede retraherent». [MM2024]
A ¶Codd. : Bar484 Cbg133 La88 (213ra) Li449 Ed1953 {FG2023}* {MM2023} {MM2024}
marg.| {CIO12d1.2} THEOPHYLACTUS. − Decima autem die mensis agnum Iudei capiunt immolandum in festo pasche, ex tunc enim festivitatis prelibant solemnia quapropter in die que est nona mensis, et precedit sextum diem ante pascha, epulantur splendide, et exordium festi hanc diem constituunt quo fit ut Iesus quoque pergens Bethaniam convivaretur2.
Unde sequitur :
2 convivaretur Bar484 ] convivaret Li449
Numérotation du verset Io. 12,2 
Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat.
marg.| Per hoc autem quod dixit quod Martha ministrabat, insinuat quod in illius domo erat convivium. Sed attende mulieris fidelitatem non enim famulabus imponit ministerium, sed ipsamet suscepit. Innuere autem volens evangelista vere resurrectionis Lazari signum, subdidit3* : B b
b ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 113 B14–C 6. [CGC2014]
B ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
3 subdidit] subdit Ed1953
Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
marg.| {CIO12d1.3} AUGUSTINUS. 4 − Vivebat, loquebatur, epulabatur, veritas ostendebatur, infidelitas Iudeorum confundebatur.c C
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 5.6-7, CCSL 36, p. 435 : «Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; uiuebat, loquebatur, epulabatur; ueritas ostendebatur, infidelitas Iudaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et ceteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari». [FG2018]
C ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
4 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO12d1.4} CHRYSOSTOMUS. 5* − Maria autem non faciebat communem famulatum, sed ad solum Dominum constituit honorem, et non ut ad hominem accedit, sed ut ad Deum.
Unde sequitur :
5 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,3 
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius.
marg.| {CIO12d1.5} AUGUSTINUS. 6 − Quod ait : Pistici , locum aliquem credere debemus, unde erat hoc unguentum pretiosum.d D
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 6.8-9, CCSL 36, p. 435 : «Quod ait : pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum; nec tamen hoc uacat, et sacramento optime consonat». [FG2018]
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
6 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO12d1.6} ALCUINUS. − Vel pistici , id est fidelis, nec extraneis speciebus adulterati. Hec est illa mulier que quondam peccatrix in domo Simonis venit ad Dominum cum alabastro unguentie.E
e Cf. Mt. 26, 6-7 ; Mc. 14, 3 ; Lc. 7, 37.
E ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d1.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Quod autem hic7* in Bethania rursus fecit, aliud est quod ad Luce narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, Mattheo et8 Marco. Quod ergo9* Marcus caput Domini unguento illo perfusum dicunt10, Ioannes autem pedes; non solum caput, sed11* pedes Domini accipiamus perfudisse mulierem. [a] Mattheus etiam 12 * et Marcus recapitulando ad illum diem redeunt in Bethaniam13, qui erat ante sex dies pasche, et narrant quod Ioannes de cena et unguento.f F
Sequitur :
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 78, § 153, p. 258.13-15 : «[a] Recapitulando ergo ad illum diem redeunt in bethania, qui erat ante sex dies paschae, et narrant quod iohannes de cena et unguento, unde uenturus erat Hierosolymam et peractis illic quae narrata sunt peruenturus ad diem, qui erat ante biduum paschae». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 79, § 154, p. 261.20-262.20 : «Hoc dicens iohannes adtestatur lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam simonis factum esse narrauit -iam itaque hoc maria fecerat -, quod autem in bethania rursus fecit, aliud est, quod ad lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, iohanne scilicet, mattheo et marco. inter istos igitur tres, mattheum, marcum et iohannem, quemadmodum hoc conueniat adtendamus, de quibus non est dubium, quod eandem rem narrent gestam in bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. quod ergo mattheus et Marcus caput Domini unguento illo perfusum dicunt, iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singula evangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput, sed et pedes Domini accipiamus perfudisse mulierem». [FG2015]
F ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
7 hoc] hic Li449
8 et] om. Cbg133* (seC. m. compl. interl.) Li449
9 ergo] + Mattheus et Ed1953
10 dicunt] dicit Cbg133² (al. m. corr.)
11 sed] + et Ed1953
12 etiam] om. Ed1953
13 redeunt - in Bethaniam] inv. Cbg133
Et domus impleta est ex odore unguenti.
marg.| {CIO12d1.8}* AUGUSTINUS. Super Ioannem. 14 − [a] Ad Apostolum revoca intentionem qui dicit g : « Aliis sumus odor vite ad vitam, aliis sumus odor mortis ad mortem ». [b] Denique audies hinc ex unguento isto, quomodo erat aliis odor bonus in vitam, aliis odor malus15 in mortem. G h
g 2Cor. 2, 16.
h ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 7.8-11, CCSL 36, p. 435 : «Ad apostolum reuoca intentionem : Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salui fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem; et ad haec quis idoneus?» [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 9.1-6, CCSL 36, p. 436 : «Denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in uitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc fecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit : Quare hoc unguentum non ueniit trecentis denariis, et datum est egenis». [FG2018]*
G ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
14 super Li449 ] in Ed1953
15 malus] bonus Li449
marg.| Unde 16 sequitur :
16 Unde] Nam Li449
Numérotation du verset Io. 12,4 
Dicebat17* ergo unus ex discipulis suis, Iudas Scariothes, qui erat eum18 traditurus.
17 Dicebat Li449] Dicit Li449@, Dixit Ed1953 cum Clementina
18 eum] om. Li449
Numérotation du verset Io. 12,5 
Quare hoc unguentum non venditur trecentis denariis et datum est egenis ?19
19 Quare hoc... egenis Li449 Li449@ ] om. Ed1953
marg.| {CIO12d1.9}* AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod alii dicunt discipulos murmurasse de20 unguenti pretiosi effusione21, Ioannes autem Iudam commemorat, puto discipulorum nomine Iudam significatum, plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intelligi quod alii discipuli aut senserint hoc, aut dixerint, aut eis Iuda dicente persuasum sit atque omnium voluntatem Mattheus et Marcus verbis etiam expresserint22; sed Iudas propterea dixerit quia fur erat, ceteri propter pauperum curam; Ioannem vero de solo illo id commemorare voluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam. i H
Nam sequitur :
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 2, c. 79, § 154, p. 261.20-262.20 : «Quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi, iohannes autem iudam commemorat et ideo, quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem iudam significatum locutione illa, quam de philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis iuda dicente persuasum sit adque omnium uoluntatem mattheus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed iudas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam, iohannem autem de solo illo id commemorare uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam». [FG2015]
H ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
20 de] om. Li449
21 pretiosi effusione] inv. Li449
22 expresserint] expresserunt Li449
Numérotation du verset Io. 12,6 
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum; sed quia fur erat et loculos habens ea que mittebantur portabat.
marg.| {CIO12d1.10} ALCUINUS. − Portabat ministerio, exportabat23 furto.I j
j ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 12, 6), CCCM 267, p. 215.70 sqq. : « S   ed qvia fvr erat et locvlos habens ea, qvae mittebantvr, portabat. Portabat ministerio, exportabat furto». [MM2022]
I ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
23 exportabat] esportabat Li449
marg.| {CIO12d1.11} AUGUSTINUS. 24 − Non tunc periit Iudas quando accepit a Iudeis pecuniam, ut Dominum traderet iam fur erat, Dominum perditus sequebatur non corde, sed corpore. Voluit autem per hoc Dominus nos25 admonere ut malos toleremus, ne26 corpus Christi dividamus. Qui aliquid de Ecclesia furatur, Iude perdito comparatur. Tolera malum bonus, ut venias ad premium bonorum, ne immittaris27 in penam malorum. Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui angeli ministrabant, nisi quia Ecclesia ipsius loculos habitura28 erat? Quare fures admisit, nisi ut eius Ecclesia fures dum29 patitur toleraret? Sed ille, qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere.k J
k ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 10.2-32, § 11.1-6, CCSL 36, p. 437 : «[§ 10] Plerique enim incuriosi evangelii, existimant tunc periisse Iudam, quando accepit a Iudaeis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit; iam fur erat, et Dominum perditus sequebatur, quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium numerum apostolorum implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus; quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica ueritas, et numen permansit integritas. Quid ergo uoluit Dominus noster Iesus Christus, fratres mei, admonere ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere uoluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi diuidamus? Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur : fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et non sic iudicatur furtum rei priuatae quomodo publicae; quanto uehementius iudicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de ecclesia tollere? Qui aliquid de ecclesia furatur, Iudae perdito comparatur. Talis erat iste Iudas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam coenam pariter accessit; conuersari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Iudas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad uitam, Iudas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos uiuificat, malos mortificat. Qui enim manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit; iudicium sibi, non tibi. Si iudicium sibi, non tibi, tolera malum bonus, et uenias ad praemia bonorum, ne mittaris in poenam malorum. [§ 11] Exemplum Domini accipite conuersantis in terra. Quare habuit loculos cui angeli ministrauerunt, nisi quia ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut eius ecclesia fures patienter toleret? Sed ille qui consueuerat de loculis pecuniam tollere, non dubitauit accepta pecunia ipsum Dominum uendere». [FG2018]
J ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
24 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
25 Dominus nos] inv. Li449
26 ne] nê cacogr. Li449
27 immittaris] mutaris Li449
28 habitura] habitatura Li449
29 dum] cum Li449
marg.| {CIO12d1.12} CHRYSOSTOMUS . 30* − Ideo etiam ei furi existenti loculos commisit pauperum, ut omnem abscinderet31 occasionem non enim habuit32 dicere quoniam propter pecuniarum desiderium hoc fecit; etenim sufficientem habebat ex loculo concupiscentie mitigationem.K
K ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
30 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
31 abscinderet] abscidat Li449
32 habuit] habebat Li449
marg.| {CIO12d1.13} THEOPHYLACTUS. − Quidam vero administrationem pecunie suscepisse Iudam fatentur, tamquam minimum omnium. nam pecunie administratio, doctrine administratione33 inferior est, secundum quod dicunt Apostoli34 l : « Non est equum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis ».m L
l Act. 6, 2.
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 117 D 1-6. [CGC2014]
L ¶Codd. : Li449
33 doctrine administratione] inv. Li449
34 Apostoli] in actibus Li449
marg.| {CIO12d1.14} CHRYSOSTOMUS . {hom.64} . − Christus autem multa condescensione ad Iudam utens, non increpavit35 eum surripientem, sed communem intulit excusationem.M
Nam sequitur :
M ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
35 increpavit] incusavit Li449
Numérotation du verset Io. 12,7 
Dixit ergo Iesus : Sinite illam ut in diem sepulture mee servet illud.
marg.| {CIO12d1.15} ALCUINUS. − Significat se moriturum et ad sepeliendum aromatibus esse ungendum. Ideo Marie cui ad unctionem mortui corporis multum desideranti pervenire non liceret, donatum sit viventi adhuc impendere obsequium quod, post mortem, celeri resurrectione preventa nequiret.N n
n ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 12, 7), CCCM 267, p. 216.95 sqq. : «SINE ILLAM VT IN DIE SEPVLTVRAE MEAE SERVET ILLVD. Significat se moriturum et ad sepeliendum aromatibus esse ungendum, ideo que Mariae, cui ad unctionem mortui corporis , quamuis multum desideranti, peruenire non liceret, donatum sit uiuenti adhuc impendere obsequium, quod post mortem celeri resurrectione praeuenta nequiret ».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 12, 7, lib. 3, c. 28, PL 100, 908B : «Quasi innocenter interroganti Judae, Dominus simpliciter et mansuete, quo ministerium Mariae pertineret, exposuit: quia ipse videlicet moriturus, et ad sepeliendum aromatibus esset ungendus. Ideo que Mariae, cui ad unctionem mortui corporis ejus quamvis multum desideranti pervenire non liceret, donatum est ut viventi adhuc impenderet obsequium, quod post mortem, celeri resurrectione praeventa, requireret ». [MM2022]
N ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO12d1.16} CHRYSOSTOMUS .{hom.64} − Rursus etiam propter proditorem rememoratus est sepulture; ac si dicat36 gravis sum tibi et onerosus; sed exspecta parum, et abibo.
Et hoc ostendit, cum subdit 37 :O
O ¶Codd. : Li449
36 dicat] diceret Li449
37 subdit] subdidit  Li449
Numérotation du verset Io. 12,8 
Pauperes enim semper habebitis38 vobiscum, me autem non semper habebitis.
38 habebitis] habetis Li449@ #Li449 Weber
marg.| {CIO12d1.17} AUGUSTINUS. 39 − [c] Loquebatur de presentia corporis sui. Nam secundum maiestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est o : « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi ». [b] Vel aliter. in Iude persona significati sunt in Ecclesia mali. Si enim bonus homo es, habes Christum et in presenti per fidem et sacramentum, et habebis semper quia cum hinc exieris, ad illum venies, qui dixit latroni p : « Hodie mecum eris in paradiso ». Si autem male versaris, videris habere in presenti Christum, quia baptizaris baptismo Christi, accedis ad altare Christi; sed male vivendo non semper habebis. [a] Non autem dixit : Habes, sed habebis, quia unus malus corpus malorum significat.
[d] Sequitur :
o Mt. 28, 20
p Lc. 23, 43.
39 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,9 
Cognovit ergo turba multa ex Iudeis quia illic esset, et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit40 a mortuis.
40 suscitavit Li449 ] Iesus + Li449@
marg.| Curiositas eos adduxit, non caritas.q P
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 12.7-34, CCSL 36, p. 438 : «[a] Quare ergo non dixit : habebis, sed : habebitis? Quia non unus est Iudas. Vnus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, immo corpus ecclesiae, sed in bonis. [...] Si in Petri per sona significati sunt in ecclesia boni, [b] in Iudae persona significati sunt in ecclesia mali; ipsis dictum est : Me autem non semper habebitis. Quid est enim : non semper? Et quid est semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus, habes Christum et in praesenti et in futuro : in praesenti per fidem, in praesenti per signum, in praesenti per baptismatis sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed habebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum uenies qui dixit latroni : Hodie mecum eris in paradiso. Si autem male uersaris, uideris habere in praesenti Christum, quia intras ecclesiam, signas te signo Christi, baptizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi; in praesenti habes Christum, sed male uiuendo non semper habebis». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 13.3-7, CCSL 36, p. 438-439 : «Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti; loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam secundum maiestatem suam, secundum prouidentiam, secundum ineffabilem et inuisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est : Ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 14.1-5, CCSL 36, p. 439 : «Cetera quae pauca remanent, audiamus : Cognouit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic   est ; et uenerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum uiderent, quem suscitauit Iesus a mortuis. Curiositas eos adduxit, non caritas; uenerunt, et uiderunt». [FG2018]
P ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d1.18} THEOPHYLACTUS. − Visores enim suscitati fieri cupiebant, exspectantes etiam de inferis aliquid Lazaro referente perpendere.r Q
r ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 120 A 4-7. [CGC2014]
Q ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO12d1.19} AUGUSTINUS. 41 − Quia vero tantum miraculum Domini tanta erat42 evidentia diffamatum, ut non possent vel occultare quod factum est, vel negare, cogitaverunt ut Lazarum interficerent.
Unde sequitur : R
R ¶Codd. : Li449
41 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
42 erat] iter. Li449
Numérotation du verset Io. 12,10 
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et43 Lazarum interficerent.
