Catena aurea

Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,1 

Hec1 cum dixisset Iesus
1 Hec ΩS Rusch Weber ] Hoc ΩV
egressus est
cum discipulis suis trans torrentem
Cedron
ubi erat hortus
in quem introivit ipse et discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 18,2 

Sciebat autem2 Iudas qui tradebat eum3 locum, quia Iesus frequenter4 convenerat illuc cum discipulis suis.
2 autem Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber |
3 eum Li449@ Li449 Rusch ] + ipsum Weber |
4 Iesus frequenter Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,3 

5Iudas ergo6 cum accepisset cohortem
5 Hic incipit cap. 17! iuxta capitala Stephani Langton |
6 ergo] om. P14417 |
et a pontificibus et Phariseis ministros,
venit illuc
cum lanternis et facibus
et armis.
Numérotation du verset Io. 18,4 

Iesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum processit et dixit eis7: Quem queritis?
7 dixit eis Rusch ] + dicit ad illos Li449@ Li449 , dicit eis Weber
Numérotation du verset Io. 18,5 

Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum.
Stabat autem et Iudas
qui tradebat eum cum ipsis.
Numérotation du verset Io. 18,6 

Ut ergo dixit8: Ego sum,
8 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
Numérotation du verset Io. 18,7 

Iterum ergo interrogavit eos9:
9 interrogavit eos Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Quem queritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum.
Numérotation du verset Io. 18,8 

Respondit Iesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me queritis sinite hos abire.
Numérotation du verset Io. 18,9 

Ut impleretur sermoa quem dixit: Quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis10 quemquam.
0 Cf. Io. 6, 39 ; Io. 17, 12.
10 eis Li449@ Li449 Rusch ] ipsis Weber
Numérotation du verset Io. 18,10 

Simon ergo Petrus
habens gladium
eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dexteram. Erat autem servo nomen11 Malchus.
11 servo nomen Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 18,11 

Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum12 in vaginam.
12 tuum Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
Calicem
quem dedit mihi Pater
non vis ut13 bibam illum?
13 vis ut Weber ( Z P ) ΩJ* ( rubr. cancel. ) CorS1 (al. sic habet) ΩS] om. Cor3 (grec. non hab.) CorS1 (bene Beda, G’ non habet VIT UT ) ΩJ² Li449@ Li449 Weber , vis Rusch
Numérotation du verset Io. 18,12 

Cohors autem14
14 autem Rusch ] ergo Li449 Weber | ergo] post tribunus Li449@
et tribunus et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum.
Numérotation du verset Io. 18,13 

Et adduxerunt eum
ad Annam primum.
Erat enim socer Caiphe qui erat pontifex anni illius.
Numérotation du verset Io. 18,14 

Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudeis quia expedit unum hominem mori pro populob.
0 Cf. Io. 11, 49-50.
Numérotation du verset Io. 18,15 

Sequebatur autem
Simon Petrus Iesum15 et alius discipulus.
15 Simon Petrus - Iesum Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
Numérotation du verset Io. 18,16 

Petrus autem stabat ad ostium foris16.
16 foris Rusch Weber ] foras Li449@ Li449
Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici
et dixit ostiarie et introduxit Petrum.
Numérotation du verset Io. 18,17 

Dixit17 ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
17 dixit Li449 Rusch ] dicit Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 18,18 

Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus
erat et calefaciebant se18. Erat autem cum eis et Petrus19 stans et calefaciens se.
18 calefaciebant se Li449@ Li449 Rusch ] calefiebant Weber |
19 cum eis - et Petrus Rusch Weber ] inv. Li449@ , et Petrus stans cum eis Li449 |
Numérotation du verset Io. 18,19 

Pontifex ergo interrogavit20 Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 interrogavit Rusch Weber ] interrogabat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,20 

Respondit ei21 Iesus: Ego palam locutus sum mundo.
21 ei Rusch Weber] om. Li449@ Li449
Ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudei conveniunt22 et in occulto locutus sum nihil.
22 conveniunt Rusch Weber ] convenerunt Li449@ , convenerant Li449
Numérotation du verset Io. 18,21 

Quid me interrogas?
Interroga eos qui audierunt quid locutus sim23 ipsis ecce hi sciunt24 quid25 dixerim ego.
23 sim Rusch ] sum Li449@ Li449 Weber |
24 hi sciunt Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
25 quid Rusch ] que Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,22 

Hec26 cum dixisset,
26 Hec Rusch ] + autem Li449@ Li449 Weber
unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici?
Numérotation du verset Io. 18,23 

Respondit ei Iesus:
Si male locutus sum
testimonium perhibe de malo. Si autem bene, quid me cedis?
Numérotation du verset Io. 18,24 

Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Numérotation du verset Io. 18,25 

Erat autem Simon Petrus stans
et calefaciens se.
Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille
et dixit: Non sum.
Numérotation du verset Io. 18,26 

Dicit unus ex servis pontificis
cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
Numérotation du verset Io. 18,27 

Iterum ergo negavit Petrus.
Et statim gallus cantavit.
Numérotation du verset Io. 18,28 

Adducunt ergo Iesum
ad Caiapham27 in pretorium .
27 ad Caiapham CorS1 (alii) Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] a Caipha CorS1 (G’ habet et hec littera verior est) Cor3 (que littera verior est) Weber
Erat autem mane et ipsi
non introierunt in pretorium ut non contaminarentur
sed manducarent Pascha.
Numérotation du verset Io. 18,29 

Exivit ergo Pilatus ad eos foras
et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Numérotation du verset Io. 18,30 

Responderunt et dixerunt ei:
Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum.
Numérotation du verset Io. 18,31 

Dixit ergo eis28 Pilatus: Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudei: Nobis non licet interficere quemquam .
28 Dixit ergo eis Li449 Rusch Weber ] Dicit ergo illis Li449@
Numérotation du verset Io. 18,32 

Ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset29 moriturus.
29 morte esset Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,33 

Introivit ergo iterum in pretorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum?
Numérotation du verset Io. 18,34 

Respondit30 Iesus: A temetipso hoc dicis an alii tibi dixerunt31 de me?
30 respondit Arsenal1170 CorS2 Rusch Clementina ] et praem. CorS2 (al.) Li449@ Li449 Weber |
31 tibi dixerunt Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 Arsenal1170* |
Numérotation du verset Io. 18,35 

Respondit Pilatus: Numquid ego Iudeus sum? Gens tua et pontifices32 tradiderunt te mihi. Quid fecisti?33
32 pontifices ΩF ΩP Arsenal1170² CorS2 (Senonensis anti. Parisiensis sine TUI ) Rusch Weber ] + tui ΩS ΩR Arsenal1170* (rubr. cancel.) Li449@ Li449 CorS2 Wordsworth (B To22 O, Ed1487-Kesler, Ed1502-Froben, Ed1515-Sacon, Ed1519-Sacon) Ed1590-Sixtina ] om. |
33 Quid fecisti] om. G |
Numérotation du verset Io. 18,36 

Respondit Iesus: Regnum meum
non est de hoc mundo34.
34 hoc mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei utique35 decertarent ut non traderer Iudeis.
35 utique Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Nunc autem regnum meum36 non est hinc.
36 regnum meum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,37 

Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis.
Quia rex sum ego,
ego in hoc natus sum
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate37 audit meam vocem.
37 est – ex veritate Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 18,38 

Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset iterum exivit
ad Iudeos et dicit38 eis: Ego nullam invenio in eo39 causam.
38 dicit Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449 |
39 invenio - in eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 18,39 

Est autem consuetudo vobis40
40 vobis ΩS ΩJ*( rubr. cancel.) CorS2 (in pluribus)] om. ΩJ² CorS2 (anti. Paris. Senonens.)
ut unum41 dimittam vobis in Pascha.
41 unum ΩS CorS2 (anti. Paris. Senonens.) ] + ego CorS2 (pluribus)
Vultis ergo dimittam vobis regem Iudeorum?
Numérotation du verset Io. 18,40 

Clamaverunt rursum omnes42 dicentes: Non hunc sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
42 rursum omnes Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449

Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,
 
prol.| [Io. 18-19 legitur feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d1.1}* AUGUSTINUS. 1 − Terminato sermone quem post cenam Dominus ad discipulos habuit, adiuncta oratione quam dixerat ad Patrem, eius passionem Ioannes evangelista sic exorsus est :
1 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,1 
Hec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius.
marg.| Non autem continuo hoc factum est cum eius illa finita esset oratio; sed alia quedam sunt interposita, que ab isto pretermissa, apud alios evangelistas leguntur. A a
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 1.1-14, CCSL 36, p. 633 : «Terminato magno prolixoque sermone quem post caenam Dominus, fundendo pro nobis proximus sanguini, ad discipulos habuit qui cum illo tunc erant, adiuncta oratione quam direxit ad Patrem, deinceps eius passionem Iohannes evangelista sic orsus est : Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis. Hoc quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio, de cuius uerbis ait : Haec cum dixisset Iesus; sed alia quaedam sunt interposita quae ab isto praetermissa apud alios evangelistas leguntur; sicut apud hunc inueniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt». [FG2018]*
A ¶Codd. : Li449 (167ra) Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO18d1.2}* AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Facta est enim contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior, sicut Lucas commemoratb . Dixit etiam ipse Petro, sicut ipse Lucas2 subiungit : [a] « Ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum »c et cetera que ibi sequuntur. « Et, hymno dicto », sicut Mattheusd et Marcus3 e commemorant « exierunt in montem Oliveti ». [c] Contexit ergo narrationem Mattheus, et dixit : « Tunc venit Iesus cum illis in villam que dicitur Gethsemani »f . Iste locus est4 quem commemorat hic Ioannes : U bi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. B g
b Cf. Lc. 22, 24.
c Lc. 22, 31.
d Mt.26, 30.
e Mc 14, 26.
f Mt.26, 36.
g ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 2, § 6, p. 274.10 : «Lucas autem cum commemorasset dixisse Dominum : simon, ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum : ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos, tunc subiecit petrum respondisse : Domine, te cum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. et ille dixit : dico tibi, petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. quam hoc aliud sit, aliud illud unde petrus ad praesumendum permotus sit, quis non uideat? at uero mattheus : et ymno dicto, inquit, exierunt in montem oliueti». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 3, § 9, p. 279.9-11 : «Cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum uideretur esse maior, sicut lucas commemorat, dixit eis : reges gentium Dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici uocantur». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 4, § 10, p. 281.3-14 : «Contexit ergo narrationem mattheus et dicit : tunc uenit Iesus cum illis in uillam, quae dicitur gethsamani. hoc dicit et Marcus, hoc et lucas non expresse nominato praedio, cum ait : et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliuarum. secuti sunt autem illum et discipuli. et cum peruenisset ad locum dixit illis : orate, ne intretis in temtationem. iste locus est, cuius nomen illi dixerunt gethsamani. ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat iohannes ita narrans : haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius». [FG2015* ]
B ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2015} {MM2015}
2 ipse Lucas Ed1953 ] inv. Li449
3 et Marcus Ed1953 ] Marcusque Li449
4 est Ed1953] om. Li449
marg.| {CIO18d1.3}* AUGUSTINUS. Super Ioannem 5. − Ad hoc ergo valet quod dictum est : Hec cum dixisset , ut non eum ante opinemur ingressum quam illa verba finiret.C h
h ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 1.34-36, CCSL 36, p. 634 : «Non ergo sic accipiamus quod ait : haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius, tamquam continuo post illa uerba in illum hortum fuerit ingressus; sed ad hoc ualeat quod dictum est : haec cum dixisset Iesus, ut non eum ante opinemur ingressum, quam illa uerba finiret». [FG2015]
C ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2015} {MM2015}
5 Super Ioannem Li449 ] om. Ed1953
marg.| {CIO18d1.4} CHRYSOSTOMUS. 6*{hom.82} . − Sed propter quid non dixit cessans ab oratione venit illuc quoniam oratio illa fuit loquela propter discipulos facta. De nocte autem vadit, et flumen pertransit, et properat ad locum proditori cognitum, auferens his qui insidiabantur, laborem, et ostendens discipulis quoniam volens ad mortem venit.D
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
6 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d1.5} ALCUINUS. − Dicit autem trans torrentem Cedron , id est cedrorum (genitivus7* grecus8). Transit torrentem quia de torrente passionis bibit.   Ubi erat hortus ut peccatum quod in horto commissum fuerat9 deleret. Paradisus enim   hortus deliciarum interpretatur. E i
i ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 1), CCCM 267, p. 309.13-20 : « trans   torrentem   cedron , id est cedrorum, genitiuus grecus; transit torrentem, quia de torrente passionis bibit in uia huius saeculi oboediens patri usque ad mortem, propter quod illum Deus exaltauit. ubi   erat   hortus . In horto deliciarum primus pater peccauit et inde eiectus est in hanc miseriam. Ideo Christus secundus Adam in horto comprehendi uoluit ut peccatum, quod in orto commissum fuerat, deleret. Paradisus enim ortus deliciarum interpretatur».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io., c. 40, PL 100, 968D : «Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron. Genitivus pluralis in Graeco, quod potest Latine Cedrorum dici. Tunc appropinquavit tempus, de quo in Psalmo legitur : De torrente in via bibit. In via hujus vitae de torrente passionis bibit : propterea exaltavit caput : quod Apostolus ita exposuit : Christus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum. Ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. Bene in horto miseriae nostrae comprehensus est, ut nos in hortum beatitudinis suae induceret. Igitur in horto deliciarum, id est in paradiso, primus humani generis peccavit, et inde ejectus est in hanc vallem lacrymarum. Ideo Christus secundus Adam se in horto comprehendi voluit, ut peccatum, quod in horto paradisi (nam paradisus hortus deliciarum interpretatur) primus homo commisit, deleretur». [MM2109]
7 genitivus] + enim est Ed1953
8 grecus] Gregorius Mt366
9 fuerat] + in horto Ed1953
marg.| {CIO18d1.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Ne autem audiens hortum, eum occultari estimes, subiungit :
Numérotation du verset Io. 18,2 
Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
marg.| {CIO18d1.7} AUGUSTINUS. 10 − Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus didicit, ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem.F j
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 2.4-7, CCSL 36, p. 634 : «Ibi ergo lupus ouina pelle contectus, et inter oues alto patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem». [FG2015]
F ¶Codd. : Li449 (167va) Ed1657 Ed1953 (180rb {FG2015} {MM2015}
10 Augustinus Ed1953 ] + ut supra [= Super Ioannem ubi supra] Ed1657 (Nicolai)
marg.| {CIO18d1.8} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Multoties autem ibi cum discipulis Iesus singulariter convenerat, de necessariis loquens, et que non erat fas alios audire. facit autem hoc in montibus et in hortis, maxime purum a tumultibus inquirens semper locum, ne mens impediatur ab auditione. ideo autem Iudas illuc venit, quoniam multoties Christus extra pernoctabat. Ivisset autem ad domum, si putasset eum ibi invenire dormientem.G
G ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d1.9} THEOPHYLACTUS . − Noverat etiam11 Iudas Dominum festo tempore consuevisse semper docere discipulos aliquod sublime erat autem solitus docere huiusmodi mystica in talibus locis ac12 quoniam tunc dies erat solemnis, arbitratus est illum esse illic, et discipulos docere13 que ad celebritatem spectabant.k H
k ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 241 D 9–244 A 8 : summatim. [CGC2014]
H ¶Codd. : Li449
11 etiam] autem Li449
12 ac] at Li449
13 discipulos docere] disserere discipulis Li449
Numérotation du verset Io. 18,
 
