Catena aurea

Capitulum 5

Numérotation du verset Io. 5,1 

Post hec erat dies festus Iudeorum1 et ascendit Iesus Hierosolyma2.
1 Iudeorum CorS1 ΩS Rusch Weber ] azimorum CorS1 (rubr. cancel.)) |
2 Hierosolyma Li449@ Rusch ] iero. Li449 , Ierosolimam Cas246 ΩS ( ut videtur), Hierosolymis Weber |
Numérotation du verset Io. 5,2 

Est3 autem Hierosolymis4
3 Est ΩF Rusch Weber] Erat Li449@ Li449 CorS2 (vel) |
4 Hierosolymis Z Cava ΩF Li449@ Li449 Rusch Clementina ] + super Weber |
Probatica piscina que cognominatur5 hebraice Bethsaida quinque porticus habens.
5 cognominatur Rusch Weber ] cognominabatur Li449@
Numérotation du verset Io. 5,3 

In his iacebat multitudo magna languentium cecorum, claudorum, aridorum exspectantium aque motum.
Numérotation du verset Io. 5,4 

Angelus autem Domini
secundum tempus descendebat in piscinam et movebatur aqua. Et qui prius descendisset6 in piscinam post motionem aque, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.7
6 prius descendisset Rusch ] prior descendebat Li449@ , prior desc. Li449 |
7 Angelus ... infirmitate Li449@ Li449 Rusch ] id est Io. 5, 4: om. Weber  ; cf. Wordsworth, p. 533. |
Numérotation du verset Io. 5,5 

Erat autem quidam homo8 ibi triginta et octo annos
8 quidam homo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
habens in infirmitate sua.
Numérotation du verset Io. 5,6 

Hunc autem9 cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia iam multum10 tempus haberet11 dicit ei: Vis sanus fieri?
9 autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
10 iam multum Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber |
11 haberet Li449@ Li449 Rusch ] habet Weber |
Numérotation du verset Io. 5,7 

Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam. Dum venio enim ego alius ante me descendit.
Numérotation du verset Io. 5,8 

Dicit ei Iesus: Surge.
Tolle grabatum tuum
et ambula.
Numérotation du verset Io. 5,9 

Et statim sanus factus est homo ille12 et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illa die13.
12 ille Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
13 illa die Rusch ] inv. Li449@ , illo die Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 5,10 

Dicebant ergo14 Iudei
14 ergo Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
illi qui sanatus fuerat15: Sabbatum est. Non licet
15 sanatus fuerat  Rusch Weber ] sanus fuerat factus Li449@ Li449
tibi tollere grabatum tuum.
Numérotation du verset Io. 5,11 

Respondit eis:
Qui me sanum fecit16 ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.
16 sanum fecit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 5,12 

Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabatum tuum et ambula?
Numérotation du verset Io. 5,13 

Is autem qui sanus fuerat effectus17 nesciebat quis esset.
17 fuerat effectus Li449 Rusch Weber ] factus fuerat Li449@
Iesus autem18 declinavit a19 turba constituta in loco.
18 autem Li449@ Li449 Rusch ] enim Weber |
19 a Li449@ Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 5,14 

Postea invenit eum Iesus in templo
et dixit illi: Ecce sanus factus es iam noli20 peccare ne deterius tibi aliquid contingat.
20 iam noli Rusch Weber ] iam amplius noli Li449@ , iā no. amp. pc. Li449
Numérotation du verset Io. 5,15 

Abiit ille homo
et nuntiavit Iudeis
quia Iesus esset qui fecit eum sanum.
Numérotation du verset Io. 5,16 

Propterea persequebantur Iudei Iesum quia hec faciebat in sabbato.
Numérotation du verset Io. 5,17 

Iesus autem respondit eis:
Pater meus usque modo operatur et ego operor.
Numérotation du verset Io. 5,18 

Propterea ergo
magis querebant eum Iudei interficere quia non solum solvebat sabbatum
sed et Patrem suum dicebat Deum
equalem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus
et dixit eis:
Numérotation du verset Io. 5,19 

Amen amen dico vobis,
non potest Filius a se21 facere quicquam
21 a se] a semeipso CorS1 (G’ et subauditur: solum enim [nam sec. m. corr. ] animam suam potest ponere a semetipso ; tamen absque Patre hec ipsum non potest set et hoc accepit a Patre sicut et omnia) Cor3 (grecus)
nisi quod viderit
Patrem suum22 facientem.
22 suum Rusch ] om. Li449@ Li449 ΩJ Weber
Quecumque enim ille fecerit hec et similiter Filius23 facit.
23 similiter Filius Rusch ] inv. Weber , similiter et Filius Li449@ , et Filius similiter Li449
Numérotation du verset Io. 5,20 

Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei que ipse facit24
24 facit Li449 Rusch Weber ] fecit Li449@
et maiora his
demonstrabit ei opera ut vos miremini.
Numérotation du verset Io. 5,21 

Sicut enim Pater suscitat mortuos
et vivificat
sic et Filius
quos vult vivificat.
Numérotation du verset Io. 5,22 

Neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
Numérotation du verset Io. 5,23 

ut omnes honorificent Filium
sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium
non honorificat Patrem qui misit illum.
Numérotation du verset Io. 5,24 

Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum25
25 meum ΩS Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
audit
et credit ei qui misit me
habet vitam eternam
et in iudicium
non venit26 sed transit27 a morte in vitam28.
26 venit] veniet Amiatinus |
27 transit CorS1 (G’) ΩS Rusch Weber ] transiet CorS1 (al. habent) , transiit Clementina Wordsworth |
28 in vitam Li449@ ΩS Weber ] in vita Rusch , ad vitam Weber ( s Z ) Φ Li449 |
Numérotation du verset Io. 5,25 

Amen amen dico vobis, quia venit
hora
et nunc est
quando mortui
audient
vocem Filii Dei
et qui audierint
vivent.
Numérotation du verset Io. 5,26 

Sicut enim Pater habet vitam
in semetipso sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.
Numérotation du verset Io. 5,27 

Et potestatem dedit ei et29 iudicium facere quia Filius30 hominis est.
29 et (iudicium) Wordsworth ( plerique codd. ) CorS1 (G’ habet ET ) Rusch Weber ] iudicium Weber ( P ) ΩS CorS1 (al<iqui> non habent ET IUDICIUM ) Clementina , etiam i. f. G |
30 Filius ΩS] et praem. Cor3 (grec.) |
Numérotation du verset Io. 5,28 

Nolite mirari hoc
quia venit31 hora
31 venit ΩS Li449@ Li449 Weber ] veniet Rusch
in qua omnes
qui in monumentis sunt
audient vocem Filii Dei32.
32 Filii Dei Li449@ Rusch ] eius Cor3 (grec.) Weber
Numérotation du verset Io. 5,29 

Et procedent
qui bona fecerunt
in resurrectionem vite
qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii.
Numérotation du verset Io. 5,30 

Non possum ego a meipso33 facere34 quicquam.
33 meipso Rusch Weber ] me Li449@ Li449 |
34 facere] faere cacogr. Weber |
Sed35 sicut audio iudico et iudicium meum iustum est,
35 sed ΩS CorS1 =Cor3 Li449@ Li449 CorS1 ] om. CorS1 =Cor3 (g<recus> non habet SED ) Rusch Weber
quia non quero
voluntatem meam
sed voluntatem eius qui misit me36.
36 me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 5,31 

Si ego
testimonium
perhibeo de meipso37 testimonium meum non est verum.
37 meipso Rusch ] me Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 5,32 

Alius est
qui testimonium perhibet de me.
Et scio quia verum est testimonium eius38 quod perhibet de me.
38 eius Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 5,33 

Vos
misistis ad Ioannem
et testimonium perhibuit
veritati.
Numérotation du verset Io. 5,34 

Ego autem ab homine testimonium non39 accipio
39 non Rusch ] ante ab homine Li449@ Li449 Weber
sed hec dico
ut vos salvi sitis.
Numérotation du verset Io. 5,35 

Ille
erat lucerna
ardens
et lucens.
Vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius.
Numérotation du verset Io. 5,36 

Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim
que dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera que ego facio testimonium perhibent de me.
Quia Pater
me misit40.
40 Pater me misit Rusch Weber ] Pater misit me Li449@ , misit me Pater Li449
Numérotation du verset Io. 5,37 

Et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me,
neque vocem eius
umquam audistis,
neque speciem eius vidistis.
Numérotation du verset Io. 5,38 

Et verbum eius
non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis.
Numérotation du verset Io. 5,39 

Scrutamini
Scripturas in quibus41 putatis42 vitam eternam habere. Et ille sunt que43 testimonium perhibent de me.
41 in quibus CorS2 ( [parisiensis] primo modo ) Li449@ Li449 ΩF ΩP ΩS ] quia vos ΩJ ΩL CorS2 ( sic parisiens. ) Rusch |
42 putatis CorS2 ( [parisiensis] primo modo ) Li449@ Li449 ΩF ΩP ΩS] + in ipsis ΩJ ΩL Rusch Weber |
43 que Li449 ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch Weber ] qui ΩF Li449@ * |
Numérotation du verset Io. 5,40 

Et
non vultis
venire ad me
ut vitam
habeatis.
Numérotation du verset Io. 5,41 

Claritatem ab hominibus non accipio.
Numérotation du verset Io. 5,42 

Sed cognovi vos
quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
Numérotation du verset Io. 5,43 

Ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me.
Si alius venerit
in nomine suo illum accipietis.
Numérotation du verset Io. 5,44 

Quomodo potestis vos44 credere qui gloriam ab45 invicem accipitis et gloriam que a solo Deo est46 non queritis?
44 potestis vos Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
45 ab Li449 Rusch Weber ] ad Li449@ |
46 Deo est Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Io. 5,45 

Nolite
putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem.
Est qui accuset vos, Moyses in quo vos47 speratis.
47 vos Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 5,46 

Si enim48
48 enim Li449 Rusch Weber ] om. Li449@ , + vosvos! ΩJ* (rubr. cancel. et exp.)
crederetis Moysi
crederetis forsitan49 et mihi.
49 forsitan ΩS Rusch Weber ] utique CorS1=Cor3 (alia littera et vera)
De me enim ille scripsit.
Numérotation du verset Io. 5,47 

Si autem illius litteris
non creditis quomodo verbis meis50 credetis?
50 verbis meis Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Io. 5,
 
prol.| [Io. 5, 1-15 legitur Quadragesimae 1 feria 6; cf. Ordinarium OP 612]
marg.| {CIO5d1.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 1 − Post miraculum in Galilea factum, inde Hierosolymam reddit.a
Unde dicitur :
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 4, c. 10, § 13, p. 408.17-409.1 : «Inde rursus in Canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua uinum, ubi eum commemorat dixisse regulo, cuius filius infirmabatur : nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, usque adeo supra omnia mutabilia uolens mentem credentis adtollere, ut nec ipsa miracula, quae quamuis diuinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri uelit. inde Hierosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum languidus». [FG2015]*
1 De consensu evangelistarum La88 Ed1953 ] om. Li449
Numérotation du verset Io. 5,1 
Post hec erat dies festus Iudeorum et ascendit Iesus Hierosolymam.A
A ¶Codd. : La88 Li449 (50ra ) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
marg.| {CIO5d1.2} CHRYSOSTOMUS. 2* {hom.35 } − Mihi videtur quod erat dies3 festus Pentecostes. Ascendit autem Iesus Hierosolymam semper in diebus festis4, ut cum eis dies festos faciens non videatur legi contrarius, et ob hoc multitudinem simplicem per signa et doctrinam attrahat. Maxime enim in diebus festis5 qui iuxta positi erant, concurrebant.
Sequitur
 :
2 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
3 Erat dies] dies erat La88
4 Diebus festis] festis diebus La88
5 Festis] + hii La88
Numérotation du verset Io. 5,2 
Erat6* autem Hierosolymis probatica piscina que cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.B
B ¶Codd. : La88 (171va) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
6 Erat La88 Li449] Est Ed1953
marg.| {CIO5d1.3} ALCUINUS. 7 − [a] Probaton grece8 ovis dicitur. Probatica ergo piscina pecualis9* dicitur. [b] Ibi10* sacerdotes cadavera hostiarum abluebant.C b
b ¶Fons : <revera> [a] Glossa ordinaria (Io. 5, 2), [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 1038rb marg.; Cas574] ed Gloss-e  : «EST AUTEM HIEROSOLYMIS. Probathon grece, ovis [+ dicitur latine Rusch]. Probatica ergo pecualis , quia ibi abluebantur cadavera hostiarum».
<cuius fons> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 5, 2), CCCM 267, p. 79.6-7 : «[a] Probatica grece, pecualis latine; probaton quippe dicitur ouis. [b] Ibi sacerdotes cadauera hostiarum abluebant». [MM2019]
<cuius fons> Cf.   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars estiva, hom. 33, CCCM 116B, lin. 15 sqq. : «Probatica grece, latine dicitur pecualis : probaton quippe dicitur ouis. Et piscina illa probatica uocatur, quia ibi sacerdotes hostiarum quas in templo Dei immolabant cadauera abluebant».
<cuius fons> Cf.   Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 1, hom. 23, CCSL 122, lin. 13 sqq. : «Et bene piscina eadem probatica uocatur. Probata quippe graece oues dicuntur. Erant nimirum in illo populo qui dicere domino nossent : nos autem populus tuus et oues gregis tui confitemur tibi in saecula. Vulgo autem probatica pecualis piscina fertur appellata quod in ea sacerdotes hostias lauare consueuerint».
¶Paral. Cf.   Thomas de Aquino, In Io., 5, lect. 1, n° 702, p. 132 : «Probatica ergo piscina, quasi oviaria, vel pecuaria dicitur, ex eo quod sacerdotes cadavera bestiarum, et praecipue ovium, quae ut plurimum in sacrificiis offerebantur, ibi abluebant : et ideo Hebraice cognominabatur Bethsaida, idest domus ovium».
¶Nota 1. Thomas combine la sentence-matrice de la Glose ordinaire avec sa source anselmienne attribuée à Alcuin.
¶Nota 2. Plusieurs éditions (Bernard de Sienne, Combefis) signalent l’origine de cette sentence chez Bède. Nicolaï attribue la sentence à Augustin. Il reconnaît l’erreur et la pertinence de la remarque de Combefis et de la référence à Bède, tout en notant qu’il n’est pas l’auteur de l’attribution à Augustin - «Inveni scriptum in exemplari quod emendabam» - et que celle-ci n’est peut-être pas absurde vu la dépendance fréquente d’Alcuin et de Bède à l’égard d’Augustin. A ce jour, aucune des éditions consultées n’attribuent cette sentence à Augustin que Nicolaï a pu lire dans un manuscrit, mais il est à craindre qu’il ne cache sous cette excuse une erreur de lecture. Cf. Nicolai, In Catenam auream, 1669, discussio 34, p. 117-118; Combefis, Bibliotheca patrum, t. 2, p. 314 (!). [MM2020]
C ¶Codd. : La88 Li449 (50ra) Ed1475C Ed1611 Ed1612 Ed1618 Ed1618 Ed1637 Ed1657 Ed1953 {SD2013} {MM2019}
7 Alcuinus] Augustinus Ed1657
8 probaton grece] πρόβατον grece Ed1611 Ed1618 Ed1637, πρόβατον Ed1657
9 pecualis] corr., pecularis La88 Li449 Ed1475C, pecuaria Ed1611 Ed1612 Ed1618 Ed1637 Ed1657 Ed1953
10 ibi] ubi Ed1611 Ed1612 Ed1618 Ed1637 Ed1657 Ed1953
marg.| {CIO5d1.4} CHRYSOSTOMUS. − Decebat11 quidem baptisma dari peccata purgans, cuius imago prescripta fuit in piscina et in aliis pluribus. Et primum quidem dedit Deus aquam expurgantem corporum sordes et inquinationes non existentes, sed opinatas, puta ea que a funere, et que a lepra, et que12 ab aliis talibus; deinde infirmitates diversas per aquas facit solvi.
Unde sequitur :
11 Decebat] Dicebat cacogr. Li449
12 Que] om. La88
Numérotation du verset Io. 5,3 
In his iacebat multitudo magna languentium, cecorum, claudorum, aridorum exspectantium aque motum.
marg.| Volens enim Deus propinquius adducere ad baptismi donum, non adhuc inquinamenta solum mundat, sed etiam egritudines sanat. Sicut enim ministri qui prope regem sunt, his qui sunt13 a longe clariores sunt; ita et in figuris fit. non autem simpliciter sanabat aquarum natura; semper enim hoc fieret; sed in angeli descensione.
Unde sequitur :
13 His qui sunt] om. La88
Numérotation du verset Io. 5,4 
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua.
marg.| Sic enim et in baptizatis non simpliciter aqua operatur; sed cum Spiritus Sancti acceperit14 gratiam, tunc omnia solvit peccata. angelus enim descendens turbabat aquam, et sanativam imponebat virtutem; ut discant Iudei quoniam multo magis angelorum Dominus omnes egritudines anime sanare potest. Sed tunc quidem infirmitas impedimentum volenti curari15 fiebat.
14 Acceperit] susceperit La88
15 Curari] curare La88
Subditur enim :
Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aque, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
marg.| Nunc autem unusquisque accedere potest. Non enim angelus est qui turbat aquam, sed angelorum Dominus, qui omnia operatur. Sed etsi orbis terrarum universus veniat, gratia non consumitur, sed similis manet, sicut enim solares radii per unamquamque illuminant diem, et non consumuntur, neque a multa largitione minor fit solis lux; ita et multo amplius Spiritus Sancti actio in nullo minuitur a multitudine eorum qui potiuntur ea. Hoc autem fiebat, scilicet ut unus tantum post motionem aque sanaretur; ut qui didicerant quoniam in aqua egritudines corporis sanabantur, in hoc per multum tempus exercitati, facile crederent quod et egritudines anime aqua sanare potest.D
D ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d1.5} AUGUSTINUS. 16 − Plus est autem quod Christus vitia sanavit animarum, quam quod sanavit languores corporum mortuorum. Sed quia ipsa anima non eum noverat, a quo sananda erat, et oculos habebat in carne, unde facta corporalia videret, et nondum habebat in corde, unde Deum latenter cognosceret, fecit quod videri poterat ut sanaretur unde videri non poterat. Ingressus est locum ubi iacebat multitudo languentium, de quibus elegit unum ut sanaret. E c
De quo subditur :
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 3.6-16, CCSL 36, p. 170 : «Et plus est quod uitia sanauit animarum, quam quod sanauit languores corporum moriturorum. Sed quia ipsa anima non eum nouerat a quo sananda erat, et oculos habebat in carne unde facta corporalia uideret, nondum habebat sanos in corde, unde Deum latentem cognosceret; fecit quod uidere poterat, ut sanaretur unde uidere non poterat. Ingressus est locum ubi iacebat magna multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum; et cum esset medicus et animarum et corporum, et qui uenisset sanare omnes animas crediturorum, de illis languentibus unum elegit quem sanaret, ut unitatem significaret». [FG2018]*
E ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
16 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,5 
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
marg.| {CIO5d1.6} CHRYSOSTOMUS. 17* {hom.36} . − Non autem confestim eum a principio sanavit; sed primum eum familiarem sibi fecit, per interrogationem future fidei faciens viam. non autem expetit fidem, ut in cecis fecit, dicensd : « Creditis quia18 possum hoc facere? » quia hic nondum noverat eum manifeste quis esset. nam alii19 quidem ex aliis eius virtutem cognoscentes, convenienter hec audiebant; alii vero nondum20 eum cognoscentes, sed per signa eum cognituri, post miracula requiruntur de fide.
Unde sequitur :
d Mt. 9, 28.
17 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
18 Quia] quoniam La88
19 Alii] illi La88
20 Nondum] co + eras. La88
Numérotation du verset Io. 5,6 
Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri?
marg.| Non hoc querit ut discat (hoc enim superfluum esset), sed ut ostenderet illius21 patientiam, qui triginta et octo annos habens, per unumquemque annum eripi ab egritudine exspectans, assidebat, et non desistebat; et ut cognoscamus propter quam causam dimittens alios22, ad hunc venit. et non dicit : vis, te curabo? nondum enim aliquid magnum imaginabatur ille de Christo. [716c] Non autem turbatus est ad interrogationem, neque dixit : iniuriari mihi venisti, quando interrogas si volo sanus fieri; sed mansuete respondet.
Sequitur enim :
21 Illius] huiusmodi La88
22 Dimittens alios] alios dimittens La88
Numérotation du verset Io. 5,7 
Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit.
marg.| Non noverat quis esset qui interrogabat, neque quod curaturus esset eum; opinabatur autem fortasse utilem sibi fore Christum ad mittendum eum in aquam. sed Christus ostendit quod verbo omnia potest facere.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 5,8 
Dicit ei Iesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.F
F ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d1.7} AUGUSTINUS. 23 − Tria dixit : sed surge , non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis; sano autem duo imperavit :   Tolle grabatum tuum et ambula .G e
e ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 7.6-16, CCSL 36, p. 170 : «Tria dixit : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Sed surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis. Sano autem duo imperauit : tolle grabatum tuum, et ambula». [FG2018]
G ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
23 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO5d1.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.36} . − Intuere divine sapientie superabundantiam. non solum sanat, sed et lectum portare iubet, ut et credibile faceret miraculum, et nullus existimet phantasiam esse quod factum est. non enim, nisi certissime et vehementer compacta essent membra, lectulum ferre possent. audiens autem languidus quoniam cum potestate et velut iubens dixit : Surge, tolle grabatum tuum, non derisit dicens : angelus descendit, et turbat24 aquam, et solum unum curat, tu autem homo existens ex solo precepto speras te magis angelis posse? Sed audivit et non discredidit ei qui iussit, et sanus factus est.H
Unde sequitur :
H ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
24 Turbat] turbam La88
Numérotation du verset Io. 5,9 
Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.
marg.| {CIO5d1.9} BEDA. − Multum quippe inter sanationem Domini, et que a medicis infertur, distare probatur. Hec videlicet voce iubentis, et mox impletur; illa vero per multa temporis intervalla aliquoties perficitur.I
I ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d1.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.36} . − Igitur mirabile quidem est hoc; que autem sequentur multo maiora erunt : nam in initio quidem nullo molestante suaderi non ita mirabile est, sicut quod post insanientibus Iudeis et accusantibus, Christo obedivit, ut ostendit evangelista consequenter, dicens :
Erat autem sabbatum in illo die.
Numérotation du verset Io. 5,10 
Dicunt ergo Iudei illi qui sanatus fuerat : sabbatum est; non licet tibi tollere grabatum tuum.J
J ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d1.11} AUGUSTINUS. 25 − Non calumniabantur Domino quia sanum fecerat26 sabbato, quia eis respondere posset, quia si cuiusquam27 iumentum in puteum cecidisset utique die sabbati erueret illud et salvaret; sed ei qui28 portabat grabatum suum; quasi dicant : si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? Sed ille auctorem sanitatis sue obiciebat calumniatoribus.
Unde sequitur :
25 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
26 Fecerat] s + exp. La88
27 Cuiusquam] eorum + La88
28 Qui] quia La88
Numérotation du verset Io. 5,11 
Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : tolle grabatum tuum, et ambula.
marg.| Quasi dicat : quare non acciperem iussionem a quo acceperam sanitatem?K f
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 10.2-14, CCSL 36, p. 176 : «Fecit hoc ille, et scandalizati sunt Iudaei. Videbant enim hominem die sabbati portantem grabatum suum, nec calumniabantur Domino quod sanum eum fecerat sabbato, ut eis respondere posset quia si cuiusquam eorum iumentum in puteum cecidisset, utique die sabbati crueret illud, et saluaret iumentum suum; non itaque iam illi obiciebant quod die sabbati sanus factus esset homo, sed quod portabat grabatum suum. Si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? Non licet tibi, inquiunt, facere quod facis, tollere grabatum tuum. Et ille auctorem sanitatis suae obiciebat calumniatoribus : Qui, inquit, me fecit sanum, ipse mihi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula. Non acciperem iussionem a quo receperam sanitatem? Et illi : Quis est ille homo qui tibi dixit : Tolle grabatum tuum, et ambula?». [FG2018]
K ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d1.12} CHRYSOSTOMUS. {hom.36} . − Nimirum si malignari vellet, poterat dicere : si crimen est, accusate eum qui iussit, et deponam lectulum; sed et curationem utique occultasset. Etenim sciebat non ita eos id reprehendere29 ex sabbati solutione, sicut ex infirmitatis sanatione. Sed neque hoc occultavit, neque veniam petiit; sed clara voce beneficium confessus est. illi vero maligne interrogaverunt.
Unde subditur :
29 Id reprehendere] esse morosos La88
Numérotation du verset Io. 5,12 
Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula?
marg.| Non dicunt : Quis est qui fecit te sanum? Sed in medium inducunt id quod transgressio estimabatur.
Sequitur :
Numérotation du verset Io. 5,13 
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus autem declinavit a turba constituta in loco.
marg.| Et primum quidem ut eo absente testimonium insuspicabile fieret; qui enim adeptus fuerat sanitatem, idoneus erat beneficii testis : demum ut non plus faceret furorem illorum accendi. Solus enim visus eius cui invidetur, non parvam invidentibus immittit scintillam. Propterea discedens permisit ab ipsis suum factum examinari. Quidam estimant hunc paralyticum esse eum qui in Mattheo positus est; sed non est. Ille enim multos habebat sui curam habentes, et eum ferentes; hic autem nullum. Sed et locus utrorumque diversus est.L
L ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d1.13} AUGUSTINUS. 30 − Si quidem mediocri corde et humano ingenio consideremus hoc miraculum facientem, quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid fecit; et quod ad benignitatem31, parum fecit. Tot iacebant, et unus curatus est, cum posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum est, nisi quia potestas illa et bonitas magis agebat quid anime in factis eius pro salute sempiterna intelligerent, quam quid pro temporali salute corpora32 mererentur? In illis enim factis quicquid temporaliter sanatum est, in membris mortalibus in fine defecit; anima que credidit, ad vitam eternam transitum fecit. Piscina ista33 et aqua illa populum mihi videtur significasse Iudeorum. Significari enim populus34 nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis Ioannis.M g
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 1.16-33, § 2.7-10, CCSL 36, p. 170-171 : «[§ 1] Si mediocri corde, et quasi humano captu et ingenio consideremus facientem, et quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid perfecit; et quod ad benignitatem, parum fecit. Tot iacebant, et unus curatus est, cum posset uno uerbo omnes erigere. Quid ergo intellegendum est, nisi quia potestas illa et bonitas illa magis agebat quid animae in factis eius pro salute sempiterna intellegerent, quam quid pro temporali salute corpora mererentur? Corporum enim salus quae uera exspectatur a Domino, erit in fine in resurrectione mortuorum : tunc quod uiuet, non morietur; tunc quod sanabitur, non aegrotabit; tunc quod satiabitur, non esuriet aut sitiet; tunc quod renouabitur, non ueterascet. Nunc uero in illis factis Domini et saluatoris nostri Iesu Christi, et caecorum aperti oculi, morte clausi sunt, et paralyticorum membra constricta, morte dissoluta sunt; et quidquid sanatum est temporaliter in membris mortalibus, in fine defecit; anima uero quae credidit, ad uitam aeternam transitum fecit [...]. [§ 2] Piscina illa et aqua illa populum mihi uidetur significasse Iudaeorum. Significari enim populos nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis Iohannis, ubi ei cum ostenderentur aquae multae, et interrogasset quid essent, responsum accepit, populos esse». [FG2018]
M ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
30 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
31 Benignitatem] dignitatem La88
32 Corpora] corporis La88
33 Ista] illa La88
34 Populus] populos La88
marg.| {CIO5d1.14} BEDA. − Bene autem piscina probatica fuisse describitur. Ille enim populus ovis nomine significatur, secundum illudh : « Nos populus tuus, et oves gregis tui ».N
h Ps. 94, 7.
N ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d1.15} AUGUSTINUS. 35* − Aqua ergo illa, id est populus ille, quinque libris Moysi tamquam quinque36 porticibus claudebatur, sed illi libri prodebant languidos, non sanabant. Lex enim peccatores convincebat, non absolvebat.O i
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 2.12-15, CCSL 36, p. 171 : «Aqua ergo illa, id est populus ille, quinque libris Moysi, tamquam quinque porticibus claudebatur. Sed illi libri prodebant languidos, non sanabant. Lex enim peccatores conuincebat, non absoluebat». [FG2018]
O ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
35 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
36 Quinque] portubus + marg) La88
marg.| {CIO5d1.16} BEDA. − Denique multa genera languentium in eadem iacuerunt. Ceci scilicet qui scientie lumine carent; claudi, qui ad ea que iubentur implenda, vires non habent; aridi, qui superne dilectionis pinguedine carent.P
P ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d1.17} AUGUSTINUS. 37 − [b] Venit autem Christus ad populum Iudeorum, et faciendo magna, docendo utilia, turbavit peccatores, id est aquam, presentia sua, et excitavit ad passionem suam. sed latens turbavitj : « Si enim cognovissent, numquam glorie Dominum38 crucifixissent ». [a] Subito enim videbatur aqua turbata, et a quo turbabatur non videbatur. [c] Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in Domini passionem. Ibi sanatur unus, significans Ecclesie unitatem; postea quisquis veniret non sanabatur; quia quisquis preter unitatem fuerit, sanari non poterit. Ve illis qui oderunt unitatem, et partem39 sibi faciunt in hominibus. [d] Habebat autem triginta et octo annos in infirmitate qui sanatus est. Hic enim numerus ad languorem pertinet magis40 quam ad sanitatem. Quadragenarius enim numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur : [e] quia lex in decem preceptis data est, et predicanda erat per totum mundum, qui quatuor partibus commendatur. Denarius autem per quatuor multiplicatus ad quadragenarium pervenit. Vel quia per evangelium, quod quatuor libros habet, impletur lex. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem legis, et lex non impletur nisi in41 gemino precepto caritatis, quid miraris, quia languebat qui quadraginta, minus duos, habebat? [f] Necessarius erat illi42 homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est : et quia illum iacentem duobus minus invenit, duo quedam iubendo, quod minus erat implevit. [g] In duobus enim Domini iussis duo precepta significata sunt caritatis. Dei dilectio prior est ordine precipiendi, proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. Dicit ergo   tolle grabatum tuum ; quasi diceret : [h] Cum esses languidus, portabat te proximus tuus : sanus factus es, porta proximum tuum. Dicit etiam   ambula , sed quo iter agis nisi ad Dominum Deum tuum?Q k
j 1Cor. 2, 8.
k ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 3.2-15, CCSL 36, p. 171 : «Quid ergo fiebat ut in aqua illa turbata sanarentur, qui in porticibus sanari non poterant? [a] Subito enim uidebatur aqua turbata, et a quo turbabatur, non uidebatur. Credas hoc angelica uirtute fieri solere, non tamen sine significante aliquo sacramento. Post aquam turbatam mittebat se unus qui poterat, et sanabatur solus; post illum quisquis se mitteret, frustra faceret. Quid sibi ergo hoc uult, nisi quia [b] uenit unus Christus ad populum Iudaeorum, et faciendo magna, docendo utilia, turbauit peccatores, turbauit aquam praesentia sua, et excitauit ad passionem suam? Sed latens turbauit. Si enim cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. [c] Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in Domini passionem. Ibi sanabatur unus, significans unitatem; postea quisquis ueniret, non sanabatur, quia quisquis praeter unitatem merit, sanari non poterit». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 4.3-10, CCSL 36, p. 171 : «Inuenit in annis eius numerum quemdam languoris : Triginta octo annos habebat in infirmitate. Hic numerus quomodo magis ad languorem pertineat, quam ad sanitatem, paulo diligentius exponendum est. Intentos uos uolo; aderit Dominus, ut congrue loquar, et sufficienter audiatis. Quadragenarius numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 6.2-43, CCSL 36, p. 173-174 : «Quomodo ergo quadragenario numero perficitur opus? Fortasse ideo, quia lex in decem praeceptis data est, et per totum mundum praedicanda erat lex, qui totus mundus quatuor partibus commendatur, oriente et occidente, mendie et aquilone, unde denarius per quatuor multiplicatus, ad quadragenarium peruenit. Vel quia per evangelium quod quatuor libros habet, impletur lex, quia in evangelio dictum est : Non ueni soluere legem, sed adimplere [...] Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem legis et lex non impletur nisi in gemino praecepto caritatis, quid miraris quia languebat qui ad quadraginta, duo minus habebat?». [f]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 7.9-22, CCSL 36, p. 174 : «Vere necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est. Vnus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Venit ergo homo qui erat necessarius; quare sanitas differretur? Surge, inquit, tolle grabatum tuum, et ambula. Tria dixit : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Sed surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis. Sano autem duo imperauit : tolle grabatum tuum, et ambula. Rogo uos, cur non sufficeret; ambula? aut certe cur non sufficeret : surge? Neque enim ille cum sanus surrexisset, in loco remansisset. Nonne ad hoc surrexisset ut abiisset? Mouet ergo me etiam quod duo praecepit, qui illum iacentem duobus minus inuenit; tamquam enim duo quaedam iubendo, quod minus erat impleuit». [g]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 8.2-43, CCSL 36, p. 173-174 : Quomodo ergo inueniamus in his duobus Domini iussis, duo illa praecepta significata caritatis? Tolle, inquit, grabatum tuum, et ambula. Quae sunt illa duo praecepta, fratres, recolite mecum. Notissima enim esse debent, nec modo tantum uenire in mentem cum commemorantur a nobis, sed deleri numquam debent de cordibus uestris. Semper omnino cogitate diligendum esse Deum et proximum : Deum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tamquam seipsum. Haec semper cogitanda, haec meditanda, haec retinenda, haec agenda, haec implenda sunt. Dei dilectio prior est ordine praecipiendi, proximi autem dilectio prior est ordine faciendi». [h]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 9.21-27 , CCSL 36, p. 175 : «Cum esses languidus, portabat te proximus tuus; sanus factus es, porta proximum tuum : Inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Sic adimplebis, o homo, quod tibi deerat. Tolle ergo grabatum tuum. Sed cum tuleris, noli remanere, ambula. Diligendo proximum, et curam habendo de proximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dominum Deum, ad eum quem diligere debemus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente? Ad Dominum enim nondum peruenimus, sed proximum nobiscum habemus». [FG2018]
Q ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
37 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
38 Glorie Dominum] Dominum glorie La88
39 Partem] partes La88
40 Pertinet magis] magis pertinet La88
41 In] om. La88
42 Erat illi] illi erat La88
marg.| {CIO5d1.18} BEDA. − Quid enim est dicere surge et ambula , nisi a torpore et ignavia, in quibus prius iacebas43, erigere, et in bonis operibus proficere stude? tolle grabatum tuum, id est proximum tuum, a quo portaris, et ipse patienter tolera.R
R ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
43 Iacebas] et + eras. La88
marg.| {CIO5d1.19} AUGUSTINUS. 44* − Porta ergo eum cum quo ambulas, ut ad eum pervenias cum quo manere desideras. Ille autem nondum Iesum noverat, quia et nos credimus in eum quem non45 videmus; et ut non videatur declinat a turba. Quadam solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet, visio ista secretum desiderat.S l
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 9.30-31, § 11.4-11, CCSL 36, p. 175-176 : «[§ 9] Porta ergo eum, cum quo ambulas, ut ad eum peruenias, cum quo manere desideras. Tolle ergo grabatum tuum, et ambula [...]. [§ 11] Portamus proximum, et ambulamus, ad Deum; sed cum ad quem ambulamus, nondum uidemus; ideo et ille nondum nouerat Iesum. Sacramentum hoc commendatum est, quia in eum credimus quem nondum uidemus, et ut non uideatur, declinat in turba. Difficile est in turba uidere Christum; solitudo quaedam necessaria est menti nostrae; quadam solitudine intentionis uidetur Deus. Turba strepitum habet; uisio ista secretum desiderat». [FG2018]
S ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
44 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
45 Non] dum + La88
Numérotation du verset Io. 5,
 
