Catena aurea

Capitulum 9

Numérotation du verset Io. 9,1 

Et preteriens
Iesus1 vidit
1 Iesus ΩS Ω Li449@ Li449 CorS1 Rusch] om. ΩV* P14417 Weber
hominem cecum a nativitate.
Numérotation du verset Io. 9,2 

Et interrogaverunt eum discipuli eius2: Rabbi,
2 eius Li449@ Li449 Rusch ] sui Weber
quis peccavit3? Hic aut4 parentes eius ut cecus nasceretur?
3 quis peccavit = |
4 aut Rusch Weber ] an Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 9,3 

Respondit Iesus: Neque hic peccavit,
neque parentes eius, sed ut manifestentur5 opera Dei in illo.
5 manifestentur Rusch ] manifestarentur Li449@ , manifestetur Weber
Numérotation du verset Io. 9,4 

Me
oportet operari
opera eius
qui misit me
donec
dies est.
Venit nox quando nemo potest operari.
Numérotation du verset Io. 9,5 

Quamdiu sum in mundo6 lux sum mundi.
6 sum-in mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 9,6 

Hec cum dixisset
expuit in terram et fecit lutum
ex sputo
et linivit7 lutum super
7 linivit Li449@ Li449 Rusch ] linuit Weber
oculos eius.
Numérotation du verset Io. 9,7 

Et dixit ei: Vade et8 lava
8 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
in natatoria Siloe
quod interpretatur ‘Missus’. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Numérotation du verset Io. 9,8 

Itaque vicini et qui viderant9 eum prius, quia mendicus erat. Dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 viderant Li449@ Rusch ] videbant Weber
Numérotation du verset Io. 9,9 

Alii autem nequaquam sed similis est eius.
Ille vero10 dicebat: Quia ego sum.
10 vero Rusch ] autem Li449@ Li449, om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,10 

Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi11?
11 tibi oculi Rusch ] inv. Weber | oculi] + tui Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,11 

Respondit:
Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit12 oculos meos et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe et lava et abii et lavi et video13.
12 unxit Rusch Weber ] linivit Li449@ Li449 |
13 video Rusch ] vidi Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 9,12 

Et14 dixerunt ei:
14 Et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Ubi est ille? Ait: Nescio.
Numérotation du verset Io. 9,13 

Adducunt eum ad Phariseos qui cecus fuerat.
Numérotation du verset Io. 9,14 

Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Numérotation du verset Io. 9,15 

Iterum ergo interrogabant15 eum Pharisei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video.
15 interrogabant Rusch Weber ] interrogaverunt Li449@
Numérotation du verset Io. 9,16 

Dicebant ergo ex Phariseis quidam:
Non est hic homo
a Deo quia sabbatum non custodit. Alii autem16
16 autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
dicebant: Quomodo potest homo peccator hec signa facere? Et schisma erat inter eos17.
17 inter eos Li449@ Li449 Rusch ] in eis Weber
Numérotation du verset Io. 9,17 

Dicunt
ergo ceco iterum: Tu quid dicis
de illo18 qui aperuit oculos tuos19? Ille autem dixit:
18 illo Li449@ Li449 Rusch ] eo Weber |
19 oculos tuos Rusch Weber ] tibi oculos Li449@ Li449 |
quia propheta est.
Numérotation du verset Io. 9,18 

Non crediderunt ergo Iudei de illo quia cecus fuisset et vidisset donec20 vocaverunt parentes eius
20 donec] donce cacogr. Rusch
qui viderat.
Numérotation du verset Io. 9,19 

Et interrogaverunt eos dicentes: Hic est filius vester quem vos21 dicitis quia cecus natus est22? quomodo ergo nunc videt?
21 vos Rusch Weber] om. Li449@ Li449 |
22 cecus - natus est Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 9,20 

Responderunt23 eis parentes eius et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster et quia cecus est natus24.
23 Responderunt Rusch Weber ] + ergo Li449@ Li449 |
24 est natus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 9,21 

Quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Ipsum interrogate,
etatem habet.
Ipse de se loquatur.
Numérotation du verset Io. 9,22 

Hec dixerunt parentes eius quoniam25 timebant Iudeos. Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret.
25 quoniam Rusch ] quia Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 9,23 

Propterea parentes eius dixerunt: Quia etatem habet, ipsum interrogate.
Numérotation du verset Io. 9,24 

Vocaverunt ergo rursus26 hominem qui fuerat cecus27 et dixerunt ei: Da gloriam Deo.
26 rursus Li449 Rusch ] rursum Li449@ Weber |
27 fuerat cecus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Nos scimus quia hic homo peccator est.
Numérotation du verset Io. 9,25 

Dicit28 ergo ille: Si peccator est nescio.
28 dicit Rusch ] dixit Li449@ Li449 Weber
Unum scio quia cecus cum essem modo video.
Numérotation du verset Io. 9,26 

Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
Numérotation du verset Io. 9,27 

Respondit eis: Dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire?
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
Numérotation du verset Io. 9,28 

Maledixerunt ergo29 ei
29 ergo Li449 Rusch] om. Li449@ Weber
et dixerunt: Tu discipulus illius sis30. Nos autem Moysi discipuli sumus.
30 illius sis Rusch ] eius sis Li449@ Li449 , illius es Weber
Numérotation du verset Io. 9,29 

Nos scimus quia Moysi
locutus est Deus.
Hunc autem nescimus
unde sit.
Numérotation du verset Io. 9,30 

Respondit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos31.
31 meos oculos Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,31 

Scimus autem quia peccatores Deus non audit. Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit.
Numérotation du verset Io. 9,32 

A seculo non est auditum
quia quis aperuit32 oculos ceci nati?
32 quis aperuit Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 9,33 

Nisi esset hic a Deo
non poterat33 facere quicquam.
33 poterat Li449 Rusch Weber ] non posset Li449@
Numérotation du verset Io. 9,34 

Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus
et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
Numérotation du verset Io. 9,35 

Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
Numérotation du verset Io. 9,36 

Respondit ille et dixit: Quis est,
Domine, ut credam in eum?
Numérotation du verset Io. 9,37 

Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum
et qui loquitur tecum ipse est.
Numérotation du verset Io. 9,38 

At ille ait: Credo, Domine. Et procidens
adoravit eum.
Numérotation du verset Io. 9,39 

Et34 dixit ei Iesus in iudicium
34 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
ego in hunc mundum veni, ut qui non vident
videant
et qui vident ceci fiant.
Numérotation du verset Io. 9,40 

Et audierunt quidam35 ex Phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei: Numquid et nos ceci sumus?
35 quidam Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,41 

Dixit eis Iesus36: Si ceci essetis
36 Dixit ΩJ (in ras.) Rusch Weber ] et praem.J , + ergo Li449@ Li449 Cor3 (grec.)
non haberetis peccatum.
Nunc vero37 dicitis quia38 videmus
37 vero CorS1 (al.) Rusch Wordsworth Weber ] ergo CorS1 (vel G’) |
38 dicitis quia ΩJ Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
peccatum vestrum manet.