prol.| [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d2.1} GLOSSA <TOR>. − Ostenderat evangelista quomodo Iudas ad locum ubi Christus erat pervenire potuerit. Nunc ostendit quomodo illuc pervenit dicens14 :l
l ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria; PL; LLT.
¶Nota «Ostenderat evangelista» cf. glose conjonctive de CMT14d1.1 [MM2020]
14 quomodo…dicens] om. Li449
Numérotation du verset Io. 18,3 
Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Phariseis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis.
marg.| {CIO18d2.2} AUGUSTINUS. 15 − Cohors non Iudeorum, sed militum fuit. A preside itaque intelligatur accepta, tamquam ad tenendum reum servato ordine legitime potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere, quamquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret, vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet.m I
m ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 2.9-15, CCSL 36, p. 634 : «Cohors non Iudaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intellegatur accepta, tamquam ad tenendum reum, seruato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere, quamquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata ueniebat, ut uel terreret uel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet». [FG2018]*
I ¶Codd. : Li449
15 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d2.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Sed qualiter cohorti suaserunt ? Quia milites erant, pecuniarum gratia omnia facere meditantes.J
J ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO18d2.4} THEOPHYLACTUS. − Faces autem afferunt et laternas16, ne17 latens in tenebris fugeret.K n
n ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 244 B 7-8. [CGC2014]
16 laternas scrips., Mt366 ] lanternas La88 Li449
17 ne] + Christus Ed1953
marg.| {CIO18d2.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.82} . − Multoties autem alias miserunt comprehendere eum, sed non valuerunt. Unde manifestum est quod et18* tunc volens19* seipsum dedit.L
Propter quod subditur :
18 et] om. La88 Ed1953
19 volens] sponte Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,4 
Iesus autem20 sciens omnia que ventura erant super eum, processit et dicit21 ad eos : Quem queritis?
20 autem] itaque Li449@ Weber
21 dicit] dixit Ed1953
marg.| {CIO18d2.6} THEOPHYLACTUS. − Querit autem non ut22 volens scire - nam utique noverat omnia que ventura erant super eum - sed ostendere volens quoniam, cum presens esset, ab eis videri non poterat vel discerni.M o
Nam sequitur :
o ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 244 B 10-14. [CGC2014]
22 ut] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,5 
Dicit23 ei Iesus : Ego sum.
23 Dicit #Li449 ] responderunt ei Iesum Nazarenum praem. Li449@ Weber
marg.| {CIO18d2.7} CHRYSOSTOMUS .{hom.82} . − In medio enim eorum existens, excecavit eorum oculos. Quoniam enim non tenebre causa24 erant, indicavit evangelista dicens, quoniam habuerunt lampades25. Si vero lampades non essent, a voce saltem debebant eum agnoscere26. Si vero et illi ignorabant, qualiter Iudas ignoravit, qui cum eo fuerat continue.
Et ideo subdit :
24 causa] cause Li449
25 habuerunt lampades] et lampades habebant Li449
26 agnoscere] cognoscere Li449
Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
marg.| Fecit autem hoc Iesus, ostendens quoniam non solum comprehendere eum non possent, sed nec videre in medio existentem, nisi ipse concederet.N
Unde subditur :
N ¶Codd. : Li449 T128 (frag.) Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Io. 18,6 
Ut ergo dixit eis : Ego sum27, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
27 Ego sum] .s. T128
marg.| {CIO18d2.8} AUGUSTINUS. − Ubi nunc militum cohors? Ubi terror et munimen armorum? Una vox turbam odiis ferocem armisque terribilem sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne, et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut cum 28 laternis et facibus quereretur occidendus a tenebris. Quid iudicaturus faciet qui iudicandus hoc fecit? Et nunc utique29 per evangelium,   Ego sum , dicit Christus, et a Iudeis exspectatur antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant quoniam deserentes celestia, terrena desiderant.p O
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 3.7-18, CCSL 36, p. 634 : «Vbi nunc militum cohors, et ministri principum ac pharisaeorum? Vbi terror et munimen armorum? Nempe una uox dicentis : Ego sum, tantam turbam odiis ferocem armisque terribilem, sine telo ullo percussit, repulit, strauit. Deus enim latebat in carne; et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. Ego sum, dicit, et impios deicit. Quid iudicaturus faciet, qui iudicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? Et nunc ubique per evangelium : Ego sum, dicit Christus; et a Iudaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant, quoniam deserentes caelestia, terrena desiderant». [FG2018]
O ¶Codd. : Li449
28 cum] om. Li449
29 utique] utique Li449
marg.| {CIO18d2.9} GREGORIUS. Super Ezechielem. − Quid est autem hoc30* quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ibi cadit ubi31 non videt ? Qui vero ante se ceciderit, ibi cecidit32* ubi33 videt. Iniqui ergo34 quia in35 invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt ubi quid eos tunc36* sequitur, modo videre non possunt. Isti 37* vero quia in istis visibilibus semetipsos sponte38 deiciunt ut in invisibilibus erigantur quasi in faciem cadunt quia timore compuncti videntes humiliantur.P q
q ¶Fons : Gregorius Magnus , Homeliae in Ez., I, hom. 9, § 7, p. 126.129-127.144 : «Sed quaerendum nobis est cur hiezechihel et paulus in faciem cadunt, et de ascensore equi, id est de eo qui in huius mundi gloria elatus est, dicitur : ut cadat ascensor eius retro? Rursus que de persecutoribus Domini scriptum est : abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Quid est hoc, quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit ibi procul dubio cadit, ubi non uidet, qui uero ante se ceciderit, ibi cecidit, ubi uidet? Iniqui ergo quia in inuisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt, ubi quid eos tunc sequitur modo uidere non possunt. Iusti uero, quia in istis uisibilibus semetipsos sponte deiciunt, ut inuisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia, timore compuncti, uidentes humiliantur». [FG2015]*
30 est – autem hoc] inv. Ed1953
31 ubi] + cadit nisi Mt366
32 cecidit] cadit Ed1953
33 ubi] nisi Ed1953
34 ergo] rogo ? Mi366
35 in] om. Li449
36 quid eos tunc] quod tunc eos Ed1953
37 Isti] Iusti Ed1953
38 semetipsos sponte] erigantur quasi in faciem Mt366
marg.| {CIO18d2.10} CHRYSOSTOMUS . 39*{hom.83} . − Demum ne quis dicat quoniam ipse Iudeos ad hoc induxit ut eum occiderent, seipsum in manibus eorum tradens, manifeste ostendit eis omnia que sufficiebant eos revocare. sed quia permanebant40 in malitia et nullam habebant excusationem, tunc seipsum in manibus eorum tradidit.Q
Unde sequitur :
Q ¶Codd. : Li449
39 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
40 permanebant] permebant Li449
Numérotation du verset Io. 18,7 
Iterum ergo interrogavit eos : Quem queritis? Illi ergo41 dixerunt : Iesum Nazarenum.
41 ergo] autem Li449@ #Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 18,8 
Respondit Iesus : Dixi vobis quia ego sum.
marg.| {CIO18d2.11} AUGUSTINUS . 42 − Audierant primo : Ego sum ; sed non comprehenderant quia hoc noluit43 qui potuit quidquid voluit. Verum si numquam se ab eis permitteret apprehendi; non quidem illi facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod venerat. Proinde quia tenere volentibus et non44 valentibus ostendit potestatem suam, iam tenebunt eum, ut faciat de nescientibus voluntatem suam.r R
Unde subditur :
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 3.20-28, CCSL 36, p. 634-635 : «Certe ad comprehendendum Iesum persecutores cum traditore uenerunt, quem quaerebant inuenerunt, audierunt : Ego sum; quare non comprehenderunt, sed abierunt retro, et ceciderunt, nisi quia hoc uoluit, qui potuit quidquid uoluit? Verum si numquam se ab eis permitteret apprehendi, non quidem illi facerent propter quod uenerant, sed nec ipse faceret propter quod uenerat. Eum quippe illi occidendum quaerebant saeuiendo; sed quaerebat nos et ipse moriendo. Proinde quia tenere uolentibus, nec ualentibus, ostendit potestatem suam; iam teneant eum, ut faciat de nescientibus uoluntatem suam». [FG2015]
R ¶Codd. : Li449
42 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
43 noluit] voluit Li449
44 et non] nec Li449
Si ergo me queritis, sinite hos abire.
marg.| {CIO18d2.12} CHRYSOSTOMUS.{hom.83} . − Quasi dicat : Si me queritis, nihil vobis ad hos commune est ecce meipsum trado usque ad ultimam horam ad suos dilectionis conservantiam demonstrans.S
S ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d2.13} AUGUSTINUS. − Inimicos iubet, et hoc faciunt quod iubet sinunt scilicet nunc 45 eos abire quos non vult perire.s T
s ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 4.7-9, CCSL 36, p. 635 : «Inimicos uidet, et hoc faciunt quod iubet; sinunt eos abire, quos non uult perire». [FG2018]
T ¶Codd. : Li449
45 scilicet nunc] om. Li449
marg.| {CIO18d2.14} CHRYSOSTOMUS .{hom.83} . − Unde evangelista ostendens quod hoc non fuit eorum46 propositi, sed virtus eius qui comprehensus fuerat47, subiungit :
46 eorum] illorum Li449
47 fuerat] erat Li449
Numérotation du verset Io. 18,9 
Ut impleretur sermo quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
marg.| Perditionem autem non hanc dixerat que est mortis, sed illam eternam evangelista vero et de presenti morte id accepit.U
U ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d2.15} AUGUSTINUS. − Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum in eum sic credebant quomodo credunt quicumque non pereunt?t V
t ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 4.8-11, CCSL 36, p. 635 : «Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicumque non pereunt?». [FG2018]
V ¶Codd. : Li449
Numérotation du verset Io. 18,
 
prol.| [Io. 18-19 legitur feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d3.1} CHRYSOSTOMUS . 48*{hom.82} . − Petrus confidens in predicta voce Domini et in his que iam facta erant, armatur adversus eos qui supervenerant
Unde dicitur :
48 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,10 
Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit49 eum et percussit pontificis servum.
49 eduxit Li449@ Weber] duxit #Li449
marg.| Sed qualiter50 iussus51 non peram habere neque duo vestimenta, gladium habet mihi videtur hunc formidans preparasse dudum.W
W ¶Codd. : Li449
50 qualiter] qui + Li449
51 iussus] erat + Li449
marg.| {CIO18d3.2} THEOPHYLACTUS. − Vel ad opus agni illo indigens, ferebat hunc etiam post cenam.X u
u ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 245 D 2-3. [CGC2014]
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO18d3.3} CHRYSOSTOMUS .{hom.82} . − Sed qualiter qui iussus erat non alapam dare, homicida fit quia maxime non se ulcisci iussus est; hic autem non se ulciscebatur, sed magistrum. Demum nondum52 perfecti adhuc erant, sed videbis postea Petrum verberatum, et humiliter ferentem. Non sine causa autem subdit et abscidit eius auriculam dexteram. Videtur mihi enim53 impetum apostoli significare quoniam ad ipsum caput impetum fecit.Y
Y ¶Codd. : Li449
52 nondum] neque Li449
53 mihi enim] inv. Li449
marg.| {CIO18d3.4} AUGUSTINUS . 54 − Solus autem hic evangelista etiam nomen servi huius expressit cum dixit 55 :
54 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
55 dixit] dicit Li449
Erat autem nomen servo Malchus,
marg.| sicut Lucasv solus quod eius auriculam Dominus tetigerit et sanaverit eum.Z w
v Cf. Lc. 22, 51.
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 5.4-6, CCSL 36, p. 635 : «Solus hic evangelista etiam nomen huius serui expressit, sicut Lucas solus, quod eius auriculam Dominus tetigerit, et sanauerit eum». [FG2018]*
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO18d3.5} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Tunc enim miraculum fecit, et erudiens nos, quoniam eis qui male faciunt benefacere oportet, et virtutem revelans suam. nomen autem propterea posuit evangelista, ut his qui tunc legerent, liceret querere si vere factum sit. servum autem eum summi pontificis dicit quia magnum est quod factum est, non solum quia curavit, sed quia curavit eum qui super eum venerat, et paulo post alapam daturus erat.AA
AA ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d3.6} AUGUSTINUS. − Malchus autem interpretatur regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate littere quod cui prestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem, que in servitutem generat; sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas.x AB
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 5.6-13, CCSL 36, p. 635 : «Malchus autem interpretatur regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata uetustate renouatum, ut sit in nouitate spiritus, et non in uetustate litterae? Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem seruus inuentus est, et hoc ad illam pertinet uetustatem quae in seruitutem generat, quod est Agar. Sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas». [FG2018]
AB ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d3.7} THEOPHYLACTUS. − Vel cesio auris dextere servi principis sacerdotum signum erat surditatis eorum, que precipue in principibus sacerdotum inoleverat; quod autem denuo restituta sit auris, significat ultimam reparationem intellectus in Israeliticis veniente Elia.y AC
y ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 248 B 3-12 : summatim. [CGC2014]
AC ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d3.8} AUGUSTINUS. − Factum autem Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 18,11 
Dixit ergo Iesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam.
marg.| Etenim ille56 ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam conscribendum.z AD
z ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 5.13-19, CCSL 36, p. 635 : «Factum tamen Petri Dominus improbauit, et progredi ultra prohibuit dicens : Mitte gladium in uaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere uoluit, non quod significandum est cogitauit. Et ille igitur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intellegentiam conscribendum». [FG2018]
AD ¶Codd. : Li449
56 Etenim ille] et ille enim Li449
marg.| {CIO18d3.9} CHRYSOSTOMUS .{hom.82} . − Non solum autem minis eum cohibuit, ut Mattheus refert; sed et aliter consolatur eum, dicens calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut57 bibam illum ostendens quoniam non illorum58 virtutis que fiebant erant, sed sue concessionis; et quod non est Deo contrarius, sed obediens usque ad mortem.AE
AE ¶Codd. : Li449
57 vis ut] om. Li449
58 non illorum] inv. Li449
marg.| {CIO18d3.10} THEOPHYLACTUS. − In eo autem quod ipsam calicem dicit, quam sibi grata et acceptabilis pro salute mortalium mors videatur59, edisserit.AF aa
aa ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 248A15–B2. [CGC2014]
59 mortalium mors videtur La88 (… vr~.) Li449 ] mortalium mors mortalium Mt366 * (expunct. mortalium1), mortalium mors videatur Ed1953
marg.| {CIO18d3.11} AUGUSTINUS. − Quod autem a Patre traditum sibi dicit60 calicem passionis, illud est quod ait Apostolusab : « Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum ». Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit. Unde idem Apostolus dicitac : « Christus dilexit nos, et tradidit seipsum61 pro nobis ».ad AG
ab Rm. 8, 32.
ac Eph. 5, 2.
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 5.19-25, CCSL 36, p. 635 : «Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait apostolus : Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit. Vnde idem apostolus item dicit : Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiamDeo in odorem suauitatis». [FG2018]
AG ¶Codd. : Li449
60 t raditum -sibi dicit] inv. Li449
61 seipsum] semetipsum Li449
Numérotation du verset Io. 18,
 