43 Et #Li449] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 12,11 
[...]
marg.| O ceca sevitia, quasi Dominus suscitare potuerit mortuum, et non possit occisum. Ecce utrumque Dominus fecit et Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum.s S
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 14.5.-17, CCSL 36, p. 439 : «Audite mirabile consilium uanitatis. Viso Lazaro resuscitato, quia tantum miraculum Domini tanta erat euidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut non possent uel occultare quod factum est, uel negare, quid inuenerunt uidete. Cogitauerunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum. O stulta cogitatio, et caeca saeuitia ! Dominus Christus qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis Domino potestatem? Si aliud uobis uidetur mortuus, aliud occisus, ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum, et seipsum suscitauit occisum». [FG2018]
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d1.20} CHRYSOSTOMUS . 44*{hom.65 } .  − Nullum autem miraculum Christi eos ita furere fecit hoc enim mirabilius erat, et coram multis factum est; et erat inopinabile, mortuum quatriduanum videre ambulantem et loquentem. Aliter etiam isti45 in aliis putabant criminari sabbati solutionem, et hac via abducere turbas; hic autem quia a nullo habebant conqueri contra Iesum, adversum46 Lazarum faciunt conatum|pecia 26bis| 47 itaque et in ceco hoc fecissent, nisi haberent accusationem de sabbato. Aliter autem : |pecia 26| 48 Ille quidem ignobilis erat, et eiecerunt eum de templo hic vero clarus49. Hoc etiam eos mordebat quod festivitatem instantem omnes dimittentes, Bethaniam veniebant.T
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
44 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
45 isti] illi Li449
46 adversum] adversus Li449
47 Iesum... conatum] « <finit> xxv pecia » praem. marg. Cbg133 ( 277ra35 )
48 ille... eiecerunt] « xxvi pecia » praem. marg. Li449 ( 121ra4 )
49 hic vero clarus] om. Li449
marg.| {CIO12d1.21} ALCUINUS. – [1] Mystice50* quod ante sex dies venit51* Bethaniam significat52 quod ille qui sex diebus omnia fecerat, et sexto53 die hominem creaverat54, ipse55* sexta mundi etate, sexta feria, sexta hora redimere mundum venerat.
[2] Cena autem Dominica, fides est Ecclesie, que per dilectionem operatur. Martha ministrat, cum fidelis anima opera sue devotionis Domino impendit. Lazarus unus erat56 ex discumbentibus, cum hii57* qui post peccatorum mortem resuscitati sunt ad iustitiam, una cum eis qui in sua permanserunt iustitia, de presentia veritatis exsultant, et celestis gratie muneribus aluntur. Et bene in Bethania celebratur, que interpretatur domus obedientie. Nam Ecclesia est obedientie domus.U t
t ¶Fons : <revera> [1] Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 12:2-3), CCCM 267, p. 213.12-15 sqq. : «Mistice quod ante sex dies uenit Bethaniam significat quod ille, qui sex diebus omnia fecerat et sexta die hominem creauerat, ipse sexta mundi aetate, sexta feria, sexta hora ad redemptionem mundi ad oboedientiam patris implendam uenerat».
[2]   Alcuinus , In Io. 12:2-3, lib. 5, c. 28, PL 100, 906.16 -907.11: «Nam ipse Dominus creator omnium, hujus mundi creaturas sex diebus perfecisse notissimum est, et sexta die hominem fecisse constat; quem serpentina fraude perditum, ante sex dies Paschae venit ipse Filius Dei, per quem creatus est, Bethaniam ad liberandum; ut qui sexta die creatus est, sexta feria liberaretur; nam sexta feria Christum esse passum, nemini ignotum esse reor. Mystice autem coena haec Dominica, ubi Martha ministrabat, et Lazarus inter alios discumbebat, fides est Ecclesiae, quae per dilectionem operatur. In qua coena Martha ministrat, cum anima quaeque fidelis operam Domino suae devotionis impendit. Lazarus vero unus fit ex discumbentibus cum Domino, cum etiam hi qui post [primam] peccatorum mortem resuscitati ad justitiam sunt, una cum eis qui in sua permansere justitia, de praesentia veritatis exsultant; poenitentes simul cum innocentibus coelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene eadem coena in Bethania celebratur, quae est civitas in latere montis Oliveti, et interpretatur domus obedientiae. Domus namque obedientiae Ecclesia est, quae fideliter Domini jussis obtemperat. [...] » [MM2024]
U ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
50 Mystice] + autem Ed1953
51 venit] venerat Ed1953
52 significat Li449 Ed1953 ] sigat Bar484 La88 Mt366
53 sexto] sex Mt366
54 hominem creaverat La88 Mt366 Ed1953 ] inv. Li449
55 ipse] ipsa Ed1953
56 erat] om. Li449
57 hii] ii Ed1953
marg.| {CIO12d1.22} AUGUSTINUS . 58 − Unguentum autem quo Maria unxit pedes Iesu, iustitia fuit, ideo libra fuit. Erat autem unguentum nardi pistici pretiosi . Pistis grece, latine 59 fides dicituru . Querebas operari iustitiam « iustus ex fide vivit »v . Unge pedes Iesu : bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge : si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti. Capilli enim superflua corporis videntur.w V
u Cf. Alcuinus , In Io., epistola ad Gislam et Rodtrudam, PL 100, 907.32 : «Nam pistis Graece, fides Latine dicitur». ¶Paral.  CMT26d3.5 .
v Hab. 2, 4; Rm. 1, 17; Gal. 3, 11.
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 6.5-8, CCSL 36, p. 435 : «Factum audiuimus, mysterium requiramus. Quaecumque anima fidelis uis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud iustitia fuit, ideo libra fuit; erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. quod ait : pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum; nec tamen hoc uacat, et sacramento optime consonat. Πίστις graece, fides dicitur. quaerebas operari iustitiam : iustus ex fide uiuit. unge pedes iesu : bene uiuendo dominica sectare uestigia. capillis terge : si habes superflua, da pauperibus, et domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis uidentur». [FG2018]
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
58 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
59 latine] om. Li449
marg.| {CIO12d1.23} ALCUINUS. − Et notandum quod primo tantum pedes unxerat, hic autem pedes et caput unxit; ibi rudimenta penitentium, hic iustitia perfectarum designatur animarum. Per caput enim Domini sublimitas divinitatis, per pedes humilitas incarnationis exprimitur; vel per caput ipse Christus, per pedes pauperes, qui sunt membra eius.W
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d1.24} AUGUSTINUS. 60 − Domus autem repleta est odore, mundus impletus est bona fama.X x
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 50, § 7.1-2, CCSL 36, p. 435 : «Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona; nam odor bonus, fama bona est». [FG2018]*
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
60 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,
distinctio 2 
prol.| [Io. 12, 1-36 legitur Hebdomadae sanctae feria 2; cf. Ordinarium OP 644 = Cist. = Rom.]
marg.| {CIO12d2.1} BEDA. 61* − Preceptum legis62 erat ut, decima luna primi mensis, agnus sive hedus in domo recluderetur « usque ad quartam decimam » lunam eiusdem mensis, quando « ad vesperam » immolabatury . Unde et verus agnus, ex omni grege sine macula electus, pro populi sanctificatione immolandus “ante quinque dies, id est decima luna”, Hierosolymam ascendit.Y z
y Cf. Ex. 12, 3-6 : «Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. 5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum. 6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam».
z ¶Fons : Cf. Anonymus, HomeliaScire debet vestra fraternitas’ (in Ramis palmarum) [PLS 6], Vercelli, cod. 8, ed. R. Étaix, Fragments nouveaux du Commentaire sur Matthieu de Chromace d’Aquilée, t. 1, Lyon, 1960 (thèse manuscrite), p. 80 = cum variat. Paris, BnF, lat. 16737, f. 32r (12e s.) : «Preceptum erat in lege ut filii Israel pasca celebraturi decima die primi mensis prima [prima : id est decima P16737 ] luna recluderent agnum, et quarta decima die immolarent eum ad vesperum. Et quia ille agnus Christum significat, bene illa die venit iste verus agnus in Hierusalem quo die ille typicus recludebatur. Nam per istos quinque dies assidue docebat in templo et nocte ibat in monte Oliveti quousque quinta feria nocte a Iuda traditus et a Iudeis est comprehensus. Ac per hoc sicut tunc adducebatur agnus ex agro et recludebatur quousque immolaretur, ita hodie Christus qui est verus agnus adductus est a turbis de monte Oliveti cum laudibus in Hierusalem et fuit ibi iugiter quasi reclusus quousque pro salute huius humani generis crucifixus est».
<ex quo> Cf.   Anon., Homelia 10 ‘Video vos’ (in Ramis palmarum), ed. Paul   Mercier , Quatorze homélies du IXe siècle d'un auteur inconnu de l'Italie du Nord, Paris, 1970, Sources chrétiennes 161, hom. 10 § 2, p. 208-213, ici p. 208.12-20   = Ambrosius (pseudo), Sermo 32 de sancta Quadragesima 16, § 2, PL 17, 668C : «Per hos quidem quinque dies, id est, ab isto usque ad vesperum quintae feriae, quando post coenam traditus est, omni die docuit in templo, et omni nocte mansit in monte Oliveti. Et quia decima luna recludebatur agnus, qui quartadecima luna erat immolandus a filiis Israel; bene iste verus agnus id est Christus Dominus eo die intravit in Ierusalem qui erat sexta feria crucifigendus, quo ille typicus Agnus recludebatur».
<cuius fons> Cf.  Beda Venerabilis , In Lc., lib. 5, c. 19, CCSL 120, lin. 2177 sqq. : «Quinque autem dies ante pascha, id est a decima luna usque ad quartam decimam, agnum siue haedum immolaturi seruabant quia licet etiam tunc eius sanguinem sitirent nemo tamen in eum misit manus quia necdum uenerat hora eius». Cf  . Beda Venerabilis , In Mc., lib. 1, c. 11, CCSL 120, p. 576.1327 sqq. : «Decima ergo die mensis primi agnus qui in pascha immolaretur domum introduci iussus est quia et dominus decima die eiusdem mensis, hoc est ante quinque dies paschae, in ciuitatem in qua pateretur erat ingressurus. Et sicut agnus de toto grege electus certum suae uictimationis diem exspectabat ita et dominus coniurante aduersum se omni seniorum et principum concilio certus praestolabatur horam in qua se ipsum pro salute mundi oblationem deo et hostiam in odorem suauitatis offerret. Immolabatur agnus quarta decima die primi mensis ad uesperam».
Cf.  Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 2, hom. 3 “Mediator Dei” (in dominica palmarum), CCSL 122, lin. 10 sqq. = Homelia 23, PL 94, 121A-B : «Agnus quippe paschalis cuius immolatione populus israhel est ab aegyptia seruitute liberatus ante quinque dies paschae, id est decima luna, adsumi et quarta decima luna ad uesperum iussus est immolari significans eum qui nos suo sanguine redempturus ante quinque dies paschae, hoc est hodierna die, magno praecedentium sequentium que populorum gaudio ac laudatione deductus uenit in templum dei et erat cotidie docens in eo quinta demum peracta die ubi ueteris paschae sacramenta eatenus obseruata consummauit ac noua deinceps obseruanda discipulis sacramenta contradidit egressus in montem oliueti tentus est a iudaeis et mane crucifixus ipsa nos die a daemonica dominatione redemit qua antiquus ille hebraeorum populus per immolationem agni iugum aegyptiae seruitutis abiecit». <ex quo> Cf.   Sedulius Scot, In Mt., lib. 3, c. 21, 1, t. 2, p. 465.31 sqq. : «Item ante quinque dies paschae uenire uoluit, sicut ex Iohannis euangelio didicimus, ut etiam per hoc ostenderet se esse agnum immaculatum, qui peccata tolleret mundi. Agnus quippe paschalis, cuius immolatione populus Israhel est ab Aegiptia seruitute liberatus, ante quinque dies paschae, id est decima luna, eligebatur, ac tandem quarta decim luna ad uesperum iussus est immolari, sicut scriptum est : Decima die mensis primi tollat unusquisque agnum per familias domus suae; iuxta quem ritum tolletis et hedum, et seruabitis eum usque ad quartum decimum diem eiusdem mensis. Decima enim die mensis primi, id est ante quinque dies paschae, ut Iohannes testatur, egrediens omnis populus in montem Oliuarum tulit inde Dominum, qui agnus est, quia uenit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est, hedus, quia peccati insimulatus est. Agnum domi intulerunt, quia gaudentes canebant Benedictus, qui uenit in nomine Domini, Osanna in altissimis; hedum, quia contra zelantes aiebant : Magister, increpa discipulos tuos; agnum, quod populus omnis suspensus erat audiens illum; hedum, quia principes eum perdere cupiebant. Quinque autem dies ante pascha, id est a decima luna usque ad quartam decimam, agnum siue hedum immolaturi seruabant, quia, licet etiam tunc eius sanguinem sitirent, nemo tamen in eum misit manus, quia necdum uenerat hora eius».
Cf. Glossa ordinaria (Io. 11, 55), Rusch, facsim., t. 4, p. 252b, ed. Gloss-e  : «  proximum autem . Imminente Pascha figurali in quo iam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Iudeos de eo occidendo et ipse apropinquat passionis loco».
<potius quam>   Cyrillus Alexandrinus, In Io., t. 7-8 (Io. 12, 1), ed. Sancti Patris nostri Cyrilli, Alexandriœ archiepiscopi, Opera. Cura et studio Joannis Auberti, Laudunensis Ecclesiœ presbyteri canonici. Lutetiœ, Regiis typis, t. 4, 1638, p. 694D-E = PG 74, 73A8-B10  : «δείκνυσι δὲ ὁ Εὐαγγελιστὴς διὰ τοῦ διηγήματος, ὅτι οὐ κατεφρόνει ὁ Χριστὸς τοῦ νόμου· ὅθεν καὶ πρὸ ἓξ ἡμερῶν τοῦ πάσχα, ὅτε ἔδει ἀγορασθῆναι τὸν ἀμνὸν καὶ τηρηθῆναι ἕως τῆς τεσσαρεσκαιδεκάτης, συνέφαγε τοῖς περὶ τὸν Λάζαρον· ἴσως τὴν ἡμέραν τὴν πρὸ τοῦ ληφθῆναι τὸ πρόβατον ἔθους ὄντος τοῖς Ἰουδαίοις ὀλίγον τι πανηγυρίζειν, οὐκ ἐκ νόμου ἀλλ' ἀπὸ συνηθείας, ἵνα μετὰ τὸ παραληφθῆναι τὸ πρόβατον, σχολάσωσι λοιπὸν ἕως τῆς 2.299 ἑορτῆς, νηστείᾳ, ἤτοι ὀλιγοσιτίᾳ, καὶ ἁγνισμοῖς».
¶Paral.   Thomas de Aquino, Summae theologiae tertia pars, q. 46 a. 10 ad 1 : «Unde Beda dicit, in quadam homilia, quod appropinquante hora passionis, dominus appropinquare voluit loco passionis, scilicet in Ierusalem, quo pervenit ante quinque dies Paschae, sicut agnus paschalis ante quinque dies Paschae, idest decima luna, secundum praeceptum legis, ad locum immolationis ducebatur».