Capitulum 9

Numérotation du verset Io. 9,
 
prol.| [Io. 9, 1-38 legitur Quadragesimae 4 feria 4; cf. Ordinarium OP 631 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO9d1.1} CHRYSOSTOMUS. 1 {hom.55} . − Quia Iudei sermonum Christi altitudinem non susceperant, exiens de templo curavit cecum, sui absentia eorum furorem mitigans, et per operationem signi, eorum duritiam molliens, et de his que dicta sunt a se, faciens fidem
Unde dicitur :
1 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,1 
Et preteriens Iesus vidit hominem cecum a nativitate.
marg.| Ubi considerandum, quod egrediens de templo, studiose venit ad opus sui manifestativum ipse enim vidit cecum, non cecus ad eum accessit; et ita studiose respexit ut discipuli eius2 videntes eum studiose aspicientem interrogarent.
Sequitur enim : A
A ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
2 eius] om. Li449
Numérotation du verset Io. 9,2 
Et interrogaverunt eum discipuli eius : Rabbi, quis peccavit, hic, an parentes eius, ut cecus nasceretur?
marg.| {CIO9d1.2} AUGUSTINUS. 3 − Rabbi4 Magister est. Magistrum appellant quia discere desiderabant5 questionem quippe proposuerunt6 Domino tamquam magistro.B a
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 3.5-8, CCSL 36, p. 382 : «Scitis Rabbi quia magister est. Magistrum appellabant, quia discere desiderabant; quaestionem quippe Domino proposuerunt tamquam magistro». [FG2018]*
B ¶Codd. : La88 (200va) Li449 (98rb) Ed1953 {MM2020}
3 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
4 Rabbi] om. Ed1953
5 desiderabant] cupiebant Ed1953
6 proposuerunt] proposuerant Ed1953
marg.| {CIO9d1.3} THEOPHYLACTUS. − Videtur tamen hec questio peccare neque enim susceperant apostoli nugas gentilium, quoniam anima in alio seculo vivens peccavit sed diligenter intuenti7 non apparet simplex hec questio.b C
b ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 1), PG 124, 42A2-10 : . [CGC2014]
C ¶Codd. : # Li449
7 intuenti] intuendi Li449*
marg.| {CIO9d1.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.55} . − Venerunt enim ad hanc interrogationem, quia prius8 paralyticum curans dixitc : « Ecce sanus factus es non ultra pecces ». Illi igitur cogitantes quia propter peccata fuerat ille9 paralysi resolutus, querunt de isto si hic peccavit; quod non est dicere a nativitate enim cecus est; aut parentes eius; sed neque hoc Filius enim pro Patre non sustinet penam.D
c Io. 5, 14.
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
8 prius] supra + Li449
9 Ille] om. #Li4
marg.| Sequitur : 10
10 Sequitur Li449] om. La88
Numérotation du verset Io. 9,3 
Respondit Iesus : Neque hic peccavit, neque parentes eius.
marg.| {CIO9d1.5} AUGUSTINUS. 11 − Numquid vel ipse sine peccato originali12 natus erat, vel vivendo nihil addiderat Habebant ergo peccatum et ipse et parentes eius, sed non ipso peccato factum est ut cecus nasceretur. Ipse autem causam dicit quare cecus sit natus, cum subdit :
11 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
12 pec. orig.] inv. Ed1953
Sed ut manifestentur opera Dei in illo. E d
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 3.9-29, CCSL 36, p. 382-383 : «Quis peccauit, hic, an parentes eius, ut caecus nasceretur? Respondit Iesus : Neque hic peccauit, neque parentes eius, ut caecus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, numquid parentes huius caeci sine peccato erant? Numquid ipse uel sine originali peccato natus erat, uel uiuendo nihil addiderat? An quia oculos clausos habebat, concupiscentiae minime uigilabant? Quanta mala committunt caeci ! A quo malo abstinet mens mala, etiam clausis oculis? Non poterat uidere, sed nouerat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non posset implere, sed in corde iudicari a cordis perscrutatore. Si ergo et parentes eius habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum; quare Dominus dixit : Ne que hic peccauit, neque parentes eius, nisi ad rem de qua interrogatus est, ut caecus nasceretur? Habebant enim peccatum parentes eius, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato factum est parentum ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem; quaerit credentem, ut faciat intellegentem. Ipse causam dicit quare ille caecus sit natus : Neque hic peccauit, inquit, neque parentes eius; sed ut manifestentur opera Dei in illo». [FG2018]
E ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d1.5} CHRYSOSTOMUS.{hom.55} . − Non autem ex hoc ostendit quod alii ceci facti sunt propter peccata parentum neque enim contingit uno peccante alium puniri. [1532b] Quod autem dicit ut manifestetur gloria Dei, de seipso dicit, non de Patre illius enim gloria iam manifesta erat. sed numquid iste iniuste13 passus est? [1532c] Sed ego eum beneficium accepisse dico per cecitatem per hanc14 enim interioribus respexit oculis. qui vero ex non ente ad esse eum deduxit, potestatem habebat absque iniuria et ita eum dimittere. Dicunt autem quidam, quoniam ut hic non est causativum, sed significat eventum, sicut et illude : « Lex subintravit, ut abundaret delictum »; sic et hoc consecutum est, ut Dominus oculos clausos aperiens, et alia naturalis infirmitatis nocumenta corrigens, suam demonstravit virtutem.F
e Rm. 5, 20.
F ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
13 iniuste] iniusta Li449
14 hanc] hac Li449
marg.| {CIO9d1.6} GREGORIUS. Primo Moralium. 15 − Alia itaque est percussio qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia qua peccator percutitur ut corrigatur; alia qua quisque percutitur non ut preterita corrigat, sed ne ventura committat; alia per quam nec preterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur. Sed dum inopinata salus percussionem sequitur16, salvantis virtus cognita ardentius amatur.f G
f ¶Fons : Gregorius Magnus , praef. § 5, CCSL 143, lin. 23 sqq. : «Alia namque est percussio, qua peccator percutitur ut sine retractatione puniatur; alia qua peccator percutitur ut corrigatur; alia qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne uentura committat; alia qua plerumque percutitur per quam nec praeterita culpa corrigitur nec futura prohibetur sed ut, dum inopinata salus percussionem sequitur, saluantis uirtus cogitata ardentius ametur; cum que innoxius flagello atteritur ei per patientiam meritorum summa cumuletur. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur sicut periturae iudaeae dicitur : plaga inimici percussi te, castigatione crudeli».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, , pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 17, PL 73, 1247.30-36 [MM2020]
G ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
15 Gregorius] Grig’ (Orig. pr. m.) Li449 .I.] om. Ed1953
16 sequitur] om. Li449
marg.| {CIO9d1.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.55} . − Et quia de seipso17 dixit ut manifestetur gloria Dei , subiungit :
17 seipso] ipso T46
Numérotation du verset Io. 9,4 
Me oportet operari opera eius qui misit me;
marg.| id est me oportet manifestare meipsum et facere ea que manifestent me patri eadem facientem.18
18 T46 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO9d1.8} BEDA. − Cum enim Filius se operari opera Patris asseruit19, sua et Patris opera eadem esse monstravit; que sunt infirma salvare, debilia roborare, homines illuminare.H
H ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
19 asseruit] asserit Li449
marg.| {CIO9d1.9} AUGUSTINUS. 20 − Per hoc autem 21 dicit : Q ui misit me , universam gloriam dat illi de quo est quia ille habet Filium qui de illo sit; ipse non habet de quo sit.I g
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 4.5-6, CCSL 36, p. 383 : «Et uidete quid dixerit : Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Memento te quomodo uniuersam gloriam illi dat de quo est; quia ille habet filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit». [FG2018]*
I ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
20 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
21 autem] + quod Ed1953
marg.| {CIO9d1.10} CHRYSOSTOMUS. − [1] Addidit autem :
Donec dies est,
marg.| id est donec licet credere hominibus in me, donec vita hec consistit, oportet me operari.
Et hoc ostendit subdens 22 :
22 subdens] subdit Li449
Venit nox quando nemo potest23 operari.
23 potest] poterit T46
marg.| [2] Nox dicta est, secundum illud h : « Proicite eum in tenebras exteriores ». [3] Ibi ergo erit24 nox ubi nemo possit25 operari sed recipere quod operatus est. [4] Cum vivis, fac si quid facturus es.i j k J
h Mt. 22, 13.
i ¶Fons