prol.| [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d4.1} THEOPHYLACTUS . − Peractis cunctis que sufficienter se habebant ad prohibendum Iudeos, cum illi hoc nequaquam discernerent, tunc duci62 se permisit.ae AH
Unde dicitur :
ae ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 248 C 2-4. [CGC2014]
AH ¶Codd. : Li449
62 duci] per + Li449
Numérotation du verset Io. 18,12 
Cohors ergo et tribunus63 et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum.
63 ergo-et tribunus #Li449 Weber] inv. Li449@
marg.| {CIO18d4.2} AUGUSTINUS . 64* − Comprehenderunt ad quem non accesserunt nec audierunt illud 65 : « Accedite ad eum, et illuminamini ». Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, ab eo longius recesserunt.
Sequitur :
64 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
65 illud] om. Li449
Et ligaverunt eum.
marg.| A quo solvi potius velle debuerunt et erant forte in eis qui postea liberati ab eo66, dixerunt af : « Dirupisti vincula mea ». Postea vero quam persecutores tradente Iuda Dominum ligaverunt, ut intelligatur Iudas non laudabilis utilitate traditionis huius, sed sceleris voluntate damnabilis.AI
Subditur :
af Ps. 115, 16.
AI ¶Codd. : Li449
66 eo] e cacogr. Li449
Numérotation du verset Io. 18,13 
Et adduxerunt eum ad Annam primum. ag
ag ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 112, § 6.2-12, tract. 113, § 1.1-7, CCSL 36, p. 635-636 : «[tract.112, § 6] Comprehenderunt ad quem non accesserunt; quoniam dies ille; illi uero tenebrae permanserunt, nec audierunt : Accedite ad eum et illuminamini. Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab illo longius recesserunt; et ligauerunt eum a quo solui potius uelle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt Christo uincula sua, atque ab eo postea liberati dixerunt : Disrupisti uincula mea. Haec hodie satis sint; tractabuntur, Deo uolente, sermone alio quae sequuntur. [tract. 113, § 1] Posteaquam persecutores tradente Iuda comprehensum Dominum ligauerunt, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis, et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut intellegatur Iudas, non laudabilis utilitate traditionis huius, sed sceleris uoluntate damnabilis. Adduxerunt eum, sicut Iohannes evangelista narrat, ad Annam primum». [FG2018]
marg.| {CIO18d4.3} CHRYSOSTOMUS. 67*{hom.82} . − Pre delectatione enim gloriabantur in his que fiebant, quasi tropheum statuentes.AJ
AJ ¶Codd. : Li449
67 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d4.4} AUGUSTINUS . 68 − Nec tacet causam cur ita factum sit subdens :
68 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Erat enim69 socer Caiphe, qui erat pontifex anni illius.
69 enim Li449@ Weber] autem #Li449
marg.| Merito et Mattheus, cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ductum fuisse commemorat quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer eius fuerit; ut intelligendum sit hoc eumdem Caipham fieri voluisse.ah AK
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 1.7-14, CCSL 36, p. 636 : «Nec tacet causam cur ita factum sit : Erat enim, inquit, socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem, inquit, Caiphas qui consilium dedit Iudaeis : Quia expedit unum hominem mori pro populo. Merito et Matthaeus cum id breuius narrare uoluisset, eum ad Caipham ductum fuisse commemorat; quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer eius fuerit; ubi intellegendum est hoc eumdem Caipham fieri uoluisse». [FG2018]
AK ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d4.5} BEDA. − Quatenus dum a consimili pontifice damnaretur, ipse quoque minoris criminis reus haberetur. Vel fortassis sic domus eius sita erat ut preterire eam non possent70. sive divinitus actum est, ut qui erant affines sanguine, sociarentur in scelere. Sed quod dicitur71, quod esset pontifex anni illius, sonat contrarium legi, in qua preceptum erat ut unus esset pontifex summus72, quo mortuo succederet ei Filius suus; sed iam pontificatus ambitione erat infectus.AL
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
70 possent] possint Li449
71 dicitur] dicit Li449
72 pontifex summus] inv. Li449
marg.| {CIO18d4.6} ALCUINUS. − Refert enim Iosephus, istum Caipham, unius anni sacerdotium redemisse. Non ergo mirum si iniquus pontifex inique iudicaverit. Sepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per iniustitiam in eo servatur.AM ai
ai ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 13), CCCM 267, p. 313.110 sqq. : «Refert autem Iosephus istum Cayphan unius [+ tantum Alcuinus] anni sacerdotium ab Herode redemisse. Non ergo mirum, si iniquus pontifex inique iudicauerit. Saepe qui per auaritiam ad sacerdotium accedit per iniustitiam in eo uersatur et sceleratum initium funesto fine consummatur [consumitur Alcuinus]».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 18, 14, lib. 7, c. 40, PL 100, 971B-C : «Refert Josephus istum Caipham unius tantum anni ab Herode pretio redemisse sacerdotium. [971C] Non ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicaverit. Saepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per injustitiam versatur in eo, et sceleratum initium funesto fine consumitur». [MM2022]
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO18d4.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.82}. − Ne autem audiens vincula auditor tumultuetur, recoluit prophetie, quoniam mors eius salus fuit orbis terrarum.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 18,14 
Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudeis quia expedit unum hominem mori pro populo.
marg.| Tanta enim est73 veritatis superabundantia ut et inimici eam personent.AN
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
73 enim est] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 18,
distinctio 5 
prol.| [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d5.1} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − De Petri temptatione, que inter Domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant. Nam ipsas primo commemorant Mattheus et Marcus, deinde Petri temptationem. Lucas vero explicat prius74 temptationes Petri, tum75* demum Domini contumelias. Ioannes autem incipit Petri temptationem dicere, cum dicit :aj AO
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 6, § 21, p. 292.17-22 : «Sed de petri temtatione, quae inter has Domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorat mattheus et Marcus, deinde petri temtationem; lucas uero explicat prius temtationem petri, tum demum has Domini contumelias; iohannes autem incipit petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis Domini et adiungit, quod inde missus est ad caifan pontificem, et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit Dominus ad caifan». [FG2015]*
¶Paral. CLC22d15.1 CIO18d5.1 [MM2021]
AO ¶Codd. : Li449 (169vb) Ed1953 {MM2020}
74 explicat prius] inv. Li449
75 tum] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,15 
Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus.
marg.| {CIO18d5.2} ALCUINUS. − Ex devotione sequebatur magistrum, quamvis « a longe »ak propter timorem.AP al
ak Cf. Lc. 22, 54
al ¶Fons : <revera> = Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 15), CCCM 267, p. 313.117 sqq. : «SEQVEBATVR AVTEM SYMON PETRVS. Ex deuotione sequebatur magistrum, quamuis a longe propter timorem.».
<Non hab.>   Alcuinus , In Io.. [MM2022]
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO18d5.3} AUGUSTINUS . 76* − Quis sit autem ille 77 alius discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Ioannes ita significare et addere :
76 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
77 ille] iste Li449
Quem diligebat Iesus.
marg.| F ortassis ergo et hic ipse est.AQ am
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 2.2-5, CCSL 36, p. 636 : «Quisnam iste sit discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Iohannes ita significare, et addere : quem diligebat Iesus. Fortassis ergo et hic ipse est». [FG2018]*
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO18d5.4} CHRYSOSTOMUS . 78*{hom.82}. − Se autem occultat humilitatis gratia; etenim79 magnam rectitudinem enarrat, quomodo80 omnibus fugientibus ipse sequitur. sed preponit sibi Petrum, et sui ipsius coactus est meminisse, ut discas quoniam certius aliis enarrat ea que facta sunt in atrio, quasi intus existens. succidit autem propriam laudem, subdens :
78 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
79 etenim] hic + Li449
80 quomodo] quoniam Li449
Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit81 cum Iesu in atrium pontificis.
81 introivit #Li449 Weber ] intravit Li449@
marg.| Non enim hoc ut magnum quid de seipso ponit. Sed quia dixit quod intravit cum Iesu solus, ut non estimes hoc excelse82 mentis esse, addit83 causam. igitur Petrum venisse illuc, amoris fuit; non intrasse autem intro84, timoris.AR
Unde sequitur :
AR ¶Codd. : Li449
82 excelse] excesse Li449
83 addit] addidit Li449
84 intro] intus Li449
Numérotation du verset Io. 18,16 
Petrus autem stabat ad ostium foris85.
85 foris Weber] foras Li449@ #Li449
marg.| {CIO18d5.5} ALCUINUS. − Foris stabat qui negaturus erat Dominum, nec erat in Christo qui Christum confiteri non fuit86* ausus.AS an
an ¶Fons : Alcuinus , In Io. 18, 16, lib. 7, c. 40, PL 100, 971D : «Petrus autem stabat ad ostium foris. Foris autem stabat, quia negaturus erat Dominum: nec erat in Christo, qui Christum confiteri non fuit ausus».
<ex quo> =   Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 16), CCCM 267, p. 313.122 sqq.[MM2022]
AS ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
86 fuit] erat Ed1953
marg.| {CIO18d5.6} CHRYSOSTOMUS .{hom.82} . − Sed quoniam et Petrus intrasset utique domum, si ei concessum esset, indicavit subdens :
Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiarie, et introduxit Petrum.
marg.| Ideo autem ipse eum non introduxit, quia Christo adherebat, et sequebatur eum.
Sequitur :
Numérotation du verset Io. 18,17 
Dixit87 ergo88 ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille : Non sum.
87 Dixit #Li449] Dicit Li449 Weber
88 ergo] Petro + Li449@ #Li449 Weber
marg.| Quid dicis, o Petre? nonne prius dixistiao : « Et si oportuerit, animam meam pro te ponam? » Quid ergo89 factum est, quoniam nec ostiarie fers interrogationem non erat miles qui interrogabat, sed ostiaria vilis; neque dixit seductoris90 discipulus es, sed hominis illius91; quod miserentis erat. Dicit autem numquid et tu quia Ioannes intus erat.AT
ao Mat. 26, 35.
AT ¶Codd. : Li449
89 ergo] igitur Li449
90 seductoris] seductores Li449
91 illius] huius Li449
marg.| {CIO18d5.7} AUGUSTINUS. − [a] Sed quid mirum si Deus vera predixit, homo autem falsa presumpsit? Sane in ista que iam cepta est negatione Petri debemus advertere, non solum ab eo negari Christum qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui negat se esse Christianum. Dominus enim non ait Petro : Discipulum meum te negabis; sed : « me negabis »ap . Negavit92 ergo ipsum cum se negavit93 esse discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se negavit esse Christianum? Quam multi postea, [c] etiam pueri et puelle potuerunt, [b] mortem pro Christi confessione contemnere, et [d] regnum celorum fortiter introire, quod tunc iste non potuit, qui claves regni eius accepit. Ecce unde dictum est : Sinite hos abire quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Utique enim Petrus, si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret?aq AU
ap Mt. 26, 34; Lc. 22, 51.
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 2.18-45, CCSL 36, p. 637 : «[a] Sed quid mirum si Deus uera praedixit, homo autem falsa praesumsit? Sane in ista quae iam coepta est negatione apostoli Petri, debemus aduertere non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse christianum. Dominus enim non ait Petro : Discipulum meum te negabis, sed : me negabis. Negauit ergo ipsum, cum se negauit eius esse discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se negauit esse christianum? Quamuis enim discipuli Christi nondum appellarentur hoc nomine; post adscensionem quippe eius in Antiochia primum coeperunt appellari discipuli christiani; iam tamen erat res ipsa illo postea uocabulo nuncupanda, iam erant discipuli qui postea appellati sunt Christiani; et hoc commune nomen, sicut communem fidem, etiam ad posteros transmiserunt. Qui ergo se Christi negauit esse, discipulum, ipsam rem negauit, cuius nomen est uocari christianum. Quam multi postea, non dico senes et anus, in quibus huius uitae satietas facilius potuit [b] mortem pro Christi confessione contemnere; nec solum iuuentus utriusque sexus, de qua aetate conuenienter uidetur exigi fortitudo; sed [c] etiam pueri puellaeque potuerunt, et innumerabilis societas sanctorum martyrum in [d] regnum caelorum fortiter et uiolenter intrauit, quod tunc iste non potuit, qui claues regni eius accepit? Ecce unde dictum est : Sinite hos abire, quando se pro nobis tradidit, qui suo sanguine nos redemit, ut impleretur sermo quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Vtique enim Petrus si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret?». [FG2018]
AU ¶Codd. : Li449
92 negavit] Negabit Li449
93 negavit] negabit Li449*
marg.| {CIO18d5.8} CHRYSOSTOMUS. In sermone de Petro et Elia. 94 {hom.82} . − Idcirco autem divine providentie secretum permisit ut primus ipse laberetur Petrus, quo erga peccantes duriorem sententiam proprii casus intuitu temperaret. Petrus enim orbis terrarum doctor et magister peccavit, et veniam impetravit, ut hec indulgentie norma et regula iudicantibus preberetur. Idcirco enim non angelis arbitror commissam sacerdotii potestatem, ne cum ipsi minime peccarent, in peccatoribus sine misericordia vindicarent. homo passibilis supra homines ordinatur, ut dum ipse in aliis suas recolit passiones, mitem apud eos se prebeat et benignum.AV
AV ¶Codd. : Li449
94 In ... Elia Li449 (Helya)] In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d5.9} THEOPHYLACTUS . − Quidam tamen inanem95 quamdam gratiam appropriantes Petro, dicunt, quod ideo negavit Petrus, quoniam volebat semper esse cum Christo, et sequi continue. Novit enim quod si fateretur se esse de Christi discipulis, divideretur ab eo, et non haberet ultra spatium96 sequendi videndique dilectum unde simulabat se officium gerere ministrorum, ne vultus mestitia cognitus excluderetur.ar AW
Unde sequitur :
ar ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 249 C 7–D 5 : sparsim. [CGC2014]
AW ¶Codd. : Li449
95 inanem] magne re
96 ultra spatium] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 18,18 
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. erat autem et Petrus stans cum eis97 et calefaciens se.
97 stans-cum eis #Li449 ] Li449@ , cum eis et Petrus stans Weber
marg.| {CIO18d5.10} AUGUSTINUS. − Non hiems erat et tamen frigus erat, quale solet etiam equinoctio verno accidere.AX as
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 3.2-4, CCSL 36, p. 637 : «Stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Non hiems erat, sed tamen frigus erat, quod solet etiam aequinoctio uerno aliquando contingere». [FG2018]*
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO18d5.11} GREGORIUS. Secundo Moralium. 98* − Iam autem intus a caritatis calore Petrus torpuerat et ad amorem presentis vite, quasi ad persecutorum prunas, infirmitate estuante recalebat.AY at
at ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 2, § 2, CCSL 143A, lin. 24 sqq : «Iam namque intus a caritatis calore torpuerat et ad amorem praesentis uitae, quasi ad persecutorum prunas infirmitate aestuante recalebat». =   Rabanus Maurus , Commentaria in Exodum, liber 2, c. 11, PL 108, 92.55
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 25, PL 73, 1251.46 [MM2020]
AY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
98 Secundo] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,
distinctio 6 
prol.| [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d6.1} CHRYSOSTOMUS . 99*{hom.82} . − Quia Christo nullum crimen inferre poterant, de discipulis interrogabant.
Unde dicitur :
99 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,19 
Pontifex ergo interrogavit100 Iesum de discipulis suis.
100 interrogavit Weber ] interrogabat Li449@ #Li449
marg.| Fortassis ubi erant vel101 cuius gratia eos collegit. hoc autem dicebat quasi seditiosum et novarum rerum factorem eum redarguere volens, quasi nullo alio attendente ei quam eius discipulis.AZ
AZ ¶Codd. : Li449
101 vel] et Li449
marg.| {CIO18d6.2} THEOPHYLACTUS. − Explorat insuper de doctrina.
Unde sequitur :
Et de doctrina eius,
marg.| cuiusmodi scilicet foret, utrum a lege discrepans et adversa Moysi, ut exinde occasione concepta ut Dei emulum perdat.au BA
au ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 252 A 9-12. [CGC2014]
BA ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d6.3} ALCUINUS. − Non enim cognoscende veritatis amore interrogat, sed ut causam inveniret qua eum accusare potuisset, et tradere Romano presidi ad damnandum. Sed Dominus ita temperavit responsionem ut nec veritatem taceret, nec se defendere videretur.BB av
av ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 19.21), CCCM 267, p. 314.139 sqq. : «INTERROGAVIT IESVM DE DISCIPVLIS SVIS ET DE DOCTRINA EIVS. Non cognoscendae ueritatis amore interrogat , sed ut causam inueniret qua eum accusare potuisset et tradere romano praesidi ad dampnandum. EGO PALAM LOCVTVS SVM MVNDO ET IN OCCVLTO LOCVTVS SVM NICHIL. [...] QVID ME INTERROGAS, a quo ueritatem audire non desideras quem dampnare cupis? INTERROGA magis EOS QVI AVDIERVNT, de quorum dictis non habeas inuidiam, talia quippe sunt quae non possunt criminari. Ita temperauit Dominus responsionem, ut nec ueritatem taceret nec se defendere uideretur».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 18, 19-21, lib. 7, c. 40, PL 100, 972B-973A : «Pontifex autem interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina ejus. Non cognoscendae veritatis amore interrogavit, sed ut causam inveniret [972C] qua etiam eum accusare potuisset, et tradere Romano praesidi ad damnandum. (VERS. 20.) [...] (VERS. 21.) Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim [973A] ego. Quasi dixisset: Quid me interrogas, a quo veritatem audire non desideras, sed quem damnare cupis? Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperavit Dominus responsionem suam, ut nec veritatem taceret, nec se defendere videretur». [MM2022]
BB ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {MM2022}
Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 18,20 
Respondit ei102 Iesus : Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudei convenerant103* et in occulto locutus sum nihil.
102 ei Weber] om. Li449@ #Li449
103 convenerant] convenerant Li449@, conveniunt Ed1953
marg.| {CIO18d6.4} AUGUSTINUS. 104* − Non pretereunda nascitur hic 105 questio. Si enim ipsis discipulis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam fuerat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde ipsis discipulis suis multo manifestius loquebatur quando cum eis erat remotus a turbis; tunc enim et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Sed intelligendum est ita eum dixisse : P alam locutus sum mundo , ac si dixisset : Multi me audierunt. Et rursus non erat palam, quia non intelligebant; et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur; quis namque in occulto loquitur qui coram tot hominibus loquitur, presertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis.aw BC
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 3.12-36, CCSL 36, p. 638 : «Non praetereunda nascitur quaestio, quomodo dixerit Dominus Iesus : Ego palam locutus sum mundo, et maxime illud quod ait : In occulto locutus sum nihil. Nonne in hoc ipso recentiore sermone, quem post coenam discipulis est locutus, ait illis : Haec in prouerbiis locutus sum uobis; uenit hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis, sed palam de Patre meo annuntiabo uobis? Si ergo ipsis coniunctioribus discipulis suis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam erat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis suis, sicut aliorum quoque evangelistarum testatur auctoritas, in eorum comparatione qui discipuli eius non erant, multo utique manifestius loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis; tunc enim eis et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est ergo : In occulto locutus sum nihil? Sed intellegendum est ita eum dixisse : Palam locutus sum mundo, ac si dixisset : Multi me audierunt. Ipsum autem palam modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intellegebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur, cum scriptum sit : In ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum; praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos uelit innotescere multis; sicut ipse Dominus ait illis, quos adhuc paucos habebat : Quod dico uobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta? Ergo et hoc ipsum quod ab ipso dici uidebatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto; quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat, taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur». [FG2018]
BC ¶Codd. : Li449
104 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
105 nascitur hic] inv. Li449
marg.| {CIO18d6.5} THEOPHYLACTUS. − Reminiscitur autem hic prophetie que dicitax : « Non in occulto locutus sum nec in occulto106* terre107 tenebroso ».BD ay
ax Is. 45, 19.
ay ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 252D9-10 [CGC2014]* : «Είπὼν δὲ ὁ Χριστὸς, Ἐγὼ"ἐν κρυπτῷ ἐλάλησα οὐδὲν", ἀναμιμνήσκει προφῃτείας τῆς λεγούσης"οὐδὲν κρυφῇ λελάληκα οὐδὲ ἐν τόπῳ γῆς σκοτεινῆς"«. [MM2020]
BD ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
106 occulto] loco Ed1953
107 terre] loco Mt366
marg.| {CIO18d6.6} CHRYSOSTOMUS . 108*{hom.82} . − Vel locutus est quidem in occulto, sed non, ut hi estimabant, trepidans et seditionem faciens; sed ubi multorum auditione superiora erant que dicebantur. volens autem ex superabundantia fide dignum constituere suum testimonium, subdit :
108 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,21 
Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis. Ecce hi sciunt109 que dixerim ego.
109 hi sciunt #Li449 Weber] inv. Li449@
marg.| Quasi dicat tu me de meis interrogas; interroga inimicos meos, qui insidiantur mihi. sunt autem hec verba confidentis in eorum que dicta erant veritate hec est enim veritatis inaltercabilis demonstratio, cum inimicos quis invocat teste110.BE
BE ¶Codd. : Li449
110 teste] testes Li449
marg.| {CIO18d6.7} AUGUSTINUS. 111* − Ipsa enim que audierant et non intellexerant, talia erant ut non possent iuste ac veraciter criminari et quotiescumque interrogando temptarunt ut invenirent unde accusarent eum, sic eis respondit ut112 omnes eorum retunderentur113 doli et calumnie114* frustrarentur.BF az
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 3.46-51, CCSL 36, p. 638 : «Ea tamen ipsa quae audierant et non intellexerant, talia erant, ut non possent iuste ac ueraciter criminari; et quotiescumque interrogando tentarunt, ut inuenirent unde accusarent eum, sic eis respondit, ut omnes eorum retunderentur doli, et calumniae frustrarentur». [FG2018]*
BF ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
111 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
112 ut] eis Mt366 ² (expunct.)
113 retunderentur] reconderentur La88
114 calumnie] + eorum Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,
 
