Catena aurea

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 

Post hec abiit
Iesus trans mare Galilee quod est Tiberiadis.
Numérotation du verset Io. 6,2 

Et sequebatur eum multitudo magna
quia videbant signa que faciebat super his qui1 infirmabantur.
1 qui Li449 Rusch Weber ] que Li449@
Numérotation du verset Io. 6,3 

Subiit2 ergo3* in montem4 Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
2 Subiit Catena (Li446 Li446@ Bar484) ] Abiit Catena (La88 La88@) |
3 ergo Li449 Li449 @ Rusch ] om. Ed1953 |
4montem Catena(@ Li449² Ed1953 )] monte Catena (Bar484 La88 Li449 Mt366 T46) |
Numérotation du verset Io. 6,4 

Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 6,5 

Cum sublevasset ergo oculos Iesus
et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hii?
Numérotation du verset Io. 6,6 

Hoc autem dicebat
temptans eum.
Ipse enim sciebat quid esset facturus.
Numérotation du verset Io. 6,7 

Respondit ei Philippus:
Ducentorum
denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat.
Numérotation du verset Io. 6,8 

Dicit ei5 unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri:
5 ei Rusch Weber ] om. Li449@ , enim Li449
Numérotation du verset Io. 6,9 

Est puer unus hic
qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces,
sed hec quid sunt inter tantos?
Numérotation du verset Io. 6,10 

Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere.
Erat autem fenum multum in loco.
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia.
Numérotation du verset Io. 6,11 

Accepit ergo panes Iesus6 et cum gratias egisset distribuit discumbentibus.
6 panes Iesus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Similiter et ex piscibus quantum volebant.
Numérotation du verset Io. 6,12 

Ut autem impleti sunt dixit discipulis suis: Colligite que superaverunt fragmenta ne pereant.
Numérotation du verset Io. 6,13 

Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum
ex quinque panibus ordeaceis que superfuerunt7 his qui manducaverant8.
7 superfuerunt Rusch Weber ] superfuerant Li449@ |
8 manducaverant Li449@ Rusch ] manducaverunt Weber |
Numérotation du verset Io. 6,14 

Illi ergo homines
cum vidissent quod Iesus9 fecerat signum dicebant: Quia hic est vere propheta10 qui venturus est in mundum.
9 Iesus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
10 vere propheta Li449 Rusch ] inv. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 6,15 

Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum
et facerent eum regem
fugit iterum in montem ipse solus.
Numérotation du verset Io. 6,16 

Ut autem factum est sero11
11 Factum est - sero Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
descenderunt discipuli eius ad mare.
Numérotation du verset Io. 6,17 

Et cum ascendissent navim venerunt trans mare in Capharnaum
et tenebre iam facte erant
et non venerat ad eos Iesus.
Numérotation du verset Io. 6,18 

Mare
autem vento magno flante
exsurgebat.
Numérotation du verset Io. 6,19 

Cum remigassent ergo
quasi stadia viginti quinque aut triginta
vident Iesum ambulantem supra12 mare et proximum navi fieri et timuerunt.
12 supra Li449@ Rusch ] super Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,20 

Ille autem dixit13 eis: Ego sum nolite timere.
13 dixit ΩJ ΩP Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,21 

Voluerunt ergo accipere eum in navim14
14 navim Li449@ Rusch ] navi Li449 ΩF ΩJ ΩP Weber | accipere eum - in navi] inv. ΩJ
et statim navis fuit15 ad terram quam16 ibant.
15 navis fuit ΩF ΩS ΩP Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
16 quam ΩF ΩS ΩP CorS2 (al. sine AD et sine IN ) Rusch Weber ] in praem. CorS1 CorS2 Clementina , ad praem. Li449@ Li449 CorS1 (G’) CorS2 (vel aliter AD sed grec. sine) |
Numérotation du verset Io. 6,22 

Altera die
turba que stabat trans mare vidit
quia navicula alia non erat ibi nisi una
et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim
sed soli discipuli eius abissent.
Numérotation du verset Io. 6,23 

Alie vero supervenerunt naves17
17 supervenerunt - naves Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem
gratias agentes Deo18.
18 agentes Deo Li449@ Li449 ΩS Rusch ] agente Domino Weber
Numérotation du verset Io. 6,24 

Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi
neque discipuli eius
ascenderunt in19 naviculas
19 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et venerunt Capharnaum querentes Iesum.
Numérotation du verset Io. 6,25 

Et cum invenissent eum
trans mare dixerunt ei: Rabbi quando huc venisti?
Numérotation du verset Io. 6,26 

Respondit eis Iesus
et dixit: Amen amen dico vobis,
queritis me non quia vidistis signa
sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Numérotation du verset Io. 6,27 

Operamini
non cibum qui perit
sed qui permanet in vitam eternam
quem Filius hominis
vobis dabit.
Hunc enim Pater signavit Deus.
Numérotation du verset Io. 6,28 

Dixerunt ergo ad eum:
Quid faciemus ut operemur opera Dei?
Numérotation du verset Io. 6,29 

Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus Dei
ut credatis in eum quem misit ille.
Numérotation du verset Io. 6,30 

Dixerunt ergo ei20: Quod ergo tu facis
20 ei Li449 Rusch Weber ] illi Li449@
signum
ut
videamus et credamus tibi quid operaris?
Numérotation du verset Io. 6,31 

Patres nostri manducaverunt manna21 in deserto
21 manducaverunt manna Li449@ Rusch ] inv. Weber
sicut scriptum esta: Panem de celo dedit eis manducare.
0 Cf. Ex. 16, 4: Ps. 77, 24.
Numérotation du verset Io. 6,32 

Dixit ergo eis Iesus:
Amen amen22 dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de celo
22 amen Rusch Weber] om. Li449@
sed Pater meus dabit23 vobis panem de celo verum.
23 dabit Rusch ] dat Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,33 

Panis enim verus24
24 verus Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. sic hab.) Rusch ] Dei ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Weber cum graeco
est qui de celo descendit25
25 de celo - descendit Li449 Rusch ] inv. Li449@J Weber
et dat vitam mundo26.
26 dat - vitam mundo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,34 

Dixerunt ergo ad eum: Domine semper da nobis panem hunc27.
27 panem hunc Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,35 

Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vite. Qui venit28 ad me non esuriet
28 venit Li449@ Li449 Rusch ] veniet Weber
et qui credit in me non sitiet in eternum29.
29 eternum Rusch ] umquam Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,36 

Sed dixi vobis
quia30 vidistis me et non creditis.
30 quia Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,37 

Omne quod dat mihi Pater
ad me veniet
et eum qui venit ad me non eiciam foras
Numérotation du verset Io. 6,38 

quia descendi de celo31
31 celo] lceo cacogr. Rusch
non ut faciam voluntatem meam
sed voluntatem eius
qui misit me32.
32 me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 6,39 

Hec est autem voluntas eius qui misit me33 Patris
33 me Rusch Weber] om. Li449@ Li449
ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo
sed resuscitem illud34 in35 novissimo die.
34 illud Li449@ Li449 Rusch ] illum Weber , eum Li449 (bis sed differenter Li449 ) |
35 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 6,40 

Hec est autem36 voluntas Patris mei qui misit me
36 autem Rusch ] enim Li449@ Li449 Weber
ut omnis qui videt Filium et credit in eum
habeat vitam eternam
et ego resuscitabo37 eum in novissimo die.
37 ego resuscitabo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,41 

Murmurabant
ergo Iudei de illo quia dixisset: Ego sum panis vivus38 qui de celo descendi.
38 vivus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,42 

Et dicebant:
Nonne hic est39 filius Ioseph cuius
39 est Rusch ] + Iesus Li449@ Li449@ Weber
nos novimus patrem
et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de celo descendi 40?
40 de celo descendi Li449 Rusch Weber ] descendit de celo Li449@
Numérotation du verset Io. 6,43 

Respondit ergo Iesus
et dixit eis: Nolite murmurare in invicem.
Numérotation du verset Io. 6,44 

Nemo potest venire ad me
nisi Pater qui misit me
traxerit eum41 et ego
41 eum Li449 Rusch Weber ] illum Li449@
resuscitabo eum novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,45 

Est scriptum42
42 Est scriptum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
in prophetis43 b:
0 Cf. Is. 54, 13.
43 prophetis Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Erunt omnes docibiles Dei.
Omnis
qui audivit a Patre
et didicit venit ad me.44
44 Omnis qui... me ΩJ Rusch ] Omnis ergo audiens a patre edoctus venit ad me CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 6,46 

Non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem.
Numérotation du verset Io. 6,47 

Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 6,48 

Ego sum panis vite.
Numérotation du verset Io. 6,49 

Patres vestri manducaverunt manna in deserto45 et mortui sunt.
45 manna - in deserto Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,50 

Hic
est panis de celo descendens
ut si quis ex ipso manducaverit
non moriatur.
Numérotation du verset Io. 6,51 

Ego sum panis vivus qui de celo descendi.
Numérotation du verset Io. 6,52 

Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
et panis quem ego dabo
caro mea est pro mundi vita.
Numérotation du verset Io. 6,53 

Litigabant ergo Iudei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Numérotation du verset Io. 6,54 

Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis,
nisi manducaveritis
carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis.
Numérotation du verset Io. 6,55 

Qui manducat meam carnem
et bibit meum sanguinem
habet vitam eternam et ego resuscitabo eum
in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,56 

Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
Numérotation du verset Io. 6,57 

Qui manducat
meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo46.
46 illo Catena@ etc. ] eo Li449
Numérotation du verset Io. 6,58 

Sicut misit me
vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me.
Numérotation du verset Io. 6,59 

Hic est panis qui de celo descendit.
Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt.
Qui manducat hunc panem vivet in eternum.
Numérotation du verset Io. 6,60 

Hec dixit in Synagoga docens in Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 6,61 

Multi ergo audientes ex discipulis eius
dixerunt: Durus est hic sermo
et47 quis potest eum audire?
47 et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,62 

Sciens autem Iesus
apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius
dixit48: Hoc vos scandalizat?
48 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,63 

Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius.
Numérotation du verset Io. 6,64 

Spiritus
est qui vivificat.
Caro non prodest quicquam.
Verba
que ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt.
Numérotation du verset Io. 6,65 

Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes
et quis traditurus esset eum49.
49 esset eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 6,66 

Et dicebat:
Propterea dixi vobis quia nemo
potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 6,67 

Ex hoc multi discipulorum eius50
50 discipulorum eius Li449 Rusch Weber ] discipuli Li449@
abierunt retro
et iam non cum51 illo ambulabant.
51 cum Rusch Li449 Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,68 

Dixit ergo Iesus ad duodecim:
Numquid et vos vultis abire?
Numérotation du verset Io. 6,69 

Respondit ergo52 Simon Petrus:
52 ergo Rusch ] + ei Li449@ Li449 Weber
Domine, ad quem
ibimus?
Verba vite eterne habes
Numérotation du verset Io. 6,70 

et nos credidimus et cognovimus
quia tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset Io. 6,71 

Respondit eis Iesus:
Nonne ego vos duodecim elegi
et ex vobis unus diabolus est?
Numérotation du verset Io. 6,72 

Dicebat autem de Iuda53 Simonis
53 de Iuda Li449@ Li449 Rusch ] Iudam Weber
Scariothis54.
54 Scariothis Li449@ Rusch Weber ] Iscariotem Clementina
Hic enim traditurus eum55 cum esset unus ex56 duodecim.
55 traditurus eum Rusch ] erat traditurus eum Li449 Weber , erat eum traditurus Li449@ |
56 ex Catena (Bar484 CbgP38 Li449 Ed1953) Catena@(Ars146 Bar484 Caen CbgP38 Cbg133 La88 Li449) Clementina etc. ] de Catena (Ars146 Caen Cbg133 La88) |