Cf. In Io. reportatio, 12, lect. 1, n° 1590, p. 297 : «Dicit autem ante sex dies Paschae, ut intelligas diem Paschae non quidem quartum decimum diem primi mensis, in qua ad vesperam immolabatur paschalis agnus, ut habetur ex. xii, sed potius hic dicitur Pascha decimaquinta dies, quae tota erat festiva, et illo anno occurret feria sexta in qua passus est dominus; ita quod sextus dies ante Pascha, fuit prima feria, id est dies dominicus, in qua dominus ramis palmarum Ierosolymam intravit, et in die praecedenti, scilicet sabbato, Christus venit in Bethaniam : et hoc est quod dicitur ante sex dies Paschae».
Cf. In Io. reportatio, 18, lect. 5, n° 2331, p. 437 : «Quomodo ergo ut manducarent Pascha, cum esset in crastino Paschae ? Sed ad hoc quidam moderni Graeci dicunt, quod hoc factum fuit decima quarta luna, et crucifixus eo die quo Iudaei celebrabant Pascha, dicentes, quod Christus una die praevenit Pascha, sciens sibi imminere occisionem in Pascha Iudaeorum, unde celebravit Pascha decimatertia luna ad vesperam. Et hoc dicunt, quia in lege praeceptum est, quod a quartadecima luna primi mensis usque ad vigesimum primum diem mensis, non inveniatur fermentatum apud Iudaeos. Unde dicunt, quod Christus consecravit de fermentato corpus suum. Sed hoc stare non potest propter duo. Primo quia numquam invenitur in veteri testamento quod alicui liceret praevenire celebrationem Paschae; sed si haberet impedimentum, liceret differre usque ad alium mensem. Num. ix, 10 : homo qui fuerit immundus super anima, aut in via procul in gente vestra, faciat phase domino, mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum ergo Christus nil praetermiserit de observantiis legis, falsum dicunt, eum Pascha praevenisse. Secundo, quia mc. xiv, 12; expresse habetur, quod Christus venit die azymorum quando necesse erat occidi Pascha; et Matthaeus dicit quod primo die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes : ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? Non ergo dicendum est quod Christus praevenit Pascha».
<Non hab.> Beda, Haimo [RB-7229 , cf. Utrecht, Universiteits‎–‎Bibliotheek 76 , f. 79vb ], PL, LLT, Glossa ordinaria (Gloss-e)
¶Nota 1. La sentence établit le parallèle entre la sélection légale de l’agneau pascal cinq jours avant son immolation et la chronologie de l’arrivée de Jésus à Jérusalem au début de la semaine sainte. Ce rapprochement se retrouve pratiquement partout. La source de la sentence ne se révèle donc qu’à l’examen des détails. Son attribution a fait l’objet d’hésitations au sein même des manuscrits copiés par exemplar. Le groupe A (Li449) l’attribue à Bède, le groupe B (La88) à Chrysostome, le groupe C omet toute attribution explicite, un manuscrit isolé l’attribue à une «glose», sans fondement réel dans la Glose ordinaire. Si l’attribution à Bède de la part de Thomas ne fait pas de doute puisqu’elle est confirmée par le lieux parallèle de la Somme de théologie, l’identification avec l’homélie Mediator Dei de Bède proposée par l’édition léonine de la Somme n’est pas convaincante. La sentence est un patchwork d’expressions héritées de Bède : agnum sive hedum, decima luna primi mensis, decima luna primi mensis, etc., mais d’autres expressions sont propres à un épigone : recluderetur, preceptum legis, etc. La Catena ne dépend pas ici directement de Bède, mais des homélies carolingiennes de l’Italie du Nord qui puisent dans le matériau exégétique de Bède. Selon les habitudes médiévales, Thomas préfère renvoyer à l’autorité tutélaire de Bède, source intellectuelle première, plutôt qu’à celle de l’obscur auteur de la rédaction du texte qu’il cite effectivement, sans doute à partir d’un homéliaire qui reste à identifier. A ce jour, nous n’avons pas su retrouver l’homélie exacte citée par Thomas.
¶Nota 2. L’attribution à Chrysostome remonte haut dans l’histoire de la tradition mais elle est certainement fautive. Cette attribution a induit en erreur Combefis et Nicolaï qui en ont cherché en vain la source chez les Pères grecs. Nicolaï (Ed1657 marg.) note que si l’édition d’Anvers (Ed1612) renvoie à l’homélie 64, celle de Paris (Ed1611 Ed1637) ne donne pas de source. Il précise qu’on ne trouve rien de tel chez Chrysostome. Cette remarque n’a pas empêché les éditions de la tradition imprimée majoritaire (Ed1612... Ed1876 Ed1953) de continuer à renvoyer à l’homélie 64. Selon Nicolaï, la sentence serait plutôt compilée à partir de Cyrille sur Jean et Théophylacte : «Sic utraque huius operis editio et quidem Antverpiana [Ed1612] ad marginem velut ex homelia 64 notat. Parisiensis [Ed1637] autem nullum indicem ponit nec apud Chrysostomum tale quidquam occurrit sed ex Cyrillo in Ioanne et ex Theophylacto colligitur». Combefis objecte qu’il n’a pas retrouvé le passage évoqué dans l’oeuvre authentique de Cyrille. Nicolaï aurait emprunté à l’édition fautive de Josse van Clichtove (1472-1543), disciple de Lefèvre d’Étaples, où les livres 7 et 8 perdus du commentaire de Cyrille sont remplacés par des forgeries de l’éditeur humaniste : «Non extat in Chrysostomo nec video ex quibus Cyrilli ea P. Nicolai colligat nisi et fraudem fecit Iodocus Clictoveus qui 7. et 8. tomos Cyrillo adiecit, eum ii hactenus desiderentur quorum octavo extat tota haec sententia, ex ipsa hac forsitan sancti Thomae catena excerpta. Ex Theophylacto colligi potest qui ipse ex antiquiore vel Cyrillo vel Chrysostomo uti solet collegerit» (  Combefis , Bibliotheca concionatoria, t. 3, p. 348). Les compléments apocryphes des livres 5 à 8 apparaissent dans les rééditions de 1515 et 1520 de Cyrillus Alexandrinus. Opus insigne ... in Evangelium Joannis : a Georgio Trapezontio traductum, Parisiis : W. Hopyl, 10 January, 1508 (Ns 1509), 2e ed. 1515, reprint : 15 December 1520, folio, préparées par Clichtove; cf. E. Van Gulick, Erasmus and his Books, Toronto, 2018, n° 183, p. 325. Nicolaï réplique en dénonçant à juste titre un plagiat malhonnête de la part de Combefis. Celui-ci s’est approprié la note de Nicolaï tout l’accusant d’entériner la ‘fraude’ de Clichtove alors que Nicolaï avait pris clairement position au sujet de cette édition fautive dans sa préface de la CIO où il déclare avoir préféré l’édition correcte de Jean Aubert qui a retrouvé des fragments des livres manquants (Nicolai, In Catenam auream, 1669, discussio 37, p. 129-131 et Ed1657 : CIO, praefatio, in fine). Ni le parallèle trouvé dans Cyrille, ni la faible allusion de Théophylacte (loc. cit.) ne suffisent à rendre compte des nuances du texte de la Catena qui est d’origine latine. [MM2020]
61 Beda Arag7 Li449 Md446 Mt366 T46 ] om. Fi28 Urb26* V797 V798 Ed1657, Glosa Fi263 , Chrysostomus La88 Urb26 V796 edd. Combefis, Chrysostomus in Iohannem Ed1953
62 legis] enim erat Urb26*, enim erat legis Urb26², longis V798
marg.| {CIO12d2.2} AUGUSTINUS . 63 − Quantus autem fructus apparuerit64 predicationis eius, et quantus grex ovium ex his que perierant domus Israel, vocem pastoris audierit. Intuendum 65 ex eo quod dicitur :
63 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
64 apparuerit] apparuit Li449
65 Intuendum] Intendendum est Li449
Numérotation du verset Io. 12,12 
In crastinum autem turba multa, que convenerat66 ad diem festum, cum audissent67 quia venit Iesus Hierosolymam,
66 convenerat #Li449 ] convenerant Li449
67 audissent] audisset Li449@ #Li449
Numérotation du verset Io. 12,13 
acceperunt ramos palmarum etc68.
68 etc] om. Li449
marg.| Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam qua erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropheo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus.aa Z
aa ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 1.11-13, § 2.1-9, CCSL 36, p. 440 : «[§ 1] Posteaquam discubuit in domo cum recumbente Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus, post unguentum effusum super pedes eius, unde domus odore completa est; posteaquam uanam saeuitiam, et stultissimum et dementissimum scelus Iudaei etiam de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt, de quibus omnibus ut potuimus, quod Dominus dedit, superioribus sermonibus locuti sumus, nunc intendat Caritas uestra, ante Domini passionem quantus fructus apparuerit praedicationis eius, et quantus grex ouium ex his quae perierant domus Israel, uocem pastoris audierit. [§ 2] Sic enim loquitur evangelium, quod modo cum recitaretur, audisitis : In crastinum autem turba multa quae uenerat ad diem festum, cum audissent quia uenit Iesus Ierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obuiam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui uenit in nomine Domini, rex Israel. Rami palmarum laudes sunt, significantes uictoriam; quia erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus». [FG2018]
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d2.3} CHRYSOSTOMUS. 69*{hom.65} . − Ostendebant autem quoniam de reliquo maiorem quam de propheta opinionem habebant de eo.
Unde 70 sequitur : AA
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
69 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
70 Unde] et + Li449
Et processerunt obviam ei et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.
marg.| {CIO12d2.4} AUGUSTINUS. − Hosanna vox est obsecrantis, magis affectum indicans quam71 rem aliquam significans, sicut sunt in lingua latina quas interiectiones vocant.ab AB
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 2.10-13, CCSL 36, p. 440 : «Vox autem obsecrantis est, Hosanna, sicut nonnulli dicunt qui hebraeam linguam nouerunt, magis affectum iudicans, quam rem aliquam significans; sicut sunt in lingua latina quas interiectiones uocant, uelut cum dolentes dicimus : Heu ! uel cum delectamur : Vah ! dicimus; uel cum miramur, dicimus : 0 rem magnam ! tunc enim, O, nihil significat, nisi mirantis affectum». [FG2018]
AB ¶Codd. : Li449
71 quam] quem Li449
marg.| {CIO12d2.5} BEDA. − Est autem compositum ex corrupto et integro. Hosi enim, salva, anna obsecrantis est interiectio. hosi72 corruptum, anna est integrum. Benedictus autem   qui venit in nomine Domini, sic potius accipiendum est ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intelligatur; quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est sed verba eius melius nostrum dirigunt intellectum, qui aitac : « Ego veni in nomine Patris mei ». non utique amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem.AC
ac Io. 5, 43.
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
72 hosi] ergo + Li449
marg.| {CIO12d2.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.65} . − Hoc est etiam quod maxime coegit credere in Christum omnes, quoniam non est Deo contrarius et hoc maxime erigebat plebem quod ipse dicebat se a Patre venisse. ex his ergo verbis colligimus quod Deus est nam hosanna salvos fac interpretatur; salutem autem soli Deo scriptura attribuit. Deinde quia vere est Deus, qui venit, inquiunt, non qui ducitur; hoc enim servile est quodammodo, illud vero Dominicum. quod etiam dicunt in nomine Domini, illud idem erga ipsum protendit non enim in nomine servi, sed Domini dicunt illum venire.AD
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d2.7} AUGUSTINUS. − Quid autem magnum fuit regi seculorum regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum vel ferro exercitum armandum; sed73 rex Israel, quod mentes regat, quod in regnum celorum perducat. Quod ergo rex esse voluit Israel, dignatio est, non74 promotio; miserationis indicium, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra rex Iudeorum, in celis est Dominus angelorum.ad AE
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 4.5-15, CCSL 36, p. 441 : «Sed quid fuit Domino regem esse Israel? Quid magnum fuit regi saeculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum, uel exercitum ferro armandum, hostesque uisibiliter debellandos; sed rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum caelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse uoluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra rex Iudaeorum, in caelis est Dominus angelorum». [FG2018]
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
73 sed] si Li449
74 non] quomodo Li449
marg.| {CIO12d2.8} THEOPHYLACTUS. − Iudei autem regem Israel ipsum nuncupabant, quasi sensibilem regem somniantes exspectabant namque exurgere quemdam in regem maiorem quam secundum humanam naturam, salvaturum eos a Romanorum iurisdictione. Quomodo autem Dominus venerit, ostendit evangelista subdens :AF
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 12,14 
Et invenit Iesus asellum et sedit super eum.ae
ae ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 121 A 1-4. [CGC2014]
marg.| {CIO12d2.9} AUGUSTINUS. − Hoc75 breviter dictum est. Nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legituraf . Pullum autem asine in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur), intelligimus populum gentium, qui legem Domini non acceperat. Asinam vero (quia utrumque Domino adductum est), plebem eius que veniebat ex populo Israel.ag AG
af Cf. Mt. 21, 1-16; Mc. 11, 1-11; Lc. 19, 29-48.
ag ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 5.2-23, CCSL 36, p. 441 : «Hic breuiter dictum est; nam quemadmodum sit factum apud alios evangelistas plenissime legitur. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Iudaeorum eum non intellegebant, in quo implebantur quae legebant. Inuenit ergo Iesus asellum, et sedit super eum; sicut scriptum est : Noli timere, filia Sion; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae. In illo ergo populo erat filia Sion; ipsa est Ierusalem quae Sion. In illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia Sion, cui diceretur : Noli timere; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae. Haec filia Sion cui diuinitus ista dicuntur, in illis erat ouibus quae uocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum uenientem tanta deuotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum est : Noli timere; illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum delictum deleatur, et uita reddatur. Sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas inuenitur) intellegimus populum gentium, qui legem Domini non acceperat. Asinam uero (quia utrumque iumentum Domino adductum est) plebem eius quae ueniebat ex populo Israel, non indomitam plane, sed quae praesepe Domini agnouit». [FG2018]
AG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
75 Hoc] Hic Li449
marg.| {CIO12d2.10} CHRYSOSTOMUS.{hom.65} . − Fecit ergo hoc, prophetice aliquid figurans quoniam videlicet immundum gentium populum debebat subiectum habere; et prophetiam quamdam implens.AH
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d2.11} AUGUSTINUS. − Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareat quoniam76 maligni principes Iudeorum eum non intelligebant in quo implebantur que legebant.