prol.| [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d7.1} THEOPHYLACTUS. 115 − Cum Iesus astantium interpellasset testimonium, volens se minister excusare quod non esset de his qui admirabantur Iesum, percussit eum116. BG ba
ba ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 252 D 3-7. [CGC2014]
BG ¶Codd. : La88 Li449 V798 Ed1953 {MM2022}
115 Theophylactus] om. V798
116 eum La88² Li449 Ed1953] Ihesum La88*
marg.| Unde dicitur :
Numérotation du verset Io. 18,22 
Hec autem cum dixisset117, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens : Sic respondes pontifici?
117 autem cum dixisset La88@ #Li449 Weber] cum audisset La88
marg.| {CIO18d7.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 118 − Hic sane ostenditur quod Annas pontifex erat. Nondum enim119 erat missus ad Caipham cum hoc120 diceretur. Et hos duos Annam et Caipham pontifices commemorat etiam Lucas in initio evangelii sui. BH bb
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 6, § 24, p. 295.15-19 : «Hic sane ostenditur, quod annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad caifan, cum iam illi diceretur : sic respondes pontifici? et hos duos, annam et caifan pontifices, commemorat etiam lucas in initio evangelii sui». [FG2015]
118 De consensu evang.] om. Li449 V798
119 enim] om. Ed1470
120 hoc] hec V798* (exp.), h’ V798²
marg.| {CIO18d7.3} ALCUINUS. 121 − Hic impletur prophetia122*bc : « Dedi maxillam meam percutientibus », sed Iesus iniuste percussus mansuete respondit.BI
bc Lm. 3, 30.
121 Alcuinus] om. Ed1470
122 prophetia] + Threnorum Ed1953
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 18,23 
Respondit ei123 Iesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si autem124 bene, quid me cedis?
123 ei #Li449 Weber] om. Li449@
124 autem] om. V798
marg.| {CIO18d7.4} THEOPHYLACTUS. 125 − Quasi dicat : Si habes ex his que nunc a me prolata sunt reprehendere, ostende quod male dixerim. Quod si nequis, quid furis? Vel etiam sic : Si perperam docui cum in synagogis docebam, certifica principem sacerdotum. Quod si recte docui, ita ut etiam vos ministri miraremini, quid me nunc cedis, quem prius admirabaris? BJ bd
bd ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 252 C 7–D 2. [CGC2014]
125 Theophylactus] om. Ed1470
marg.| {CIO18d7.5} AUGUSTINUS. 126* − Quid ista responsione verius, mansuetius, iustius127? Qui enim acceperit128* alapam, nonne129* vellet eum qui percussit aut celesti130 igne131 consumi, aut terra dehiscente132 sorberi, aut correptum demonio volutari133, aut etiam aliqua134* huiusmodi qualibet pena, vel etiam graviore135* puniri? Quid horum per potentiam iubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, qua vincitur mundus? Hic dicet aliquis : cur non fecit quod ipse precepit? Percutienti enim136* non sic respondere, sed maxillam debuit alteram preparare137*. Quid quod et mansuetepecia 36 138 respondit : et non solum alteram maxillam139* iterum percussuro, sed totum corpus figendum140 preparavit in ligno? Et hinc potius demonstravit sua illa precepta patientie non ostentatione corporis, sed cordis preparatione facienda141. Fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter homo prebeat iratus. Quanto ergo melius et respondet vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo animo fit paratus?BK be
be ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 4.5-24, CCSL 36, p. 639 : «Quid ista responsione uerius, mansuetius, iustius? Eius est enim de quo prophetica uox praecesserat : Intende, et prospere procede, et regna; propter ueritatem, et mansuetudinem, et iustitiam. Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne uellemus eum qui percussit, aut caelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio uolutari, aut aliqua huiusmodi qualibet poena, uel etiam grauiore puniri? Quid enim horum per potentiam iubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset qua uincitur mundus? Hic dicet aliquis : Cur non fecit quod ipse praecepit? Percutienti enim non sic respondere, sed maxillam debuit alteram praebere [= editiones : Ma Ga Mi W; praeparare plures (10) codd.]. Quid quod et ueraciter, mansuete, iusteque respondit, et non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparauit in ligno? Et hinc potius demonstrauit, quod demonstrandum fuit, sua scilicet magna illa praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda. Fieri enim potest ut alteram maxillam uisibiliter praebeat homo et iratus. Quanto ergo melius et respondet uera placatus, et ad perferenda grauiora tranquillo animo fit paratus?». [FG2018]
BK ¶Codd. : Li449 (171rb) Ed1953 {MM2018}
126 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
127 iustius] iustus pr. m., al. exp. Li449
128 acceperit Li449 ] accepit Ed1953
129 nonne Li449 ] numquid Ed1953
130 celesti] celeste Li449
131 igne] igni Li449
132 dehiscente] deiscente Li449
133 volutari] voluptari Li449
134 aliqua Li449 ] alia Ed1953
135 graviore Li449 ] graviori Ed1953
136 enim Li449 ] scilicet Ed1953
137 preparare Li449 ] prebere Ed1953
138 Quid quod et mansuete] penna mutata, « xxxvi pecia » praem. marg. Li449 (171va2)
139 alteram maxillam Li449 ] inv. Ed1953
140 figendum] figendo Li449
141 facienda Li449 ] fienda Ed1953
marg.| {CIO18d7.6} CHRYSOSTOMUS . 142*{hom.82} . − Quid igitur consequens erat, nisi143 aut redarguere, aut acceptare quod dictum est sed hoc non fit ea enim que fiebant non erant iudicium, sed seditio et tyrannis. Non invenientes autem quid plus facerent, mittunt eum ligatum ad Caipham.BL
Unde sequitur :
BL ¶Codd. : Li449
142 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
143 nisi] ubi Li449
Numérotation du verset Io. 18,24 
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
marg.| {CIO18d7.7} THEOPHYLACTUS. − Suspicantes hunc, cum astutior144 esset, excogitare posse aliquid 145* adversum Iesum dignum morte.BM bf
bf ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 253 A 7-10. [CGC2014]
BM ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
144 astutior] estutior Li449
145 posse aliquid] inv. Ed1953
marg.| {CIO18d7.8} AUGUSTINUS . 146* − Ad illum autem, sicut Mattheus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum. Alternis147 quippe intelligendi sunt solere annis agere pontificatum, et credendum est secundum voluntatem Caiphe id esse factum ut Iesum primo ad Annam ducerent 148; vel etiam149 domos eorum ita fuisse positas ut non deberet Annas a transeuntibus preteriri.bg BN
bg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 5.3-19, CCSL 36, p. 639 : «Sed ad narrationis evangelicae sequentia redeamus. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Ad illum, sicut Matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum. Alternos quippe intellegendi sunt agere solere annos ambo pontifices, id est principes sacerdotum, qui erant illo tempore Annas et Caiphas, quos Lucas evangelista commemorat, narrans quo tempore coeperit Domini praecursor Iohannes praedicare regnum caelorum, et congregare discipulos. Sic enim dicit : Sub principibus sacerdotum Anna et Caïpha, factum est uerbum Domini super Iohannem Zachariae filium in deserto, et cetera. Proinde isti ambo pontifices uicissim suos annos agebant; et erat annus Caiphae quando passus est Christus. Ideo secundum Matthaeum cum comprehensus esset, ad eum ductus est; sed prius ad Annam secundum Iohannem uenerunt cum illo, non quia collega, sed quia socer eius erat. Et credendum est secundum uoluntatem Caiphae id esse factum, uel etiam domos eorum ita fuisse positas, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri». [FG2018]
BN ¶Codd. : Li449
146 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
147 alternis] alterius Li449
148 Iesum…ducerent] Iesus primum ad Annam duceretur Li449
149 etiam] et Li449
marg.| {CIO18d7.9} BEDA. − Quod autem dicit ligatum, non sic intelligendum quod tunc tantum fuerit ligatus; sed tunc ligatus est cum est captus itaque ligatum ad Caipham misit sicut sibi fuerat presentatus. sive fieri potuit ut ad horam solveretur, quatenus discuteretur, post150 hoc discussus iterum ligaretur, et sic ad Caipham mitteretur.BO
BO ¶Codd. : Li449
150 post] et praem. Li449
Numérotation du verset Io. 18,
 