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 1 
prol.| [Io. 6, 1-14 legitur Quadragesimae 4 dominica; cf. LHR f. 158rb, Ordinarium OP 628 = Rom. = Cist.]
prol.| marg .| {CIO6d1.1} CHRYSOSTOMUS. 1* {hom.41}. − Sicut iacula cum in durum aliquid inciderint, cum multo2* impetu laciuntur cum autem non habuerint3 aliquid obvians dissolvitur cito immissio et quiescit4*, ita et si cum audacibus hominibus impetuose incesserimus5, seviunt6 magis. Si autem cesserimus, facile mollimus eorum insaniam. Propterea Christus furorem ex premissis sermonibus natum, secedendo7 mitigavit, in Galileam vadens; non tamen ad eadem loca unde in Ierusalem8* ascenderat. Non enim in Cana9*, ivit sed ultra mare10*.A a
Unde ait :
a Nota : Le texte de cette première sentence présente des accidents qui semblent dus à une pecia très usée. La88 remplace seviunt par une lacune et note que celle-ci se trouve déjà « in exemplari » ; vérifier sur l’original : une annotation marginale illisible sur le mf.}
A Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {FG2023} {MM2024}
1 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
2 cum multo] magno Ed1953
3 habuerint] hu’int Bar484
4 laciuntur... et quiescit] huc illuc disperguntur, mollius vero assecuta figuntur et desinunt Ed1953
5 incesserimus] incesseribus Li449
6 seviunt] lacuna La88*, corrector addidit : in exemplari La8 8² {lacune signalée dans l’exemplaire par le copiste .
7 secendendo Bar484² Ed1953] se credendo Bar484* (-r- expunct.) La88 Li449
8 in Ierusalem] venisset La88 , Hierusalem Ed1953
9 Cana] + Galilee Ed1953
10 ivit – sed ultra mare] inv. Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,1 
Post hec abiit Iesus11* trans mare Galilee quod est Tiberiadis.
11 Iesus Bar484 La88 Li449] om. Ed1953
marg.| {CIO6d1.2} ALCUINUS. − Hoc mare pro diversitate locorum12 diversis nominibus vocatur sed, quantum ad presentem locum, mare Galilee propter provinciam Tiberiadis autem a civitate dicitur. Mare autem dicitur13 non quia sit amara aqua14 sed, iuxta hebraicum morem15*, omnes16* congregationes aquarum maria vocantur. Quod mare Dominus17* frequenter18 transit ut populis ibi manentibus verbum predicationis impendat.B b
b ¶Fons : = <revera> : Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. (Io. 6, 1), CCCM 267, p. 99.2-7. [MM2024]
B Codd. : Bar484 La88 * Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2023} {MM2024}
12 locorum] + et La88
13 mare…dicitur] om. Li 449
14 aqua] ars La88
15 morem] modum Ed1953
16 omnes] omnium L88 Ed1953
17 Dominus] + etiam La88 Ed1953
18 frequenter] in quantum La88
marg.| {CIO6d1.3} THEOPHYLACTUS. − Transit enim de loco ad locum probando populi19 voluntatem, et avidiores homines uniuscuiusque civitatis et sollicitiores reddens. C c
Unde sequitur :
c ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 1), PG 123, 1284B4-11. [CGC2014]
C ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}*
19 Populi] om. La88
Numérotation du verset Io. 6,2 
Et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa que faciebat super his qui infirmabantur.
marg.| {CIO6d1.4}*ALCUINUS. − scilicet quod cecos illuminabat et alia huiusmodi. Et sciendum est quia20* quoscumque in corpore sanabat, eos pariter et 21* reformabat in anima22.D d
d ¶Fons : <revera> : Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. (Io. 6, 2), CCCM 267, p. 100.21 sqq. : «QVIA VIDEBANT SIGNA, QVAE FACIEBAT SVPER HIS, QVI INFIRMABANTVR, quod caecos illuminabat et alia huiusmodi. Et sciendum quia quoscunque in corpore sanabat, eos pariter in anima reformabat. Haec signa et per se egit et apostolis post se potestatem operandi donauit».
<Non hab.> Glossa ordinaria in loc. cit. [MM2023]
D ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2021} {FG2022} {MM2023} {MM2024}
20 quia Li449 Mt366 ] quod La88 Ed1953
21 pariter et reformabat Li449 (roformabat) Mt366 ] om. La88 Ed1953
22 anima] substantia La88
marg.| { CIO6d1.5} CHRYSOSTOMUS. 23*. {hom.40} − Tanta autem doctrina potientes24, a25 signis magis movebantur26, quod grossioris mentis erant. Signa enim, ut ait Pauluse, non sunt data fidelibus sed infidelibus. Sapientiores autem erant illi de quibus in Mattheo27* diciturf« quod stupebant in doctrina eius ». Sed quare non28 dicit que signa videbant eum facientem? Quoniam hic evangelista maiorem partem libri in sermonibus Domini consumere studuit.
Sequitur :
e 1Cor. 14, 22.
f Mc. 1, 22.
23 Chrysostomus] om. La88 , + In Ioannem Ed1953
24 potientes] patientes La88
25 a] om. La88
26 movebantur] movebamur cacogr. T46
27 in Mattheo] om. Ed1953
28 non] om. La88
Numérotation du verset Io. 6,3 
Subiit29 ergo30* in monte31* Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
29 Subiit Li446 Li446@ Bar484] Abiit La88 La88@
30 ergo Li449 Li449@ etc. ] om. Ed1953
31 monte Bar484 La88 Li449 Mt366 T46] montem Li449² (man. post. corr.) cum @ Ed1953, mon. T46
marg.| In montem quidem ascendit propter signum quod fieri debebat sed quod discipulos secum ascendere fecit, accusatio multitudinis erat non sequentis eum. Ascendit etiam in montem erudiens32 nos a tumultibus et ab ea que in mundo est turbatione quiescere33*; aptum34* enim ad philosophiam solitudo35*.
Sequitur :
32 erudiens] audiens La88 *
33 quiescere] requiescere Ed1953
34 aptum ] apta Ed1953
35 solitudo] + est Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,4 
Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum.
marg.| Vide qualiter in anno integro nihil plus evangelista nos docuit de signis Christi quam quod36 paralyticum sanavit et Filium reguli. Non enim studuit universa annuntiare, sed37 ex multis magna et pauca. Qualiter igitur non ascendit ad diem festum? Paulatim enim solvebat38 legem, occasionem accipiens39* a iudaica nequitia.E
E Codd. : Bar484 La88 Li449 Mt366 T46 Ed1953 {SD2013}* {FG2022} {MM2024}
36 quod] om. Li449
37 sed] om. T46
38 solvebat] solverat La88
39 accipiens] capiens Ed1953
marg.| {CIO6d1.6} THEOPHYLACTUS. 40 − [b] Quia enim Iudei eum persequebantur, occasionem recessus accipiens, legem exclusit, innuens observantibus quod, veritate adveniente, cessat omnis41* figura [a] et quod legibus non subicitur ut legalia festa perficeret. [c] Et vide hoc quod non erat festum Christi sed Iudeorum.F g
g ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 4), PG 123, 1284C10–D3  : «Καὶ ὅμως οὐκ ἀναβαίνει, ἀλλ’ εἰς τὴν Γαλιλαίαν ἀναχωρεῖ· . [a] οὐ γὰρ ἔτι τοῖς τοῦ νόμου διατάγμασιν ὑπέκειτο, ἵνα καὶ τὰς νομικὰς τελῇ ἑορτάς. [b] Ἄλλως τε, καὶ τῆς Ἰουδαϊκῆς πονηρίας διωκούσης αὐτόν, ἀφορμὴν λαβών, ἡρέμα ὑπεκλύει τὸν νόμον δεικνύων τοῖς προσέχουσιν, ὅτι πέπαυται ὁ τύπος, τῆς ἀληθείας ἐλθούσης. . [c] Ὅρα δὲ καὶ τό, «Ἡ ἑορτὴ τῶν Ἰουδαίων.» Οὐ γὰρ τοῦ Χριστοῦ ἦν ἑορτὴ (πῶς γὰρ τοῦ μὴ ἀναβαίνοντος εἰς αὐτήν;), ἀλλὰ μόνων τῶν Ἰουδαίων ». [CGC2014]
F ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
40 Theophylactus] om. La88
41 cessat omnis] inv. La88 Ed1953
marg.| {CIO6d1.7} BEDA. − Si quis autem42* verba Evangelistarum diligenter consideraverit, facile cognoscet quia unius anni spatium fuit inter decollationem Ioannis et passionem Domini. Cum enim Mattheus dicat quia Dominus, audita nece Ioannis, secessit in desertum locum et ibi turbas pavit; et Ioannes dicat43* quod proximum erat Pascha Iudeorum quando turbas pavit, aperte demonstratur quia imminente44 paschali festivitate decollatus est Ioannes. Evoluto autem unius anni spatio, passus est Christus in eadem festivitate.
Sequitur :
42 autem ] om. Ed1953
43 dicat Li449 T46 ] dic. La88, dicit Ed1953
44 imminente ] imminenti T46
Numérotation du verset Io. 6,5 
Cum sublevasset ergo oculos et45* Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes ut manducent hi? 46
45 et Li449 La88 ] om. Ed1953
46 et vidisset quia... manducent hi.] etc. T46
marg.| Dixit autem47* cum sublevasset oculos Iesus ut disceremus quia48 oculos non erigebat huc atque illuc, sed pudice sedebat attentus cum discipulis suis.G
G ¶Codd. : La88 Li449 T46 (222rb) Ed1953 {SD2013} {MM2018}
47 autem] om. Ed1953
48 disceremus quia Ed1953 ] diceremus quod T46
marg.| [Io. 6, 5-14 legitur Dominica 25 post Trinitatem = 26 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 721 = Cist. 121]
marg.| {CIO6d1.8} CHRYSOSTOMUS. 49* − Neque etiam simpliciter sedebat cum discipulis suis50, sed diligenter loquens aliquid 51 eis et eos ad seipsum convertens. Deinde respiciens vidit turbam ad se venientem. Cuius igitur gratia |pecia 14| 52 Philippum interrogat? Sciebat enim quod discipulorum eius ampliori indigebant53 doctrina. Talis autem 54 erat Philippus qui postea dicit55*h : « Ostende nobis Patrem et sufficit nobis ». Propterea igitur prius eum erudiebat. Nam si simpliciter factum esset miraculum, non tantum appareret. Nunc autem prius eum56* cogit confiteri inopiam, ut certius discat miraculi magnitudinem.
Unde sequitur :
h Io. 14, 8.
49 Chrysostomus T46 ] om. La88 , + in Ioannem Ed1953
50 Neque etiam simpliciter sedebat cum discipulis suis] om. La88
51 Aliquid] ab La88
52 ¶Nota : Les perturbations du texte aux lignes suivantes indiquent un problème au début de cette pièce de l’exemplar.
-tem. Cuius igitur gratia Philippum interrogat] « xiiii » marg. cum signo finis linee : « ! » Li449 (62rb22);
vidit turbam... venientem] + « fi<nis> .xiii. pecie » Cbg133 ( 230vb47 );
cf. T46 (222ra2, sententia praecedenti, ante Dixit autem, forte initium peciae penna delineatum ) ;
Mt366 (256va): signum indeterminatum marg. post ampliori indigebat.
Nihil notabile : Bar484
53 ampliori indigebant Bar484 Li449 Mt366 ] om. La88, congregatio ampliori indigebat Ed1953
54 Autem] enim La88
55 dicit Bar484 La88 Li449 Mt366 ] dixit Ed1953
56 eum La88 Mt366] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,6 
Hoc autem dicebat temptans eum.
marg.| Non quidem ignorans id quod debebat ab ipso dici sed humane57* hoc dictum est. Sicut enim quod dicitur ‘qui scrutatur corda hominum’ non ostendit ignorantie scrutationem, sed certissime cognitionis, ita cum hic dicat58* quod temptavit eum, nihil aliud dicit quam quoniam sciebat certissime. Sed et59* aliud est dicere, quoniam probatiorem eum faciebat, per talem interrogationem inducens in certissimam signi cognitionem. Propter hoc et evangelista, ne infirmitatelocutionis minorationem aliquam suspiceris, subiungit60 : H i
i ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 42.1.18 , Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 76ra  : «Hic ostendit quoniam nunquam simpliciter sedebat cum discipulis suis, sed fortassis diligenter loquens quid ad eos et docens aut esset conuertens eos ad seipsum. 19 Cuius maxime et hinc procurationem est discere et humilitatem et condescensionem que ad illos. Considerabant enim cum eo fortassis ad se inuicem uidentes. Deinde respiciens uidet turbam venientem ad seipsum. 20 Igitur alii quidem euangeliste discipulos aiunt aduenientes interrogare ut non absoluat eos ieiunos. Hic vero inducit Philippum interrogari a Ihesu. 21 Et michi uidetur utraque esse uera, sed tamen non in eisdem facta temporibus, sed illa hiis esse antiquiora. Quare alia quidem illa alia vero hec sunt, cuius igitur gratia Philippum interrogat? 22 Nouit discipulorum eos qui maxime ampliori indigebant doctrina. Hic enim est qui post hec dicit: Ostende nobis patrem et sufficit nobis. 23 Propterea desuper eum erudiebat. Nam siquidem aliquod signum simpliciter factum esset, non utique appareret tantum esse miraculum. 24 Nunc autem prius eum cogit confiteri existentem inopiam, ut cognoscens in quibus erat, certius ita discat eius quod debebat miraculi magnitudinem. Et uide quid ille ait: Unde uobis panes tot ut comedant hii? 25 Ita et in ueteri testamento ad Moysen dixit. Non enim prius signum fecit donec eum interrogauit: Quid est in manu tua? 26 Quia enim inopinabilia repente contingencia priorum nos in obliuionem immittere assueuerunt. Prius eum in confessione presentis inopie alligauit, 27 ut in stupore facto memoriam eorum que in confessionem deuenerunt, non possit de cetero abicere. Deinde a comparatione discat et signi magnitudinem. Quod utique et hic fit. 1.28 Et interrogatus respondit dicens: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt, ut unusquisque modicum quid accipiat. Hoc autem dicebat, temptans eum: Ipse enim nouerat quid debebat facere.1.29 Quid est temptans eum? Aut enim ignorabat id quod debebat ab ipso dici? Non est hoc dicere.2.1 Sed que est dictionis intelligencia? A ueteri testamento possibile est eam discere. Etenim et illic ait. Et factum est post verba hec et temptauit deus Abraham et dixit: Accipe filium tuum amabilem quem amasti, Ysaac. 2.2 Neque enim illic hoc dicens apparet quoniam a temptatione expectabat scire finem siue obediat siue non. Qualiter enim? Qui omnia nouit ante generationem eorum? Sed humane utraque dicta sunt. 2.3 Sicut enim cum dicit, scrutatur corda hominum, non ignorancie scrutationem ostendit sed certissime cognitionis, ita hic cum dicat quoniam temptauit, nichil aliud ait quam quoniam sciebat certissime. 2.4 Sed et aliud est dicere quoniam approbationem eum operabatur. Sicut igitur Abraham tunc, ita et hunc nunc per talem interrogationem inducens in certissimam signi cognitionem. 2.5 Propter hoc utique et euangelista non infirmitati dictionis immorans ne suspiceris aliquod inconueniens de hiis que dicta sunt, induxit: Ipse enim nouerat quid debebat facere. 2.6 Verum illud obseruare necessarium qualiter cum fuerit suspicio nequaquam confestim euangelista cum multo corrigit studio quemadmodum hic. 2.7 Ut non quid tale suspicerentur qui audiebant adiecit correctionem dicens. Ipse enim nouerat quid debebat facere». [MM2023]
H ¶Codd. : Bar483 La88 Mt366 Ed1953 {SD2013} {MM2023}
57 humane] humano more Ed1953
58 dicat] dicit Ed1953
59 et] om. Ed1953
60 subiungit] subiunxit Bar484
Ipse enim sciebat quid esset facturus.
marg.| {CIO6d1.9} ALCUINUS. − Interrogat igitur, non ut ignorata discat, sed ut discipulo adhuc rudi propriam tarditatem ostendat, quam ipse in se perpendere non valebat.I j
j ¶Fons : <revera> : Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. (Io. 6, 5), CCCM 267, p. 100.44 sqq. : «Interrogat non ut ignorata discat, sed ut discipulo adhuc rudi propriam tarditatem ostendat quam ipse in se perpendere non ualebat». [MM2024]
I ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
marg.| {CIO6d1.10} THEOPHYLACTUS. − Vel etiam ut aliis ipsum ostenderet, non tamquam cor eius ignorans.J
J ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
marg.| {CIO6d1.11} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed si Dominus, secundum narrationem Ioannis, prospectis turbis quesivit a Philippo, temptans eum, unde illis esce dari possent; potest movere quomodo sit verum, quod alii narraverunt, prius dixisse Domino discipulos, ut dimitteret turbas. quibus ille respondit, secundum Mattheumk : Non habent necesse ire : date eis vos manducare. intelligitur igitur, post hec verba Dominum inspexisse multitudinem, et dixisse Philippo quod Ioannes commemorat, alii autem pretermiserunt.K l
k Mt. 14, 16.
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 46, § 96, CSEL 43, p. 203.19-204.13 : «[a] Et omnino iam certum esse debet et regulariter teneri in talibus quaestionibus neminem moueri oportere, cum ab alio dicitur quod ab alio praetermittitur. sed quaeritur, quomodo ea quae dixerunt uera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud alter excludat. [b] Si enim dominus secundum narrationem iohannis prospectis turbis quaesiuit a philippo temtans eum, unde illis escae dari possent, potest mouere, quomodo sit uerum, quod alii narrauerunt, prius dixisse domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis, quibus ille respondit secundum mattheum : non habent necesse ire, date eis uos manducare. cui etiam Marcus lucas que consentiunt tantum hoc praetermittentes quod ait : non habent necesse ire. intellegitur ergo post haec uerba dominum inspexisse multitudinem et dixisse philippo quod iohannes commemorat, isti autem praetermiserunt». [FG2013]
K ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d1.12} CHRYSOSTOMUS.61 − Vel aliter. Alia quidem sunt62 illa, alia autem sunt hec, non63 eisdem facta temporibus.L
L ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020} {FG2023} {MM2024}
61 Chrysostomus] Augustinus Bar484
62 quidem sunt] sunt quidem La88
63 et] om. Ed1953
marg.| {CIO6d1.13} THEOPHYLACTUS. − Philippum igitur Dominus temptans utrum fidem haberet, invenit eum adhuc humanis passionibus subiacentem.m Quod patet ex hoc quod sequitur :M
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 5), PG 123, 1285B9-14 : sparsim. [CGC2014]
M ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2023}
Numérotation du verset Io. 6,7 
Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
marg.| {CIO6d1.14} ALCUINUS. − In quo tarditatem suam ostendit. Nam si perfecte de creatore intelligeret, de eius potentie largitate non diffideret.N n
n ¶Fons : <revera> : Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. (Io. 6, 5), CCCM 267, p. 100.46 sqq. : «Cum enim dicit PANES DVCENTORVM DENARIORVM NON sufficere, tarditatem suam ostendit. Nam si perfecte de creatore intelligeret, de eius potenti largitate non diffideret». [MM2024]
N ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2023} {MM2024}
marg.| {CIO6d1.15} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod autem Philippus hic apud Ioannem respondet, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat, volens intelligi, hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse; quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerit.O o
o ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 2, c. 46, § 96, p. 204.13-17 : «Deinde quod philippus aput iohannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat uolens intellegi hoc ex ore ceterorum philippum respondisse, quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt». [FG2015]
¶Paral. CMC6,35-44 diffusius. [MM2019]
O ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d1.16} THEOPHYLACTUS. − Sed et Andream Dominus similem Philippo invenit, quamvis altius de illo contemplantem. P p
Sequitur enim :
p ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 8), PG 123, 1285B11-13. [CGC2014]
P ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2023} {MM2024}
Numérotation du verset Io. 6,8 
Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri :
Numérotation du verset Io. 6,9 
Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces.Q
Q ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d1.17} CHRYSOSTOMUS.{hom.41} . − Estimo quidem non sine causa id eum dicere; sed quia audiverat signum quod Eliseus de panibus hordeaceis fecerat : pavit enim de viginti panibus centum homines. ascendit igitur mente in aliquod excelsum; sed ad summum non64 potuit pervenire; quod patet per hoc quod subdit sed hec quid sunt inter tantos ? estimabat enim quod de paucioribus pauciora, et de pluribus plura facturus esset qui miracula faciebat; sed hoc non erat verum : similiter enim ei facile erat65 et de pluribus et de paucioribus pascere turbas. Non enim materia subiecta indigebat; sed ne viderentur creature aliene66 esse ab eius sapientia, ipsis creaturis utitur ad materiam miraculorum.R
R ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
64 Non] + marg. La88
65 Facile erat] erat facile La88
66 Aliene] om. La88
marg.| { CIO6d1.18} THEOPHYLACTUS. − Confundantur igitur67* Manichei, qui dicunt quod et panis68* et omnia huiusmodi creata sunt a malo Deo quia boni Dei Filius Iesus Christus panes multiplicavit. Nam si creature male fuissent, nequaquam bonus mala multiplicasset.S q
q ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 9), PG 123, 1285C15–D2.8-10. [CGC2014]
S ¶Codd. : Bo10 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2022}
67 igitur La88 Li449] om. Ed1953
68 et panis] panes Ed1953
marg.| {CIO6d1.19} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod autem Andreas apud Ioannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit, hoc ceteri, pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt69.T r
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 46, § 96, CSEL 43, p. 204.23# : «Quod autem Andreas apud Iohannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit, hoc ceteri, pluralem numerum pro singulari ponentes, ex discipulorum persona retulerunt». [FG2015]
T ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}** {MM2020}
69 retulerunt] retulerat Li449
marg.| {CIO6d1.20} CHRYSOSTOMUS. 70*. − [a] Discamus autem hinc71* qui voluptati attendimus que comedebant mirabiles viri illi et magni et quantitatem eorum que inferebantur et vilitatem mense eorum. Nondum autem, apparentibus panibus, [c] iussit eos discumbere [b] ut discas quoniam"non entia ut entia” ei subsistunt, sicut Paulus aits : « Qui vocat ea que non sunt, tamquam ea que sunt ». U t
Sequitur enim :
s Rm. 4, 17 : «Tοῦ ζῳοποιοῦντος τοὺς νεκρούς, καὶ καλοῦντος τὰ μὴ ὄντα ὡς ὄντα / Qui vivificat mortuos et vocat ea que non sunt tamquam ea que sunt».
t ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 42.2.15 , 21-24, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 76ra37-41, b10-21  : «[a] 42.2.15 Discamus hinc qui voluptati attendimus que comedebant mirabiles viri illi et magni et quantitatem eorum que inferebantur et qualitatem et vilitatem eorum mense. [...] 42.2.21 Quia enim fieri signum debebat quod et a prophetis directum fuerat et similiter. Dicebat autem et gratias agens prius id facere [!] ut non infirmi in quandam decidant suspicionem. 42.2.22 Vide qualiter id et modo per omnia elevat et differenciam ostendit. Nondum enim panibus apparentibus miraculum facit, [b] 42.2.23  ut discas [discat ms.*] quoniam non entia ut entia ei subsistunt. Quemadmodum Paulus ait : Qui vocat non entia ut entia. [c] 42.2.24  Ut parata enim et preparata mensa iussit eos confestim recumbere, ita et per hoc [!] mentem discipulorum suscitavit».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 42 (al. 43), § 2 (Io. 6, 9), PG 59, 241.35-38, 60-242.1  : «[a] Μάθωμεν ἐντεῦθεν οἱ τῇ τρυφῇ προσέχοντες, τίνα ἐσιτοῦντο οἱ θαυμαστοὶ ἄνδρες ἐκεῖνοι καὶ μεγάλοι, καὶ τῇ ποσότητι τῶν ἐπιφερομένων καὶ τῇ ποιότητι τὴν εὐτέλειαν αὐτῶν τῆς τραπέζης ἴδωμέν τε καὶ μιμησώμεθα. [...] Ἐπειδὴ γὰρ γίνεσθαι σημεῖον ἔμελλε τὸ καὶ προφήταις κατορθωθὲν, εἰ καὶ μὴ ὁμοίως· ἔμελλε δὲ καὶ εὐχαριστήσας αὐτὸ πρότερον ποιεῖν· ἵνα μὴ εἰς ἀσθενῆ τινα καταπέσωσιν ὑπόνοιαν, ὅρα πῶς αὐτὸ καὶ τῷ τρόπῳ διὰ πάντων ἐπῆρε καὶ τὴν διαφορὰν ἔδειξεν. Οὔπω γὰρ τῶν ἄρτων φανέντων, τὸ θαῦμα ποιεῖ, [b] ἵνα μάθῃς ὅτι τὰ μὴ ὄντα ὡς ὄντα αὐτῷ ὑφέστηκε, καθάπερ ὁ Παῦλός φησιν Ὁ καλῶν τὰ μὴ ὄντα ὡς ὄντα. [c] Ὡς ἑτοίμου γὰρ καὶ παρεσκευασμένης τῆς τραπέζης, ἐκέλευσεν αὐτοὺς εὐθέως ἀναπεσεῖν».
¶Paral. CLC7d2.8.Titus : «... qui non entia velut entia vocat...» CIO1d6.5 (Origenes).
¶Nota Le choix du vocabulaire (entia, subsistunt) est imputable à Burgundio dont Thomas modifie cependant le texte en remplaçant la répétition de l’expression «non entia ut entia» par la version vulgate de la citation paulinienne, alors que le grec et Burgundio utilisent deux fois les mêmes mots. La Catena suggère ainsi discrètement l’équivalence des formules. - A ceux qui s’étonneraient que Thomas ait pu laisser dire que «les non-étants subsitent par Dieu comme les étants», on rappellera que Thomas n’était pas thomiste : il ne s’exprime pas toujours formellement; il ne fait pas plier le langage des anciens aux formes de sa propre pensée; il commence par recevoir leurs expressions, par s’enquérir du sens qu’ils leur accordaient, par entrer dans leur logique de l’intelligence des Ecritures. Ainsi la clé interprétative de l’expression τὰ μὴ ὄντα ὡς ὄντα est donnée plus-haut par Origène qui, à la lumière de Io. 1, 3 (Sine ipso factum est nichil. Quod factum est in ipso, vita erat) exclut que μὴ ὄντα (qui est un pluriel) puisse désigner autre choses que des êtres vitiés par le mal : puisque tout être subsiste par le Verbe, le mal en tant que tel ne peut être ‘quelque chose’, sous peine de rendre Dieu responsable du mal (CIO1d6.5). L’Écriture, sa réception patristique (Origène, Titus de Bosra, Chrysostome), les traductions médiévales d’Aristote et l’ontologisme thomasien se font ainsi écho dans un même choeur à quatre voix : le mal privation d’être n’est jamais privation de tout l’être. Tout la théorie du mal comme privation d’être découle de la complémentarité logique de Io. 1, 3 et Rm. 4, 17. [MM2021]
U ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2021}
70 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
71 Hinc] Hic Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,10 
Dicit eis Iesus : Facite homines discumbere.
marg.| {CIO6d1.21} ALCUINUS. − Ad litteram homines discumbere dicimus iacendo comedere more antiquo. V u
Unde sequitur :
u ¶Fons : <revera> : Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. (Io. 6, 10), CCCM 267, p. 102.91 sqq. : « FACITE HOMINES DISCUMBERE. Ad litteram discumbere homines dicimus iacendo comedere more antiquo». [MM2024]
V ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}*
Erat autem fenum multum in loco.
marg.| {CIO6d1.22} THEOPHYLACTUS. − Id est herba viridis : erat enim pascha, quod in primo mense veris perficiebatur. Sequitur :
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia.
marg.| Soli viri numerantur ab evangelista72, quia legalem consuetudinem73 sequebatur. etenim Moyses a viginti annis et supra, populum connumeravit, nulla mentione de mulieribus facta : innuens quod omne quod virile est et iuvenile, dignum et honorabile est apud Deum.W v
Sequitur :
v ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 10), PG 123, 1288B9-16. [CGC2014]
W ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
72 Evangelista] ecclesiasticci ante corr. in marg.
73 Consuetudinem] + marg. La88
Numérotation du verset Io. 6,11 
Accepit ergo Iesus panem et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant.
marg.| { CIO6d1.23} CHRYSOSTOMUS. {hom.41} − Sed quare paralyticum debens sanare non orat, neque suscitans mortuos, neque74 mare quietans, hic autem orat gratias agens? 75
74 neque] nec Bo10
75 agens] + solvit subdens orat autem h.
Ut scilicet76 ostendat eos qui comestionem incipiunt77, gratias agere oportere Deo78. Sed et aliter in minoribus maxime orat79, ut discas quod80 non propter indigentiam orat. Si enim81 indigeret orare82, multo magis in maioribus hoc83 fecisset. Quia vero84 illa ex auctoritate facit, manifestum est85 quod hic condescendendo86 nobis, orat. Et adhuc quoniam turba multa erat presens et87* oportebat eis88 suaderi quod89 secundum voluntatem Dei advenerat. Et ideo cum occulte90 aliquod miraculum faciebat, non orabat sed coram multis orabat, ne crederent quod esset Deo contrarius.X
marg.| {CIO6d1.24} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 91*{l.3} . − Quinque igitur panes offeruntur turbe et franguntur. Subrepunt in frangentium manibus92* quedam fragmentorum procreationes, non imminuitur unde prefringitur; et tamen prefringentis manum fragmenta occupant. Non sensus, non visus profectum tam conspicabilis operationis assequitur; est quod non erat, videtur quod non intelligitur : solum superest ut Deus omnia posse credatur.Y w
w ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 3, CCSL 62, c. 6.4 sqq. : «Quinque panes offeruntur et franguntur, subrepunt praefringentium manibus quaedam fragmentorum procreationes. Non inminuitur unde praefringitur, et tamen semper praefringentis manum fragmenta occupant. Fallunt momenta uisum : dum plenam fragmentis manum sequeris, alteram sine damno portionis suae contueris. Inter haec fragmentorum cumulus augetur. Praefringentes in ministerio sunt, edentes in negotio sunt, esurientes saturi sunt, duodecim cofinos replent reliquiae. Non sensus, non uisus profectum tam conspicabilis operationis adsequitur. Est quod non erat, uidetur quod non intellegitur, solum superest ut Deus omnia posse credatur». [MM2020]