Unde sequitur :
76 appareat quoniam] appareret quod Li449
Sicut scriptum est77 :
77 Za. 9, 9.
Numérotation du verset Io. 12,15 
Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asine.
marg.| In illo populo erat filia Sion. Ipsa est Ierusalem que est 78 Sion, cui dicitur : N oli timere. Illum, agnosce qui a te laudatur; et noli trepidare cum patitur, quia ille sanguis funditur per quem tuum delictum deleatur, et vita redimatur.ah AI
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 5.3-19, CCSL 36, p. 441 : «Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Iudaeorum eum non intellegebant, in quo implebantur quae legebant. Inuenit ergo Iesus asellum, et sedit super eum; sicut scriptum est : Noli timere, filia Sion; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae. In illo ergo populo erat filia Sion; ipsa est Ierusalem quae Sion. In illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia Sion, cui diceretur : Noli timere; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae. Haec filia Sion cui diuinitus ista dicuntur, in illis erat ouibus quae uocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum uenientem tanta deuotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum est : Noli timere; illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum delictum deleatur, et uita reddatur». [FG2018]
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
78 est] om. Li449
marg.| {CIO12d2.12} CHRYSOSTOMUS . {hom.65} . − Vel aliter. Quia reges eorum iniusti fuerant, et eos obnoxios bellis faciebant, confide, ait, hic non talis, sed mitis et mansuetus; quod ostendit79 ab asino non enim exercitum habens80 intrabat, sed asinum habens solum. vide autem evangeliste sapientiam non verecundatur priorem ignorantiam divulgare81.AJ
Nam sequitur :
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
79 ostendit] ostenditur Li449
80 habens] trahens Li449
81 divulgare] devulgare Li449
Numérotation du verset Io. 12,16 
Hec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus.
marg.| {CIO12d2.13} AUGUSTINUS. − Id est quando virtutem sue resurrectionis ostendit, tunc recordati sunt quod hec erant scripta de eo, et hec fecerunt ei , id est non alia quam que scripta erant de eo.ai AK
ai ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 6.1-5, CCSL 36, p. 441 : «Haec non cognouerunt discipuli eius primum; sed quando glorificatus est Iesus, id est quando uirtutem suae resurrectionis ostendit, tunc recordati sunt quia haec scripta erant de eo, et haec fecerunt ei, id est non alia fecerunt ei, quam illa quae erant scripta de eo». [FG2018]
AK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d2.14} CHRYSOSTOMUS . {hom.65} . − Hoc autem ignorabant, quoniam ipse non revelavit eis scandalizasset enim eos, si rex existens talia passurus erat; et etiam non suscepissent statim cognitionem regni de quo hic82 dicebatur de regno enim temporali hoc dici putassent.AL
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
82 hic] om. Li449
marg.| {CIO12d2.15} THEOPHYLACTUS. − Aspice autem consequentiam passionis. suscitavit Lazarum, hoc omnium novissime reservans miraculum, et ob hoc plurimi concurrebant et credebantaj .
Unde sequitur :
aj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 120 B 11–C 2. [CGC2014]
Numérotation du verset Io. 12,17 
Testimonium ergo perhibebat turba, que cum eo erat quando vocavit Lazarum de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
Numérotation du verset Io. 12,18 
Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
marg.| Exinde livor et insidie.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 12,19 
Pharisei autem dicebant ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum83 abiit.
83 eum #Li449 ] ipsum Li449@
marg.| {CIO12d2.16} AUGUSTINUS. 84 − Turba turbavit turbam. Quid autem invidet ceca turba quia post eum abiit mundus per quem factus est mundusak ?AM al
ak Cf. Io. 1, 10.
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 7.7-9, CCSL 36, p. 441 : «Turba turbauit turbam. Quid autem inuides, caeca turba, quia post eum abit mundus, per quem factus est mundus?». [FG2018]*
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
84 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO12d2.17} CHRYSOSTOMUS.{hom.65} . − Mundum enim hic turbam dicunt. Videtur autem mihi hoc dictum esse eorum qui sani quidem erant, non audebant autem propalari demum ab eventu deterrebant alios, quasi inconsummabilia temptantes.AN
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO12d2.18} THEOPHYLACTUS. − Ac si dicerent : [b] quantumcumque insidiamini85*, tanto hic augetur et gloria eius intenditur. [a] Quis ergo profectus de tantis insidiis?AO am
am ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 12 17-19), PG 124, 124B15-18 [CGC2014]* : «[a] ποἰα ὑμῖν ὠφέλεια ἀπὸ τῶν λῶν κατὰ τοῦ ἀνθρώπου τούτου ἐπιβουλῶν; [b] ὅσον ἄν ἑπιβουλεύητε τοσοῦτον οὗτος αὔξεται καὶ ἐπιδίδωσιν ἡ δόξα αὐτοῦ». [MM2020]
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
85 insidiamini] insidiemini Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,
 
prol.| [Io. 12, 1-36 legitur Hebdomadae sanctae feria 2; cf. Ordinarium OP 644 = Cist. = Rom.]
marg.| {CIO12d3.1} BEDA. − Templum Domini Hierosolymis situm adeo erat famosum ut diebus festis non solum vicini sed etiam multi 86* ex longinquis regionibus87 illuc advenirent, sicut de eunucho Candacis regine Ethiopum Actus apostolorum declarant88 an. Hac ergo consuetudine, hi gentiles venerant adorare, de quibus dicitur : AP ao
an Act. 8, 27.
ao ¶Fons : <revera> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. 12, 20 [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 129ra ; U = Utrecht, Univ., 76, f. 83vb  : «  Erant autem gentiles et reliqua [etc. Utrecht]. Templum Domini Ierusalem a Salomone aedificatum adeo famosissimum fuit cunctis gentibus ut non solum ex vicinis sed etiam ex longinquis regionibus omnes illuc confluerent ut adoraret in die festo. Quodlibet Actus apostolorum manifeste demonstrat ubi legitur quia eunuchus potens Candacis regine Ethiopum venit Ierosolimam ut adoraret in templo. Unde cum reverteretur et legeret Esaiam [Ysaiam Utrecht] prophetam accessit Philippus ad currum et locum prophetie exposuit ipsumque baptizavit. Ista nimirum pristina servata consuetudine et isti venerant ad diem festum. Et hoc est quod dicit evangelista. Erant autem gentiles ut adorarent in diem festum [die festo U]».
<Non hab.> PL; LLT : Glossa ordinaria (Gloss-e Cas574, f. 446-557); Hugo de Sancto-Caro; Liturgia O.P. (protot.); Catena Graecorum (Cramer);   Cordier , Catena graecorum patrum in Io. [CPG C145], p. p. 307-308; Chrysostomus, Homel. 66 in loc. cit.; Theophylact.
¶Nota Peu de commentateurs se sont arrêtés sur Io. 12, 20. La référence à l’eunuque de Candace se retrouve dans le commentaire d’Albert le Grand; cf.   Albertus Magnus , Super Iohannem (Io. 12, 20-22), ed. Borgnet, 1899, p.478b qui, comme Thomas, utilise une version du commentaire de Bède-Haymon. [MM2020] [MM2021]
AP ¶Codd. : La88 (214va) Li449 Mt366 Ed1470 Ed1569 Ed1611 Ed1612 Ed1657 Ed1876 Ed1953 {MM2020}
86 multi] multe Ed1470 Ed1569 Ed1611 Ed1612 Ed1657 Ed1876 Ed1953
87 regionibus] + gentes Ed1470 Ed1569 Ed1611 Ed1612 Ed1657 d1876 Ed1953
88 declarant Li449 Ed1657 Ed1876 Ed1953] declarat La88 Mt366 Ed1470 Ed1569 Ed1611 Ed1612
Numérotation du verset Io. 12,20 
Erant autem gentiles quidam89* ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
89 gentiles quidam] inv. Ed1569 Ed1611 Ed1612 Ed1657 d1876 Ed1953
marg.| {CIO12d3.2} CHRYSOSTOMUS. 90* − Prope existentes de cetero ut91* proselyti fierent. Fama igitur92* audita de Christo, volunt eum videre . AQ ap
Unde sequitur :
ap ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 65, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 118vb  : «Erant autem quidam gentilium ascendentes adorare ad festum. Prope existentes de cetero ut proseliti fierent erant ad festum Fama igitur edita dicunt : Volumus Ihesum videre».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 66, § 2 (Io. 12, 20), PG 59, 367.38 -42 : «Ἦσαν δέ τινες τῶν Ἑλλήνων ἀναβάντες προσκυνῆσαι εἰς τὴν ἑορτήν. Ἐγγὺς ὄντες λοιπὸν τοῦ προσήλυτοι γίνεσθαι, ἦσαν εἰς τὴν ἑορτήν. Τῆς φήμης οὖν διαδοθείσης , λέγουσι· Θέλομεν τὸν Ἰησοῦν ἰδεῖν». [MM2020]
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
90 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
91 de cetero - ut] inv. Ed1953
92 igitur] itaque Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,21 
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilee, et rogaverunt93 eum dicentes Domine, volumus Iesum videre.
93 rogaverunt] rogabant Li449@
marg.| {CIO12d3.3} AUGUSTINUS. 94 − Ecce volunt eum Iudei occidere, gentiles videre; sed etiam illi ex Iudeis erant qui clamabantaq : Benedictus qui venit in nomine Domini . Ecce illi ex circumcisione, illi ex preputio, velut duo parietes de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentesar .as AR
Sequitur :
aq Io. 12, 13.
ar Cf. Eph. 2, 14.
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 7.7-9, CCSL 36, p. 441 : «Audiamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce uolunt eum Iudaei occidere, gentiles uidere; sed etiam illi ex Iudaeis erant qui clamabant : Benedictus qui uenit in nomine Domini, rex Israel. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, uelut parietes duo de diuerso uenientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes; audiamus ergo uocem lapidis angularis». [FG2018]
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
94 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,22 
Venit Philippus et dicit Andree.
marg.| {CIO12d3.4} CHRYSOSTOMUS .{hom.65} . − Quasi priori existenti audiverat95 enim in viam gentium ne abieritis; propterea cum96 condiscipulo communicans magistro refert.
Unde sequitur : AS
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
95 audiverat] audiverant Li449
96 cum] om. Li449
Andreas rursum97 et Philippus dicunt Iesu.
97 rursum] rursus Li449@ #Li449
marg.| {CIO12d3.5} AUGUSTINUS . 98 − Audiamus ergo vocem lapidis angularis.
Unde sequitur :
98 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,23 
Iesus autem respondit eis, dicens : Venit hora ut clarificetur Filius hominis.
marg.| Forsitan aliquis putat ideo se dixisse glorificatum, quia gentiles volebant eum99 videre. Non ita est; sed videbat gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros. Ex occasione igitur istorum gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentiumat , et promittit iam adesse horam glorificationis sue, qua facta in celis gentes fuerant crediture, secundum illud au : « Exaltare super celos, Deus, et super omnem terram gloria tua ». Sed altitudinem glorificationis oportuit ut precederet humilitas passionis; unde adiunxit :
at Cf. Rm. 11, 25.
au Ps. 56, 6; Ps. 107, 6.
99 volebant eum] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 12,24 
Amen, amen, dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit,
Numérotation du verset Io. 12,25 
ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
marg.| Se100 autem dicebat granum mortificandum in infidelitate Iudeorum, multiplicandum in fide populorum.av AT
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 8.12-24, § 9.1-8, CCSL 36, p. 442 : «[§ 8] Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, uelut parietes duo de diuerso uenientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes; audiamus ergo uocem lapidis angularis. Iesus autem, inquit, respondit eis dicens : Venit hora ut   glorificetur Filius hominis. Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia gentiles eum uolebant uidere. Non ita est. Sed uidebat ipsos gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros; quia, sicut dicit apostolus : Caecitas ex parte in Israel facta est donec plenitudo gentium intraret. Ex occasione igitur istorum gentilium qui eum uidere cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium; et promittit iam iamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in caelis, gentes fuerant crediturae. Vnde praedictum est : Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Haec est gentium plenitudo, de qua dicit apostolus : Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret. [§ 9] Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis; ideo secutus adiunxit : Amen, amen dico uobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat. Ipsum erat granum mortificandum et multiplicandum : mortificandum infidelitate Iudaeorum, multiplicandum fide populorum». [FG2018]
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
100 Se] Si cacogr. Li449
marg.| {CIO12d3.6} BEDA. − Ipse enim ex semine patriarcharum in agro huius mundi seminatus101 est ut moriendo cum multiplicatione resurgeret solus mortuus est, cum multis surrexit.AU
AU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
101 seminatus] id est incarnatus + Li449
marg.| {CIO12d3.7} CHRYSOSTOMUS . {hom.65} . − Et quia per sermones non ita102 suadebat, utitur experimento, quia frumentum magis facit fructum cum mortuum fuerit. Si autem in seminibus hoc accidit, multo magis in me. Quia igitur de reliquo debebat103 mittere discipulos ad gentes, videt autem gentiles presilientes ad fidem, ostendit quod tempus erat ut ad crucem veniret. non enim prius eos ad gentes misit donec Iudei offenderunt, donec crucifixerunt. et quia de morte sua previdit discipulos contristandos, superabundantiam104 facit sermonis, dicens non solum si non mortem meam patienter sustinueritis, sed etiam si vos ipsi non moriamini, nullum vobis erit lucrum. AV
Et hoc est quod subdit :
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
102 ita] om. Li449
103 de reliquo-debebat] inv. Li449
104 superabundantiam] superabundantia Li449
Qui amat animam suam, perdet eam.
marg.| {CIO12d3.8} AUGUSTINUS. − Hoc duobus modis intelligi potest : Q ui amat, perdet ; id est si amas perdes, si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo :
Qui amat animam suam, perdet eam.
marg.| Noli amare in hac vita, ne perdas in105 eterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicum sensum.
Sequitur enim :
105 in] om. Li449
Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam.
marg.| Ergo quod supra dictum est, qui amat , subintelligitur in hoc mundo.aw AW
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 10.2-11, CCSL 36, p. 443 : «Iamuero exhortans ad passionis suae sectanda uestigia : Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. Quod duobus modis intellegi potest : Qui amat, perdet, id est : Si amas, perde; si cupis uitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo : Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare, ne perdas; noli amare in hac uita, ne perdas in aeterna uita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere uidetur evangelicus sensus; sequitur enim : Et qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodiet eam. Ergo quod supra dictum est : Qui amat, subintellegitur, in hoc mundo; ipse utique perdet; qui autem odit, utique in hoc mundo, in uitam aeternam ipse custodiet». [FG2018]
AW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d3.9} CHRYSOSTOMUS . 106*{hom.66} . − Amat autem animam suam in hoc mundo qui desideria eius inconvenientia facit; odit autem eam qui non cedit ei noxia concupiscenti. et non dixit qui non cedit ei, sed qui odit eam quemadmodum enim eorum qui odio habentur, nec vocem audire sustinemus nec vultum107 videre delectamus108, ita et animam cum contraria iniungit que Deo non placent, cum vehementia avertere oportet.AX
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
106 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
107 vultum] visum Li449
108 delectamus] delectabiliter Li449
marg.| {CIO12d3.10} THEOPHYLACTUS . − Quia enim valde onerosum erat109 audire quod oportet odire animam, consolatur per hoc quod addit110in hoc mundo, temporis indicans particularitatem non enim in perpetuum iubet animam odio haberi; et emolumentum ponit cum dicit : In vitam eternam custodit eam .ax AY
ax ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 125 D 14 A 6 : summatim. [CGC2014]
AY ¶Codd. : Li449
109 erat] errat Li449
110 addit] additur Li449
marg.| {CIO12d3.11} AUGUSTINUS . 111 − Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum interimere velis, sic intelligendo quod debes in hoc mundo odisse animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi, homicide, flammis se donant, aquis112 prefocant, precipitatione collidunt et pereunt. Hoc Christus non docuit immo et113 diabolo precipitium114 suggerenti responditay : « Vade, satana115 ». Cum ergo cause articulus venerit, ut hec conditio proponatur aut faciendum esse contra Dei preceptum, aut ab hac vita migrandum, comminante mortem persecutore, ibi oderis in hoc mundo animam tuam, ut in vitam eternam custodias eam.az AZ
ay Mt. 4, 10.