prol.| [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d8.1} AUGUSTINUS. 151* − Cum dixisset evangelista, quod Iesum ligatum miserat Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Anne de trina eius negatione contigerat.bh
Unde dicitur :
bh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 6.1-6, CCSL 36, p. 640 : «Sed cum dixisset evangelista quod eum ligatum miserit Annas ad Caipham, reuersus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina eius negatione contigerat. Erat autem, inquit, Simon Petrus stans et calefaciens se. Hoc recapitulat quod ante iam dixerat; deinde quae secuta sunt iungit». [FG2018]
151 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,25 
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se.
marg.| Hic recapitulat quod ante iam dixerat.BP
BP ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d8.2} CHRYSOSTOMUS . 152*{hom.82} . − Vel multo stupore detinebatur qui fervidus erat, ut deducto Iesu de cetero non moveretur. sed hoc fit, ut discas153 quanta nature sit154 imbecillitas, cum Deus hominem dereliquerit. et interrogatus rursus etiam negat.BQ
Unde sequitur :
BQ ¶Codd. : Li449
152 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
153 discas] dicas Li449
154 sit] est Li449
Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis eius es ? Negavit ille et dixit : Non sum.
marg.| {CIO18d8.3} AUGUSTINUS . De consensu evangelistarum. − [a] Hoc loco invenimus non ante ianuam, sed ad focum155 stantem, secundo negasse Petrum; quod fieri non posset nisi iam rediisset postea quam foras156 exierat, ut Mattheus dicit. Neque enim iam exierat, et foris vidit eum157 altera ancilla; sed cum exiret, eum vidit; id est cum surgeret et exiret, animadvertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio : « Et hic cum Iesu Nazareno erat »bi . Ille autem qui foras exierat, hoc audito, rediens, iuravit illis contra nitentibus quia non158 novi hominem. Deinde in eo quod Ioannes hic ait : Dixerunt : numquid et tu ex discipulis eius es? Quod redeunti et stanti159 dictum intelligimus, hoc quoque confirmatur, non illam tantum alteram ancillam, quam commemorant160 in hac secunda negatione Mattheus et Marcus, sed161 alium quemdam, quem162 commemorat Lucas, cum Petro illud163 egisse; unde Ioannes dicit : Dixerunt ergo ei. [b] Ioannes autem secutus de tertia Petri negatione, ita explicat :
bi Mt.26, 71.
155 focum] locum Li449
156 foras] foris Li449
157 vidit eum] inv. Li449
158 non] om. Li449
159 et stanti] statim Li449
160 Commemorant] commemorat Li449
161 sed] et + Li449
162 quem] om. Li449
163 Iilud] id Li449
Numérotation du verset Io. 18,26 
Dicit ei164 unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam : nonne ego vidi te165 in horto cum illo?
164 ei] om. Li449@ #Li449 Weber
165 vidi te] inv. Li449@ #Li449 Weber
marg.| Q uod Mattheus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat166; Ioannes quoque unum eumdemque167 cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam facile est intelligere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Mattheum et Marcum; aut quod unus maxime tamquam sciens, et qui eum168 viderat, affirmabat; ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant.bj BR
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 16, § 53, p. 339.14-341.4 : «Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim lucas : unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens : si tu es christus, saluum fac temet ipsum et nos. sequitur idem ipse adque ita contexit : respondens autem alter increpabat illum dicens : neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit. et dicebat ad iesum : domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum. et dixit illi iesus : amen dico tibi, hodie me cum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut mattheus dicit, latrones, qui fixi erant cum eo, inproperabant ei, uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum lucae testimonium, alter et conpescuit eum et in dominum credidit, nisi intellegamus mattheum et marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in epistula ad hebraeos legimus pluraliter dictum : cluserunt ora leonum, cum solus danihel significari intellegatur, et pluraliter dictum : secti sunt, cum de solo esaia tradatur? in psalmo etiam quod dictum est : adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in actibus apostolorum ponitur. nam reges propter Herodem, principes propter pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. sed quia et pagani solent calumniari evangelio, uideant, quemadmodum locuti sint auctores eorum faedras, medeas et clytemestras, cum singulae fuerint. quid autem usitatius uerbi gratia, quam ut dicat aliquis : et rustici mihi insultant, etiam si unus insultet? tunc enim esset contrarium quod lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambos latrones conuiciatos domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. cum uero dictum est latrones uel qui cum eo crucifixi erant nec additum est ambo, non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari». [FG2013]
¶Paral. CMT27,39-44 [MM2019]
BR ¶Codd. : Li449
166 unum dicat] inv. Li449
167 eumdemque] eumque Li449
168 eum] cum Li449
marg.| {CIO18d8.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Sed neque hortus in memoriam eius169 reduxit ea170 que ibi dicta sunt, neque multa dilectio quam illic per verba multa ostendit.
Unde sequitur :
169 eius] eum Li449
170 ea] eorum Li449
Numérotation du verset Io. 18,27 
Iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit.
marg.| {CIO18d8.5} AUGUSTINUS. 171* − Ecce medici completa est predictio, egroti convicta presumptio. Non enim factum est quod ille172 dixeratbk : « Animam meam pro te ponam »; sed factum est quod ille predixeratbl : « Ter me negabis ».BS bm
bk Io. 13, 37.
bl Lc. 22, 61.
bm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 113, § 6.13-16, CCSL 36, p. 640 : «Ecce medici completa est praedictio, aegroti conuicta praesumtio. non enim factum est quod iste dixerat : animam meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat : ter me negabis». [FG2015]
BS ¶Codd. : Li449 (172ra) Ed1953 {MM2018}
171 Augustinus] August. Tract. 113 in Ioan. Ed1657
172 ille Ed1953 ] iste Li449
marg.| {CIO18d8.6} CHRYSOSTOMUS .{hom.82} . − Evangeliste vero concorditer negationem Petri scripserunt, non discipulum accusantes, sed nos erudire volentes quantum malum sit non Deo totum concedere, sed in semetipso173 confidere.BT
BT ¶Codd. : Li449
173 semetipso] seipso Li449
marg.| {CIO18d8.7} BEDA. − Mystice autem per primam Petri negationem illi designantur qui ante passionem ipsius negaverunt eum esse Deum; per secundam vero illi qui post eius resurrectionem174* in divinitatem pariter et humanitatem175* offenderunt. Item per primum galli cantum ipsius designatur capitis resurrectio, per secundum illa que in fine celebrabitur totius corporis. Per primam autem ancillam, que Petrum negare coegit 176, designatur cupiditas; per secundam carnalis delectatio177; per unum seu plures178*, demones, qui suadent Christum negare.BU bn
bn ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io. 18, 27 [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 175v ; Utrecht, Univ., 76, f. 117va , 118va  : «Sed non debet videri contrarium quoniam totum fieri potuit videlicet ut et [om. Utrecht] duabus ancillis et uni [uno Utrecht] servo et plurimis cogentibus negaverit. Ideoque solitomore evangelistarum quod unus pretermisit alius dixit. Per primam igitur Petri negationem, [+ illi Utrecht] designantur qua [qui Utrecht Heiric. ] eum ante passionem Deum [Dominum Heiric.] esse negaverunt; per secundam uero, illa qua [illi qui Utrecht Heiric.] post resurrectionem negaverunt eum Deum et hominem, id est in divinitate simul et in humanitate erraverunt. Per primum galli cantum, capitis nostri resurrectio : tunc enim quasi gallus cantavit cum dominus resurrexit, et primam vocem pacis edidit dicens : Pax vobis; per secundum galli cantum, totius corporis resurrectio designatur, quae celebrabitur in futuro. [...] [Würzburg, f. 177r ; Utrecht f. 118va ] Mystice igitur per primam ancillam designatur [om. Utrecht] immunda cupiditas, per secundam carnalis [carnis Heiricus] delectatio [c. d. inv. Utrecht] et voluptas. Per unum [unam Utrecht], ut Lucas dicit, diabolus, per plures, sicut Iohannes, eius ministri et satellites daemones [demonis Heiricus] . Haec omnia persuadent nobis Christum negare».
<ex quo> <diff.>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 65, CCCM 116B, lin. 318 sqq. (om. Sed non debet... alius dixit)
¶Paral. CMT26d17.16 (Remigius) [MM2020] [MM2021]
BU ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2018}
174 eius resurrectionem] inv. Ed1953
175 divinitatem... humanitatem] divinitate... humanitate Ed1953
176 coegit] cepit Mt366
177 delectatio] dilectio Mt366
178 plures] + servos Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,
 