Y ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
91 .III.] om. Ed1953
92 manibus La88 ] manus Ed1953
marg.| {CIO6d1.25} AUGUSTINUS. 93 − Unde enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes. Potestas enim erat in manibus Christi, panes autem94 illi quinque quasi semina erant, non quidem95 terre mandata, sed ab eo qui terram fecit, multiplicata.Z x
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 24, § 1.16-21, CCSL 36, p. 244 : «Unde enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicauit quinque panes. Potestas enim erat in manibus Christi; panes autem illi quinque, quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata». [FG2018]
Z ¶Codd. : Bo10 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2022}
93 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
94 autem] enim Bo10
95 quidem] qui Li449
marg.| {CIO6d1.26} CHRYSOSTOMUS. {hom.41} . − Vide autem quanta est servi et Domini differentia : nam prophete quasi ex mensura habentes gratiam, ita miracula faciebant; Christus autem absoluta virtute faciens, cum multa superabundantia omnia operabatur.
Sequitur :
Numérotation du verset Io. 6,12 
Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : colligite que superaverunt fragmenta, ne pereant.
Numérotation du verset Io. 6,13 
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum.
marg.| Non quidem hec96 ostentatio superflua fuit, sed ne phantasiam estimarent quod factum est; propter quod etiam ex subiecta materia miraculum fecit. sed quare non turbis dedit fragmenta portanda, sed discipulis? Quoniam hos maxime erudire volebat, qui orbis terrarum debebant esse magistri. ego autem non solum admiror multitudinem panum que facta est, sed et certitudinem superfluorum : quia neque plus neque minus fecit superfluum esse, sed tantum quantum volebat; scilicet duodecim cophinos, secundum numerum duodecim apostolorum.AA
AA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
96 Hec] hoc La88
marg.| {CIO6d1.27} THEOPHYLACTUS. − Addiscimus autem ex miraculo perpetrato, non fieri pusillanimes in coarctationibus paupertatis.AB y
y ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 12), PG 123, 1289B 1-2. [CGC2014]
AB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}*
marg.| {CIO6d1.28} BEDA. − Turbe autem cum vidissent signum quod fecit Dominus, mirabantur, quia nondum eum Deum esse cognoverant; ideoque evangelista subdit :
Numérotation du verset Io. 6,14 
Illi ergo homines,
marg.| quia97 carnales erant et carnaliter intelligebant,
97 Quia] scilicet La88
cum vidissent quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum.AC
AC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d1.29} ALCUINUS. − Nondum pleni fide Dominum vocant prophetam, qui nondum Deum dicere noverant; sed iam multum profecerant ex virtute miraculi, qui eum secernentes ab aliis, prophetam vocabant, sicut sciebant in populo illo prophetas aliquando miracula fecisse : nec falluntur si dicunt eum prophetam, cum ipse Dominus vocaverit98 se Prophetam, dicensz : « Non capit prophetam perire extra Ierusalem ».AD
z Lc. 13, 33.
AD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
98 Vocaverit] noverit La88
marg.| {CIO6d1.30} AUGUSTINUS. 99 − [b] Sic autem propheta est Christus et Dominus prophetarum, sicut angelus et Dominus angelorum : [c] ex eo enim quod presens annuntiavit, angelus erat, ex eo quod futura100 predixit, propheta erat, ex eo quod « verbum caro factum est »aa , et angelorum et prophetarum Dominus erat. [a] Nullus enim propheta sine verbo Dei.AE ab
aa Io. 1, 1.
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 24, § 1.13-31, CCSL 36, p. 247-248 : «Propheta Dominus, et Verbum Dei Dominus, et [a] nullus propheta sine Verbo Dei prophetat; cum Prophetis Verbum Dei, et propheta Verbum Dei. Meruerunt priora tempora prophetas afflatos, et impletos Verbo Dei; meruimus nos prophetam ipsum Verbum Dei. [b] Sic autem propheta Christus, Dominus prophetarum, sicut angelus Christus, Dominus angelorum. Nam et ipse dictus est magni consilii angelus. Verumtamen alibi quid dicit propheta? Quia non legatus ne que angelus, sed ipse ueniens saluos faciet eos; id est ad saluos eos faciendos non mittet legatum, non mittet angelum, sed ueniet ipse. Quis ueniet? Ipse angelus. Certe non per angelum, nisi quia iste sic angelus, ut etiam Dominus angelorum. Etenim angeli latine nuntii sunt. Si Christus nihil annuntiaret, angelus non diceretur; si Christus nihil prophetaret, propheta non diceretur. Exhortatus est nos ad fidem, et ad capessendam uitam aeternam; aliquid praesens annuntiauit, aliquid futurum praedixit; [c] ex eo quod praesens annuntiauit, angelus erat; ex eo quod futurum praedixit, propheta erat; ex eo quod Verbum Dei caro factum est, et angelorum et prophetarum Dominus erat». [FG2018]
AE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
99 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
100 Futura] futurum La88
marg.| {CIO6d1.31} CHRYSOSTOMUS. 101* {hom.41} . − Ex hoc autem quod dicunt : Q ui venturus est in mundum , manifestum est quod prophetam quemdam principalem exspectabant; et ideo quod dicitur   hic est vere propheta , in greco cum adiectione articuli ponitur, ad ostendendum scilicet, eum esse discretum ab aliis prophetis.AF
AF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
101 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d1.32} AUGUSTINUS. 102 − Considerandum autem quod 103* quia104* Deus non est talis substantia que videri oculis105* possit, et miracula eius quibus totum mundum regit, universamque106 creaturam administrat, assiduitate viluerunt; servavit sibi quedam que faceret opportuno tempore preter usitatum cursum ordinemque107 nature, ut non maiora, sed insolita videndo stuperent, quibus quotidiana viluerunt. Maius enim miraculum est gubernatio totius mundi quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus : et tamen hoc nemo miratur; illud mirantur homines, non quia maius, sed quia rarum est108. Nec tamen sufficit hoc intueri in miraculis Christi : quia enim Dominus est in monte, Verbum Dei est in alto : proinde non quasi humiliter iacet, nec transeunter pretereundum est.AG ac
ac ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 24, § 1.3-14, § 2.1, § 3.1-4, CCSL 36, p. 244-245 : «[§ 1] Miracula quae fecit Dominus noster Iesus Christus, sunt quidem diuina opera, et ad intellegendum Deum de uisibilibus admonent humanam mentem. Quia enim ille non est talis substantia quae uideri oculis possit, et miracula eius quibus totum mundum regit uniuersamque creaturam administrat, assiduitate uiluerunt, ita ut pene nemo dignetur adtendere opera Dei mira et stupenda in quolibet seminis grano; secundum ipsam suam misericordiam seruauit sibi quaedam, quae faceret opportuno tempore praeter usitatem cursum ordinem que naturae, ut non maiora, sed insolita uidendo stuperent, quibus quotidiana uiluerant. Maius enim miraculum est gubernatio totius mundi, quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus; et tamen haec nemo miratur; illud mirantur homines non quia maius est, sed quia rarum est [...]. [§ 2] Nec tamen sufficit haec intueri in miraculis Christi». [§ 3] Dominus in monte : multo magis intellegamus quia Dominus in monte Verbum est in alto. Proinde non quasi humiliter iacet quod in monte factum est; nec transeunter praetereundem est, sed suspiciendum». [FG2018]
AG ¶Codd. : La88 (179va) Li449 (63va) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
102 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
103 quod La88 Li449 ] + dicitur Ed1953
104quia La88 Li449 ] + enim Ed1953
105 videri oculis La88 Li449 ] Oculis videri Ed1953
106 universamque] universalemque pr.m. et exp. Li449
107 ordinemque] originemque La88 Li449
108 est Ed1953] om. Li449
marg.| {CIO6d1.33} ALCUINUS. − Mystice enim nomine maris turbidum seculum designatur. mox autem ut Christus mare mortalitatis nostre adiit nascendo, calcavit moriendo, transiit resurgendo, secute sunt eum credendo et imitando turbe credentium ex utroque populo collectorum.AH
AH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d1.34} BEDA. − Tunc autem Dominus subiit in109* montem quando celum ascendit, quod designatur per montem110.AI
AI ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
109 in] om. Ed1953
110 Montem] mortem ante corr. La88
marg.| {CIO6d1.35} ALCUINUS. − Quod etiam111* turbis inferius112 relictis, ad altiora cum discipulis ascendit, ostendit quod simplicibus minora precepta sunt committenda, perfectioribus altiora : quod imminente pascha illos reficit, significat quia quisque pane divini Verbi, et corpore et sanguine Domini desiderat refici, debet spirituale pascha facere, id est de vitiis ad virtutes transire. Oculi vero Domini sunt dona spiritualia, que cum Dominus electis suis misericorditer concedit, tunc in eos oculos suos dirigit : id est respectum pietatis impendit.AJ
AJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
111 etiam La88 Li449 ] enim Ed1953
112 Inferius] in inferioribus La88
marg.| {CIO6d1.36} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 113 − Quinque autem panes hordeacei significant veterem legem : sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est lex 114, id est quinque corporis sensibus deditis : nam ipse et115 turbe quinque millia116 hominum fuerunt : sive quia per Moysen lex ipsa data est117 : Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significavit vel ipsam legem, que ita data erat ut in ea vitale anime alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur : hordei enim medulla tenacissima palea tegitur : vel ipsum populum nondum expoliatum carnali desiderio, quod tamquam palea cordi eius inherebat.AK ad
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 61, CCSL 44A, p. 120.3-13 : «Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pauit, significant ueterem legem, siue quia nondum spiritalibus, sed adhuc carnalibus data est, id est quinque corporis sensibus deditis, nam et ipsae turbae quinque milia hominum fuerunt, siue quia per moysen lex ipsa data est, Moyses enim quinque libros scripsit. et quod hordeacei erant panes, bene significant uel ipsam legem, quae ita data erat, ut in ea uitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur, hordei enim medulla tenacissima palea tegitur, uel ipsum populum nondum expoliatum carnali desiderio, quod tamquam palea cordi eius inhaerebat, id est nondum corde circumcisum, ita ut nec tritura tribulationum, cum per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu reuelato carnalia integumenta deponeret, sicut neque hordeum areae tritura illo paleari tegmine exuitur. itaque illi populo congruenter lex talis data est». [FG2015]
AK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
113 In… questionum] scrips., Liber 83 quaest. Ed1953
114 Lex] om. La88
115 Ipse et] et ipse La88
116 Millia] + marg. La88
117 Est] om. La88
marg.| {CIO6d1.37} BEDA. − Hordeum etiam pabulum est iumentorum et cibus servorum. Et lex vetus data est servis et iumentis, id est carnalibus.AL
AL ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
marg.| {CIO6d1.38} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 118 − Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare quibus populus ille regebatur, regiam scilicet, et sacerdotalem; que tamen due persone Dominum nostrum prefigurabant, ambas enim ille sustinuit.AM ae
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 61, CCSL 44A, p. 121.19-30 : «Duo autem pisces, qui saporem suauem pani dabant, duas illas personas uidentur significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat. quarum officium erat procellis ac fluctibus popularibus numquam frangi atque corrumpi, et uiolentas turbarum contradictiones tamquam aduersantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere, prorsus more piscium tamquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione uersari. quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant; ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus impleuit». [FG2015]
AM ¶Codd. : La88 Ed1953 {MM2018}
118 In… questionum] scrips., Liber 83 quaest. Ed1953
marg.| {CIO6d1.39} ALCUINUS. − Vel duo119 pisces dicta vel scripta prophetarum et psalmistarum significant; et cum quinarius ad quinque sensus corporis referatur, mille ad perfectionem refertur. qui vero quinque sensus corporis perfecte regere student, viri dicuntur a viribus; quos feminea mollities non corrumpit; sed sobrie et caste vivunt, et celestis sapientie dulcedine merentur recreari.AN
AN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
119 duo] duos Li449
marg.| {CIO6d1.40} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 120* − Puer autem qui ista habebat, forte populus Israel erant121*, qui sensu puerili122 ea portabat nec manducabat. Illa enim que portabat, clausa onerabant, aperta pascebant.AO af
af ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 24, § 1.10-12, CCSL 36, p. 246 : «Si quaeramus quis fuerit puer iste, forte populus Israel erat; sensu puerili portabat, nec manducabat. Illa enim quae portabat, clausa onerabant, aperta pascebant». [FG2018]*
AO ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
120 Augustinus Li449 ] + Super Iohannem La88 , + In Ioannem Ed1953
121 Israel erant Li449 ] inv. La88 , Israel erat Ed1953
122 Puerile] errant + eras. La88
marg.| {CIO6d1.41} BEDA. − Pulchre autem dicit hec quid sunt inter tantos? Q uia lex vetus parum proficiebat, quousque eam suis manibus suscepit : id est opere implevit, et eamdem spiritualiter intelligendam esse docuit, quia « lex neminem ducebat ad perfectum »AP ag .
ag Hbr. 7, 19.
AP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d1.42} AUGUSTINUS. 123 − Frangendo autem panes multiplicati sunt. Quinque enim libri Moysi multos libros, cum exponuntur tamquam frangendo, id est disserendo, fecerunt.AQ ah
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 24, § 5.22-26, CCSL 36, p. 246 : «Et frangi iussit panes; frangendo multiplicati sunt. Nihil uerius. Quinque enim illi libri Moysi, quam multos libros, cum exponuntur, tamquam frangendo, id est disserendo, fecerunt? Sed quia in illo hordeo ignorantia primi populi tegebatur». [FG2018]
AQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
123 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d1.43} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 124 − Dominus etiam125 tamquam frangendo et aperiendo quod durum erat et clausum in lege126* discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas.AR ai
ai ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 61, CCSL 44A, p. 126.121-123 : «Nondum enim erat scriptura noui testamenti, quando Dominus quasi frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat in lege discipulos impleuit, cum eis post resurrectionem aperuit scripturas ueteres, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretans illis in omnibus scripturis quae de ipso erant». [FG2015]
AR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
124 In… questionum] scrips., Liber 83 quaest. Ed1953
125 etiam] et Li449
126 lege] + per Ed1953
marg.| {CIO6d1.44} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 127 − [a] Quia autem ignorantia populi erat in lege, propterea temptatio Domini ignorantiam discipuli demonstrabat128. Super fenum autem discumbebant, quia carnaliter sapiebant, et in carnalibus quiescebant129 : « omnis enim caro fenum »aj . [b] Illi autem de panibus Domini implentur qui quod auribus audiunt, operibus implent.AS ak
aj Is. 40, 6.
ak ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 24, § 5.30-32, § 6.7-9, CCSL 36, p. 246-247 : «[§ 5] Quia ergo ignorantia populi erat in lege, propterea illa Domini tentatio ignorantiam discipuli demonstrabat [...] [§ 6] Nam et super foenum discumbebant; carnaliter ergo sapiebant, et in carnalibus quiescebant. Omnis enim caro foenum». [b] <revera> Cf.   Beda Venerabilis , In Marci evangelium expositio, lib. 2, c. 8, CCSL 120, p. 530.1638-1640 : «Manducant de panibus domini ac piscibus et saturantur qui audientes uerba dei et exempla intuentes, ad profectum uitae correctioris per haec excitari atque adsurgere festinant» <ex quo> =   Rabanus Maurus, In Mt., lib. 5, CCCM 174, p. 452.1 =   Sedulius Scotus, In Mt., lib. 2, c. 15, v. 37, ed. B. Löfstedt, 1989-1991 (Vetus Latina, 14 et 19), p. 394.89.
<Non hab.>   Theophylactus ), PG 123-124 [FG2018] [MM2018]
AS ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
127 super Iohannem La88 Li449 ] in Ioannem Ed1953
128 demonstrabat Ed1953 ] demonstrabant La88 Li449
129 Et in carnalibus quiescebant La88 ² Li449 Ed1953 ] om. La88 *
marg.| {CIO6d1.45} AUGUSTINUS. 130 − Que sunt autem fragmenta, nisi que populus non potuit131* manducare? Quid ergo restat, nisi ut secretiora intelligentie, que non potest capere multitudo, illis credantur qui idonei sunt et alios docere132*, sicut erant apostoli? Unde et duodecim cophini impleti sunt.AT al
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 24, § 6.9-15, CCSL 36, p. 247 : «Quae sunt autem illa fragmenta, nisi quae populus non potuit manducare? Intelleguntur ergo quaedam secretiora intellegentiae, quae multitudo non potest capere. Quid ergo restat, nisi ut secretiora intellegentiae, quae non potest capere multitudo, illis credantur qui idonei sunt et alios docere, sicut erant apostoli? Vnde duodecim cophini impleti sunt». [FG2018]
AT ¶Codd. : La88 (179vb) Li449 (64ra) {FG2018}
130 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
131 potuit La88 Li449 ] poterat Ed1953
132docere La88 Li449 ] + valent Ed1953
marg.| {CIO6d1.46} ALCUINUS. − Cophinis enim servilia implentur officia. Cophini igitur sunt apostoli et eorum imitatores, qui licet in presenti sint despectibiles133*, spiritualium sacramentorum divitiis sunt interius referti. Dicuntur autem apostoli fuisse cophini, quia per apostolos fides sancte Trinitatis erat predicanda in quatuor partibus mundi. Quod autem novos panes noluit facere134*, sed allatos cumulavit, significat quia veterem Scripturam non reprobavit, sed aperiendo patefecit.AU
AU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
133 despicabiles La88 Li449 ] despectibiles Ed1953
134 facere noluit La88 Li449 ] Noluit facere Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 2 
marg.| {CIO6d2.1} BEDA. − Turbe, viso tanto miraculo, intellexerunt pium atque potentem; et idcirco voluerunt ipsum135* facere regem. Homines namque volunt136* habere regem pium ad regendum et potentem ad tuendum. Dominus igitur hoc cognoscens fugit in montem, id est ascendit celeriter137*.
Unde dicitur :
135 ipsum Ed1953 ] eum Li449
136 volunt Ed1953 ] voluerunt Li449
137 ascendit celeriter Ed1953 ] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 6,15 
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit in montem ipse solus.
marg.| Datur ergo intelligi quod Dominus cum sederet in monte cum discipulis suis et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte, et circa inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri potest ut rursus illuc138* fugeret in montem139, nisi ante de monte descenderet?AV
AV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
138 illuc La88 Li449 ] Ille Ed1953
139 in montem] om. Li449
marg.| {CIO6d2.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Non autem repugnat quod Mattheus dixitam : Ascendit in montem solus orare; neque enim cause orandi contraria est causa fugiendi : quandoquidem et hinc Dominus doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi.AW an
am Mt.14, 23.
an ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 2, c. 47, § 100, p. 208.11-18 : «Nec illud repugnat quod mattheus dixit : ascendit in montem solus orare, iohannes autem : cum cognouisset, inquit, quia uenturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi, quando quidem et hinc Dominus transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae, id quoque doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi». [FG2015 ]
AW ¶Codd. : Li449 (64rb) La88 . {FG2015} {MM2015}
marg.| {CIO6d2.3} AUGUSTINUS. 140 − Erat autem rex qui timebat fieri rex; nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret : semper quidem ille cum Patre regnat secundum quod est Filius Dei. Predixerunt autem prophete regnum eius et secundum id quod homo factus est141 Christus, et fecit fideles suos Christianos, qui sunt regnum eius. Quod modo colligitur, modo emitur sanguine Christi. Erit autem aliquando manifestum regnum eius, quando erit aperta claritas sanctorum eius, post iudicium ab eo factum. Discipuli autem et turbe credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut iam regnaret. Hoc est velle rapere et facere eum regem.AX ao
ao ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 2.2-25, CCSL 36, p. 248-249 : «Non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat omnino; nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret. Numquid forte et hic aliquid significat nobis Iesus, cuius facta uerba sunt? Ergo in hoc quod uoluerunt eum rapere et regem facere, et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo factum tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere eum, praeuenire uelle tempus regni eius? Etenim uenerat modo, non iam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus : Adueniat regnum tuum. Semper quidem ille cum Patre regnat secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod facta sunt omnia. Praedixerunt autem prophetae regnum eius, etiam secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos christianos. Erit ergo regnum christianorum quod modo colligitur, quod modo comparatur, quod modo emitur sanguine Christi; erit aliquando manifestum regnum eius, quando aperta erit claritas sanctorum eius post iudicium ab eo factum; quod iudicium supra ipse dixit quod filius hominis facturus sit. De quo regno etiam apostolus dixit : Cum tradiderit regnum Deo et Patri. Vnde etiam ipse ait : Venite, benedicti Patris met, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. Discipuli autem et turbae credentes in eum, putauerunt illum sic uenisse ut iam regnaret; hoc est uelle rapere et regem facere, praeuenire uelle tempus eius, quod ipse apud se occultabat, ut opportune proderet, et opportune in fine saeculi declararet». [FG2018]
AX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
140 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
141 Est] om. La88
marg.| {CIO6d2.4} CHRYSOSTOMUS. 142*{hom.41-42} . − Vide autem quanta est gule virtus. non ultra eis sabbati transgressionis cura143, non ultra zelant pro Deo; sed omnia remota sunt, ventre repleto; et propheta iam erat apud eos, et regem eum inthronizare volebant. Christus autem fugit, erudiens nos mundanas contemnere dignitates. sic igitur Iesus dimittit discipulos et ascendit in montem. Hi vero a magistro relicti, ut sero factum est, descenderunt ad mare. Et hoc est quod subditur :
142 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
143 Cura] est La88
Numérotation du verset Io. 6,16 
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
marg.| Et quidem usque ad vesperam exspectaverunt eum, venturum esse putantes ad se; facta vero vespera non ultra sustinent eum non inquirere (tantus eos detinebat amor), sed ab amore igniti ascenderunt in navem.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 6,17 
Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in capharnaum.
marg.| Veniebant quidem ad capharnaum estimantes se illic eum inventuros.AY
AY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d2.5} AUGUSTINUS. 144 − Sic ergo dixit finem, et redit ut exponat quomodo venerunt : quia per stagnum navigantes transierunt : et dum navigarent recapitulando exponit quid acciderit, dicens :
144 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et tenebre iam facte erant, et non venerat ad eos Iesus.AZ ap
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 5.14-18, CCSL 36, p. 250 : «Et redit, ut exponat quomodo uenerunt, quia per stagnum nauigantes transierunt. Et dum nauigarent ad eum locum quo eos uenisse iam dixit, recapitulando exponit quid acciderit : Tenebrae iam factae erant, et non uenerat ad eos Iesus». [FG2018]
AZ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d2.6} CHRYSOSTOMUS. 145* {hom.41} . − Non sine causa evangelista tempus designat, sed ut per hoc validum eorum amorem ostendat. non enim dixerunt : vespera nunc est, nox advenit; sed ab amore igniti ascenderunt in navim. multa autem erant ex quibus impediebantur. a tempore.
Unde dicitur :
145 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Et tenebre iam facte erant
marg.| a tempestate.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 6,18 
Mare autem, vento magno flante, exurgebat a longe.
marg.| Non enim erat prope terram.
Unde dicitur :
Numérotation du verset Io. 6,19 
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta.BA
BA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d2.7} BEDA. 146* {in c.5} . − Eo genere locutionis, quo cum dubitando loquimur, solemus dicere, ferme vigintiquinque aut prope triginta.BB
BB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
146 Beda La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d2.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.41} . − Et ultimo ab inopinabili.
Unde sequitur :
Vident Iesum ambulantem supra mare et proximum fieri.
marg.| Apparet quidem eis postquam illos dimiserat; illic quidem docens eos quid est derelictio, et amorem excitans maiorem. Hic vero suam virtutem ostendens. Propter hoc igitur illi turbabantur.
Unde sequitur :
Et timuerunt.
marg.| Quibus turbatis, Dominus confortationem adhibet.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 6,20 
Ille autem dicit eis : Ego sum. Nolite timere.BC
BC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d2.9} BEDA. − Non autem dixit : Ego sum Iesus, sed tantum ego sum quia familiares eius erant. Ideoque audita voce, facile potuerunt cognoscere magistrum sive, quod verius est, ut ostenderet se illum esse qui Moysi dixitaq : « Ego sum qui sum ».BD
aq Ex. 3, 14.
BD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d2.10} CHRYSOSTOMUS. 147* {hom.42} . − Ideo autem eis apparuit, ut ostendat quoniam ipse est qui tempestatem solvet. hoc enim ostendit evangelista subdens :
147 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,21 
Voluerunt ergo accipere eum in navi, et statim fuit navis ad terram ad quam ibant.
marg.| T ranquillam enim prebuit eis148 navigationem. non autem navim ascendit, volens maius miraculum operari, et deitatem eius revelare apertius149.BE
BE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
148 Prebuit eis] eis prebuit La88
149 revelare apertius] inv. Li449
marg.| {CIO6d2.11} THEOPHYLACTUS. − Vide namque tria miracula. Primum est quod ambulabat supra mare; secundum est quod fluctus mitigat; tertium est150 quod statim fecit navim151 ad terram ire, ad quam ibant : nam multum distabant a terra cum eis Dominus apparuit.BF ar
ar ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 19-21), PG 123, 1292C5-10. [CGC2014]
BF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
150 Est] om. La88
151 Navim] navem La88
marg.| {CIO6d2.12} CHRYSOSTOMUS. {hom.42} . − Turbe autem non ostendit se Iesus supra mare ambulantem, quia hoc signum imbecillitatem eorum excedebat; sed neque discipulis diu visus est hoc faciens, sed statim disparuit ab eis.BG
BG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d2.13} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Non est autem adversum quod Mattheus prius eum dixit iussisse152 discipulos ascendere in naviculam, et precedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas : ac deinde dimissis turbis, ascendisse in montem solus orare; Ioannes vero prius eum fugisse commemorat solum in montem, ac deinde inquit153 ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent navim , etc. quis enim non hoc videat154 recapitulando Ioannem postea dixisse factum a discipulis, quod iam Iesus iusserat antequam fugisset in montem?BH as
