Catena aurea

Capitulum 4

Numérotation du verset Io. 4,1 

Ut ergo1
1 ergo ΩS etc. ] autem ΩV
cognovit Iesus quia audierunt
Pharisei
quod2 Iesus plures discipulos facit
2 quod Rusch ] quia Li449@ Li449J Weber , def . ΩF
et baptizat quam Ioannes,
Numérotation du verset Io. 4,2 

quamquam Iesus non baptizaret
sed discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 4,3 

Reliquit Iudeam
et abiit
iterum in Galileam.
Numérotation du verset Io. 4,4 

3Oportebat autem eum transire per mediam4 Samariam.
3 Hic incipit cap. 4 iuxta capitala Stephani Langton |
4 mediam ΩF Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 4,5 

Venit ergo in civitatem Samarie
que dicitur Sichar iuxta predium
quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
Numérotation du verset Io. 4,6 

Erat autem ibi fons Iacob.
Iesus autem5 fatigatus
5 autem ΩF Li449@ ] ergo Li449 Rusch Weber
ex itinere
sedebat
sic supra6 fontem.
6 supra ΩF? Rusch ] super Li449 Li449@ Weber
Hora autem7 erat quasi sexta.
7 autem ΩF Rusch ] om. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 4,7 

Venit8 mulier de Samaria9 haurire aquam.
8 Venit ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Weber ] + autem Rusch |
9 de Samaria ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Weber ] samaritana Rusch |
Dicit ei Iesus: Da mihi bibere.
Numérotation du verset Io. 4,8 

Discipuli enim10 eius abierant in civitatem ut cibos emerent.
10 enim ΩF Rusch Weber ] autem Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,9 

Dicit ergo11 ei12 mulier illa samaritana:
11 ergo ΩF Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch |
12 ei ΩF Li449 Rusch Weber ] illi Li449@ |
Quomodo tu cum Iudeus13 sis,
13 cum Iudeus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
bibere a me poscis que sum mulier samaritana?
Non enim coutuntur Iudei Samaritanis.
Numérotation du verset Io. 4,10 

Respondit Iesus
et dixit ei: Si scires donum Dei
et quis est
qui dicit tibi: Da mihi bibere,
tu forsitan petisses ab eo
et dedisset tibi aquam vivam.
Numérotation du verset Io. 4,11 

Dicit ei mulier:
Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est,
unde ergo habes aquam vivam?
Numérotation du verset Io. 4,12 

Numquid tu
maior es patre nostro Iacob
qui dedit nobis puteum
et ipse ex eo bibit
et filii eius
et pecora eius14?
14 eius Li449 Rusch Weber ] sua Li449@
Numérotation du verset Io. 4,13 

Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui bibit15 ex hac aqua16
15 bibit Rusch Weber ] biberit Li449@ Li449 |
16 hac aqua Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber |
sitiet17 iterum.
17 sitiet Rusch Weber ] sciciet Li449@ Li449
Qui autem biberit
ex aqua quam ego dabo ei non sitiet18 in eternum
18 sitiet Rusch Weber ] sciciet Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,14 

sed aqua quam ego19 dabo ei fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.
19 ego Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 4,15 

Dicit ad eum mulier:
Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam20 neque veniam huc haurire.
20 sitiam Li449 Rusch Weber ] sciciam Li449@
Numérotation du verset Io. 4,16 

Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum
et veni huc.
Numérotation du verset Io. 4,17 

Respondit mulier et dixit:
Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti
quia non habeo virum.
Numérotation du verset Io. 4,18 

Quinque enim viros habuisti.
Et nunc21 quem habes
21 nunc Rusch Weber ] hunc Li449@ Li449
non est tuus vir. Hoc vere dixisti.
Numérotation du verset Io. 4,19 

Dicit ei mulier: Domine, video quia
propheta es tu.
Numérotation du verset Io. 4,20 

Patres nostri
in monte hoc adoraverunt et vos
dicitis quia Hierosolymis est locus
ubi22 adorare oportet.
22 ubi Li449 Rusch Weber ] in quo Li449@
Numérotation du verset Io. 4,21 

Dicit ei Iesus:
Mulier,
crede mihi
quia veniet hora
quando neque in monte hoc
neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
Numérotation du verset Io. 4,22 

Vos adoratis quod nescitis.
Nos
adoramus quod scimus
quia salus ex Iudeis est.
Numérotation du verset Io. 4,23 

Sed venit hora
et nunc est
quando veri adoratores
adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
Nam et Pater tales querit
qui adorent eum.
Numérotation du verset Io. 4,24 

Spiritus est Deus
et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare.
Numérotation du verset Io. 4,25 

Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit
qui dicitur Christus.
Cum ergo venerit ille nobis annuntiabit omnia.
Numérotation du verset Io. 4,26 

Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tecum.
Numérotation du verset Io. 4,27 

Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere23 loquebatur. Nemo tamen dixit24: Quid queris? Aut: Quid loqueris cum ea?
23 muliere] + tali scilicet Samaritana CorS2 |
24 dixit Rusch Weber ] + ei Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 4,28 

Reliquit ergo hydriam suam
mulier et abiit in civitatem et dixit25 illis hominibus:
25 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 4,29 

Venite et26 videte hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci. Numquid ipse est Christus?
26 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 4,30 