prol.| [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d9.1} AUGUSTINUS . 179* − Redit evangelista ad locum narrationis sue, ubi eam reliquerat ut explicaret Petri negationem.
Unde dicitur :
179 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,28 
Adducunt ergo Iesum ad Caipham in pretorium.
marg.| Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero eius dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur ad180 pretorium? Quod nihil aliud vult intelligi quam ubi preses Pilatus habitavit181?bo BV
bo ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 114, § 1.3-12, CCSL 36, p. 640 : «Redit enim ad locum narrationis suae ubi eam reliquerat, ut explicaret Petri negationem. Iam quippe dixerat : Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem, atque inde regressus ubi dimiserat Petrum calefacientem se ad ignem in atrio, posteaquam totam eius negationem, quae ter facta est, terminauit : Adducunt ergo Iesum, inquit, ad Caipham in praetorium. Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero eius dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium? Quod nihil aliud uult intellegi, quam ubi praeses Pilatus habitabat». [FG2018]
BV ¶Codd. : Li449
180 ad] in Li449
181 habitavit] habitabat Li449
marg.| {CIO18d9.2} BEDA. − Pretorium enim dicitur sedes pretoris; pretores vero dicuntur prefecti, sive preceptores, eo quod civibus precepta donent.BW
BW ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d9.3} AUGUSTINUS. 182* − Aut igitur aliqua urgente causa de domo Anne, quo ad audiendum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad pretorium presidis, et socero suo Iesum reliquerat audiendum; aut in domo Caiphe pretorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat ut seorsum habitantem Dominum suum, seorsum iudicem ferret.bp BX
bp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 114, § 1.13-18, CCSL 36, p. 641 : «Aut igitur aliqua urgente causa de domo Annae, quo ad audiendum Iesum ambo conuenerant, Caiphas perrexerat praetorium praesidis, et socero suo Iesum reliquerat audiendum; aut in domo Caiphae praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat, ut seorsum habitantem dominum suum, seorsum iudicem ferret». [FG2018]*
BX ¶Codd. : Li449
182 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d9.4} AUGUSTINUS . De consensu evangelistarum. − Tamen ad ipsum Caipham ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est; sed quia iam tamquam convictum reum adducebant, Caiphe autem183 antea visum fuerat ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est quin occidendus Pilato traderetur.BY
Sequitur :
BY ¶Codd. : Li449
183 autem] iam + Li449
Erat autem mane.bq
bq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 7, § 27, p. 303.7-11 : «Tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. Sed quia iam tamquam conuictum reum adducebant, caifae autem iam antea uisum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur». [FG2015]*
marg.| {CIO18d9.5} CHRYSOSTOMUS. 184*{hom.82} − Antequam gallus cantaret, ad Caipham ducitur; mane vero ad Pilatum per que demonstrat evangelista quoniam per totum intermedium noctis a Caipha interrogatus in nullo redarguitur; et idcirco misit eum Pilato. sed illa aliis dimittens enarranda, ipse quesivit quod deinceps est.BZ
Sequitur enim :
BZ ¶Codd. : Li449
184 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et ipsi non introierunt185 in pretorium.
185 Introierunt #Li449 Weber ] introiunt Li449
marg.| {CIO18d9.6} AUGUSTINUS. 186* − Hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphe. Cur autem non introierunt exponit subdens : br CA
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 114, § 2.2-6, CCSL 36, p. 641 : «Erat autem mane, et ipsi, id est qui ducebant Iesum, non introierunt in praetorium, hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt in praetorium, exponens causam : Vt non contaminarentur, inquit, sed ut manducarent Pascha». [FG2018]
CA ¶Codd. : Li449
186 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Ut non contaminarentur, sed187 manducarent Pascha
187 Sed #Li449 Weber] ut + Li449
.
marg.| {CIO18d9.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Quoniam tunc Iudei faciebant Pascha; ipse vero ante unam diem tradidit Pascha, reservans suam occisionem sexte ferie quando vetus Pascha fiebat vel Pascha dicit totum festum.CB
CB ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d9.8} AUGUSTINUS. − Dies enim agere ceperant azymorum, quibus diebus contaminatio illis erat in alienigene habitaculum intrare.bs CC
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 114, § 2.6-8, CCSL 36, p. 641 : «Dies enim agere coeperant azymorum, quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare». [FG2018]
CC ¶Codd. : Li449
marg.| {CIO18d9.9} ALCUINUS.[1] Pascha enim proprie dicebatur dies illa qua agnus ad vesperam quartadecima luna occidebatur. Septem vero dies sequentes dies azymorum dicebantur, in quibus nihil fermentatum in domibus eorum debuit inveniri. Sed tamen dies Paschalis invenitur inter dies azymorum nominari188*, ut apud Mattheum bt : « Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? » [2] Pascha etiam dies azymorum inveniuntur nominati, sicut hic ut manducarent Pascha. Pascha enim non immolationem agni hic vocat189*, que fiebat quartadecima luna ad vesperam; sed magnam solemnitatem, que quintadecima luna celebrabatur post agni immolationem. Quartadecima enim luna Dominus, sicut et alii Iudei, Pascha celebravit; quintadecima luna, quando magna solemnitas celebrabatur, est crucifixus. Quartadecima vero luna cepit esse190 immolatio ex quo captus est in horto.CD bu
bt Mt. 26, 17.
bu ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 28), CCCM 267, p. 217.222 sqq. : «[1] Pascha proprie dicebatur dies illa, qua agnus ad uesperum quarta decima luna occidebatur. Septem uero dies sequentes dies azimorum dicebantur, in quibus nichil fermentatum in domibus eorum debuit inueniri. Sed tamen dies paschalis inuenitur inter dies azimorum nominari, ut apud Matheum: Prima autem die azimorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: Vbi uis paremus tibi pascha manducare ? [2] Et dies azimorum pascha inueniuntur nominati, sicut hic: VT MANDVCARENT PASCHA. Pascha enim non immolationem agni hic uocat, quae fiebat a quarta decima luna ad uesperum, sed magnam solempnitatem quae a quinta decima luna celebrabatur post agni immolationem. Quarta decima enim luna Dominus sicut et alii iudei pascha celebrauit; quinta decima luna, id est primo die azimorum, quando magna solemnitas celebrabatur, est crucifixus. Quarta decima uero luna coepit eius immolatio, id est ex quo captus est in horto».
<cuius fons> [1]   Alcuinus , In Io. 18, 28, lib. 7, c. 40, PL 100, 974C- : «Pascha dicebatur proprie dies illa qua agnus ad vesperam quarta decima luna occidebatur; septem vero dies sequentes, dies azymorum dicebantur. Dies azymorum fuerunt, in quibus nihil fermentati in domibus illorum debuit inveniri; sed tamen dies Paschalis invenitur inter dies azymorum nominari, ut in alio Evangelio legitur: Prima autem die azymorum accesserunt ad Jesum discipuli dicentes: Ubi vis, paremus tibi Pascha manducare? Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? [...] ». [2] Non inveni. [MM2022]
CD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
188 nominari] om. Ed1953
189 vocat Li449 ] notat Ed1953
190 esse] est Li449
marg.| {CIO18d9.10} AUGUSTINUS. − O impia cecitas. Alienigene iudicis pretorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguinem fundere non timebant. Nam quod etiam Dominus erat et vite dator qui occidebatur, non eorum conscientie, sed nescientie191 deputetur.bv CE
bv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 114, § 2.8-15, CCSL 36, p. 641 : «O impia caecitas ! Habitaculo uidelicet contaminarentur alieno, et non contaminarentur scelere proprio? Alienigenae iudicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant; ut hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia tenebatur. Nam quod etiam Dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et uitae dator occidebatur, non eorum conscientiae, sed ignorantiae deputetur». [FG2018]
CE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
191 nescientie] coscentie Li449
marg.| {CIO18d9.11} THEOPHYLACTUS. − Sed Pilatus utcumque procedens mitius, ipse idem egreditur.bw
Unde sequitur : CF
bw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 256 C 4. [CGC2014]
CF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 18,29 
Exivit ergo Pilatus ad eos foras192.
192 ad eos-foras Li449@ Weber] inv. #Li449
marg.| {CIO18d9.12} BEDA. − Hec autem erat consuetudo Iudeorum, ut quem mortis reum iudicarent, vinctum presidi traderent, ut dum preses vinctum cerneret, intelligeret morti addictum193.CG
CG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
193 morti addictum] mortis adiectum Li449
marg.| {CIO18d9.13} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Sed videns eum ligatum et a tot ductum, non estimavit hoc argumentum esse inaltercabile accusationis, sed interrogat.
Unde sequitur :
Et dixit eis194 : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?
194 eis Li449@] om. #Li449 Weber
marg.| Inconveniens enim dicit esse, iudicium eos rapuisse, supplicium autem195 illi concedere. sed illi renuentes ex directo accusationem, coniecturis quibusdam utuntur.CH
Unde sequitur :
CH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
195 autem] aut #Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,30 
Responderunt et dixerunt ei196* : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
196 ei Bar484 Li449 Li449@ cum Weber ] om. Ed1953
marg.| {CIO18d9.14} AUGUSTINUS. 197* − Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, ceci videntes, mortui resurgentes, et, quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Iesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam iam ipse predixeratbx : « Retribuebant mihi mala pro bonis ».CI by
bx Ps. 34, 12.
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 114, § 3.4-10, CCSL 36, p. 641 : «Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci uidentes, mortui resurgentes, et quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Iesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam iam ipse praedixerat : Retribuebant mihi mala pro bonis». [FG2018]*
CI ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
197 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d9.15} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed videndum est ne contra sit quod Lucas dicit, certa in eo198* dicta esse crimina : Ceperunt autem, inquitbz, accusare illum199*, dicentes : ‘Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari, et dicentem se Christum regem esse. Sed secundum Ioannem videntur Iudei noluisse dicere crimina ut eorum auctoritatem secutus Pilatus, quid ei obicerent desineret querere. Sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. Ergo intelligere debemus et hoc dictum esse, et illud quod Lucas commemoravit. Multa enim dicta et multa responsa sunt. Unde in narrationem suam200* quisque posuit quod satis esse iudicavit. Nam et ipse Ioannes dicit quedam que obiecta sunt, que suis locis videbimus.
Itaque sequitur :
bz Io. 23, 2.
198 eo] eum Ed1953
199 inquit accusare - illum] inv. Ed1953
200 narrationem suam] narratione sua Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,31 
Dixit201* ergo eis202 Pilatus : Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. CJ ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 8, § 35, p. 315.8-316.2 : «Hoc uidendum est, ne contra sit ei quod lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint : coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes : hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari caesari et dicentem se Christum regem esse. quod uero nunc secundum iohannem commemoraui, uidentur iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus : quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt enim : si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, uidelicet ut eorum auctoritatem secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod lucas commemorauit. multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum uisum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicauit. nam etiam ipse iohannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis uidebimus. itaque sequitur : dixit ergo eis Pilatus : accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum». [FG2015]
CJ ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
201 Dixit Bar484 Li449 Weber ] Dicit Li449@ Ed1953
202 eis Bar484 Li449 Weber ] illis Li449@
marg.| {CIO18d9.16} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat 203 : Quoniam ad votum iudicium poscitis et superbitis, ac si nihil umquam profanum egeritis, accipite vos et damnate. Ego namque204* nequaquam talis Iudex efficiar. CK cb
cb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 18:31), PG 124, 256D1-9  : Ἐπειδὴ γὰρ ἑαυτοῖς ἐπιτρέπετε τὴν κρίσιν, καὶ ἀλαζονεύεσθε, ὡς οὐκ ἂν ἄδικόν τι ποιήσοντές ποτε. «Εἰ μὴ γὰρ ἦν, φασί, κακοποιός, οὐκ ἄν σοι παρεδώκαμεν αὐτὸν», «αὐτοὶ λάβετε, καὶ κρίνατε.» Εἰ δὲ πρὸς ἐμὲ ἠνέγκατε, καὶ σχῆμα δικαστηρίου περιάπτετε τῷ πράγματι, ἀναγκαῖον ἐξειπεῖν τὰ αἰτιάματα τοῦ ἀνθρώπου. «Κρίνατε οὖν αὐτὸν ὑμεῖς·» ἐγὼ γὰρ οὐκ ἂν δικαστὴς τοιοῦτος εἵην. Εἰ τοίνυν ὁ νόμος ὑμῶν ἀναιτίως κολάζει, «κρίνατε αὐτοί.» Οἱ δέ, «Ἡμῖν οὐκ ἔξεστιν ἀποκτεῖναι οὐδένα,» φασί. [CGC2014]* [MM2024 transcr.]
CK ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1470 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
203 dicat sic Li449 ] q. d. Bar484
204 namque] om. Ed1953
marg.| {CIO18d9.17} ALCUINUS. − Vel hoc dicit quasi dicat 205 : Vos qui legem habetis, scitis quid lex de talibus iudicet; secundum quod iustum esse scitis, ita facite.CL cc
Sequitur :
cc ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 31), CCCM 267, p. 318.247 sqq. : «Quasi diceret: Vos qui legem habetis scitis quid lex de talibus iudicet; secundum quod iustum esse scitis, ita facite».
<Non hab.>   Alcuinus , In Io. [MM2022]
CL ¶Codd. : Li449 * Ed1470 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
205 dicat Bar484 ] diceret Ed1470
Dixerunt ergo ei206* Iudei : Nobis non licet interficere quemquam.
206 ei Bar484 Li449 Li449@ cum Weber ] om. Ed1470 Ed1953
marg.| {CIO18d9.18} AUGUSTINUS. 207* − Sed nonne lex208 cd precepit, ne malefactoribus, presertim seductoribus adeo 209 qualem istum putabant, parcant? Sed intelligendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam propter festi diei sanctitatem quam celebrare iam ceperant. Ita ne omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri traditis?ce CM
cd Cf. Dt. 13, 5.
ce ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 114, § 4.8-16, CCSL 36, p. 641-642 : «Nonne lex eis praecepit, ne malefactoribus, praesertim (qualem istum putabant) a suo Deo seductoribus parcant? Sed intellegendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam, propter diei festi sanctitatem, quem celebrare iam coeperant; propter quem de ingressu etiam praetorii contaminari metuebant. Itane obduruistis, falsi Israelitae? Itane omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo uos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri tradidistis?». [FG2018]
CM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
207 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
208 lex] eis + Li449
209 adeo] a Deo Li449
marg.| {CIO18d9.19} CHRYSOSTOMUS . 210*{hom.82} . − Vel ideo ipsi eum non interfecerunt, quia multum de potestate eorum abscissum erat eis romanis regibus subiacentibus. Vel aliter. Quia dixerat eis secundum legem vestram interficite eum, volentes ostendere quod211 peccatum eius non est iudaicum, dicunt212 non licet nobis non enim secundum legem nostram peccavit; sed crimen eius est publicum, quia se regem dixit. vel quia eum crucifigi213 cupiebant, ut etiam modo mortis eum diffament. Non autem licebat eis crucifigere. sed quod alio modo interficiebant, monstrat Stephanus ab eis lapidatus.
Et ideo subditur :
210 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
211 quod] quoniam Li449
212 dicunt] quoniam + Li449
213 eum crucifigi] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 18,32 
Ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset moriturus.
marg.| Quoniam scilicet Iudeis crucifigere non licebat. aut dicit hoc evangelista, quoniam non ab eis solum, sed et a gentibus debebat interfici.CN
CN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO18d9.20} AUGUSTINUS. 214* − Sic enim legimus apud Marcumcf ubi ait : « Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et tradent eum gentibus ». Pilatus autem Romanus erat, eumque in Iudeam Romani presidem miserant. Ut ergo iste sermo Iesu impleretur, id est ut eum sibi traditum gentes interficerent, noluerunt eum accipere, dicentescg : N obis non licet interficere quemquam .ch CO
cf Mc. 10, 33.
cg Lc. 18, 31.
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 114, § 4.8-16, CCSL 36, p. 641-642 : «Quid quod ipse Dominus eamdem mortem suam, id est mortem crucis, etiam interfectionem uocat, sicut legimus apud Marcum, ubi ait : Ecce adscendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus; et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia die resurget? Nimirum ergo ista dicendo significauit Dominus qua esset morte moriturus; non quod hic mortem crucis uellet intellegi, sed quod eum Iudaei fuissent gentibus tradituri, hoc est Romanis. Nam Pilatus Romanus erat, eumque in Iudaeam Romani praesidem miserant. Vt ergo iste sermo Iesu impleretur, id est ut eum sibi traditum gentes interficerent, quod Iesus futurum esse praedixerat, ideo Pilatus qui iudex Romanus erat, cum uellet eum reddere Iudaeis, ut secundum legem suam iudicarent eum, noluerunt eum accipere dicentes : Nobis non licet interficere quemquam». [FG2018]
CO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
214 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,
 