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 47, § 100, p. 208.11-209.7 : «Nec illud aduersum est, quod mattheus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in nauiculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solum orare, iohannes uero prius eum commemorat fugisse solum in montem ac deinde : ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent nauem, et cetera. quis enim non uideat hoc recapitulando iohannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat, antequam fugisset in montem, sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo?». [FG2015]
BH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
152 iusisse] dixisse La88
153 inquit] om. La88
154 hoc videat] videat hoc La88
marg.| {CIO6d2.14} CHRYSOSTOMUS. {hom.42} . − Vel aliter. Mihi videtur hoc signum aliud ab eo quod apud mattheum positum est : tunc enim non statim eum susceperunt, nunc autem persuasi sunt statim suscipere; et tunc quidem adhuc tempestas permanebat concutiens navim, nunc autem cum voce tranquillitas advenit. multoties enim eadem facit signa, ut facile susceptibilia fiant.BI
BI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d2.15} AUGUSTINUS. 155 − Mystice autem [b] pavit Dominus turbas et ascendit in montem : [a] sic enim de illo predictum estat : « Congregatio populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere », id est ut circumdet te congregatio156 populorum, regredere in altum. [c] Quare autem dictum est fugit ? Neque enim si nollet teneretur. Aliquid ergo significavit fugiendo, quia scilicet non potuit intelligi altitudo eius; quidquid157 enim non intellexeris : Fugit me, dicis. Ergo fugit in montem ipse solus, quia « ascendit super omnes celos »au . [d] Illo autem sursum posito discipuli in navicula tempestatem patiebantur : navicula illa Ecclesiam presignabat. Tenebre iam facte erant, et merito, quia lux non erat. Non enim venerat ad illos Iesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crescit iniquitas, lux denique caritas est, secundum illud av : « Qui odit fratrem suum, in tenebris est ». Ipsi fluctus navem turbantes, et tempestates, et venti, clamores sunt maledicorum : inde caritas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur navis. [e] Nec tamen venti illi, et tempestas, et fluctus, et tenebre id agebant ut vel navis non promoveretur, vel soluta mergeretur : « Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit »aw . Quinarius autem numerus ad legem pertinet. Ipsi sunt quinque libri Moysi : ergo legem signat numerus vicesimus quintus : quoniam quinquies quini fiunt vigintiquinque. Sed huic legi, antequam evangelium veniret, deerat perfectio, que in senario numero comprehenditur. Ipsa ergo quinque per sex multiplicentur, ut lex per evangelium impleatur158, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui legem implent159, venit Iesus calcans fluctus, id est omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes altitudines seculi premens. [f] Et tamen tante sunt tribulationes ut etiam ipsi qui credunt in Iesum, expavescant ne deficiant.BJ ax
at Ps. 7, 8.
au Eph. 4, 10.
av 1Io. 2, 9.
aw Mt. 10, 22.
ax ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 3.25-28, CCSL 36, p. 249 : «Et [a] congregatio populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere; id est ut circumdet te congregatio populorum, ut multos colligas, regredere in altum. Sic fecit, [b] pauit, et adscendit». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 4.1-14, CCSL 36, p. 250-251 : Quare autem dictum est : fugit? Neque enim uere si nollet teneretur, si nollet raperetur, qui si nollet nec agnosceretur. [...] Aliquid ergo significauit fugiendo. Quid est : fugit? Non potuit intellegi altitudo eius. Quidquid enim non intellexeris : Fugit me, dicis. Ergo fugit iterum in montem ipse solus. Primogenitus a mortuis adscendens super omnes caelos, et interpellans pro nobis». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 5.4-24, CCSL 36, p. 251 : «Illo ergo sursum posito, discipuli in nauicula quid patiebantur? Nam illo in altis constituto, nauicula illa ecclesiam praesignabat. [...] : Tenebrae iam factae erant, et non uenerat ad eos Iesus. Merito tenebrae, quia lux non uenerat. Tenebrae iam factae erant, et non uenerat ad eos Iesus. Quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit infidelitas; lux denique quae caritas apud Iohannem ipsum evangelistam satis aperteque demonstratur, ita ut diceret : Qui odit fratrem suum, in tenebris est, creberrime exstinguitur; crescunt istae tenebrae odiorum fraternorum, quotidie crescunt; et nondum uenit Iesus. Vnde apparet quia crescunt? Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Crescunt tenebrae, et nondum uenit Iesus. Crescentibus tenebris, refrigescente caritate, abundante iniquitate, ipsi sunt fluctus nauem turbantes; tempestates et uenti, clamores sunt maledicorum. Inde caritas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur nauis». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 6.4-35, CCSL 36, p. 250-251 : «Interea ambulabant, promouebant, nec uenti illi et tempestates et fluctus et tenebrae id agebant, ut uel nauis non promoueretur, uel soluta mergeretur, sed inter illa omnia mala ibat. [...] Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nec ipse stadiorum numerus contemnendus est. Neque enim uere posset nihil significare quod dictum est : Cum remigassent stadia uiginti quinque aut triginta, tunc ad eos uenit Iesus. Sufficeret uiginti quinque, sufficeret triginta, maxime quia aestimantis erat, non affirmantis. Numquid periclitaretur ueritas in aestimante, si diceret stadia ferme triginta, aut stadia ferme uiginti quinque? Sed ex uiginti quinque fecit triginta. Quaeramus numerum uigesimum quintum. Vnde constat, unde fit? De quinario. Quinarius ille numerus ad legem pertinet. Ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsae sunt quinque porticus illae languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum pascentes. Ergo legem significat numerus uigesimus quintus; quoniam quinque per quinque, id est quinquies quini, faciunt uiginti quinque, quadratum quinarium. Sed huic legi antequam evangelium ueniret, deerat perfectio. Perfectio autem in senario numero comprehenditur. Propterea sex diebus Deus mundum perfecit, et quinque ipsa per sex multiplicantur, ut lex per evangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini triginta. Ad eos ergo qui implent legem, uenit Iesus. Et uenit, quomodo? Calcans fluctus, omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens. Hoc agitur quantum additur tempori, et quantum accedit aetas saeculi. Augentur in isto mundo tribulationes, augentur mala, augentur contritiones, exaggerantur haec omnia : Iesus transit, calcans fluctus». [f]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 7.1-3, CCSL 36, p. 251 : «Et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt in Iesum, et qui conantur perseuerare usque in finem, expauescant ne deficiant; Christo fluctus calcante, saeculi ambitiones et altitudines deprimente, expauescit christianus». [FG2018]
BJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
155 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
156 Congregatio] agregatio La88
157 Quidquid] quid La88
158 Impleatur] impletur La88
159 Lgem implent] implent leges La88
marg.| {CIO6d2.16} THEOPHYLACTUS. − Cum autem homines vel demones nos per timorem160 nituntur movere, audiamus Christum dicentem ego sum, nolite timere , id est ego semper assisto, et sicut Deus permaneo, et numquam pertranseo : non perdatis in me fidem pro falsis terroribus. Vide etiam quomodo non in principio periculi Dominus astitit, sed in fine. Permittit namque nos esse in medio periculorum, ut certantes in tribulationibus probabiliores fiamus, et ut ad ipsum solum recurramus qui potens est ex insperatis nos liberare. cum enim intellectus humanus sibi providere non poterit, tunc salus divina advenit. si voluerimus etiam Christum in naviculam nostram suscipere, id est in cordibus nostris habitare, statim inveniemur in terra ad quam ire volumus, id est in161 celum.BK ay
ay ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 20), PG 123, 2, 1292D8-12, 1293A4–B8. [CGC2014]
BK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
160 Timorem] + in marg. La88
161 in] om. Li449
marg.| {CIO6d2.17} BEDA. − Quia vero hec navicula non torpentes vehit, sed fortiter remigantes, significatur quod in Ecclesia non desidiosi et molles, sed fortes et in bonis operibus perseverantes perveniunt ad portum salutis eterne.BL
BL ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 3 
marg.| {CIO6d3.1} CHRYSOSTOMUS. 162* {hom.42} . − Dominus, etsi turbis non manifeste ostenderit quomodo supra mare ambulaverit, dedit tamen eis latenter suspicari quod factum erat; et hoc evangelista ostendit, dicens :
162 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,22 
Altera die turba que stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent.
marg.| Quid enim hoc erat aliud quam suspicari quod mare pede transiens, recesserat? neque enim est dicere quod in alia navicula pertransivit, quia una erat ibi tantum, in quam ascenderunt discipuli eius, cum quibus ipse non intraverat.BM
BM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d3.2} AUGUSTINUS. 163 164 − Insinuatum est ergo 165* illis tam magnum miraculum. Venerunt autem166* et alie naves iuxta locum illum ubi manducaverant panem, in quibus turbe eum secute sunt.BN az
Et hoc est quod subditur :
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 3.25-28, CCSL 36, p. 249 : «Insinuatum tamen est illis tam magnum miraculum. Viderunt enim quod discipuli soli adscendissent in nauem, et quia alia nauis non ibi erat. Venerunt autem inde et naues iuxta locum illum ubi manducauerunt panem, in quibus eum turbae secutae sunt». [FG2018]*
BN ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
163 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
164 In Ioannem] om. La88
165 est ergo] autem est Ed1953
166 autem] ergo Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,23 
Alie vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Deo.
Numérotation du verset Io. 6,24 
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas et venerunt Capharnaum querentes eum167.
167 Alie vero… Capharnaum querentes eum Li449 ] Alie vero supervenerunt a… Capharnaum La88 , Alie vero naves supervenerunt querentes eum Ed1953
marg.| {CIO6d3.3} CHRYSOSTOMUS. 168* {hom.42 } − Sed tamen post miraculum tam magnum venientes, non interrogaverunt eum qualiter pertransiit, neque curaverunt tantum miraculum addiscere.
168 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 6,25 
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti?
marg.| Nisi quis dicat hic169 quando pro qualiter dictum esse ab eis. Dignum autem est et hinc conspicere facilem eorum mentem : qui enim dicebant : hic est propheta; qui studebant rapere et facere eum regem, invenientes eum, nihil tale consiliantur.BO
BO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
169 Hic] hoc id est La88
marg.| {CIO6d3.4} AUGUSTINUS. 170 − Ecce enim ille qui in montem fugerat turbas171*, cum ipsis turbis loquitur. Modo teneant, modo regem faciant. Sed ille post miraculi sacramentum et sermonem infert, et quorum satiavit172 panibus ventrem, satiat sermonibus mentem.BP ba
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 9.5-6, § 10.1-3, CCSL 36, p. 252 : «[§ 9] Ecce est ille qui in montem fugerat turbas; nonne cum ipsis turbis loquitur? Modo teneant, modo regem faciant [...]. [§ 10] Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascuntur, et quorum satiauit panibus uentres, satiet et sermonibus mentes; sed si capiunt. Et si non capiunt, sumatur quod non capiunt, ne fragmenta pereant». [FG2018]
BP ¶Codd. : La88 (181 ra) Li449 Ed1953 {FG2018}
170 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
171 turbas La88 Li449 ] Turbatus Ed1953
172 satiavit Ed1953 ] satiaverat La88 Li449
marg.| {CIO6d3.5} ALCUINUS. − Qui enim dedit exemplum fugiende laudis et terreni imperii, dat exemplum doctoribus qualiter debeant insistere predicationi.BQ
BQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d3.6} CHRYSOSTOMUS. 173* {hom.43} . − Mansuetudo autem et lenitas non ubique est utilis; cum enim deses fuerit discipulus et grossus, stimulo uti ad eum oportet; hoc et hic Filius Dei facit : venientibus enim turbis et blandientibus ei dicendo rabbi, quando huc venisti ? ut ostendat quod174 eum, qui ab hominibus est, honorem non concupiscit, sed solum inspicit eorum salutem, redarguendo eis respondet, non solum corrigere volens, sed et mentem eorum revelare.
Unde sequitur :
173 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
174 Quod] quando La88
Numérotation du verset Io. 6,26 
Respondit eis Iesus et dixit : Amen, amen dico vobis : queritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.BR
BR ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d3.7} AUGUSTINUS. 175 − Quasi dicat : Propter carnem me queritis, non propter176 spiritum.BS bb
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 10.8-9, CCSL 36, p. 252 : «Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. Quam multi non quaerunt Iesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus !». [FG2018]*
BS ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
175 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
176 Propter] causa + eras. La88
marg.| {CIO6d3.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.43} . − Post reprehensionem autem doctrinam eis adiungit, dicens :
Numérotation du verset Io. 6,27 
Operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam eternam.
marg.| Quasi dicat : Vos escam exquiritis177 temporalem; ego autem corpora vestra178 nutrivi, ut per hoc exquireretis illam escam que non temporaneam, sed eternam tribuit vitam.BT
BT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
177 Exquiritis] queritis La88
178 Corpora vestra] vestra corpora La88
marg.| {CIO6d3.9} ALCUINUS. − Corporeus cibus carnem179 tantum reficit exterioris hominis; et semel acceptus non sufficit, nisi quotidie accipiatur; spiritualis autem cibus permanet in eternum, et satietatem perpetuam immortalitatemque largitur.BU
BU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
179 Carnem] carnis La88 * (cancel. et corr. marg.)
marg.| {CIO6d3.10} AUGUSTINUS. 180 − [b] Seipsum autem insinuat istum cibum, ut in sequentibus illucescit, ac si dicat : [a] queritis me propter aliud. Querite me propter me.BV bc
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 10.17-19, CCSL 36, p. 252 : «[a] Quaeritis me propter aliud, quaerite me propter me. [b] Seipsum enim insinuat istum cibum, quod in consequentibus illucescit». [FG2018]
BV ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
180 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d3.11} CHRYSOSTOMUS. {hom.43} . − Sed quia quidam, eo qui181* volunt pigre nutriri, abutuntur hoc verbo, necessarium est inducere id quod est Paulibd : « Qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti ». sed et ipse corinthum veniens morabatur apud aquilam et priscillam, et operabatur. Dicendo autem ne operemini cibum qui perit, non insinuat quod oporteat pigritari, sed182 quod oporteat operari et dare : hic183 enim est cibus qui non perit; operari autem cibum qui perit, est affici secularibus rebus. hoc igitur dixit, quia illi nullam fidei curam habuerunt, sed solum volebant ventrem implere, nihil laborantes : et hoc decenter cibum qui perit vocavit.BW
bd Eph. 4, 28.
BW ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
181 qui] quod Ed1953
182 Sed] et La88
183 Hic] hoc La88
marg.| {CIO6d3.12} AUGUSTINUS. 184 − [b] Sicut autem Samaritane dixeratbe : « Si scires qui petit a te bibere, postulasses ab eo, et daret tibi aquam vivam », ita et hic subdit [a] :
be Io. 4, 10.
184 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Quem Filius hominis vobis dabit.BX bf
bf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 10.17-19, CCSL 36, p. 252 : «[a] Quem Filius hominis dabit uobis. Exspectabas, credo, iterum panes manducare, iterum discumbere, iterum saginari. [b] Sed dixerat cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, quomodo dictum fuerat mulieri illi Samaritanae : Si scires qui petit a te bibere, tu forsitan postulasses ab eo, et daret tibi aquam uiuam». [FG2018* ]
BX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d3.13} ALCUINUS. − Quando185 autem per manum sacerdotis corpus Christi accipis, non sacerdotem quem vides, sed illum quem non vides attende. sacerdos est dispensator huius cibi, non actor. Filius hominis seipsum dat nobis, ut nos in ipso et ipse in nobis maneat. istum Filium hominis nolite sic accipere quasi alios filios hominum : sequestratus est enim quadam gratia, et exceptus a numero omnium : iste enim Filius hominis et Dei Filius est; et hoc est quod subdit :
185 Quando] cum La88
Hunc enim Pater signavit Deus.
marg.| Signare est signum ponere; quasi dicat : nolite me contemnere, quia Filius hominis sum : sic enim sum Filius hominis ut Deus Pater me signaret, id est proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum.BY
BY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d3.14} HILARIUS. Octavo de Trinitate. 186* − Signaculorum autem natura est ut omnem impresse in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signantur; et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se preferunt quidquid impressum est. Verbum igitur hoc ad divine nativitatis non proficit exemplum : quia in signaculis et materies fit, et diversitas, et impressio, per quam mollioribus naturis, validiorum generum species imprimuntur. Unigenitus vero Deus et per sacramentum salutis nostre hominis Filius, volens proprietatis nobis paterne in se signare speciem, signatum se a Deo ait, ut per hoc potestas in eo dande ad eternitatem esce intelligi possit, quia omnem in se paterne forme plenitudinem signantis se Dei contineret.BZ bg
bg ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 44.3 sqq. : «Signaculorum natura ea est, ut omnem inpressae in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signentur; et dum totum accipiunt quod inprimitur, totum ex se praeferunt quidquid inpressum est. Verum hoc ad diuinae natiuitatis non proficit exemplum, quia in signaculis et materies sit et diuersitas et inpressio, per quas mollioribus naturis ualidiorum generum species inprimuntur. Vnigenitus uero Deus et per sacramentum salutis nostrae hominis filius, uolens proprietatis nobis paternae in se significare speciem, signatum se a Deo ait. Et hoc ideo, quia uitae aeternae escam filius hominis esset daturus, ut per hoc potestas in eo dandae ad aeternitatem escae intellegi posset, quia omnem in se paternae formae plenitudinem signantis se Dei contineret : ut quod signasset Deus non aliud ex se quam formam Dei signantis ecferret». [MM2020]
BZ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
186 .VIII.] om. Ed1953
marg.| {CIO6d3.15} CHRYSOSTOMUS. 187* {hom.43} . − Vel signavit , id est in hoc misit hanc nobis afferentem escam; vel   signavit , id est revelavit per suum testimonium.CA
CA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
187 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO6d3.16} ALCUINUS. − Mystice autem altera die , id est post ascensionem Christi, turba, stans in bonis operibus, non iacens in terrenis voluptatibus, exspectat ut veniat ad eos Iesus. una autem navis est una Ecclesia : sed et alie naves que superveniunt, sunt conventicula hereticorum, qui « que sua sunt querunt, non que Iesu Christi »bh . Unde convenienter eis dicitur :
bh Phil. 2, 21.
Queritis me quia manducastis ex panibus.CB
CB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d3.17} AUGUSTINUS. 188 − Quam multi etiam non querunt Iesum, nisi ut illis benefaciat189 secundum tempus. Alius negotium habet, querit intercessionem clericorum; alius premitur a potentiore, fugit ad Ecclesiam. Vix queritur Iesus propter Iesum.CC bi
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 10.9-12, CCSL 36, p. 252 : «Quam multi non quaerunt Iesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus ! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum; alius premitur a potentiore, fugit ad ecclesiam; alius pro se uult interueniri apud eum, apud quem parum ualet : ille sic, ille sic; impletur quotidie talibus ecclesia. Vix quaeritur Iesus propter Iesum». [FG2018]
CC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
188 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
189 Benefaciat] benefaciant ante corr. La88
marg.| {CIO6d3.18} GREGORIUS. Vicesimo tertio Moralium. 190* − Per eorum etiam personam, Dominus illos intra sanctam Ecclesiam detestatur qui per sacros ordines ad Dominum propinquantes, non in eisdem ordinibus virtutum merita, sed subsidia presentis vite191 exquirunt. Satiatos quippe de panibus Dominum sequi, est de sancta192 Ecclesia temporalia alimenta sumpsisse; et non pro signis Dominum, sed pro panibus querere, est ad religionis officium non pro augendis virtutibus, sed pro requirendis subsidiis inhiare.CD bj
bj ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 23 § 25, CCSL 143B, lin. 65 sqq. : «Et per eorum personam dominus illos intra sanctam ecclesiam detestatur qui per sacros ordines ad dominum propinquantes, non in eisdem ordinibus uirtutum merita, sed subsidia uitae praesentis exquirunt; nec cogitant quid uidendo imitari debeant, sed quae compendia percipiendo satientur. Satiatos quippe de panibus dominum sequi est de sancta ecclesia temporalia alimenta sumpsisse. Et non pro signis est dominum, sed pro panibus quaerere, ad religionis officium, non pro augendis uirtutibus, sed pro requirendis subsidiis inhiare». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III : Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Ioannem, c. 13, PL 73, 1245. [MM2020]
CD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
190 .XXIII.] om. Ed1953
191 Presentis vite] vite presentis La88
192 Sancta] se in La88
marg.| {CIO6d3.19} BEDA. − Illi etiam qui in oratione querunt non eterna, sed temporalia, querunt Iesum non propter Iesum, sed propter aliquid aliud. significatur autem mystice quoniam hereticorum conventicula carent hospitio Christi ac discipulorum eius; et dicuntur alie193 supervenisse naves194, quia hereses repentine fuerunt. Per turbam autem, que cognovit quod Iesus non erat ibi, neque discipuli eius, illi designantur qui cognoscentes errores hereticorum, relinquunt195 eos, et ad veram fidem veniunt.CE
CE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
193 Alie] alia ante corr. La88
194 Alie supervenisse naves] naves alie supervenisse La88
195 Relinquunt] relinquit La88
Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 4 
marg.| {CIO6d4.1} ALCUINUS. − Intellexerant escam istam que permanet in vitam eternam esse opus Dei. Et ideo196 interrogant quid facerent, ut istum cibum, id est opus Dei197, operari possint.
Et hoc est quod dicitur :CF
CF ¶Codd. : La88 Li449 (66vb) Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
196 Ideo] om. La88
197 Et ideo ... opus Dei] om. hom. Li449
Numérotation du verset Io. 6,28 
Dixerunt ergo ad eum198 : Quid faciemus ut operemur opera Dei?
198 ad eum Ed1953] om. Ed1470
marg.| {CIO6d4.2} BEDA. − Id est que precepta servando, poterimus implere opera Dei?CG
CG ¶Codd. : Li449 (66vb) La88 Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
marg.| {CIO6d4.3} CHRYSOSTOMUS. 199* {hom.44} . − Hoc autem dicebant, non ut discant et faciant; sed ad cibi exhibitionem eum inducere volentes.CH
CH ¶Codd. : Li449 (66vb) La88 Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
199 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO6d4.4} THEOPHYLACTUS. − Christus vero, quamvis cognosceret quod eis nihil proderat, tamen propter communem utilitatem respondit, et ostendit eis, immo omnibus hominibus, quod sit opus Dei.CI bk
Unde sequitur :
bk ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 28), PG 123, 1298B11-16.
CI ¶Codd. : Li449 (66vb) La88 Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
Numérotation du verset Io. 6,29 
Respondit Iesus et dixit eis : Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille.
marg.| {CIO6d4.5} AUGUSTINUS. 200 − Non autem dicit : [d] ut credatis ei, sed ut credatis in eum  : non enim continuo qui credit ei, credit in eum, nam et demones credebant ei, et non credebant in eum. Et nos credimus Paulo, sed non in Paulum. Credere ergo in eum, est credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Ipsa est201 fides quam de nobis exigit Deus, |pecia 15| 202 que per dilectionem operatur. [b] Discernitur tamen ab operibus fides, sicut dicit Apostolus203 bl : « Iustificari204 hominem per fidem sine operibus legis ». Et sunt opera que videntur bona sine fide Christi, et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt205 bona; finis enim legis Christus « ad iustitiam omni credenti »bm; et ideo noluit discernere ab opere fidem; sed ipsam fidem dixit esse opus Dei. Ipsa est enim206 fides que per dilectionem operatur. Nec dixit : hoc est opus vestrum; sed   hoc est opus Dei, ut credatis in eum , ut « qui gloriatur, in Domino glorietur »bn . [a] Credere ergo in eum est manducare   cibum qui permanet in vitam eternam. Ut quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti. [c] Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc querebant signa quibus crederent; Iudei enim signa querunt.CJ bo
Et hoc est quod sequitur :
bl Rm. 3, 28.
bm Rm. 10, 4.
bn 2Cor. 10, 17.
bo ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 12.7-22, CCSL 36, p. 254 : «[a] Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam. Vt quid paras dentes et uentrem? Crede, et manducasti. [b] Discernitur quidem ab operibus fides, sicut apostolus dicit : iustificari hominem per fidem sine operibus; et sunt opera quae uidentur bona, sine fide Christi; et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona; Finis enim legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse opus. Ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur. Nec dixit : Hoc est opus uestrum; sed :   Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. [c] Quia ergo inuitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. Vide si non Iudaei signa petunt. Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum, ut uideamus et credamus tibi? quid operaris? Parumne erat quod de quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna de caelo praeferebant». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 29, § 6.33-45, CCSL 36, p. 287 : «Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. Vt credatis in eum, non, ut credatis ei. Sed si creditis in eum, creditis ei; non autem continuo qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de apostolis ipsius possumus dicere : Credimus Paulo, sed non : Credimus in Paulum; Credimus Petro, sed non : Credimus in Petrum. Credenti enim in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus; et non inuenit quod exigat, nisi donauerit quod inueniat. Quae fides, nisi quam definiuit alio loco apostolus plenissime dicens : Neque circumcisio aliquid ualet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur? Non qualiscumque fides, sed fides quae per dilectionem operatur;haec in te sit, et intelleges de doctrina». [FG2018]
CJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
200 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
201 Est] enim La88
202 exigit Deus] + « xv pecia » marg. Li449 f. 66va