j [1] Chrysostomus , , hom. 56.2.21-22, BnF, lat. 15284, f.  : «Me oportet operari donec dies est. Quid hec uolunt uerba? Quam autem consequentiam habent? 2.22 Multam. Quod enim dicit : Tale est donec licet hominibus credere in me, donec uita hec consistit, oportet me operari. Veniet nox, hoc est futurum tempus, quando nullus potest operari. 2.23 Non dixit quoniam ego non possum operari sed ‘quando nullus potest operari’; hoc est : quando non ultra fides est neque labores neque penitentia».
<cuius fons>   Chrysostomus , 56 (al. 55), § 12 (Io. 9, 7), PG 59,  : «Ἐμὲ δεῖ ἐργάζεσθαι ἕως ἡμέρα ἐστί. Τί ταῦτα βούλεται τὰ ῥήματα; ποίαν δὲ ἀκολουθίαν ἔχει; Πολλήν. Ὃ γὰρ λέγει, τοιοῦτόν ἐστιν· Ἕως ἡμέρα ἐστὶν, ἕως ἔξεστι τοῖς ἀνθρώποις πιστεύειν εἰς ἐμὲ, ἕως ὁ βίος οὗτος ἐνέστηκε, δεῖ με ἐργάζεσθαι. Ἔρχεται νὺξ, τουτέστιν, ὁ μέλλων καιρός· ὅτε οὐδεὶς δύναται ἐργάζεσθαι. Οὐκ εἶπεν, Ὅτε ἐγὼ οὐ δύναμαι ἐργάζεσθαι· ἀλλ’ Ὅτε οὐδεὶς δύναται ἐργάζεσθαι, τουτέστιν, ὅτε οὐκ ἔτι πίστις ἐστὶν, οὔτε πόνοι, οὔτε μετάνοια».
k [2-3] <revera> Alcuinus , , PL 100, 878.31-39 : «[2] Audi, quia et nox est. De quodam servo dicitur : Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores. Operetur ergo homo, ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem; et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem : Ecce ego vobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. [3] Ibi enim erit nox ubi nemo possit operari , sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis : reddet enim unicuique secundum opera sua. Audiamus sollicita mente Apostolum exhortantem nos operari, dum tempus habemus. Dicit enim : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes».
<cuius fons> [3-4]   Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 6, CCSL 36, lin. 17 sqq. : «post resurrectionem uero uiuorum et mortuorum, cum positis ad dexteram dixerit : uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit : ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, [3] ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. aliud est tempus operationis, aliud receptionis; [4] reddet enim dominus unicuique secundum opera sua. cum uiuis, fac, si facturus es; erit enim tunc nox ualida, quae inuoluat impios».
¶Paral.   Thomas de Aquino , , c. 9, lect. 1, Marietti, n° 1307, p. 243.31 : «Dum ergo vivis, fac sicut facturus es».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Ed. 1481, Gloss-e loc. cit.); Anselmus Laodunensis, .
<Nota> L’antigraphe comprenait ici trois sentences placées successivement sous l’autorité de Chrysostome, d’Alcuin et d’Augustin. Leur brièveté a entraîné l’accumulation de lemmes attributifs dans le même espace marginal; de l’accumulation est née la confusion et de la confusion la perte de deux des lemmes. L’attribution à Chrysostome de la sentence suivante a été supprimée plus tard, quand les éditeurs ne soupçonnaient plus la perte susnommée et ne pouvaient plus comprendre la raison de deux attributions successives à la même homélie de Chrysostome./ [MM2020]
J ¶Codd. : La88 Li449 T46 Ed1953 {MM2020}
24 erit] est T46
25 possit] potest Ed1953
marg.| {CIO9d1.11} CHRYSOSTOMUS. 26 − Ultra enim neque fides est neque labores neque penitentia.K l
l ¶Fons : Chrysostomus , , hom. 56.2.23, BnF, lat. 15284, f.  : «Non dixit quoniam ego non possum operari, sed quando nullus potest operari; hoc est, quando non ultra fides est, neque labores neque penitentia».
<Nota> Voir note à la sentence précédente. [MM2020] .
K ¶Codd. : La88 Li449 T46 Ed1953 {MM2020}
26 Chrysostomus] om. Ed1953
marg.| {CIO9d1.12} AUGUSTINUS. 27 − [b] Si autem modo operamur, hic est dies, hic est Christus.
[a] Unde subdit 28 :
27 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
28 s ubdit] sub di dit Li449
Numérotation du verset Io. 9,5 
Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
marg.| Ecce ipse est dies. [d] Dies iste qui circuitu solis impletur, paucas horas habet; dies presentie Christi usque in consummationem seculi extendetur. [c] Ipse enim dixitm : « Ecce ego vobiscum sum usque29 in consummationem seculi ».n L
m Mt. 28, 20.
n ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 5.3-4, CCSL 36, p. 383 : «Ipse dicat : Quamdiu in hoc mundo sum, lux sum mundi. Ecce ipse est dies».   Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 6.9-17, CCSL 36, p. 383 : «[b] Modo est ut operetur fides per dilectionem; et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. [c] Ipse dixit : Ecce ego uobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollicitudo qui uiuimus; si fieri posset, de hac etiam uoce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. Ecce, inquit, ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. [d] Dies iste qui circuitu solis huius impletur, paucas horas habet; dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extenditur». [FG2018]
L ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
29 usque] us cacogr. Li449
marg.| {CIO9d1.13} CHRYSOSTOMUS. 30 {hom.55 et 56} . − [a] Quia vero sermonem quem dixerat, per opera credi fecit, subiungit evangelista :
30 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,6 
Hec cum dixisset31, expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos ceci.
31 dixisset] dixit Li449
marg.| [b] Qui autem maiores substantias de nihilo ad esse perduxit, multo magis oculos sine materia fecisset; sed voluit docere seipsum esse creatorem, qui in principio usus est luto ad hominis formationem. Ideo autem non aqua utitur ad lutum faciendum, sed sputo, ut nihil ascribatur32 fonti; sed discas quoniam virtus oris33 oculos aperuit et plasmavit et deinde ut non videatur eis ex virtute terre esse curatio, iussit lavari.
Unde sequitur :
32 ascribatur] ascribitur Li449
33 oris] eius + Li449
Numérotation du verset Io. 9,7 
Et dixit ei : Vade, et lava ad34 natatoria Siloe, quod interpretatur missus.
34 ad] in @Li449 Li449
marg.| Ut discas quoniam non indigeo luto ad faciendos oculos. Et quia in Siloe erat virtus Christi, que omnia operabatur, propter hoc et interpretationem nobis evangelista adiecit dicens quod interpretatur missus ut discas quoniam et illic Christus eum curavit. sicut enim Apostolus dicito : « Quod petra erat Christus », ita et Siloe spiritualis erat, cuius repentinus aque defluxus occulte insinuat nobis Christi manifestationem preter omnem spem. Sed quare non statim eum fecit lavari, sed ad Siloe misit ut destruatur Iudeorum indevotio conveniens enim erat omnes eum videre euntem, et lutum super oculos habentem. Et etiam35 volens ostendere quoniam non alienus est a lege et veteri Testamento, mittit eum ad Siloe. Non autem erat timendum ne Siloe sumeret hanc gloriam multi enim lavantes ibi oculos, nullo tali beneficio sunt potiti. Et iterum ut discas ceci fidem, qui non contradixit, neque36 cogitavit apud seipsum lutum solet magis excecare multoties lavi in Siloe, et in nullo sum adiutus si quam virtutem haberet, presens utique curasset. sed simpliciter obedivit.
Unde sequitur :
o 1Cor. 10, 4.
35 etiam] om. Li449
36 neque] ne Li449
Abiit ergo et lavit et venit videns.
marg.| Sic igitur manifestavit suam gloriam non enim parva gloria est37 ut estimetur auctor38 creationis ea enim que de maiori est fides, quod minus est certificat. In universa autem creatione honorabilior est homo, eorum autem que in nobis sunt membrorum honorabilior est oculus hic enim corpus gubernat, hic ornat visum; et quod sol est in orbe terrarum, hoc est oculus in corpore unde superiorem locum sortitur, sicut in quodam regali loco collocatus.M
M ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
37 est] hec + Li449
38 auctor] actor Li449
marg.| {CIO9d1.14} THEOPHYLACTUS. − Quidam tamen dicunt quod lutum non fuit depositum sed in oculos est conversum.N p
p ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 7), PG 124, 48A14-16. [CGC2014]
N ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO9d1.15} BEDA. − Mystice autem postquam expulsus est de cordibus Iudeorum, mox transivit ad gentilium populum. Preterire autem eius, vel iter facere, est de celis in terram descendere. itaque videt cecum, cum misericorditer respexit genus humanum.O
O ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d1.16} AUGUSTINUS. 39 − [a] Genus enim humanum est iste cecus. Hec enim cecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes40 originem duximus41. Cecus est ergo a nativitate. [b] Spuit Dominus in terram, de saliva sua lutum fecit, quia « Verbum caro factum est »q. Et inunxit oculos ceci. Inunctus erat et nondum videbat. [f] quando enim inunxit, forte eum42 catechumenum fecit. [c] Mittit illum ad piscinam, que vocatur Siloe, [e] quia baptizatus est in Christo, et tunc eum illuminavit. [d] Pertinuit autem ad evangelistam ut commendaret nobis nomen huius piscine; et ait : quod interpretatur missus43. Nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus.r P