Exierunt27
27 Exierunt CorS2 (al. sine ET ) Rusch Weber ] Et praem. ΩJ Cor4 CorS2 Wordsworth (R b d r), + ergo Clementina
de civitate
et veniebant ad eum.
Numérotation du verset Io. 4,31 

Interea rogabant
eum discipuli28
28 discipuli Rusch Weber ] + eius Li449@ Li449
Dicentes: Rabbi, manduca.
Numérotation du verset Io. 4,32 

Ille autem dixit eis: Ego cibum
habeo manducare quem vos nescitis.
Numérotation du verset Io. 4,33 

Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
Numérotation du verset Io. 4,34 

Dicit eis Iesus: Meus est cibus29
29 est cibus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
ut faciam voluntatem
eius qui misit me ut perficiam opus eius.
Numérotation du verset Io. 4,35 

Nonne vos dicitis
quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros
et videte regiones
quia albe sunt iam ad messem
Numérotation du verset Io. 4,36 

et qui metit mercedem accipit
et congregat fructum in vitam eternam ut30 et qui seminat
30 ut Li449 Rusch Weber] om. Li449@
simul gaudeat et qui metit.
Numérotation du verset Io. 4,37 

In hoc enim est verbum31*
31 est verbum ΩF ΩS (ut videtur) ΩV Li449@ Li449 Ed1455 Weber] inv. Rusch
verum quia alius est qui seminat et alius32* qui metit.
32 alius ΩF ΩS ΩV ] + est Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 4,38 

Ego misi vos
metere quod vos non laborastis. Alii vero33 laboraverunt
33 vero Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
et vos in laborem eorum introistis.
Numérotation du verset Io. 4,39 

Ex civitate autem illa multi crediderunt in34 eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quecumque feci.
34 in ΩF ΩJ ΩP ΩS Rusch Clementina Weber ] om. CorS2 (al. sine IN )
Numérotation du verset Io. 4,40 

Cum venissent ergo
ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret
et mansit ibi duos dies.
Numérotation du verset Io. 4,41 

Et multo plures crediderunt propter sermonem eius.
Numérotation du verset Io. 4,42 

Et mulieri dicebant:
Quia iam non propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi.
Numérotation du verset Io. 4,43 

Post duos autem dies35
35 duos autem dies Li449 Rusch Weber ] dies autem duos Li449@
exiit inde et abiit in Galileam.
Numérotation du verset Io. 4,44 

Ipse enim
Iesus testimonium perhibuit
quia propheta in sua patria honorem non habet.
Numérotation du verset Io. 4,45 

Cum ergo venisset in Galileam exceperunt eum Galilei cum omnia vidissent
que fecerat Hierosolymis in die festo. Etenim36 ipsi enim venerant ad37 diem festum.
36 etenim Rusch ] et Li449@ Li449 Weber |
37ad Li449@ Li449 Rusch ] in Weber |
Numérotation du verset Io. 4,46 

Venit ergo
iterum in Cana Galilee ubi fecit aquam vinum
et erat quidam regulus
cuius filius infirmabatur Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 4,47 

Hic
cum audisset quia38 Iesus adveniret a Iudea in Galileam, abiit ad eum et rogabat eum
38 quia Rusch Weber ] quod Li449@ Li449
ut descenderet et sanaret filium eius. Incipiebat enim mori.
Numérotation du verset Io. 4,48 

Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa
et prodigia
videritis non creditis.
Numérotation du verset Io. 4,49 

Dicit39 ad eum regulus: Domine, descende
39 Dicit] Dixit Cas574
priusquam moriatur filius meus.
Numérotation du verset Io. 4,50 

Dicit ei Iesus: Vade. Filius tuus vivit.
Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat.
Numérotation du verset Io. 4,51 

Iam autem eo descendente
servi occurrerunt ei et nuntiaverunt40 dicentes quia filius eius viveret.
40 et nuntiaverunt Cas242 Cas246 Rusch Weber ] om. hom. Cas574, + ei Li449@ Li449 ΩV
Numérotation du verset Io. 4,52 

Interrogabat41 ergo horam ab eis in qua melius habuerit42
41 Interrogabat] Interrogavit Cas574 |
42 habuerit Cas246 Cas574 Rusch Weber] habuerat Cas242 ΩV Li449@ Li449 |
et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris.
Numérotation du verset Io. 4,53 

Cognovit ergo43 pater quia44 illa hora erat in qua dixit ei Iesus: Vade45* ! Filius tuus vivit.
43 ergo] autem |
44 quia] quod Amiatinus Weber (M F) Wordsworth |
45 Vade Cas242 Cas246 Cas574 ² ( corr. marg.) ] om. ΩV* Catena+@ Clementina Weber |
Et credidit ipse et domus eius tota.
Numérotation du verset Io. 4,54 

Hoc46 iterum secundum signum fecit Iesus
46 Hoc] + autem Cas246
cum venisset a Iudaea in Galileam.