marg.| {CIO5d2.1} CHRYSOSTOMUS. 46* {hom.37} − Curatus homo non secessit ad nundinas neque voluptati aut negligentie47* dedit seipsum sed in templo conversabatur, quod maxime religionis est signum.T
Unde dicitur :
T ¶Codd. : La88 (172vb) Li449 (52rb)* Mt366 (252va) Ed1657 (60a) Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
46 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
47 negligentie] vane glorie Ed1657 Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,14 
Postea invenit eum Iesus in templo.
marg.| {CIO5d2.2} AUGUSTINUS. 48 − Dominus quidem Iesus et in turba eum videbat, et in templo. Ille autem languidus Iesum in turba non cognoscit49*, in templo cognoscit50*, in loco sacrato.U m
m ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 11.30-31, CCSL 36, p. 175 : «In turba non eum uidit, in templo uidit. Dominus quidem Iesus et in turba eum uidebat, et in templo; ille autem languidus Iesum in turba non cognoscit, in templo cognoscit. Peruenit ergo ille ad Dominum; uidit eum in templo, uidit eum in loco sacrato, in loco sancto». [FG2018]
U ¶Codd. : La88 Li449 Ed1657 Ed1953 {SD2013}* {FG2018}*
48 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
49 cognoscit] agnoscit Ed1657 Ed1953
50 cognoscit] agnoscit Ed1657 Ed1953
marg.| {CIO5d2.3} ALCUINUS. − Quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, et ad eius visionem venire, fugienda est turba cogitationum et affectuum pravorum; declinanda sunt pravorum conventicula, fugiendum est ad templum ut nosipsos templum Dei studeamus facere, quos Deus invisere et in quibus manere dignetur.n
n ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 5:14), CCCM 267, p. 83.122 sqq. : «POSTEA INVENIT EVM IESVS IN TEMPLO. Non in turba sed in templo Iesum sanatus cognoscit, quia, si gratiam conditoris cognoscere uolumus et ad eius uisionem uenire, fugienda est turba cogitationum et affectuum prauorum, declinanda sunt conuenticula prauorum, fugiendum est ad templum, ad locum sanctum, ut nos ipsos templum Dei facere studeamus, quos Deus inuisere et in quibus manere dignetur». [MM2024]
marg.| Sequitur : V
V ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
Et dixit illi : Ecce sanus factus es. Iam noli amplius peccare ne deterius tibi aliquid contingat.
marg.| {CIO5d2.4} CHRYSOSTOMUS. 51* {hom.37} . − Ubi prius discimus quod ex peccatis ei nata est hec egritudo : quia enim sepius animam52 in nobis egrotantem53 insensibiliter habemus, corpus autem, etsi parvam susceperit lesionem, omne facimus54 studium, ut ab infirmitate liberemur, propterea Deus punit corpus pro his que anima deliquit; secundo vero quod verus est gehenne sermo; tertio quod longum est et infinitum supplicium. Dicunt enim quidam : numquid quia in brevi temporis momento adulteratus sum, immortaliter crucior? Vide quod hic tanto tempore pro peccatis cruciabatur. Non enim temporis mensura peccata iudicantur, sed ipsa delictorum natura. Cum his autem et illud discimus, quod si gravem sustineamus penam pro prioribus peccatis, deinde in eadem inciderimus, graviora patiemur; et hoc decenter. Qui enim neque supplicio factus est melior, ut insensibilis de reliquo et contemptor, ad maius ducetur tormentum. Si autem hic non omnes pro peccatis torquentur55, non confidamus. Nihil enim nos hic pati pro peccatis, signum est maioris illic futuri supplicii. Non autem omnes egritudines sunt ex peccatis, sed plures. Quedam enim et a56 pigritia fiunt, quedam propter probationem, sicut in Iob. Sed propter quid paralytico huic Christus de peccatis mentionem facit? Quidam huic paralytico detrahentes, dicunt eum Christi fuisse accusatorem, et propter hoc hec audisse. Quid igitur dicent de paralytico qui est apud Mattheum? etenim et illi dictum est o : « Dimittuntur tibi peccata tua ». Neque etiam Christus hunc incusat57 de preteritis, sed ad futurum eum munit solum. Alios igitur curans, peccatorum non meminit : quia his paralyticis ex peccatis egritudines sunt facte, aliis autem ex infirmitate naturali. Vel per hos reliquos omnes admonet. Cum his autem et illud est dicere, quoniam multam vidit inesse anime huius patientiam, et ut valentem admonitionem suscipere58* eum admonet. Tribuit autem signum |pecia 12| 59 ei proprie deitatis : dicendo enim non amplius pecces, ostendit se scire omnia que ab eo facta erant delicta.W
o Mt. 9, 2.
W ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
51 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
52 Animam] anima La88
53 Egrotantem] egrotante La88
54 Facimus] facit La88
55 Torquentur] torquuntur La88
56 A] om. La88
57 Incusat] incusavit La88
58 admonitionem suscipere] inv. Ed1953
59 -cipere eum ... signum] + « xii pecia » marg. Li449 ( 52vb )
marg.| {CIO5d2.5} AUGUSTINUS. 60* − Nunc autem ille, posteaquam vidit Iesum et cognovit eum auctorem salutis sue, non fuit piger in evangelizando quem viderat. X p
Unde sequitur :
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 12.1-4, CCSL 36, p. 176-177 : «Tunc ille, posteaquam uidit Iesum, et cognouit Iesum auctorem sanitatis suae, non fuit piger in evangelizando quem uiderat : Abiit, et nuntiauit Iudaeis quia Iesus esset qui eum sanum fecerat. Ille annuntiabat, et illi insaniebant; ille salutem suam praedicabat, illi salutem suam non quaerebant». [FG2018]
X ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}*
60 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,15 
Abiit ille homo et nuntiavit Iudeis quia Iesus erat qui fecit eum sanum.
marg.| {CIO5d2.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.37} . − Non ita insensibilis erat ut post tantum beneficium et admonitionem maligna mente hoc dicat. Si enim detrahere vellet, sanitatem tacens, transgressionem dixisset sed hoc non fecit. Non enim dixit quoniam Iesus est qui dixitq « Tolle grabatum tuum » quod videbatur Iudeis crimen esse sed dixit : Quoniam Iesus est   qui me   sanum fecit .Y
q Io. 5, 11.
Y ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}*
marg.| {CIO5d2.7} AUGUSTINUS. 61* − [a] Sic igitur ille annuntiabat, et illi insaniebant.
[b] Unde sequitur :
61 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,16 
Propterea persequebantur Iudei Iesum quia hoc faciebat in sabbato.
marg.| Manifestum enim opus corporale factum erat ante oculos Iudeorum, non sanitas corporis, sed deportatio grabati, que non videbatur ita necessaria quemadmodum sanitas. Aperte ergo dicit Dominus, sacramentum sabbati, et signum observandi unius diei ad tempus datum esse Iudeis; impletionem vero ipsam sacramenti in illo venisse, cum sequitur :
Numérotation du verset Io. 5,17 
Iesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur et ego operor.
marg.| Quasi dicat [f] nolite putare quia sabbato ita requievit Pater meus ut ex62 illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur sine labore, operor et ego. [c] Sed ideo dictum est, Deum requievisse, quia iam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret post bona opera quieturos. [e] Et sicut Deus postquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et perfecit omnia opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccato perdidisti et [d] nisi cum bona fueris operatus.Z r
r ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 12.4-5, CCSL 36, p. 177 : «Ille annuntiabat, et illi insaniebant; ille salutem suam praedicabat, illi salutem suam non quaerebant». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 13.1-12, CCSL 36, p. 177 : «Persequebantur Iudaei Dominum Iesum, quia haec faciebat in sabbato. Quid ergo Dominus modo respondit Iudaeis, audiamus. De sanis factis hominibus sabbato, dixi quid soleat respondere, quia iumenta sua non contemnebant sabbato, uel liberando uel alendo. De portato grabato quid respondit? Manifestum opus corporale factum erat ante oculos Iudaeorum : non sanitas corporis, sed operatio corporis; quae non uidebatur ita necessaria, quemadmodum sanitas. Aperte ergo Dominus dicat sacramentum sabbati, et signum obseruandi unius diei ad tempus datum esse Iudaeis; impletionem uero ipsam sacramenti in illo uenisse. Pater meus, inquit, usque modo operatur, et ego operor. Misit in eos magnum tumultum; aduentu Domini turbatur aqua, sed qui turbat, latet. Tamen sanandus est turbata aqua aeger unus magnus, passo Domino totus mundus».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 20, § 2.19-49, CCSL 36, p. 203-204 : «[c] Sed ideo dictum est Deum requieuisse, quia iam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem uero propterea appellauit scriptura, ut nos admoneret post bona opera requieturos. Sic enim scriptum habemus in Genesi : Et fecit Deus omnia bona uaide, et requieuit Deus die septimo, ut tu homo cum adtendis ipsum Deum post bona opera requieuisse, non tibi speres requiem, [d] nisi cum bona fueris operatus. [e] et quemadmodum Deus postea quam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam sexto die, et in illo perfecit omnia opera sua bona ualde, requieuit septimo die, sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccando perdidisti. [...] [f] Nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requieuit Pater meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur, operor et ego». [FG2018] [MM2018]
Z ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
62 Ex] in La88
marg.| {CIO5d2.8} AUGUSTINUS. Quarto super Genesim ad litteram. 63* − Dici64 ergo probabiliter potest observandum65* sabbatum Iudeis fuisse preceptum in umbra futuri, que spiritualem requiem figuraret66* quam Deus, exemplo quietis sue, fidelibus bona opera facientibus, arcana significatione pollicebatur.AA s
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, lib. 4, § 11, CSEL 28/1, p. 107.18 sqq. : «et dici quidem probabiliter potest obseruandum sabbatum iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritalem requiem figuraret, quam deus exemplo huius quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur». [MM2020]
AA ¶Codd. : La88 Li449 Ed1657 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
63 .III. … litteram] Super Genesim Ed1953
64 Dici] Dicit Li449
65 observandum] ad servandum Ed1953
66 figuraret La88 Ed1657 ] fugaret cacogr. Li449 , significaret Ed1953
marg.| {CIO5d2.9} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 67 − Erit enim sabbatum huius seculi cum transierint sex etates, quasi sex dies seculi. Tunc enim ventura est requies que promittitur68 sanctis.AB t
t ¶Fons : <revera> Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 125, PL 38, 692.12-27  : «Sed in illo sabbato, ubi requiescere dictum est deum ab omnibus operibus suis, in requie dei requies nostra significata est : quia erit sabbatum huius saeculi, cum transierint sex aetates. quasi sex dies saeculi transeunt. unus dies ad adam usque ad Noe transiit; alius a diluuio usque ad Abraham transiit; tertius ab Abraham usque ad dauid transiit; quartus a dauid usque ad transmigrationem babyloniae transiit; quintus a transmigratione babyloniae usque ad aduentum domini nostri iesu christi. modo sextus dies agitur. in sexta aetate, in sexto die sumus. ergo reformemur ad imaginem dei, quia sexto die factus est homo ad imaginem dei. quod ibi fecit formatio, hoc in nobis reformatio : et quod ibi fecit creatio, hoc in nobis recreatio. Post istum diem in quo modo sumus, post istam aetatem, uentura est requies quae promittitur sanctis, quae praefigurabatur in illis diebus». [FG2018]*
AB ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {FG2018}* {MM2024}
67 Super Iohannem] sic La88 Li449 Ed1953, om. Mt366 (ut videtur)
68 promittitur] promittit Li449
marg.| {CIO5d2.10} AUGUSTINUS. Quarto super Genesim ad litteram. 69* − Cuius etiam quietis ipse Dominus Christus70* mysterium sua sepultura confirmavit : ipso quippe die sabbati requievit in sepulcro, postquam sexto die consummavit opera sua, quando aitu : « Consummatum est ». Quid ergo mirum si Deus istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, volens etiam hoc modo prenuntiare, ab operibus suis in uno die requievit, deinceps operaturus ordinem seculorum? Potest enim 71* intelligi, Deum requievisse a condendis generibus creature, quia ultra iam non condidit aliqua genera72* nova. Deinceps autem usque nunc et ultra operatur eorumdem generum administrationem, que tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia eius a celi et terre omniumque rerum quas condiderat gubernatione cessaret; alioquin continuo dilaberentur. Creatoris namque potentia causa subsistendi est73* omni creature, que ab eis que creata sunt regendis si aliquando cessaret, simul et illorum74* cessaret species, omnisque natura concideret. Neque enim sicut structuram edium cum fabricaverit quis abscedit, atque illo cessante stat opus eius; ita mundus vel75* ictu oculi stare potest, si ei Deus regimen suum subtraxerit. Proinde quidem 76* Dominus ait Pater meus usque modo operatur , continuationem quamdam operis eius, qua77* universam creaturam continet atque administrat, ostendit. Aliter enim posset intelligi si diceret  ‘et nunc operatur’ ubi non esset necesse ut operis continuationem acciperemus. Aliter autem cogit intelligi, cum ait   usque nunc , ex illo scilicet quo cuncta cum conderet operatus est.AC v
u Io. 19, 30.
v ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, lib. 4, § 11-12, CSEL 28/1, p. 107.18-109.1 sqq. : «cuius quietis et dominus iesus christus, qui nonnisi quando uoluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmauit. ipso quippe die sabbati requieuit in sepulcro eum que totum diem habuit sanctae cuiusdam uacationis, posteaquam sexto die, id est parasceue, quam dicunt sextam sabbati, consummauit omnia opera sua, cum de illo quae scripta sunt in ipso crucis patibulo conplerentur. nam et hoc uerbo usus est quando ait : consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum. quid ergo mirum, si deus istum diem, quo erat christus in sepultura quieturus, uolens etiam hoc modo praenuntiare ab operibus suis in uno die requieuit, deinceps operaturus ordinem saeculorum, ut et illud uerum diceretur : pater meus usque nunc operatur? potest etiam intellegi deum requieuisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genera noua, deinceps autem usque nunc et ultra operari eorundem generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia eius a caeli et terrae omnium que rerum quas condiderat gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur. creatoris namque potentia et omnipotentis atque omnitenentis uirtus causa subsistendi est omni creaturae : quae uirtus ab eis, quae creata sunt, regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species omnis que natura concideret. neque enim, sicut structor aedium, cum fabricauerit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius, ita mundus uel ictu oculi stare poterit, si ei deus regimen sui subtraxerit. proinde et quod dominus ait : pater meus usque modo operatur, continuationem quandam operis eius, qua uniuersam creaturam continet atque administrat, ostendit. aliter enim posset intellegi, si diceret : et nunc operatur, ubi non esset necesse, ut operis continuationem acciperemus, aliter autem cogit intellegi, cum ait : usque nunc, ex illo scilicet, quo cuncta cum conderet operatus est». [MM2021]
AC ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2021}
69 .III. … litteram] Super Genesim Ed1953
70 Christus] Iesus Ed1953
71 enim ] etiam Ed1953
72 genera] genere Ed1953
73 causa subsistendi est] causa est abstinendi Ed1953
74 illorum] eorum Ed1953
75 vel] vix Ed1953
76 quidem] quod Ed1953
77 qua ] que Ed1953
marg.| {CIO5d2.11} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 78 − Ergo tamquam diceret Iudeis : quid exspectatis ut non operer sabbato? Sabbati dies vobis ad significationem meam preceptus est. Opera Dei attenditis, per me facta sunt omnia. Operatus est Pater lucem sed dixit ut fieret. Si dixit : Verbo operatus est et Verbum eius ego sum. Pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum79, et usque nunc operatur cum regit mundum : ergo et per me fecit cum fecit, et per me regit cum regit.AD w
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 15.17-27, CCSL 36, p. 178 : «Ergo tamquam diceret Iudaeis : Quid exspectatis ut non operer sabbato? Sabbati dies uobis ad significationem meam praeceptus est. Opera Dei adtenditis; ego ibi eram cum fierent, per me facta sunt omnia, ego noui : Pater meus usque modo operator. Operatus est Pater lucem; sed dixit ut fieret lux; si dixit, Verbo operatus est; Verbum eius ego eram, ego sum; per me factus est mundus in illis operibus, per me regitur mundus in istis operibus. Pater meus et tunc operatus est cum fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum; ergo et per me fecit cum fecit, et per me regit cum regit». [FG2018]
AD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
78 Super La88 Li449] In Ed1953
79 Mundum] mundus ante corr. La88
marg.| {CIO5d2.12} CHRYSOSTOMUS. {hom.37} . − Et quidem Christus, cum80 discipulos excusare oportebat, David conservum eorum in medium ferebat; quando vero de seipso erat accusatio, ad Patrem refugit. Considerandum etiam, quod neque ut homo solum excusat, sed neque ut Deus solum, sed quandoque hoc81, quandoque illo modo. Volebat enim utrumque credi, et condescensionis dispensationem et deitatis dignitatem. Unde hic equalitatem sui ad Patrem ostendit, et in dicendo eum Patrem singulariter (dicit enim Pater meus ) et in agendo eadem illi (dicit enim   et ego operor ).
Unde sequitur :
80 Cum] om. La88
81 Quandoque hoc] quando La88
Numérotation du verset Io. 5,18 
Propterea ergo magis querebant eum Iudei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum.AE
AE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d2.13} AUGUSTINUS. 82 − Non quomodocumque83, sed quid84*?
82 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
83 quomodocumque La88 Ed1953 ] quocumque Li449
84 quid La88 Li449 ] quia Ed1953
Equalem se faciens Deo85*.
85 faciens La88 Li449 T46 ] fecit Ed1953
marg.| Nam omnes dicimus Deo : « Pater noster, qui es in celis »86 x . Legimus et Iudeos dixissey : « Cum tu sis Pater noster ». Ergo non hinc87* irascebantur quia Patrem suum dicebat Deum, sed quod longe alio modo quam homines.AF z
x Mt. 6, 9.
y Is. 63, 16.
z ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 16.4-8, CCSL 36, p. 178 : «Non quomodocumque, sed quid?   Aequalem se faciens Deo . Nam omnes dicimus Deo : Pater noster qui es in caelis; legimus et Iudaeos dixisse : Cum tu sis pater noster. Ergo non hinc irascebantur, quia patrem suum dicebat Deum, sed quod longe alio modo quam homines». [FG2018]
AF ¶Codd. : La88 (173rb) Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
86 es – in celis La88 Ed1953 ] inv. Li449
87 Hinc La88 Li449] hic Ed1953
marg.| {CIO5d2.14} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Dicendo enim Pater meus usque modo operatur, et ego operor; quod ei esset equalis voluit intelligi; consequens esse ostendens ut quoniam Pater88 operatur, et Filius operetur, quia Pater sine Filio non operatur.AG aa
aa ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 4, c. 10, § 14, CSEL 43, p. 409.10-14 : «Ibi exarserunt, non quia patrem suum diceret deum, sed quod ei aequalis uellet intellegi dicendo : Pater meus usque modo operatur, et ego operor, consequens esse ostendens, ut, quoniam Pater operatur, et filius operetur, quia Pater sine filio non operatur». [FG2015]
AG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
88 Pater] + marg. La88
marg.| {CIO5d2.15} CHRYSOSTOMUS. {hom.37} . − Si vero non naturalis esset Filius, nec eiusdem substantie, hec excusatio maior accusatione esset. Non enim prefectus regalem legem transgrediens poterit effugere, si accusatus se excuset dicens, quoniam et rex solvit legem. Sed quia par est dignitas Filii ad Patrem, propterea perfecta excusatio est. Sicut igitur Pater operans sabbato, absolutus est a crimine, ita et Filius.AH
AH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d2.16} AUGUSTINUS. 89 − Ecce intelligunt Iudei quod non intelligunt Ariani. Ariani quippe inequalem dicunt Filium Patri, et inde heresis pulsat Ecclesiam.AI ab
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 16.4-8, CCSL 36, p. 178 : «Ecce intellegunt Iudaei quod non intellegunt Ariani. Ariani quippe inaequalem Patri Filium dicunt, et inde haeresis est pulsa de ecclesia». [FG2018]
AI ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
89 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO5d2.17} CHRYSOSTOMUS. 90* {hom.37} . − Qui vero nolunt cum bona mente hoc suscipere, dicunt quod Christus non fecit se91 equalem Deo, sed Iudei hoc suspicabantur; sed ad hoc per ea que supra92 dicta sunt superveniamus. Manifestum enim est93 quod94 Iudei persequebantur Christum, et quod solvebat sabbatum, et quod dicebat Patrem suum Deum. Unde et quod consequenter additur95 equalem se faciens Deo, adheret premissis in veritate.AJ
AJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
90 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
91 se] om. La88
92 supra] om. La88
93 enim est] est enim La88
94 quod] quoniam La88
95 additur] adiungitur La88
marg.| {CIO5d2.18} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 96* − Expositio enim est evangeliste causam demonstrantis cur Dominum Iudei interficere97 vellent.AK ac
ac ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 15.8 sqq. : «Expositio potius haec euangelistae est, causam demonstrantis cur Dominum interficere Iudaei uellent». [MM2020]
AK ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
96 .VII.] om. Ed1953
97 Iudei interficere] interficere Iudei La88
marg.| {CIO5d2.19} CHRYSOSTOMUS. {hom.37} . − Et iterum, si ipse hoc ipsum volebat astruere, sed Iudei hoc inaniter suspicabantur; non dimisisset Dominus eorum mentem in errore, sed correxisset : neque enim Evangelista hoc tacuisset; sicut supra de eo quod dictum estad : «  Solvite templum hoc  ».AL
ad Io. 2 19.
AL ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d2.20} AUGUSTINUS. 98 − Non tamen Iudei intellexerunt Christum esse Filium Dei; sed intellexerunt in verbis Christi, quia talis commendaretur Filius Dei quod equalis esset Deo. Quia ergo nesciebant, talem tamen predicari agnoscebant; ideo dicit equalem se faciens Deo. Non autem ipse se faciebat equalem, sed ille illum genuerat equalem.AM ae
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 17, § 16.12-18, CCSL 36, p. 178 : «Non eum intellexerunt esse Christum, nec eum intellexerunt Filium Dei, sed tamen intellexerunt in illis uerbis, quia talis commendaretur Filius Dei, qui aequalis esset Deo. Quis erat nesciebant; talem tamen praedicari agnoscebant, quia patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Non erat ergo aequalis Deo? Non ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem». [FG2018]
AM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
98 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,