q Io. 1, 14.
r ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 1.11-23, CCSL 36, p. 381-382 : «Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, genus humanum est iste caecus; haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides, quem fidelem quando uenit Christus inuenit? Quandoquidem apostolus natus in gente prophetarum dicit : Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri. Si filii irae, filii uindictae, filii poenae, filii gehennae. Quomodo natura, nisi quia peccante primo homine, uitium pro natura inoleuit? Si uitium pro natura inoleuit, secundum mentem omnis homo caecus natus est. Si enim uidet, non opus habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, caecus est ergo a natiuitate».   Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 2.2-12, CCSL 36, p. 382 : «Venit Dominus; quid fecit? Magnum mysterium commendauit. [b] Exspuit in terram, de saliua sua lutum fecit; quia Verbum caro factum est. Et inunxit oculos caeci. Inunctus erat, et nondum uidebat. [c] Misit illum ad piscinam quae uocatur Siloe. [d] Pertinuit autem ad evangelistam commendare nobis nomen huius piscinae, et ait : Quod interpretatur Missus. Iam quis sit missus agnoscitis; nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Lauit ergo oculos in ea piscina quae interpretatur Missus, [e] baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizauit, tunc illuminauit; [f] quando inunxit, fortasse catechumenum fecit». [FG2018]
P ¶Codd. : # Li449
39 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
40 omnes] omnem Li449
41 duximus] traduximus Li449
42 eum] om. Li449
43 interpretatur missus] intermissus Li449
marg.| {CIO9d1.17} GREGORIUS. Octavo Moralium. 44 − Vel aliter. Per salivam sapor intime contemplationis accipitur, que ad os a capite defluit quia de claritate conditoris adhuc in hac vita nos positos gustu revelationis tangit. Unde Dominus salivam luto miscuit, et ceci nati oculos reparavit, quia superna gratia carnalem cognitionem45 nostram per admixtionem46 sue contemplationis irradiat, et ab originali cecitate hominem ad intellectum reformat.s Q
s ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 8 § 30, CCSL 143, lin. 14 sqq : «Quid ergo saliuae nomine nisi sapor intimae contemplationis accipitur? Quae ad os a capite defluit quia de claritate conditoris adhuc in hac uita nos positos uix gustu reuelationis tangit. Vnde et redemptor ueniens saliuam luto miscuit et caeci nati oculos reparauit, quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per admixtionem suae contemplationis irradiat et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat.».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, , pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 18, PL 73, 1248.25-32 [MM2020]
Q ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
44 .VIII.] om. Ed1953
45 cognitionem] cogitationem Li449
46 admixtionem] admixtione cacogr. Li449
Numérotation du verset Io. 9,
distinctio 2 
prol.| [Io. 9, 1-38 legitur Quadragesimae 4 feria 4; cf. Ordinarium OP 631 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO9d2.1} CHRYSOSTOMUS. 47 {hom.56} . − Inopinabilitas facti miraculi incredulitatem inducebat. Et ideo dicitur :
47 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,8 
Itaque vicini et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat et mendicabat ?
marg.| Mirabilis Dei clementia quo descendebat eos qui mendicabant, cum multa devotione curabat, et hinc Iudeorum os obstruens, quoniam non preclaros, non insignes, neque principes, sed ignobiles sua dignos ducebat providentia etenim in salutem omnium venerat.
Sequitur :
Alii dicebant : Quia hic est.
marg.| Ceco enim per longam viam eunte diligentes inspectores facti ex inopinabilitate eius quod viderant48, non ultra poterant dicere non est hic.
Sequitur : R
R ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
48 viderant] videbant Li449
Numérotation du verset Io. 9,9 
Alii autem : Nequaquam, sed similis eius est.
marg.| {CIO9d2.2} AUGUSTINUS. 49 −  Aperti enim   oculi vultum mutaverunt50.
Sequitur :
49 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
50 mutaverunt] mutaverant @Li449
Ille autem dicebat : Quia ego sum.
marg.| V ox grata, ne damnetur ingrata  . t S
t ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 8.3-6, CCSL 36, p. 385 : «Aperti oculi uultum mutauerant. Ille dicebat : Quia ego sum. Vox grata, ne damnaretur ingrata». [FG2018]
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d2.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.56} . − Non enim verecundatus est de priori cecitate, neque formidavit furorem plebis, neque renuit ostendere seipsum, ut predicet benefactorem.
Sequitur :
Numérotation du verset Io. 9,10 
Dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tui?
marg.| Hunc modum neque nos scimus, neque ipse qui curatus est novit sed quod quidem factum est, noverat, modum autem comprehendere non poterat.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 9,11 
Respondit : Ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et linivit oculos meos.
marg.| Vide quomodo verax est. non dixit unde fecit quod enim non noverat, non dicit neque enim scivit quoniam in terra expuit. quoniam autem superunxit, per sensum tactus didicit.
Sequitur
 :
Et dixit51 : Vade ad natatoria Siloe et lava.
51 dixit] mihi + @Li449 Li449
marg.| Et hoc etiam ex auditu testatus est recognovit enim eius vocem ex disputatione cum discipulis. Et quia ad unum se preparaverat, scilicet omnia sibi suaderi a iubente, subiungitT
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Et abii et lavi et vidi.
marg.| {CIO9d2.4} AUGUSTINUS. 52 − Ecce annuntiator factus est gratie, ecce evangelizat et confitetur Iudeis. Cecus ille confitebatur et cor impiorum stringebatur quia non habebant in corde quod iam ille habebat in facie. U u
Unde sequitur :
u ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 8.10-13, CCSL 36, p. 385 : «Ecce annuntiator factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur uidens. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum frangebatur [stringebatur], quia non habebant in corde, quod iam ille habebat in facie. Dixerunt ei : Vbi est ille qui tibi aperuit oculos? Ait : Nescio». [FG2018]
¶Paral. Cf. 9, lect. 2, Marietti n° 1318, p. 246 : «Nam, ut Augustinus dicit, ecce annuntiator factus est gratiae, ecce evangelizat et confitetur Iudaeis. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum stringebatur, quia non habebant in corde, quod ille habebat in facie. Consequenter cum dicit   et dixerunt ei  :   ubi est ille ?»»
<Nota> Pierre-Yves Maillard, , Paris, 2001, , signale que le texte d’Augustin attesté par la reportation diffère, par quelques leçons, du texte critique diffusé par les Mauristes (  Maur1680 !). Il en déduit que Thomas a utilisé des manuscrits parisiens du texte d’Augustin, en totale méconnaissance de l’édition mauriste et de la tradition manuscrite des traités augustiniens. Cette conclusion est infondée et téméraire. Il n’est pas possible de savoir en l’état des connaissances si la leçon variante de Thomas provient directement de manuscrits parisiens ou si elle a circulé par l’intermédiaires d’autres sources comme les homéliaires ou les chaînes carolingiennes. Elle ne peut pas être suivie sur la base de l’argument avancé : 1° les manuscrits utilisés par les Mauristes sont loin d’avoir tous étés localisés à Paris au 13e siècle; 2° certains ont rejoint tardivement St-Germain-des-Prés, d’autres étaient conservés ailleurs comme l’indique le titre même de l’édition faisant référence «ad manuscriptos codices gallicanos, vaticanos, anglicanos, belgicos, etc.»; 3° la leçon «stringebatur» est attestée par deux manuscrits de l’édition mauriste dont les éditions ne précisent pas les cotes, mais elle est attestée en dehors de Paris à l’époque carolingienne; 4° on la trouve, à titre d’exemple, dans des manuscrits non utilisés par les Mauristes, comme Paris, BnF, lat. 1959, 8e s. 4/4, prov. de Thou 5; ; München, CLM 14653, Regensburg 8e s. ¾, (ringebatur) etc.; «frangebatur» est attesté par un manuscrit plus tardif (12e s.) comme Reims, BM, 94, (Maur); d'autres manuscrits proposent des leçons intermédiaires qui éclairent le passage d'une famille à l'autre : Sankt-Gallen, 169, p.  : fringebatur ( : frangebatur); Chantilly, Château, 121, copié à Himmerode en 1154, ( :"findebatur" !); 5° la leçon"stringebatur" semble absente de 12 autres manuscrits (du 11e au 14e siècle), principalement conservés aujourd’hui en Italie, cités par M.-F. Berrouard pour la (BA73B, Paris, 1989), mais ce dernier n’a pas collationné systématiquement ces manuscrits qui sont des homéliaires liturgiques, témoins de la tradition indirecte des traités sur Jean; 6° Maillard n’a pas vu que la dépend de la ou utilise la même source; 7° or, on ne sait pas dans quelle mesure Raynald de Piperno, responsable de la mise par écrit de l’, a utilisé a posteriori la pour corriger ou compléter l’exposé initial de Thomas; 8° la question reste ouverte de savoir si Thomas a utilisé pour la une documentation préparée à Paris et emmenée avec lui en Italie, ou si la CIO a été achevée à Paris dans les années 1268-1270, comme nous sommes amenés à le conjecturer, notamment en raison de la chronologie et du contenu des listes de taxtation parisiennes. [MM2018]