203 Dicit apostolus] apostolus dicit La88
204 Iustificari] + per La88 * (eras.)
205 Sunt] sint La88
206 Est enim] enim est La88
Numérotation du verset Io. 6,30 
Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?
marg.| {CIO6d4.6} CHRYSOSTOMUS. 207* {hom.44} . − Nihil irrationabilius quam ut208, signo pre manibus existente, quasi nullo iam signo facto, hoc dicant. neque209 electionem signi fiendi Domino permittunt; sed in necessitatem eum estimant ducere, ut nullum aliud faciat signum quam tale quale factum est in eorum parentibus.CK
Unde subditur 210 :
CK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
207 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
208 Ut] om. La88
209 Neque] enim + eras. La88
210 Subditur] subdunt La88
patres nostri manducaverunt manna in deserto.
marg.| {CIO6d4.7} ALCUINUS. 211 − Et ne videatur manna aliquo modo contemnendum212, auctoritate Psalmibp illud extollunt, dicentes : sicut scriptum est, panem de celo dedit 213   eis manducare .CL
bp Ps. 78, 24.
CL ¶Codd. : Li449 (67rb) La88 Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
211 Alcuinus Li449 ] om. La88
212 Contemnendum Li449 ] contemnendo La88
213 dedit] dedi Li449
marg.| {CIO6d4.8} CHRYSOSTOMUS. 214* {hom.44} . − Multis quidem factis signis et in Egypto et in mari Rubro et in deserto, huius maxime meminerunt quod valde concupiscebant propter ventris tyrannidem. Neque autem dicunt quod Deus hoc fecit, ne215 videantur eum exequare Deo, neque Moysen inducunt ut non videantur Christum deprimere; sed medium ponunt dicentes :CM
CM ¶Codd. : La88 Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
214 Chrysostomus Ed1470 La88 ] + In Ioannem Ed1953
215 Ne Ed1470 Ed1953] ut non La88
Numérotation du verset Io. 6,31 
Patres nostri manducaverunt manna216.
216 manna] + etc. Li449
marg.| {CIO6d4.9} AUGUSTINUS. 217 − Vel aliter 218. Dominus Iesus talem se dicebat ut se Moysi preponeret : non enim est ausus219 Moyses de se dicere, quod daret cibum qui non perit. Attendebant itaque quanta fecisset Moyses; adhuc aliqua maiora volebant fieri, quasi dicant : tu promittis cibum qui non perit et non talia operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed manna de celo.CN bq
bq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 12.24-49, CCSL 36, p. 254-255 : «Dominus autem Iesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeret. Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam. Aliquid plus iste promittebat quam Moyses. Per Moysen quippe promittebatur regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus corporis, et cetera omnia, temporalia quidem, in figura tamen spiritalia, quia ueteri homini in Vetere Testamento promittebantur. Adtendebant ergo promissa per Moysen, et adtendebant promissa per Christum. Ille plenum uentrem promittebat in terra, sed cibo qui perit; iste promittebat cibum non qui perit, sed qui permanet in aeternum. Adtendebant eum plus promittentem, et quasi nondum uidebant maiora facientem. Adtendebant itaque qualia fecisset Moyses, et adhuc aliqua maiora uolebant fieri ab eo qui tam magna pollicebatur. Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut noueris quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi minora ista iudicabant quae faciebat Iesus : Patres, inquiunt, nostri manna manducauerunt in deserto. Sed quid est manna? Forte contemnitis. Sicut scriptum est : Dedit Ulis manna manducare. Per Moysen patres nostri panem de caelo acceperunt, et non eis dictum est a Moyse : Operamini cibum non qui perit, Tu promittis cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, et non talia opera operaris qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed dedit manna de caelo». [FG2018]
CN ¶Codd. : La88 Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
217 Augustinus La88 Li449 Ed1470] + In Ioannem Ed1953
218 Augustinus - Vel aliter Ed1953 ] Augustinus Li449 , inv. Ed1470
219 Est ausus] ausus est La88 Ed1470
marg.| {CIO6d4.10} CHRYSOSTOMUS. 220* {hom.44} . − Licebat autem Domino dicere, quoniam Moyse maiora miracula fecit221; sed non erat tempus horum verborum nunc; sed unum erat ad quod studebat, scilicet ducere eos ad escam spiritualem.
Unde sequitur :
220 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
221 Fecit] feci La88
Numérotation du verset Io. 6,32 
Dicit ergo eis Iesus : Amen, amen, dico vobis : Non Moyses dedit vobis panem de celo, sed Pater meus dat vobis panem de celo verum.
marg.| An non ex celo erat manna? Qualiter igitur ex celo dicitur? sicut et volucres celi dicuntur, et sicut diciturbr : « Intonuit de celo Dominus ». Panem autem non verum vocavit222 illum, non quia falsum erat miraculum de manna; sed quia figura erat, non veritas. Non dixit : non Moyses dedit, sed ego; sed pro Moyse quidem Deum, pro manna vero seipsum posuit.CO
br Ps. 17, 14.
CO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
222 Vocavit] vocat La88
marg.| {CIO6d4.11} AUGUSTINUS. 223 − Quasi dicat 224 : [b] Illud manna hoc significabat, scilicet [a] cibum de quo paulo ante locutus sum [c] et omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; quod significatur, contemnitis. Deus enim dat panem quem significavit manna, ipsum scilicet Dominum Iesum Christum.
Unde sequitur :
223 Augustinus Li449 Ed1470] + In Ioannem Ed1953
224 dicat] scrips., d. Li449 , diceret Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,33 
Panis enim verus est qui de celo descendit et dat vitam mundo225.CP bs
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 13.8-16, CCSL 36, p. 255 : «Verus ergo ille panis est qui dat uitam mundo; et ipse cibus est [a] de quo paulo ante locutus sum : Operamini cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam.Ergo et [b] illud manna hoc significabat, [c] et illa omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; qui significabatur, contemnitis?Non ergo Moyses dedit panem de caelo; Deus dat panem. Sed quem panem? forte manna? Non, sed panem quem significant manna, ipsum scilicet Dominum Iesum. Pater meus dat uobis panem uerum. Panis enim Dei est qui descendit de caelo, et dat uitam mundo. Dixerunt ergo ad eum : Domine, da nobis semper panem hunc». [FG2018]
CP ¶Codd. : Li449 La88 , <alibi posita> : Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
225 mundo] + CIO6d4.14 (Beda : Non quidem ... mundi) Ed1470 Ed1953
marg.| {CIO6d4.12} THEOPHYLACTUS. − Seipsum dicit panem verum, quia principale significatum per manna est226 unigenitus Dei Filius, homo factus. manna namque interpretatur quid est hoc? Nam Iudei videntes, stupefacti, unus ad alium dicebant : Quid est hoc? Filius autem Dei factus homo ipse est potissimum admirativum manna, ita ut cuilibet contingat querere : quid est hoc? Quomodo Filius Dei, Filius hominis est? Quomodo ex duabus naturis una fit227 persona?CQ bt
bt ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 33), PG 123, 1300A11–B9. [CGC2014]
CQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
226 Est] ipse + La88
227 Fit] sit La88
marg.| {CIO6d4.13} ALCUINUS. − Qui per assumptam humanitatem descendit de celo et, per assumentem divinitatem, dat vitam mundo CR .bu
bu ¶Fons : <revera> : Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. (Io. 6, 32-33), CCCM 267, p. 112.345 sqq. : «Pater, inquit, non dat manna, sed illum quem significat manna, uidelicet Christum, qui per assumptam humanitatem DESCENDIT DE CAELO, et per assumentem diuinitatem DAT VITAM MVNDO».
<cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 46, CCCM 116A, lin. 120 sqq. : «Non, inquit, Moyses dedit uobis panem de caelo, sed pater meus dat uobis panem de caelo : non manna, sed illum quem significabat manna, Christum uidelicet, qui per assumptam humanitatem descendit de caelo, et per assumentem diuinitatem dat uitam mundo».
¶Paral.  CMTpro.15 [MM2020]
CR ¶Codd. : Li449 (67va) La88 Ed1470 Ed1953 {SD2013} {MM2018}
marg.| {CIO6d4.14} BEDA. − Non quidem elementis sed hominibus habitatoribus mundi.CS*
CS ¶Codd. : Li449 (67va) La88 (182ra) post § Erreur ! Source du renvoi introuvable. : Ed1470 Ed1953 {SD2013}Erreur ! Source du renvoi introuvable. {FG2018} {MM2018}
marg.| {CIO6d4.15} THEOPHYLACTUS. − Hic autem panis vita secundum naturam existens, tamquam vivi Patris Filius, proprium opus facit, quia vivificat cuncta. Sicut enim panis ex terra infirmam naturam carnis conservat, sic et Christus per spiritus operationes vivificat animam, et etiam corpus incorruptibile facit, nam per eius resurrectionem corporalis confertur incorruptio. Et ideo dicit quod : D at vitam mundo. CT bv
bv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 33), PG 123, 1300B9–C2. [CGC2014]
CT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d4.16} CHRYSOSTOMUS. 228* {hom.44} . − Non Iudeis solum, sed orbi terrarum. illi vero inferius adhuc inspiciebant.
Unde sequitur :
228 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,34 
Dixerunt ergo ad eum : Domine semper da nobis hunc panem.
marg.| Dicente autem eo, quoniam Pater meus dat vobis panem, non dixerunt : roga ut det, sed da nobis .CU
CU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d4.17} AUGUSTINUS. 229 − Sicut enim Samaritana, cui dictum estbw : « Qui biberit de hac aqua, non sitiet umquam », secundum corpus accipiens, et carere indigentia volens : « Da mihi, inquit, Domine230, de hac aqua »bx , sic et isti dicunt da nobis panem qui reficiat et non231 deficiat.CV by
bw Io. 4, 14.
bx Io. 4, 15.
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 13.16-20, CCSL 36, p. 255 : «Quomodo mulier illa Samaritana, cui dictum est : Qui biberit de hac aqua, non sitiet umquam, continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia uolens : Da mihi, inquit, Domine, de hac aqua, sic et isti, Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat». [FG2018]
CV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
229 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
230 Inquit Domine] Domine inquit La88
231 Et non] nec La88
Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 5 
marg.| {CIO6d5.1} CHRYSOSTOMUS. 232* {hom.44} . − De reliquo Dominus in mysteriorum traditionem eos inducturus est; et primo de deitate sua loquitur
Unde dicitur :
232 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,35 
Dixit autem eis Iesus : Ego sum panis vite.
marg.| Non233 enim hoc de corpore eius dictum est; de illo enim in fine dicit : panis quem ego dabo234 caro mea est. sed interim de divinitate loquitur : etenim caro propter Domini235 verbum panis est, quod spiritum ipsum suscipienti panis celestis fit.CW
CW ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
233 Non] neque La88
234 Dabo] do La88
235 Domini] deum La88
marg.| {CIO6d5.2} THEOPHYLACTUS. − Non autem dixit : Ego sum panis nutrimenti, sed vite : quia enim cuncta mortifera erant236, vivificavit nos Christus per seipsum. Est autem panis non consuete vite, sed illius que morte non resecatur. CX bz
Unde subditur :
bz ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 35), PG 123, 13008–1301A3. [CGC2014]
CX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
236 erant] erat La88
Qui venit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet in eternum.
marg.| {CIO6d5.3} AUGUSTINUS. 237* −  Qui venit ad me , hoc est qui credit in me, et quod dixit   non esuriet , hoc intelligendum est : et   non sitiet umquam ; utroque enim significatur eterna illa238 satietas, ubi nulla est egestas.CY ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 14.16-20, CCSL 36, p. 255 : «Qui uenit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me; et quod dixit : non esuriet, hoc intellegendum est : non sitiet umquam. Vtroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas». [FG2018]
CY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
237 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
238 Significatur eterna illa] illa significatur eterna La88
marg.| {CIO6d5.4} THEOPHYLACTUS. − Vel non sitiet neque esuriet; id est ad verbum Dei audiendum neque tediosus efficietur, neque sitiet siti intellectuali : quasi non habeat aquam baptismi et sanctificationem per spiritum factam.CZ cb
cb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 35), PG 123, 1301A4-8. [CGC2014]
CZ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d5.5} AUGUSTINUS. 239 − Panem igitur de celo desideratis : ante vos habetis, sed non manducatis.DA cc
Unde sequitur :
cc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 14.6-9, CCSL 36, p. 255 : «Panem de caelo desideratis; ante uos habetis, et non manducatis. Sed dixi uobis, quia et uidistis me, et non credidistis». [FG2018]
DA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
239 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,36 
Sed dixi vobis quia vidistis me et non credidistis.
marg.| {CIO6d5.6} ALCUINUS. − Quasi dicat : Non ideo hoc dixi quod vos sciam hoc pane satiandos, sed potius ad improperium vestre incredulitatis dico, quia videtis et non creditis.DB
DB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d5.7} CHRYSOSTOMUS. {hom.44} . − Vel per hoc quod dicit dixi vobis , insinuat testimonium scripturarum, de quo240 dixeratcd : « Ille sunt que testimonium perhibent241 de me ». Et iterum dixeratce : « Quoniam veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me ». Hoc autem quod dicit   quia vidistis me , signa occulte insinuat.DC
cd Io. 5, 39.
ce Io. 5, 43.
DC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
240 Quo] supra + La88
241 Perhibent] perhibet L8
marg.| {CIO6d5.8} AUGUSTINUS. 242 − [b] Sed non ideo ego populum Dei perdidi, [a] quia vos vidistis et non credidistis.DD cf
Unde sequitur :
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 14.7-12, CCSL 36, p. 255 : «Sed dixi uobis, [a] quia et uidistis me, et non credidistis. [b] Sed non ideo ego populum perdidi. Numquid enim infidelitas uestra fidem Dei euacuauit? Vide enim quod [c] sequitur : Omne quod dat mihi Pater , ad me ueniet; et eum qui   uenerit ad me, non eiciam foras». [FG2018]
DD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
242 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,37 
Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non eiiciam foras.
marg.| {CIO6d5.9} BEDA. − Absolute dicit omne , ut ostenderet plenitudinem fidelium. Hi autem sunt quos Pater dat Filio, quando per occultam inspirationem facit eos credere in Filium.DE
DE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d5.10} ALCUINUS. − Quemcumque ergo Pater traxerit ad hoc ut credat in me, veniet per fidem ad me, ut mihi iungatur; et eum qui passibus fidei et bone operationis veniet ad me, non eiiciam foras; id est in secreto pure conscientie mecum morabitur, et tandem recipiam eum in eterna beatitudine.DF
DF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d5.11} AUGUSTINUS. 243 − Illud enim intus, unde non exitur foras, est magnum penetrale et dulce secretum, sine tedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione temptationum et dolorum de quo dicitur cg : « Intra in gaudium Domini tui ».DG ch
cg Mt. 25, 21.
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 14.12-17, CCSL 36, p. 255 : «Quale est intus illud, unde non exitur foras? Magnum penetrale, et dulce secretum. O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum ! Nonne illud secretum est quo intrabit ille, cui dicturus est Dominus seruo bene merito : Intra in gaudium domini tui?». [FG2018]
DG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
243 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d5.12} CHRYSOSTOMUS. {hom.44} . − Per hoc autem quod dicit : quod dat mihi Pater , ostendit quoniam non contingens res est credere in Christum, neque cogitationibus humanis perficitur; sed ea que desuper revelatione indiget, et anima devota suscipiente revelationem : unde non sunt ab accusatione eruti quibus non dat Pater; indigemus enim et ea que ex nobis est voluntate ad credendum. Per hoc autem tangit incredulitatem eorum, ostendens quoniam qui non credit244 ei, voluntatem transgreditur Patris. Paulus autem aitci quod245 ipse eos tradiderit Patri : Cum tradiderit regnum Deo et patri. sicut igitur Pater dans non privat seipsum, sic nec Filius tradens. Dicitur autem Filius tradere, quoniam per eum ad Patrem adducimur. et de Patre dictum estcj : « Per quem vocati estis in societatem Filii eius ». Sic igitur qui venit ad me salvabitur, quia pro his veni et carnem assumpsi.
Unde sequitur :
ci 1Cor. 15, 24.
cj 1Cor. 1, 9.
244 Credit] credat La88
245 Quod] quoniam La88
Numérotation du verset Io. 6,38 
Quia descendi de celo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me.
marg.| Quid dicis? alia sunt tua, et que illius? ne igitur hoc aliquis suspicetur, subiunxit : Hec est autem voluntas eius qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam eternam. Per hoc autem et Filius vult, quia « Filius quos vult vivificat »ck . Quid est igitur quod dicit? non aliud acturus veni quam quod Pater vult, quasi non habens divisam voluntatem a Patre : omnia enim que Patris sunt, mea sunt. sed hoc non dixit; sed in fine reservat; excelsa enim interim occultat.DH
ck Io. 5, 21.
DH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d5.13} AUGUSTINUS. 246 − [a] Vel aliter. Quare non eiciat foras, subiungit dicens : Q uia descendi de celo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me . Propterea enim anima a Deo exiit, quia superba erat. Superbia enim eiecti sumus, humilitate regredimur. [b] Medicus enim quando egritudinem discutit, si curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam non curet, ad tempus videtur mederi, sed causa manente, morbus repetitur. Ut ergo causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit, et humilis factus est Filius Dei. Quid superbis, homo? Filius Dei propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem; saltem imitare humilem Deum : [d] hec est enim commendatio humilitatis. [c]   non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me  : [e] superbia quippe facit voluntatem suam, humilitas voluntatem Dei.DI cl
cl ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 15.18-32, CCSL 36, p. 256 : «Ipsa est ergo causa quare non eicias eum foras qui uenit ad te, quia non uoluntatem tuam facere descendisti de caelo, sed uoluntatem eius qui te misit? Ipsa. Quid quaerimus utrum ipsa sit? Ipsa est, ipse loquitur. Non enim nobis fas est aliud suspicari quam loquitur : Qui uenerit ad me, non eiciam foras. Et quasi quaereres : Quare? Quia non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. Timeo ne foras propterea exierit anima a Deo, quia superba erat; immo non dubito. [...] Etenim intrare intro, appetere intima; proicere intima, foras exire est. Intima proicit superbus, intima appetit humilis. Si superbia eicimur, humilitate regredimur».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 16.2-26, CCSL 36, p. 256-257 : «[b] Medicus quando aegritudinem discutit, si curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam qua factum est non curet, ad tempus uidetur mederi, causa manente morbus repetitur. Verbi gratia, ex presses hoc dicam : humor in corpore scabiem uel ulcera gignit; in corpore fit magna febris, et non paruus dolor; exhibentur quaedam medicamenta quae scabiem compescant et feruorem illum ulceris sedent; et adhibentur et proficiunt; uides hominem qui fuit ulcerosus et scabiosus, sanatum; sed quia humor ille non eiectus est, rursus ad ulcus reditur. Cognoscens hoc medicus, purgat humorem, detrahit causam, et nulla erunt ulcera. Vnde abundat iniquitas? Per superbiam. Cura superbiam, et nulla erit iniquitas. Vt ergo causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit et humilis factus est Filius Dei. Quid superbis, homo? Deus propter te humilis factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. Venit Filius Dei in nomine, et humilis factus est; praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine fias pecus; ille Deus factus est homo; tu, homo, cognosce quia es homo; tota humilitas tua, ut cognoscas te. Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit : [c] Non ueni facere uoluntatem meam, sed eius uoluntatem qui misit me. [d] Haec enim commendatio humilitatis est. [e] Superbia quippe facit uoluntatem suam; humilitas facit uoluntatem Dei». [FG2018]
DI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
246 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d5.14} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 247* − Non igitur hoc dicit quia faciat quod non velit sed obedientiam suam sub effectu paterne voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem Patris explere.DJ cm
cm ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 3, CCSL 62, c. 9.6 sqq. : «Non quod nolit et ille quod faciat, sed oboedientiam suam sub effectu paternae uoluntatis ostendit, uolens ipse uoluntatem Patris explere».
¶Paral. Cf.   Thomas de Aquino, In Io., 6, lect. 4, n° 923, p. 174.26 : «Sciendum est autem, quod in Christo fuit duplex voluntas. Una secundum humanam naturam, quae est sibi propria, et natura, et voluntate patris; alia secundum naturam divinam, quae est eadem cum voluntate patris.Voluntatem ergo suam, scilicet humanam, ordinavit sub voluntate divina, quia obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit ipse, volens voluntatem patris explere». [MM2020]
DJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
247 .III.] om. Ed1953
marg.| {CIO6d5.15} AUGUSTINUS. 248 − [a] Ideo ergo qui ad 249   me venerit,   non eiciam eum   foras quia   non veni facere   voluntatem meam . Humilis veni humilitatem docere : qui ad me venit incorporatur mihi et humilis fit, quia non faciet voluntatem suam, sed Dei; et ideo non eicitur foras, quia cum superbus esset, proiectus est foras, [b] ad me enim venire non potest nisi humilis : non mittitur foras nisi superbia; qui servat humilitatem, non labitur a veritate. Quare autem ideo non eiciat foras qui venit ad illum, quia non venit   facere voluntatem suam, ostendit cum subdit : [c]
248 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
249 Ad] + in marg. La88
Numérotation du verset Io. 6,39 
Hec est enim voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi Pater non perdam ex eo.
marg.| Opse illi datus est qui servat humilitatem. Non est voluntas in conspectu Patris, « ut pereat unus de pusillis »cn . De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit : quia « nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum celorum »co .DK cp
cn Mt. 18, 14.
co Mt. 18, 3.
cp ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 16.26-33, CCSL 36, p. 257 : «Ideo qui ad me uenerit, non eiciam foras. Quare? Quia non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. Humilis ueni, humilitatem docere ueni, magister humilitatis ueni; qui ad me uenit, incorporatur mihi; qui ad me uenit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit, quia non facit uoluntatem suam, sed Dei; et ideo non eicietur foras, quia cum superbus esset, proiectus est foras». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 18.12-18, CCSL 36, p. 258 : «Humilitatem doceo, ad me uenire non potest nisi humilis. Non mittit foras nisi superbia; quomodo exit foras qui seruat humilitatem, et non labitur a ueritate? Dicta sunt quanta dici potuerunt de abscondito sensu, fratres; satis enim hic latet sensus, et nescio utrum congruis uerbis a me sit depromtus et exsculptus, quare ideo non eiciat foras qui uenit ad illum, quia non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit eum». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 19.1-9, CCSL 36, p. 258-259 : «Haec est autem, inquit, uoluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ipse illi datus est, qui seruat humilitatem; hunc accipit; qui non seruat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Vt omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Sic non est uoluntas in conspectu Patris uestri, ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit, quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum caelorum». [FG2018]
DK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d5.16} AUGUSTINUS. De correptione et gratia. 250 {cap.9} . − Qui ergo in Dei251 providentissima dispositione presciti, predestinati, vocati, iustificati, glorificati sunt, etiam nondum renati, sed et252 nondum nati, iam Filii Dei sunt et omnino perire non possunt. Hi enim vere veniunt ad Christum. Ab illo ergo datur etiam perseverantia in bono usque in finem. Neque enim datur nisi eis qui non peribunt quoniam qui non perseverant peribunt.DL
DL ¶Codd. : La88 (182vb) Li449 (68va-vb) Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2018}
250 correptione Ed1953 ] corpe La88 *, correctione La88 ² Li449
251 in Dei Li449 Ed1953 ] Iudei La88
252 et] etiam La88 Li449
marg.| {CIO6d5.17} CHRYSOSTOMUS. 253* {hom.44} . − Per hoc autem quod dicit : non perdam ex eo , non ostendit se indigere eorum cura; sed hoc dicit propter eorum salutem. Postquam autem dixerat :   non perdam ex eo cq et :   non eiiciam foras cr , subiungit :   sed resuscitem eum in novissimo die , quia in resurrectione communi mali eicientur, secundum illudcs : « Tollite eum, et eiicite eum in tenebras exteriores ». Ipsi etiam perdentur, secundum illudct : « Qui potest animam et corpus perdere in gehennam ». Ideo autem multoties resurrectionem inducit, ut non ex solis rebus presentibus iudicent Dei providentiam, sed aliam exspectent vitam.DM
cq Io. 6, 39.
cr Io. 6, 37.
cs Mt. 22, 13.
ct Mt. 10, 28.
DM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
253 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d5.18} AUGUSTINUS. 254 − [b] Videte autem quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem designet. Qui venit ad me, modo resurget humilis factus in membris meis.
Sequitur autem :
254 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Sed resuscitabo illum in novissimo die.
marg.| [a] Ad exponendum autem quod dixerat cu : Omne quod dedit mihi Pater , et iterum quod dixerat cv :   Non perdam ex eo , [c] subiungit :
cu Io. 6, 39.
cv Io. 6, 39.
Numérotation du verset Io. 6,40 
Hec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam eternam.
marg.| Superius dixitcw : « Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me »; modo autem : qui videt Filium et credit in eum. Non dixit : et credit in Patrem : hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem : quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio « vitam habere in semetipso »cx ut sic omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam eternam, credendo et transeundo ad vitam, tamquam prima illa resurrectione; et quia ipsa non est sola, subiungit de secunda :DN cy
cw Io. 5, 24.
cx Io. 5, 26.
cy ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 25, § 19.10-26, CCSL 36, p. 259 : «[a] Omne quod dedit mihi Pater   , non perdam ex eo; sed resuscitabo illud in nouissimo die. [b] Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem delineet. Qui uenit ad me, modo resurgit humilis factus in membris meis; sed et resuscitabo eum in nouissimo die, secundum carnem. [c] Haec est enim uoluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui uidet Filium, et credit in eum, habeat uitam aeternam; et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Superius dixit : Qui audit uerbum meum, et credit ei qui misit me; modo autem : Qui uidet Filium, et credit in eum. Non dixit : Videt Filium, et credit in Patrem; hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem. Quia sicut habet Pater uitam in semetipso, sic dedit et Filio uitam habere in semetipso. Vt omnis qui uidet Filium, et credit in eum, habeat uitam aeternam, credendo et transeundo ad uitam, tamquam prima illa resurrectione. Et quia non est sola, et resuscitabo ego eum, inquit, in nouissimo die». [FG2018]
DN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,
 