Capitulum 4

Numérotation du verset Io. 4,
 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 (Rom.)]
marg.| {CIO4d1.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam ostendit evangelista qualiter Ioannes repressit discipulorum suorum invidiam, quam de profectu doctrine Christi conceperant, hic ostendit quomodo 1 Christus declinavit Phariseorum malitiam, qui contra ipsum ex eadem causa zelo invidie movebantur.A a
Unde dicitur :
a ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> Gloss-e, LLT, PL, Cordier , Catena graecorum patrum in Io. [CPG C145]. [MM2019]
A ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
1 quomodo] quo cacogr. Li449
Numérotation du verset Io. 4,1 
Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisei etc.2
2 etc.] quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes quamquam Iesus non baptizaret Bar484, om. Ed1953
marg.| {CIO4d1.2} AUGUSTINUS. 3* − Utique Dominus, si sciret Phariseos ita de se cognovisse quod plures discipulos faceret, et quod4   plures baptizaret, ut hoc eis 5* ad salutem valeret sequendi eum, |pecia 9| 6 non relinqueret Iudeam terram, sed propter illos maneret ibi; quia vero cognovit eorum scientiam, simul et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur, abiit inde. Poterat quidem et presens ab his non teneri, si nollet; sed in omni re quam gessit7 ut homo, hominibus in se credituris prebebat exemplum, quia unusquisque servus Dei non peccat si secesserit in alium locum videns furorem se persequentium. Fecit ergo hoc ille magister bonus, ut doceret, non ut timeret.B b
b ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 2.7-23, CCSL 36, p. 151 : «Hinc diutius disputandum non est, ne immorantes in manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Vtique Dominus si sciret Pharisaeos ita de se cognouisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem ualeret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi uellent ab eo baptizari; magis non relinqueret Iudaeam terram, sed propter illos maneret ibi; quia uero cognouit eorum scientiam, simul cognouit et inuidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur; abiit inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet; sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum, (quia unusquisque seruus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, uidens furorem forte persequentium se, aut quaerentium in malum animam suam; uideretur autem sibi seruus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset), fecit hoc ille magister bonus ut doceret, non quod timeret». [FG2018]
B ¶Codd. : Bar484 Li449 La88 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
3 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
4 quod Bar484 La88² (marg.) Ed1953] om. Li449
5 hoc - eis ] Ed1953
6 valeret sequendi eum] + « ix /[pecia] » marg. ext. Li449 f. 38rb , «pecia ix » marg. ext. La 449 f. 264va, marg. ext. Bar484 [imag. 297]
7 gessit] iussit La88*
marg.| {CIO4d1.3} CHRYSOSTOMUS. 8* {hom.30} − Hoc etiam fecit mitigans eorum invidiam. Conveniens est etiam eum hoc fecisse, ut non discrederetur carnis dispensatio. Si enim retentus effugisset, in suspicionem devenisset veritas carnis.C
C ¶Codd. : Bar484 Li449 La88 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
8 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d1.4} AUGUSTINUS. 9* − Fortassis autem hoc moveat cur10* dictum est 
9 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
10 cur] quod Ed1953
Baptizabat plures quam Ioannes.
marg.| Et postea subiectum est :
Numérotation du verset Io. 4,2 
Quamquam Iesus non baptizaret.
marg.| Quid ergo11? Falsum dictum erat et correctum est.D c
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 3.1-5, CCSL 36, p. 151 : «Fortassis etiam hoc moueat, cur dictum sit : Baptizabat Iesus plures quam Iohannes; et posteaquam dictum est; Baptizabat, subiectum est : Quamquam Iesus non baptizabat, sed discipuli eius. Quid ergo? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est : Quamquam Iesus non baptizabat, sed discipuli eius? An utrumque uerum est, quia et Iesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat». [FG2018]*
D ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 (38va) Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2018} {MM2024}
11 ergo Ed1953] om. Li449
marg.| {CIO4d1.5} CHRYSOSTOMUS. 12* {hom.30 } . − Non autem ipse Christus baptizabat; sed relatores volentes erigere eos qui audiebant, in invidiam, ita annuntiaverunt13*, scilicet quod Christus14 plures baptizaret quam Ioannes. Sed cuius gratia ipse non baptizaret, Ioannes predixit dicensd : « Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne ». Nondum autem Spiritum sanctum dabat. Decenter igitur non15* baptizabat. Discipuli vero hoc16* agebant, volentes multos adducere ad salutarem doctrinam, ut enim non semper circumeuntes congregarent eos qui credituri erant, ut in Simone17 et fratre fecit, ideo baptizare instituerunt. Nihil enim amplius habebat18 discipulorum baptisma, Ioannis baptismate. Utrumque enim expers erat ea19 que ex Spiritu est gratia. Et utrique20 una causa erat, scilicet adducere ad Christum eos qui baptizabantur.E
d Lc. 3, 16.
E Codd. : Bar383 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
12 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
13 annuntiaverunt] annuntiabant Ed1953
14 Christus] om. La88
15 non] nec Ed1953
16 hoc] id Ed1953
17 Simone] Simeone Li449
18 habebat] habebant Li449*