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 10.17-34, CCSL 36, p. 443 : «Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Sed uide ne tibi subrepat ut teipsum uelis interimere, sic intellegendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque peruersi, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, flammis se donant, aquis praefocant, praecipitio collidunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit, immo etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit : Redi retro, satanas; scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. Petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Deum : Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo uolebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non uis. Vbi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui uestigia sequitur Christi. Cum ergo causae articulus uenerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ex hac uita emigrandum, quorum duorum homo cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore, ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso uiuere; ibi oderit in hoc mundo animam suam, ut in uitam aeternam custodiat eam». [FG2018]
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
111 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
112 aquis] aliquis Li449
113 et] etiam Li449
114 precipitium] preciputium cacog . Li449
115 satana] satanas Li449
marg.| {CIO12d3.12} CHRYSOSTOMUS . {hom.66} . − Dulcis quidem est presens vita his qui affixi sunt ei si vero quis ad celum respexerit, videns que ibi116 sunt bona, cito contemnet vitam presentem. Cum enim apparuerit melior, contemnitur peior. In hoc ergo nos inducens Christus, subdit qui mihi ministrat, me sequatur; id est me imitetur. De morte hoc dicit, et de ea que per opera assecutione; oportet enim eum qui ministrat, eum cui ministrat sequi.BA
BA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
116 ibi] illic Li449
marg.| {CIO12d3.13} AUGUSTINUS. − [b] Quid ergo sit ministrare Christo, in ipsis verbis agnoscimus, cum dicit :
Numérotation du verset Io. 12,26 
Si117 quis mihi ministrat.
117 Si #Li449] om. Li449@
marg.| Ministrant ergo Iesu qui non que 118 sua sunt119 querunt, sed que Iesu Christi. Hoc est enim me sequatur vias ambulet meas, non suas. Non ea tantum que ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia opera bona propter Christum faciens, usque ad illud opus magne caritatis, quod est animam pro fratribus ponere. [a] Sed quo fructu, qua mercede?
Sequitur :
118 que] om. Li449
119 sunt] om. Li449
Et ubi ego sum, illic et minister meus erit.
marg.| Gratis ametur, ut operi120 quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo.ba BB
ba ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 11.5-8, CCSL 36, p. 443 : «Quo fructu? qua mercede? quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis quo ministratur ibi, pretium sit esse cum illo». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 12.19-36, CCSL 36, p. 444 : «Vtquid ergo alibi quaerimus quid sit ministrare Christo, et non potius in istis ipsis uerbis agnoscimus? Cum enim dixit : Si quis mihi ministrat, me sequatur, hoc intellegi uoluit, ac si diceret : Si quis me non sequitur, non mihi mini strat. Ministrant ergo Iesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Iesu Christi. Hoc est enim : me sequatur, uias ambulet meas, non suas; sicut alibi scriptum est : Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ambulauit ille, et ipse ambulare. Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de misericordia facere, non de iactantia; non aliud ibi quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera, id est ut alienetur intentio cupidit at is ab opere caritatis. Qui sic ministrat, Christo ministrat; recteque illi dicetur : Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti. Nec tantum ea quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia bona opera propter Christum faciens (tunc erunt enim bona, quoniam finis legis Christus, ad iustitiam omni credenti, minister est Christi usque ad illud opus magnae caritatis, quod est animam suam pro fratribus ponere; hoc est enim et pro Christo ponere». [FG2018]
BB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
120 ametur ut operi] amatur et operis Li449
marg.| {CIO12d3.14} CHRYSOSTOMUS.{hom.66} . − Ostendit autem per hoc, quod resurrectio morti succedet. ubi autem sum, ait, quia in celis et121* ante resurrectionem Christus erat. Igitur illuc transmigremus animo et mente.BC
Sequitur :
BC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
121 et] om. Ed1953
Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
marg.| {CIO12d3.15} AUGUSTINUS. − Per hoc intelligitur exposuisse quod supra dixerat : Illic et minister meus erit . Nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus quam ut sit ubi est unicus?BD bb
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 51, § 11.12-15, CCSL 36, p. 444 : «Quod enim superius ait : Vbi ego sum, illic et minister meus erit, hoc intellegitur exposuisse cum dicit : honorificabit eum Pater meus. Nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est Vnicus; non aequalis factus diuinitati, sed consociatus aeternitati?». [FG2018]*
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO12d3.16} CHRYSOSTOMUS.{hom.66} . − Non autem dixit ‘ego honorificabo eum’ sed Pater meus. Nondum enim de eo decentem opinionem habebant sed maiorem de Patre.BE
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 12,
 
prol.| [Io. 12, 1-36 legitur Hebdomadae sanctae feria 2; cf. Ordinarium OP 644 = Cist. = Rom.]
marg.| {CIO12d4.1} CHRYSOSTOMUS . 122*{hom.66} . − Quia Dominus ad passionem discipulos exhortatus fuerat, ne dicant, quod ipse extra dolores existens humanos facile de morte philosophatur, et nos admonet, propter hoc quod ipse est sine periculo, ostendit quod et ipse in agonia sit, et123 tamen propter utilitatem mortem non renuit; unde dicit : bc BF
bc ¶Nota Cf. Nicolai , In Catenam auream, 1669, discussio 38, p. 137-142.
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
122 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
123 et] om. Li449
Numérotation du verset Io. 12,27 
Nunc anima mea turbata est124.
124 est #Li449 ] et quid dicam + Li449@ Weber
marg.| {CIO12d4.2} AUGUSTINUS . 125 − [b] Audio : Qui in hoc mundo odit animam suam, in vitam eternam custodit eam et mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vite huius totus, quantumlibet fuerit prolixus126, vapor; pro amore eternorum temporalia mihi cuncta vilescunt; et rursum Dominum audio dicentem :   Nunc anima mea turbata est . Sequi iubes animam meam, sed turbari video animam tuam? Quale fundamentum queram si petra succumbit? Agnosco, Domine, misericordiam tuam. Nam qui caritatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo, qui sue infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant, consolaris. [a] In se ergo caput nostrum suscepit membrorum suorum affectum et ideo non est ab aliquo turbatus; sed, sicut de illo127 dictum estbd : be BG
bd Io. 11, 33.
be ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 1.15-18, CCSL 36, p. 446 : Sed nos in se transtulit, nos in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum; et ideo non est ab aliquo turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum Lazarum suscitaret : turbauit semetipsum». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 2.3-25, CCSL 36, p. 446 : «Audio : Qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodit eam. Nec permittor tantummodo mirari, sed iubeor imitari. Deinde sequentibus uerbis : Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, ibi et minister meus erit, mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est uitae huius totus, quantumlibet fuerit prolixus, uapor; prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta uilescunt; et rursus ipsum Dominum meum, qui me illis uerbis ab infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem : Nunc anima mea turbata est. Quid est hoc? Quomodo sequi iubes animam meam, si turbari uideo animam tuam? quo modo sufferam quod graue tanta firmitas sentit? quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Sed uideor mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi Dominum, et quodammodo dicentem : Magis sequeris, quia sic me interpono ut sufferas; audisti ad te uocem fortitudinis meae, audi in me uocem infirmitatis tuae; uires suggero ut curras, nec reprimo quod acceleras, sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua transeas. O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam ! nam quod tu tantus tuae caritatis uoluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant consolaris». [FG2018]
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
125 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
126 prolixus] prolixior Li449
127 illo] supra + Li449
Turbavit semetipsum.
marg.| {CIO12d4.3} CHRYSOSTOMUS . {hom.66} . − Appropinquans enim de reliquo cruci, quod humanum est ostendit, et naturam non volentem mori, sed presenti adherentem vite, ostendens quoniam non extra humanas passiones erat sicut enim esurire non crimen est, ita neque presentem vitam appetere. Christus autem corpus a peccato mundum habebat, non a naturalibus necessitatibus erutum128. hoc igitur dispensationis est, non deitatis.BH
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
128 erutum] eruditum Li449
marg.| {CIO12d4.4} AUGUSTINUS. − Denique homo qui sequi vult, audiat qua hora 129 sequatur. Accessit forte hora terribilis proponitur optio aut faciende iniquitatis, aut subeunde passionis turbatur anima infirma. Audi ergo quid subiungit : bf BI
bf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 3.1-11, CCSL 36, p. 446 : «Denique homo qui sequi uult, audiat qua sequatur. Accessit forte hora terribilis, proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte turbata est anima inuicta; praepone tuae uoluntati uoluntatem Dei. Adtende enim quid deinde subiungat creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit; homo enim factus est qui hominem fecit; sed Deus incommutabilis mansit, et hominem in melius commutauit. Audi ergo quid inde subiungat, cum dixisset : Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? inquit, Pater, saluifica me ex hac hora». [FG2018]
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
129 hora] om. Li449
Et quid dicam?
marg.| {CIO12d4.5} BEDA. − Hoc est, quid aliud nisi ut130 membra mea instruantur :BJ
BJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
130 ut] unde Li449
Pater, salvifica me ex hac hora.
marg.| {CIO12d4.6} AUGUSTINUS. − Docuit te quem invoces, cuius voluntatem tue voluntati preponas. Non ideo tibi videatur ex alto diffidere, quia te vult ab initio proficere. Hominis131 suscepit infirmitatem ut doceat contristatum dicerebg : « Non quod ego volo, sed quod tu vis ».
Unde 132 subditur :
bg Mc. 14, 36.
131 hominis] honis cacogr. Li449
132 Unde] et hic + Li449
Sed propterea veni in horam hanc.
Numérotation du verset Io. 12,28 
Pater, glorifica133 nomen tuum,
133 glorifica] clarifica Li449@ #Li449 Weber
marg.| in sua scilicet passione et resurrectione.bh BK
bh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 3.13-31, CCSL 36, p. 447 : «Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem inuoces, in quo speres, cuius uoluntatem certam atque diuinam tuae uoluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi uideatur ex alto deficere, quia te uult ab imo proficere. Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique si nollet non tentaretur, quemadmodum si nollet non pateretur; et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere. Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus, ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed de periculo tentationis exire. Sicut autem hic dixit : Nunc anima mea turbata est, ita etiam ubi dicit : Tristis est anima mea usque ad mortem; et : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere : Verumtamen non quod ego uolo, sed quod tu uis, Pater. Sic enim homo ab humanis in diuina dirigitur, cum uoluntati humanae uoluntas diuina praeponitur. Quid est autem :   Clarifica tuum nomen; nisi, in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat suum nomen etiam in similibus passionibus seruorum suorum? Vnde scriptum est de Petro, quod ideo de illo dixerit : Alter te cinget, et feret quo tu non uis, quia significare uoluit, qua morte glorificaturus erat Deum». [FG2018]
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d4.7} CHRYSOSTOMUS .{hom.66} . − Quasi dicat non habeo quid dicam, ereptionem querens propterea enim veni in horam hanc; ac si dicat134 etsi turbemur et tumultum patiamur, non fugiamus mortem quia ego nunc turbatus, non dico ut effugiam; oportet enim ferre quod supervenit; non dico eripe me ex hac hora; sed contrarium dico, scilicet clarifica nomen tuum. ostendit enim quoniam pro veritate moritur, gloriam Dei hoc vocans; et hoc evenit futurum enim erat135 ut post crucem converteretur orbis terrarum, et cognosceret nomen Dei, et coleret, non solum Patris, sed etiam Filii. sed tamen hoc silet. BL
Sequitur :
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
134 dicat] diceret Li449
135 enim erat] inv. Li449
Venit ergo vox de celo dicens : Et clarificavi et iterum clarificabo.
marg.| {CIO12d4.8} GREGORIUS . Vicesimo octavo Moralium. 136* − Huiusmodi 137 verbis per angelum loquitur Deus, cum nil in imagine ostenditur, sed superne vocis verba audiuntur et nimirum de celestibus loquens, verba sua que audiri ab hominibus voluit, rationali creatura administrante formavit.bi BM
bi ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 28, § 1, CCSL 143B, lin. 74 sqq : «Verbis namque per angelum loquitur deus, cum nil in imagine ostenditur, sed supernae uerba locutionis audiuntur, sicut dicente domino : pater, clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet te, protinus respondetur : clarificaui et iterum clarificabo. Neque enim deus, qui sine tempore ui impulsionis intimae clamat, in tempore per suam substantiam illam uocem edidit, quam circumscriptam tempore per humana uerba distinxit; sed nimirum de caelestibus loquens, uerba sua quae audiri ab hominibus uoluit rationali creatura administrante formauit.».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 27, PL 73, 1252.58-67 [MM2020]
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
136 .XXVIII.] om. Ed1953
137 huiusmodi] hic Li449
marg.| {CIO12d4.9} AUGUSTINUS . 138 −  Clarificavi autem dicit, antequam facerem mundum,   et iterum clarificabo , cum resurget139 a mortuis. Vel aliter.   Clarificavi , cum de virgine natus est, [c] cum miracula multa fecit, [b] cum descendente Spiritu sancto 140 in specie columbe monstratus est. [d]   Et iterum clarificabo , cum resurget a mortuis, cum exaltabitur super celos Deus et super omnem terram gloria eius. bj BN
[e] Sequitur :
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 4.2-15, CCSL 36, p. 447 : «Venit ergo uox de caelo : Et clarificaui, et iterum clarificabo. [a] Et clarificaui, antequam facerem mundum; et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, et adscendet in caelum. Et aliter intellegi potest : Et clarificaui, cum de uirgine natus est, cum uirtutes operatus est, cum caelo indice per stellam a Magis adoratus est, cum a sanctis Spiritu sancto plenis agnitus est, [b] cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum uoce de caelo sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, [c] cum miracula multa fecit, cum multos sanauit atque mundauit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pauit, cum uentis et fructibus imperauit, cum mortuos suscitauit; [d] et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super caelos Deus, et super omnem terram gloria eius». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 5.1-2, CCSL 36, p. 447 : «Turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant : angelus ei locutus est. Respondit Iesus, et dixit : Non propter me haec uox uenit, sed propter uos». [FG2018]
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
138 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
139 resurget] resurgit Li449
140 Spiritu sancto] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 12,29 
Turba ergo que stabat et audierat141, dicebat tonitruum factum esse.
141 audierat] audiebat Li449@
marg.| {CIO12d4.10} CHRYSOSTOMUS . 142*{hom.66} . − Aperta quidem et bene significativa erat vox sed cito ab eis evolavit quasi a grossioribus, et carnalibus, et desidiosis. et hi quidem sonitum tantum retinuerunt; alii vero quoniam articulata erat vox noverant; quid autem significavit non adhuc; de quibus subditurBO
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
142 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Alii dicebant angelus ei locutus est.
marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Io. 12,30 
Respondit Iesus, et dixit : Non propter me hec vox venit sed propter vos.
marg.| {CIO12d4.11} AUGUSTINUS. − Hic ostendit, illa voce non sibi indicatum quod iam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem vox illa non propter eum facta est, sed propter eos; sic anima eius, non propter ipsum, sed propter eos turbata est.bk BP
bk ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 4.3-8, CCSL 36, p. 447-448 : «Hic ostendit illa uoce non sibi indicatum quod iam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa uox non propter eum, sed propter alios diuinitate facta est, sic anima eius, non propter eum, sed propter alios uoluntate turbata est». [FG2018]
BP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d4.12} CHRYSOSTOMUS . {hom.66} . − Ad illud enim instat vox Patris quod semper dicebant, quoniam non est143 ex Deo qui enim a Deo glorificatur, qualiter non est ex Deo? Ubi vide quod humilia propter eos144 facta sunt, non quasi Filio auxilio indigente. quia ergo dixit clarificabo, ostendit consequenter et modum glorie. BQ
Nam sequitur :
BQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
143 est] om. Li449
144 propter eos] om. Li449
Numérotation du verset Io. 12,31 
Nunc iudicium est mundi.
marg.| {CIO12d4.13} AUGUSTINUS. − [a] Iudicium enim quod in fine exspectant145, erit premiorum penarumque eternarum. Dicitur etiam iudicium, non damnationis, sed discretionis : hoc vocabat hic iudicium, discretionem scilicet, et a suis redemptis diaboli expulsionem.