U ¶Codd. : Li449 (99vb) Ed1953 {FG2018}
52 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,12 
Et dixerunt53 : Ubi est ille?
53 dixerunt] ei + @Li449 Li449
marg.| {CIO9d2.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.56} . − Dicebant autem hoc, occisionem meditantes; iam enim adversus ipsum conspiraverant. Christus autem non aderat his qui curabantur; non enim querebat gloriam, neque se ostentare. recedebat etiam semper curans Iesus, ut omnis suspicio tolleretur signorum. qui54 enim non cognoscebant eum, qualiter ob gratiam eius se curatos confiterentur.V
Unde sequitur :
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
54 qui] quia Li449
Ait nescio.
marg.| {CIO9d2.6} AUGUSTINUS. − In his verbis inuncto, similis erat, nondum videnti. Predicat et nescit quid predicat.W v
v ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 8.10-13, CCSL 36, p. 385 : «In his uerbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat, nondum uidenti. Sic ponamus, fratres, tamquam illam inunctionem in animo habuerit. Praedicat, et nescit quem praedicat». [FG2018]
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO9d2.7} BEDA. − Unde figuram tenet catechumenorum, qui etsi credunt in Iesum, adhuc tamen eum quasi nesciunt, quia nondum loti existunt. Phariseorum autem erat approbare opus vel improbare.X
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d2.8} CHRYSOSTOMUS.{hom.56} . − Iudei igitur querentes ubi est ille volebant eum invenire ut eum ducerent ad eos; quia vero non habuerunt eum, ducunt cecum.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 9,13 
Adducunt eum ad Phariseos qui cecus fuerat,
marg.| ut scilicet vehementius eum interrogarent. Propterea autem et evangelista subdit :
Numérotation du verset Io. 9,14 
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius
marg.| ut scilicet eorum malam mentem demonstraret, et causam propter quam eum querebant; ut scilicet occasionem contra eum invenirent, et ut detraherent miraculo per estimatam legis prevaricationem quod etiam manifestum est ex his que sequuntur.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 9,15 
Iterum ergo interrogabant55 eum Pharisei quomodo vidisset.
55 interrogabant] interrogaverunt @Li449
marg.| Vide autem qualiter non turbatur cecus nam quandoquidem turbis dicebat sine periculo interrogatus, non ita magnum erat veritatem dicere; mirabile autem est nunc, quod in ampliori periculo constitutus, neque negat, neque contraria dicit prioribus.
Sequitur enim :
Ille autem dixit eis : Lutum posuit mihi super oculos meos56 et lavi et video.
56 meos Li449] om. @Li449
marg.| Hoc autem57 ad eos qui iam audierant succinctius loquitur non enim dixit nomen dicentis, neque quoniam dixit mihi vade et lava; sed confestim lutum mihi58 posuit super oculos, et lavi, et video59; et sic contrarium passi sunt eius quod volebant duxerunt enim eum ut negaturum sed ab eo certius didicerunt.Y
Sequitur :
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
57 autem] ut Li449
58 mihi] om. Li449
59 super…video] om. Li449
Numérotation du verset Io. 9,16 
Dicebant ergo ex Phariseis60.
60 Phariseis] quidam + @Li449 Li449
marg.| {CIO9d2.9} AUGUSTINUS. 61 − Non omnes sed quidam iam enim inungebantur quidam. Dicebant ergo nec videntes nec inuncti :
61 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit.
marg.| Ipse potius custodiebat qui sine peccato erat. Sabbatum enim observare spiritualiter, est non habere peccatum. Et hoc admonet Deus quando commendat sabbatumw : « Omne opus servile non facietis ». Quid sit opus servile a Domino audite x : « Omnis qui facit peccatum servus est peccati ». Sed isti sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant.y Z
w Ex. 20, 10.
x Io. 8, 34.
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 9.6-17, CCSL 36, p. 385 : «Non omnes, sed quidam; iam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec uidentes, nec inuncti? Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spiritale hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat sabbatum : Omne opus seruile non facietis. Haec sunt uerba Dei sabbatum commendantis : Omne opus seruile non facietis. Iam superiores lectiones interrogate, quid sit opus seruile; et Dominum audite : Omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. Sed isti nec uidentes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter obseruabant, spiritaliter uiolabant». [FG2018]*
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d2.10} CHRYSOSTOMUS. 62 {hom.56} . − Malitiose autem quod factum est silentes, estimatam prevaricationem in medium ferebant non enim dicebant quoniam sabbato curat, sed quoniam sabbatum non servat.
Sequitur :
62 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Alii dicebant quomodo potest homo peccator hec signa facere?
marg.| A signis enim inducebantur, sed imbecilliter erant dispositi. Congruum enim erat ostendere qualiter sabbatum non solvitur; sed nondum hanc habebant mentem quod Deus esset, ut possent respondere quoniam Dominus sabbati hec fecit. Nullus denique eorum audebat63 ea que volebat, manifeste dicere, sed in ambiguitate hi quidem propter improbabilitatem, alii vero propter amorem principatus.
Sequitur :
63 audebat] audiebat Li449
Et schisma erat inter eos.
marg.| Hoc schisma primo incepit in populo, deinde in principibus.AA
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d2.11} AUGUSTINUS. 64 − Dies enim erat Christus qui inter lucem et tenebras dividit.AB z
z ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 9.19-20, CCSL 36, p. 385 : «Dies ille diuiserat inter lucem et tenebras». [FG2018]*
AB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
64 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO9d2.12} CHRYSOSTOMUS. 65 {hom.57} . − Volentes autem qui dixerant homo peccator non potest talia signa facere, os aliorum obstruere, eum qui suscepit virtutis experientiam, in medium ducunt, ut non videantur ipsi advocatione uti.AC
Unde sequitur :
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
65 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,17 
Dicunt ergo ceco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit tibi oculos?
marg.| {CIO9d2.13} THEOPHYLACTUS. − Vide quomodo benevole querunt non enim dixerunt tu quid dicis de illo66 qui sabbatum non observat sed miraculum commemorant quomodo67 aperuit tibi oculos? Pene ipsum sanatum concitantes; quasi dicerent benefecit tibi, unde debes eum predicare.aa AD
aa ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 17), PG 124, 52C8-16. [CGC2014]
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
66 illo] eo Li449
67 quomodo] quoniam Li449
marg.| {CIO9d2.14} AUGUSTINUS. 68 − Vel querebant quemadmodum hominem calumniarentur, ut eum ex synagoga eicerent. Sed ille constanter quod sentiebat expressit.
Unde sequitur :
68 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Ille autem dixit : Quia propheta est.
marg.| Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitebatur, non69 mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso aitab : « Non est propheta sine honore nisi in patria sua ».ac AE
ab Lc. 4, 24.
ac ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 9.19-20, CCSL 36, p. 385-386 : «Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inueniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim : Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua». [FG2018]
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
69 non] nec Li449
Numérotation du verset Io. 9,
 