19 ea] est Bar484
20 utrique] utraque Bar
marg.| {CIO4d1.6} AUGUSTINUS. 21* − Vel aliter. Utrumque verum est, quia Iesus et baptizabat et non baptizabat. Baptizabat enim quia ipse mundabat; non baptizabat22 quia non ipse tingebat. Prebebant discipuli ministerium corporis; prebebat ille adiutorium maiestatis, de quo dictum este : « Hic est qui baptizat ».F f
e Io. 1, 33.
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 15, § 3.7-10, CCSL 36, p. 151  : «An utrumque uerum est, quia et Iesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adiutorium maiestatis. Quando enim cessaret a baptizando, quamdiu non cessat a mundando? De quo dictum est ab eodem Iohanne, per Iohannis Baptistae personam dicentis  : Hic est qui baptizat». [FG2018]*
F Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
21 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
22 Non baptizabat] + marg. La88
marg.| {CIO4d1.7} ALCUINUS. − Solet autem queri si in23 baptismo discipulorum Christi Spiritus Sanctus daretur, cum dicaturg : « Spiritus Sanctus nondum erat datus quia Iesus nondum erat glorificatus ». Sed sciendum quia dabatur Spiritus, licet non ea manifestatione qua post ascensionem in linguis igneis datus est. Quia, sicut ipse Christus in homine quem gerebat24* semper habebat Spiritum sed tamen postea super eum25* baptizatum visibiliter descendit Spiritus in specie columbe, sic autem 26* manifestum et visibilem adventum Spiritus Sancti quicumque sancti eum latenter habere potuerunt.G h
g Io. 7, 39.
h ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 4, 1-2), CCCM 267, p. 64.22 sqq. : «Solet quaeri si in baptismo discipulorum Christi spiritus sanctus daretur, cum dicatur: Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Sed sciendum quia dabatur spiritus, licet non ea manifestatione qua post ascensionem in igneis linguis datus est, quia sicut ipse Christus in homine quem gerebat semper habebat spiritum, sed tamen postea super eum baptizatum uisibiliter descendit spiritus in specie columbae; sic ante manifestatum et uisibilem aduentum spiritus sancti, quicumque sancti eum latenter habere potuerunt».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io. 4, 1-3, lib. 1, c. 6, PL 100, 791A : «Quaeri enim solet si in hoc baptismo discipulorum Christi, Spiritus sanctus daretur, propter verba quae in sequenti hujus Evangelii loco leguntur, ubi dicitur: Spiritus sanctus nondum fuerat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus? Profecto dabatur Spiritus sanctus in hoc discipulorum Christi baptismo, licet non ea manifestatione, qua post ascensionem Christi decima die in igneis linguis datus est. Quod quaedam latenter, quaedam vero per visibilem creaturam, visibiliter Deus operatur, pertinet ad gubernationem prudentiae, quia omnes divinae actiones, locorum, temporum que ordinis distinctione pulcherrima aguntur. Quomodo autem ipse Dominus se cum habebat utique Spiritum sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Jordanem; et tamen posteaquam baptizatus est, descendere in eum in columbae specie idem Spiritus [sanctus] visus est: sic intelligendum est, ante manifestum et visibilem adventum Spiritus sancti quoscunque sanctos eum latenter habere potuisse». [MM2022]
G ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2022}*
23 in] om. La88
24 gerebat] ferebat Ed1953
25 eum] ipsum Ed1953
26 autem] ante Ed1953
marg.| {CIO4d1.8} AUGUSTINUS. Ad Seleucianum. − Intelligimus autem discipulos Christi iam fuisse baptizatos sive baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi, neque enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit illius humilitatis ministerio, quando eis lavit pedes.H i
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 265 (al. ep. 108, ad Seleucianam), CSEL 57, p. 643.9-14 : «tunc ergo, quando dicit iohannes euangelista in euangelio suo: post haec exiit iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic morabatur cum eis et baptizabat, tunc paulo post de illo loquens ait: ut ergo cognouit iesus, quia audierunt pharisaei, quod iesus plures discipulos haberet et baptizaret plures quam iohannes, quamquam iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius, reliquit iudaeam terram et abiit iterum in galilaeam, tunc ergo, quando ab hierosolymis exiit cum discipulis suis in iudaeam terram et illic morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum sed per discipulos suos, quos intellegimus iam fuisse baptizatos siue baptismo iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue, quod magis credibile est, baptismo christi. neque enim ministerium [ministerio edd praeter m] baptizandi defugeret [defuit P 4 edd. praeter m], ut haberet baptizatos seruos, per quos ceteros baptizaret, qui non defugit [defuit A F M P 4 P 5 edd. praeter m] memorabilis illius humilitatis ministerium [ministerio A F P 4 edd. praeter m] quando eis lauit pedes et petenti petro, ut non tantum pedes uerum etiam manus et caput ei lauaret, respondit: qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus, ubi intellegitur, quod iam petrus fuerat baptizatus ».
<ex quo> =   Eugippius, Excerpta ex operibus s. Augustini, cap. 222 (ep. 265), sectio 240, CSEL 9, p. 71.
<ex quo>   Beda Venerabilis , Expositio Actuum apostolorum, cap. 1, CCSL 121, lin. 37 sqq. : «Nondum fuerant apostoli baptizati, non tamen aqua sed spiritu sancto, quos intellegimus iam fuisse baptizatos, siue baptismo Iohannis, ut nonnulli arbitrantur, seu , quod magis credibile est, baptismo Christi. Neque enim ministerium baptizandi defugeret ut haberet baptizatos seruos, per quos ceteros baptizaret, quia non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium quando eis lauit pedes».