[e] Unde sequitur :
145 exspectant] exspectatur Li449
Nunc princeps mundi huius eicietur foras.
marg.| Absit ut diabolum principem mundi146 ita dictum existimemus ut eum celi et terre Dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt. Sic ergo dictum est princeps huius mundi, id est princeps malorum hominum, qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter per totum orbem terrarum147 diffusi sunt; ideo dicit Apostolusbl Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi148. Hi sunt ex quorum cordibus princeps mundi eicietur149 foras. [b] Previdebat enim Dominus, post passionem et glorificationem suam, per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat, cui quando ex fide renuntiant, eicitur foras. [d] Sed numquid de cordibus veterum iustorum non est eiectus foras? Quomodo ergo dictum est : Nunc eicietur foras, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis iam mox futurum esse predictum est? [e] Quid ergo ait quispiam quia diabolus eicitur foras, iam fidelium neminem temptat? Immo temptare non cessat; sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare.bm BR
bl 2Cor. 5, 19.
bm ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 6.2-24, CCSL 36, p. 448 : «Quid ergo exspectandum est in fine saeculi? Sed in fine quod exspectatur iudicium, erit iudicandorum uiuorum et mortuorum, iudicium erit praemiorum poenarumque aeternarum. Quale ergo nunc iudicium est? Iam in superioribus lectionibus quantum potui, commonui Caritatem uestram, dici etiam iudicium non damnationis, sed discretionis; unde scriptum est : Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [...] Hoc uocabat iudicium, hanc discretionem, hanc a suis redemtis diaboli expulsionem». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 7.19-23, CCSL 36, p. 449 : «Praedicebat ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per uniuersum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, eicitur foras». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 8.1-6, CCSL 36, p. 449 : «Sed dicit aliquis : Numquid de cordibus patriarcharum et prophetarum, ueterumque iustorum non eiectus est foras? Eiectus est plane. Quomodo ergo dictum est : nunc eicietur foras? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis iam mox futurum esse praedictum est? Sic et illud quod dictum est : Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus, potest similem habere quaestionem, et similem solutionem». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 9.1-4, CCSL 36, p. 449 : «Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus eicietur foras, iam fidelium neminem tentat? Immo uero tentare non cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare; nam et munitissimam ciuitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 10.1-13, CCSL 36, p. 450 : «Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum caelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt; sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus : Bona domus est, uel, mala domus est, non quando reprehendimus siue laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores uel bono rum hominum uel malorum. Sic ergo dictum est : Princeps huius mundi, id est princeps malorum omnium qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt; inde dicit apostolus : Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Hi sunt ex quorum cordibus princeps huius mundi eicitur foras». [FG2018]
BR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
146 principem mundi] inv. Li449
147 orbem terrarum] inv. Li449
148 sibi] om. Li449
149 eicietur] eicitur Li449
marg.| {CIO12d4.14} CHRYSOSTOMUS .{hom.66} . − Sed quale est istud iudicium quo diabolus foras eicitur, exemplo id faciam manifestum. sit aliquis debitores expetens, et feriat, et in vincula mittat deinde ex eadem dementia et eum qui nihil debet sub eumdem carcerem ducat hic et eorum que in alios fecit, dabit vindictam. ita et in Christo factum est eorum enim que diabolus in nos fecit, per ea que in Christum ausus150 est, sustinebit vindictam. Et ne quis dicat qualiter mittetur foras, si151 te superabit subiungit :
150 ausus] iter. Li449
151 si] set Li449
Numérotation du verset Io. 12,32 
Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
marg.| Qualiter enim superatur qui et alios trahit hoc autem, plus fuit dicere, quam resurgam. si enim hoc dixisset, nondum manifestum esset quod traheret; dicendo vero152 traham, utrumque demonstrat.BS
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
152 vero] quoniam + Li449
marg.| {CIO12d4.15} AUGUSTINUS. − Sed que omnia trahit, nisi ex quibus diabolus eicitur153 foras? Non autem dixit omnes, sed omnia, non enim omnium est fides. Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creature integritatem, id est spiritum, et animam, et corpus; ad illud scilicet quod intelligimus, quod vivimus, quod visibiles sumus. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia predestinata ad salutem possumus dicere; aut certe omnia hominum genera secundum innumerabiles differentias, quibus inter se preter sola peccata homines distant.bn BT
bn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 11.3-18, CCSL 36, p. 450 : «Quae omnia, nisi ex quibus ille eicitur foras ? Non autem dixit : omnes, sed : omnia, non enim omnium est fides. Non itaque hoc ad uniuersitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem; id est, spiritum, et animam, et corpus; et illud quo intellegimus, et illud quo uiuimus, et illud quo uisibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit : Capillus capitis uestri non peribit, omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intellegendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere; ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ouibus loqueretur. Aut certe omnia hominum genera, siue in linguis omnibus, siue in aetatibus omnibus, siue in gradibus bonorum omnibus, siue in diuersitatibus ingeniorum omnibus, siue in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se praeter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum, omnia, inquit, traham post me, ut sit caput eorum, et illi membra eius».. [FG2018]
BT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
153 eicitur] eicietur Li449
marg.| {CIO12d4.16} CHRYSOSTOMUS .{hom.66} . − Qualiter igitur supra dixit, quoniam Pater trahit quia scilicet Filio trahente, Pater trahit. Dicit autem traham, quasi a tyranno detentos, et per seipsos nequeuntes accedere, et illius manus effugere.BU
BU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d4.17} AUGUSTINUS. − Sed si exaltatus , inquit,   fuero a terra, hoc est cum exaltatus fuero; non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Nam exaltationem suam dixit in cruce passionembo.BV
Unde evangelista subdit :
bo ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 11.21-28, CCSL 36, p. 450 : «Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra, hoc est, cum exaltatus fuero; non enim dubitat futurum esse quod uenit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait : Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod et ipse evangelista non tacuit; subiunxit enim, et ait : Hoc autem   dicebat , significans qua morte esset moriturus?». [FG2018]
BV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 12,33 
Hoc autem dixit154 significans qua155 morte esset moriturus.
154 dixit #li449 ] dicebat Li449@
155 qua #Li449] quia Li449@
Numérotation du verset Io. 12,
 
prol.| [Io. 12, 1-36 legitur Hebdomadae sanctae feria 2; cf. Ordinarium OP 644 = Cist. = Rom.]
marg.| {CIO12d5.1} AUGUSTINUS. 156 − Cum intellexissent Iudei quod Dominus de sua morte dixisset, proponunt ei questionem, quomodo se diceret moriturum.
Unde dicitur :
156 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,34 
Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege quia Christus manet in eternum et157* quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis158?
157 et] om. Ed1953
158 hominis #Li449 ] quis est iste filius hominis + Li449@ Weber
marg.| Memoriter tenuerunt quod Dominus assidue dicebat se esse Filium hominis. Nam hoc loco non dixit : ‘Si exaltatus fuerit a terra159* Filius hominis’ sed superius dixeratbp : Venit hora ut clarificetur Filius hominis . Hoc ergo in animo retinentes, inquiunt : ‘Si Christus manet in eternum, quomodo exaltabitur a terra?’ id est quomodo crucis passione morietur?BW bq
bp Io. 12, 23.
bq ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 12.1-17, CCSL 36, p. 450-451 : «Respondit ei turba : Nos audiuimus ex lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam hoc loco non ait : Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis, sed superius dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando nuntiati sunt gentiles illi, qui eum uidere cupiebant. Venit hora ut glorificetur Filius hominis. Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait : Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intellegentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt : Nos audiuimus ex lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis? Quis est enim iste Filius hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum; si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra, id est quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intellegebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis uerborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 53, § 1.1-6, CCSL 36, p. 452 : «Praenuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se, cum intellexissent Iudaei quod de sua morte dixisset, et proposuissent ei quaestionem, quomodo diceret se esse moriturum, cum ex lege audierint quoa Christus manet in aeternum, hortatus est eos, ut dum adhuc modicum lumen in eis esset, quo Christum aeternum esse didicissent, ambularent, ut totum discerent, ne comprehenderentur a tenebris. Et cum haec esset locutus, abscondit se ab eis. Haec in superioribus dominicis lectionibus uerbisque didicistis». [FG2018]
BW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
159 a terra] om. Ed1953
marg.| {CIO12d5.2} CHRYSOSTOMUS . 160*{hom.67} . − Hinc est videre quoniam multa eorum que parabolice dicebantur, intelligebant quia enim prevenit de morte disputans, audientes hic exaltationem, suspicati sunt hoc161.BX
BX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
160 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
161 suspicati sunt-hoc] inv. Li449
marg.| {CIO12d5.3} AUGUSTINUS. − Vel hoc eum dixisse intelligebant quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.br BY
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 12.17-19, CCSL 36, p. 451 : «Hoc enim eum dixisse intellegebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis uerborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia». [FG2018]
BY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d5.4} CHRYSOSTOMUS .{hom.67} . − Et vide qualiter malitiose interrogant; non enim dixerunt nos audivimus ex lege quia Christus nihil patitur in multis enim scripturarum locis et passio et resurrectio simul ponitur; sed quoniam manet in eternum et nimirum hoc non erat contrarium, immortalitati enim per passionem non est factum impedimentum. sed estimaverunt per hoc ostendere eum non esse Christum, quoniam Christus manet in eternum. Deinde subdunt quis est Filius hominis et hoc malitiose; quasi dicant non dicas quod propter odium tuum hoc dicamus ecce enim non novimus de quo dicis. sed Christus respondit, ostendens162 quoniam passio non prohibet manere eum in eternum.
Unde subditur :
162 ostendens] dicens Li449
Numérotation du verset Io. 12,35 
Dixit ergo eis Iesus : Adhuc modicum lumen in vobis est163.
163 est #Li449] ambulate (in luce sup. u. alia manus Li449@) + Li449@ Weber
marg.| Quasi dicat : Adhuc parvo tempore ego lux vobiscum sum; per hoc ostendens quod mors eius transmigratio est etenim lux solaris non interimitur, sed parum recedens rursus apparet.BZ
BZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d5.5} AUGUSTINUS. − Vel aliter. [a] Modicum lumen in vobis est , per hoc quod intelligitis quia Christus manet in eternum;   ergo ambulate , [c] accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in eternum, [b] bs CA
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 13.1-6, CCSL 36, p. 451 : «Dixit ergo eis Iesus : [a] Adhuc modicum lumen in uobis est. Hinc est quod intellegitis quia Christus manet in aeternum. Ergo ambulate [b] dum lucem habetis, ut non tenebrae uos comprehendant. [c] Ambulate, accedite, totum intellegite, et moriturum Christum, et uicturum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et adscensurum in sublimia quo perducat». [FG2018]
CA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 12,36 
dum lucem habetis.
marg.| {CIO12d5.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.67} . − Hic dicit tempus totum presentis vite et ante crucem et post crucem. Multi enim post crucem crediderunt in eumCB
CB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
ut non tenebre vos164 comprehendant.
164 non-tenebre-vos #Li449 ] vos tenebre non Li449@
marg.| {CIO12d5.7} AUGUSTINUS. − Si scilicet eo modo credideritis Christi eternitatem ut negetis in eo mortis humilitatem. bt CC
Sequitur :
bt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 13.7-10, CCSL 36, p. 451 : «Tenebrae autem uos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo uadat». [FG2018]
CC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
marg.| {CIO12d5.8} CHRYSOSTOMUS.{hom.67} − Quanta165 denique Iudei nunc agunt, et nesciunt quid agunt166 sed, ut in tenebris ambulantes, putant rectam quidem167 incedere viam, contrariam autem vadunt.CD
Propterea subdit :
CD ¶Codd. : Li449 V797 Ed1953 {MM2021} {MM2022}
165 Quanta] Quanto V797
166 agunt] agant V797
167 rectam quidem] quidem rectam Li449, quidam rectam V797 ( ab hinc def. )
Dum lucem habetis, credite in lucem.
marg.| {CIO12d5.9} AUGUSTINUS. − Id est dum aliquid veri habetis, credite in veritatem, ut renascamini veritati. bu CE
Unde sequitur :
bu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 13.17-18, CCSL 36, p. 451 : «Cum aliquid ueri auditum habetis, credite in ueritatem, ut renascamini in ueritate». [FG2018]
CE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Ut Filii lucis sitis.
marg.| {CIO12d5.10} CHRYSOSTOMUS .{hom.67} . − Quod est Filii mei168. in principio autem Evangelista dicitbv : « Quod ex Deo nati sunt, hoc est169 ex Patre ». Hic autem ipse dicitur hos generare, ut discas quoniam una est actio Patris et Filii.CF
Sequitur :
bv Io. 1, 13.
CF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
168 Filii mei] inv. Li449
169 est] om. Li449
Hec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis.
marg.| {CIO12d5.11} AUGUSTINUS. − Non ab eis qui credere et diligere ceperunt, sed ab eis qui videbant et invidebant. Cum autem se abscondit, nostre infirmitati consuluit, non sue potestati derogavit.bw CG
bw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 52, § 14.1-8, CCSL 36, p. 451 : «Haec locutus est Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obuiam uenerant; sed ab eis qui uidebant et inuidebant, quia nec uidebant, sed in lapidem illum caecitate offendebant. Cum autem abscondit se Iesus ab eis qui eum occidere cupiebant (quod saepe propter obliuionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogauit». [FG2018]
CG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d5.12} CHRYSOSTOMUS.{hom.67} . − Sed cum nec lapides levarent, nec blasphemarent, cuius gratia occultatus est corda enim rimatus noverat furorem in eis sevientem, et non exspectavit ut in opus exirent; sed occultatur, mitigans eorum invidiam.CH
CH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 12,
distinctio 6 
marg.| {CIO12d6.1} CHRYSOSTOMUS. 170*{hom.67} . − Noverat Dominus ferventem animum Iudeorum, et occisionem meditantem; et ideo occultatus est et hoc occulte insinuavit evangelista subdens :CI
CI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
170 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,37 
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt171 in eum.
171 crediderunt] credebant Li449@ #Li449 Weber
marg.| {CIO12d6.2} THEOPHYLACTUS. − Non autem modice iniquitatis fuit tantis signis non credere ea vero signa commemorat que supra sunt posita.bx CJ
bx ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 136 C 3-5. [CGC2014]
CJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d6.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.67} . − Ne quis autem dicat cuius gratia venit Christus, non noverant, quod non ei intenderent; ideo172 ad hoc excludendum inducit etiam prophetas hoc scientes.
Propter quod sequitur : CK
CK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
172 ideo] et praem. Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 12,38 
Ut sermo Isaie impleretur quem dixit173 : Domine, quis credidit auditui nostro ? Et brachium Domini cui revelatum est?