prol.| [Io. 9, 1-38 legitur Quadragesimae 4 feria 4; cf. Ordinarium OP 631 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO9d3.1} CHRYSOSTOMUS. 70* − Quia Pharisei 71 cecum attonitum72 facere non valuerant73*, sed videbant eum, cum omni propalatione, benefactorem suum predicantem, per parentes putabant annihilare 74 Christi miraculum75*. AF ad
Unde dicitur :
ad ¶Fons : Chrysostomus , , hom. 59, BnF, lat. 15284, f. 102ra  : «1.23 Etenim hii maxime omnium filium cognoscebant suum. Quia enim [+ eum interl.] attonitum facere non valuerunt, sed uidebant eum omni propalatione benefactorem predicantem, a parentibus putabant abortivum facere miraculum».
<cuius fons>   Chrysostomus , 58 (57), § 2 (Io. 10, 17), PG 59, 316.37-40  : «Καὶ γὰρ οὗτοι μάλιστα πάντων τὸ τέκνον ἠπίσταντο τὸ ἑαυτῶν. Ἐπειδὴ γὰρ αὐτὸν καταπλήξασθαι οὐκ ἴσχυσαν, ἀλλ’ ἑώρων μετὰ πάσης παῤῥησίας τὸν εὐεργέτην κηρύττοντα, ἀπὸ τῶν γονέων προσεδόκων τιτρώσκειν τὸ θαῦμα».
¶Nota 1. Burgundio a traduit τιτρώσκειν, qui signifie ordinairement blesser ou endommager, par abortivum facere. Ce sens médical est attesté chez Hyppocrate, De morbis, 1.5, bien qu’il soit pris ici au sens figuré : empêcher le miracle de porter son fruit. La Septante (Nm. 31:19) traduit par le même verbe grec la racine hébraïque חלל qui signifie blesser, tuer ou être mort, selon les contextes. La substitution lexicale opérée par la Catena s’explique par le souci d’ajuster le vocabulaire au contexte, tout en conservant l’idée exprimée par Burgundio. Mais, faute d’avoir ici pu bénéficier de l’aide d’un traducteur, Thomas opère un glissement sémantique et durcit la formule de Burgundio.
¶Nota 2. Sur le sens d’attonitus chez Thomas, voir la note sur CLC2d9.6 [MM2024]
70 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
71 Pharisei] Phari- lac. -sei Li448, Iudei Mt366
72 attonitum] atonitum La88
73 valuerant] valuerunt Ed1953
74 annihilare] adnichilare codd.
75 annihilare - Christi miraculum] inv. Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,18 
Non crediderunt ergo Iudei76 de illo quia cecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat77.
76 Iudei Bar484 Li449 Mt366 Mt366@] om. @Li449
77 viderat] viderant @Li449 Li449
marg.| {CIO9d3.2} AUGUSTINUS. 78 − Id est cecus fuerat79 et viderat.AG ae
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 10.3, CCSL 36, p. 386 : «Id est qui caecus fuerat, et uiderat». [FG2018]*
AG ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} Li449 Ed1953 {MM2018} {MM2024}
78 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
79 fuerat] erat Li449
marg.| {CIO9d3.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.57} . − Sed hec est veritatis natura per que putatur insidias pati, per hec fortior fit mendacium enim sibi ipsi quidem obviat, et per ea per que80 ledere veritatem videtur, per ea clariorem eam ostendit, quod et nunc factum est. ne enim aliquis diceret quod vicini nihil certum dixerunt, sed per quamdam assimilationem locuti sunt, parentes in medium ducuntur81, qui maxime suum Filium cognoscebant. statuentes autem eos in medium, cum multo furore interrogant.
Unde sequitur :
80 per que] inv. Li449
81 ducuntur] inducuntur Li449
Numérotation du verset Io. 9,19 
Et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est Filius vester.
marg.| Et non dicunt qui quandoque fuit cecus, sed
quem dicitis quia natus est cecus.
marg.| o iniqui. quis Pater eligeret talia mentiri de Filio solum non dicunt quem vos fecistis cecum. Duobus autem his ad negationem eos inducere conantur et in hoc quod dicunt quem dicitis quia natus est cecus, et in hoc quod subdunt:
Quomodo ergo nunc videt?AH
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d3.4} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicerent82 : aut hoc falsum est quod nunc videat, aut primum quod cecus fuerit. Sed constat hoc esse verum quod videt falsum ergo fuit quod cecum eum dicebatis.AI af
af ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 19), PG 124, 53B7-8. [CGC2014]
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
82 dicerent] dicant Ed1953
marg.| {CIO9d3.5} CHRYSOSTOMUS.{hom.57} . − Tribus ergo interrogationibus factis, si Filius eorum est, si cecus fuit, et qualiter vidit, duas confitentur.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 9,20 
Responderunt ergo eis parentes eius et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cecus natus est.
marg.| Tertiam autem abiciunt; unde subdunt :
Numérotation du verset Io. 9,21 
Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus.
marg.| Et hoc etiam pro veritate factum est, ut nullus alius, sed is qui curatus est, et qui dignus fide erat, hoc confiteretur.
Unde sequitur :
Ipsum interrogate; etatem habet, ipse de se loquatur.AJ
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO9d3.6} AUGUSTINUS. 83 − Quasi dicant : Iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset. Cecum a nativitate novimus sed loquentem. pecia 22 84 AK ag
ag ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 10.12-14, CCSL 36, p. 386 : «Filius quidem noster est, sed iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset; olim loquitur, modo uidet; caecum a natiuitate nouimus, loquentem olim scimus, uidentem modo uidemus; ipsum interrogate, ut instruamini». [FG2018]*
AK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
83 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
84 novissimus sed loquentem] « xxii pecia » praem. marg. Li449 ( 101ra )
marg.| {CIO9d3.7} CHRYSOSTOMUS. {hom.57} . − Qualiter ergo grati fuerint85 parentes, qui eorum que86 sciebant quedam tacuerunt propter timorem Iudeorum sequitur enim :
85 fuerint] fuerunt Li449
86 que] qui Li449
Numérotation du verset Io. 9,22 
Hec dicebant87 parentes eius quia timebant Iudeos.
87 dicebant] dixerunt @Li449 Li449
marg.| Rursus et hic opinionem Iudeorum et mentem evangelista inducit.
Unde sequitur :
Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur esse88 Christum, extra synagogam fieret.
88 esse] om. @Li449 Li449
marg.| {CIO9d3.8} AUGUSTINUS. 89 − Iam non erat malum fieri extra synagogam. Illi expellebant, Christus suscipiebat.AL ah
Sequitur :
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 10.19-21, CCSL 36, p. 386 : «Iam non erat malum fieri extra synagogam. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Propterea parentes eius dixerunt : Quia aetatem habet, ipsum interrogate». [FG2018]
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
89 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,23 
Propterea parentes eius dixerunt quia etatem habet, ipsum interrogate.
marg.| {CIO9d3.9} ALCUINUS. − In quo ostendit evangelista, illos non per ignorantiam, sed propter metum talia90 respondisse.AM
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
90 talia] taliter Li449
marg.| {CIO9d3.10} THEOPHYLACTUS. − Imbecilliores enim Filio erant, qui testis aderat intrepidus veritatis, illuminatos habens oculos intellectus a Deo.AN ai
ai ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 23), PG 124, 53C15–D3. [CGC2014]
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Io. 9,
distinctio 4 
prol.| [Io. 9, 1-38 legitur Quadragesimae 4 feria 4; cf. Ordinarium OP 631 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO9d4.1} CHRYSOSTOMUS. 91 {hom.57} . − Quia parentes miserunt Phariseos ad illum qui curatus est, rursus vocaverunt eum secundo.
Unde dicitur :
91 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,24 
Vocaverunt ergo rursus92 hominem qui cecus fuerat93.
92 rursus Li449 ] rursum @Li449
93 fuerat] et dixerunt ei + @Li449 Li449 Weber
marg.| Non autem manifeste dicunt nega quoniam Christus te curavit; sed sub pretextu religionis ad hoc eum inducere volunt
Unde sequitur :
Da gloriam Deo.
marg.| Quasi dicant : confitere quia94 hic nihil est operatus.AO
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
94 quia] quoniam Li449
marg.| {CIO9d4.2} AUGUSTINUS. 95 − Nega quod accepisti. Hoc plane non est96 Deo gloriam dare sed Deum potius blasphemare.AP aj
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 11.3-4, CCSL 36, p. 386 : «Nega quod accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare». [FG2018]
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023} Li449 Ed1953 {MM2018}
95 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
96 est] om. Li449
marg.| {CIO9d4.3} ALCUINUS. − Sic autem illum volebant97 dare gloriam Deo ut, sicut et ipsi, Christum dicerent98 peccatorem.
Unde sequitur : AQ
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
97 illum v. Li449 ] inv . Li449
98 dicerent Li449 ] diceret Ed1953
Nos scimus quia hic homo peccator est.
marg.| {CIO9d4.4} CHRYSOSTOMUS. 99 {hom.58} . − Qualiter igitur100 non arguistis eum dicentemak : « Quis ex vobis arguet me de peccato? »AR
ak Io. 8, 46.
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
99 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
100 igitur] ergo Ed1953
marg.| {CIO9d4.5} ALCUINUS. − Sed ille ut neque pateret calumnie, neque veritatem celaret, non dixit scio eum iustum.AS
Nam sequitur :
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 9,25 
Dixit101 ergo ille si peccator est, nescio.AT
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
101 Dixit] Dicit Ed1953
marg.| {CIO9d4.6} CHRYSOSTOMUS. 102 {hom.57} . − Qualiter qui dixital : Quoniam propheta est , nunc dicit :   Si peccator est, nescio . Numquid modo timuit cecus ? Absit. Sed voluit Christum a rei testimonio, et non a sua voce ab incusatione eripere, et suam responsionem facere fide dignam ab accepto beneficio.
Unde subdit :
al Io. 9, 17.
102 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Unum scio quia cum cecus103* essem, modo video.
103 cum cecus] inv. Ed1953
marg.| Quasi dicat : Nihil modo de hoc dico utrum sit peccator, sed interim104* dico quod manifeste novi. Quia igitur nequiverunt105* evertere quod factum est, ad priores redeunt sermones, rursus modum curationis inquirentes. Sicut canes quidam106* venationem nunc huc, nunc illuc investigantes.