distinctio 3 
marg.| {CIO5d3.1} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 99* − [b] Ad violati sabbati obiectum sibi reatum dixerataf : Pater meus usque modo operatur et ego operor , ut usurpasse hoc ex auctoritate100 intelligeretur exempli; significans tamen hoc quod ipse ageret, Patris opus esse101 intelligendum, quia ipse in se operaretur operante : et rursum adversum eam invidiam, [a] quod se Deo equasset paterni nominis usurpatione, volens et nativitatem confirmare et nature virtutem profiteri, respondit. AN ag
Unde dicitur :
af Io. 5, 17.
ag ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 17.5-sqq. : «Dixerat enim superius, cum paralytico sanato uiolati sabbati reus etiam mortis iudicio constitueretur : Pater meus usque adhuc operatur et ego operor. [a] Et hinc omnis accendebatur inuidia, quod se Deo exaequasset paterni nominis usurpatione. Volens itaque et natiuitatem suam confirmare et naturae uirtutem profiteri ait : Non potest quicquam facere ab se Filius, nisi quod uiderit Patrem facientem. Exordium responsionis aduersum Iudaeorum inpium motum, per quem usque ad uoluntatem inferendae mortis exagitabantur, aptatum est. [b] Nam ad uiolati sabbati obiectum sibi reatum dixerat : Pater meus usque adhuc operatur et ego operor, ut usurpasse hoc ex auctoritate intellegeretur exempli; significans tamen hoc quod ipse ageret Patris esse opus intellegendum, quia ipse in se operaretur operante. Et rursum aduersum eam inuidiam qua se per paternum nomen Deo exaequasset haec subdidit : Amen amen dico uobis : Non potest Filius facere ab se quicquam, nisi quod uiderit Patrem facientem». [MM2020]
AN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
99 .VII.] om. Ed1953
100 Auctoritate] auctoris La88
101 Opus esse] esse opus La88
Respondit itaque Iesus, et dixit eis :
Numérotation du verset Io. 5,19 
Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
marg.| {CIO5d3.2} AUGUSTINUS. 102 − Quidam qui Christianos se haberi volunt, Ariani heretici dicentes ipsum Filium Dei qui suscepit carnem, minorem esse quam Pater est, capiunt ex his verbis causam calumnie, et respondent nobis : videtis quia Dominus Iesus cum adverteret Iudeos ex hoc moveri, quia Patri Deo equalem se faceret, talia verba subiunxit, ut se equalem non esse monstraret103 : qui enim non potest, inquiunt, a se facere104 quidquam nisi quod viderit Patrem facientem, utique minor est, non equalis. Sed si Deus erat Verbum, et est Deus maior et Deus minor, duos deos colimus, non unum Deum.AO ah
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 18, § 3.6-24, § 4.6-11, CCSL 36, p. 181 : «[§ 3] Quidam tamen, qui christianos se haberi uolunt, non tacent, et quodammodo ex his uerbis concipiunt quaedam dicenda contra nos, quae contemnenda non sunt, et propter ipsos et propter nos. Ariani quippe haeretici dicentes, non per carnem, sed ante carnem, Filium ipsum qui suscepit carnem, minorem esse quam Pater est, et non esse eiusdem substantiae cuius Pater est, capiunt ex his uerbis ansam calumniae, et respondent nobis : Videtis quia Dominus Iesus, cum animaduerteret Iudaeos ex hoc moueri, quod Patri Deo aequalem se faceret, talia uerba subiunxit, ut se aequalem non esse monstraret. Mouebat enim Iudaeos, aiunt, aduersus Christum, quia aequalem se faciebat Deo; et uolens eos corrigere ab hoc motu Christus, et eis demonstrare Filium non esse aequalem Patri, id est aequalem Deo, ait, quasi dicens : quid irascimini? quid indignamini? Non sum aequalis, quia non potest Filium a se facere quidquam, nisi quod uiderit Patrem facientem. Qui enim non potest, inquiunt, facere a se quidquam, nisi quod uiderit Patrem facientem, utique minor est, non aequalis. [§ 4] Et quia Verbum erat apud Deum? Et hoc, inquit, teneo. Sequere ergo, et hoc fortius tene, quia Deus erat Verbum. Et hoc, inquit, teneo; sed ille Deus maior, ille Deus minor. Iam nescio quid paganum redolet : cum christiano me loqui arbitrababar. Si est Deus maior, et est Deus minor, duos deos colimus, non unum Deum». [FG2018]
AO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
102 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
103 Monstraret] demonstraret La88
104 A se facere] facere a se La88
marg.| {CIO5d3.3} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 105* − Ne igitur exequatio illa per nomen106*, naturam nativitatis que Filii est 107* auferret eidem 108*, ait Filium ab109 se nihil110 facere posse.AP ai
ai ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 17.228 sqq. : «Ne igitur exaequatio illa per nomen naturam que Fili fidem natiuitatis auferret, ait Filium ab se facere nihil posse, nisi quod Patrem facientem uidisset».
¶Nota La leçon eidem – au lieu de fidem chez Hilaire – est peut-être due à un accident de lecture antérieur à l’antigraphe. [MM2020]
AP ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
105 .VII.] om. Ed1953
106 nomen] om. Ed1953
107 naturam nativitatisque filii est] naturamque filii fidem nativitatis Ed1953
108 fidem] restit., eidem cacogr. La88 Li449 , om. Ed1953
109 ab] a Ed1953
110 nihil] terra La88
marg.| {CIO5d3.4} AUGUSTINUS. 111 − [a] Tamquam diceret : quid scandalizati estis, quia Patrem meum dixi Deum, et quia equalem me feci Deo? Ita sum equalis, ut ille me genuerit, non ut ille a me, sed ego ab illo sim. Filio112 hoc est esse quod posse. Quia ergo substantia Filii de Patre est, ideo potentia Filii de Patre est; quia ergo Filius non est a se, ideo non potest a se. [b] Sic ergo non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem  : quia videre Filii hoc est natum esse113 de Patre; non alia visio est eius114 et alia substantia eius : totum quod est, de Patre est.AQ aj
aj ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 20, § 4.8-38, CCSL 36, p. 205 : «Tamquam diceret : Quid scandalizati [= editiones Amerbach1506 Erasmi1529 Lugduni1561 Lovanensis1586 Maur., scandalizantes : BA72 cum codd. editionis Maur.] estis, quia Patrem meum dixi Deum, et quia aequalem me facio Deo? Ita sum aequalis, ut ille me genuerit; ita sum aequalis, ut non ille a me, sed ego ab illo sim. Hoc enim intellegitur in his uerbis : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit Patrem facientem. Hoc est, quidquid Filius habet ut faciat, a Patre habet ut faciat. Quare habet a Patre ut faciat? Quia a Patre habet ut Filius sit. Quare a Patre habet ut Filius sit? Quia a Patre habet ut possit, quia a Patre habet ut sit. Filio enim hoc est esse quod posse. Homini non ita est. Ex comparatione humanae infirmitatis, longe infra iacentis, utcumque corda sustollite; et ne forte aliquis nostrum adtingat secretum, et quasi coruscatione magnae lucis horrescens, sapiat aliquid, ne insipiens remaneat; non tamen se totum sapere putet, ne superbiat, et quod sapuit amittat. Homo aliud est quod est, aliud quod potest. Aliquando enim et est homo, et non potest quod uult; aliquando autem sic est homo, ut possit quod uult; itaque aliud est esse ipsius, aliud posse ipsius. Si enim hoc esset esse ipsius, quod est posse ipsius, cum uellet posset. Deus autem cui non est alia substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed consubstantiale illi est quidquid eius est, et quidquid est quia Deus est, non alio modo est, et alio modo potest, sed esse et posse simul habet, quia uelle et facere simul habet. Quia ergo potentia Filii de Patre est, ideo et substantia Filii de Patre est; et quia substantia Filii de Patre, ideo potentia Filii de Patre est. Non alia potentia est in Filio, et alia substantia; sed ipsa est potentia quae et substantia; substantia ut sit, potentia ut possit. Ergo quia Filius de Patre est, ideo dixit : Filius non potest a se facere quidquam. Quia non est Filius a se, ideo non potest a se». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 20, § 8.18-24, CCSL 36, p. 208 : «Hoc est ergo : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit Patrem facientem; quia uidere Filii, hoc est natum esse de Patre. Non alia uisio eius et alia substantia eius; nec alia potentia eius, alia substantia eius. Totum quod est, de Patre est; totum quod potest, de Patre est; quoniam quod potest et est, hoc unum est, et de Patre totum est».[FG2018]
AQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
111 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
112 Filio] om. La88
113 Esse] est + eras. La88
114 Est eius] om. La88
marg.| {CIO5d3.5} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 115* − Ut autem maneret salutaris in Patre et Filio confessionis nostre ordo, naturam nativitatis ostendit, que potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus virium sumeret, sed de cognitione presumeret116; presumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo ut quod prius Pater faceret, id postea Filius facturus esset; sed cum ex Patre Filius natus esset117* per virtutis ac nature in se paterne conscientiam, nihil nisi quod Patrem facientem vidisset, Filium facere posse testatus est. Non enim corporalibus modis Deus videt; sed visus ei omnis in virtute nature est.AR ak
ak ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 17.24 sqq. : «Et ut maneret salutaris in Patre et Filio confessionis nostrae ordo, naturam natiuitatis ostendit, quae potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus uirium sumeret, sed de cognitione praesumeret. Praesumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo, ut aliquid prius Pater faceret ad id quod postea Filius facturus esset, sed cum natura Dei in naturam Dei substitisset, id est ex Patre Filius natus esset, per uirtutis ac naturae in se paternae conscientiam nihil ab se nisi quod Patrem facientem uidisset Filium facere posse testatus est; et cum unigenitus Deus paternae uirtutis operationibus operaretur, tantum sibi ad faciendum praesumeret, quantum in conscientia sua esset, inseparabilem a se Dei Patris, quam per legitimam natiuitatem obtinebat, posse naturam. Non enim corporalibus modis Deus uidet, sed uisus ei omnis in uirtute naturae est. Denique subiecit : Omnia enim quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter». [MM2020]
AR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
115 .VII.] om. Ed1953
116 presumeret] presumet Li449
117 natus esset] inv. Ed1953
marg.| {CIO5d3.6} AUGUSTINUS. Secundo de Trinitate. 118* − Hoc autem si propterea119 dictum acceperimus quia, in forma accepta ex creatura minor est Filius, consequens120 erit ut prior Pater super aquas ambulaverit, et cetera que Filius in carne apparens inter homines fecit, ut possit Filius ea facere. Quis autem vel delirus ista sentiat?AS al
al ¶Fons : [2] Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 2, c. 1, CCSL 50, lin.   37 : « quod si propterea dictum acceperimus quia in forma accepta ex creatura minor est filius, consequens erit ut prior pater super aquas ambulauerit aut alicuius alterius caeci nati de sputo et luto oculos aperuerit, et cetera quae filius in carne apparens inter homines fecit, ut possit ea facere qui dixit non posse filium a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. quis autem uel delirus ita sentiat? restat ergo ut haec ideo dicta sint quia incommutabilis est uita filii sicut patris, et tamen de patre est; et inseparabilis est operatio patris et filii, sed tamen ita operari filio de illo est de quo ipse est, id est de patre; et ita uidet filius patrem ut quo eum uidet hoc ipso sit filius ». [MM2022]
AS ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2022}
118 .II.] om. Ed1953
119 propterea] peccata cacogr. La88
120 consequens] conveniens Li449
marg.| {CIO5d3.7} AUGUSTINUS. Super Ioannem. − [c] Ambulatio tamen illa carnis supra mare a Patre fiebat per Filium. [b] Quando enim caro ambulabat et divinitas Filii gubernabat, Pater absens non erat, cum Filius dicatam : « Pater in me manens ipse facit opera ». [d] Cum ergo dixisset : Non potest Filius a se facere quidquam , ne forte carnalis subreperet intellectus, ut faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum, ut quomodo ille fecit arcam, iste facit121 alteram, secutus ait : Q  uecumque enim ille fecerit, hec et Filius similiter facit . Non ait : ‘Quecumque Pater facit et Filius alia similia facit’ sed   ‘Hec eadem’. Mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus Sanctus. Si unus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, unus mundus factus a Patre per Filium in Spiritu sancto. Hec ergo eadem facit. [e] Addidit122* autem   similiter ne alius123 error in animo nasceretur. [g] Videtur enim corpus hoc124 idem facere quod animus sed non similiter. [f] Animus enim imperat corpori, corpus visibile est, animus invisibilis. [h] Ut faceret aliquid servus, iubente domino fecit ; idem ab utroque factum est sed numquid similiter? Non ergo sic Pater et Filius, sed hec eadem facit et similiter facit; [i] ut intelligamus simili potentia facere Filium eadem ipsa que facit Pater. [a] Equalis est igitur 125* Patri Filius.AT an
am Io. 14, 10.
an ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 18, § 9.31, CCSL 36, p. 185 : «Hic uero addidit : haec et Filius similiter facit. Si et haec facit, et similiter facit, expergiscere, stringatur Iudaeus, credat christianus, conuincatur haereticus; aequalis est Patri Filius».
  Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 20, § 4.8-38, CCSL 36, p. 205 : «Ambulauit Filius super mare, pedes carnis fluctibus imposuit; caro ambulabat, et diuinitas gubernabat; [b] quando ergo caro ambulabat et diuinitas gubernabat, Pater absens erat? Si absens erat, quomodo ipse Filius dicit : Pater autem in me manens, ipse facit opera sua? Si ergo Pater in Filio manens, ipse facit opera sua, [c] ambulatio illa carnis supra mare, a Patre fiebat, per Filium fiebat».
[d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 20, § 9.2-21, CCSL 36, p. 208 : «Cum dixisset : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit Patrem facientem, ne forte carnalis subreperet intellectus, et auerteret mentem, et faceret sibi homo quasi duos fabros, unum magistrum, alterum discipulum quasi adtendentem ad magistrum, uerbi gratia, facientem arcam, ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram arcam secundum uisionem quam inspexit in magistro operante; sed ne tale aliquid sibi duplicaret in illa simplici diuinitate intellectus carnalis, secutus ait : Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter . Non facit Pater alia, et alia Filius similia, sed eadem similiter. Non enim ait : Quaecumque facit Pater, facit et Filius alia similia; sed : Quaecumque, inquit, Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter. Quae ille, haec et ipse; mundum Pater, mundum Filius, mundum Spiritus sanctus. Si tres dii, tres mundi; si unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus mundus factus est a Patre per Filium in Spiritu sancto. Haec ergo facit Filius, quae facit et Pater, et non dissimiliter facit; et haec facit, et similiter facit».
  Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 20, § 10.2-28, CCSL 36, p. 208-209 : «Iam dixerat : haec facit; quare [e] addidit : similiter facit? Ne alius prauus intellectus uel error in animo nasceretur. Vides enim hominis opus; animus est in nomine et corpus; [f] animus imperat corpori, sed multum interest inter corpus et animum; corpus uisibile est, animus inuisibilis; inter potentiam uirtutemque animi, et cuiusuis licet caelestis corporis multum interest. Imperat tamen animus corpori suo, et facit corpus; et quod uidetur animus facere, hoc facit et corpus. [g] Videtur ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter. Quomodo hoc idem facit, sed non similiter? Facit animus uerbum apud se, iubet linguae, et profert uerbum quod fecit animus; fecit animus, fecit et lingua; fecit dominus corporis, fecit et seruus; sed [h] ut faceret seruus, a domino accepit quod faceret, et iubente domino fecit. Hoc idem ab utroque factum est; sed numquid similiter? [...] Non ergo sic Pater et Filius; sed haec eadem facit, et similiter facit».
[i]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 2. 9-11, CCSL 36, p. 212 : «Modo autem cum dixisset se haec facere similiter quae facit Pater, ut non intellegamus alia facere Patrem, alia Filium, sed simili potentia facere Filium eadem ipsa quae Pater facit, cum Pater facit per Filium». [FG2018]*
AT ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {FG2022} {MM2022}
121 facit] faciat Ed1953
122 Addidit] Addit Ed1953
123 alius] autem Li449
124 hoc] hec La88
125 est igitur] inv. Ed1953
marg.| {CIO5d3.8} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 126* − Vel aliter. Omnia et eadem ad ostendendam nature virtutem locutus est. Est igitur natura eadem, cum eadem omnia posse nature sit. Ubi vero similiter per Filium omnia eadem fiunt, similitudo operum solitudinem operantis exclusit. Hec ergo 127* est vere128* fidei nostre intelligentia quia sub una hac significatione testantur et similiter facta nativitatem et eadem facta naturam.AU ao
ao ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 18.2 sqq. : «Similiter illud ad significationem natiuitatis adiecit, omnia uero et eadem ad ostendendae naturae ueritatem locutus est. In his enim quae et quaecumque et eadem sunt, nec diuersitas potest esse nec reliquum. Adque ita in natura eadem est, cui eadem omnia posse naturae sit. Vbi uero similiter per Filium eadem omnia fiunt, similitudo operum solitudinem operantis exclusit, ut omnia quae Pater facit, eadem omnia similiter faciat et Filius. Haec est uerae natiuitatis intellegentia et fidei nostrae, quae ex naturae diuinae unitate unius indifferentis que diuinitatis ueritatem in Patre et Filio confitetur, absolutissimum sacramentum, ut eadem faciendo Filius similiter faciat, et similiter faciendo eadem sint ipsa quae faciat : quia sub una hac significatione testentur et similiter facta natiuitatem et eadem facta naturam». [MM2020]
AU ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020} {FG2022}
126 .VII.] om. Ed1953
127 ergo] igitur Ed1953
128 vere] + nativitatis et Ed1953
marg.| {CIO5d3.9} CHRYSOSTOMUS. 129* {hom.37} − Vel aliter totum. Quod dicitur a se ipso130* non potest Filius facere quidquam, intelligendum est quia nihil contrarium patri, nihil alienum ab eo facere potest. ideo autem non dicit quoniam nihil contrarium facit, sed quoniam non potest facere, ut hinc ostendat indissimilitudinem et certitudinem parilitatis. Non enim imbecillitatem Filii, sed multam eius virtutem ostendit hoc verbum. Sicut enim cum dicimus : impossibile est Deum peccare, non imbecillitatem eius accusamus, sed ineffabilem quamdam virtutem eius testamur; ita cum dicit Filius : non possum a meipso facere quidquam, hoc dicit, quoniam impossibile est eum facere aliquid contrarium Patri.AV
AV ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
129 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
130 se ipso] semetipso Ed1953
marg.| {CIO5d3.10} AUGUSTINUS. Contra sermonem Arianorum. − Hoc autem non deficientis est, sed in eo quod de Patre natus est, permanentis; tamque laudabile est omnipotentem131* non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset132 enim Filius facere quod non vidisset Patrem facientem, sed133* posset facere quod per illum non facit Pater. Hoc est, si posset peccare : neque nature immutabiliter bone que a Patre est genita convenire134*. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter.AW ap 
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra sermonem Arianorum, c. 14.9, CCSL 87A, p. 212.29 sqq. : «Et quod ait 'se non posse', non deficientis est, sed in eo quod de Patre natus est permanentis; tam que laudabile est omnipotentem non posse mutari, quam laudabile est quod omnipotens non potest mori. Posset enim Filius facere quod non uidisset Patrem facientem, si posset facere quod per illum non facit Pater, hoc est, si posset peccare, neque naturae immutabiliter bonae, quae a Patre genita est, conuenire. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter». [MM2020]
AW ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2021}
131 omnipotentem] omnipotens est La88
132 Posset] Potet La88
133 sed] si Ed1953
134 convenire] conveniret La88 Ed1953
marg.| {CIO5d3.11} CHRYSOSTOMUS. {hom.37} . − His autem que dicta sunt attestatur quod sequitur quecumque enim ille fecerit, hec similiter et Filius facit . si enim per seipsum Pater omnia facit, et Filius per seipsum facit, ut hoc quod dicit similiter, maneat; vides qualiter intelligentia est excelsa, humilitatis autem verba. si enim humilius producit verba quedam, non mireris : quia enim persequebantur eum excelsa audientes, et contrarium Deo esse estimabant, parum per verba remisit.AX
AX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d3.12} AUGUSTINUS. 135 − [b] Cum ergo dixisset et se eadem facere, et similiter que facit Pater, subdit :
135 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,20 
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quecumque ipse facit.
marg.| Ad hoc quod supra : D ixit nisi quod viderit Patrem facere, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei que ipse facit . Sed rursus mortalis cogitatio perturbatur. Dicet enim aliquis : seorsum facit Pater, ut possit Filius videre quod facit; velut si faber doceat filium artem suam, et demonstret136 ei quicquid facit, ut possit et ipse facere quod viderit Patrem facientem. Cum ergo Pater facit, Filius non facit, ut possit videre Filius quod Pater facit. [a] Porro si fixum atque inconcussum tenemus, quia per Filium omnia Pater facit, antequam faciat demonstrat Filio. [c] Ubi etiam demonstrat Filio Pater quod facit, nisi in ipso Filio, per quem facit? Si enim Pater exemplo faciat, et Filius attendat manus Patris quemadmodum faciat, ubi est illa inseparabilitas Trinitatis? [d] Non ergo faciendo demonstrat Pater Filio, sed demonstrando facit per Filium. Videt enim Patrem Filius demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione Patris, et visione Filii fit quod fit a Patre per Filium. [e] Sed dices : ostendo Filio meo quod volo facere, et facit ipse, atque ego per ipsum. Sed verba dicturus es Filio tuo. Sed ipse Filius est Verbum Patris. Numquid ergo per verbum loqueretur ad Verbum? An quia Filius magnum est Verbum, minora verba transitura erant inter Patrem et Filium? Et sonus aliquis, et quasi creatura quedam temporalis exitura erat ex ore Patris, et percussura aurem Filii? Remove omnia corporalia : simplicitatem vide, si simplex es. [f] Si non potes comprehendere quid sit Deus, vel hoc comprehendere quid non Deus sit137. Multum proficies, si non aliud quam est senseris de Deo138. [g] In mente tua vide quod volo dicere : in qua video memoriam et cogitationem. Demonstrat memoria tua cogitationi tue Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, converse ad se cogitationi ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione visio, et nulla verba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est; sed tamen omnia que in memoria tenes, forinsecus accepisti. Pater que demonstrat Filio, non accepit extrinsecus : intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi Pater hoc fecisset per Filium; et eam Pater demonstrando fecit, quia per Filium videntem fecit. Sic ergo demonstrans Pater Filii visionem gignit, quemadmodum Pater Filium gignit. Demonstratio quippe generat visionem, non visio demonstrationem. Quod si purius et perfectius intueri valeremus, fortasse139* inveniremus nec aliud esse Patrem140, aliud eius demonstrationem, nec aliud Filium, aliud eius visionem.AY aq