prol.| [Io. 6, 44-52 legitur in octava Pentecostes feria 4; cf. Ordinarium OP 689 = Cist. 90 = Rom.]
marg.| {CIO6d6.1} CHRYSOSTOMUS. 255* {hom.45} . − Iudei existimantes se comestione carnali potiri, non turbabantur, usquequo postea diffisi sunt.
Unde dicitur :
255 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,41 
Murmurabant ergo Iudei de illo quia dixisset : Ego sum panis vivus qui de celo descendi.
marg.| V idebantur quidem turbari in hoc quod dixerat eum de celo descendisse; sed non hoc erat quod turbationem faciebat, sed hoc quod non exspectabant potiri256 mensa corporali. Adhuc tamen eum venerabantur, quia recens erat signum; et propterea non manifeste ei contradicebant, sed murmurando suam turbationem ostendebant. Quid autem murmurando dixerint?DO
DO ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
256 potiri] poti Li449
Subditur :
Numérotation du verset Io. 6,42 
Et dicebant : Nonne hic est Iesus Filius Ioseph, cuius nos257* novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic : Quia de celo descendi258*?
257 nos] om. Ed1953
258 de celo – descendi] inv. Ed1953
marg.| {CIO6d6.2} AUGUSTINUS. 259 − Longe autem isti erant a pane de celo, nec eum esurire noverant260. Panis enim iste interioris hominis querit esuriem.DP cz
cz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 1.6-9, CCSL 36, p. 259 : «Isti a pane de caelo longe erant, nec eum esurire nouerant. Fauces cordis languidas habebant, auribus apertis surdi erant, uidebant et caeci stabant. Panis quippe iste interioris hominis quaerit esuriem; unde alio loco dicit : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur». [FG2018]*
DP ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}*
259 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
260 noverant] noverat La88
marg.| {CIO6d6.3} CHRYSOSTOMUS. {hom.45} − Manifestum enim est261* quoniam mirabilem eius nondum sciverant generationem; propterea eum adhuc Filium Ioseph dicunt. Sed non increpantur. Non enim respondit eis : non sum Filius Ioseph, quia non poterant illum mirabilem partum audire. Si vero eum262 qui secundum carnem, non poterant manifeste audire, multo magis nec superiorem ineffabilem.DQ
DQ ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {MM2024}
261 enim est] inv. Li449² Ed1953
262 eum] illum Mt366
marg.| {CIO6d6.4} AUGUSTINUS. 263 − [b] Ab hominibus enim carnem assumpsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in celo, matrem elegit in terra, et illic natus sine matre, et hic sine Patre. [a] Quid ergo talibus murmurantibus respondit subditur :
263 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,43 
Respondit ergo Iesus, et dixit eis : Nolite murmurare invicem.
marg.| Q uasi dicat : scio quare non esuritis sic, ut istum panem non intelligatis neque queratis.
Numérotation du verset Io. 6,44 
Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit illum264.
264 Illum] eum La88
marg.| Magna gratie commendatio : nemo venit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. semel accipe, et intellige; si 265 non traheris, ora ut traharis266.DR da
da ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 2.1-9, CCSL 36, p. 260 : «Quid ergo talibus murmurantibus respondit Iesus? Nolite murmurare ad inuicem. Tamquam dicens : Scio quare non esuriatis, et istum panem non intellegatis neque quaeratis. Nolite murmurare ad inuicem; nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Magna gratiae commendatio ! Nemo uenit nisi tractus. Quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli uelle iudicare, si non uis errare. Semel accipe, et intellege : Nondum traheris? Ora ut traharis». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 10.9-11, CCSL 36, p. 264 : «Ab hominibus enim carnem assumsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in caelo, matrem elegit in terra; et illic natus sine matre, et hic sine Patre». [FG2018]
DR ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
265 Si] om. La88
266 traharis] traheris Li449
marg.| {CIO6d6.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.45} . − Hic autem insiliunt manichei dicentes, quoniam nihil in nobis est positum. sed hoc non quod in nobis est destruit, sed ostendit nos divino auxilio indigentes : ostendit enim hic non eum qui invitus venit, sed eum qui multam patitur oppugnationem.DS
DS ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d6.6} AUGUSTINUS. 267 − [a] Si enim 268* inviti trahimur ad Christum269, inviti credimus; ergo violentia adhibetur270, non voluntas excitatur sed intrare quisquam Ecclesiam potest nolens; credere non potest nisi volens : « corde enim creditur ad iustitiam »db . [b] Si ergo invitus venit qui trahitur, non credit. Si non credit, non venit. Non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo; nec motu corporis, sed voluntate cordis accedimus. [c] Ergo voluntate traheris. Quid est autem trahi voluntate? « Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui »dc . Est quedam voluptas cordis, cui dulcis est panis ille celestis. Porro si poete dicere licuit : « Trahit sua quemque voluptas »dd , quanto fortius nos dicere debemus trahi271 hominem ad Christum, qui delectatur veritate, beatitudine, iustitia, sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Da amantem, desiderantem, ferventem, fonti eterne patrie suspirantem; et scit quid dicam. [d] Sed quare voluit dicere quem traxerit Pater ? Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quedam que diligit : « Trahe me post te »de . Sed quid intelligi voluit advertamus. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum. Deus enim Pater equalem sibi genuit Filium : et qui cogitat, atque in fide sua sentit, ac ruminat equalem esse Patri eum in quem credit272, ipsum trahit Pater ad Filium. Arius credidit creaturam : non273 eum traxit Pater. Photinus dicit : Homo solum est Christus. Qui sic credit, non eum Pater trahit. Traxit Petrum qui dixit df : « Tu es Christus Filius Dei vivi »; unde ei dictum estdg : « Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in celis est ». Ista revelatio ipsa attractio est274. Si enim qui inter delicias terrenas revelantur amantibus, trahunt, non trahet revelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? [e] Sed hic homines esuriunt, ibi saturabuntur; ideo subiecit : E  t ego resuscitabo eum in novissimo die, quasi dicat : saturabitur eo quod et hic sitit, in resurrectione mortuorum, quoniam ego resuscitabo eum.DT dh
db Rm. 10, 10.
dc Ps. 36, 4.
dd Virgilius , Eclogae sive bucolicae, 2.65.
de Ct. 1, 3.
df Mt. 16, 16.
dg Mt. 16, 17.
dh ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 2.10-16, CCSL 36, p. 260 : «Si trahimur ad Christum, ergo inuiti credimus; ergo uiolentia adhibetur, non uoluntas excitatur. Intrare quisquam ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere sacramentum potest nolens; credere non potest nisi uolens. Si corpore crederetur, fieret in nolentibus; sed non corpore creditur. Apostolum audi : Corde creditur ad iustitiam». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 3.1-4, CCSL 36, p. 261 : «Si trahitur, ait aliquis, inuitus uenit. Si inuitus uenit, nec credit; si non credit, nec uenit. Non enim ad Christum ambulando currimus, sed credendo; nec motu corporis, sed uoluntate cordis accedimus». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 4.7-24, CCSL 36, p. 261-262 : «Ego dico : parum est uoluntate, etiam uoluptate traheris. Quid est trahi uoluptate? Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Est quaedam uoluptas cordis, cui panis dulcis est ille caelestis. Porro si poetae dicere licuit : Trahit sua quemque uoluptas, non necessitas, sed uoluptas; non obligatio, sed delectatio, quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur ueritate, delectatur beatitudine, delectatur iustitia, delectatur sempiterna uita, quod totum Christus est? An uero habent corporis sensus uoluptates suas, et animus deseritur a uoluptatibus suis? Si animus non habet uoluptates suas, unde dicitur : Filii autem hominum, sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torго rente uoluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est Fonsuitae, et in lumine tuo uidebimus lumen? Da amantem, et sentit quod dico. Da desiderantem, da esurientem, da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem, da talem, et scit quid dicam. Si autem frigido loquor, nescit quid loquor. Tales erant isti qui inuicem murmurabant. Pater, inquit, quem traxerit, uenit ad me». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 5.2-32, CCSL 36, p. 262 : «Quid est autem, Pater quem traxerit, cum ipse Christus trahat? Quare uoluit dicere : Pater quem traxerit? Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit : Post odorem unguentorum tuorum curremus. Sed quid intellegi uoluit, aduertamus, fratres, et quantum possumus capiamus. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum; Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium; ut qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium. Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater, quia non considerat Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari? quid, haeretice, loqueris? quid est Christus? Non, inquit, Deus uerus, sed quem fecit Deus uerus. Non te traxit Pater; non enim intellexisti Patrem, cuius Filium negas; aliud cogitas, non est ipse Filius; nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris; aliud est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photinus dixit : Homo solum est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Pater eum traxit. Quem Pater traxit, Tu es, inquit, Christus Filius Dei uiui. Non sicut propheta, non sicut Iohannes, non sicut aliquis magnus iustus, sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es Christus Filius Dei uiui. Vide quia tractus est, et a Patre tractus est. Beatus es Simon Bar-Iona, quia non tibi reuelauit caro et sanguis, sed Pater meus qui in caelis est. Ista reuelatio, ipsa est adtractio. Ramum uiridem ostendis oui, et trahis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur; et quo currit trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis uinculo trahitur. Si ergo ista quae inter delicias et uoluptates terrenas reuelantur amantibus, trahunt, quoniam uerum est, «Trahit sua quemque uoluptas»; non trahit reuelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam ueritatem? Quo auidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum uera iudicandi, nisi ut manducet et bibat sapientiam, iustitiam, ueritatem, aeternitatem?». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 6.3-11, CCSL 36, p. 263 : «Beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, sed hic, quoniam saturabuntur; sed ibi. Ideo cum dixisset : Nemo uenit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, quid subiectit? Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Reddo illi quod amat, reddo quod sperat; uidebit quod adhuc non uidendo credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo quod sitit. Vbi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in nouissimo die». [FG2018]
DT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
267 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
268 Si enim La88 Li449 ] Sed si Ed1953
269 Christum] ergo + La88
270 Adhibetur] adheretur ante corr. in marg. La88
271 Trahi] ad + La88
272 Credit] credidit La88
273 Non] ex + La88
274 Attractio est] est attractio La88
marg.| {CIO6d6.7} AUGUSTINUS. De questionibus Veteris et Novi Testamenti. 275 − Vel attrahit Pater ad Filium per opera que faciebat per illum.DU di
di ¶Fons : <revera> Ambrosiaster, Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, qu. 75, § 1, CSEL 50, p. 127.26-128.2; PL 35, 2272 : «Cum enim dolo simulationis ortae ex inuidia Iosef patrem proprium et filios eius fratres adsererent saluatoris, ne dei esse filius crederetur, tunc saluator ait : nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me adtraxerit eum. quo modo autem adtrahebat pater [inv. PL] ad filium, nisi per opera quae faciebat per illum? sic enim dixit : pater manens in me ipse operatur, ut opera haec adtraherent ad fidem Christi». [FG2017]
DU ¶Codd. : La88 Li449 (4vb) Ed1953 {SD2013} {FG2017} {MM2017}
275 Veteris et Novi] scrips., inv. Li449 Ed1953
marg.| {CIO6d6.8} CHRYSOSTOMUS. 276* {hom.45} . − Non parva dignitas Filii, si Pater adducit; et ipse suscitat, non dividens ad Patrem opera, sed ostendens parilitatem virtutis. Deinde ostendit modum secundum quem Pater trahit, dicens :
276 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,45 
Scriptum est in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei277.
277 Dei] f + exp. La88
marg.| Vides fidei dignitatem; quoniam non ab hominibus, neque per homines, sed ab ipso Deo eam debeant addiscere. Magister enim presidet omnibus paratus existens sua tribuere, ad omnes suam doctrinam effundens. si autem erunt omnes docibiles Dei, qualiter quidam non credunt? Quia hoc de pluribus dictum est, sive quoniam omnes qui volunt.DV dj
dj ¶Nota Cf. Hugo de Sancto Caro, Postille (Is. 6, 45), t. 6, f. 329ra/b  : «Chrysostomus : Si omnes erunt docibiles Dei qualiter quidam non credunt...». [MM2020]
DV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d6.9} AUGUSTINUS. De predestinatione sanctorum {cap.8} . − Vel aliter. sicut integre loquimur cum de aliquo litterarum magistro qui in civitate solus est, dicimus : omnes iste hic litteras docet : non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit quicumque ibi litteras discit; ita recte dicimus : omnes Deus docet venire ad Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit.DW
DW ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d6.10} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 278* − Vel aliter. [e] Omnes regni illius homines docibiles erunt Dei279, non ab hominibus audient : et si hic ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt, intus datur. Strepitum verborum ingero auribus vestris, nisi revelet ille qui intus est. [c] Quomodo ergo, [a] o280 Iudei, [d] me potestis agnoscere, [b] quos Pater non docuit?DX dk
dk ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 7.3-9, CCSL 36, p. 263 : «Quare hoc dixi, [a] o Iudaei? [b] Pater uos non docuit, [c] quomodo [d] potestis me agnoscere? [e] Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient. Et si ab hominibus audiunt, tamen quod intellegunt, intus datur, intus coruscat, intus reuelatur. Quid faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo cum loquor? Strepitum uerborum ingero auribus uestris. Nisi ergo reuelet ille qui intus est, quid dico, aut quid loquor? Exterior cultor arboris, interior est creator. Qui plantat et qui rigat, extrinsecus operatur; hoc facimus nos». [FG218]
DX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
278 Super La88 Li449 ] + In Ed1953
279 Erunt dei] dei erunt La88
280 o] + marg. La88
marg.| {CIO6d6.11} BEDA. − Dicit autem pluraliter in prophetis quia omnes prophete uno eodemque spiritu repleti, licet diversa prophetarent, tamen ad idem tendebant. Quapropter cum quovis eorum omnes alii concordabant, sicut cum Ioele281* qui dicitdl : “Erunt omnes docibiles Dei”.DY dm
dl Ioel. 2, 23 : «Et, filii Sion, exsultate et letamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitie, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio».
dm ¶Fons : <revera> Glossa ordinaria (Io. 6, 45), [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 240b] ed Gloss-e  : «IN PROPHETIS dicit pluraliter quia omnes prophete uno eodemque spiritu repleti, licet diversa prophetarent tamen ad idem tendebant, qua propter cum quovis eorum omnes alii concordabant sicut in Ioel qui dicit : ET ERUNT OMNES DOCIBILES DEI». Vide infra CIO6.12 <Non hab.> Beda Venerabilis in originalibus. LLT
¶Paral. Cf. Thomas de Aquino, In Io., 6, lect. 5, n° 941, p. 177 : vide infra CIO6d.12.
¶Nota Dans la Glose ordinaire cette glose est anonyme (Cas574) [MM2020]
DY ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
281 Ioele] + propheta Ed1953
marg.| {CIO6d6.12} GLOSSA<TOR>. − Hoc tamen282* in Ioele non invenitur sed aliquid simile. Dicitur enim ibi : « Filii Sion, exultate et letamini in Domino Deo nostro quia dedit nobis doctorem ». Expressius tamen est in Isaia, ubi diciturdn : “Ponam universos filios tuos doctos a283 Domino”.DZ do
dn Cf. Is. 54, 12-13.
do ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino..
<cuius fons> Cf. Hugo de Sancto Caro, In Is. 6, 45, t. 6, f. 329ra/b  : «Et sumitur hoc de Ier. 31, 34 Non docebit ultra vir fratrem suum quia omnes cognoscent me etc. Et Is. 54, 13 : Ponam universos filios tuos doctos a Domino. Et de Ioel. 2.f. - ut dicit Glossa - ubi dicitur : Dedit vobis doctorem iustitie. Chrysostomus : Si omnes erunt docibiles Dei qualiter quidam non credunt. [...] Omnes id est plures». Cf. Glossa dominicana (Io. 6, 45), Wi1112, f. [783rb] : «Scriptum est in prophetis quasi dicat non venit ad me nisi Pater docuit eum quia ita scriptum in prophetis. Pluraliter dicit quia plures prophete hunc sensum habent licet enim verba Isaie 54 : Ponam omnes filios tuos doctos a Domino. Ier. 1 : Dabo leges meas etc. et non docebunt ultra virum etc. Ioel 2 : Dedit vobis doctores iustitie. Hoc est et erunt omnes scilicet homines generaliter.»
<cuius fons> Cf. Glossa ordinaria (Io. 6, 45), [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 240b] ed Gloss-e  : vide supra CIO6.11.
¶Paral. Cf. Thomas de Aquino, In Io., 6, lect. 5, n° 941, p. 177 : «Modus autem attrahendi est congruus, quia trahit revelando et docendo; et hoc est quod dicit scriptum est in prophetis : erunt omnes docibiles Dei etc. Beda dicit hoc esse scriptum in Ioel; sed non videtur expresse ibi esse, licet aliquid consonum dicitur; et ioel. ii, 22 : filii Sion, exultate in domino Deo vestro, quia dabit vobis doctorem iustitiae. Ideo autem, secundum Bedam, dicit in prophetis, ut det intelligere quod sensus iste potest colligi ex diversis dictis prophetarum. Sed expressius videtur hoc dici Ιs. liv, 13 : ponam filios tuos universos doctos a domino. Dicitur etiam ier. iii, 15 : dabo vobis pastores iuxta cor meum, qui pascent vos scientia et doctrina. Hoc autem quod dicit erunt omnes, potest tripliciter intelligi».
<Non hab.> Gloss-e, LLT, PL; Hugo de Sancto Caro in Ioel, t. 5, p. 181rb/h ; Glossa dominicana in Ioel. 2, 23 ( Wi1112 )
¶Nota Thomas réagit ici directement à l’assertion de la sentence précédente selon laquelle la référence de l’évangile aux prophètes désignerait un passage de Ioel. Son argumentation est proche de celle de Hugues de St-Cher qui semble lui aussi donner la préférence à Is. 54, 13. La référence de Hugues à la Glose est incompréhensible. La Glose interl. sur Is. 54, 13 renvoie effectivement à Io. 6, 45 ( Gloss-e ). mais ni la Glose de Ioel ni celle de Jérémie ne font allusion aux lieux bibliques cités. [MM2020]
DZ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
282 tamen] om. Ed1953
283 a] + Christo . La88 * (eras.)
marg.| {CIO6d6.13} CHRYSOSTOMUS. {hom.45} . − Quod quidem precipuum est quia ante per homines discebant que Dei sunt, nunc autem per unicum Filium Dei et per284* Spiritum sanctum.EA dp
dp <ut laud.> Hugo de Sancto Caro, In Is. 6, 45, t. 6, f. 329ra/b  : «Tunc per hpominem discebant que Dei erant ? Nunc autem per Unigenitum et Spiritum docet Pater». [MM2020]
EA ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
284 per] om. Ed1953
marg.| {CIO6d6.14} AUGUSTINUS. De predestinatione sanctorum. {c.8 etc} . − Omnes autem docibiles Dei veniunt ad Filium, quoniam audierunt et didicerunt a Patre per Filium.
Unde subditur :
Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
marg.| Si autem omnis qui audivit a Patre et didicit, venit, profecto omnis qui non venit, non audit a Patre, nec didicit. valde remota est a sensibus carnis hec schola, in qua Pater auditur et docet, ut veniatur ad Filium; nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis, ubi285 est et ipse Filius; quia ipse est verbum eius per quod Pater sic docet : simul est et Spiritus Sanctus : inseparabilia enim didicimus esse opera trinitatis. sed286 patri hoc potissimum est attributum, quia de ipso procedit et Filius et Spiritus Sanctus. itaque gratia que occulte et287 humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo corde duro respuitur : ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Cur ergo non omnes docet ut veniant ad Christum, nisi quia eos quos docet, misericordia docet; quos autem non docet, iudicio non docet288? Si autem dixerimus, quod volunt discere, quos non docet, respondebitur nobis : et ubi est quod ei diciturdq : « Deus, tu convertens vivificabis nos? » aut si non faciat volentes ex nolentibus Deus, ut quid orat289 Ecclesia secundum preceptum Domini pro persecutoribus suis? Non enim quisquam dicere potest : credidi, ut sic vocarer290; prevenit quippe eum misericordia Dei, quia sic est vocatus ut crederet.EB
dq Ps. 84, 7.
EB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
285 Ubi] ibi La88
286 Sed] ideo La88
287 Et] om. La88
288 Iudicio non docet] om. La88
289 Orat] erat La88
290 Vocarer] vocaret La88
marg.| {CIO6d6.15} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 291 − [a] Ecce ergo quomodo trahit Pater docendo de veritate, non necessitatem imponendo; trahere enim Dei est. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. [b] Quid igitur? Christus nihil docuit? Quid quod Patrem magistrum homines non viderunt Filium viderunt? Filius ergo dicebat, sed Pater docebat. Si enim ego homo cum sim, illum doceo qui audivit Verbum meum, illum docet et Pater qui audivit Verbum eius. [c] Exponit autem hoc ipse, et ostendit nobis quid dixerat, continuo subiungens :
291 Super La88 Li449 ] + In Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,46 
Non quia Patrem vidit quisquam; nisi qui a Deo est, hic vidit Patrem,
marg.| quasi dicat : ne forte cum dico vobis : Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos292 : numquam vidimus Patrem : quomodo ab eo discere poterimus? A meipso audite. Ego novi Patrem, ab illo sum, quomodo verbum est ab illo cuius est verbum : non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem.EC dr
dr ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 7.16-18, CCSL 36, p. 263 : «Videte quomodo trahit Pater : docendo delectat, non necessitatem imponendo. Ecce quomodo trahit. Erunt omnes docibiles Dei : trahere Dei est. Omnis qui audiuit a Patre et didicit, uenit ad me : trahere Dei est». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 8.1-9, CCSL 36, p. 263 : «Quid igitur, fratres? Si omnis qui audiuit a Patre et didicit, ipse uenit ad Christum, Christus nihil hic docuit? Quid quod Patrem magistrum homines non uiderunt, Filium uiderunt? Filius dicebat, sed Pater docebat. Ego cum homo sim, quem doceo? quem, fratres, nisi eum, qui audiuit uerbum meum? Si ego cum homo sim, illum doceo qui audit uerbum meum, illum docet et Pater, qui audit Verbum eius, si illum docet Pater qui audit Verbum eius; quaere quid sit Christus, et inuenies Verbum eius : In principio erat Verbum». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 9.1-16, CCSL 36, p. 263-264 : «Exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit : Qui audiuit a Patre et didicit, uenit ad me. Continuo subiecit quod cogitare possemus : Non quia Patrem uidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic uidit Patrem. Quid est quod ait? Ego uidi Patrem, uos non uidistis Patrem; et tamen non uenitis ad me, nisi trahamini a Patre. Quid est autem uos trahi a Patre, nisi discere a Patre? quid est discere a Patre, nisi audire a Patre? quid est audire a Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico uobis : Omnis qui audiuit a Patre et didicit, dicatis apud uos : Sed numquam uidimus Patrem, quomodo discere potuimus a Patre? a meipso audite : Non quia Patrem uidit quisquam, sed qui est a Deo, hic uidit Patrem. Ego noui Patrem, ab illo sum, sed quomodo uerbum ab illo cuius est uerbum; non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem». [FG2018]
EC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
292 Apud vos] om. La88
marg.| {CIO6d6.16} CHRYSOSTOMUS. {hom.45} . − Omnes quidem a Deo sumus. id vero quod est precipuum Filii et proprium, hic non posuit propter auditorum imbecillitatem.ED
ED ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Numérotation du verset Io. 6,
 