marg.| {CIO18d10.1} CHRYSOSTOMUS. 215*{hom.82} . − Pilatus ab odio Iudeorum eripi volens, iudicium non protraxit in longum.CP
Unde dicitur :
CP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
215 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,33 
Introivit ergo iterum in pretorium Pilatus, et vocavit Iesum.
marg.| {CIO18d10.2} THEOPHYLACTUS. − Seorsum, eo quod magnam habebat de eo suspicionem. Proponebat autem omnia exquisite rimari amoto strepitu Iudeorum.ci CQ
Unde sequitur :
ci ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 257 B 10-13. [CGC2014]
CQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Et dixit ei tu es rex Iudeorum?
marg.| {CIO18d10.3} ALCUINUS. − His verbis ostendit Pilatus Iudeos obiecisse hoc criminis, ut diceret se esse regem Iudeorum.CR cj
cj ¶Fons : Alcuinus , In Io. 18, 33, lib. 6, c. 38, PL 100, 975C-D : «In his verbis ostendit Pilatus hoc Judaeos objecisse ei criminis, ut diceret se regem esse Judaeorum».
<ex quo>   Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 33), CCCM 267, p. 219.269 sqq. : «His uerbis ostendit Pilatus iudeos obiecisse hoc criminis, ut diceret se esse regem iudeorum».
[MM2022]
CR ¶Codd. : Ka6 Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO18d10.4} CHRYSOSTOMUS .{hom.82} . − Vel hoc Pilatus a multis audierat. Quia vero nihil illi habebat216 dicere, ut non multa fieret investigatio, quod communiter dicebatur, hoc in medium ducere vult.CS
Sequitur :
CS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
216 Habebat] habebant Li449
Numérotation du verset Io. 18,34 
Et respondit Iesus : A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt217 de me?
217 tibi dixerunt Weber] inv. Li449@ #Li449
marg.| {CIO18d10.5} THEOPHYLACTUS . − Innuit ex hoc, Pilatum esse vecordem, ac indiscrete iudicantem; ac si diceret si hoc ex te ipso loqueris, pande signa mee rebellionis; at218 si ab aliis percepisti, inquisitionem fac ordinariam.ck CT
ck ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 257 C 8-13. [CGC2014]
CT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
218 at] ac Li449
marg.| {CIO18d10.6} AUGUSTINUS. 219* − Sciebat utique Dominus et quod ipse interrogavit, et quod ille responsurus fuit, sed tamen dici voluit, non ut ipse sciret, sed ut conscriberetur quod voluit ut sciretur.cl CU
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 8-10, CCSL 36, p. 643 : «Sciebat utique Dominus et quod ipse interrogauit, et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici uoluit, non ut ipse sciret, sed ut scriberetur quod nos uoluit ut sciremus». [FG2018]*
CU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
219 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d10.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Non ergo ignorans interrogat sed ab ipso accusare220* Iudeos volens.CV
Unde sequitur :
CV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
220 accusare] accusari Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,35 
Respondit Pilatus : Numquid ego Iudeus sum?
marg.| {CIO18d10.8} AUGUSTINUS. 221* − [b] Abstulit a se suspicionem qua posset putari a semetipso dixisse, id se a Iudeis audisse demonstrans.
[a] Unde subdit :
221 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi.
marg.| [c] Deinde dicendo :
Quid fecisti?
marg.| Satis ostendit illud ei pro crimine obiectum; tamquam diceret : Si te regem negas, quid fecisti, ut tradereris mihi? Quasi mirum non esset, si puniendus iudici traderetur qui se diceret regem.cm CW
cm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 1.37-43, CCSL 36, p. 644 : «Nunc uero quoniam respondit Pilatus : Numquid ego Iudaeus sum? [a] Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi, [b] abstulit a se suspicionem, qua posset putari a semetipso dixisse quod Iesum regem dixerat esse Iudaeorum, id se a Iudaeis audisse demonstrans. [c] Deinde dicendo : Quid fecisti, satis ostendit illud ei pro crimine obiectum; tamquam diceret : Si regem te negas, quid fecisti ut tradideris mihi? Quasi mirum non esset si puniendus iudici traderetur, qui se diceret regem; si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud forte fecisset, unde tradi iudici dignus esset». [FG2018]
CW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO18d10.9} CHRYSOSTOMUS .{hom.82} . − Reducit autem Pilatum non valde malum existentem, et vult ostendere quod222 non est homo nudus, sed Deus et Dei Filius et quod formidaverit223 Pilatus, dissolvit tyrannidis suspicionem.CX
Unde sequitur :
CX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
222 quod] quoniam Li449
223 Formidaverit] formidaverat Li449
Numérotation du verset Io. 18,36 
Respondit Iesus : Regnum meum non est de hoc mundo.
marg.| {CIO18d10.10} AUGUSTINUS. − [a] Hoc est quod bonus magister scire nos voluit. Sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno eius opinio, sive gentium, sive Iudeorum, a quibus id Pilatus audierat; quasi propterea fuisset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum, vel quoniam solent regnaturi invidere regnanti et videlicet cavendum erat ne huius regnum sive Romanis sive Iudeis esset adversum. [c] Quod si interrogante Pilato continue224 respondisset, non etiam Iudeis, sed solis gentibus hoc de se opinantibus respondisse videretur. [b] Sed post responsionem Pilati, iam Iudeis et gentibus opportunius aptiusque respondit; quasi dicat : [d] Audite, Iudei et gentes, non impedio Dominationem vestram in hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite credendo ad regnum quod non est de hoc mundo. Quid est enim eius regnum, nisi credentes in eum? Quibus dicitcn : « De hoc mundo non estis »; quamvis eos esse vellet in mundo. Unde et hic non ait : R egnum meum non est in hoc mundo sed   non est de hoc mundo. De mundo enim est quidquid hominum a Deo quidem creatum, sed ex Adam vitiata stirpe generatum est; factum est225 autem regnum non iam de mundo quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis sue.co CY
cn Io. 8, 23.
co ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 1.16-35, § 2.1-35, CCSL 36, p. 643-645 : «[a] Hoc est quod bonus magister scire nos uoluit; sed prius nobis demonstranda fuerat uana hominum de regno eius opinio, siue gentium, siue Iudaeorum, a quibus id Pilatus audierat, quasi propterea morte fuisset plectendus, quid illicitum affectauerit regnum; uel quoniam solent regnaturis inuidere regnantes, et uidelicet cauendum erat ne eius regnum siue Romanis, siue Iudaeis esset aduersum. Poterat autem Dominus quod ait : Regnum meum non est de hoc mundo, etc., ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi ei dixit : Tu es rex Iudaeorum?, sed cum uicissim interrogans utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo respondente ostendere uoluit hoc sibi apud illum fuisse a Iudaeis uelut crimen obiectum, patefaciens nobis cogitationes hominum, quas ipse nouerat, quoniam uanae sunt, eisque [b] post responsionem Pilati, iam Iudaeis et gentibus opportunius aptiusque respondens : Regnum meum non est de hoc mundo. [c] Quod si interroganti Pilato continuo respondisset, non etiam Iudaeis, sed solis gentibus hoc de se opinantibus respondisse uideretur. [...] [§ 2] [d] Audite ergo, Iudaei et gentes; audi, circumcisio; audi, praeputium; audite, omnia regna terrena : Non impedio dominationem uestram in hoc mundo; Regnum meum non est de hoc mundo. Nolite metuere metu uanissimo quo Herodes ille maior, cum Christus natus nuntiaretur, expauit, et tot infantes ut ad eum mors peruenerit, occidit, timendo magis quam irascendo crudelior : Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. Quid uultis amplius? Venite ad regnum quod non est de hoc mundo; uenite credendo, et nolite saeuire metuendo. Dicit quidem in prophetia de Deo Patre : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius; sed Sion illa et mons ille non est de hoc mundo. Quod est enim eius regnum nisi credentes in eum, quibus dicit : De mundo non estis, sicut et ego non sum de mundo? Quamuis eos esse uellet in mundo; propter quod de illis dixit ad Patrem : Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serues eos ex malo. Vnde et hic non ait : Regnum meum non est in hoc mundo, sed : non est de hoc mundo. [...] De mundo est ergo quidquid hominum a uero quidem Deo creatum, sed ex Adam uitiata atque damnata stirpe generatum est; factum est autem regnum non iam de mundo, quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae; de quo regno dicit : Regnum meum non est de hoc mundo; uel : Regnum meum non est hinc». [FG2018]
CY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
224 continue] continuo Li449
225 est] om. Li449
marg.| {CIO18d10.11} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Vel hoc dicit, quoniam non tenet regnum ut hic reges terreni tenent; sed quoniam desuper habet principatum, qui non est humanus, sed multo maior et clarior; unde subdit si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis. ostendit hic regni eius quod apud nos est imbecillitatem, quoniam a ministris habet fortitudinem; superius vero regnum sufficiens est sibi ipsi, nullo indigens. Si igitur maius est illud regnum, volens captus est, seipsum tradens.CZ
CZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO18d10.12} AUGUSTINUS. − Cum autem226 probasset regnum suum non esse de hoc mundo subdit :
226 autem] ergo Li449
Nunc autem regnum meum non est hinc.
marg.| Non dixit227 : non est hic. Hic enim est228 regnum eius usque ad229 finem seculi, habens intra230 se commixta zizania usque ad messem; sed tamen non est hinc , quia peregrinatur in mundo.cp DA
cp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 2.21-27, CCSL 36, p. 644 : «Et cum hoc probaret dicens : Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis; non ait : Nunc autem regnum meum non est hic; sed : non est hinc. Hic est enim regnum eius usque in finem saeculi, habens inter se commixta zizania usque ad messem; messis enim finis est saeculi, quando messores uenient, id est angeli, et colligent de regno eius omnia scandala; quod utique non fieret, si regnum eius non esset hic. Sed tamen non est hinc, quia peregrinatur in mundo; regno suo quippe dicit : De mundo non estis, sed ego uos elegi de mundo». [FG2018]
DA ¶Codd. : Li449
227 dixit] dicit Li449
228 enim est] inv. Li449
229 ad] in Li449
230 intra] inter Li449
marg.| {CIO18d10.13} THEOPHYLACTUS . − Vel ideo non dicit : ‘Non est hic’ sed non est hinc . Nam regnat in mundo, et utitur eius231 provisione, et iuxta votum cuncta disponit; non est autem232 ab infimis constitutum regnum eius, sed celitus et ante secula.cq DB
cq ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 260 A 6-12. [CGC2014]
DB ¶Codd. : Li449
231 eius] illius Li449
232 est autem] inv. Li449
marg.| {CIO18d10.14} CHRYSOSTOMUS.{hom.82} . − Hinc autem heretici accipientes occasionem, alienum eum esse a mundi conditione dicunt. sed cum dicit regnum meum non est hinc, non privat mundum a sua providentia et prelatione; sed ostendit regnum suum non esse humanum neque corruptibile.DC
Sequitur :
DC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 18,37 
Dicit233 itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu? Respondit Iesus : Tu dicis quia rex sum ego.
233 Dicit #Li449] Dixit Li449@ Weber
marg.| {CIO18d10.15} AUGUSTINUS. − Non quia regem se timuit confiteri, sed ita dictum 234 est, ut neque regem se235 neget, neque regem se talem236 esse fateatur cuius regnum putetur esse de hoc mundo. Dictum est enim : Tu dicis , ac si diceretur : Carnalis carnaliter dicis.
Deinde subiungit :
234 d ictum] libratum Li449
235 regem se] inv. Li449
236 se talem] inv. Li449
Ego in237 hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati.
237 in Li449@ Weber] ad Li449
marg.| Non est producenda huius pronominis syllaba quod ait : In hoc natus sum, tamquam dixerit : In hac re natus sum, sed corripienda tamquam dixerit : Ad hoc natus sum; sicut et ait : Ad hoc veni in mundum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum; non illam sine initio qua Deus erat.cr DD
cr ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 3.2-9, § 4.1-11, CCSL 36, p. 645 : «[§ 3] Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu? Respondit Iesus : Tu dicis quia rex sum ego. Non quia regem se timuit confiteri; sed Tu dicis ita libratum est, ut neque se regem neget (rex est enim cuius regnum non est de hoc mundo), neque regem talem se esse fateatur, cuius regnum putetur esse de hoc mundo. Talem quippe ille sentiebat qui dixerat : Ergo rex es tu, cui responsum est : Tu dicis quia rex sum ego. Dictum est enim : Tu dicis, ac si dictum esset, carnalis carnaliter dicis. [§ 4] Deinde subiungit : Ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. Non est producenda huius pronominis syllaba, quod ait : In hoc natus sum, tamquam dixerit : In hac re natus sum; sed corripienda, tamquam dixerit : Ad hanc rem natus sum, uel ad hoc natus sum; sicut ait : Ad hoc ueni in mundum. In graeco namque evangelio nihil est huius locutionis ambiguum. Vnde manifestum est cum temporalem natiuitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus uenit in mundum; non illam sine initio qua Deus erat, per quem Pater condidit mundum». [FG2018]
DD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO18d10.16} THEOPHYLACTUS . − Vel aliter. Quesito per Pilatum si Dominus esset rex, ego, inquit, in hoc natus sum, id est ad hoc quia rex sum238. Hoc enim ipso239 quod a rege productus sum, me quoque testor fore regem240.DE cs
cs ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 260 B 11–C 1. [CGC2014]
DE ¶Codd. : Li449 T3 Ed1953 {MM2021}
238 sum] sim Li449 , Augustinus T3
239 ipso] ipsum Li449 T3
240 testor fore regem] regem fore testator Li449
marg.| {CIO18d10.17} CHRYSOSTOMUS. 241*{hom.83} . − Si igitur rex natus est, nihil nisi accipiens habet. ad hoc, inquit, veni, ut testimonium perhibeam veritati, hoc est, ut hoc ipsum suadeam omnibus. et notandum est quod suam humilitatem ostendit, dum dicentibus quoniam malefactor est, ferebat silens; quando vero interrogatus est de regno, tunc locutus est ad Pilatum, erudiens eum et reducens ad altiora et ostendit se nihil versutum operatum esse, per hoc quod dicit : Ut testimonium perhibeam veritati.DF
DF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
241 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d10.18} AUGUSTINUS. − [b] Cum autem Christus testimonium perhibeat242 veritati testimonium perhibet sibi, eius quippe est vox : « Ego sum veritas »ct . [a] Sed quia non omnium est fides, adiungit atque ait : Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Audit utique interioribus auribus, id est obedit mee voci, ac si diceret : credit mihi. [c] Quod vero ait : Omnis qui est ex veritate, gratiam commendavit, qua secundum propositum vocat. Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes243 veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus ut obediant veritati, ex ipsa veritate prestatur. Si enim dixisset : Omnis qui audit vocem meam, ex veritate est, ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc dicit sed ait :
ct Io. 14, 6.
242 perhibeat] perhibet Li449
243 omnes] omnis Li449
Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam244.
244 vocem meam #Li449] inv. Li449@ Weber
marg.| Audit utique 245, ac per hoc non ideo est ex veritate quia eius audit vocem, sed ideo audit quia ex veritate est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est.cu DG
cu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 4.11-40, CCSL 36, p. 645-646 : «[a] Sed quia non omnium est fides, adiunxit, atque ait : Omnis qui est ex ueritate, audit meam uocem. Audit utique interioribus auribus, id est obaudit meae uoci; quod tantumdem ualeret si diceret : Credit mihi. [b] Cum itaque Christus testimonium perhibet ueritati, profecto testimonium perhibet sibi; eius quippe uox est : Ego sum ueritas; et dixit alio quoque loco : Ego testimonium perhibeo de me. [c] Quod uero ait : Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam, gratiam commendauit qua secundum propositum uocat. De quo proposito dicit apostolus : Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum Dei uocati sunt; propositum scilicet uocantis, non uocatorum; quod alibi apertius ita positum est : Collabora evangelio secundum uirtutem Dei, saluos nos facientis et uocantis uocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam. Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes ueritas creauerit, quis non est ex ueritate? Sed non omnes sunt quibus ut audiant ueritatem, hoc est ut obaudiant ueritati, et credant in ueritatem, ex ipsa ueritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset : Omnis qui audit meam uocem, ex ueritate est; ideo dictus ex ueritate putaretur, quia obtemperat ueritati; non autem hoc ait, sed ait : Omnis qui est ex ueritate, audit meam uocem. Ac per hoc non ideo est ex ueritate, quia eius audit uocem; sed ideo audit, quia ex ueritate est, id est quia hoc illi donum ex ueritate collatum est. Quod quid est aliud, quam donante Christo credit in Christum?». [FG2018]
DG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
245 audit utique] om. Li449
marg.| {CIO18d10.19} CHRYSOSTOMUS .{hom.83} . − Hec autem dicens, attrahit et suadet fieri eorum que dicuntur, auditorem. Ita denique et eum cepit his brevibus verbis ut quereret : Quid246 est veritas.DH
Sequitur enim :
DH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
246 Quid] quis Li449
Numérotation du verset Io. 18,38 
Dixit247 ei Pilatus : Quid est veritas?
247 Dixit #Li449] Dicit Li449 Weber
marg.| {CIO18d10.20} THEOPHYLACTUS. − Nam fere ab hominibus evanuerat, et a248* cunctis erat incognita, dum essent increduli.DI cv
cv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 260 D 9-10. [CGC2014]
DI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
248 a] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,
 