aq ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 3.8-9, CCSL 36, p. 189 : «Porro si fixum atque inconcussum tenemus quia per Filium omnia Pater facit, antequam faciat, demonstrat Filio». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 2.8-34, CCSL 36, p. 212-213 : «Modo autem cum dixisset se haec facere similiter quae facit Pater, ut non intellegamus alia facere Patrem, alia Filium, sed simili potentia facere Filium eadem ipsa quae Pater facit, cum Pater facit per Filium; secutus ait quod hodie lectum audiuimus : Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Rursus mortalis cogitatio perturbatur. Demonstrat Pater Filio quae ipse facit; ergo, ait aliquis, seorsum Pater facit, ut possit Filius uidere quod facit. Rursus occurrunt humanae cogitationi tamquam artifices duo, uelut si faber doceat filium suum artem suam, et demonstret ei quidquid facit, ut possit etiam ipse facere : Omnia, inquit, demonstrat ei quae ipse facit. Cum ergo Pater facit, Filius non facit, ut possit uidere Filius quod Pater facit? Certe omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hinc uidemus quemadmodum Pater demonstrat Filio quod facit, cum Pater nihil faciat, nisi quod per Filium facit. Quid fecit Pater? Mundum. Itane factum mundum demonstrauit Filio, ut et ipse tale ali quid faceret? Detur ergo mundus nobis quem fecit et Filius. Sed, et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et mundus per eum factus est. Si factus per eum est mundus, et omnia per ipsum facta sunt, et nihil facit Pater quod non per Filium faciat, [c] ubi demonstrat Filio Pater quod facit, nisi in ipso Filio per quem facit? Quis enim locus ubi demonstretur opus Patris Filio, quasi extra faciat et extra sedeat, et Filius adtendat manum Patris quemadmodum faciat? Vbi est illa inseparabilis Trinitas?» [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 7.19-23, CCSL 36, p. 237 : «Non enim faciendo demonstrat Filio, sed demonstrando facit per Filium. Videt enim Filius Patrem demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione Patris et uisione Filii fit quod fit a Patre per Filium». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 8.13-37, CCSL 36, p. 237-238 : «Ecce, inquis, cogito facere domum, et uolo ut per filium meum fabricetur; antequam eam ipse fabricem, ostendo filio meo quod facere uolo, et facit ipse, atque ego per ipsum, cui ostendi uoluntatem meam. Recessisti quidem a pristina similitudine, sed adhuc iaces in magna dissimilitudine. Ecce enim antequam facias domum, indicas filio tuo, et demonstras quid facere uelis, ut te demonstrante antequam facias, faciat ipse quod demonstraueris, et tu per ipsum; sed uerba dicturus es filio tuo, inter te et ipsum uerba cursura sunt [...] an quidquid uellet Pater dicere Filio, si uerbo uellet dicere, ipse Filius est Verbum Patris, numquid per uerbum loqueretur ad Verbum? an quia Filius magnum Verbum, minora uerba cursura erant inter Patrem et Filium? sonus aliquis et quasi creatura quaedam temporalis atque uolatica, exitura erat ex ore Patris, et percussura aurem Filii? numquid habet Deus corpus, ut quasi ex eius labiis hoc procedat; et habet aures corporis Verbum, in quas sonus ueniat? Remoue omnia corporalia, simplicitatem uide, si simplex es». [f]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 9.15-16, CCSL 36, p. 238 : «Nuncsi non potestis comprehendere quid sit Deus, uel hoc comprehendite quid non sit Deus; multum profeceritis, si non aliud quam est, de Deo senseritis. Nondum potes peruenire ad quid sit, perueni ad quid non sit». [g]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 11.1-61, CCSL 36, p. 240-241 : Ecce in mente tua uideo aliqua duo, memoriam tuam et cogitationem tuam, id est quasi aciem quamdam et obtutum animae tuae. Vides aliquid, et per oculos percipis, et commendas memoriae; ibi est intus quod memoriae commendasti, in abdito reconditum quasi in horreo, quasi in thesauro, quasi in secretario quodam et penetrali interiore. Cogitas aliunde, intentio tua alibi est; illud quod uidisti in memoria tua est, et non uidetur a te, quia cogitatio tua in aliud intenditur. [...] Demonstrauit ergo memoria tua cogitationi tuae Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conuersae ad se intentioni cogitationis ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione uisio; et nulla uerba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est : nec innuisti, nec scripsisti, nec sonuisti; et tamen cogitatio uidit quod memoria demonstrauit. Eiusdem autem substantiae est, et quae demonstrauit, et cui demonstrauit. [...] Vidisti enim Carthaginem cum esses Carthagini, accepit speciem per oculos anima tua; haec species recondita est in memoria tua, et seruasti aliquid intus homo apud Carthaginem constitutus, quod posses apud te uidere etiam cum ibi non esses. Haec omnia forinsecus accepisti. Pater quae demonstrat Filio, non accipit extrinsecus; intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi hoc Pater fecisset per Filium. Creatura omnis a Deo facta est; antequam fieret non erat. Non ergo facta uisa est et retenta memoriter, ut eam Pater Filio tamquam memoria cogitationi monstraret; sed faciendam Pater monstrauit, faciendam Filius uidit, et eam Pater demonstrando fecit, quia per Filium uidentem fecit. Et ideo mouere non debet, quia dictum est; nisi quod uiderit Patrem facientem; non dictum est, demonstrantem. Per hoc enim significatum est, id esse Patri facere, quod est demonstrare, ut ex hoc intellegatur per Filium uidentem omnia facere. Nec illa demonstratio, nec illa uisio temporalis est. Quia enim per Filium fiunt omnia tempora, non utique aliquo tempore possent ei demonstrari facienda. Sic autem demonstratio Patris Filii uisionem gignit, quemadmodum Pater Filium gignit. Demonstratio quippe generat uisionem, non uisio demonstrationem. Quod si purius et perfectius intueri ualeremus, fortasse inueniremus nec aliud esse Patrem, aliud eius demonstrationem, nec aliud Filium, aliud eius uisionem». [FG2018] MM2018]
AY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
136 Demonstrat] demonstrat La88
137 Deus sit] sit deus La88
138 Senseris de Deo] de deo senseris La88
139 fortasse La88 ] fortassis Ed1953
140 Patrem] omnis + eras. La88
marg.| {CIO5d3.13} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 141* − [b] Non igitur per ignorationem credendus est unigenitus Deus doctrina demonstrationis eguisse. [a] Demonstratio142 enim operum nihil aliud hic nobis preterquam nativitatis fidem ingerit ut subsistentem Filium ex subsistente Deo Patre credamus.AZ ar
ar ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , .De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 19.7-9 sqq. : «[a] Anne demonstratio operum aliud hic nobis praeterquam natiuitatis fidem ingerit, ut subsistentem Filium ex subsistente Deo Patre credamus? [b] Nisi forte per ignorationem credendus est unigenitus Deus doctrina demonstrationis eguisse! Sed temeritas inpiae huius existimationis non admittitur. Non enim doceri eget, qui quidquid docendus sit sciat. Nam postea quam ait : Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit, ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam, ut scilicet et Pater nobis in confessione esset et Filius, et ne qua hic ignoratio in Filio posset intellegi, cui Pater opera omnia quae ipse faceret monstraret, continuo ait : et maiora horum opera demonstrabit ei, ut uos admiremini». [MM2020]
AZ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
141 .VII.] om. Ed1953
142 Demonstratio] demonstratione La88
marg.| {CIO5d3.14} AUGUSTINUS. 143 − Videre enim Patrem hoc est illi esse Filium. Sic ergo demonstrat Pater omnia que facit Filio, ut a Patre videat omnia Filius. Videndo enim natus est, et ab eo est illi videre a quo est illi esse, et natum esse et permanere.BA as
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 4.16-28, CCSL 36, p. 214 : «Numquam fuit Filius non uidens, et postea factus est uidens; sed uidere Patrem, hoc illi est esse Filium. Nos enim auertendo ad peccatum, amittimus illuminationem, et conuertendo nos ad Deum, percipimus illuminationem. Aliud est enim lumen quo illuminamur, aliud nos qui illuminamur. Lumen autem ipsum quo illuminamur, nec auertitur a se, nec perdit lucem, quia lux est. Sic ergo demonstrat Pater rem quam facit Filio, ut in Patre uideat omnia Filius, et in Patre sit omnia Filius. Videndo enim natus est, et nascendo uidet. eSed non aliquando non erat natus, et postea natus est, sicut non aliquando non uidit, et postea uidit; sed in eo quod est illi uidere, in eo est illi esse, in eo est illi non mutari, in eo est illi sine initio et sine fine persistere». [FG2018]
BA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
143 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO5d3.15} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 144* − Neque autem incircumspectum se celestis sermo egit, ne forte diverse nature significatio sub occasione dicti ambigui subreperet145. Demonstrata enim potius opera Patris esse ait Domino, quam ad operationem eorum naturam virtutis adiectam, ut demonstratio ipsa nativitas esse doceretur, cui per dilectionem Patris operum paternorum, que per eum effici vellet, esset cognata cognitio.BB at
at ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , .De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 19.31 sqq. : «Neque enim non circumspectum se caelestis sermo egit, ne forte diuersae naturae significatio sub occasione dicti ambigui subreperet. Demonstrata enim ei potius opera Patris esse ait, quam ad operationem eorum naturam uirtutis adiectam : ut demonstratio ipsa natiuitatis esse substantia doceretur, cui per dilectionem Patris operum paternorum quae per eum effici uellet esset connata cognitio». [MM2020]
BB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
144 .VII.] om. Ed1953
145 Subreperet] subriperet La88
marg.| {CIO5d3.16} AUGUSTINUS. 146 − [b] Sed ecce quem diximus Patri coeternum, videntem Patrem, et videndo existentem, rursus nobis tempora nominat.
Nam sequitur :
146 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et maiora his demonstrabit ei opera.
marg.| [a] Si autem demonstrabit , hoc est demonstraturus est, nondum demonstravit; et tunc Filio demonstraturus est quando et istis.
Sequitur enim :
Ut vos miremini.
marg.| Et hoc difficile est videre, quomodo tamquam temporaliter Filio coeterno aliquando monstret eternus Pater omnia scienti que sunt apud Patrem. Que sint autem illa maiora, facile est intelligere ex hoc quod subditur :
Numérotation du verset Io. 5,21 
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.
marg.| Maiora enim opera sunt mortuos suscitare, quam languidos sanare. [c] Sed qui paulo ante loquebatur ut Deus, cepit loqui ut homo. [j] Demonstrabit enim quasi temporaliter homini facto in tempore opera maiora, id est resurrectionem corporum. [h] Corpora enim resurgent per dispensationem humanam [g] sed anime resurgent per substantiam Dei. [f] Participatione enim Dei fit anima beata, non participatione beate147 anime. [e] Quomodo enim anima, que inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, vivere facit, sic eamdem animam non facit beate vivere, nisi quod ipsa anima superius est, scilicet Deus. [i] Unde et prius dictum est quod :   Pater diligit Filium, et demonstrat ei que ipse facit . Demonstrat enim Pater Filio ut148 anime suscitentur, quia per Patrem et Filium suscitantur, nec possunt vivere nisi earum vita sit Deus. [d] Vel nobis Pater demonstraturus est, non illi. Propterea subiungit : U  t vos miremini in quo exposuit quid voluit dicere : E  t maiora his demonstrabit ei opera . Sed quare non dixit : demonstrabit vobis, sed Filio? Quia et nos membra sumus Filii, et ipse discit quodammodo in membris suis, quomodo et149 patitur150 in nobis. Sicut enim151 dixitau : « Quod uni ex minimis meis dedistis152, mihi dedistis », ita si interrogetur a nobis : quando eris discens, cum tu doceas omnia? respondet : cum unus ex minimis meis discit, ego disco.BC av
au Mt. 25, 40.
av ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 4.14-5.4, CCSL 36, p. 189-190 : «Si enim   demonstrabit , hoc est, demonstraturus est, nondum demonstrauit, et filio tunc demonstraturus est, quando et istis; sequitur enim :   ut uos miremini . et hoc difficile est uidere, quomodo tamquam temporaliter filio coaeterno aliqua demonstrat aeternus pater, omnia scienti quae sunt apud patrem., quae sunt tamen illa maiora? hoc enim forte facile est intellegere.   sicut enim pater , inquit,   suscitat mortuos, et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat . maiora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 5.19-22, CCSL 36, p. 215 : «Ecce quem dixeramus Patri coaeternum, nihil in illo uariari per tempus, nihil moueri per spatia uel momentorum uel locorum, manere semper cum Patre uidentem, uidentem Patrem et uidendo exsistentem, rursus nobis tempora nominans, demonstrabit ei, inquit, his maiora».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 7.1-17, CCSL 36, p. 216 : «Descendit enim ad nos, [c] et qui paulo ante loquebatur ut deus, coepit loqui ut homo. ipse est tamen homo qui deus, quia deus factus est homo; sed factus quod non erat, non amittens quod erat? ergo accessit homo deo, ut esset homo qui erat deus; non ut iam homo esset, et non esset deus. audiamus ergo eum et fratrem, qui audiebamus conditorem : conditorem, quia uerbum in principio; fratrem, quia natum ex uirgine maria; conditorem ante Abraham, ante adam, ante terram, ante caelum, ante omnia corporalia et spiritalia; fratrem autem ex semine Abrahae, ex tribu iuda, ex uirgine israelitica. si ergo nouimus hunc, qui nobis loquitur, et deum et hominem, intellegamus uerba dei et hominis; aliquando enim talia nobis dicit quae pertineant ad maiestatem, aliquando quae pertineant ad humilitatem. ipse enim excelsus, qui humilis ut nos humiles faciat excelsos. quid ergo ait? demonstrabit mihi pater his maiora, ut uos miremini. [d] ergo nobis est demonstraturus, non illi . Cum ergo nobis sit demonstraturus Pater, propterea dixit :   ut uos miremini. Exposuit enim quod uoluit dicere : Demonstrabit mihi Pater. Quare non dixit : Demonstrabit uobis Pater; sed : Demonstrabit Filio? Quia et nos membra sumus Filii; et nos membra tamquam quod discimus, ipse discit quodammodo in membris suis. Quomodo discit in nobis? Quomodo patitur in nobis [...] Qui ergo dixit : Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis, et nunc interrogetur a nobis, et dicamus illi : Domine, quando eris discens, cum tu doceas omnia? Statim enim nobis in fide nostra respondet : Cum unus ex minimis meis discit, ego disco».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 5.35-46, CCSL 36, p. 235 : «Beatitudinem tamen eius qua fit beata ipsa anima, non fieri nisi participatione illius uitae semper uiuae, incommutabilis, aeternae que substantiae, quae deus est; ut [e] quomodo anima quae inferior deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, facit uiuere; sic eamdem animam non faciat beate uiuere, nisi quod ipsa anima est superius. superior enim anima quam corpus, et superior quam anima deus. praestat aliquid inferiori, praestatur illi a superiore. seruiat domino suo, ne conculcetur a seruo suo. haec est, fratres mei, religio christiana, quae praedicatur per totum mundum, horrentibus inimicis et ubi uincuntur, murmurantibus, ubi praeualent, saeuientibus. haec est religio christiana, ut colatur unus deus, non multi dii; quia non facit animam beatam nisi unus deus. [f] Participatione dei fit beata. non participatione sanctae animae fit beata infirma anima, nec participatione angeli fit beata sancta anima; sed si quaerit beata esse infirma anima, quaerat unde beata sit sancta anima».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 6.46-49, CCSL 36, p. 236 : «[g] Iam dixi animae per quid resurgant, per ipsam substantiam dei; [h] corpora per quid resurgant, per dispensationem humanam domini nostri iesu christi». [i]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 7.13-17, CCSL 36, p. 237 : «  Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Demonstrat Pater Filio ut animae suscitentur, quia per Patrem et Filium animae suscitantur, nec possunt uiuere animae, nisi earum uita sit Deus». [j]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 12.11-16, CCSL 36, p. 241-242 : «  Demonstrabit , quasi temporaliter; ergo quasi homini facto in tempore, quia uerbum deus non est factus, per quem omnia facta sunt tempora; sed homo factus christus in tempore. apparet quo consule, quo die conceptum de spiritu sancto uirgo maria peperit christum; ergo homo factus est in tempore, per quem deum facta sunt tempora. ideo tamquam in tempore demonstrabit ei opera maiora, id est resurrectionem corporum, ut uos miremini factam per filium resurrectionem corporum». [FG2018]
BC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
147 Beate] sancte La88
148 Ut] ipse + La88
149 Et] Pater + eras. La88
150 Patitur] + marg.
151 Enim] om. La88
152 Mihi dedistis] + marg. La88
Numérotation du verset Io. 5,
distinctio 4 
marg.| {CIO5d4.1} AUGUSTINUS. 153 − [b] Quia dixerat quod maiora his opera Pater demonstraturus est Filio. Que sint maiora prosequitur et dicit : S icut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. P lane maiora sunt ista : valde154 enim plus est ut resurgat mortuus quam ut convalescat egrotus. [c] Non autem sic hoc intelligamus ut alios a Patre suscitari, alios a Filio estimemus; sed eosdem quos Pater suscitat et vivificat, ipsos et Filius suscitat et vivificat. Et ne quis diceret : suscitat Pater mortuos per Filium, ille tamquam potens, iste tamquam ex aliena potestate, tamquam minister facit aliquid; potestatem Filii signavit dicens   Filius quos vult vivificat. [a] Tenete hic non solum potestatem Filii, verum etiam et155 voluntatem. eadem enim Patris et Filii potestas est, et voluntas. [d] Non enim vult Pater aliud quam Filius sed sicut illis una substantia, sic una voluntas est.BD aw
aw ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 5.14-20, CCSL 36, p. 190 : «Tenete hic ergo non solum potestatem Filii, uerum etiam uoluntatem. Et Filius quos uult uiuificat, et Pater quos uult uiuificat, et ipsos Filius quos et Pater; ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et uoluntas». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 5.14-20, CCSL 36, p. 215 : «Quod uidistis hominem factum sanum, cuius languor durauerat usque ad triginta et octo annos, his maiora Pater demonstraturus est Filio. Quae sunt maiora? Sequitur, et dicit : Sicut enim Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius quos uult uiuificat. Plane maiora sunt ista. Valde enim plus est ut resurgat mortuus, quam ut conualescat aegrotus; maiora sunt ista».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 10.14-28, CCSL 36, p. 217-218 : «[c] Non ergo sic intellegamus : Sicut Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius quos uult uiuificat, ut alios a Patre resuscitari et uiuificari, alios a Filio existimemus; sed eosdem quos Pater suscitat et uiuificat, ipsos et Filius suscitat et uiuificat, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et ut ostenderet habere se quamuis a Patre datam, tamen parem potestatem, ideo ait : Sic et Filius quos uult uiuificat, ut ostenderet ibi uoluntatem suam; et ne quis diceret : Suscitat Pater mortuos per Filium, sed ille tamquam potens, tamquam potestatem habens, iste tamquam ex aliena potestate, tamquam minister facit aliquid, sicut angelus; potestatem significant ubi ait : Sic et Filius quos uult uiuificat. [d] Non enim uult Pater aliud quam Filius; sed sicut illis una substantia, sic et una uoluntas est». [FG2018]
BD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
153 Augustinus] Glossa La88 , + In Ioannem Ed1953
154 Valde] unde La88
155 Et] om. La88
marg.| {CIO5d4.2} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 156* − Velle quidem nature libertas est que, ad perfecte virtutis beatitudinem, cum arbitrii voluntate, in libertate subsistat.BE ax
ax ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 19.42 sqq. : «Demonstrata enim ei potius opera Patris esse ait, quam ad operationem eorum naturam uirtutis adiectam : ut demonstratio ipsa natiuitatis esse substantia doceretur, cui per dilectionem Patris operum paternorum quae per eum effici uellet esset connata cognitio. Porro autem, ne per demonstrationis professionem ignorantis in eo naturae diuersitas crederetur, ea ipsa quae profitetur demonstranda non nescit. Vsque adeo non de exempli auctoritate gesturus est, ut uiuificet quos uelit. Velle enim naturae libertas est, quae ad perfectae uirtutis beatitudinem cum arbitrii uoluntate subsistat». [MM2020]
BE ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
156 .VII.] om. Ed1953
marg.| {CIO5d4.3} AUGUSTINUS. 157 − [a] Sed qui sunt isti mortui, quos vivificat Pater et Filius? Vult nobis insinuare resurrectionem mortuorum quam omnes exspectamus, non illam quam quidam habuerunt, ut ceteri crederent. Resurrexit enim Lazarus moriturus. Cum ergo dixisset : S icut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, ne intelligeremus illam mortuorum resurrectionem quam fecit ad miraculum, non ad vitam eternam, secutus ait :   Neque enim Pater iudicat quemquam etc., ut ostendat quia de illa resurrectione mortuorum dixerat que futura est in iudicio. Vel aliter. [c] De resurrectione animarum dictum est : S  icut Pater suscitat mortuos, etc. Resurrectione autem corporum sic dicit :   neque enim Pater iudicat quemquam , etc. resurrectio enim animarum fit per substantiam Patris et Filii, et ideo id simul operantur Pater et Filius : resurrectio vero corporum fit per dispensationem humanitatis non Patri coeternam. Sed vide quomodo verbum Christi [b] mentem nostram huc atque illuc ducit, et uno carnis loco remanere non sinit; ut versando exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat158, capaces factos impleat. Paulo enim ante dicebat, quia demonstrat Pater Filio quidquid facit. Videbam quasi Patrem facientem, et Filium exspectantem : modo rursus video Filium facientem, Patrem vacantem159.BF ay