¶Paral.CIO4d1.8 CIO 13d2.20  : «Augustinus ad Seleucianum. Ex hoc autem quod hic dicitur, intelligitur quod iam Petrus baptizatus fuerat: intelligimus enim eius discipulos, per quos baptizabat, iam fuisse baptizatos, sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, Baptismo Christi. Neque enim renuit ministerium baptizandi, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui nondefuit humilitatis ministerio, quando eis pedes lavit; unde sequitur et vos mundi estis, sed non omnes ».
  Thomas de Aquino, Summae theologiae tertia pars, q. 38 a. 6 ad 2 : «Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Seleucianum, intelligimus discipulos Christi fuisse baptizatos, sive Baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, Baptismo Christi. Neque enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos per quos ceteros baptizaret, qui non defuit humilitatis ministerio quando eis pedes lavit ».
  Thomas de Aquino, In Io., c. 4, lec. 1, Marietti, n° 555 : «Si autem quaeritur an discipuli Christi baptizati fuerint, dicendum, secundum Augustinum ad Stelentium, quod baptizati fuerunt Baptismo Ioannis, quia aliqui ex discipulis Christi fuerant discipuli Ioannis: sive quod magis credibile est Baptismo Christi; neque enim ministerio baptizandi defuisse creditur, ut haberet baptizatos servos, per quos ceteros baptizaret. Et hoc intelligendum est per hoc quod dicitur io. xiii, 10: qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet».
<Non hab.> Glossa ordinaria . [MM2022]
H ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020} {FG2022}*
marg.| {CIO4d1.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.30} . − Secedens autem Christus de Iudea, rursus eisdem adheret quibus et prius.
Unde subditur :
Numérotation du verset Io. 4,3 
Et abiit iterum in Galileam.
marg.| Sicut autem apostoli expulsi a Iudeis ad gentes venerunt, ita et27 Christus ad Samaritanos accedit; sed tamen omnem auferens a28 Iudeis excusationem, non principaliter ad eos vadit, sed quasi transiens. Quod evangelista occulte ostendit, dicens :
27 et] quod La88 *
28 a] om. Li449
Numérotation du verset Io. 4,4 
Oportebat autem eum transire per29* Samariam.
29 per] + mediam Ed1953
marg.| Accepit autem hanc nominationem quia mons Samarie Somer dicebatur, ab eo qui possedit; sed qui ibi habitabant, olim non ‘Samaritani’ sed ‘Israelite’ vocabantur. Tempore autem procedente offenderunt Deum30, et rex Assyriorum ultra eos ibi manere non permisit; sed in Babylonem et Medos duxit. In Samaria vero gentes ex diversis locis ductas habitare fecit. Volens autem Deus ostendere quod non propter imbecillitatem Iudeos tradidit, sed propter peccata eorum qui traditi sunt. Immisit barbaris leones, qui eos ledebant. Annuntiata sunt hec regi, et mittit sacerdotem quemdam, traditurum eis Dei leges, sed tamen neque ita ex toto ab impietate destiterunt, sed ex media parte. Etenim tempore procedente rursus ad idola quidam resilierunt. Venerabantur tamen Deum qui a monte Samaritanos seipsos vocabant.I
I Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
30 Deum] Ihesum Bar484*
marg.| {CIO4d1.10} BEDA. − Ideo autem oportebat ipsum transire per Samariam, quia sita est inter Iudeam et Galileam. Est autem Samaria31 insignis Palestine provincie 32* civitas, adeo ut tota regio ei sociata Samaria dicatur. Ad quem igitur ipsius regionis locum Dominus verterit, evangelista ostendit.J
Unde 33 dicitur :
J ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 , cf. Ed1494 (63ra) {SD2013} {MM2019} {MM2020}*
31 Samaria] + in Li449
32 Palestine provincie] inv. Ed1953
33 Unde] + ergo Li449
Numérotation du verset Io. 4,5 
Venit ergo in civitatem Samarie que dicitur Sichar.
marg.| {CIO4d1.11} CHRYSOSTOMUS. 34* {hom.30} . − Locus ille erat ubi pro Dina, Levi et Simeon gravem occisionem fecerunt.K
K ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {MM2020}* {FG2022}
34 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d1.12} THEOPHYLACTUS. − Postquam autem Filii Iacob illam civitatem desertam fecerunt, occidentes Sichimitas, hanc civitatem desertam tempore procedente dedit Iacob in sortem Ioseph. Unde dicitur in Genesi 35* : j « Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhei, in gladio et arcu meo ». L k
Et hoc est quod subditur :
j Gn. 48, 22.
k ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 5), PG 123, 1229B11-13. [CGC2014]
L ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
35 in Genesi] om. Ed1953
Iuxta predium quod dedit Iacob Ioseph Filio suo.
marg.| Sequitur :
Numérotation du verset Io. 4,6 
Erat autem ibi fons Iacob.
marg.| {CIO4d1.13} AUGUSTINUS. 36* − Puteus erat, sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus, ubi enim aqua de terra manat, et usum prebet haurientibus, fons dicitur; sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et in profundo sit, ita puteus vocatur ut nomen fontis non amittat.M l
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 5.7-10, CCSL 36, p. 152 : «Puteus erat sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus. Vbi enim aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus fons dicitur; sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus uocatur, ut fontis nomen non amittat». [FG2018]*
M ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
36 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d1.14} THEOPHYLACTUS. − Quare autem evangelista de predio et fonte facit mentionem? Primo quidem ut, cum audieris mulierem dicentem quod Pater noster Iacob dedit nobis hunc fontem, non admireris; secundo ex commemoratione fontis et predii edocemur quod ea que patriarche propter fidem quam in Deo habebant, adepti sunt, Iudei propter eorum impietatem perdiderunt, et eorum loca gentibus tradita sunt : quare nihil novi nunc accidit quod gentiles pro Iudeis regnum celorum consecuti sunt.N m
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 6), PG 123, 1229A8-13, B2-11 : summatim. [CGC2014]
N ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d1.15} CHRYSOSTOMUS. 37* {hom.30} . − Christus igitur in Samariam accedens, facilem et deliciosam vitam abiciens, laboriosam vero sequens, non subiugalibus utitur, sed ita difficulter incedit ut ex itinere fatigetur. Erudiens nos ita a superfluis alienos esse ut multa necessaria abscindamus a nobis; et hoc evangelista ostendit, dicens :
37 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Iesus ergo fatigatus ex itinere.O
O ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d1.16} AUGUSTINUS. 38 − Invenimus Iesum fortem et infirmum : fortem, quia « in principio erat Verbum »n . infirmum quia « Verbum caro factum est »o . Sic ergo infirmus Iesus ab itinere fatigatur39*  .
n Io. 1, 1.
o Io. 1, 14.
38 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
39 fatigatur] fatigatus Ed1953
Sedebat sic super fontem40*. P p
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 6.12-19, § 7.14-15, CCSL 36, p. 152-153 : «[§ 6] Inuenimus fortem Iesum, et inuenimus infirmum Iesum; fortem et infirmum Iesum : fortem, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Vis uidere quam iste Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia? Infirmum uis nosse? Verbum caro factum est, et habitauit in nobis [...]. [§ 7] Sic ergo infirmus Iesus, fatigatus ab itinere. Iter ipsius est caro pro nobis adsumta». [FG2018]
P ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
40 sic - super fontem] inv. Li449 , super fontem La88 Ed1953
marg.| {CIO4d1.17} CHRYSOSTOMUS. 41* {hom.30} . − Quasi dicat : Non in throno aut pulvinari, sed simpliciter ut contingebat super terram. Sessio autem propter laborem facta est, et ut exspectaret discipulos, et propter estum refrigeraret42 corpus apud fontem.Q
Unde sequitur :
Q ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
41 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
42 Refrigeraret] refrigans La88
Hora autem erat quasi sexta.
marg.| {CIO4d1.18} THEOPHYLACTUS. − Et ne quis incusaret Dominum quare ipse43 Samariam venerit, cum hoc discipulis suis prohibuerit, propter hoc dicit, quod circa illum locum sedebat, scilicet ab itinere fessus.R q
q ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 6), PG 123, 1229D 6-11. [CGC2014]
R ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}*
43 Ipse] in + La88
marg.| {CIO4d1.19} ALCUINUS. − Mystice autem Dominus reliquit Iudeam, id est infidelitatem eorum qui eum reprobaverunt, et per apostolos abiit in Galileam, id est in volubilitatem huius mundi, docens suos transmigrare de vitiis ad virtutes.   Predium autem non tam Ioseph quam Christo arbitror derelictum, cuius figuram Ioseph portavit44*. Quem vere sol adorat et luna et omnes stelle. Ad hoc predium venit Dominus, ut Samaritani qui hereditatem sibi patriarche Israel vindicare45 cupiebant, agnoscerent et converterentur ad Christum qui est patriarche legitimus heres factus.S r
r ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 4, 3), CCCM 267, p. 65.32 sqq. : «[1] RELIQVIT IVDEAM. Reliquit infidelitatem eorum qui eum reprobauerunt. Et per apostolos ABIIT IN GALILEAM, id est in uolubilitatem huius mundi, praecipiens apostolis: Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.  QVOD DEDIT IACOB IOSEPH FILIO SVO. [2] Hoc PRAEDIVM non tam Ioseph quam Christo arbitror derelictum, cuius figuram Ioseph portauit, quem uere sol adorat et luna et omnes stellae benedicunt. Ad hoc PRAEDIVM ideo uenit Dominus ut Samaritani, qui haereditatem sibi patriarchae Israel uendicare cupiebant, agnoscerent et conuerterentur ad Christum, qui legitimus patriarchae est heres factus».
<cuius fons> [1]   Alcuinus , In Io. 4, 3, lib. 1, c. 6, PL 100, 791C : «Sequitur:   Reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam. Quid est, reliquit Judaeam, nisi reliquit infidelitatem illorum qui eum recipere noluerunt; et lapidem quem aedificare debuerunt, reprobaverunt? Et abiit per apostolos in Galilaeam, id est, in volubilitatem istius mundi, praecipiens apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti».
[2]   Alcuinus , In Io. 4, 5-6, lib. 1, c. 7, PL 100, 792A-B : «Super fontem videlicet putei, [qui erat in praedio, quod] sanctus Jacob Joseph filio suo dereliquerat: quod praedium non tam Joseph quam Christo arbitror derelictum, cujus figuram sanctus Joseph patriarcha portavit, quem vere sol adorat et luna, et omnes stellae benedicunt. Ad hoc praedium ideo venit Dominus, ut Samaritani, qui haereditatem sibi patriarchae Israel vindicare cupiebant, agnoscerent possessorem suum, et converterentur ad Christum qui legitimus [792B] patriarchae haeres est factus ». [MM2022]
S ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2022}
44 portavit] portaverit Ed1953
45 vindicare] scrips., vendicare codd.