173 Is. 53, 1
marg.| {CIO12d6.4} ALCUINUS. − Quis pro raritate174 posuit quia quod sancti prophete a Deo audierunt et populo predicaverunt, paucissimi crediderunt.CL by
by ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 12 :38), CCCM 267, p. 226.366. : «QVIS CREDIDIT. QVIS pro raritate posuit, quia quod sancti prophetae a Deo audierunt et populo praedicauerunt paucissimi crediderunt  ».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 12, 38, lib. 5, c. 31, PL 100, 918 . [MM2024]
CL ¶Codd. : Ka6 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
174 raritate] caritate cacogr. Li449
marg.| {CIO12d6.5} AUGUSTINUS . 175 − Satis autem ostendit brachium Domini ipsum Dei Filium nuncupatum non quodpecia 27 176 Deus Pater figura detinetur carnis humane sed quia « omnia per ipsum facta sunt »bz , ideo brachium Domini dictum est. Si enim aliquis homo tanta potestate prevaleret ut sine ullo motu corporis sui, quod diceret fieret, verbum eius, brachium eius177 esset. Non autem patet occasio erroris his qui dicunt quia solus Pater est, si brachium eius est Filius (non enim due, sed una persona est homo et brachium eius). Non intelligentes quomodo verba de rebus aliis ad res alias propter aliquam similitudinem pecia 27bis 178 transferantur. Quidam autem inter se mussitant que culpa fuit Iudeorum, si necesse erat   ut sermo Isaie 179 ca   impleretur . Quibus respondemus Deum prescium futurorum per prophetam predixisse infidelitatem Iudeorum, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam novit. Ipsorum enim prescivit peccata, non sua. Fecerunt ergo peccatum Iudei quod facturos esse predixit quem nihil latet.cb CM
bz Io. 1, 3.
ca Cf. Is. 53, 1.
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 53, § 2.6-16, § 3.7-14, § 4.10-26, CCSL 36, p. 452 : «[§ 2] Vbi satis ostendit brachium Domini ipsum Filium Dei nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tamquam membrum corporis haereat; sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium, per quod operaris, sic Dei brachium dictum est eius Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praeualeret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium eius uerbum eius esset [...]. [§ 3] Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater; et aequalis Patri ubi que totus est sicut Pater; ne aliqua pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse Patrem, sed pro diuersitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici Spiritum sanctum; et in his uerbis audeant dicere : Ecce uidetis quia solus est Pater, si brachium eius est Filius; non enim duae, sed una per sona est homo et brachium eius. Non intellegentes neque aduertentes, quomodo uerba de rebus aliis ad res alias transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de uisibilibus et notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt, omnino non possunt? Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit, brachium suum appellat; et si ei auferatur, dolens dicit : Brachium perdidi; et ei qui abstulerit, dicit : Brachium meum mihi abstulisti [...]. [§ 4] Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes : Quid fecerunt Iudaei, uel quae culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui reuelatum est? Quibus respondemus : Dominum praescium futurorum, per prophetam praedixisse infidelitatem Iudaeorum; praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam nouit. Ipsorum enim praesciuit peccata, non sua; non cuiusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quae ille praesciuit ipsorum, non sunt ipsorum, non uere ille praesciuit; sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praesciuit. Fecerunt ergo peccatum Iudaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturas esse praedixit, quem nihil latet». [FG2018]
CM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
175 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
176 nuncupatum. non quod] + « xxvii pecia » marg. Li449 ( 125vb ; transitio forte post nuncupatum)
177 verbum eius-brachium eius] inv. Li449
178 aliquam similitudinem] praem. « f<inis> xxvi pecia » marg. Cbg133 ( 281ra33 )
179 Isaie] prophete + Li449
marg.| {CIO12d6.6} CHRYSOSTOMUS. − [1] Quod ergo dicit180* ut sermo Isaie prophete   impleretur , li   ut non causale est sed eventus. [2] Non enim quia dixit Isaias, non crediderunt sed quia non erant credituri, propterea Isaias dixit.CN cc
cc ¶Fons : [1]<revera> Hugo de S. Caro , Postille in Io. 12, 38, t. 6, ed. Venetiis, 1703, p. 363va/c  : «ut sermo Isaie impletur : ly ‘ut’ non dicit causam sed eventus».
[1-2] <et>   Chrysostomus , In Io., hom. 67 (!), Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 121va  : «Tot autem cum eo signa faciente non crediderunt in eum ait ut impleatur sermo Isaie qui dixit : Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est . Et rursus. Non poterant ait credere quoniam dixit Isaias : Auditu audietis et non intelligetis. Hec autem dixit quoniam vidit gloriam eius et loqutus est de eo. Ecce rursus quoniam hec dixit non causale sed eventus. Neque enim quia dixit Isaias non crediderunt sed quia non debebant credere propterea dixit Isaias». [MM2020]
<cuius fons> Catena Graecorum Patrum in Io. 12, 38 [CPG-C140.4] : Cramer, p. 331.29-32 (anonymus) : «[1]Τὸ δὲ, “ ἵνα πληρωθῇ ὁ λόγος, ὃν εἶπεν Ἡσαΐας,” καὶ τὰ ἑξῆς, δηλοῖ ὅτι οὐχὶ αἰτιολογίας ἐστὶ τὸ “ ἶνα,” ἀλλ’ ἐκβάσεως· [2] οὐδὲ ’γὰρ ἐπειδὴ οὐκ ἔμελλον πιστεύειν, διὰ τοῦτο εἶπεν Ἡσαΐας, καὶ τό “ οὔκ ἐδύναντο δὲ πιστεύειν,” καθὼς καὶ τοῦτο εἶπεν Ἡσαΐας».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 68.2 (Io. 12, 38), PG 59, 375.41 -50 : «[1] Τοσαῦτα δὲ αὐτοῦ σημεῖα πεποιηκότος, οὐκ ἐπίστευον εἰς αὐτὸν, φησὶν, ἵνα πληρωθῇ ὁ λόγος Ἡσαΐου ὃν εἶπε·Κύριε, τίς ἐπίστευσε τῇ ἀκοῇ ἡμῶν; καὶ ὁ βραχίων Κυρίου τίνι ἀπεκαλύφθη; Καὶ πάλιν, Οὐκ ἠδύναντο, φησὶ, πιστεύειν, ὅτι εἶπεν Ἡσαΐας· Ἀκοῇ ἀκούσετε, καὶ οὐ μὴ συνῆτε. Ταῦτα δὲ εἶπεν, ὅτε εἶδε τὴν δόξαν αὐτοῦ καὶ ἐλάλησε περὶ αὐτοῦ. [2] Ἰδοὺ πάλιν τὸ Ὅτι, καὶ Εἶπεν, οὐχὶ αἰτιολογίας, ἀλλ' ἐκβάσεως. Οὐδὲ γὰρ ἐπειδὴ εἶπεν Ἡσαΐας, οὐκ ἐπίστευον· ἀλλ' ἐπειδὴ οὐκ ἔμελλον πιστεύειν, διὰ τοῦτο εἶπεν Ἡσαΐας».
¶Paral.  CIO11d1.10 ; cf. CMT1d13.3 ; CLC2d10.25; CIO12d6.6
<Non hab.>   Cordier , Catena graecorum patrum in Io. [CPG C145], p. 323-324.
¶Nota : La généalogie des sources est ici particulièrement déconcertante. La clausule «li ‘ut’...eventus» est absente de Chrysostome grec et de Burgundio, mais elle traduit exactement un ajout du caténiste de la CGP déjà cité dans CIO11d1.10 avec une compacité quasi identique à celle de la sentence de Thomas. Le plus surprenant est de retrouver cet ajout chez Hugues de Saint-Cher qui connaît certes Chrysostome mais ne le cite pas à ce sujet et qui surtout n’est pas censé connaître les chaînes grecques. Il semble que la logique exégétique byzantine rejoigne ici celle des latins par delà toutes les influences textuelles. Sur l’usage de l’article français, cf. M.   Morard , «Le petit ‘Li’ des scolastiques : assimilation de l’article vulgaire dans le latin des théologiens médiévaux», dans La résistible ascension des vulgaires : problèmes pour l’historien (xiiie-xive siècle), dir. H.   Bresc , J.-P.   Boudet et B.   Grévin , dans Mélanges de l'École Française de Rome. Moyen-Âge, 118 (2006), p. 531-593. [MM2020]
CN ¶Codd. : Li449 Cbg133 Ed1953 {MM2020}
180 dicit] dixit Cbg133
marg.| {CIO12d6.7} AUGUSTINUS . 181 − Sed ea que sequuntur, profundiorem faciunt questionem. Adiungit enim et dicit :
181 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,39 
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias182 :
182 Cf. Is. 6, 10.
Numérotation du verset Io. 12,40 
Excecavit oculos eorum et induravit cor eorum ut non videant oculis et183* intelligant corde et convertantur et sanem eos.
183 et] + non Ed1953
marg.| Si enim credere non poterant184, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? Et, quod est gravius, ad Deum causa refertur, quandoquidem ipse excecavit oculos eorum et induravit eorum cor? Non enim hoc saltem de diabolo dicitur sed de Deo. Sed quare non poterant credere ? Respondeo185 : Quia nolebant. Sicut enim quod « Dominus negare seipsum non potest »cd , laus est voluntatis divine, ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humane.CO ce
cd 2Tim. 2, 13.
ce ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 53, § 5.1-15, § 6.5-6, § 9.10-12, CCSL 36, p. 454 : «[§ 5] Sed et quae sequuntur evangelii uerba plus urgent, et profundiorem faciunt quaestionem : adiungit enim, et dicit : Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : Excaecauit oculos eorum, et indurauit cor eorum, ut non uideant oculis, et intellegant corde, et conuertantur, et sanem   illos . Dicitur enim nobis : Si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? si autem non credendo peccauerunt, potuerunt ergo credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit evangelium : Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : Excaecauit oculos eorum, et indurauit cor eorum, ut, quod est grauius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt, quandoquidem ipse excaecauit oculos eorum, et indurauit cor eorum? Non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de Deo, quod ipsa prophetica scriptura testatur [...]. [§ 6] Quare autem non poterant, si a me quaeratur, cito respondeo, quia nolebant : malam quippe eorum uoluntatem praeuidit Deus, et per prophetam praenuntiauit ille cui abscondi futura non possunt [...]. [§ 9] Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est uoluntatis diuinae, ita quod illi non poterant credere, culpa est uoluntatis humanae». [FG2018]
CO ¶Codd. : Li449 Cbg133 Ed1953 {MM2020}
184 poterant] poterunt Li449
185 Respondeo] om. Li449
marg.| {CIO12d6.8} CHRYSOSTOMUS .{hom.67} . − Hoc autem et in communi consuetudine custoditur, ut cum quis dicit186 non possum amare illum vehementiam voluntatis impotentiam187 dicit. sed evangelista dicit non poterant, ut ostendat188 quoniam impossibile est mentiri prophetam non tamen propterea189 impossibile erat eos credere; non enim hec predixisset, si credituri essent.CP
CP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
186 dicit] dicat Li449
187 impotentiam] potentiam Li449
188 ostendat] ostendit Li449
189 impossibile…propterea] om. hom. Li449
marg.| {CIO12d6.9} AUGUSTINUS. − Sed aliam causam, inquis, dicit propheta, non voluntates eorum, quia scilicet excecavit oculos eorum, et induravit cor eorum 190. Sed hoc etiam eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excecat et obdurat Deus deserendo et non adiuvando; quod occulto iudicio facere potest, iniquo non potest.cf CQ
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 53, § 6.8-15, CCSL 36, p. 454 : «Sed aliam causam, inquis, dicit propheta non uoluntatis eorum. Quam causam dicit propheta? Quia dedit Ulis Deus spiritum compunctionis oculos, ut non uideant, et aures, ut non audiant, et excaecauit oculos eorum, et indurauit cor eorum. Etiam hoc eorum uoluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adiuuando; quod occulto iudicio facere potest, iniquo non potest». [FG2018]
CQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
190 et…eorum] etc. Li449
marg.| {CIO12d6.10} CHRYSOSTOMUS .{hom.67} − Neque enim derelinquit nos191 nisi voluerimus nos192, secundum illud193 cg : « Oblitus es legis Dei tui; obliviscar et ego tui194 ». Hec dicit ostendens nos incipere derelictionem et causam fieri perditionis. sicut enim sol infirmum offendit visum non ex propria natura; ita fit195 in his qui non attendunt Dei sermones. terrens autem auditores scriptura dicit excecavit et induravit196.CR
cg Os. 4, 6.
CR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
191 nos] om. Li449
192 voluerimus nos] inv. Li449
193 illud] Osee + Li449
194 et ego-tui] inv. Li449
195 fit] et + Li449
196 excecavit et induravit] inv. Li449
marg.| {CIO12d6.11} AUGUSTINUS . 197 − Quod autem addidit : et convertantur, et sanem eos , utrum subaudiendum sit : non, id est non convertantur. Etenim conversio de illius gratia est. An forte et hoc de superne medicine misericordia factum intelligendum, ut quoniam superbe suam iustitiam constituere volebant, adhuc desererentur et excecarentur198, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia, atque humiliati199 quererent non suam, qua inflatur superbus, sed iustitiam Dei, qua iustificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt.
Sequitur :
197 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
198 excecarentur] excecantur Li449
199 humiliati] ita humiliari Li449
Numérotation du verset Io. 12,41 
Hec dixit Isaias quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.
marg.| Vidit autem non sicuti200 est, sed modo quodam significativo, sicut prophete visio fuerat informanda. Nemo ergo vos fallat eorum qui dicunt invisibilem Patrem et visibilem Filium, qui putant eum esse creaturam in forma enim Dei, in qua equalis est Patri, etiam Filius invisibilis est ut autem ab hominibus videretur, “formam servi accepit”ch . Ostendit etiam se, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subiecta creatura, non sicuti est.ci CS
ch Cf. Phil. 2, 7.
ci ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 53, § 11.1-15, § 12.1-24, CCSL 36, p. 456-458 : «[§ 11] Quod uero addidit : Et conuertantur et sanem eos, utrum subaudiendum sit : non, id est non conuertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est : ut non uideant oculis et intellegant corde; quia et hic utique dictum est, ut non intellegant? Et ipsa enim conuersio de illius gratia est, cui dicitur : Deus uirtutum, conuerte nos. An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intellegendum est, ut quoniam superbae et peruersae uoluntatis erant, et suam iustitiam constituere uolebant, ad hoc desererentur, ut excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia, atque ita humilitati quaererent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed iustitiam Dei qua iustificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt : pro quibus et ipse orauerat dicens : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [...]. [§ 12] Haec dixit Isaias, quando uidit gloriam eius, et locutus est de eo. Quid uiderit Isaias, et hoc quomodo ad Dominum Christum pertineat, in libro eius legendum et intellegendum est. Vidit enim non sicuti est, sed modo quodam significatiuo, sicut prophetae uisio fuerat informanda. Nam uidit et Moyses, et tamen ei quem uidebat dicebat : Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, manifeste ut uideam te, quia non uidebat sicuti est. Quando autem nobis hoc futurum sit, idem iste sanctus Iohannes evangelista in epistola sua dicit : Dilectissimi, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. Poterat dicere : quoniam uidebimus eum, et non addere, sicuti est; sed quia sciebat a quibusdam patribus et prophetis uisum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset : uidebimus eum, addidit, sicuti est. Nemo enim uos fallat, fratres, eorum qui dicunt inuisibilem Patrem, et uisibilem Filium. Hi enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intellegunt secundum quid dictum sit : Ego et Pater unum sumus. Prorsus in forma Dei in qua aequalis est Patri, etiam Filius inuisibilis est; ut autem ab hominibus uideretur, formam serui accepit, et in similitudine hominum factus, uisibilis factus est. Ostendit ergo se etiam, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut uoluit in subiecta sibi creatura, non sicuti est. Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabili, et, ut ita dicam, inuisibili uisioni praeparemur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt». [FG2018]
CS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
200 sicuti] sequti Li449
marg.| {CIO12d6.12} CHRYSOSTOMUS . {hom.67} . − Gloriam autem hic dicit visionem sedentis in throno excelso, et alia que ibi dicuntur. Unde sequitur : Et locutus est de eo , hoc scilicet « Vidi Deum sedentem »cj , et quod audivit vocem dicentemck : « quem mittam, et quis ibit nobis201? »CT
Sequitur :
cj Is. 6, 1.
ck Is. 6, 8.