ay ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 11.1-22, CCSL 36, p. 218 : «Et qui sunt isti mortui quos uiuificat Pater et Filius? An ipsi sunt de quibus diximus, Lazarus, uel filius illius uiduae, uel filia archisynagogi? nouimus enim istos a Christo Domino suscitatos. Aliud aliquid nobis uult insinuare, resurrectionem scilicet mortuorum, quam omnes exspectamus; non illam quam quidam habuerunt, ut crederent ceteri. Resurrexit enim Lazarus moriturus, resurgemus nos semper uicturi. Talem resurrectionem Pater facit, an Filius? Immo uero Pater in Filio. Ergo Filius, et Pater in Filio. Vnde probamus quia de ista dicit resurrectione? Cum dixisset : Sicut enim Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius quos uult uiuificat; ne intellegeremus illam mortuorum resurrectionem quam facit ad miraculum, non ad uitam aeternam, secutus ait : Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Quid hoc est? De mortuorum resurrectione dicebat, quia sicut Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius quos uult uiuificat; unde continuo tamquam rationem subiecit de iudicio, dicens : Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, nisi quia de illa resurrectione mortuorum dixerat, quae futura est in iudicio?». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 12.10-19, CCSL 36, p. 219 : «Quomodo nos uersat, et mentem nostram pertractat, huc atque illuc ducit, uno carnis loco remanere non sinit, ut uersando exerceat, exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos impleat ! Quid de nobis faciunt uerba haec? quid loquebatur? quid loquitur? Paulo ante dicebat quia demonstrat Filio Pater quidquid facit; uidebam quasi Patrem facientem, Filium exspectantem; modo rursus uideo Filium facientem, Patrem uacantem : Non enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 13.7-13, CCSL 36, p. 242 : «De resurrectione animarum dictum est hoc; quid de resurrectione corporum? Redit, et dicit : Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Resurrectio animarum fit per substantiam Patris et Filii aeternam et incommutabilem; resurrectio uero corporum fit per dispensationem humanitatis Filii temporalem, non Patri coaeternam». [FG2018]
BF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
157 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
158 Reddat] reddas La88
159 vacantem] vocantem Li449
marg.| {CIO5d4.4} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 160* − Non enim quod dicitur : O mne iudicium dedit Filio , secundum illam locutionem dictum est qua dicitur : Sic dedit Filio vitam habere in semetipso ut significaret quia sic Filium genuit. Si enim sic diceretur 161, non utique diceretur P  ater non iudicat quemquam . Secundum hoc enim quod equalem Pater 162* genuit Filium, iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in iudicio 163 forma Dei, sed forma Filii hominis apparebit; non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium Filio, cum de illo dicat Filiusaz : Est qui querat et iudicet; sed ita dictum est :   Pater non iudicat quemquam etc.164, ac si diceretur : Patrem nemo videbit in iudicio sed omnes Filium, quia Filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi “videbunt in quem pupugerunt”ba .BG bb
az Cf. Io. 8, 50.
ba Cf. Za. 12, 10.
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 1, c. 13, CCSL 50, lin. 67 sqq. : «Hoc enim de filio hominis dictum est secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex quo se exinaniuit formam serui accipiens; in ipsa forma serui et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus : humiliauit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod eum exaltauit et donauit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia dominus iesus in gloria est dei patris. utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit : omne iudicium dedit filio, satis hinc apparet quia si secundum illud diceretur secundum quod dictum est : dedit filio habere uitam in semetipso, non utique diceretur : pater non iudicat quemquam. secundum hoc enim quod aequalem pater genuit filium iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit. non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius : est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est : pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio ac si diceretur : patrem nemo uidebit in iudicio uiuorum et mortuorum, sed omnes filium, quia et filius hominis est ut possit et ab impiis uideri cum et illi uidebunt in quem pupugerunt».
¶Nota Quand Augustin dit qu’au jour du jugement ce n’est pas la forme de Dieu qui apparaîtra mais celle du Fils, la Catena omet intentionnellement la négation pour préserver l’affirmation de la divinité du Fils : Dieu se manifestera in forma Filii, mais on ne saurait nier que ce soit Dieu qui se manifeste dans le Fils. Nous conservons l’omission du non attestée par les meilleurs témoins de la tradition manuscrite. [MM2020]
BG ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
160 Primo] om. Ed1953
161 sic diceretur] inv. Li449
162 equalem Pater] inv. Ed1953
163 iudicii] + non Ed1953
164 etc.] om. Ed1953
marg.| {CIO5d4.5} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 165* − Vel aliter. Quia dixerat et 166 Filius quos vult vivificat , ne non nativitatis videretur in se habere naturam, sed non nate potius potestatis iure subsistere, continuo subiecit :
165 .VII.] om. Ed1953
166 Et] om. La88
Numérotation du verset Io. 5,22 
Neque enim Pater iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio.
marg.| Et in eo quod omne iudicium datum est, nature nativitas demonstratur : quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque nativitas aliquid possit habere nisi datum sit.BH bc
bc ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 19.42 sqq. : «Ac ne deinceps quod quos uult uiuificat non natiuitatis uideretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis iure subsistere, continuo subiecit : Nec enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Et in eo quod omne iudicium datum est et natura et natiuitas demonstratur : quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque natiuitas aliquid possit habere nisi datum sit». [MM2020]
BH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d4.6} CHRYSOSTOMUS. 167* {hom.38} . − Sicut enim dedit vitam, id est genuit eum viventem, ita dedit iudicium, id est genuit eum iudicem. Dedit enim hic positum est168, ne hunc ingenitum suspiceris, neque duos patres estimes. Dicit autem omne iudicium, quia Dominus est et puniendi et honorandi, ut voluerit.BI
BI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
167 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
168 Est] om. La88
marg.| {CIO5d4.7} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 169* − Datum est enim ei omne iudicium quia vivificat quos vult. Neque ademptum Patris170* iudicium potest videri, cum ipse non iudicet quia Filii iudicium ex iudicio est paterno. Ab eo enim datum omne iudicium est sed dati iudicii causa non tacita est. BJ bd
bd ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 20.8 sqq. : «Datum autem omne iudicium est, quia uiuificat quos uult. Neque ademptum Patri iudicium potest uideri, cum ipse non iudicet : quia iudicium Fili ex iudicio sit paterno. Ab eo enim datum omne iudicium est. Sed dati iudicii causa non tacita est». [MM2020]
BJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
169 .VII.] om. Ed1953
170 Patris] Patri Ed1953
marg.| Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 5,23 
Ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem.
marg.| {CIO5d4.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.38} . − Ne enim audiens quoniam Patrem habet auctorem, dissimilitudinem substantie estimes, et honoris minorationem, complicat honorem Filii Patris honori, eumdem ostendens esse honorem Patris et Filii. Sed numquid Patrem eum dicemus? Absit. Qui enim Patrem eum dicit, non adhuc Filium ut Patrem honorat, sed totum confundit171.BK
BK ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
171 Confundit] confudit La88
marg.| {CIO5d4.9} AUGUSTINUS. 172 − [b] Et prius quidem Filius videbatur ut servus, Pater honorabatur ut Deus. Apparebit Filius equalis Patri ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem . [a] Sed quid, si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest fieri.
Unde sequitur :
172 Augustinus] sic La88 Li449 Ed1953
Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.
marg.| Aliud est173 enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est, et aliud cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi commendatur Deus creator, tibi commendatur omnipotens, spiritus quidam summus, eternus, invisibilis, incommutabilis, cum vero tibi, quia Pater est, commendatur, nihil tibi aliud quam Filius commendatur; quia Pater dici non potest, si Filium non habet. Sed si forte Patrem quidem honorificas174 tamquam maiorem, Filium175 tamquam minorem, ibi tollis honorem Patris, ubi minorem das Filio. Quid enim tibi aliud videtur ita sentienti, nisi quia Pater equalem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. [d] Vel aliter. Quod dicitur : Ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem, redditum est resurrectioni animarum, quam sic operatur Filius sicut Pater, sed propter resurrectionem corporum subditur :   Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non dixit sic : honoratur enim homo Christus, sed non sicut Pater Deus. [c] Sed dicit aliquis : missus est Filius, et maior est Pater, quia misit. Recede a carne : missionem audi, non separationem. Res humane fallunt homines, res divine purgant; quamquam et ipse res humane dicant contra se testimonium; velut si quis uxorem velit petere, et per se non possit176, amicum maiorem mittit qui eam petat. Et tamen attende quam sit aliud in rebus humanis : numquid enim homo pergit cum eo quem mittit? Pater autem qui misit Filium, non recessit a Filio, cum dicatbe : « Non sum solus, quia Pater mecum est ».BL bf
be Io. 16, 32.
bf ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 6.5-32, CCSL 36, p. 191 : «Quid si inueniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri :   Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non potest ergo dicere aliquis : Ego Patrem honorificabam, quia Filium non noueram. Si nondum Filium honorificabas, nec Patrem honorificabas. Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus, quia Deus est; et aliud est cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi quia Deus est commendatur creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur, spiritus quidam summus, aeternus, inuisibilis, incommutabilis tibi commendatur; cum uero tibi quia Pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur; quia Pater dici non potest, si Filium non habet, sicut nec Filius, si Patrem non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorifices tamquam maiorem, Filium uero tamquam minorem, ut dicas mihi : Honorifico Patrem, scio enim quod habeat Filium; et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intellego sine Filio; honorifico tamen et Filium tamquam minorem; corrigit te ipse Filius, et reuocat te dicens : ut omnes honoгs rificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Qui ergo non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Ego, inquis, maiorem honorem uolo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid enim aliud tibi uidetur ita sentienti, nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit? Si noluit, inuidit; si non potuit, defecit». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 16.5-8, CCSL 36, p. 222 : «Iudaeis honorificatur Pater, contemnitur Filius. Filius enim uidebatur ut seruus, Pater honorificabatur ut Deus. Apparebit et Filius aequalis Patri,   ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 21, § 17.1-27, CCSL 36, p. 222 : Ecce, inquit aliquis, missus est Filius; et maior est Pater, quia misit. Recede a carne. Vetus homo suggerit uetustatem, tu in nouo agnosce nouitatem. Nouus tibi a saeculo antiquus, perpetuus, aeternus, reuocet ad hoc intellectum. Minor est Filius, quia missus dictus est Filius? Missionem audio, non separationem. Sed hoc, inquit, uidemus in rebus humanis, quia maior est qui mittit, quam ille qui mittitur. Sed res humanae fallunt hominem, res diuinae purgant. Noli adtendere ad res humanas, ubi maior uidetur qui mittit, et minor qui mittitur, quamquam et ipsae res humanae dicunt contra te testimonium. Velut, uerbi gratia, si quis uxorem uelit petere, et per se non possit, amicum maiorem mittit qui ei petat. Et sunt multa in quibus ipse maior eligitur, qui mittatur a minore. Quid ergo iam calumniam uis facere, quia ille misit, ille missus est? Sol radium mittit, et non separat; luna splendorem mittit, et non separat; lucerna lumen fundit, et non separat; uideo ibi missionem, et nullam uideo separationem. Nam si de rebus humanis quaeris exempla, o haeretica uanitas, quamquam, sicut paulo ante dixi, et ipsae res humanae in quibusdam exemplis coarguunt et conuincunt te, tamen adtende quam sit aliud in rebus humanis, unde uis ducere exempla ad res diuinas. Homo qui mittit, manet ipse, et pergit ille qui mittitur; numquid pergit homo cum eo quem mittit? Pater autem qui misit Filium, non recessit a Filio. Ipsum Dominum audi dicentem : Ecce ueniet hora, ut unusquisque discedat ad sua, et me solum relinquatis; sed non solus sum, quia Pater mecum est». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 13.18-32, CCSL 36, p. 242 : «Illud ergo simul Pater et Filius; hoc autem de resurrectione corporum : Non iudicat Pater quemquam, sed omne iudicium dedit Filio.   Vt omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Hoc redditum est resurrectioni animarum. Vt omnes honorificent Filium. Quomodo? sicut honori ficant Patrem. Animarum enim resurrectionem sic operatur Filius, quomodo Pater; sic uiuificat Filius, quomodo Pater. Ergo in animarum resurrectione omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid de honorificatione propter resurrectionem corporis?   Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non dixit : sicut sed : honorificat, et honorificat. Honoratur enim homo Christus, sed non sicut Pater Deus». [FG2018]
BL ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}
173 Est] om. La88
174 Honorificas] patrem + eras. La88
175 Filium] vero + La88
176 Possit] posset La88
marg.| {CIO5d4.10} AUGUSTINUS. Quarto de Trinitate. 177* − Non autem eo ipso quod de Patre natus est, missus dicitur Filius sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum. Unde dicitbg : « A Patre exivi et veni in hunc mundum ». Vel eo quod ex tempore cuiusquam178* mente percipitur, sicut dictum estbh : « Mitte illam ut mecum sit et mecum laboret ».BM bi
bg Io. 16, 28.
bh Sap. 9, 10.
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 4, c. 20, CCSL 50, lin. 71 sqq. : «non ergo eo ipso quo de patre natus est missus dicitur filius, sed uel eo quod apparuit huic mundo uerbum caro factum unde dicit: a patre exii [exivi Petrus Lombardus] et ueni in hunc mundum, uel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur sicut dictum est: mitte illam ut me cum sit et me cum laboret».
<ex quo>   Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 1, d. 15, c. 7, ed. I. Brady, lin. 7 ; cf.   Petrus Lombardus, Tractatus de processione Filii et Spiritus Sancti, glossa volatilis, p. 93*.81-83.
<Non hab.>   Eugippius, Excerpta ex operibus s. Augustini. [MM2024]
BM ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
177 .IIII.] om. Ed1953
178 cuius quam] cuiusdam Ed1953
marg.| {CIO5d4.11} HILARIUS.Septimo de Trinitate. 179* − Conclusa igitur sunt omnia adversum heretici furoris ingenia. Filius est quia a se nil facit. Deus est quia quecumque Pater facit et ipse eadem facit. Unum sunt quia exequantur in honore. Non est Pater ipse quia missus est.BN bj
bj ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 21.34 sqq. : «Conclusa sunt omnia aduersum heretici furoris ingenia. Filius est, quia ab se nihil potest . Deus est, quia quaecumque Pater facit, et ipse eadem facit. Vnum sunt, quia exaequatur in honore, eadem que facit, non alia. Non est Pater ipse, quia missus est». [MM2020]
BN ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2024}
179 .VII.] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,
distinctio 5 
marg.| {CIO5d5.1} GLOSSA<TOR>. − Quia dixerat bk quod Filius quos vult vivificat , consequenter ostendit qualiter per Filium perveniatur ad vitam, dicens :BO bl
bk Io. 5, 21.
bl ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.. <Non hab.> Gloss-e, LLT, PL, Albertus magnus e-corpus. [MM2019]
BO ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {FG2022}
Numérotation du verset Io. 5,24 
Amen amen180 dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me181, habet vitam eternam.
180 amen] om. Ed1953
181 me Li449@ Ed1953 ] om. Li449
marg.| {CIO5d5.2} AUGUSTINUS. 182 − [b] Quandoquidem in audiendo et credendo vita eterna est, multo magis in intelligendo. Sed gradus pietatis est fides, fidei fructus intellectus. [a] Et non dixit : ‘<credit> mihi’ sed credit ei qui misit me . Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Quid voluit dicere nisi quia verbum eius est in me? Et quid183 est :   audit verbum meum, nisi audit me?   Credit autem   ei qui misit me 184, quia cum illi credit, verbo eius credit, mihi credit, quia verbum Patris ego sum.BP bm
bm ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 7.5-15, CCSL 36, p. 191 : «Et non dixit : credit mihi; sed, credit ei qui me misit. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare uerbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum uerbum alicuius audimus, eidem uerbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem accommodamus? Quid ergo uoluit dicere : Qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, nisi, quia uerbum eius est in me? Et quid est : audit uerbum meum, nisi : audit me? Credit autem ei qui misit me, quia cum illi credit, uerbo eius credit; cum autem uerbo eius credit, mihi credit, quia Verbum Patris ego sum». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 2.7-9, CCSL 36, p. 223 : «Quandoquidem si in audiendo et credendo uita aeterna est, multo magis in intellegendo. Sed gradus pietatis est fides, fidei fructus intellectus». [FG2018]
BP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
182 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
183 Quid] qui La88
184 Me] om. La88
marg.| {CIO5d5.3} CHRYSOSTOMUS. 185* {hom.38} . − Vel non dixit : qui audit sermones meos, et credit mihi : estimassent enim hoc esse tumorem et gloriationem verborum superfluam. Dicens autem credit ei qui misit me, susceptibilem faciebat suum sermonem. ex duobus enim suum sermonem susceptibilem186 facit : et in hoc quod patri creditur ab eo qui ipsum audit, et in hoc quod multis bonis potietur.BQ
Unde sequitur :
BQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
185 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
186 Susceptibilem] + marg. La88
Et in iudicium non venit.
marg.| {CIO5d5.4} AUGUSTINUS. 187 − [c] Sed quis est hic? Erit quisquam Paulo Apostolo melior qui aitbn : « Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi? » [d] Aliquando ergo iudicium pena dicitur, aliquando iudicium discretio dicitur. Ergo secundum iudicium discretionis oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi; secundum iudicium damnationis hic dicitur : In iudicium non venit, id est non venit in damnationem.
Sequitur :
bn 2Cor. 5, 10.
187 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Sed transit a morte in vitam.
marg.| Non nunc transit, sed iam transiit a morte infidelitatis ad vitam fidei, a morte iniquitatis ad vitam iustitie. [e] Vel aliter. Ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, scias te mortem, quam debes supplicio Adam, persoluturum. Accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimusbo : « Morte morieris » nec potes evadere divinam sententiam. Sed cum persolveris mortem veteris hominis, suscipies vitam novi hominis, et transitum facies de morte ad vitam. [a] Ad quam vitam? Ad eternam. Resurrecturi enim in fine seculi, mortui in vitam eternam transibunt. [b] Vita enim ista nec vita nominanda est, quia non est vera vita nisi que est eterna.BR bp
bo Gn. 2, 17.
bp ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 9.13-17, CCSL 36, p. 192 : «Ad quam uitam? Ad aeternam. Non ergo sicut corpus Lazari; transiit enim et ille a morte sepulcri ad uitam hominum, sed non aeternam, iterum moriturus; resurrecturi autem in fine saeculi mortui, in uitam aeternam transibunt». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 3.21-22, CCSL 36, p. 224 : «Ergo ista nec uita nominanda est, quia non est uera uita. quae est uera uita, nisi quae est aeterna uita?». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 4.1-3, CCSL 36, p. 224 : «Et quis melior erit paulo apostolo, qui ait : oportet nos exhiberi omnes ante tribunal christi, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, siue bonum siue malum?». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 5.3-29, CCSL 36, p. 225 : «Aliquando iudicium poena dicitur, aliquando iudicium discriminatio dicitur. [...] Ergo secundum hoc iudicium discretionis oportet nos omnes exhiberi ante tribunal christi. secundum iudicium autem damnationis : qui audit uerba mea, inquit, et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam, et in iudicium non   ueniet , sed transitum facit a morte ad uitam. quid est : in iudicium non ueniet? in damnationem non ueniet». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 6.1-10, CCSL 36, p. 226 : «Etenim ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, et accipiendo carnaliter diceres tibi : Dominus meus mihi dixit : Qui audit uerba mea, et credit ei qui misit me, transiit a morte ad uitam. Ergo ego credidi, non sum moriturus. Scias te mortem quam debes supplicio Adam, persoluturum; accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimus : Morte morieris; nec potest euacuari diuina sententia. Sed cum persolueris mortem ueteris hominis, suscipieris in uitam aeternam noui hominis, et transitum facies a morte ad uitam». [FG2018]
BR ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d5.5} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.64} . − Videmus autem homines amatores presentis vite temporalis ac188 finiende, sic pro illa laborare ut quando veniat189 mortis metus, quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. Si ergo tanto labore, tanta cura agitur ut aliquantulum plus vivatur, quomodo agendum est ut semper vivatur? et si prudentes dicuntur qui omnibus modis agunt ut differant mortem et vivant paucos dies, quam stulti sunt qui sic vivunt ut perdant eternum diem?BS
BS ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
188 ac] atque La88
189 veniat] venit La88