marg.| {CIO6d7.1} AUGUSTINUS. 293 − [b] Revelare se voluit294* Dominus quid esset. [a] Unde dicit :
293 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
294 se voluit] inv. Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,47 
Amen amen, dico vobis : qui credit in me habet vitam eternam.
marg.| Quasi dicat : qui credit in me , habet me. Quid est autem habere me? Habere295 vitam eternam. [d] Vita enim eterna est Verbum quod296 « in principio erat apud Deum »ds et « vita erat297 lux hominum »dt . [c] Assumpsit autem298* vita mortem ut vita occideret mortem.EE du
ds Io. 1, 1.
dt Io. 1, 4.
du ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 10.1-15, CCSL 36, p. 264 : «Admoneat quod sequitur : [a] Amen, amen dico uobis, qui credit in me, habet uitam aeternam. [b] Reuelare se uoluit quid esset, nam compendio dicere potuit : Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus uerus Deus est et uita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, it in me; et quid it in me, habet me. Quid est autem habere me? Habere uitam aeternam. Vita aeterna mortem assumsit, uita aeterna mori uoluit; sed de tuo, non de suo; accepit a te, ubi moreretur pro te. Ab hominibus enim carnem assumsit, sed non more hominum. Nam Patrem habens in caelo, matrem elegit in terra; et illic natus sine matre, et hic sine Patre. [c] Assumsit ergo uita mortem, ut uita occideret mortem. Nam qui in me credit, inquit, habet uitam aeternam, non quod patet, sed quod latet. [d] Vita enim aeterna Verbum in principio erat apud deum, et Deus erat Verbum et uita erat lux hominum. Ipse uita aeterna, dedit et carni susceptae uitam aeternam. Mori uenit, sed die tertio resurrexit. Inter Verbum suscipiens et carnem resurgentem mors media consumta est». [FG2018]
EE ¶Codd. : La88 (183vb) Li449 Ed1657 Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2018} {MM2020}
295 me habere] om. La88
296 quod] qui La88
297 apud Deum et vita erat] om. hom. Ed1657
298autem] om. Ed1657 , ergo Ed1953
marg.| {CIO6d7.2} CHRYSOSTOMUS. {hom.45} − Quia vero turbe instabant, cibum corporalem petentes, et eius cibi qui patribus eorum datus erat reminiscentes, ut ostendat quod omnia illa figura erant huius veritatis presentis, mentionem de cibo spirituali299 facit, dicens :
299 cibo spirituali] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 6,48 
Ego sum panis vite.
marg.| Panem quidem vite se ipsum vocat, quoniam vitam nostram continet et hanc et futuram.EF
EF ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2022}
marg.| {CIO6d7.3} AUGUSTINUS. 300 − Sed quia illi de manna [a] superbiebant, subiungit :
300 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,49 
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
marg.| [d] Ideo patres vestri, quia similes estis illorum : [e] murmuratores patres murmuratorum filiorum : nam de nulla re magis Deum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. [b] Ideo autem mortui sunt, quia quod videbant credebant; [c] quod non videbant non credebant, neque 301 intelligebant.EG dv
dv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 10.1-38, CCSL 36, p. 264-265 : «Ego sum, inquit, panis uitae. Et unde illi [a] superbiebant? Patres uestri, inquit, manducauerunt in deserto manna, et mortui sunt. Quid est unde superbitis? Manducauerunt manna, et mortui sunt. Quare manducauerunt, [b] et mortui sunt? Quia quod uidebant, credebant; [c] quod non uidebant, non intellegebant. [d] Ideo patres uestri, quia similes estis illorum. Nam quantum pertinet, fratres mei, ad mortem istam uisibilem et corporalem, numquid nos non morimur qui manducamus panem de caelo descendentem? [...] [e] Patres autem istorum, id est mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de nulla re magis Dominum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando». [FG2018]
EG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
301 Non credebant neque] om. La88
marg.| {CIO6d7.4} CHRYSOSTOMUS. {hom.45} . − Non autem sine causa addit in deserto sed occulte insinuans quoniam non longum tempus fuit, quo scilicet manna datum est; neque simul cum eis venit in terram promissionis. sed quia videbant panem302 datum a Christo minus quid esse illo quod patribus datum erat, in eo quod illud desuper descendebat, miraculum vero panum inferius gerebatur; propterea subiungitur :
302 Panem] sibi + La88
Numérotation du verset Io. 6,50 
Hic est panis de celo descendens.EH
EH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d7.5} AUGUSTINUS. 303 − Hunc panem significavit manna, hunc panem significabat304 altare Dei. Sacramenta hec sunt, et illa fuerunt : in signis diversa sunt; in re que significatur, paria sunt. Apostolum audidw : « Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt ».EI dx
dw 1Cor. 10, 3.
dx ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 12.1-8, CCSL 36, p. 265 : «Hunc panem significauit manna, hunc panem significauit altare Dei. Sacramenta illa fuerunt; in signis diuersa sunt; in re quae significatur paria sunt. Apostolum audi : Nolo enim uos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducauerunt». [FG2018]
EI ¶Codd. : La88 T46 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
303 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
304 significabat] significat T46
marg.| {CIO6d7.6} CHRYSOSTOMUS. 305* {hom.45} . − Deinde306 ostendit quod maxime eos poterat307 persuadere, quoniam ipsi patribus suis multo digniores effecti sunt, qui manna manducantes sunt mortui; et ideo subdit :
305 Chrysostomus La88 ] om. T46
306 Deinde] De me T46
307 poterat] poterit T46
Ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
marg.| A fine utriusque cibi ostendit308 differentiam. Panem autem hic dogmata salutaria dicit, et fidem que in ipsum309 est, aut corpus suum. Hec enim conservant310 animam.EJ
EJ ¶Codd. : La88 T46 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
308 cibi ostendit] inv. T46
309 ipsum] Christum ante corr. La88
310 conservant] conservat T46
marg.| {CIO6d7.7} AUGUSTINUS. 311 − Sed [a] numquid nos non morimur, qui manducamus panem descendentem de celo? Sic illi sunt mortui quemadmodum et nos sumus morituri, quantum attinet ad mortem huius corporis visibilem, atque carnalem. Quantum autem pertinet ad mortem spiritualem, qua patres istorum mortui sunt, manducavit manna Moyses et multi qui Domino placuerunt, et mortui non sunt, quia visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum, sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti : quoniam multi de altari accipiunt, et accipiendo moriuntur. Unde Apostolusdy : « Iudicium sibi manducat et bibit ». Panem ergo celestem spiritualiter manducare, est innocentiam312 ad altare apportare. Peccata, etsi sint quotidiana, non sint mortifera. Antequam ad altare accedatis attendite quid dicatis dz : « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ». Si dimittis, dimittentur tibi; securus accede : panis est, non venenum. [b] Si quis ergo   ex hoc pane manducaverit non morietur. S ed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum; qui manducat scilicet intus, non foris.EK ea
dy 1Cor. 11, 29.
dz Mt. 6, 12.
ea ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 11.8-22, § 12.20-23, CCSL 36, p. 264-265 : «[§ 11] Nam quantum pertinet, fratres mei, ad mortem istam uisibilem et corporalem, numquid nos non morimur qui manducamus panem de caelo descendentem? Sic sunt mortui et illi, quemadmodum nos sumus morituri; quantum adtinet, ut dixi, ad mortem huius corporis uisibilem atque carnalem. Quantum autem pertinet ad illam mortem, de qua terret Dominus, qua mortui sunt patres istorum, manducauit manna et Moyses, manducauit manna et Aaron, manducauit manna et Phinees, manducauerunt ibi multi qui Domino placuerunt, et mortui non sunt. Quare? Quia uisibilem cibum spiritaliter intellexerunt, spiritaliter esurierunt, spiritaliter gustauerunt, ut spiritaliter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus uisibilem cibum; sed aliud est sacramentum, aliud uirtus sacramenti. Quam multi de altari accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? Vnde dicit apostolus : Iudicium sibi manducat et bibit. Non enim bucella Dominica uenenum fuit Iudae. Et tamen accepit, et cum accepit, in eum inimicus intrauit; non quia malum accepit, sed quia bonum male malus accepit. Videte ergo, fratres, panem caelestem spiritaliter manducate, innocentiam ad altare apportate. Peccata etsi sunt quotidiana, uel non sint mortifera. Antequam ad altare accedatis, adtendite quid dicatis : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Dimittis, dimittetur tibi : securus accede, panis est, non uenenum [...]. [§ 12] Hic est ergo panis de caelo descendens, ut si quis manducauerit ex ipso, non moriatur. Sed quod pertinet ad uirtutem sacramenti, non quod pertinet ad uisibile sacramentum : qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente». [FG2018]
EK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
311 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
312 Est innocentiam] innocentibus La88
marg.| {CIO6d7.8} ALCUINUS. − Ideo, inquam, non moritur qui comedit hunc panem quia
Numérotation du verset Io. 6,51 
Ego sum panis vivus,
marg.| ideo vivusEL
EL ¶Codd. : La88 Li449 T46 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
quia de celo descendi313.
313 ideo vivus quia de celo descendi] qui de celo descendit Ed1953
marg.| {CIO6d7.9} THEOPHYLACTUS. − Per hoc scilicet quod incarnatus est. Non ergo prius solum fuit homo, et postmodum assumpsit divinitatem, ut Nestorius fabulatur.EM eb
eb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 51), PG 123, 1301C9-12 : sparsim. [CGC2014]
EM ¶Codd. : La88 Li449 (71ra) Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
marg.| {CIO6d7.10} AUGUSTINUS. 314 − De celo descendit et manna sed manna umbra erat, iste veritas est.EN ec
ec ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 13.1-3, CCSL 36, p. 266 : «Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. Ideo uiuus, quia de caelo descendi. De caelo descendit et manna; sed manna umbra erat, iste ueritas est». [FG2018]
EN ¶Codd. : La88 (184ra) Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2018}*
314 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d7.11} ALCUINUS. − Est autem mea vita vivificans.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 6,52 
Si quis manducaverit, ex hoc pane vivet,
marg.| non tantum in presenti per fidem et iustitiam sed in eternum.EO
EO ¶Codd. : La88 (184rb) Li449 T46 (230rb) Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2018} {MM2020}
Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 8 (IT=7) 
marg.| {CIO6d8.1} 315 AUGUSTINUS. 316* − Determinat consequenter 317 Dominus quomodo se panem dicat, non tantum secundum divinitatem que318 pascit omnia, sed etiam secundum319 humanam naturam que est assumpta a Verbo Dei, cum subdit :
315 Index thomisticus : CIO6d7.12
316 Augustinus] Glossa Ed1657 | Hic divisio textus om. Ed1657 Ed1953 IT CT.
317 consequenter Ed1953 ] convenienter ! Li449 , 9ñter La88 T46
318 que] qua Ed1861 Ed1876
319 etiam secundum] inv. V796
Numérotation du verset Io. 6,52b 
Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita320.EP ed
ed ¶Fons : <revera> : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 6, 52), CCCM 267, p. 119.520-522 : «Determinat quomodo uocet se panem, non tantum secundum deitatem, quae pascit omnia, sed etiam secundum humanam naturam, quae assumpta est a uerbo Dei, ut caro peccatrix saginetur munda carne et reuiuificat carni mundae unita et in corpore Christi membrum effecta. Qui uult uiuere de spiritu Christi comedat corpus Christi, fiat corpus Christi; de spiritu Christi non uiuit, nisi corpus Christi». [FG2018]
¶Nota Ed1657 et ses rééditions ainsi que Ed1953 suivi par l’Index thomisticus et le Corpus thomisticum ont associé les sentences qui commentent le v. 52b à la 7e division du chapitre 6 de Jean, alors que la tradition manuscrite et la majorité des éditions antérieures introduisent à cet endroit une nouvelle division du texte. La reportation du commentaire de Thomas sur l’évangile de Jean corrobore cette partition par une divisio textus qui distingue nettement le commentaire du v. 52b de celui du v. 52a (  Thomas de Aquino, In Io. 6, 52b, lect. 7.7, Marietti, n° 959-964 : “Consequenter loquitur de corpore cum dicit”). [MM2022]
EP ¶Codd. : La88 (184rb) Li449 Mt366 T46 (230rb) V796 Ed1570 Ed1571 Ed1657 Ed1746 Ed1861 Ed1876 Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2020}
320 caro mea est pro mundi vita] etc. Ed1571
marg.| {CIO6d8.2} 321 BEDA. − Hunc panem tunc Dominus dedit, quando mysterium corporis et sanguinis sui discipulis tradidit, et quando semetipsum Deo patri obtulit in ara crucis. Quod322 vero dicit pro mundi vita , non debemus intelligere pro elementis, sed pro hominibus, qui mundi323 nomine designantur.EQ
EQ ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
321 Index thomisticus : CIO6d7.13
322 Quod] Quid Li449
323 mundi] om. Li449
marg.| {CIO6d8.3} 324 THEOPHYLACTUS. − In hoc quod dicit quem ego dabo , potestatem suam demonstrat, quod non sicut servus minor Patre crucifixus est, sed voluntarie : nam etsi a Patre dari dicatur, tamen seipsum tradidit ipse. attende autem, quod panis qui in mysteriis a nobis assumitur, non solum figuram gerit carnis Christi, sed ipse est vera caro Christi; non enim dixit   panis quem ego dabo , figuram carnis mee gerit,   sed caro mea est . transmutatur inenarrabilibus verbis iste panis per mysticam benedictionem et habitationem Spiritus Sancti in carnem Christi325. Sed quare non videmus carnem? Quia si caro videretur, horror nos in eius assumptione invaderet; unde ut nostre infirmitati condescendatur, talis nobis videtur mysticus cibus326 secundum quod nostre consuetudini competebat. Pro mundi autem vita carnem suam tradidit, quia moriendo, mortem solvit. Ego etiam intelligo pro mundi vita resurrectionem : nam Domini mors327 universalem resurrectionem toti generi humano328 ministravit. forte autem et vitam que in sanctificatione et beatificatione consistit, et spiritu, mundi vitam dixit : quamvis enim non omnes susceperint vitam que est in sanctificatione et spiritu; tamen Dominus seipsum pro mundo tradidit; et quantum in eo est, totus mundus sanctificatur.ER ee
ee ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 52), PG 123, 1308B7-13, C1-9, D1–1309A4. [CGC2014]
ER ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
324 Index thomisticus : CIO6d7.14
325 Christi] Domini La88
326 Cibus] a patre + eras. La88
327 Mors] vel + La88
328 Generi humano] humano generi La88
marg.| {CIO6d8.4} 329 AUGUSTINUS. 330 − Quando autem caperet caro quod dixit panem carnem? Norunt autem fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant. Fiant corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi : de spiritu enim Christi non vivit nisi corpus Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? Hunc panem exponit Apostolus331 dicens ef : « Unum corpus multi sumus ». O sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis. Qui vult vivere, accedat, credat, incorporetur ut vivificetur.ES eg
ef 1Cor. 10, 17.
eg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 13.6-29, CCSL 36, p. 266 : «Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. Ideo uiuus, quia de caelo descendi. De caelo descendit et manna; sed manna umbra erat, isteueritas est. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum; et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Hoc quando caperet caro, quod dixit panem, carnem? Vocatur caro, quod non capit caro, et ideo magis non capit caro, quia uocatur caro. Hoc enim exhorruerunt, hoc ad se multum esse dixerunt, hoc non posse fieri putauerunt. Caro mea est, inquit, pro mundi uita. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligant. Fiant corpus Christi, si uolunt uiuere de Spiritu Christi. De Spiritu Christi non uiuit, nisi corpus Christi. Intellegite, fratres mei, quid dixerim. Homo es, et spiritum habes, et corpus habes. Spiritum dico quae anima uocatur, qua constat quod homo es; constas enim ex anima et corpore. Habes itaque spiritum inuisibilem, corpus uisibile. Dic mihi quid ex quo uiuat : spiritus tuus uiuit ex corpore tuo, an corpus tuum ex spiritu tuo? Respondet omnis qui uiuit; (qui autem hoc non potest respondere, nescio si uiuit) quid respondet omnis qui uiuit? Corpus utique meum uiuit de spiritu meo. Vis ergo et tu uiuere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. Numquid enim corpus meum uiuit de spiritu tuo? Meum uiuit de spiritu meo, et tuum de tuo. Non potest uiuere corpus Christi, nisi de Spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus Paulus hunc panem, Vnus panis, inquit, unum corpus multi sumus. O sacramentum pietatis ! o signum unitatis ! o uinculum caritatis ! Qui uult uiuere, habet ubi uiuat, habet unde uiuat. Accedat, credat, incorporetur, ut uiuificetur». [FG2018]
ES ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
329 Index thomisticus : CIO6d7.15
330 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
331 Exponit apostolus] apostolus expavit La88
Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 9 (IT=8) 
marg.| {CIO6d9.1} 332 AUGUSTINUS. 333 − [c] Quia Iudei panem concordie non intelligebant, [b] ad invicem litigabant.
[a] Unde dicitur :
332 Index thomisticus : CIO6d8.1
333 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,53 
Litigabant ergo Iudei ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum?
marg.| [c] Q ui autem manducant talem panem, non litigant ad invicem, quoniam per hunc “Deus habitare facit334 unanimes in domo”eh .ET ei
eh Cf. Ps. 67, 7.
ei ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 14.1-7, CCSL 36, p. 267 : «[a] Litigabant ergo Iudaei ad inuicem, dicentes : Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad manducandum? [b] Litigabant utique ad inuicem, [c] quoniam panem concordiae non intellegebant, nec sumere uolebant; nam [c] qui manducant talem panem, non litigant ad inuicem; quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Et per hunc facit Deus unius modi habitare in domo». [FG2018]
ET ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
334 Habitare facit] facit habitare La88
marg.| {CIO6d9.2} 335 BEDA. − Putabant ergo Iudei quod Dominus particulatim carnem suam divideret et eis ad manducandum daret; et ideo litigabant, quia non intelligebant.EU
EU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
335 Index thomisticus : CIO6d8.2
marg.| {CIO6d9.3} 336 CHRYSOSTOMUS. 337* {hom.46} . − Quia igitur dicebant hoc esse impossibile, ut scilicet carnem suam ad manducandum daret, ostendit quoniam non solum non est impossibile, sed338 valde necessarium.
Unde sequitur :
336 Index thomisticus : CIO6d8.3
337 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
338 Sed] et + La88
Numérotation du verset Io. 6,54 
Dicit ergo eis Iesus : Amen, amen, dico vobis. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.EV
EV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d9.4} 339 AUGUSTINUS. 340* − Quasi dicat : Quomodo quidem edatur, et quisnam sit modus manducandi istum341* panem ignoratis. Verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. EW ej
ej ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 15.6-9, CCSL 36, p. 267 : «Quomodo quidem edatur, et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis; uerumtamen nisi manducaueritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis». [FG2018]*
EW ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
339 Index thomisticus : CIO6d8.4
340 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
341 istum La88 ] illum Ed1953
marg.| {CIO6d9.5} 342 BEDA. − Et ne crederetur illis solis hec dixisse, mox generalem sententiam intulit, dicens :
342 Index thomisticus : CIO6d8.5
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem.EX
EX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d9.6} 343 AUGUSTINUS. 344 − Et ne istam vitam intelligentes, de hac re litigarent, secutus adiunxit : H abet vitam eternam. H anc ergo non habet qui istam carnem non manducat, nec istum sanguinem bibit. Nam temporalem vitam sine illo habere homines possunt; eternam vero omnino non possunt. Non ita est hec345 esca, quam sustentande huius temporalis vite causa sumimus. Nam qui eam non sumpserit, non vivet; nec tamen346 qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut morbo, vel senio, vel aliquo casu plurimi qui eam sumpserint, moriantur. In hoc vero cibo et potu, id est corporis et sanguinis Domini, non ita est. Nam et qui eum347 non sumit, non habet vitam; et qui eum sumit, habet vitam, et hanc utique eternam.EY ek
ek ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 15.10-27, CCSL 36, p. 267 : «Vnde, ne istam uitam intellegentes et de hac re litigarent, secutus adiunxit : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet uitam aeternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit; nam temporalem uitam sine illo habere homines possunt, aeternam uero omnino non possunt. Qui ergo non manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem, non habet in se uitam; et qui manducat eius carnem, et bibit eius sanguinem, habet uitam. Ad utrumque autem respondet quod dixit : aeternam. Non ita est in hac esca, quam sustentandae huius temporalis uitae causa sumimus. Nam qui eam non sumserit, non uiuet, nec tamen qui eam sumserit, uiuet. Fieri enim potest ut senio, uel morbo, uel aliquo casu, plurimi et qui eam sumserint moriantur. In hoc uero cibo et potu, id est corpore et sanguine Domini, non ita est. Nam et qui eam non sumit, non habet uitam; et qui eam sumit, habet uitam, et hanc utique aeternam». [FG2018]
EY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
343 Index thomisticus : CIO6d8.6
344 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
345 Hec] in hac La88
346 Tamen] e + exp. La88
347 Eum] eam La88
marg.| {CIO6d9.7} 348 THEOPHYLACTUS. − Non enim puri hominis caro est, sed Dei et hominem divinum facere valens, tamquam divinitate inebrians.EZ el
el ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 55), PG 123, 1309C9-11. [CGC2014]
EZ ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
348 Index thomisticus : CIO6d8.7
marg.| {CIO6d9.8} 349 AUGUSTINUS. Vicesimo primo de Civitate Dei. 350* − [1] Sunt autem quidam liberationem ab eterno supplicio hominibus351 promittentes Christi baptismate ablutis pecia 16 352 , qui participes sunt corporis eius, quomodolibet353 vixerint, propter illud quod hic dicitur354*. [2] Sed contradicit eis Apostolus dicensem : « Manifesta sunt opera carnis, que sunt fornicatio, immunditia etc.355*. Que predico vobis356*, sicut predixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt ». [3] Quamobrem quomodo sit accipiendum quod hic dicitur, merito queritur. Qui enim in eius est corporis unitate357, id est in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consueverunt, ipse vero 358* dicendus est manducare corpus et bibere sanguinem Christi; ac per hoc heretici et schismatici ab unitate corporis separati, possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo vero etiam noxium quo iudicentur gravius quam vel tardius liberentur. [4] Nec illi etiam in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui per vite iniquitatem, ipsam vite iustitiam, quod359* est Christus, deserunt, sive fornicando sive aliquid huiusmodi faciendo. Non enim isti dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt simul esse membra Christi et membra meretricis.FA en
em Gal. 5, 19-20 : «Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur».
en ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 19, CCSL 48, p. 785.1-5 : «Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel impietate fuerint, propter illud quod ait Iesus : hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur».
¶Paral. CMT25, 46 [a] .
[2]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 25, CCSL 48, p. 794.6-12 : «Sed contradicit eis apostolus dicens : manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt.»
¶Paral. CMT 25, 46 [d] .
[3]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 25, CCSL 48, p. 794.19-38 : «Quam ob rem quod ait Dominus Iesus : hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum, quo modo sit accipiendum, merito quaeritur.et ab istis quidem, quibus nunc respondemus, hunc intellectum auferunt illi, quibus deinde respondendum est; hi sunt autem, qui hanc liberationem nec omnibus habentibus sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis catholicis, quamuis male uiuentibus, pollicentur, quia non solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti; de quo corpore ait apostolus : unus panis, unum corpus multi sumus. qui ergo est in eius corporis unitate, id est in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consuerunt, ipse uere dicendus est manducare corpus Christi et bibere sanguinem Christi. ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo uero etiam noxium, quo iudicentur grauius, quam uel tardius liberentur». [4]   Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 25, CCSL 48, p. 795.59-78 : «Unde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem quidem uelut in communione ecclesiae catholicae perseuerant, intuentes quod dictum est : qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, et per uitae iniquitatem ipsam uitae iustitiam, quod eis Christus est, deserunt, siue fornicando siue alias inmunditias flagitiorum, quas nec exprimere apostolus uoluit, in suo corpore perpetrando, siue turpitudine luxuriae diffluendo siue aliquid aliud eorum agendo, de quibus ait : quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt; ac per hoc, quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non erunt, quia in dei regno esse non poterunt. in his enim perseuerando usque in huius uitae finem non utique dicendi sunt in Christo perseuerasse usque in finem, quia in Christo perseuerare est in eius fide perseuerare; quae fides, ut eam definit idem apostolus, per dilectionem operatur; dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur. nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. ut enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis». [MM2016]
FA ¶Codd. : La88 Mt366 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2017} {MM2020}
349 Index thomisticus : CIO6d8.8
350 .XXI. om. Ed1953
351 hominibus] om. Mt366
352 -tentes Christi baptismate ablutis qui participes] + e. Li449 * (exp. ? vel pro signo finis linee), + «xv/i[pecia] » marg. Li449 ( 71vb17 marg .) penna mutata vel forte reassumpta post «ablutis»
353 quomodolibet] quolibet cacogr. Li449
354 hic dicitur] inv. Ed1953
355 etc.] impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitie, contentiones, emulationes, ire, rixe, dissensiones, secte, invidie, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia Ed1953
356 vobis] om. Ed1953
357 est corporis – unitate] inv. Mt366
358 vero] vere Ed1953
359 quod] que Mt366 Ed1953
marg.| {CIO6d9.9} 360 AUGUSTINUS. Super Ioannem. 361 − Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia in predestinatis et vocatis et iustificatis et glorificatis sanctis et fidelibus eius. Huius rei sacramentum, id est unitatis362* corporis et sanguinis Christi, alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum id est 363* in Dominica mensa preparatur, et de Dominica mensa sumitur : quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium. Res vero ipsa, cuius sacramentum est, omni homini est ad vitam, nulli ad exitium, quicumque eius particeps fuerit. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti vitam eternam, ut qui eum sumerent, iam nec corpore morerentur, huic cogitationi occurrens subiungit dicens : Et ego resuscitabo eum in novissimo die ut scilicet habeant interim vitam eternam secundum spiritum in requie, que sanctorum spiritus suscipit; quod autem ad corpus attinet, nec corpus etiam vita eterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum in novissimo die eam habeat.FB eo
eo ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 15.27-39, § 16.1-10, CCSL 36, p. 267-268 : «[§ 15] Hunc itaque cibum et potum societatem uult intellegi corporis et membrorum suorum, quod est sancta ecclesia in praedestinatis et uocatis, et iustificatis, et glorificatis sanctis, et fidelibus eius. Quorum primum iam factum est, id est praedestinatio; secundum et tertium factum est, et fit, et fiet, id est uocatio et iustificatio; quartum uero nunc in spe est, in re autem futurum est, id est glorificatio. Huius rei sacramentum, id est unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis interuallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa dominica sumitur : quibusdam ad uitam, quibusdam ad exitium; res uero ipsa cuius sacramentum est, omni homini ad uitam, nulli ad exitium, quicumque eius particeps fuerit. [§ 16] Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti uitam aeternam, ut qui eam sumerent, iam nec corpore morerentur, huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet uitam aeternam, continuo subiecit : Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Vt habeat interim secundum spiritum uitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit; quod autem ad corpus adtinet, nec eius uita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum nouissimo die». [FG2018]
FB ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
360 Index thomisticus : CIO6d8.9
361 Super La88 Li449] In Ed1953
362 unitatis] unitas Ed1953
363 id est] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 10 (IT=9) 
marg.| {CIO6d10.1} 364 BEDA. − Dixerat superiusep :
ep Io. 6, 54.
364 Index thomisticus : CIO6d9.1
Numérotation du verset Io. 6,55 
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam eternam.
marg.| E t365 ut ostenderet quanta distantia sit inter corporalem cibum et potum, et spirituale mysterium corporis et sanguinis366 sui, adiecit :
365 Et Mt366 Ed1953] om. Li449
366 sanguinis] + Domini La88
Numérotation du verset Io. 6,56 
Caro enim367 mea vere est cibus et sanguis meus vere est368 potus.FC
FC ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2012} {MM2020}
367 enim] om. Mt366
368 est] om. Mt366
marg.| {CIO6d10.2} 369 CHRYSOSTOMUS. 370* {hom.46} . − Hoc autem dicit, aut ut credant his que dicta sunt, ut non estiment enigma et parabolam esse, sed sciant quoniam omnino oportet manducare corpus Christi; aut vult dicere, quod verus cibus est hic qui animam salvat.FD
FD ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2023}
369 Index thomisticus : CIO6d9.2
370 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d10.3} 371 AUGUSTINUS. 372* − Vel aliter. Cum cibo et potu id appetant homines ut non esuriant neque sitiant, hoc373 veraciter non prestant374* nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea Dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit que ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud, scilicet panis, ex multis granis in unum constat; aliud, scilicet vinum, in unum375* ex multis acinis confluit. Deinde iam exponit quid sit manducare corpus eius et sanguinem bibere dicens :
371 Index thomisticus : CIO6d9.3
372 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
373 hoc] hec Mt366
374 prestant] prestat Ed1953
375 in unum] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,57 
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo.
marg.| Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere, et Christum in se habere. Ac376* per hoc qui non377 manet in Christo, et378 in quo non379 manet Christus, procul dubio nec manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem, etiam si380* tante rei sacramentum ad iudicium sibi manducat et bibat381*.FE eq
eq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 17.1-11, § 18.1-11, CCSL 36, p. 267-268 : «[§ 17] Caro enim mea, inquit, uere est cibus, et sanguis meus uere est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant, hoc ueraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt homines Dei, Dominus noster Iesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendauit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis confit, aliud in unum ex multis acinis confluit. [§ 18] Denique iam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus eius, et sanguinem bibere. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat carnem eius, nec bibit eius sanguinem, sed magis tantae rei sacramentum ad iudicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumsit ad Christi accedere sacramenta, quae aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt». [FG2018]
FE ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2012}* {MM2024}
376 Ac] At Ed1953
377 non] om. La88
378 et] etiam La88
379 non ] om. Li449
380 etiam si] sed magis Ed1953
381 bibat] bibit Ed1953
marg.| {CIO6d10.4} 382 CHRYSOSTOMUS. 383* {hom.46} − Vel aliter continuatur. Quia promiserat se manducantibus vitam eternam, ut ergo384* hoc confirmet, induxit :
382 Index thomisticus : CIO6d9.4
383 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
384 ergo] om. Ed1953
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo385.FF
FF ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013}* {MM2020} {MM2024}
385 illo La88 Mt366 Ed1953] eo Li449
marg.| {CIO6d10.5} 386 AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.11}. − Multi quidem, qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem387 bibunt, vel cum manducaverint apostate fiunt, numquid manent in Christo, et Christus in eis? Sed est profecto quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo.FG
FG ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
386 Index thomisticus : CIO6d9.5
387 sanguinem] + meum La88
marg.| {CIO6d10.6} 388 AUGUSTINUS. Trecesimo primo de Civitate Dei. 389* − Hoc est illi qui non sacramento tenus tantum sed revera corpus Christi manducant et sanguinem bibunt.FH er
er ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 21, c. 25, CCSL 48, p. 796.80-81 : «Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim in christo manere, ut in illo maneat et christus». [FG2017]
FH ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
388 Index thomisticus : CIO6d9.6
389 .XXXI.] om. La88 Ed1953
marg.| {CIO6d10.7} 390 CHRYSOSTOMUS. {hom.46} . − Et quia ego vivo, manifestum est quia et391* ipse vivet.
Et ad hoc ostendendum subiungit :
390 Index thomisticus : CIO6d9.7
391 quia et] quod Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,58 
Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et392 ipse vivet propter me.
392 et] om. La88
marg.| Ac si dicat : Vivo ego sicut Pater. Et ne ingenitum estimes, adiecit propter Patrem, Patrem sibi esse principium occulte insinuans. Quod autem dicit : Q  ui manducat me vivit 393*   propter me , non de vita simpliciter hoc dicit, sed de approbata. Etenim etiam infideles vivunt non manducantes de carne illa. Sed neque394 de resurrectione communi hoc dicit (etenim omnes suscitabuntur), sed de gloriosa et mercedem habente.FI
FI ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
393 vivit] et ipse vivet Ed1953
394 neque] et La88 * (al. obsc. corr.)
marg.| {CIO6d10.8} AUGUSTINUS. 395 − [a] Non autem ait : Sicut manduco Patrem, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, sicut participatione Filii per unitatem corporis eius et sanguinis, quod illa manducatio et potatio396 significat, nos efficimur meliores. [c] Si ergo ita dictum est vivo propter Patrem , quia ipse de illo est, sine detrimento equalitatis dictum est. Nec tamen eamdem nostram et suam equalitatem significavit, sed gratiam mediatoris ostendit. [b] Si autem secundum id accipimus :   Vivo propter Patrem, quod alibi aites : « Pater maior me est ». Hec verba ita dixit : S  icut misit me Pater , ac si diceret : ut ego vivam propter Patrem, id est ad illum tamquam ad maiorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua397 manducat me.FJ et
es Io. 14, 28.
et ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 19.3-33, CCSL 36, p. 269 : «Sicut, inquit, misit me uiuens Pater, et ego uiuo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet propter me. [a] Non ait : Sicut manduco Patrem, et ego uiuo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatione Filii per unitatem corporis eius et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, nos efficimur meliores. Viuimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum; id est ipsum accipientes aeternam uitam, quam non habebamus ex nobis; uiuit autem ipse propter Patrem, missus ab eo, quia semetipsum exinaniuit, factus obediens usque ad mortem crucis. [b] Si enim secundum id accipimus : Viuo propter Patrem, quod alibi ait : Pater maior me est, sicut et nos uiuimus propter ipsum, qui maior est nobis, hoc ex eo quod missus est, factum est. Missio quippe eius exinanitio suimetipsius est, et formae seruilis acceptio, quod recte intellegitur, seruata etiam Filii cum Patre aequalitate naturae. Maior enim est Pater homine filio, sed aequalem habet Deum Filium, cum idem ipse sit et Deus et homo, Dei Filius et hominis filius, unus Christus Iesus. In quam sententiam si recte accipiuntur haec uerba, ita dixit : Sicut me misit uiuens Pater, et ego uiuo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet propter me, ac si diceret : Vt ego uiuam propter Patrem, id est ad illum tamquam maiorem referam uitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque uiuat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus uiuo propter Patrem, ille erectus uiuit propter me. [c] Si autem ita dictum est : Viuo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est, sine detrimento aequalitatis dictum est. Nec tamen dicendo : et qui manducat me, et ipse uiuet propter me, eamdem suam et nostram aequalitatem significauit, sed gratiam mediatoris ostendit». [FG2018]
FJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
395 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
396 Et potatio] potatioque La88
397 Qua] qui La88 {SD2013}
marg.| {CIO6d10.9} 398 HILARIUS. Octavo de Trinitate. 399* − [1] De veritate igitur carnis et sanguinis Christi non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et400* ipsius Domini professione, et fide nostra, vere caro est et vere sanguis est. [2] Hec401* ergo vite nostre causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus, victuris nobis per eum ea conditione qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est naturam carnis sue adepti; quomodo non naturaliter secundum spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? Per Patrem autem402 vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam.FK eu
eu ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib.8, CCSL 62A, c. 14.11-12, sqq. : «De ueritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra uere caro est et uere sanguis est». [2]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib.8, CCSL 62A, c. 16.12-18 sqq. : «Haec ergo uitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus, uicturis nobis per eum ea condicione qua uiuit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum uiuimus, id est naturam carnis suae adepti, quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum uiuat ipse per Patrem? Per Patrem autem uiuit, dum natiuitas non alienam ei intulit diuersam que naturam; dum quod est, et ab eo est nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae dissimilitudinem separatur; dum in se per natiuitatem habet Patrem in uirtute naturae». [MM2020]
FK ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
398 Index thomisticus : CIO6d9.9
399 .VIII.] om. La88 Ed1953
400 et] ex Ed1953
401 Hec] Hoc Ed1953
402 autem] enim Li449
marg.| {CIO6d10.10} 403 AUGUSTINUS. 404 − [b] Ut autem 405 illum panem manducando vivamus, qui eternam vitam ex nobis habere non possumus, de celo descendit.
[a] Unde sequitur :
403 Index thomisticus : CIO6d9.10
404 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
405 autem] + per Li449 ² (m. moderna)
Numérotation du verset Io. 6,59 
Hic est panis qui de celo descendit.FL ev
ev ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 19.3-33, CCSL 36, p. 269 : «[a] Hic est panis qui de caelo descendit   , [b] ut illum manducando uiuamus, quia aeternam uitam ex nobis habere non possumus». [FG2018]*
FL ¶Codd. : La88 (185vb) Li449 Ed1953 {SD2013}* {FG2018} {MM2018} {MM2020}