CT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
201 nobis]+ etc. Li449
Numérotation du verset Io. 12,42 
Verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Phariseos non202 confitebantur ut de synagoga non eicerentur.
202 Non Li449@ Weber] om. #Li449
Numérotation du verset Io. 12,43 
Dilexerunt enim magis gloriam hominum quam gloriam Dei.
marg.| {CIO12d6.13} ALCUINUS. − Gloria Dei est publice confiteri Christum, gloria hominum est in mundanis gloriari.CU cl
cl ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 12, 43), CCCM 267, p. 228.414 sqq. : «DILEXERVNT ENIM MAGIS GLORIAM HOMINVM QVAM GLORIAM DEI. Gloria Dei est publice confiteri Christum sicut martyres sancti fecerunt. Gloria hominum est in mundanis gloriari».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 12, 43, lib. 5, c. 31, PL 100, 920D : « Loquente Domino Jesu Christo apud Judaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt, praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas; quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto nec tamen injusto judicio Dei fuerant excaecati; alii vero palam credentes, et cum ramis palmarum occurrentes; alii vero occulte credentes, sed propter Pharisaeos non confitentes, quos evangelista notavit, cum dixit: Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Gloria Dei est publice confiteri Christum, sicut martyres sancti fecerunt, de quibus alio in loco ipse Dominus ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Qui confitetur Christum in confessione laudis, confitebitur, id est laudabitur a Christo coram Deo Patre. His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione».
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io. 13, lect. 8, Marietti, n° 1709 : «Pharisaei conspiraverunt, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Licet crederent corde, non tamen confitebantur ore. Sed eorum fides insufficiens erat, quia, ut dicitur rom. x, 10, corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem; lc. ix, 26: qui erubuerit me et meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Radix autem defectus istorum est inanis gloria; unde sequitur dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei: ex hoc enim quod publice confitebantur, amittebant gloriam hominum; sed ex hoc consequebantur gloriam Dei. Isti autem magis elegerunt privari gloria Dei, nolentes publice confiteri, quam gloria hominum, cupientes in mundanis gloriari». [MM2022]
CU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO12d6.14} AUGUSTINUS. − Hos ergo improbavit evangelista qui in hoc gressu fidei si proficerent per amorem, que humane glorie sunt proficiendo superarent.cm CV
cm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 53, § 13.5-8, CCSL 36, p. 458 : «Videte quemadmodum notauerit evangelista et improbauerit quosdam, quos tamen in eum credidisse dixit; qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superauerat apostolus, dicens : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo». [FG2018]
CV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 12,
distinctio 7 
marg.| {CIO12d7.1} CHRYSOSTOMUS. 203*{hom.68} . − Quia amor humane glorie principes credentes confiteri prohibebat, Dominus contra hoc eis loquitur.
Unde dicitur :
203 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 12,44 
Iesus autem clamavit, et dixit qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit204.
204 me misit #Li449] inv. Li449@ Weber
marg.| Q uasi dicat : quid formidatis credere in me? In Deum fides pervenit per me.CW
CW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d7.2} AUGUSTINUS . 205 − Quia enim homo apparebat hominibus, cum lateret Deus, ne putarent eum hoc esse tantum quod videbant, talem ac tantum se volens credi qualis et quantus est Pater, qui credit in me , inquit,   non credit in me , id est in hoc quod videt,   sed in eum qui me 206   misit , id est in Patrem. Nam si putaverit eum habere filios secundum gratiam, non autem habere Filium equalem sibi atque coeternum, nec207 credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Pater qui eum misit. Ne autem putarent sic voluisse intelligi Patrem tamquam multorum filiorum per gratiam generatorem, non unici Verbi equalis sibi, continuo subiecit :CX
CX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
205 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
206 me] om. Li449
207 nec] non Li449
Numérotation du verset Io. 12,45 
Qui videt me208, videt eum qui misit me209.
208 videt me] iter. Li449@
209 misit me #Li449 Weber] inv. Li449@
marg.| Quasi dicat : usque adeo nihil distat inter eum et me, ut qui me videt, videat eum qui misit me. Apostolos suos certe ipse Dominus misit. Numquam tamen aliquis eorum dicere auderet : Qui credit in me . Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum. Filius autem recte unigenitus210 dicit :   Qui credit in me, non credit in me, sed credit in eum qui me misit, ubi non a se abstulit credentis fidem, sed noluit211 in forma servi remanere credentem.cn CY
cn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 54, § 2.13-17, § 3.2-33, CCSL 36, p. 459-460 : «[§ 2] Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod uidebant, 15 talem ac tantum se uolens credi, qualis et quantus est Pater. Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est in hoc quod uidet, sed in eum qui misit me, id est in Patrem. [...] Nam si putauerit eum non habere nisi filios secundum gratiam, qui sunt eius utique creatura, non Verbum, sed facta per Verbum, nec habere Filium aequalem sibi atque coaeternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Pater qui eum misit. [§ 3] Et ideo cum dixisset : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, ne putaretur sic uoluisse Patrem intellegi tamquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subiecit : Et qui uidet me, uidet eum qui misit me. [...] Aut cum credit in Patrem qui sibi aequalem genuit me; non quomodo me uidet, sed sic credat in me, quomodo in eum qui misit me; usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me uidet uideat eum qui me misit. Apostolos suos certe ipse Dominus Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat; nam sicut graece angeli, latine nuntii uocantur, ita graece apostoli, latine missi appellantur. Numquam tamen aliquis apostolorum dicere auderet : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; omnino enim non diceret : Qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum; non enim apostolus iustificat impium [...]. Filius autem unigenitus recte dicere potuit : Credite in Deum, et in me credite; et quod nunc ait : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma serui remanere credentem; quoniam cum quis que credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium, sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem, quoniam sequitur : Et qui uidet me, uidet eum qui me misit». [FG2018]
CY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
210 recte unigenitus] inv. Li449
211 noluit] voluit Li449
marg.| {CIO12d7.3} CHRYSOSTOMUS . {hom.68} . − Vel dicit qui credit in me etc.212, non credit in me, sed in eum qui misit me213, quasi dicat214 qui fluminis accipit aquam, non eam que est fluminis accipit sed eam que est fontis. volens autem ostendere quoniam non est credere in Patrem, non credentem in eum, subiungit qui videt me, videt eum qui me misit. quid igitur corpus est Deus nequaquam; sed consideratio veri, que est per intellectum, hic visio dicitur. Deinde ostendit eam que est ad Patrem cognitionem215, in hoc quod subdit :
212 etc.] om. Ed1953
213 non credit…misit me] om. Li449
214 dicat] diceret Li449
215 cognitionem] cognationem Li449
Numérotation du verset Io. 12,46 
Ego lux in mundum veni
marg.| quia enim Pater lux vocatur, ubique eo hic utitur nomine. lucem autem se hic vocavit, eo quod ab errore eripit, et intellectuales tenebras solvit.CZ
Unde subdit
CZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
marg.| {CIO12d7.4} AUGUSTINUS. − [b] In quo satis manifestat, omnes se in tenebris invenisse. sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem, que venit in mundum. [a] Dixit quodam loco discipulis suisco : « Vos estis lux mundi », non tamen eis dixit : Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo illuminantur ab eo a quo si quis recesserit, tenebratur.cp DA
co Mt. 5, 14.
cp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 54, § 4.2-21, CCSL 36, p. 460-461 : «[a] Dixit quodam loco discipulis suis : Vos estis lux mundi. Non potest ciuitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt; sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, et glorificent Patrem uestrum qui in caelis est; non tamen eis dixit : Vos lux uenistis in mundum, ut omnis qui credit in uos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis recesserit tenebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur, a se recedere non potest, quia incommutabile omnino est. Credimus ergo lumini illuminato, sicut prophetae, sicut apostolo sed ideo illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo credamus in illud lumen a quo illuminatur, ut et nos illuminemur, non ab illo, sed cum illo a quo ille. Cum autem dicit : Vt omnis qui credit in me, in tenebris non maneat, [b] satis manifestat omnes se in tenebris inuenisse; sed ne in eis tenebris maneant in quibus inuenti sunt, debent credere in lucem quae uenit in mundum, quia per illam factus est mundus». [FG2018]
DA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d7.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.68} . − Ut autem non existiment quod propter imbecillitatem eos qui ipsum contemnunt illesos dimittat, subiungit :DB
DB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 12,47 
Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum.
marg.| {CIO12d7.6} AUGUSTINUS. − [b] Intelligendum est : Modo non iudico eum [a] cum alio lococq dicat : “Pater omne iudicium dedit Filio”. [c] Quare autem modo non iudicat ostendit subdens :
cq Cf. Io. 5, 22.
Non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum,
marg.| id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordie, post erit iudicii.cr DC
cr ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 54, § 5.5-11, CCSL 36, p. 461 : «Ego non iudico eum, [a] cum dicat alio loco : Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio; nisi quia [b] intellegendum est : Modo non iudico eum. [c] Quare non iudicat modo? Adtende quid sequitur : Non enim ueni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut saluificem mundum, id est ut saluum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit iudicii; quia, Misericordiam, inquit, et iudicium cantabo tibi, Domine». [FG2018]
DC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d7.7} CHRYSOSTOMUS .{hom.68} . − Deinde ut non pigriores ex hoc fiant, terribile subdit216 iudicium :DD
DD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
216 subdit] subdidit Li449
Numérotation du verset Io. 12,48 
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum.
marg.| {CIO12d7.8} AUGUSTINUS. 217 − Non dixit218* ‘ego non iudico eum in novissimo die’. Hoc enim esset contrarium illi sententiecs : « Omne iudicium dedit Filio ». Exspectantibus autem quisnam esset ille, secutus adiungit :
cs Io. 5, 22.
217 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
218 dixit] dicit Ed1953
Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
marg.| Satis manifestavit seipsum in novissimo die iudicaturum. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit. Aliter itaque219 iudicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt.DE ct
ct ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 54, § 6.5-16, CCSL 36, p. 461 : «Non ait : Qui spernit me, et non accipit uerba mea, ego non iudico eum in nouissimo die. Hoc enim si dixisset, non uideo quomodo posset non esse contrarium illi sententiae ubi ait : Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Cum uero dixit : Qui spernit me, et non accipit uerba mea, habet qui iudicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adiunxit : Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in nouissimo die, satis manifestauit semetipsum iudicaturum in nouissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiauit, seipsum ianuam posuit, qua ipse ad oues pastor intraret. Aliter itaque iudicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contemserunt». [FG2018]
DE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
219 itaque] namque Li449
marg.| {CIO12d7.9} AUGUSTINUS . Primo de Trinitate. 220* {1,12} . − Ideo autem iudicat verbum quod locutus est Filius, quia non ex se locutus est Filius221.
Unde sequitur :
220 .I.] om. Ed1953
221 Filius] om. Li449
Numérotation du verset Io. 12,49 
Quia ego ex meipso non sum locutus.
marg.| Per quod intelligi voluit ego non ex me natus sum. quero itaque quomodo intelligamus ego non iudicabo, sed verbum quod locutus sum iudicabit; cum ipse sit verbum Patris quod loquitur. vel ita222. ego non iudicabo ex potestate humana, quia Filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate verbi Dei, quia Filius Dei sum.DF
DF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
222 vel ita] nisi ita Li449
marg.| {CIO12d7.10} CHRYSOSTOMUS. 223*{hom.68} . − Vel aliter. Ego non iudico eum id est non sum causa perditionis eius; sed ipse qui verba mea spernit. verba enim que modo locutus sum, in ordine stabunt accusatoris omnem tollentia excusationem; et hoc est quod subdit :   sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum . Et quis sermo ?   Quia ego ex meipso non sum locutus
223 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
marg.| Omnia igitur hec propter eos dicebantur, ut nullam habeant excusationem.DG
DG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO12d7.11} AUGUSTINUS . 224 − Mandatum autem, non quod Filius non habeat, Pater dedit; sed in sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem mandatum datum225, quia non est a seipso, cui dicitur datum; et hoc est dare Filio id sine quo numquam Filius fuit, quod est gignere Filium qui numquam non fuit.cu DH
cu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 54, § 7.40-45, CCSL 36, p. 462 : «Ita et mandatum non quod Filius non habebat, Pater dedit; sed, sicut dixi, in sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso cui dicitur datum; et hoc est dare Filio sine quo numquam Filius fuit, quod est gignere Filium qui numquam non fuit». [FG2018]
DH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
224 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
225 datum] iter. Li449
marg.| {CIO12d7.12} THEOPHYLACTUS . − Cum enim Verbum Patris existat Filius, et que sunt in mente Patris revelet226 in integrum, mandatum accepisse dicit quid sit dicturus, et quid loquatur. Sicut etiam nostrum verbum, si verum227 fateri volumus, ea profert que suggerit mens.cv DI
Sequitur :
cv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 144 C 7-13. [CGC2014]
DI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
226 revelet] revelat Li449
227 verum] vera Li449
Numérotation du verset Io. 12,50 
Et scio quia mandatum eius vita eterna est.
marg.| {CIO12d7.13} AUGUSTINUS. − Si ergo vita eterna est228 ipse Filius, et vita eterna est mandatum Patris, quid aliud dictum est nisi quia ‘ego sum mandatum Patris?’ Proinde et id quod adiungit :
228 vita eterna – est] inv. La88
Que ergo229 loquor, sicut dixit mihi230 Pater, sic loquor.
229 ergo] ego + Li449@ #Li449 Weber
230 mihi] om. T46
marg.| N on accipiamus   Dixit mihi quasi per verba locutus sit unico Verbo. Dixit231 ergo Pater Filio sicut 232* dedit vitam Filio. Non quod nesciebat vel non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est autem233 S  icut dixit 234   mihi sic loquor , nisi Verbum  loquor ? Ita ille dixit ut verax. Ita iste loquitur ut veritas. Verax autem genuit veritatem. Quid ergo iam diceret235 veritati ? Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquid236* adderetur.DJ cw
cw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 54, § 8.2-14, CCSL 36, p. 462-463 : «Si ergo uita aeterna est ipse Filius, et uita aeterna est mandatum Patris, quid aliud dictum est, quam : Ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adiungit, et dicit : Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor; non accipiamus : dixit mihi, quasi Pater uerba locutus sit unico Verbo, aut egeat Dei uerbis Dei Verbum. Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit uitam Filio; non quod nesciebat uel non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est autem : sicut dixit mihi, sic loquor, nisi :   Verum loquor? Ita ille dixit ut uerax, ita ista loquitur ut ueritas. Verax autem genuit ueritatem. Quid ergo iam diceret ueritati ! Non enim imperfecta erat ueritas, cui uerum aliquid adderetur. Dixit ergo ueritati, quia genuit ueritatem». [FG2018]*
DJ ¶Codd. : La88 Li449 T46 Ed1953 {MM2020}
231 Dixit] Dicit T46
232 sicut] om. Li449 (parva mutilatio quinque litterarum spatii), id sine quo numquam Filius fuit praem. T46 Ed1953
233 Quid est autem] om. La88
234 Dixit] Dicit T46
235 iam diceret] inv. La88
236 aliquid] aliquod Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 12 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_12)

Notes :