Unde sequitur :
104 interim ] iterum Ed1953
105 nequiverunt] nequiverant Ed1953
106 quidam] quidem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,26 
Dixerunt ergo107 illi : Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
107 ergo] om. @ (La88 Li449)
marg.| Hoc est : Numquid prestigio aliquo ? Non enim dixerunt ‘Qualiter vidisti’ sed ‘Qualiter aperuit tibi oculos108*?’ Dantes occasionem detrahendi contra eius operationem. Donec igitur res inquisitione indigebat, cecus remisse loquebatur. Quia vero iam109 vicerat, audacter de reliquo eis loquitur.
Unde sequitur :
108 tibi oculos] inv. Ed1953
109 vero iam] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 9,27 
Respondit eis : Dixi vobis iam et audistis. Quid iterum vultis audire ?
marg.| Quasi dicat : Non attenditis ad ea que dicuntur. Unde ultra non respondebo vobis inaniter interrogantibus et non volentibus addiscere sed cavillari que dicuntur.AU
Unde sequitur :
AU ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2021} {FG2023} {MM2024}
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
marg.| {CIO9d4.7} AUGUSTINUS. 110* − [b] Quid est : Numquid et vos, nisi quia iam ego sum, numquid et vos vultis? Iam video, sed non invideo. [a] Hec loquebatur iam stomachans adversus duritiam Iudeorum, et ex ceco videns, non ferens cecos.am AV
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 11.9-14, CCSL 36, p. 386 : «[a] Et ille iam stomachans aduersus duritiam Iudaeorum, et ex caeco uidens, non ferens caecos, respondit eis : Dixi iam uobis, et audistis; quid iterum uultis audire? Numquid et uos uultis discipuli eius fieri? [b] Quid est : Numquid et uos, nisi, quia ego iam sum? Numquid et uos uultis? Iam uideo, sed non inuideo». [FG2018]
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
110 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO9d4.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.57} . − Ita forte quid est veritas, ita imbecille mendacium; nam veritas quidem et si despectos assumpserit, claros eos facit vel ostendit; mendacium autem et si cum fortibus fuerit, imbecilles eos monstrat.AW
Sequitur :
AW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 9,28 
Maledixerunt ergo111 ei, et dixerunt tu discipulus eius sis.
111 ergo Li449] om. @Li449
marg.| {CIO9d4.9} AUGUSTINUS. 112 − [b] Maledictum est, si cor discutias, non si verba perpendas. [a] Tale maledictum super nos et super filios nostros. [c]
Sequitur :
112 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Nos autem Moysi discipuli sumus.
Numérotation du verset Io. 9,29 
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus.
marg.| Sed tunc sciretis, quia per Moysen predictus est Deus. Habetis enim Dominum dicenteman : « Si crederetis Moysi, crederetis et mihi de me enim113 ille scripsit ». Itane sequimini114 servum et dorsum ponitis contra Dominum. Nam subditis : [d] AX ao
an Io. 5, 46.
ao ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 12.1-10, CCSL 36, p. 386-387 : «[a] Tale maledictum super nos, et super filios nostros. [b] Maledictum enim est, si cor discutias, non si uerba perpendas. [c] Nos autem Moysi discipuli sumus; nos scimus quia Moysi locutus est Deus, [d]   istum autem nescimus unde sit. Vtinam sciretis quia Moysi locutus est Deus; sciretis quia per Moysen praedicatus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem : Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Itane sequimini seruum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec senium sequimini; nam per illum ad Dominum duceremini». [FG2018]
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
113 enim] om. Li449
114 sequimini] om. Li449
Hunc autem nescimus unde sit.
marg.| {CIO9d4.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.57} . − Ea que per visum cognoscitis, auditu minora estimatis illa enim que nosse vos dicitis, a progenitoribus audistis. sed nonne fide dignior est qui certificavit quod a Deo venit per miracula, que non solum audistis, sed vidistis.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 9,30 
Respondit ille homo et dixit eis : In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos.
marg.| Ubique signum inducit, quia hoc depravare non poterant, sed ab eo convincebantur et quia dixerant quod homo peccator non potest115 talia signa facere, de cetero illorum assumit iudicium, propria verba eis in memoriam reducens.
Unde subdit :
115 quod…potest] quomodo potest homo peccator Li449
Numérotation du verset Io. 9,31 
Scimus autem quia peccatores Deus non audit.
marg.| Quasi dicat : opinio hec mea116 et vestra communis est.
116 mea] et praem. Li449
marg.| {CIO9d4.11} AUGUSTINUS. 117 − Adhuc tamen unctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim118 non119, frustra publicanus120 diceretap : « Domine121, propitius esto mihi peccatori », et ex ista122 confessione meruit iustificationem, quomodo iste123 cecus illuminationem. AY aq
ap Lc. 18, 13.
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 13.5-10, CCSL 36, p. 387 : «Adhuc inunctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret : Domine, propitius esto mihi peccatori. Et ista confessio meruit iustificationem, quomodo iste caecus illuminationem». [FG2018]*
AY ¶Codd. : Li449 Mt366 T46 Ed1953 {MM2020}
117 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
118 enim] om. T46
119 non] + exaudiret Ed1953
120 publicanus] pubicanus cacogr. Li449
121 Domine] Deus Ed1953
122 et ex ista] ex illa Ed1953
123 iste] ipse Ed1953
marg.| {CIO9d4.12} THEOPHYLACTUS. 124 − Vel dicendum est quoniam quod dictum est Deum non exaudire peccatores, hoc signat125 quod facere miracula Deus peccatoribus non concedit126. Cum vero veniam implorant de commissis, translati sunt de gradu peccantium in statum127 penitentium.AZ ar
ar ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 31), PG 124, 57A14–C4. [CGC2014]
AZ ¶Codd. : Li449 Mt366 T46 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
124 Theophylactus] om. T46
125 signat] significat Ed1953
126 peccatoribus – non concedit] inv. Mt366
127 translati ... in statum] om. Li449 * ( al. m. post. complevit ) in] ad Ed1953
marg.| {CIO9d4.13} CHRYSOSTOMUS.{hom.57} . − Et vide quod128 cum supra dixit ‘’si peccator est nescio’’, non dubitans dixit. Hic enim non129 solum a peccatis eum excusat; sed valde Deum130 placentem ostendit. Nam subdit131 :132
128 quod] om. T46
129 non] + dixit T46
130 Deum] Deo Ed1953 valde Deum] inv. Mt366
131 subdit] subdidit Mt366
132 subdit] subdidit Mt366
Si133 quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
133 Si Li449] set praem. @Li449
marg.| Non enim sufficit Deum cognoscere, sed voluntatem eius facere. Deinde extollit quod factum est134, dicens :
134 est] om. T46
Numérotation du verset Io. 9,32 
A seculo non est auditum quia quis aperuit135 oculos ceci nati.
135 quis aperuit Li449] inv. @Li449
marg.| Quasi dicat : Si confitemini quoniam Deus peccatores non audit, hic autem miraculum fecit136, et tale quale nullus hominum fecit137, manifestum est virtutem qua hoc fecit, maiorem esse quam que est secundum hominem virtus.
Unde subdit :138 BA
BA ¶Codd. : Li449 Mt366 T46 Ed1953 {MM2020}
136 fecit] facit T46
137 fecit] facit T46
138 subdit] subdidit Mt366
Numérotation du verset Io. 9,33 
Nisi esset hic a Deo, non poterat139 facere quicquam140.
139 poterat] po. T46, posset @Li449 Ed1953
140 quicquam] quidquam Ed1953
marg.| {CIO9d4.14} AUGUSTINUS. 141 − Libere, constanter, veraciter. Hec enim que facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret?as BB
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 13.12-15, CCSL 36, p. 387 : «Libere, constanter, ueraciter. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret?». [FG2018]
BB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
141 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO9d4.15} CHRYSOSTOMUS.{hom.57} . − Quia ergo veritatem locutus, in nullo confusus est142; quando maxime admirari eum oportebat, tunc eum condemnant.BC
BC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
142 est] post locutus Li449
marg.| Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 9,34 
Responderunt et dixerunt ei : In peccatis natus es totus et tu doces nos?
marg.| {CIO9d4.16} AUGUSTINUS. 143 − Quid est totus cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum.BD at
at ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 14.2-3, CCSL 36, p. 387 : «Totus quid est? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, saluat et totum; ipse dabit ad dexteram resurrectionem, qui in facie dedit illuminationem». [FG2018]
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
143 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO9d4.17} CHRYSOSTOMUS.{hom.57} . − Vel dicunt totus ac si dicant144 a prima etate in peccatis es. hic igitur eius cecitatem exprobrant, ostendentes quod propter peccata factus est cecus; quod rationem non habebat. Donec ergo exspectabant eum negaturum esse, fide dignum145 esse putabant; sed nunc eum eiciunt.BE
Unde sequitur :
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
144 dicant] dicerent Li449
145 fide dignum] om. Li449
Et eiecerunt eum foras.
marg.| {CIO9d4.18} AUGUSTINUS. 146 − Ipsi illum magistrum fecerant, ipsi ut discerent toties147 interrogaverunt, et ingrati docentem proiecerunt.BF au
au ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 14.6-7, CCSL 36, p. 387 : «Ipsi illum magistrum fecerunt, ipsi ut discerent toties interrogauerunt, et ingrati docentem proiecerunt». [FG2018]
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
146 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
147 toties] totiens Li449
marg.| {CIO9d4.19} BEDA. − Solet enim maiorum consuetudo a minoribus aliquid discere dedignari.BG
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 9,
 