marg.| {CIO4d1.20} AUGUSTINUS. 46 − [a] Iter autem ipsius est caro pro nobis assumpta. Qui enim ubique est, quo it, nisi quia non ad nos veniret nisi formam visibilis carnis assumeret? Ideo fatigatus ab itinere, quid est aliud quam fatigatus in carne? [b] Quare ergo hora sexta? Quia etate seculi sexta. Computa tamquam unam horam, unam etatem ab Adam usque ad Noe, secundam a Noe usque ad Abraham, tertiam ab Abraham usque ad David, quartam a David usque ad transmigrationem Babylonis, quintam usque ad baptismum Ioannis47, inde sexta agitur.T s
s ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 7.14-21, CCSL 36, p. 153 : «Iter ipsius est caro pro nobis adsumta. Quomodo enim iter habet qui ubique est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi quia non ad nos ueniret, nisi formam uisibilis carnis adsumeret? Quia ergo uenire ad nos eo modo dignatus est, ut in forma serui adsumpta carne appareret, ipsa carnis adsumtio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab itinere quid est aliud, quam fatigatus in carne[b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 9.1-7, CCSL 36, p. 153-154 : «Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa in evangelio tamquam unam horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad Dauid; quartam a Dauid usque ad transmigrationem Babyloniae; quintam a transmigratione Babyloniae usque ad baptismum Iohannis; inde sexta agitur». [FG2018]
T ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
46 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
47 Ioannis] Christi praem. La88 * (exp.)
marg.| {CIO4d1.21} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 48 − Hora igitur sexta venit ad puteum Dominus noster. video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi huius infimas partes, id est terrenas, quo venit Dominus Iesus hora sexta, id est sexta etate generis humani, tamquam senectute veteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur novo; nam sexta etas senectus est : quoniam prima est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta iuventus, quinta gravitas49*. Hora etiam sexta venit Dominus ad puteum, id est medio die; unde iam incipit sol iste visibilis declinare in occasum : quoniam nobis vocatis a Christo, visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem lucem, que numquam excidit, revertatur. Quod autem sedit, humilitatem significat. Vel quoniam solent sedere doctores, magistri denuntiat personam.U t
t ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 64, CCSL 44A, p. 137.13-139.49 : «Hora igitur diei sexta uenit ad puteum Dominus noster. uideo in puteo tenebrosam profunditatem. admoneor ergo intellegere mundi huius infimas partes, id est terrenas, quo uenit Dominus Iesus hora sexta, id est sexta aetate generis humani, tamquam senectute ueteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur nouo qui secundum deum creatus est. nam sexta aetas senectus est, quoniam prima infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta iuuentus, quinta grauitas. ueteris itaque hominis uita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate tamquam senectute concluditur. qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster creator nobis et reparator aduenit, ut moriente scilicet uetere homine nouum in se constitueret, quem exutum labe terrena in caelestia regna transferret. ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi huius terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. et quoniam exterior est homo uetus et nouus interior - dictum est enim ab apostolo : et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem, rectissime omnino, quoniam omnia uisibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus Christiana disciplina renuntiat -, hora sexta uenit Dominus ad puteum, id est medio die, unde iam incipit sol iste uisibilis declinare in occasum, quoniam et nobis uocatis a Christo uisibilium delectatio minuitur, ut inuisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem lucem, quae numquam occidit, reuertatur, secundum apostolicam disciplinam non quaerens quae uidentur, sed quae non uidentur; quae enim uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna. quod autem fatigatus uenit ad puteum infirmitatem carnis significat, quod sedit humilitatem, quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit : homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem; de humilitate uero apostolus loquitur dicens : humiliauit se factus subditus usque ad mortem. quamquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam». [FG2015]
U ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
48 In… questionum] scrips., .LXXXIII. questionum La88 Li449 , Liber 83 quaest. Ed1953
49 gravitas La88 ] grandevitas Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,
distinctio 2 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 (Rom.]
marg.| {CIO4d2.1} CHRYSOSTOMUS. 50*{hom.30} . − Ne quis dicat quoniam adversatur suo precepto, Samaritanis loquens, posuit evangelista multas causas eius que ad mulierem est51 locutionis. Non enim ad hoc venit antecedenter, ut Samaritanis loqueretur. Non tamen quia propter hoc non venit, advenientem ad se expellere oportebat.
Dicitur enim :
50 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
51 est] om. Li449
Numérotation du verset Io. 4,7 
Venit mulier de Samaria haurire aquam.
marg.| Vide quod et mulierem ostendit propter estum exeuntem ad aquam.V