marg.| {CIO6d10.11} 406 HILARIUS. Decimo de Trinitate. 407* − Se panem hic dicit 408*. Ac, ne virtus Verbi409* atque natura defecisse410* existimaretur in carnem411*, panem carnem suam esse dixit ut per hoc qui 412* descendens de celis413 panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis eius existimaretur, dum celeste esse corpus ostenditur. At vero cum414 panis est, assumpti per Verbum corporis est professio.FM ew
ew ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 10, CCSL 62A, c. 18.5 sqq. : «Ac ne uerbi uirtus adque natura defecisse a se existimaretur in carnem, rursus panem suum esse dixit : ut per hoc quod descendens de caelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis existimaretur, dum caeleste esse corpus ostenditur. Aduero cum suus panis est, adsumpti per uerbum corporis est professio». [MM2020]
FM ¶Codd. : La88 Li449 Ed1657 Ed1746 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
406 Index thomisticus : CIO6d9.11
407 .X.] om. Ed1953
408 dicit] + ipse enim origo sui corporis est Ed1746 Ed1953
409 virtus verbi] inv. Ed1657 Ed1746 Ed1953
410 defecisse mss. Ed1657 !] + a se Ed1746 Ed1953
411 carnem] carne Ed1746 Ed1953
412 qui] quod Ed1657 Ed1746 Ed1953
413 celis] celo La88
414 cum] + suus Ed1657
marg.| {CIO6d10.12} 415 THEOPHYLACTUS. − Non enim purum Deum comedimus. Nam et impalpabilis et incorporeus est neque enim416* hominis puri carnem comedimus, que nil posset417 proficere. Sed quia Deus carnem sibi univit, caro eius418 vivificativa existit. Non quod in Dei naturam transierit sed secundum quamdam igniti ferri consuetudinem, quod et ferrum manet, et ignis actum ostendit. Sic et caro Domini vivifica419* est tamquam caro Verbi Dei.FN ex
ex ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 59), PG 123, 1312A8–B3. [CGC2014]
FN ¶Codd. : La88 Li449 Ed1657 Ed1746 Ed1953 {SD2012}* {MM2020}
415 Index thomisticus : CIO6d9.12
416 enim] etiam Ed1657 Ed1746 Ed1953
417 posset] possit Ed1746 (al.)
418 eius] est La88
419 vivifica] vivificativa Ed1657 Ed1746 Ed1953
marg.| {CIO6d10.13} 420 BEDA. − Et ut ostenderet distantiam umbre et lucis, typi et veritatis, subiunxit :
420 Index thomisticus : CIO6d9.13
Non sicut manducaverunt patres vestri421 manna et mortui sunt. Qui manducat hunc panem vivet in eternum.FO
FO ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2012} {MM2020}
421 vestri] nostri Li449
marg.| {CIO6d10.14} 422 AUGUSTINUS. 423 − Quod autem illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in eternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur qui Christum manducant, sed vivunt in eternum, quia Christus est vita eterna.FP ey
ey ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 26, § 20.5-8, CCSL 36, p. 269 : «Quod ergo illi mortui sunt, ita uult intellegi, ut non uiuant in aeternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant; sed uiuunt in aeternum, quia Christus est uita aeterna». [FG2018]
FP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2012}
422 Index thomisticus : CIO6d9.14
423 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d10.15} 424 CHRYSOSTOMUS. 425* {hom. 46} . − Si enim possibile fuit sine messe et frumento et aliis huiusmodi, quadraginta annis illorum vitam conservare. Multo magis nunc426 cibo spirituali hoc facere poterit427, cuius illa428 erant figure. Frequenter autem vitam repromittit429, quia nihil est ita delectabile hominibus430. Unde et in Veteri Testamento longitudo vite promittebatur. Hic autem vita finem non habens. Simul etiam per hoc ostendere vult quoniam sententiam morti tradentem pro peccato nunc solvit, vitam eternam e431 contrario promittens.
Sequitur :
424 Index thomisticus : CIO6d9.15
425 Chrysostomus] + In Iohannem Ed1953
426 nunc] lac. La88
427 facere poterit] inv. T46
428 illa] lac. La88
429 repromittit] lac. et promittit La88 , p repmittit cacogr. Li449
430 hominibus] lac. La88
431 e] om. Mt366
Numérotation du verset Io. 6,60 
Hec dixit in synagoga docens in Capharnaum,
marg.| ubi scilicet plurime432* virtutes eius sunt facte433. Docebat434 autem in synagoga et in templo, multitudinem attrahere volens, et ostendens quoniam435 non est contrarius Patri.FQ
FQ ¶Codd. : La88 (185rbmarg. sec. m. : « in exemplari erat foramen »; cf. lacunae) Li449 Mt366 T46 (232rb) V796 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
432 plurime] prime Ed1953
433 sunt facte] inv. T46
434 Docebat] Docebant cacogr. V796
435 quoniam] quod T46
marg.| {CIO6d10.16} 436 BEDA. − Mystice autem Capharnaum, que interpretatur villa pulcherrima, significat mundum, synagoga vero iudaicum populum. Per hoc ergo ostenditur quod Dominus per mysterium incarnationis in437* mundo apparens, iudaico populo438* multa docuit, que ipse intellexit.FR
FR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1657 Ed1746 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
436 Index thomisticus : CIO6d9.16
437 in] om. Ed1657 Ed1746 Ed1953
438 iudaico populo] iudaicum populum Ed1657 Ed1746 Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,
distinctio 11 (IT=10) 
marg.| {CIO6d11.1} AUGUSTINUS. 439 − [b] Talia loquente Iesu, non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperantem 440* sed, prout voluerunt, intellexerunt et more hominum quia poterat aut disponebat Iesus carnem qua indutum erat Verbum, veluti conscissam distribuere credentibus in se.
[a] Unde dicitur :
439 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
440 cooperantem] cooperientem Ed1746 Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,61 
Multi ergo audientes, non ex inimicis, sed ex discipulis eius dixerunt : Durus est hic sermo.FS ez
ez ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 2.1-12, CCSL 36, p. 270 : «[a] Multi itaque audientes, non ex inimicis, sed ex discipulis eius; dixerunt : Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus intellegeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non aduersos. Isti autem cito defecerunt, [b] talia loquente Domino Iesu; non crediderunt aliquid magnum dicentem, et uerbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout uoluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poterat Iesus, aut hoc disponebat Iesus, carnem quia indutum erat Verbum, ueluti concisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo; quis potest eum audire?». [FG2018]*
FS Index thomisticus : CIO6d10.1¶Codd. : La88 Li449 (73rb) Ed1657 Ed1746 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
marg.| {CIO6d11.2} 441 CHRYSOSTOMUS. 442*{hom.46} . − Id est difficile susceptibilis, superexcedens eorum imbecillitatem putabant enim eum supra seipsum loqui maiora propria dignitate, et dixerunt quis potest eum audire? Quasi pro seipsis respondentes, quia non debebant.
441 Index thomisticus : CIO6d10.2
442 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d11.3} 443 AUGUSTINUS. 444 − Si autem discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur quod non ab hominibus intelligeretur; secretum Dei intentos debet facere, non adversos.fa
fa ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 2.3-6, CCSL 36, p. 270 : «Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus intellegeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non aduersos». [FG2018]
443 Index thomisticus : CIO6d10.3
444 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO6d11.4} 445 THEOPHYLACTUS. − Cum autem audis quod discipuli eius murmurabant, non intelligas hos qui actu sunt discipuli, sed hos qui in habitu et figura videbantur ab eo instrui. Nam inter discipulos erant quidam ex plebe, qui dicebantur eius discipuli, quia multo cum discipulis manebant tempore.fb
fb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 61), PG 123, 1313B3-11. [CGC2014]
445 Index thomisticus : CIO6d10.4
marg.| {CIO6d11.5} 446 AUGUSTINUS. 447 − [b] Sic autem apud se ista dixerunt ut ab illo non audirentur; sed ille, qui noverat in seipsis, apud seipsum audiebat.
[a] Unde sequitur : fc
fc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 3.1-5, CCSL 36, p. 270-271 : «[a] Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de eo discipuli eius. [b] Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur; sed ille qui eos nouerat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit et ait : Hoc uos scandalizat, quia dixi : carnem meam do uobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc uos nempe scandalizat». [FG2018]
446 Index thomisticus : CIO6d10.5
447 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,62 
Sciens autem Iesus apud seipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis : Hoc vos scandalizat?
marg.| {CIO6d11.6} ALCUINUS. − Quod scilicet dixi vobisfd : manducare carnem meam et bibere sanguinem meum.FT fe
fd Cf. Io. 6, 54.
fe ¶Fons : Alcuinus , In Io., PL 100, 837.29 : « Sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit et ait:   Hoc vos scandalizat . Quia dixi, carnem meam do vobis manducare et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat ».
<ex quo>   Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 6, 62), CCCM 267, p. 123.621 : «  sciens autem iesus apud semetipsum. Sic apud se ista dixerant ut ab illo non audirentur, sed ille, quem nichil latet, qui conscientias eorum nouerat, audiens apud se ipsum dixit eis: HOC VOS SCANDALIZAT, quia dixi uobis carnem meam do uobis manducare et sanguinem bibere
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 3.5-6, CCSL 36, p. 270-271 supra laud.
¶Nota Le matériau exégétique de la sentence, hormis une légère reformulation qui semble imputable à Thomas, répète exactement le passage d’Augustin cité à la sentence précédente (CIO6d11.5), source littérale des passages parallèles d’Alcuin et d’Anselme. L’intérêt de telles ‘sentences miroir’ est de souligner implicitement la réception de l’exégèse d’Augustin par les auteurs plus tardifs. [MM2022]
FT Index thomisticus : CIO6d10.6¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO6d11.7} 448 CHRYSOSTOMUS. 449*{hom.46} . − Erat autem hoc sue deitatis signum, occulta in medium ferre.
Unde sequitur :
448 Index thomisticus : CIO6d10.7
449 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius supple quid dicetis hoc et in Nathanaele fecit dicensff : « Quoniam dixi tibi vidi te sub ficu, credis; maiora his videbis ». Non igitur questiones questionibus copulat; sed magnitudine dogmatum et multitudine eos inducere vult. non igitur discipulos in scandalum mittere volens hoc dicit, sed eorum scandalum solvere volens nam dum estimant eum de Ioseph natum, non suscipiunt ea que dicebantur. qui vero credituri erant quoniam de celo descendit et illuc ascendit, facilius attendunt his que dicebantur.
ff Io. 1, 50.
marg.| {CIO6d11.8} 450 AUGUSTINUS. 451 − Vel aliter. Hinc solvit quod illos commoverat illum enim putabant erogaturum corpus suum; ille autem dixit se ascensurum in celum, utique integrum. Cum videritis, inquiens, Filium hominis ascendentem ubi erat prius. Certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis erogat corpus suum, et quia gratia eius non consumitur morsibus. Filius autem hominis Christus ex virgine Maria. Hic esse cepit in terra, ubi carnem assumpsit ex terra quid ergo vult quod ait :
450 Index thomisticus : CIO6d10.8
451 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,63 
Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius,
marg.| nisi ut intelligamus unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas ne fides nostra sit quaternitas, sed Trinitas. Sic ergo erat Filius hominis in celo, quemadmodum Filius Dei erat in terra Filius Dei in terra in suscepta carne; Filius hominis in celo in unitate persone.fg
fg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 3.8-15, § 4.5-30, CCSL 36, p. 271 : «[§ 3] Si ergo uideritis Filium hominis adscendentem ubi erat prius? Quid est hoc? Hinc soluit quod illos mouerat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati? hinc plane, si intellegerent. Illi enim putabant eum erogaturum corpus suum; ille autem dixit se adscensurum in caelum, utique integrum. Cum uideritis Filium hominis adscendentem ubi erat prius, certe uel tunc uidebitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum; certe uel tunc intellegetis quia gratia eius non consumitur morsibus [...]. [§ 4] Filius enim hominis Christus, ex uirgine Maria. Ergo filius hominis hic coepit esse in terra, ubi carnem assumsit ex terra. Vnde prophetice dictum erat : Veritas de terra orta est. Quid sibi ergo uult quod ait : Cum uideritis Filium hominis adscendentem ubi erat prius. Nulla enim esset quaestio si ita dixisset : Si uideritis Filium Dei adscendentem ubi erat prius. Cum uero Filium hominis dixit adscendentem ubi erat prius, numquid Filius hominis in caelo erat prius, quando in terra esse coepit? Hic quidem dixit : ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando haec loquebatur. Alio autem loco ait : Nemo adscendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis, qui est in caelo; non dixit, erat, sed : Filius, inquit, hominis qui est in caelo. In terra loquebatur, et in caelo se esse dicebat. Et non ita dixit : Nemo adscendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius Dei, qui est in caelo. Quo pertinet, nisi ut intellegamus, quod etiam pristino sermone commendaui caritati uestrae, unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas, ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus est : Verbum, anima et caro unus Christus; Filius Dei et filius hominis unus Christus. Filius Dei semper, filius hominis ex tempore, tamen unus Christus secundum unitatem personae. In caelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in caelo, quomodo Filius Dei erat in terra; Filius Dei in terra in suscepta carne, filius hominis in caelo in unitate personae». [FG2018]
marg.| {CIO6d11.9} 452 THEOPHYLACTUS. − Non ergo propter hoc putes quod de celo corpus Christi descenderit hoc enim marciani heretici et Apollinaris est dictum, sed quia unus et idem erat Filius Dei et hominis.fh
fh ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 63), PG 123, 1313D3-8. [CGC2018]
452 Index thomisticus : CIO6d10.9
marg.| {CIO6d11.10} 453 CHRYSOSTOMUS.{hom.46} . − Propter hoc autem et aliam solutionem inducit, dicens spiritus est qui vivificat; caro non prodest quidquam. quod autem dicit, tale est. Spiritualiter oportet ea que de me sunt audire; qui autem carnaliter audit, nihil proficit. Est autem carnaliter intelligere, simpliciter ea que proposita sunt videre, et nihil plus imaginari. Oportet autem non ita iudicare; sed omnia mysteria interioribus oculis inspicere, quod semper est spiritualiter audire. carnale vero erat dubitare qualiter potest nobis carnem dare manducare. Quid igitur non est vera caro immo utique; quod igitur ait caro non prodest quidquam, non de sua carne dicit, sed de eius carne qui carnaliter accipiebat que dicebantur.
453 Index thomisticus : CIO6d10.10
marg.| {CIO6d11.11} AUGUSTINUS. 454 − Vel aliter caro non prodest quicquam 455   . Sed quomodo illi intellexerunt? Carnem quippe sic456 intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Accedat spiritus ad carnem et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, “Verbum caro non fieret, ut habitaret in nobis”fi , sed per carnem457 spiritus458 aliquid pro salute nostra egit459.FU fj
fi Cf. Io. 1, 14.
fj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium, tract. 27, § 5.10-24, CCSL 36, p. 272 : «Quid est ergo : non prodest quidquam caro? non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt : carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadauere dilaniatur, aut in macello uenditur, non quomodo spiritu uegetatur. proinde sic dictum est : caro non prodest quidquam, quomodo dictum est : scientia inflat. iam ergo debemus odisse scientiam? absit. et quid est : scientia inflat? sola, sine caritate. ideo adiunxit : caritas uero aedificat. adde ergo scientiae caritatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per caritatem. sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro; accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit caritas ad scientiam, et prodest plurimum. nam si caro nihil prodesset, uerbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. si per carnem nobis multum profuit christus, quomodo caro nihil prodest? sed per carnem spiritus aliquid pro salute nostra egit». [FG2017]
FU Index thomisticus : CIO6d10.11¶Codd. : La88 (186ra) Li449 (74ra-b) Ed1953 {FG2017}
454 Augustinus Li449 La88 ] +In Ioannem Ed1953
455 quicquam Li449 La88 ] quidquam Ed1953
456 sic] sit pr. m. et corr. Li449
457 carnem] + multum al. m. post. marg. Li449
458 per carnem spiritus Li449 La88 ] inv. Ed1953
459 pro salute nostra egit Li449 La88 ] operatus est in nobis pro salute nostra Ed1953
marg.| {CIO6d11.12} AUGUSTINUS. Decimo de Civitate Dei. 460* − [a] Non enim caro per seipsam mundat, sed per Verbum a quo suscepta est; quod cum sit principium omnium, suscepta anima et carne, et animam credentium mundat et carnem.
460 .X.] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,64 
Spiritus ergo est qui vivificat; caro non prodest quidquam.
marg.| [b2] S icut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam quia461 [b1] nec carnem debemus sapere secundum carnem. Proinde dicit :
461 quia Li449 La88 ] om. Ed1953
Verba que ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.FV fk 462
fk ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 10, c. 24, CCSL 47, p.297.33-298.40 : «Non ergo caro per se ipsa mundat, sed per uerbum a quo suscepta est, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis. nam de carne sua manducanda mystice loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes : durus est hic sermo, quis eum potest audire? respondit manentibus ceteris : spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quicquam. principium ergo suscepta anima et carne et animam credentium mundat et carnem».
FV ¶Codd. : La88 (186ra) Li449 (74rb) Ed1953 {FG2017} Index thomisticus : CIO6d10.12
462 [b] <revera> [b1] Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium, tract. 27, § 1.18-19, CCSL 36, p. 270 : «Carnem suam dat nobis dominus manducare, et sapere secundum carnem mors est, cum de carne sua dicat, quia ibi est uita aeterna. ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his uerbis». [b2]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 27, § 5.31-32, CCSL 36, p. 272 : «Spiritus ergo est qui uiuificat, caro autem non prodest quidquam; sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam». <potius quam> [b1]   Beda (  pseudo) , In Io., PL 92, 720A. [b2]   Beda (  pseudo) , In Io., PL 92, 721B <=> [b1] Cf.   Alcuinus , In Io., PL 100, 836.53 : «Carnem suam dat nobis Dominus ad manducandum, et sapere tamen secundum carnem mors est; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis : (61) Multi itaque audientes, non ex inimicis, sed ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo : quis potest eum audire?». [b2] Cf.   Alcuinus , In Io., PL 100, 838.18 : «Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam : sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum meam carnem». [FG2017]
marg.| {CIO6d11.13} CHRYSOSTOMUS. 463 − Id est spiritualia sunt, nihil habentia carnale, neque consequentiam naturalem; sed eruta sunt ab omni tali necessitate que in terra, et a legibus que hic posite sunt.FW
FW Index thomisticus : CIO6d10.13¶Codd. : La88 (186ra) Li449 (74rb) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
463 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO6d10.14} 464 AUGUSTINUS. 465 − [b] Si ergo intellexisti spiritualiter, spiritus et vita tibi   sunt ; si intellexisti carnaliter, etiam sic   spiritus et vita sunt , sed tibi non sunt. [a] Diximus enim hoc466 Dominum commendasse in manducatione carnis sue et potatione467 sanguinis sui, ut in illo maneamus et ipse in nobis468. Hoc autem quid facit nisi caritas? « Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis »fl . Ergo spiritus est qui vivificat.FX fm
fl Rm. 5, 5.
fm ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 27, § 6.1-29, CCSL 36, p. 272-273 : «Diximus enim, fratres, hoc dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. manemus autem in illo, cum sumus membra eius; manet autem ipse in nobis, cum sumus templum eius. ut autem simus membra eius, unitas nos compaginat. ut compaginet unitas, quae facit nisi caritas? et caritas dei unde? apostolum interroga! caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ergo spiritus est qui uiuificat; spiritus enim facit uiua membra [...]. [b] Intellexisti spiritaliter? spiritus et uita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et uita sunt, sed tibi non sunt».[FG2017]
FX ¶Codd. : La88 (186ra) Li449 (74rb) Ed1953 {SD2013} {FG2017}
464 Index thomisticus : CIO6d10.14
465 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
466 hoc Li449 ] hic Ed1953
467 potatione Li449 Ed1953 ] per tante (?) pr. m. et corr. marg. potatione La88
468 nobis Li449 Ed1953 ] + maneamus iter. La88
marg.| {CIO6d10.15} CHRYSOSTOMUS.{hom.46} . − Et quia de carnali audientia supra locutus est, subiungit :
Numérotation du verset Io. 6,65 
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
marg.| Dicens quidam, discipulos excepit. Suam autem dignitatem ostendit, occulta revelans.FY
FY Index thomisticus : CIO6d10.15¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
marg.| {CIO6d11.16} AUGUSTINUS. 469 − Non dixit : Sunt quidam in vobis qui non intelligunt, sed causam dixit quare non intelligant. Propheta enim dixitfn : « Nisi credideritis, non intelligetis ». Nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius enim radio lucis quo penetrandus est, non avertit faciem, sed claudit mentem. credant et aperiant, et illuminabuntur.FZ fo
fn Is. 7, 9.
fo ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 7.2-12, CCSL 36, p. 273 : «Sed sunt quidam, inquit, in uobis qui non credunt. Non dixit : Sunt quidam in uobis qui non intellegunt, sed causam dixit, quare non intellegant. Sunt, enim qui dam in uobis qui non credunt; et ideo non intellegunt, quia non credunt. Propheta enim dixit : Nisi credideritis, non intellegetis. Per fidem copulamur, per intellectum uiuificamur. Prius haereamus per fidem, ut sit quod uiuificetur per intellectum. Nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non credit. Nam qui resistit, quomodo uiuificatur? Aduersarius est radio lucis, quo penetrandus est; non auertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo quidam qui non credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur». [FG2018]
FZ Index thomisticus : CIO6d10.16¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
469 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO6d11.17} CHRYSOSTOMUS. 470*{hom.46} . − Et ut discas quoniam ante hec verba, et non postquam murmuraverunt et scandalizati sunt, hec Christus cognoverat, subiungit evangelista dicens :
470 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credituri, et qui traditurus eum esset.GA
GA Index thomisticus : CIO6d10.17¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d11.18} 471 THEOPHYLACTUS. − Volens per hoc nobis evangelista ostendere quod ante constitutionem mundi omnia cognoscebat; quod divinitatis erat indicium.GB fp
fp ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 6, 65), PG 123, 1316A11–B1 : sparsim. [CGC2014]
GB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
471 Index thomisticus : CIO6d10.18
marg.| {CIO6d11.19} AUGUSTINUS. 472 − Sed postquam distinxit credentes Dominus a non credentibus, expressit causam quare non credunt.
Unde sequitur : GC fq
fq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 7.2-12, CCSL 36, p. 273 : «Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant : Propterea dixi uobis, inquit, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo». [FG2018]
GC Index thomisticus : CIO6d10.19¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
472 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,66 
Et dicebat : Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
marg.| {CIO6d11.20} CHRYSOSTOMUS.{hom.46} − Quasi dicat473 : Non turbant me neque stuporem inferunt qui non credunt. Novi quibus474 dedit Pater. Dixit autem hoc ut ostendat quoniam non illorum gloriam concupiscens hoc dicebat et475 ut suadeat eis quod Patrem eius existiment476 Deum sed477* non Ioseph.GD
GD Index thomisticus : CIO6d10.20¶Codd. : Caen Cbg133 La88 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2022}
473 q. dicat] sic Mt366 Ed1953, cett. q. d.
474 quibus] iter. Mt366
475 et Caen La88 Ed1953] om. Li449, sed Mt366
476 existiment] estiment Mt366
477 sed] et Ed1953
marg.| {CIO6d11.21} AUGUSTINUS. 478 − Ergo et credere datur nobis. Non enim nihil est credere. Si autem magnum aliquid479* est, gaude quia credidisti sed noli extolli : « Quid enim habes quod non accepisti? »fr .GE fs
fr 1Cor. 4, 7.
fs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 7.22-24, CCSL 36, p. 273 : «Ergo et credere datur nobis; non enim nihil est credere. Si autem magnum aliquid est gaude quia credidisti, sed noli extolli : quid enim habes quod non accepisti?» [FG2018]*
GE Index thomisticus : CIO6d10.21¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2017}*
478 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
479 aliquid Li449 ] quid Ed1953
marg.| {CIO6d11.22} 480 AUGUSTINUS. De predestinatione sanctorum.*481 − Hoc autem donum quibusdam dari et quibusdam non dari, omnino non dubitat qui non vult manifestissimis sacris litteris repugnare. Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes isse482* in condemnationem iustissimam, ita483 ut nulla Dei esset iusta reprehensio, etsi nullus inde liberaretur. Unde constat magnam esse gratiam quod plurimi liberantur. Cur autem istum potius quam illum liberet, “inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles vie eius”ft . fu
Sequitur :
ft Cf. Rm. 11, 33.
fu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De praedestinatione sanctorum, c. 8, § 16, PL 44, p. 972-973 : «Fides igitur, et inchoata, et perfecta, donum dei est : et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, omnino non dubitet, qui non uult manifestissimis sacris litteris repugnare. cur autem non omnibus detur, fidelem mouere non debet, qui credit ex uno omnes isse in condemnationem, sine dubitatione iustissimam : ita ut nulla dei esset iusta reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur, et quid sibi deberetur, in eis qui non liberantur agnoscunt : ut qui gloriatur, non in suis meritis, quae paria uidet esse damnatis, sed in domino glorietur. cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius». [FG2018]
480 Index thomisticus : CIO6d10.22
481 Augustinus ... sanctorum Li449 ] om. Ed1953
482 isse Li449 ] esse Ed1953
483 ita Ed1953] om. Li449
Numérotation du verset Io. 6,67 
Ex hoc multi discipuli eius abierunt retro et iam cum illo non ambulabant.GF
GF ¶Codd. : Li449 (74va) Ed1953 {FG2017}
marg.| {CIO6d11.23} 484 CHRYSOSTOMUS.{hom.46} . − Non dixit ‘recesserunt’ sed abierunt retro , ab ea que secundum virtutem est auditione, et quam habebant olim fidem, perdiderunt.GG
GG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
484 Index thomisticus : CIO6d10.23
marg.| {CIO6d11.24} 485 AUGUSTINUS. 486 − [d] Et precisi487 a corpore vitam perdiderunt quia forte488 in corpore nec fuerunt. Inter489 non credentes et ipsi reputati sunt. Abierunt retro non pauci sed multi [a] post Satanam, non post Christum, [c] quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolusfv : « Quedam converse sunt retro post Satanam ». [b] Petrum autem non repulit Dominus retro ire post Satanam, sed fecit post se ire.GH fw
fv 1Tim. 5, 15.
fw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 8.3-16, CCSL 36, p. 273-274 : «Abierunt retro, sed [a] post satanam, non post Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellauit satanam, magis quia uolebat praecedere Dominum suum, et consilium dare ne moreretur ille, qui uenerat ut moreretur, ne nos in aeternum moreremur; et ait illi : Redi post me, satanas, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt. [b] Non illum repulit retro ire post satanam, et appellauit satanam, sed fecit post se ire, ut non esset satanas ambulando post Dominum. Isti autem sic redierunt retro, [c] quomodo de quibusdam feminis dicit apostolus : Quaedam enim conuersae sunt retro post satanam. Vlterius cum illo non ambulauerunt. [d] Ecce praecisi a corpore uitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. Inter non credentes et ipsi deputandi sunt, quamuis discipuli dicerentur. Abierunt retro, non pauci, sed multi». [FG2018]
GH ¶Codd. : La88 (186rb) Li449 (74va) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
485 Index thomisticus : CIO6d10.24
486 Augustinus La88 Li449 Ed1953
487 Et precisi La88 ] Et preciosi Li449 , Ecce precisi Ed1953
488 forte La88 Li449] om. Ed1953
489 Inter Ed1953] In La88 Li449
marg.| {CIO6d11.25} 490 CHRYSOSTOMUS. − Queret autem aliquis quod tempus erat verba dispensandi his que constructa erant nocentia multa quidem utilitas et necessitas. Quia enim instabant cibum corporalem petentes, et eius qui sub patribus datus est reminiscentes, ostendens quoniam omnia illa typus erant, meminit cibi spiritualis. non igitur scandalizari oportebat, sed interrogare congruum erat quare illorum amentie scandalum fuit, non indissolubilitatis eorum que dicebantur.GI
GI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
490 Index thomisticus : CIO6d10.25
marg.| {CIO6d11.26} 491 AUGUSTINUS. 492 − Et hoc etiam forte factum est ad consolationem nostram quoniam aliquando contingit ut homo dicat verum, et quod dicit non capiatur, atque illi qui audiunt scandalizentur et discedant. Penitet autem hominem dixisse quod verum est dicit enim apud se homo non debui sic dicere; et sic Domino contingit. Dixit, et perdidit multos sed non turbatur ipse, quia ab initio noverat qui non essent credentes. Nos, si nobis contingat, conturbamur. Solacium in Domino inveniamus, et tamen caute verba dicamus.GJ fx
fx ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 8.16-25, CCSL 36, p. 274 : «Hoc forte factum est ad consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo uerum, et quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizentur et discedant. Paenitet autem hominem dixisse quod uerum est; dicit enim apud se homo : Non debui sic dicere, non hoc dicere debui. Ecce Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos. Sed non turbabatur ipse, quia ab initio nouerat et qui credentes essent, et qui non credentes; nos si nobis contingat, perturbamur. Solatium in Domino inueniamus, et tamen caute uerba dicamus». [FG2018]
GJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
491 Index thomisticus : CIO6d10.26
492 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO6d11.27} 493 BEDA. − Sciebat autem Dominus de aliis discipulis qui remanserunt an vellent abire. Sed tamen eos interrogavit ut fides eorum monstraretur et aliis imitanda proponeretur.GK
Unde sequitur :
GK ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2022}
493 Index thomisticus : CIO6d10.27
Numérotation du verset Io. 6,68 
Dixit ergo Iesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire?
marg.| {CIO6d11.28} 494 CHRYSOSTOMUS. 495 {hom.46} . − Per hunc autem modum oportebat eos trahi. Nam si eos laudasset, passi essent aliquid humanum, existimantes496 se gratiam Christo facere, eum non relinquendo, ostendens vero se non indigere eorum sequela, magis eos detinuit. Non autem eis dixit abite - hoc enim esset eos expellere - sed interrogavit eos an vellent abire, auferens eis vim et necessitatem, et nolens eos verecundia497 coarctari ex498 necessitate enim detineri par esset ac si abirent. Petrus autem fratrum amator, amicitie conservator, pro toto respondet collegio.GL
Unde sequitur :
GL ¶Codd. : La88 (186va) Li449 (74vb-75ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
494 Index thomisticus : CIO6d10.28
495 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
496 existimantes] estimantes La88 Li449
497 verecundia La88 Ed1953 ] iracundia Li449
498 coarctari ex Ed1953 ] coartari ex La88 , coartari et Li449
Numérotation du verset Io. 6,69 
Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus?
marg.| {CIO6d11.29} 499 AUGUSTINUS. 500 − Quasi dicat : Repellis nos a te da nobis alterum te501. Ad quem ibimus si te relinquimus?GM fy
fy ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 9.7-9, CCSL 36, p. 274 : «Repellis nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te recedimus, ad quem ibimus? Verba uitae aeternae habes». [FG2018]
GM ¶Codd. : La88 (186va) Li449 (75ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
499 Index thomisticus : CIO6d10.29
500 Augustinus La88 ] + In Ioannem Ed1953 , om. Li449
501 te La88 Li449] om. Ed1953
marg.| {CIO6d11.30} 502 CHRYSOSTOMUS. 503 {hom.46} . − Hoc autem verbum multe est amicitie ostensivum quia scilicet Christus eis honorabilior erat quam patres et matres. Deinde ut non videatur hoc propterea dicere, quia non essent qui eos reciperent, subiungit verba vite eterne habes. audiens enim magistrum dicentem quoniam resuscitabo eum et habebit vitam eternam, ostendit se recordari eorum que dicta sunt verborum. et Iudei quidem dicebantfz : « Hic est Filius Ioseph ». Hic vero dicit :
fz Io. 6, 42.
502 Index thomisticus : CIO6d10.30
503 Chrisostomus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,70 
Et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.GN
GN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d11.31} 504 AUGUSTINUS. 505 − Credidimus enim, ut cognosceremus. Nam si prius cognoscere, deinde credere vellemus, nec cognosceremus, nec credere valeremus. Hoc credimus et cognovimus ,   quia tu es Christus Filius Dei, id est quia ipsa vita eterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es.GO ga
ga ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 9.15-20, CCSL 36, p. 274 : «Credidimus enim ut cognosceremus; nam si prius cognoscere, et deinde credere uellemus, nec cognoscere nec credere ualeremus. Quid credidimus, et quid cognouimus? Quia tu es Christus Filius Dei, id est quia ipsa uita aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es». [FG2018]
GO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
504 Index thomisticus : CIO6d10.31
505 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 6,71 
marg.| {CIO6d11.32} 506 CHRYSOSTOMUS.{hom.46 } − Quia vero Petrus dixerat et nos credimus , Dominus de collegio credentium excipit Iudam.
Unde sequitur :
506 Index thomisticus : CIO6d10.32
Respondit eis Iesus : Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est.
marg.| Quod autem dicit, tale est. ne estimetis quod quia secuti estis me, non redarguam malos. Dignum autem est hic querere, quare nunc nihil dicunt discipuli; sed postea formidantes dicuntgb : « Numquid ego sum, Domine? » Sed nondum Petrus audierat : « Vade retro me, Satana »gc , et propter hoc timorem non habuit. nunc etiam non dicit unus ex vobis me tradet, sed diabolus est ideo nesciebant quod dicebatur; sed malitiam estimabant vituperari solum. accusant autem hic Christum gentiles insipienter non enim electio eius vim infert his que futura sunt; sed in voluntate situm est salvari et perire.GP
gb Mt. 26, 22.
gc Mt. 16, 23.
GP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO6d11.33} BEDA. − Vel dicendum quod ad507 aliud elegit undecim et ad508 aliud unum. Undecim elegit ut in apostolica dignitate perseverarent. Unum elegit ut per proditionis eius officium salutem operaretur humani generis.GQ gd
gd ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io. 6 [RB 7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15. , f. 88vb  ; Utrecht, Univ., 76, f. 46vb-47ra  : «Quid est quod dicit ‘duodecim elegi’ scilicet unus diabolus est ? Si duodecim elegit, quare unus diabolus est ? Et, si diabolus, quare eum elegit. Ne ergo videatur contrarium, sciendum est quoniam [quod ad Utrechet] aliquid aliud elegit undecim et ad [interl. Utrecht] aliquid aliud unum. Undecim elegit ut in [om. Utrecht] apostolica dignitate perserverarent et per eos fides et fama nominis eius divulgaretur in orbem terrarum. Unum elegit ut per proditionis eius officium salutem operaretur humani generis». [MM2022]
507 ad] om. CbgP38
508 elegit .XI. et ad] om. hom. Caen | ad] om. Li449
marg.| {CIO6d11.34} AUGUSTINUS. 509 − [a] Electus est enim510 iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei, sic e contra Deus bene utitur malis operibus hominum. Quid Iuda peius ? Sed malo eius bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut nos redimeret. Potest etiam sic intelligi quod ait duodecim elegi quia consecratus est duodenarius numerus eorum [c] qui per quatuor cardines mundi trinitatem fuerant denuntiaturi. [b] Non autem quia periit inde unus, ideo illius numeri honor ademptus est. Nam in locum pereuntis alius subrogatus est.GR ge
ge ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 27, § 10.4-47, CCSL 36, p. 274-275 : «Electi in laude solent dici; an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? Hoc est pro prium Dei; contrarium iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei, sic contra Deus bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Quam bonum est membra corporis ita esse, quemadmodum disponi non possunt nisi ab artifice Deo ! Petulantia tamen quam male utitur oculis? Fallacia quam male utitur lingua? Falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius trucidat, et alterum laedere se peremto conatur? [...] Quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. Quid Iuda peius? Inter omnes adhaerentes magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispenso satio pauperum distributa; ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit iustitiam, tradidit uitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. Totum hoc malum Iudae, sed malo eius bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut redimeret nos. Ecce malum Iudae in bonum conuersum est. Satanas quantos martyres persecutus est? Si satanas persequendo cessaret, hodie tam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Deus, quod facit malus, male utendo, sibi nocet, non bonitati Dei contradicit. Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. Ergo unus ex u obi s diabolus est, ait, cum ego uos duodecim elegerim. Potest et sic intellegi quod ait : duodecim elegi, quia sacratus est numerus. [b] Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demtus est, nam in locum pereuntis, alius subrogatus est. Mansit numerus consecratus, numerus duodenarius, quia per uniuersum mundum, hoc est [c] per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni. Se ergo exterminauit Iudas, non duodenarium numerum uiolauit; ipse deseruit praeceptorem, nam Deus illi apposuit successorem». [FG2018]
GR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 IT = CIO6d10.34 {SD2013} {MM2022}
509 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
510 est enim] inv. Ed1953
marg.| {CIO6d11.35} GREGORIUS. Decimotertio Moralium. 511* − Capitis autem nomine censetur corpus, cum de perverso512 homine dicitur :
511 .XIII.] .XII. Caen Cbg133 La88, om. Ed1953
512 perverso] verso La88 *
Unus ex vobis diabolus est. GS gf 
gf ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 13 § 34, CCSL 143A, lin. 8 sqq. : «Nam capitis nomine censetur corpus, cum de perverso homine dicitur : Ex vobis unus diabolus est (Joan. VI, 71). Et rursum nomine corporis caput appellatur, cum de ipso apostata angelo dicitur : Inimicus homo hoc fecit». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , Liber gregorialis, pars III : Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Ioannem, c. 21, PL 73, 1249.28 [MM2020]
GS ¶Codd. : Caen Cbg133 La88 Li449 Ed1953 IT=CIO6d10.35 {SD2013}* {MM2020} {MM2022}
marg.| Unde evangelista exponens subdit :
Numérotation du verset Io. 6,72 
Dicebat autem de Iuda Simonis Scariothis513 : Hic enim erat traditurus eum, cum esset unus de514 duodecim.
513 Scariothis codd. ] Iscariotis Ed1953
514 de Ars146 Caen Cbg133 La88] ex Bar484 CbgP38 Li449 Ed1953 Clementina cum @
marg.| {CIO6d11.36} CHRYSOSTOMUS. 515* − Considera Christi sapientiam. Neque enim eum Christus516* manifestum fecit ne inverecundum faciat et sic litigiosior fiat517 neque eum518 latere permisit ne estimans se latere519, sine timore operetur520*.GT
GT ¶Codd. : (CIO6d11.36 = IT6d10.36) Ars146 Bar484 Caen Cbg133 CbgP38 La88 Li449 Ed1953 IT= CIO6d10.36 {SD2013}* {MM2020} {MM2022}*
515 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
516 eum Christus] inv. Ed1953
517 fiat] erat Ars146
518 eum] enim Ars146 Cbg133* (in ras.)
519 permisit... latere] om. hom. CbgP38
520 operetur] operaretur Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_6)

Notes :