Numérotation du verset Io. 5,
distinctio 6 
marg.| {CIO5d6.1} AUGUSTINUS. 190 − Posset aliquis dicere : Ex Patre aliquis vivificatur cui credit. Quid tu? Non vivificas? Vide quia et Filius191 quos vult vivificat.BT bq
Unde dicit :
bq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 14.12-15, CCSL 36, p. 243 : «Sed ex Patre uiuificatur, cui credit. Quid, tu non uiuificas? Vide quia et Filius quos uult uiuificat. Amen, amen dico uobis, quia uenit hora, quando mortui audient uocem Filii Dei, et qui audierint uiuent». [FG2018]*
BT ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
190 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
191 et Filius] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 5,25 
Amen, amen dico vobis quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent.
marg.| {CIO5d6.2} CHRYSOSTOMUS. 192* {hom.38} . − Cum autem dicat venit hora, ne forte longum193 suspiceris tempus, addidit : Et nunc est . Sicut enim in resurrectione futura vocem audientes precipientem suscitabimur, ita et nunc fit.BU
BU ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
192 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
193 longum] om. Li449
marg.| {CIO5d6.3} THEOPHYLACTUS. − Hoc enim dicit194* pro his quos a mortuis suscitaturus erat195*, scilicet filia archisynagogi, filio vidue et Lazaro196.BV br
br ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 5, 24), PG 123, 1272D5-8. [CGC2014]
BV ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
194 dicit] dixit Ed1953
195 erat] fuit Ed1953
196 Lazaro] Lazari cacogr. Li449
marg.| {CIO5d6.4} AUGUSTINUS. 197 − Vel aliter. [b] Ne forte quia dixit transit de morte ad vitam, intelligamus hoc in futura resurrectione, ostendere volens quomodo transit qui credit subiungit : A men, amen dico vobis, quia venit hora. Q ue hora?   et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. [a] Non inquit : quia vivunt audiunt, sed audiendo reviviscunt. Quid est enim audient, nisi obedient? [c] Qui enim credunt et secundum veram fidem agunt, vivunt et mortui non sunt; qui autem vel non credunt, vel credunt male viventes et caritatem non habentes, mortui potius deputandi sunt. Et tamen adhuc agitur hora ista, et usque ad finem seculi ipsa hora una agitur, ut Ioannes dicitbs : « Novissima hora est ».BW bt
bs 1Io. 2, 18.
bt ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 10.22-25, CCSL 36, p. 193 : «Non, inquit, quia uiuunt audiunt, sed audiendo reuiuiscunt : audient, et qui audierint uiuent. quid est ergo : audient; nisi obaudient? quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient uiuent; multi enim audiunt et non credunt; audiendo et non credendo non obaudiunt; non obaudiendo non uiuunt».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 7.2-22, CCSL 36, p. 226-227 : «Exponit illud iam ipse, et sequitur : Amen, amen dico uobis. [b] ne forte quia dixit : transiit a morte ad uitam, intellegamus hoc in futura resurrectione, ostendere uolens quomodo transit qui credit; et hoc esse transire de morte ad uitam, transire ab infidelitate ad fidem, ab iniustitia ad iustitiam, a superbia ad humilitatem, ab odio ad caritatem, nunc ait : amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et nunc est. quid euidentius? iam certe aperuit quod dicebat, quia modo fit quo nos christus hortatur. uenit hora. quae hora? et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. iam de his mortuis locuti sumus. quid putamus, fratres mei in ista turba quae me audit, nulli ne sunt mortui? [c] qui enim credunt et secundum ueram fidem agunt, uiuunt et mortui non sunt; qui autem uel non credunt, uel sicut daemones credunt, trementes et male uiuentes, filium dei confitentes et caritatem non habentes, mortui potius deputandi sunt. et tamen agitur adhuc hora ista. non enim hora de qua locutus est dominus, una erit hora de duodecim horis unius diei. ex quo locutus est usque ad hoc tempus, et usque ad finem saeculi, ipsa una hora agitur, de qua dicit in epistola sua iohannes : filioli, nouissima hora est». [FG2018]
BW ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
197 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO5d6.5} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {Serm.64} . −  Quando mortui , id est infideles,   audient vocem Filii Dei , id est evangelium,   et qui audierint , id est qui obedierint,   vivent , id est iustificabuntur, et infideles iam non erunt.BX
BX ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
marg.| {CIO5d6.6} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 198* − Sed queret aliquis : [d] habet Filius vitam unde vivant credentes? Audi ipsum dicentem :
198 Super] In Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,26 
Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.
marg.| [a] Vivere quippe suum in illo est, non aliunde, non alienum est; non quasi particeps sit vite, que non est quod ipse; sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. [b] Quid tu, anima? Mortua eras. Audi Patrem per Filium. Surge ut in eo recipias vitam, quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso. Et sic agitur prima resurrectio. [c] Hec enim vita quod Pater et Filius est ad animam pertinet. Non enim vitam illam199 sapientie sentit corpus sed mens rationalis.BY bu
bu ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 11.6-9, CCSL 36, p. 194 : «Viuere quippe suum in illo est; non aliunde, non alienum est; non quasi mutuatur uitam, nec quasi particeps fit uitae, eius uitae quae non est quod ipse; sed habet uitam in semetipso, ut ipsa uita sibi sit ipse». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 13.39-44, CCSL 36, p. 197 : «Quid tu, anima? Mortua eras, amiseras uitam, audi Patrem per Filium. Surge, recipe uitam, ut in eo recipias uitam quam non habes in te, qui habet uitam in semetipso. Viuificat ergo te Pater, et Filius; et agitur prima resurrectio, quando resurgis ad participandam uitam quod tu non es, et participando efficeris uiuens». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 14.47-49, CCSL 36, p. 198 : «Haec uita quod Pater est, quod Filius est, ad quid pertinet? ad animam, an ad corpus? Non enim uitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens rationalis». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 8.10-9.1-3, CCSL 36, p. 228 : «Habet enim filius uitam, unde uiuant credentes habet. et quomodo habet? sicut habet pater. [§ 9] audi ipsum dicentem : sicut enim pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso». [FG2018]
BY ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
199 illam] + scilicet Li449 ² (m. moderna)
marg.| {CIO5d6.7} HILARIUS. In libro de Synodis. 200 − [b] Conclusi quidem heretici Scripturarum auctoritatibus, hoc solum tribuere solent Filio ut Patri tantum virtute similis sit. Adimunt201* autem ei similitudinem nature. Non intelligentes, nisi202* ex nature similitudine similitudinem esse virtutis, neque enim aliquando inferior natura superioris a se potiorisque nature virtutem consequitur. Non autem potest negari quin Filius Dei idem possit, cum dixerit : Quecumque Pater facit, eadem et Filius facit similiter . Sed similitudini virtutis, nature similitudo succedit cum dicit203* : S  icut 204   habet Pater vitam in semetipso   , ita et Filio dedit habere vitam in semetipso. In vita, nature et essentie significatio est; que sicut habetur, ita data205 esse docetur ad habendum. [a] Quod enim in utroque vita est, id in utroque significatur essentia; et vita que gignitur ex vita, id est essentia que de essentia nascitur, dum non dissimilis nascitur, scilicet quia vita ex vita est, tenet in se originis sue in dissimilem naturam.BZ bv bw
bv ¶Fons : [a] Hilarius Pictaviensis , De synodis [CPL 434], 16, PL 10, 492B ; Paris, BnF, lat. 12132, f. 1634ra (9e s., prov. St-Germain-des-Prés) : «Connectitur, tali confessione originis suae, indiscretae naturae perfecta nativitas. Quod enim in utroque vita est, id in utroque significatur essentia. Et in vita quae generatur ex vita, id est, essentia quae de essentia nascitur, dum non dissimilis nascitur, scilicet quia vita ex [de P12132] vita est, tenet in se originis suae indissimilem naturam; quia natae et gignentis essentiae, id est, vitae quae habetur et data est [+ nempe a Patre et data est Filio PL10], similitudo non discrepet».
bw [b] Hilarius Pictaviensis , De synodis [CPL 434], 19, PL 10, 495B-C ; Paris, BnF, lat. 12132, f. 164vb-165ra (9e s., prov. St-Germain-des-Prés) : «Conclusi haeretici Scripturarum auctoritatibus, hoc solum tribuere solent Filio, ut Patri tantum virtute similis sit, adimunt autem ei similitudinem naturae : stulti atque impii, non intelligentes non nisi ex naturae similitudine similitudinem esse virtutis [e. v. : inv. P12132]. Neque enim aliquando inferior natura, superioris a se potiorisque naturae virtutem consequitur. Aut quid haec asserentes de omnipotente Deo patre profitebuntur, si virtuti suae virtus naturae inferioris aequatur? Non enim potest negari, quin Filius idem possit; cum dixerit : Quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Io. 5, 19). Sed similitudini [495C] virtutis naturae similitudo succedit, cum dicit : Sicut habet Pater vitam in se [in se vitam P12132], ita et Filio dedit vitam habere in semetipso (Ibid., 26). In vita, naturae et [ om. P12132] essentiae significatio est : quae sicut habetur, ita data esse docetur ad habendum». [MM2020]
BZ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
200 In libro] om. Ed1953
201 Adimunt] Tollunt Ed1953
202 nisi] non praem. Ed1953
203 dicit] dixit Ed1953
204 Sicut] Si Li449
205 Data] om. La88
marg.| {CIO5d6.8} AUGUSTINUS. Quindecimo de Trinitate. 206* {15,27} . − Intelligitur autem non sine vita existenti iam Filio Pater 207* vitam dedisse; sed ita eum sine tempore genuisse ut vitam208* quam Pater Filio gignendo dedit, coeterna sit vite eius qui dedit.CA
CA ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
206 .XV.] om. Ed1953
207 non... filio- Pater] inv. Ed1953
208 vitam] vita Ed1953
marg.| {CIO5d6.9} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 209* − Quod enim ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectionem sine novitate nature : non enim novum est quod ex vivo generatur in vivum, quia nec ex nihilo ad nativitatem vita quesita est; et vita que nativitatem sumit ex vita, necesse est per nature unitatem, et perfecte nativitatis sacramentum, ut in210 vivente vivat, et in se habeat vitam viventem. Et quidem nature humane infirmitas ex disparibus comparatur, et ex inanimatis continetur ad vitam, nec statim in ea quod gignitur vivit, neque totum vivit ex vita, cum in ea multa sint que sine nature sensu, cum excreverint, desiccentur. In Deo vero totum quod est vivit : Deus enim vita est, et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum.CB bx
bx ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 27.27 sqq. : «Quod autem ex uiuo uiuum natum est, habet natiuitatis profectum sine nouitate naturae. Non enim nouum est quod ex uiuo generatur in uiuum, quia nec ex nihilo ad natiuitatem uita quaesita est, et uita quae natiuitatem sumit ex uita necesse est per naturae unitatem et perfectae adque inenarrandae natiuitatis sacramentum, ut et in uiuente uiuat et in se habeat uita uiuentem. Admonuisse nos in exordio sermonis nostri meminimus, humanas conparationes diuinis non satisfacere exemplis, tamen pro parte intellegentiae nostrae sensum formis corporalibus erudiri. Humanae natiuitatis conscientiam consulo, utrum non intra patres maneat origo nascentium. Nam tametsi elementa illa inanima ac turpia quibus nascendi causae inchoantur in hominem alterum effluant, naturae tamen uirtute intra se inuicem manent : dum et per datam naturae eiusdem originem nascentem sequitur ille qui gignit, et per acceptam natiuitatem, cuius uirtus etsi deriuetur non tamen auferatur, in gignente se manet ille qui nascitur. Et hoc quidem tantum ad humanae natiuitatis intellegentiam commemoratum a nobis sit, non etiam ad perfectum in unigenito Deo natiuitatis exemplum : quia naturae humanae infirmitas ex disparibus conparatur et ex inanimis continetur ad uitam. Nec statim in ea quod gignitur uiuit neque totum uiuit ex uita, cum in ea multa sint quae sine naturae suae sensu, cum excreuerint, desecentur. In Deo uero totum quod est uiuit. Deus enim uita est et ex uita non potest quicquam esse nisi uiuum».
<ex quo> Cf.   Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 1, d. 9, c. 4, § 7, ed. I. Brady, p. 108.26-31 : «Quod autem ex uiuo uiuum natum est, habet natiuitatis perfectum sine nouitate naturae. Non enim nouum est quod ex uiuo generatur in uiuum, quia nec ex nihilo est; et uita quae natiuitatem sumit ex uita, necesse est per naturae unitatem et perfectae natiuitatis sacramentum, ut et in uiuente uiuat et in se habeat uitam uiuentem. Ecce et hic habes quia generatur ex uiuo uiuens filius». [MM2020]
CB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
209 .VII.] om. Ed1953
210 In] etiam La88
marg.| {CIO5d6.10} AUGUSTINUS. 211 − [b] Ergo quod dicitur : dedit Filio, tale est ac si diceretur : genuit Filium, generando enim dedit. Quomodo dedit ut esset, sic dedit ut vita esset in semetipso, ut non aliunde vita indigeret; sed ipse esset plenitudo vite unde credentes alii viverent, dum viverent. [a] Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit.CC by
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 10.25-35, CCSL 36, p. 229 : «[a] Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit. Numquid iam erat quando accepit? Numquid intellegimus Christum aliquando fuisse sine luce, cum ipse sit sapientia Patris, de qua dictum est : Candor est lucis aeternae? [b] Ergo quod dicitur : dedit filio, tale est ac si diceretur; genuit filium; generando enim dedit. quomodo dedit ut esset, sic dedit ut uita esset, et sic dedit ut in semetipso uita esset. quid est in semetipso uita esset? non aliunde uita indigeret, sed ipse esset plenitudo uitae, unde credentes alii uiuerent dum uiuerent». [FG2018]
CC ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2023}
211 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO5d6.11} CHRYSOSTOMUS. 212* {hom .38} . − Vides indissimilitudinem, in uno solo differentiam ostendentem; in essendo hunc quidem Patrem, illum vero Filium.CD
CD ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}*
212 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO5d6.12} HILARIUS. De Synodis. − Discernitur enim persona accipientis et dantis. Non enim potest intelligi ipse atque unus a se accepisse qui dederit quia alius est ibi 213 vivens, alius est214* profitens se vivere per auctorem.CE bz
bz ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De synodis [CPL 434], 14, PL 10, 491A ; Paris, BnF, lat. 12132, f. 163va14 (9e s., prov. St-Germain-des-Prés) : «Filius essentia non dissimilis patri eo quod imago illius sit.---Discernitur persona accipientis, et dantis; ne ipse idem sit unus et solus. Cum enim in anathemate sit, qui solitarium atque unicum in accipientis et dantis professione crediderit; non potest intelligi ipse atque unus a se accepisse, qui dederit. Neque enim ipse solus est, qui vivit, et per quem vivit; quia alius est sibi vivens*, alius [+ est P12132] profitens se vivere per auctorem : et unum atque eumdem nemo [491B] profitebitur, qui vita utatur, et per quem sit causa vivendi».* sibi vivens] in ras. P12132 [MM2020]
CE ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
213 ibi] sibi Ed1953
214 est] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,
distinctio 7 
marg.| {CIO5d7.1} THEOPHYLACTUS. − Non solum Pater dedit Filio quod vivificet, sed etiam quod iudicium faciat.CF ca
Unde dicit :
ca ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 5, 27), PG 123, 1272D12-14. [CGC2014]
CF ¶Codd. : La88 Li449 (57rb) Ed1953 {SD2013} {MM2019}*
Numérotation du verset Io. 5,27 
Et potestatem dedit ei iudicium facere.
marg.| {CIO5d7.2} CHRYSOSTOMUS. 215*{hom.38} . − Cuius autem gratia circa hoc continue vertitur iudicium, dico et resurrectionem et vitam? Quoniam hec maxime omnium sunt que possunt difficilem etiam auditorem ad credendum adducere216. qui enim persuasus est quoniam resurget, et Filio dabit noxas eorum que deliquit, etsi nihil aliud viderit, signum hoc suscipiens curret, benignum sibi iudicem faciens.
Sequitur :
215 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
216 possunt difficilem etiam auditorem ad credendum adducere] introducere possunt et inflexibilem facere creditorem La88
Quia Filius hominis est
Numérotation du verset Io. 5,28 
Nolite mirari hoc.
marg.| Paulus quidem Samosatenus non ita ait; sed sic dedit ei potestatem217 iudicium facere, quia Filius hominis est. sed nullam convenientiam habet hoc dictum ita : non enim propterea suscepit pecia 13 218 iudicium quoniam219* homo est : quia quis prohibet omnes homines esse iudices? sed quia ineffabilis Dei Filius est, propterea et Iudex est. Ita igitur legendum, quia220 Filius hominis est, nolite mirari hoc. Q uia enim videbatur audientibus obstare his que dicebantur, quoniam nihil plus estimabant esse Christum quam purum hominem; que vero dicebantur erant maiora quam secundum hominem, et etiam quam secundum angelum, et erant solius Dei221 : ideo hanc opinionem solvens, dixit : ne miremini quia Filius hominis est : et subdit causam quare non sit mirandum, dicens :
217 Dedit ei potestatem] potestatem dedit ei La88
218 iudicium quoniam homo] « xiii pecia » praem. marg. Li449 f. 52va
219 quoniam La88 Li449 ] quia Ed1953
220 Quia] igitur La88
221 Solius dei] dei solius La88
Quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei.
marg.| Et cuius gratia non dixit : ne miremini, quia Filius hominis est : etenim et ipse Filius Dei est? si resurrectionem posuit, quasi scilicet opus dicens quod Dei proprium erat, dat audientibus ex eo syllogizare de reliquo, quoniam Deus erat, et Dei Filius. etenim qui argumenta complicant, cum partes ponentes nobiliter demonstraverint quod queritur222, multoties non inducunt ipsi conclusionem, sed clariorem facientes victoriam, dimittunt illi qui contradicit, ut pro eis sententiam ferat. igitur eius quidem que secundum Lazarum resurrectionis supra reminiscens, de iudicio tacuit : non enim propter iudicium surrexit Lazarus : universalem vero resurrectionem inducens, iudicium posuit.
Unde sequitur :
222 Queritur] consequenter La88
Numérotation du verset Io. 5,29 
Et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vite; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
marg.| Quia enim supra dixeratcb : Qui audit sermonem meum et credit ei qui misit me, in iudicium non venit, ut non estimet quis quod credere sufficit ad salutem, adiecit hec223 et de vita, dum dicit et qui bona egerunt. et qui mala egerunt.CG
cb Io. 5, 24.
CG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
223 Hec] hic La88
marg.| {CIO5d7.3} AUGUSTINUS. 224 − Vel aliter. [a] In quantum « erat Verbum in principio apud Deum »cc  , dedit ei vitam habere in semetipso . Sed quia « Verbum caro factum est »cd ex virgine Maria225 homo factus Filius hominis est, et quia Filius hominis est, accepit potestatem iudicium facere, quod scilicet erit in fine seculi, et ibi erit resurrectio corporum mortuorum. Animas ergo suscitat Deus per Christum Filium Dei, corpora suscitat per eumdem Filium hominis. Unde additur :   quia Filius hominis est . [b] Nam secundum quod Dei Filius est, semper habuit.CH ce
cc Io. 1, 1.
cd Io. 1, 14.
ce ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 15.11-20, CCSL 36, p. 198 : «Et dedit ei potestatem et iudicium facere. Quis? Pater. Cui dedit? Filio. Cui enim dedit habere uitam in semetipso, potestatem dedit ei et iudicium facere. Quia filius hominis est. Iste enim Christus, et Filius Dei et filius hominis est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Ecce quomodo dedit ei uitam habere in semetipso. Sed quia Verbum caro factum est, et habitauit in nobis, ex uirgine Maria homo factus, filius hominis est. Proinde quia filius hominis est, quid accepit? potestatem et iudicium facere. Quod iudicium? in fine saeculi; et tibi erit resurrectio mortuorum, sed corporum. Animas ergo suscitat Deus, per Christum Filium Dei; corpora suscitat Deus, per eumdem Christum filium hominis». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 11.22-24, CCSL 36, p. 230 : «Nam secundum quod Dei Filius est, semper habuit hanc potestatem. Accepit qui crucifixus est. Qui fuit in morte, est in uita; Verbum Dei numquam in morte, semper in uita». [FG2018]
CH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
224 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
225 Virgine maria] maria virgine La88
marg.| {CIO5d7.4} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.64} − Ad iudicium enim forma hominis ventura est; forma illa iudicabit que iudicata est : sedebit Iudex qui stabat226 sub iudice, damnabit vero reos qui factus est falso reus. Rectum enim erat ut iudicandi viderent iudicem : iudicandi autem erant boni et mali : restabat ut in iudicio forma servi et bonis et227 malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur. « Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt »CI cf .
cf Mt. 5, 8.
CI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
226 Stabat] stetit La88
227 Et] om. La88
marg.| {CIO5d7.5} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 228 − [b] Omnes autem qui instituerunt alicuius etiam false religionis sectam, negare resurrectionem mentium non potuerunt; sed multi carnis229 resurrectionem negaverunt. [a] Et nisi tu, Domine230*, dixeris eam, quid opponemus contradictoribus? Ad ipsam igitur ostendendam subdit : Nolite mirari hoc , scilicet quod [c] dedit potestatem Filio hominis iudicium faciendi   quia venit hora .CJ cg
cg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 14.15-27, CCSL 36, p. 197 : «[a] Et nisi tu, domine iesu, dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? omnes enim sectae, quae se aliquam religionem hominibus inserere praesumserunt, non negauerunt istam mentium resurrectionem, ne diceretur eis : si non resurgit anima, quare mihi loqueris? quid in me facere uis? si non facis ex deteriore meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo iustum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo iustum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi obtemperauero, si tibi credidero. Volentes ergo sibi credi [b] omnes qui instituerunt alicuius etiam falsae religionis sectam, negare istam mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa consenserunt, sed multi carnis resurrectionem negauerunt, dixerunt in fide iam factam esse resurrectionem». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 11.5-6, CCSL 36, p. 229 : «Hoc etiam in isto loco repetit, cum dicit : et potestatem dedit ei iudicium faciendi, quoniam filius hominis est». [FG2018]