prol.| [Io. 9, 1-38 legitur Quadragesimae 4 feria 4; cf. Ordinarium OP 631 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO9d5.1} CHRYSOSTOMUS. 148 {hom.58} . − Qui propter veritatem et Christi confessionem iniuria opprimuntur, hi maxime honorantur; quod in ceco factum est eiecerunt149 enim eum ex templo Iudei, et invenit eum Dominus templi, et eum suscepit150 sicut agonotheta athletam multum laborantem, et coronavit.
Unde dicitur :
148 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
149 eiecerunt] eiecierunt Li449
150 suscepit] suscipit Li449
Numérotation du verset Io. 9,35 
Audivit Iesus quia eiecerunt151 eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
151 eiecerunt] eiecierunt @Li449 Li449
marg.| Ostendit autem evangelista quoniam propter hoc venit Iesus152 ut ei loqueretur. interrogat autem non ignorans, sed volens seipsum notum facere, et ostendens quoniam multum appretiatur eius fidem; quasi dicat plebs conviciata est mihi, sed nulla mihi est cura illorum unius cura est ut tu credas. melior est faciens voluntatem Dei, quam decies mille iniqui.BH
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
152 Iesus] om. Li449
marg.| {CIO9d5.2} HILARIUS. Sexto de Trinitate. 153 − Si autem sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio, dictum fuisset tu credis in Christum sed quia hereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum ut Christum confiterentur, et Filium tamen negarent, id quod proprium Christo154 est, ad fidem poscitur, id est ut credatur in Dei Filium. Credidisse autem in Dei Filium quid proficit, si credatur in creaturam, cum a nobis fides155 in Christo non creature Dei, sed Filii Dei156 postuletur?av BI
av ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , , lib. 6, CCSL 62, c. 48.22 sqq. : «Interrogat Dominus : Tu credis in Filium Dei? Si utique sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio, dictum fuisset :"Tu credis in Christum?". Sed quia hereticis paene omnibus hoc nomen in ore esset futurum, ut Christum confiterentur et Filium tamen negarent, id quod Christo proprium est ad fidem poscitur, id est ut credatur in Dei Filium. Credidisse autem in Dei Filium quid proficit, si credatur in creaturam, cum a nobis fides in Christo non creaturae Dei, sed Fili postuletur!» [MM2020]
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
153 .VI.] om. Ed1953
154 proprium Christo] inv. Li449
155 fides] fidens Li449
156 Dei] om. Li449
marg.| {CIO9d5.3} CHRYSOSTOMUS. {hom.58} . − Nondum autem cecus Christum noverat. Cecus enim erat antequam veniret ad Christum, et post curationem a Iudeis circum trahebatur.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 9,36 
Respondit ille et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum?
marg.| Desiderantis et valde inquirentis157 anime verbum est. Pro quo tot disputavit, hunc ignorat, ut discas in eo veritatis amorem. non autem dixit ei Dominus ‘Ego sum qui curavi te’ sed medie adhuc loquitur.BJ
Unde sequitur :
BJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
157 inquirentis] ingerentis Li449
Numérotation du verset Io. 9,37 
Et158 vidisti eum.
158 Et Li449 ] et dixit ei Iesus @Li449 Weber
marg.| {CIO9d5.4} THEOPHYLACTUS. − Hoc autem dicit ut reducat ei in memoriam sanitatem, et quia ab ipso virtutem videndi acceperat. Attende autem, quoniam qui loquebatur, ex Maria natus est, et ipse idem est Dei Filius, non alius et alius secundum errorem Nestorii.aw BK
Unde sequitur :
aw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 36), PG 124, 60D7-10, 64A1-4. [CGC2014]
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Et qui loquitur tecum, ipse est.
marg.| {CIO9d5.5} AUGUSTINUS. 159 − Modo lavat faciem cordis eius. Denique iam facie lota cordis, et mundata conscientia, agnoscit illum non Filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam Filium Dei, qui carnem susceperat.
Unde sequitur :
159 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,38 
At ille ait credo, Domine.
marg.| Parum est credere160; vis videre qualem credat? ax
ax ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 15.5-13, CCSL 36, p. 387 : «Modo lauat faciem cordis. Respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus : Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Iesus : Et uidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Missus est ille, iste lauans faciem in Siloe, quod interpretatur Missus. Denique iam facie lota cordis et mundata conscientia, agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam Filium Dei qui carnem susceperat, ait : Credo, Domine. Parum est : Credo; uis uidere qualem credat? Procidens adorauit eum». [FG2018]
160 credere] credo Li449
Et procidens adoravit eum. | BL |
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d5.6} BEDA. − In quo possunt sumere exemplum, ut non erecta cervice quis Dominum roget; sed supplex in terram prostratus eius misericordiam imploret.BM
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d5.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.58} . − Per hoc igitur eius divinam virtutem ostendit161 et162 verbo opus adiungens. Dominus autem illum ferventiorem circa fidem fecit, et eos qui eum sequebantur, erexit.BN
Unde sequitur :
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
161 ostendit] ostendens Li449
162 et] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 9,39 
Et dixit eis163 Iesus : In iudicium ego in hunc mundum veni.
163 eis] ei @Li449
marg.| {CIO9d5.8} AUGUSTINUS. − Dies enim erat inter lucem et tenebras discurrens. Recte autem subditur :
Ut qui non vident videant
marg.| quia de tenebris liberat. Sed quid est quod sequitur :
Et qui vident, ceci164 fiant?
164 ceci] iter. Li449
marg.| Audi quod sequitur : commoti sunt enim Pharisei quidam ex verbis istis.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 9,40 
Et audierunt quidam ex Phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei : Numquid et nos ceci sumus?
marg.| Hoc enim eos 165 movebat :
165 e os] eo Li449
Et qui vident ceci fiant.
marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Io. 9,41 
Dixit ergo eis Iesus : Si ceci essetis, non haberetis peccatum,
marg.| id est si vos cecos diceretis, et ad medicum recurreretis.
Nunc vero quia dicitis : Videmus, peccatum vestrum manet
marg.| quia enim dicendo videmus , medicum non queritis, in cecitate vestra manebitis166. Hoc167 ergo quod paulo ante dixit : E  go veni ut qui non vident videant , id est qui se non videre confitentur, et medicum querunt, ut videant;   et qui vident ceci fiant , id est qui se putant videre, et medicum non querunt, in sua cecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit iudicium, cum ait :   In iudicium veni in hunc mundum . Non illud iudicium iam intulit mundo quo168 de vivis et mortuis169 in fine seculi iudicabit.ay BO
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 44, § 16.1-10, § 17.1-25, CCSL 36, p. 387-388 : «[§ 16] Et dixit ei Iesus. Modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens. In iudicium ego in hunc mundum ueni,   ut qui non uident, uideant , et qui uident, caeci fiant. Quid est hoc, Domine? Magnam quaestionem fessis intulisti; sed erige uires nostras, ut possimus intellegere quod dixisti. Venisti ut qui non uident, uideant; recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas; hoc omnis anima accipit, omnis intellegit. Quid est hoc quod sequitur : Et qui uident, caeci fiant? Ergone quia uenisti, caeci fient qui uidebant? Audi quid sequitur, et fortassis intelleges. [§ 17] Commoti sunt ergo uerbis istis quidam ex Pharisaeis, et dixerunt ei : Numquid et nos caeci sumus? Audi iam quid est quod mouebat : Et qui uident, caeci fiant. Dixit eis Iesus : Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum. Si caeciessetis, id est si uos caecos aduerteretis, si uos caecos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum, quia ueni ego auferre peccatum. Nunc uero dicitis : Quia uidemus, peccatum uestrum manet. Quare? Quia dicendo : Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate uestra remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait : Ego ueni, ut qui non uident, uideant; quid est : ut qui non uident, uideant? Qui se non uidere confitentur, et medicum quaerunt, ut uideant. Et qui uident, caeci fiant; quid est : qui uident, caeci fiant? Qui se putant uidere, et medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. Ergo istam discretionem uocauit iudicium, cum ait : In iudicium ueni in hunc mundum, quo discernit causam credentium et confitentium a superbis, se uidere putantibus, et ideo grauius excaecatis, tamquam dixerit ei peccator confitens et medicum quaerens : Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sanda; illorum scilicet qui dicunt : Videmus, et eorum peccatum manet. Non autem illud iudicium iam intulit mundo, quo de uiuis et mortuis in fine saeculi iudicabit. Secundum hoc enim dixerat : Ego non iudico quemquam; quoniam prius uenit, non ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum». [FG2018]
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
166 manebitis Li449* ] remanebitis Li449²
167 Hoc] est + Li449
168 quo] quod Li449
169 et mortuis] om. Li449
marg.| {CIO9d5.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.58} . − Vel aliter. In iudicium dixit, id est in maius supplicium, ostendens quoniam qui condemnaverunt eum, ipsi sunt qui condemnati sunt. Quod autem dicit : Ut qui non vident, videant, et qui vident ceci fiant , idem est quod Paulus dicitazquod « gentes que non170 querebant iustitiam, invenerunt iustitiam que est ex fide – Christi -; Israel autem persequens legem iustitie171, in legem iustitie non pervenit.BP
az Rm. 9, 30.
BP ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
170 que non] om. Li449
171 legem iustitie] inv . Mt366
marg.| {CIO9d5.10} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Ecce qui a nativitate non viderat, iam videt anima in172 corpore. Qui vero videre videntur, excecati sunt intellectu.BQ ba
ba ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 39), PG 124, 64B10-13. [CGC2014]
BQ ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
172 in] et Ed1953
marg.| {CIO9d5.11} CHRYSOSTOMUS. {hom.58} . − Sunt enim due visiones et due cecitates, scilicet173 sensibilis et intellectualis. illi autem ad sensibilia inhiabant174 solum, et de sensibili solum verecundabantur cecitate; unde ostendit eis quod melius esset eos esse cecos quam sic videntes; propter quod dicit si ceci essetis, non haberetis peccatum, quia tolerabilius fieret vobis175 supplicium. sed nunc dicitis quia videtis.BR
BR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
173 scilicet] id est Li449
174 inhiabant] inhiant Li449
175 fieret vobis] inv. Li449
marg.| {CIO9d5.12} THEOPHYLACTUS. − Non considerantes factum in ceco miraculum, non estis digni venia, quasi ex visis miraculis ad fidem non attracti.BS bb
bb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 41), PG 124, 64C7-10. [CGC2014]
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO9d5.13} CHRYSOSTOMUS. {hom.58} . − Hoc igitur quod estimabant esse magnam laudem, ostendit quod eis fert supplicium et simul consolatus est eum qui a nativitate fuerat cecus de corporali cecitate. non autem sine causa evangelista dicit, quod audierunt hoc quidam ex Phariseis qui cum ipso erant; sed ut rememoretur quoniam isti illi erant qui prius restiterant Christo, deinde eum lapidare voluerunt. erant enim quidam superficie tenus sequentes, et facile in contrarium transmutabantur.BT
BT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO9d5.14} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Si ceci essetis, id est inscii scripturarum, nequaquam tam grande vobis176 peccatum incumberet, tamquam ignorantia peccantibus nunc vero quia prudentes vos atque legisperitos asseritis, per vos ipsos condemnabiles estis.bc BU
bc ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 9, 41), PG 124, 64D2-7. [CGC2014]
BU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
176 vobis] nobis Li449



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 9 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_9)

Notes :