prol.| [Io. 18-19 legitur in feria VI in Parasceve; cf. Ordinarium OP 654 = Cist. = Auxerre = Rom.]
marg.| {CIO18d11.1} AUGUSTINUS. 249* − [b] Cum dixisset Pilatus : Quid est veritas? Credo in mentem illi venisse continuo consuetudinem Iudeorum, qua solet eis dimitti unus in Pascha. Et ideo non exspectavit ut responderet ei250 Iesus, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis in Pascha dimitti; quod eum valde voluisse251 manifestum est. DJ
[a] Unde dicit :
249 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
250 ei] eis Mt366
251 voluisse] voluisset Mt366
Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudeos. cw
cw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 5.2-11, CCSL 36, p. 646 : «Dixit ei Pilatus : Quid est ueritas? Nec exspectauit audire responsum; [a] sed cum hoc dixisset, iterum exiuit ad Iudaeos, et dixit eis : Ego nullam inuenio in eo causam. Est autem consuetudo uobis ut unum dimittam uobis in pascha? uultis ergo dimittam uobis regem Iudaeorum? [b] Credo cum dixisset Pilatus : Quid est ueritas? in mentem illi uenisse continuo consuetudinem Iudaeorum, qua solebat eis dimitti unus in pascha; et ideo non exspectauit ut responderet ei Iesus quid est uertas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis per pascha dimitti; quod eum ualde uoluisse manifestum est». [FG2018]*
marg.| {CIO18d11.2} CHRYSOSTOMUS. 252* − Sciebat enim quoniam hec quidem253* indigebat tempore interrogatio. Oportebat autem eum eripere ab impetu Iudeorum. Idcirco et exivit.DK cx
cx ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 84, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 149va21  ; BAV, Ott.lat.227, f. 159vb  : «13. «Sciebat enim quoniam h<e>c [hoc Ott.] quidem indigebat tempore interrogatio, oportebat autem eum eripere ab impetu Iudeorum. 14. Idcirco et exivit. Et quid ait? Ego nullam causam invenio in eo; et intuere qualiter sapienter».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 84 (al. 83), § 1, PG 59, 455.40-42  : «Τί ἐστιν ἀλήθεια; Ἀλλὰ τέως πρὸς τὸ κατεπεῖγον ἵσταται. Συνεῖδε γὰρ , ὅτι τοῦτο μὲν ἐδεῖτο καιροῦ τὸ ἐρώτημα · θέλει δὲ αὐτὸν ἐξαρπάσαι τῆς ὁρμῆς τῶν Ἰουδαίων . Διὸ καὶ ἐξῆλθε . Καὶ τί φησιν; Ἐγὼ οὐδεμίαν αἰτίαν εὑρίσκω ἐν αὐτῷ. Καὶ σκόπει πῶς συνετῶς». [MM2022]
252 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
253 quoniam hec (h c Ka6, hoc Mt366 ) quidem Bar484 Ka6 Li449 Mt366 ] quod hoc quidem La88, quod hec quidem Ed1470, quidem quoniam hec Ed1570 Ed1953
marg.| {CIO18d11.3} ALCUINUS. − Vel non exspectavit254* audire responsum quia forte indignus fuit audire.DL cy
cy ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 38-39), CCCM 267, p. 321.337 sqq. : «QVID EST VERITAS? Nec expectauit audire responsum, quia forte indignus fuit audire ». [MM2022]
DL ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Mt366 Ed1570 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
254 exspectavit] exspectabat Ed1953
Sequitur :
Et dixit eis : Ego nullam in eo invenio causam.
marg.| {CIO18d11.4} CHRYSOSTOMUS. − Non dixit : ‘Quia peccavit et dignus est morte, donate eum festo’ sed, primum eum excusans, tunc255* rogat ex superabundanti256* ut, si nollent257 eum ut innocentem dimittere, saltem obnoxium donarent tempori. Ideoque induxit :DM cz
cz ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 84, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 149va25  ; BAV, Ott.lat.227, f. 159vb : «14. [...] Non enim dixit quia peccavit et dignus est morte, donari [ donante ed.] eum festo. 15. Sed primum eum eruens a causa omni, tu [tunc ed. cum graec.] rogat [rogas Ott.] ex superhabundanti, etsi nollent ut innoxium [innocentem ed.] dimittere, saltem ut obnoxium donari festo vel tempori. Ideoque [+ et ed.] induxit: Est consuetudo uobis ut unum absolvam in Pascha ».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 84 (al. 83), § 1, PG 59, 455.43-49  : « Οὐ γὰρ εἶπεν , ὅτι Ἐπειδὴ ἥμαρτε καὶ ἄξιός ἐστι θανάτου , χαρίσασθε αὐτὸν τῇ ἑορτῇ · ἀλλὰ πρῶτον αὐτὸν ἀπαλλάξας αἰτίας ἁπάσης, τότε ἐκ περιουσίας ἀξιοῖ , εἰ καὶ μὴ βούλοιντο ὡς ἀθῶον ἀφιέναι , κἂν ὡς ὑπεύθυνον τῷ καιρῷ χαρίσασθαι · διὸ καὶ ἐπήγαγεν · Ἔστι συνήθεια ὑμῖν , ἵνα ἕνα ἀπολύσω ἐν τῷ Πάσχα » . [MM2022]
255 tunc codd. Ed1570] tum Ed1953
256 superabundanti Bar484 La88² (corr. marg. sec. m.) Li449 ] habundanti La88* Ed1570
257 nollent] nollet La88
Numérotation du verset Io. 18,39 
Est autem consuetudo vobis258 ut unum dimittam vobis in Pascha.
258 vobis Li449@ Weber] nobis #Li449
marg.| {CIO18d11.5} BEDA. − Hec consuetudo non erat legis preceptum sed ex antiqua patrum traditione descendit ut, ob recordationem liberationis ex Egypto, unum259* in die Pasche dimitterent vinctum.DN
Deinde exhortative dicit :
259 unum] + etiam Ed1953
Vultis ergo dimittam vobis regem Iudeorum?
marg.| {CIO18d11.6} AUGUSTINUS. 260* − Avelli enim ex eius corde non potuit Iesum regem Iudeorum esse, tamquam hoc ibi sicut in titulo ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit.da DO
da ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 5.12-14, CCSL 36, p. 646 : «Auelli tamen ex eius corde non potuit Iesum regem esse Iudaeorum, tamquam hoc ibi, sicut in titulo, ipsa ueritas fixerit, de qua quid esset interrogauit». [FG2018]
DO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
260 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO18d11.7} THEOPHYLACTUS. − Pulchre autem Pilatus respondet per hoc quod in nullo Iesus erraverit; sed frustra inquietetur261 ab eis velut regnum desiderans. Non enim eum qui se regem assereret ac emulum romane potestatis, Romanorum vicarius absolvisset. Quamobrem in hoc262 quod dixit regem Iudeorum absolvam, prorsus innoxium Iesum prodit, illuditque Iudeos; quasi dicat : Quem vos criminamini ut regem se putantem, hunc ego absolvi iubeo quasi talem non existentem. DP db
db ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 261 A 10–B 7. [CGC2014]
DP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
261 inquietetur] inquietatur Li449
262 hoc] eo Li449
marg.| {CIO18d11.8} AUGUSTINUS. 263* − Sed hoc audito clamaverunt.
Unde sequitur :
263 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 18,40 
Clamaverunt omnes rursum dicentes: Non hunc sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
marg.| Non reprehendimus, o Iudei, quod per Pascha liberastis nocentem sed264* occidistis innocentem. Quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret. DQ dc
dc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 115, § 5.14-22, CCSL 36, p. 646 : «Sed hoc audito : Clamauerunt   rursum omnes dicentes  :   Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro . Non reprehendimus, o Iudaei, quod per pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem; quod tamen nisi fieret, uerum pascha non fieret. Sed umbra ueritatis a Iudaeis errantibus tenebatur, et mirabili dispensatione diuinae sapientiae per homines fallaces eiusdem umbrae ueritas implebatur, quia ut uerum pascha fieret, Christus uelut ouis immolabatur». [FG2018]*
DQ ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2022}
264 sed] + quod Ed1953
marg.| {CIO18d11.9} BEDA. − Quia ergo reliquerunt salvatorem et petiverunt latronem, usque hodie diabolus sua latrocinia exercet in eos265*.DR dd
dd ¶Fons : Haimo Autissiodorensis, In Io. 18:40 [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 180r; Utrecht, Univ., 76, f. 120vb  : «Iudei igitur quia spreverunt salvatorem et petierunt sibi dimitti latronem, idcirco usque hodie ille cruentus latro sua in eis exercet latrocini [latronicia Würz. !] videlicet diabolus».
<ex quo>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 65, CCCM 116A, lin. 680-682 sqq : «Iudaei igitur quia spreuerunt saluatorem et petierunt sibi dimitti latronem , idcirco usque hodie ille cruentus latro sua eis exercet latrocinia , uidelicet diabolus». [MM2024}
DR ¶Codd. : Bar484 Ka6 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022} {MM2024}
265 eos] ipsos Ed1953
marg.| {CIO18d11.10} ALCUINUS. − Barabbas autem interpretatur ‘iste fillius magistri eorum’, id est diaboli, qui huic latroni in suo scelere, Iudeis in sua perfidia magister fuit.DS de
de ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 18, 40), CCCM 267, p. 322.350 sqq. : «Barrabas interpretatur 'iste filius magistri eorum' , id est diaboli, qui huic latroni in suo scelere iudeis in sua perfidia magister fuit».
<cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 65, CCCM 116A, lin. 683-684 sqq : «Nam et Barabbas filius magistri eorum interpretatur, unde iure diabolum designat qui magister fuit Barabbae ad patrandum homicidium, et Iudaeorum ad innocentem sanguinem effundendum  ».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 18, 40, lib. 7, c. 40, PL 100, 977C : «Barrabas iste filius magistri eorum interpretatur, id est diaboli qui magister fuit vel huic latroni in scelere suo, vel Judaeis in impietate perfidiae suae».
<ex quibus> Glossa ordinaria (Io. 18, 40) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 266b marg.], ed. Gloss-e  : «Erat autem Barabbas. Id est filius magistri, id est diaboli qui latroni in suo scelere Iudeis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas , id est filius patris, id est diaboli».
¶Paral. CMT27d4 # (Hieronymus). [MM2021]
DS ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {MM2020} {MM2024}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_18)

Notes :