CJ ¶Codd. : Bar484 La88 Ed1953 {SD2013} {MM2023}
228 Augustinus Li449 Ed1953 ] Chrysostomus La88 Super Li449 ] In Ed1953
229 carnis] lacuna sequitur, septem linearum spatio, usque ad calcem paginae sine defectu textuali
230 Domine] + Iesu Ed1953
marg.| {CIO5d7.6} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.64} − Hic non addit et nunc est quia ista hora in fine seculi erit. Nolite, inquam, mirari, quia dixi231* : oportet homines ab homine iudicari; sed quos homines? Non solum quos inveniet vivos.CK
Unde sequitur :
CK ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}*
231 dixi] dixit Ed1953
Quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt etc.232*
232 etc.] om. Ed1953
marg.| {CIO5d7.7} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 233* − [a] Quid evidentius? Corpora sunt in monumentis non anime. Superius etiam cum diceret venit hora, et adderet : Et nunc est, subiecit : Quando mortui audient vocem Filii Dei. Non dixit : omnes mortui. Mortuos enim iniquos voluit intelligi. « Sed non omnes iniqui obediunt evangelio »ch at vero in fine : Omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius et procedent. Noluit dicere : et vivent. Quod supra dixit, ubi vitam eternam intelligi voluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis procedent. [b] Accepisti certe potestatem iudicandi, quia Filius hominis es. Resurgent corpora; de ipso iudicio dic aliquid, et hoc audite : Qui bona fecerunt, in resurrectionem vite, [e] vivere scilicet cum angelis Dei; [c] qui male egerunt, in resurrectionem iudicii. [d] Hic iudicium pro pena posuit.CL ci
ch Rm. 10, 16
ci ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 17.8-32, CCSL 36, p. 200 : «Quid euidentius? quid expressius? corpora sunt in monumentis, animae non sunt in monumentis, nec iustorum, nec iniquorum. iusti anima in sinu Abrahae fuit, iniqui anima apud inferos torquebatur; in monumento, nec illa, nec illa. superius quando ait : uenit hora, et nunc est; obsecro, intendite. nostis, fratres, quia ad panem uentris cum labore peruenitur; quanto magis ad panem mentis? cum labore statis, et auditis; sed nos cum maiore stamus, et loquimur. si laboramus propter uos, collaborare non debetis propter eosdem uos? superius ergo cum diceret : uenit hora, et adderet, et nunc est, quid subiecit? quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. non dixit : omnes mortui audient, et qui audierint uiuent; mortuos enim iniquos uolebat intellegi. Et numquid omnes iniqui obaudiunt evangelio? Aperte dicit apostolus : Sed non omnes obaudiunt evangelio. Tamen qui audiunt, uiuent; quia omnes qui obaudiunt evangelio, transient ad uitam aeternam per fidem; non tamen omnes obaudiunt, et hoc nunc est. At uero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est iusti et iniusti, audient uocem eius, et procedent. Quomodo noluit dicere, et uiuent? Omnes enim procedent, sed non omnes uiuent. In eo quippe quod supra dixit :   Et qui audierint uiuent , in ipsa obauditione uitam aeternam intellegi uoluit et beatam, quam non omnes habebunt   qui de monumentis procedent »  . Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 18.4-26, CCSL 36, p. 200-201 : [b] Certe accepisti potestatem iudicandi, quia filius hominis es; ecce aderis in iudicio, resurgent corpora; de ipso iudicio dic aliquid, hoc est de discretione malorum et bonorum. Et hoc audi : Qui bona fecerunt, in resurrectione uitae; [c] qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Superius cum de resurrectione mentium et animarum loqueretur, numquid fecit discretionem? Sed omnes qui audient, uiuent, quia obaudiendo uiuent. At uero resurgendo et procedendo de monumentis, non omnes ad uitam aeternam ibunt, sed qui bene fecerunt; qui autem male, ad iudicium. [d] Hic enim iudicium pro poena posuit. Et erit diremtio, et non qualis modo est. Nam et modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis, fide, spe, caritate. Simul enim cum iniquis uiuimus; sed non una uita est omnium; in occulto dirimimur, in occulto separamur; quomodo grana in area, non quomodo grana in horreo. Et separantur grana in area, et miscentur; separantur, cum a palea exspoliantur; miscentur, quia nondum uentilantur. Tunc aperta erit separatio, sicut morum, sic et uitae; sicut sapientiae, ita et corporum. Ibunt qui bene fecerunt, [e] uiuere cum angelis Dei; qui male egerunt, torqueri cum diabolo et angelis eius. Et transiet forma serui. Ad hoc enim se praesentauerat ut faceret iudicium; post iudicium perget ninc, ducet secum corpus cui caput est, et offeret regnum Deo». [FG2018]
CL ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
233 Augustinus La88 ] + Super Iohannem Li449 , + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,
distinctio 8 
marg.| {CIO5d8.1} AUGUSTINUS. 234 − Dicturi eramus Christo : tu iudicabis, et Pater non iudicabit; nonne ergo secundum Patrem iudicabis? Et ideo adiecit235 :
234 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
235 Et ideo adiecit] om. La88
Numérotation du verset Io. 5,30 
Non possum ego a me facere quidquam.CM cj
cj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 19.3-8, CCSL 36, p. 201 : «Quia dicturi illi eramus : Tu iudicabis, et Pater non iudicabit, quia omne iudicium dedit Filio, non ergo secundum Patrem iudicabis; adiecit : Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est; quia non quaero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me». [FG2018]
CM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d8.2} CHRYSOSTOMUS. 236* {hom.38} . − Hoc est, non extraneum neque dissimile his que vult Pater, a me fieri videbitis; sed sicut audio, iudico  : in quo nihil aliud ostendit quam quoniam impossibile est eum aliquid aliud velle quam quod Pater vult : hoc est, ita iudico ac si ipse Pater esset qui iudicaret.CN
CN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
236 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO5d8.3} AUGUSTINUS. 237 − Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat audio , sed   video .   Audio enim nunc dicit, tamquam precipientis Patris imperium. Iam ergo sicut homo loquitur, quo maior est Pater.CO ck
ck ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 23, § 15.26-29, CCSL 36, p. 243 : «Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat : audio, sed, uideo. Audio enim, tamquam praecipientis Patris imperium. Iam ergo sicut homo, sicut quo maior est Pater, iam ex forma serui, non ex forma Dei, sicut audio, iudico; et iudicium meum iustum est». [FG2018]*
CO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
237 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO5d8.4} AUGUSTINUS. Contra sermonem Arianorum. 238* − Vel aliter. [1] Dicit Filius sicut audio iudico, sive ex humana subiectione, quia Filius hominis est, sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam que sic est Filii, ut tamen ei de Patre sit in qua natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse. Unde ab illo ei est239* audire et videre a quo illi est ipsum esse. [2] Et ideo sicut audit iudicat quia sicut genitum est verbum ut idem verbum240 sit241 veritas, ita secundum veritatem iudicat.
[3] Sequitur :
238 contra sermonem Arianorum] supra sermonem Arrianorum La88 , contra Arianos Ed1953
239 ei est Li449 ] ei esse La88 , est ei Ed1953
240 Ut idem verbum] om. La88
241 sit] fit La88 Li449
Et iudicium meum iustum est quia non quero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me242*.
242 me] + Patris Ed1953
Hoc enim dicens, ad illum hominem voluit referre intentionem nostram qui voluntatem suam querendo, non eius a quo factus est, non habuit iustum iudicium de seipso sed iustum iudicium habitum est de ipso. Ipse quippe faciens voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non credidit. Sed243 hoc iudicium eius iustum non fuit. Denique fecit et mortuus est quia244 iudicium Dei iustum est. Quod iudicium facit Dei Filius, non querendo voluntatem suam, cum sit etiam hominis Filius. Non quia ipsius in iudicando nulla voluntas est sed quia non ita est voluntas eius propria ut sit a voluntate Patris aliena.CP cl
marg.| {CIO5d8.5} AUGUSTINUS. 245 − [a] Non ego quero voluntatem meam propriam, id est Filii hominis, que resistat Deo. Faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod iubet Deus. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam. Vel [b] ideo dicit Filius : N on quero voluntatem meam, quia Christus non est de se, sed de Patre suo est.CQ cm
cm ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 19, § 19.9-15, CCSL 36, p. 201-202 : «Non quaerit uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit illum. Non meam, non propriam; non meam, non filii hominis; non meam, quae resistat Deo. Faciunt enim homines uoluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod uolunt, non quod iubet Deus; quando autem ita faciunt quod uolunt, ut tamen sequantur uoluntatem Dei, non faciunt uoluntatem suam, quamuis quod uolunt faciant. Volens fac quod iuberis; atque ita et hoc facies quod uis, et non uoluntatem tuam facies, sed iubentis». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 15.8-11, CCSL 36, p. 232 : «Ideo tamen dicit Filius : Non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me, quia Christus non est de se, sed de Patre suo est. Quod autem habuit ut homo appareret, de creatura assumsit quam ipse formauit». [FG2018]
CQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
245 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO5d8.6} CHRYSOSTOMUS. − Ostendit enim non aliam esse Patris voluntatem preter suam, sed unam utriusque. Si vero humanius hoc loquitur, ne mireris : hominem enim purum adhuc eum estimabant. Inde igitur suum iudicium iustum esse dixit, unde quilibet alius excusans dixisset; qui enim sua vult statuere, in suspicionem deveniet de corruptione iustitie; qui vero non suis innititur, quam occasionem habebit ut iniusta iudicet?CR
CR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2023}
marg.| {CIO5d8.7} AUGUSTINUS. 246 − Filius unicus dicit : non quero voluntatem meam  : et homines volunt facere voluntatem suam. Faciamus ergo voluntatem Patris, Christi et Spiritus Sancti, quia horum una voluntas, una potestas, una maiestas est.CS cn
cn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 22, § 15.2-8, CCSL 36, p. 232 : «Filius unicus dicit : Non quaero uoluntatem meam, et homines uolunt facere uoluntatem suam ! Ille tantum se humiliat qui aequalis est Patri; et tantum se extollit qui in imo iacet, et nisi ei manus porrigatur, non surgit ! Faciamus ergo uoluntatem Patris, uoluntatem Filii, uoluntatem Spiritus sancti; quia Trinitatis huius una uoluntas, una potestas, una maiestas est». [FG2018]
CS ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2023}
246 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,
distinctio 9 
marg.| {CIO5d9.1} CHRYSOSTOMUS. 247*− Quia Christus magna de se enuntiaverat, quorum demonstratio non erat dicta, ad confirmationem eorum que dicta sunt, oppositionem eorum inducit, dicens :
247 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,31 
Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum.
marg.| Q uis autem non statim turbabitur, Christum audiens hoc dicentem? etenim in multis locis apparet sibi ipsi testatus248. si igitur omnia hec falsa sunt, que nobis erit spes salutis? Unde veritatem inveniemus, cum ipsa veritas dicat testimonium meum non est verum? Hoc igitur quod dicit non est verum, non quantum ad dignitatem suam, sed quantum ad illorum suspicionem loquebatur. Poterant enim ei Iudei subinferre : quoniam tibi non credimus. Nullus enim umquam sibi testans dignus est fide. Deinde post oppositionem alias dat responsiones manifestas et irrefragabiles, tres inducens testes eorum que dicta sunt : opera que ab ipso sunt facta, Patris testimonium, et Ioannis predicationem : et ponit priorem minorem, eam scilicet que Ioannis.
Unde dicit :
248 Ipsis testatus] ipsa testatur La88
Numérotation du verset Io. 5,32 
Alius est qui testimonium perhibet de me; et scio quoniam verum est testimonium eius quod perhibet de me.CT
CT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.2} AUGUSTINUS. 249 {serm.43} . − Noverat enim ipse verum esse de se testimonium suum; sed propter infirmos et propter incredulos querebat sol lucernas250 : fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre non poterat; ideo quesitus est Ioannes qui testimonium perhiberet veritati. martyres nonne testes sunt Christi, ut251 testimonium perhibeant252 veritati? sed si diligentius inspicimus253, quando martyres perhibent illi testimonium, ipse sibi perhibet testimonium; ipse enim habitat in martyribus, ut perhibeant testimonium veritati.CU
CU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
249 Augustinus Li449 ] om. La88 (inde ut supra : [Chrysostomus]), + De verbis Domini Ed1953 ]
250 Sol lucernas] om. La88
251 Ut] et La88
252 Perhibeant] perhibent La88
253 Inspicimus] consideremus La88
marg.| {CIO5d9.3} ALCUINUS. − Vel aliter. Quia Christus Deus erat et homo, utriusque nature proprietatem ostendit : aliquando loquens secundum hoc quod ex hominibus assumpsit, aliquando secundum maiestatem divinitatis. Quod ergo ait : S i ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum , ex parte humanitatis est accipiendum; et est sensus : si ego homo de me perhibeo testimonium, scilicet absque Deo, testimonium meum non est verum.
Unde sequitur :
marg.| alius est qui testimonium perhibet de me. Pater enim testimonium perhibet de Christo, quia in baptismo vox Patris audita est, et in monte transfigurato Christo.
Sequitur :
Et scio quia verum est testimonium eius. Deus enim veritas est. Ergo testimonium veritatis quid aliud potest esse quam verum?CV
CV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.4} CHRYSOSTOMUS. 254* − Sed secundum priorem intellectum possent illi dicere : si non est verum testimonium tuum, quomodo dicis : quoniam novi quod est verum testimonium Ioannis? unde ad eorum suspicionem respondet dicens :
254 Chrysostomus] scrips., om. La88
Numérotation du verset Io. 5,33 
Vos misistis ad Ioannem et testimonium perhibuit veritati.
marg.| Quasi dicat : non misissetis ad Ioannem, si eum dignum fide non opinaremini. et, quod utique maius est, non miserunt ad eum interrogandum de Christo, sed de seipso. qui enim missi sunt, non dixerunt : Quid dicis de Christo? Sed : Tu quis es? Quid dicis de teipso?co . Ita magnam de homine admirationem habebant.CW
co Cf. Io. 1, 22; cf. Io. 21, 12.
CW ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.5} ALCUINUS. − Ille autem testimonium perhibuit , non sibi sed   veritati ; sicut amicus veritatis veritati Christo testimonium perhibuit. non autem Dominus refellit testimonium Ioannis, quod vere necessarium fuit; sed ostendit non ita debere homines in Ioannem255 intendere ut iam non putent solum Christum sibi esse necessarium.CX
Unde subdit :
CX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
255 Ioannem] test + eras. La88
Numérotation du verset Io. 5,34 
Ego autem non ab homine testimonium accepi.
marg.| {CIO5d9.6} BEDA. − Quia non indigeo. Ioannes autem etsi testimonium perhibuit, non tamen ut Christus cresceret, sed ut homines ad ipsius cognitionem promoveret.CY
CY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.7} CHRYSOSTOMUS. 256* {hom .39} . − Testimonium etiam Ioannis Dei testimonium erat : ab illo enim discens dixit quod dixit. sed ne dicant : unde manifestum est quod a Deo didicit quod didicit? eorum suspicionem correxit, dicens :
256 Chrysostomus] scrips., om. La88 , + In Ioannem Ed1953
Sed hoc dico ut vos salvi sitis,
marg.| quasi dicat : ego quidem Deus existens, non indigebam huiusmodi testimonio humano : quia vero ei magis attenditis, et eum magis omnibus fide dignum putatis, mihi autem neque miracula facienti credidistis; propter hoc vobis commemoro testimonium illius : ut enim non dicant : quid igitur si ille dixit, nos autem non suscepimus? ostendit quoniam non acceptaverunt que ab eo dicta sunt.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 5,35 
Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius.
marg.| Hoc autem quod dicit ad horam, facilitatem credendi ostendit, et quam cito ab eo resilierunt : quod si non fecissent, cito eos ad Iesum manuduxisset. vocando autem eum lucernam, ostendit quoniam non ex se habebat lumen, sed a Spiritus Sancti gratia.CZ
CZ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.8} ALCUINUS. − Ioannes enim erat lucerna illuminatus a Christo luce, ardens fide et dilectione, lucens verbo et actione : qui premissus est, ut inimicos Christi confunderet, secundum illudcp : « Paravi lucernam Christo meo, inimicos eius induam confusione ».DA
cp Ps. 131, 17-18.
DA ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}*
marg.| {CIO5d9.9} CHRYSOSTOMUS. − [a] Ad Ioannem igitur vos duco, non quasi illius indigens testimonio257 sed ut vos salvemini. Nam habeo maius testimonium Ioanne : [b] Hoc autem est quod est ab operibus258*. [c] Et hoc est quod sequitur : [d]
257 testimonio] + testimonium La88, testimonium testimonium Ars146
258 [b] - [c] - [d] Li449 ] [c] - [d] - [b] inv . Ars146 Bar454 La88 Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,36 
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne.
marg.| Unde sequitur : DB cq
cq ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 40.2.15-16, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 72r  : «[a] Nam siquidem velletis secundum consequentiam rerum suscipere fidem, ab operibus utique vos magis inducerem. Quia vero non vultis, ad Iohannem vos duco, non ut illius indigens testimonio, sed quia propter hoc omnia facio ut vos salvemini. 2.16 Nam habeo quidem testimonium maius Iohanne [b] id quod ab operibus. Sed non hoc intueor solum ut dignus fide facile susceptibilis uobis fiam, sed ut a vobis cognitis et a vobis in admiratione ductis».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 40 § 2, PG 59, #-#. [MM2024]
DB ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {FG2022} {MM2024}
Opera enim que dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa259 opera que ego facio, testimonium perhibent de me quia misit me Pater.
259 ea ipsa] eo ipsum Ars146
marg.| {CIO5d9.10} ALCUINUS. − Quod enim cecos illuminat, aures aperit, ora mutorum resolvit, demonia fugat, mortuos suscitat. Hec opera260* testimonium perhibent261* Christo.DC
DC ¶Codd. : Ars146 Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
260 Hec - opera] inv. Ed1953
261 perhibent] + de Ed1953
marg.| {CIO5d9.11} HILARIUS. Sexto de Trinitate. 262* − Unigenitus enim Deus, non hominis testimonio tantum sed etiam virtutis, docet esse se Filium. Opera enim eius que facit, testantur eum a Patre missum. Itaque Filii obedientia et paterna auctoritas docentur in misso. Sed quia opera non sufficiunt in credibilibus ad testimonium263, sequitur :
262 .VI.] om. Ed1953
263 testimonium] intellectum La88 Ad testimonium + In marg. La88
Numérotation du verset Io. 5,37 
Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me.
marg.| Revolvite evangelica volumina et omne eorum opus recensete. Nullum aliud Patris de Filio testimonium extat in libris, quam quod hic sit Filius suus. Quid infertur hodie calumnie, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint?DD cr
cr ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 6, CCSL 62, c. 27.4 sqq. : «Vnigenitus Deus non nominis tantum testimonio sed etiam uirtutis docet esse se Filium. Opera enim eius, quae facit, testantur a Patre se missum. Quaero quam rem opera testentur? Missum namque esse. Itaque et Fili oboedientia et paterna auctoritas docetur in misso, dum alterius opera esse non possunt quae facit, nisi eius qui missus a Patre sit. Sed opera non sufficiunt incredibilibus ad testimonium, quod se Pater miserit. Sequitur namque : Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me. Neque uocem eius audistis, neque figuram eius uidistis. Quare quod testimonium Patris de eo fuerit? Euolue euangelica uolumina et totum eorum opus recense. Da testimonium Patris praeterquam quod auditum est : Hic est Filius meus dilectus, in quo conplacui et : Tu es Filius meus. Hoc Iohannes licet non ignarus audiuit, tamen ad doctrinam nostram paternae uocis testimonium mittitur. Nec hoc sufficit. Iohannes quidem in deserto dignus hac uoce est, sed et apostoli non fuerunt huius testimonii auctoritate priuandi. Eadem de caelo ad eos uox adest, sed accipiunt plus Iohanne. Iohannes enim iam ab utero profetans non eguit hac uoce : Hunc audite. Audiam plane, nec quemquam praeter hunc audiam, nisi eum qui audierit ut doceret. Si nullum aliud Patris de Filio testimonium extat in libris, quam quod hic Filius suus sit, testimonii huius haec ueritas est, ut opera ipsa quae gerit ueritatem testimonii huius adfirment. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint?». [MM2020]
DD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.12} BEDA. 264*{in c.5} . − Missio265 autem incarnatio eius debet intelligi. Denique ostendit quod Deus incorporeus sit, et quod corporalibus et visibilibus oculis videri non possit.DE
Unde sequitur :
DE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
264 Beda] + In Ioannem Ed1953
265 Missio] Misso cacogr. Li449
Neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis.
marg.| {CIO5d9.13} ALCUINUS. − Possent enim Iudei dicere : nos soliti sumus vocem Domini audire in sina, et eum vidimus in specie ignis. si ergo Deus perhibet testimonium de te, nos intelligeremus vocem Domini. contra hoc dicit : ego habeo testimonium a Patre, quamvis non intelligatis : quia vos numquam audistis vocem eius, neque speciem eius vidistis.DF
DF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.14} CHRYSOSTOMUS. {hom.39} . − Quomodo ergo Moyses dicitcs : « Si facta est aliquando huiusmodi res, ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vidisti? » Vidisse etiam eum dicuntur isaias et alii plures. Quid ergo266 est quod nunc ait Christus? In philosophicum eos inducit dogma, paulatim ostendens quoniam neque vox circa Deum est neque species; sed superior et figuris est et loquelis267 talibus. Sicut enim dixit268 neque vocem eius audistis, propter hoc non indicat quod vocem emittat, sed non audibilem269; ita dicens neque speciem eius vidistis, non hoc dicit quod speciem sensibilem habeat et visibilem, sed quoniam nihil horum est circa Deum.DG
cs Dt. 4, 32-33.
DG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
266 Ergo] igitur La88
267 Loquelis] loquens La88
268 Dixit] dicens La88
269 Audibilem] visibilem La88
marg.| {CIO5d9.15} ALCUINUS. − Non enim carnalibus auribus sed spirituali intelligentia per gratiam Spiritus Sancti audiri potest. Non ergo vocem270 spiritualem audierant, quoniam eum amare et preceptis eius obedire nolebant. [a] Neque271 speciem eius viderunt, quia non exterioribus oculis videri potest, sed fide et dilectione.DH ct
ct ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 5, 37), CCCM 267, p. 95.439 sqq : «Contra hoc dicit : EGO HABEO TESTIMONIVM a patre, quamuis uos non intelligatis, quia uos NEQVE VNQVAM AVDISTIS VOCEM EIVS, [b] quia uox eius non carnalibus auribus sed spirituali intelligentia per gratiam sancti spiritus audiri potest - non ergo uocem eius audierant , quia eum amare et praeceptis eius oboedire noluerunt - [a] NEQVE SPECIEM EIVS uiderunt, quia substantia diuinitatis incomprehensibilis est et inuisibilis. Nec exterioribus oculis uideri potest sed fide et dilectione».
<cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 39, CCCM 116A, lin. 151 sqq. : «[a] Neque uocem eius umquam audistis, neque speciem eius uidistis. Iudaei soliti sunt iactare quod audierint uocem Dei patris in Sina loquentis eum que in specie ignis uiderint. Sed conuincuntur a domino numquam uocem eius audisse; substantia enim diuinitatis incomprehensibilis et inuisibilis est, non exterioribus oculis uideri potest, [b] et uox eius non carnalibus auribus sed spiritali intellegentia per gratiam sancti spiritus audiri potest. Non ergo audierant uocem eius, quia eum amare et praeceptis eius noluerant oboedire. Et uerbum eius non habetis in uobis manens». [MM2020]
DH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
270 Vocem] eius La88
271 Neque] sed La88
marg.| {CIO5d9.16} CHRYSOSTOMUS. {hom.39} . − Sed neque possibile erat eis dicere quod precepta eius suscepissent et servarent.
Ideoque subiungit :
Numérotation du verset Io. 5,38 
Et verbum eius non habetis in vobis manens,
marg.| id est precepta Dei, legem et prophetas : etsi enim ea Deus constituit, sed apud vos non sunt : et si272 scripture ubique docent ut mihi credatis, vos autem non creditis273, manifestum est quod sermo eius deficit a vobis.
272 Si] enim + La88
273 Vos autem non creditis] + marg. La88
Et propter hoc subdit :
Quia quem misit ille, huic vos non creditis.DI
DI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.17} ALCUINUS. − Vel aliter. Verbum quod in principio erat, non habent in se manens qui verbum Dei quod audiunt, et memoria tenere et opere implere contemnunt. Dixerat igitur se habere testimonium a Ioanne, ab operibus, a Patre; addit et testimonium a lege que data est per Moysen, dicens274 :
274 Dicens] script + eras. La88
Numérotation du verset Io. 5,39 
Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam eternam habere. Et ille sunt que testimonium perhibent de me.
marg.| Quasi dicat : Vos in Scripturis putatis vitam eternam habere, et me quasi contrarium Moysi repudiatis : testimonio ipsius Moysi me esse Deum intelligere potestis, si ipsas scripturas diligenter investigatis. Omnis enim scriptura testimonium perhibet de Christo, sive per figuras, sive per prophetas, sive per angelorum ministeria. Sed his Iudei de Christo non crediderunt; et ideo vitam eternam habere non possunt.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 5,40 
Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
marg.| Quasi dicat : Scripture perhibent testimonium et tamen per tot testimonia non vultis venire ad me, id est non vultis mihi credere et a me querere veram salutem.DJ
DJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d9.18} CHRYSOSTOMUS. 275* − Vel aliter potest continuari. [1] Possent illi dicere qualiter “si vocem eius non audivimus”cu, Deus tibi testatus est? Et ideo dicit : Scrutamini Scripturas, ostendens quod per has testatus est Deus de eo. Etenim in Iordane testatus est et in monte. Sed vocem quidem factam in monte non audierunt, factam autem in Iordane audierunt sed non attenderunt276. Propterea mittit eos ad Scripturas, ostendens quoniam et Patris testimonium illic est. [2] Non autem ad lectionem simplicem Scripturarum sed ad scrutationem exquisitam eos mittebat quia ea que de eo dicebantur in Scripturis desuper obumbrabantur neque in superficie exprimebantur sed velut quidam thesaurus recondebantur. Non dicit autemIn quibus habetis vitam eternam’ sed in quibus estimatis vos habere, ostendens quoniam non capiebant magnum fructum et nobilem ex Scripturis, sola lectione estimantes se salvari, cum fide essent privati. Propter quod subdit :   et non vultis venire ad me quia ei credere nolebant. . DK cv cw cx
cu Cf. Ps. 94, 8; Hbr. 3, 7; Hbr. 3, 15; Hbr. 4, 7 : «Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra».
cv ¶Fons :
cw [1] Chrysostomus , In Io., hom. 40, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 73rb : « 40.3.18 Propter hoc rursus induxit quoniam quem qui misit ille huic vos non creditis. Deinde ut non dicant, Qualiter si vocem eius non audivimus, nos tibi testatus est? 40.3.19 Dicit : Scrutamini scripturas. Ille enim sunt que testantur de me, ostendens quoniam per has Pater [om. P15284] testatus est. 40.3.20 Etenim et in Iordane testatus est et in monte, sed non fert in medium vocem illam. 40.3.21 Fortassis enim utique et decreditus esset hinc. Nam hanc quidem, neque audierunt qui in monte, illam vero audierunt quidem, non autem attenderunt. 40.3.22 Propterea mittit eos ad scripturas ostendens quoniam et patris testimonium illic est. Prius nimirum vetera destruens in quibus gloriabantur aut ut videntes deum aut vocem eius audientes».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 40 (al. 39), § 3 (Io. 5, 38), PG 59, 233.18-28  : «Διὰ τοῦτο πάλιν ἐπήγαγεν. Ὅτι ὃν ἀπέστειλεν ἐκεῖνος, τούτῳ ὑμεῖς οὐ πιστεύετε. Εἶτα ἵνα μὴ λέγωσι, Πῶς οὖν, εἰ μὴ φωνὴν αὐτοῦ ἠκούσαμεν ἡμεῖς, σοὶ ἐμαρτύρησε; λέγει· Ἐρευνᾶτε τὰς Γραφάς· ἐκεῖναι γάρ εἰσιν αἱ μαρτυροῦσαι περὶ ἐμοῦ· δεικνὺς ὅτι διὰ τούτων ἐμαρτύρησε. Καὶ γὰρ καὶ ἐν τῷ Ἰορδάνῃ ἐμαρτύρησε, καὶ ἐν τῷ ὄρει. Ἀλλ’ οὐ φέρει εἰς μέσον τὴν φωνὴν ἐκείνην. Ἴσως γὰρ ἂν καὶ ἠπιστήθη ἐντεῦθεν. Τὴν μὲν γὰρ οὐδὲ ἤκουσαν, τὴν ἐν τῷ ὄρει· τὴν δὲ ἤκουσαν μὲν, οὐ προσέσχον δέ. Διὰ τοῦτο παραπέμπει αὐτοὺς ταῖς Γραφαῖς, δεικνὺς ὅτι καὶ ἡ τοῦ Πατρὸς μαρτυρία ἐκεῖθέν ἐστι· πρότερον μέντοι τὰ παλαιὰ ἀνελὼν ἐφ’ οἷς ἐκόμπαζον, ἢ ὡς ἑωρακότες τὸν Θεὸν, ἢ ὡς φωνῆς αὐτοῦ ἀκούσαντες».
cx [2] Chrysostomus , In Io., hom. 41, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 73vb : « 41.1.4 Propterea et Christus Iudeos ad scripturas mittens, non ad simplicem lectionem sed ad scrutationem certissimam et exquisitam eos mittebat. 41.1.5 Non enim dixit legite scripturas, sed scrutamini scripturas. Quia enim ea que de ipso dicebantur multa indigebant diligentia. 41.1.6 Coobumbrabantur enim desuper conferentur hiis qui tunc erant. Propterea cauare eos cum certitudine iubet nunc ut que in profundo iniacebant, possent inuenire. 41.1.7 Neque enim superficie tenus dicebantur, neque in facie earum proiciebantur, sed velut quidam thesaurus in multo profundo condebantur. 41.1.8 Quia autem ea que inferius iniacent querit, nisi cum diligencia et labore querat, nunquam poterit invenire quod queritur. 41.1.9 Propterea et dicens, Scrutamini scripturas, induxit : quoniam vos estimatis in ipsis vitam eternam habere. 41.1.10 Non dixit habetis, sed extimatis, ostendens quoniam neque illinc fructificabant magnum quid et nobile, a lectione salvari extimantes sola, fide [corr. stigmat. : extimantes, sola fide P15284] privati existentes. 41.1.11 Quod igitur dicit tale est : Nonne admiramini [f. 74ra] scripturas? Nonne extimatis omnis vite causas esse? Ab hiis et ipse certior nunc. Ipse enim sunt que testantur de me, et non vultis venire ad me ut vitam eternam habeatis. 41.1.12 Competenter igitur dixit quia extimatis, propterea quia nolunt ipsi suaderi, sed in nuda lectione solum gloriari. 41.1.13 Deinde ut non ex multa procuratione amoris glorie accipiat apud eos suspicionem, neque propterea quia vult credi ab ipsis quod sui ipsius erat intueri extimetur».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 41 (al. 40), § 1 (Io. 5, 38), PG 59, 234.55 - 235.19  : «Διὰ τοῦτο καὶ ὁ Χριστὸς παραπέμπων τοὺς Ἰουδαίους ταῖς Γραφαῖς, οὐκ εἰς ἁπλῆν ἀνάγνωσιν, ἀλλ’ εἰς ἔρευναν ἀκριβῆ καὶ κατανενοημένην αὐτοὺς παρέπεμπεν. Οὐ γὰρ εἶπεν, Ἀναγινώσκετε τὰς Γραφάς· ἀλλ’, Ἐρευνᾶτε τὰς Γραφάς. Ἐπειδὴ γὰρ τὰ περὶ αὐτοῦ λεγόμενα πολλῆς ἐδεῖτο τῆς ἐπιμελείας ( συνεσκίαστο γὰρ ἄνωθεν συμφερόντως τοῖς τότε), διὰ τοῦτο καὶ διασκάπτειν αὐτοὺς μετὰ ἀκριβείας κελεύει νῦν, ἵνα τὰ ἐν τῷ βάθει κείμενα δυνηθῶσι εὑρεῖν. Οὐδὲ γὰρ ἐξ ἐπιπολῆς εἴρητο, οὐδὲ ὑπὲρ τὴν ἐπιφάνειαν ἔῤῥιπτο·ἀλλ’ ὥσπερ τις θησαυρὸς ἐν πολλῷ τῷ βάθει κατέκειτο. Ὁ δὲ τὰ κάτω κείμενα ζητῶν ἂν μὴ μετὰ ἀκριβείας ζητῇ καὶ πόνου, οὐδέποτε δυνήσεται εὑρεῖν τὸ ζητούμενον. Διά τοι τοῦτο καὶ εἰπὼν, Ἐρευνᾶτε τὰς Γραφὰς, ἐπήγαγεν· Ὅτι ὑμεῖς δοκεῖτε ἐν αὐταῖς ζωὴν αἰώνιον ἔχειν. Οὐκ εἶπεν, Ἔχετε· ἀλλὰ Δοκεῖτε, δεικνὺς ὅτι οὐδὲν ἐκαρποῦντο μέγα τι καὶ γενναῖον, ἀπὸ τῆς ἀναγνώσεως σωθήσεσθαι προσδοκῶντες μόνης, πίστεως ἔρημοι ὄντες. Ὃ τοίνυν λέγει, τοιοῦτόν ἐστιν· Οὐχὶ θαυμάζετε τὰς Γραφάς; οὐχὶ πάσης ζωῆς νομίζετε αἰτίας εἶναι; Ἀπὸ τούτων καὶ αὐτὸς ἰσχυρίζομαι νῦν. Αὗται γάρ εἰσιν αἱ μαρτυροῦσαι περὶ ἐμοῦ, καὶ οὐ θέλετε ἐλθεῖν πρός με, ἵνα ζωὴν αἰώνιον ἔχητε. Εἰκότως τοίνυν ἔλεγεν, ὅτι Δοκεῖτε, διὰ τὸ μὴ βούλεσθαι αὐτοὺς πείθεσθαι, ἀλλ’ ἐπὶ τῇ ψιλῇ ἀναγνώσει μόνον αὐχεῖν».
<ex quo> [2] Cf.   Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 5, 39-42), PG 123, 1280A15-9 .
¶Nota Le second segment de Chrysostome est la source du passage parallèle de Théophylacte qui le cite pratiquement à la lettre. Thomas préfère citer le maître au disciple, mais la traduction de Burgundio est corrigée sinon à la lumière de Théophylacte, en tout cas en accord avec lui. Ainsi Burgundio traduit (διὰ τὸ μὴ βούλεσθαι αὐτοὺς) πείθεσθαι comme un passif par suaderi, mais la Catena interprète πείθεσθαι comme la forme médio-passive de πείθω , ce qui autorise à la traduire par credere. Il rejoint en cela Théophylacte qui écrit (1280B4) : πίστεως μὴ προσοὐσης (en cheminant selon la foi). [MM2020]
DK ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
275 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
276 Sed non attenderunt] om. La88
marg.| {CIO5d9.19} BEDA. − Quod autem venire pro credere277 ponatur, Psalmista manifestat278* dicenscy : « Accedite ad eum et illuminamini ». [2] Subdit autem : Ut vitam habeatis . Si enim279 anima que peccat moritur et280* ipsi anima et mente mortui erant. Promittebat ergo illis vitam anime vel felicitatis eterne.DL cz
cy Ps. 33, 6.
cz ¶Fons : <revera> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. [RB 7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15. , f. 78v37-79r11  : «Venire in hoc loco pro credere accipitur. Sic enim ponitur in hoc loco quemadmodum illud psalmiste : ‘’Accedite ad eum et inluminamini’’, accedite passibus pedum sed gressibus fidei. Sed quid est quod eis vitam promittit ? Numquid mortuis loquebatur scilicet sciendum quia vivi erant et mortui; vivi erant corpore, scilicet mortui erant anima et idcirco promittit eis vitam id est resurrectionem animarum sive vitam eterne felicitatis».*
<cuius fons> Cf.   Augustinus Hipponensis, Contra duas epistulas Pelagianorum [CPL 0346], lib. 1, c. 3, § 7, CSEL 60, p. 429. 5 : «ac per hoc bona uoluntas, quae se abstrahit a peccato, fidelis est, quia iustus ex fide uiuit, ad fidem autem pertinet credere in christum et nemo potest credere in eum, hoc est uenire ad eum, nisi fuerit illi datum». Cf.   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 2, c. 7, CCSL 120, lin. 2127 sqq. : «Verum quaeritur quomodo conueniat quod lucas centurionem nuntios misisse matheus autem ipsum accessisse narrat ad dominum. Sed pie quaerentibus facile patet quod matheus breuitatis causa dixerit ipsum accessisse cuius desiderium et uoluntas ad dominum ueraciter aliis licet deferentibus est perlata mystice etiam nobis commendans hoc quod scriptum est : accedite ad eum et inluminamini. Nam quia fidem centurionis qua uere acceditur ad iesum ipse ita laudauit ut diceret, non inueni tantam in israhel, ipsum potius accessisse ad christum dicere uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua miserat. Porro autem lucas ideo totum quemadmodum gestum sit aperuit ut ex hoc intellegere cogeremur quemadmodum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit. Sicut etiam illa mulier quae fluxum sanguinis patiebatur quamuis fimbriam uestimenti eius tenuerit maius tamen quia credidit tetigit dominum quam illae turbae a quibus premebatur, ita et centurio quo magis credidit eo magis accessit ad dominum».
<ex quo> Cf.   Hugo de Sancto Caro , Postille (Io. 5, 41), ed. 1703, f. 321ra/h : «Et non vultis venire ad me : quasi dicat Scripture testantur de me, et tamen per illas non vultis venire ad me, id est credere in me».
¶Paral. Cf.   Thomas de Aquino, In Io., 6, lect. 4, n° 915, p. 172.12 sqq. : «Hoc autem quod dicit, scilicet qui venit et qui credit, non esuriet nec sitiet, non differunt, secundum Augustinum, quia idem est venire ad eum, et credere in eum : quia ad Deum venimus non passibus corporis, sed mentis, quorum primus est fides». In Io., 7, lect. 5, n° 1089, p. 207.20 sqq. : «Et tunc flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Et dicit qui credit in me, cum supra dixerit qui venit ad me; quia idem est credere et venire; ps. xxxiii, 6 : accedite ad eum, et illuminamini».
<Non hab.> Chrysostomus in loc. cit.; Theophylactus in loc. cit.; Beda; Glossa ordinaria (Gloss-e, Cas574) in loc. cit.; in Ps. 33; PL; LLT.
¶Nota Le commentaire d’Haymon n’est peut-être pas la source rédactionnelle directe de la sentence. Elle n’en contient pas moins tous ses éléments essentiels. Le rapprochement sémantique entre venire et credere est un poncif de l’exégèse latine, deux fois répété par Thomas dans le Super Io.. Dans la reportation sur Io. 6, Thomas se réfère à l’autorité d’Augustin. L’attribution à Bède pourrait avoir été ajoutée plus tard après l’achèvement de la reportation In Ioannem. [MM2020]
DL ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}*
277 pro credere] pro gredere cacogr. Li449
278 manifestat] ostendit Ed1953
279 enim] om. Li449 * (pr. m. compl. interl.)
280 et] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 5,
distinctio 10 
marg.| {CIO5d10.1} CHRYSOSTOMUS. 281* − Quia Dominus supra282 meminit et Ioannis, et testimonii Dei, et operum suorum, ut eos ad seipsum attraheret, probabile erat multos suspicari quod hec283 diceret, gloriam hominum amans.
Et ideo contra hoc dicit :
281 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
282 Supra] dixerat vel La88
283 Hec] hic La88
Numérotation du verset Io. 5,41 
Claritatem ab homine non accipio,
marg.| hoc est non indigeo. Non enim est mea natura talis ut indigeat que ab hominibus est gloria. Si enim sol a lucerne lumine non recipit adiectionem, multo magis ego humana gloria non indigeo.DM
DM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d10.2} ALCUINUS. −  Vel claritatem ab hominibus non accipio ; id est laudem humanam non quero : non enim veni ut honorem ab hominibus acciperem carnalem, sed honorem hominibus darem spiritualem. Non ergo ideo hoc loquor ut gloriam meam queram, sed condoleo vobis errantibus, et volo vos reducere ad viam veritatis.
Unde dicit :
Numérotation du verset Io. 5,42 
Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.DN
DN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d10.3} CHRYSOSTOMUS. {hom.40} . − Quasi dicat : Ideo hoc dixi ut convincam vos quoniam propter amorem Dei me non persequimini : etenim ipse testatur mihi et per opera et per scripturas. oportebat igitur ut sicut me abiciebatis, estimantes esse Deo contrarium284, ita nunc ad me veniretis, si Deum amaretis; sed non amatis. Non autem ab his solum, sed etiam a futuris hoc ostendit, dicens :
284 Deo contrarium] contrarium deo La88
Numérotation du verset Io. 5,43 
Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me. si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
marg.| Ideo dicit se in nomine Patris venisse, ut omnem abscindat occasionem indevotionis.DO
DO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d10.4} ALCUINUS. − Ac si dicat : Ideo veni in mundum ut per me glorificetur nomen Patris, quia patri omnia attribuo. Dilectionem ergo Dei non habebant, quia nolebant eum recipere qui Patris venerat facere voluntatem. antichristus autem veniet in nomine non Patris, sed suo, ut non gloriam Patris, sed suam querat. quia enim Iudei noluerunt recipere Christum, pena peccati huius congruet ut recipiant antichristum; ut qui nolunt credere veritati, credant mendacio.DP
DP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d10.5} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {Serm.45} . − Sed audiamus et Ioannemda : « Audisti quia Antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ». Quid autem expavescit in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est et nomen Domini contempturus? Quid aliud facit qui dicit : ego iustifico, nisi boni285 fuerimus, peristis? ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te religabitur. ita ne oblitus286 sim287 fundamentum meum? Nonne petra erat Christus?DQ
da 1Io. 2, 18.
DQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
285 boni] bona ante corr. La88
286 oblitus] obligatus ante corr. in marg. La88
287 sim] sum La88
marg.| {CIO5d10.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.40} . − Sic igitur irrefragabilem indevotionis eorum ponit demonstrationem; quasi dicat288 : si ut289 amantes Deum me persequeremini, multo magis in antichristo hoc vos facere oporteret. Ille enim non dicit se a Patre missum, neque secundum voluntatem illius venire; sed e contrario ea que sibi non congruunt rapiens, super omnia Deum se esse dicet. manifestum est igitur quod290 livoris persecutio erat qua Christum persequebantur, et odii in Deum. Deinde causam eorum infidelitatis ponit, dicens :
288 quasi dicat] + marg. La88
289 ut] om. La88
290 quod] quoniam La88
Numérotation du verset Io. 5,44 
Quomodo vos potestis credere qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam que a solo Deo est non queritis?
marg.| Hinc enim rursus ostendit quoniam non que Dei sunt intendebant, sed propriam volebant passionem defendere291.DR
DR ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
291 pas. def.] inv. Li449
marg.| {CIO5d10.7} ALCUINUS. − Magnum igitur vitium est iactantia, et humane laudis ambitio, que de se vult estimari quod de se non habet. Ideo enim non possunt credere, quia superba mens eorum laudari desiderat, et se super alios efferre292.DS db
db ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 5, 44), CCCM 267, p. 97.489 : «Magnum uicium est iactantia et humanae laudis ambitio, quae de se uult aestimari quod in se non habet. Ideo non possunt credere, quia superba mens eorum laudari desiderat et super alios se efferre». [MM2019]
DS ¶Codd. : La88 Li449 (61ra) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
292 Effere] offere La88
marg.| {CIO5d10.8} BEDA. − Hoc autem vitium melius caveri non potest, quam ut ad conscientias nostras redeamus, nosque pulverem esse consideremus; et si quid nobis boni inesse deprehendimus, non nobis, sed Deo ascribamus. Instruimur etiam ut semper293 nos tales exhibeamus quales ab aliis videri desideramus. Denique possent ipsi respondere : ergo accusabis nos apud Patrem? Et ideo eorum questionem preveniens subdit :
293 Semper] om. La88
Numérotation du verset Io. 5,45 
Nolite294 putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem.DT
DT ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
294 Nolite] ac + eras. La88
marg.| {CIO5d10.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.40} . − Quia scilicet non veni damnare sed salvare.
Est qui accusat vos, Moyses, in quo vos speratis.
marg.| Sicut enim de scripturis supra dixit in quibus putatis vitam eternam habere, ita et de Moyse ait in quo vos speratis , ex propriis eos ubique capiens. sed dicent : qualiter nos ille accusabit? Quid tibi et Moysi commune, qui sabbatum solvisti?
Et ideo subdit :
Numérotation du verset Io. 5,46 
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit.
marg.| Hec ex superioribus constitutionem habent : Cum enim in confessionem295 deductum sit quod a Deo veni, ab operibus, a voce Ioannis, a Patris testimonio, manifestum est quod Moyses eos accusabit; etenim dixit : si quis venerit signa faciens et ad Deum ducens, et futura predicens cum veritate, oportet ei obedire. Christus autem hec omnia fecit; nec ei crediderunt.DU
DU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
295 Confessionem] confessione La88
marg.| {CIO5d10.10} ALCUINUS. − Forsitan autem more nostro posuit, non quia dubitatio sit in Deo. Scripsit autem de Christo Moyses dicensdc : « Prophetam vobis suscitabit296 Deus de fratribus vestris : tamquam me ipsum audietis ».DV
dc Dt. 18, 15.
DV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
296 Vobis suscitabit] suscitabit vobis La88
marg.| {CIO5d10.11} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − Sed et omne quod scripsit Moyses, de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum vel dictarum prenuntiet, sive quod eius gratiam, gloriamque commendet.DW dd
Sequitur :
dd ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 16, § 9, p. 44.11-15 : «Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inueneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, siue quod eum figuris rerum uel gestarum uel dictarum praenuntiet, siue quod eius gratiam gloriam que commendet, tu, qui commenticium fallacem que Christum de manichaei litteris credidisti, ista Moysi non uis credere, sicut nec piscem uis edere». [FG2013]
DW ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
Numérotation du verset Io. 5,47 
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
marg.| {CIO5d10.12} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Ipse etiam297 scripsit et apud vos libros reliquit, ut si forte oblivisceremini, de facili recordari possitis; et cum scriptis non credidistis, quomodo verbis meis non scriptis credetis?DX de
de ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 5, 46), PG 123, 1281C14–D4. [CGC2014]
DX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
297 etiam] et Li449
marg.| {CIO5d10.13} ALCUINUS. − Ex hoc etiam colligitur, quia qui legis precepta, que rapinam et alia mala prohibent, implere negligunt, et dicta evangelii, que perfectiora et subtiliora sunt, implere non valent.DY
DY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO5d10.14} CHRYSOSTOMUS. {hom.40} . − Et quidem298 si attenderent his que dicebantur, oportebat querere, et ab eo discere que sunt illa que Moyses de eo scripsit; sed silent : talis299 enim est nequitia ut quicquid aliquis dicat300* vel faciat, maneat proprium venenum conservans.DZ
DZ ¶Codd. : La88 Li449 (61rb) Ed1953 {SD2013} {MM2019}*
298 quidem Li449 Ed1953 ] quod La88
299 talis] tale Li449
300 aliquis dicat La88 Li449 ] inv. Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 5 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_5)

Notes :