V ¶Codd. : La88 Li449 (39vb) Ed1953 {SD2013} {MM2020}
marg.| {CIO4d2.2} AUGUSTINUS. 52 − [a] Hec autem mulier forma est Ecclesie, non iustificate, sed iam iustificande. [c] Pertinet autem ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit. [b] Samaritani enim alienigene fuerunt, quamquam vicinas terras incolerent. [d] Ventura enim erat Ecclesia de gentibus, et aliena a genere Iudeorum.W u
u ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 10.1-17, CCSL 36, p. 154 : «Et uenit [a] mulier. Forma ecclesiae, non iam iustificatae, sed iam iustificandae, nam hoc agit sermo. Venit ignara, inuenit eum, et agitur cum illa. Videamus quid, uideamus quare :   Venit mulier de Samaria haurire aquam . [b] Samaritani ad Iudaeorum gentem non pertinebant; alienigenae enim fuerunt, quamuis uicinas terras incolerent. Longum est originem Samaritanorum retexere, ne nos multa teneant, et necessaria non loquamur; sufficit ergo ut Samaritanos inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam uerius, audite ipsum Dominum Iesum, quid dixerit de illo Samaritano, uno de decem leprosis quos mundauerat, qui solus rediit ut gratias ageret : Nonne decem mundati sunt? et nouem ubi sunt? non erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste. [c] Pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis uenit ista mulier, quae typum gerebat ecclesiae; [d] uentura enim erat ecclesia de gentibus, alienigena a genere Iudaeorum. Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non ueritas; quia et ipsa praemisit figuram, et facta est ueritas. Nam credidit in eum, qui de illa figuram nobis praetendebat. Venit ergo haurire aquam. Simpliciter uenerat haurire aquam, sicut solent uel uiri uel feminae». [FG2018]
W ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
52 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d2.3} THEOPHYLACTUS. − Congrue autem disputatio ad mulierem a siti sumpsit occasionem.
Sequitur enim :
Dicit ei Iesus : Da mihi bibere,
marg.| quia secundum humanitatem sitiebat et propter laborem et53* estum.X v
v ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 7), PG 123, 1229D11-13. [CGC2014]
X ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
53 et] + propter Ed1953
marg.| {CIO4d2.4} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 54 − Sitiebat etiam Iesus mulieris illius fidem : eorum enim fidem sitit pro quibus sanguinem fudit.Y w
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 64, CCSL 44A, p. 139.53-62 : «Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quoniam samaritana erat, et solet samaria idolatriae imaginem sustinere; ipsi enim separati a populo iudaeorum simulacris mutorum animalium, id est uaccis aureis, animarum suarum decus addixerant; uenerat autem Iesus Dominus noster, ut gentium multitudinem, quae simulacris seruiebat, ad munimentum fidei Christianae et incorruptae religionis adduceret : non enim est, inquit sanis opus medicus sed male habentibus. ergo eorum fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit». [FG2015]
Y ¶Codd. : La88 Ed1953
54 In… questionum] scrips., Liber 83 quaest. Ed1953
marg.| {CIO4d2.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.30} . − Discimus autem Domini non solum circa itinera validum robur, sed etiam circa cibaria negligentiam, non enim discipuli eius deferebant victualia55. Propter hoc enim subdit :
55 Victualia] viaticula La88
Numérotation du verset Io. 4,8 
Discipuli autem eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
marg.| Hinc etiam evangelista ostendit Christum humilem in eo quod solus relinquebatur. et nimirum poterat, si vellet, aut non omnes emittere, aut abeuntibus illis alios ministros habere; sed noluit. Etenim ita discipulos assuefecit omnem superbiam conculcare. sed fortasse dicet aliquis : quid magnum est si humiles erant discipuli, piscatores existentes et tabernaculorum factores? Sed repente facti sunt omnibus regibus reverentiores, collocutores et secutores Domini orbis terrarum. Maxime autem qui ex humilibus sunt, quando dignitates quandoque assumpserint, facilius ad superbiam elevantur, velut inexperte se habentes ad tantum honorem. Detinens igitur discipulos Dominus in eadem humilitate erudiebat56 eos ut per omnia se restringerent. Mulier ergo57 audiens da mihi bibere, valde sapienter ad formandam interrogationem eum qui a Christo accepit sermonem.
Unde sequitur :
56 Erudiebat] eridiebat ante corr. La88
57 Ergo] igitur La88
Numérotation du verset Io. 4,9 
Dicit ergo illi mulier : Quomodo tu cum Iudeus sis, a me bibere poscis, que sum mulier Samaritana?
marg.| Iudeum quidem eum esse estimavit a figura et a locutione. intuere vero qualiter mulier inquisitiva erat. etsi enim oportebat custodire Iesum, ut non conteretur illi; non tamen oportebat illam custodire. non enim58 dixit evangelista quod samaritani Iudeis non couterentur59, sed subdit60 :
58 Enim] om. La88
59 Couterentur] convertuntur La88
60 Subdit] subdidit La88
Non enim coutuntur61 Iudei Samaritani.
61 Coutuntur] convertuntur La88
marg.| Iudei igitur a captivitate revertentes zelotype se ad Samaritanos habebant, sicut ad alienigenas et impugnatores. Neque etiam scripturis omnibus utebantur : solum enim ea que Moysi sunt suspicientes, prophetarum non multam curam habebant. Contendebant etiam se in nobilitatem iudaicam immittere : unde et Iudei eos cum omnibus gentibus abominabantur.Z
Z ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d2.6} AUGUSTINUS. 62 − Et omnino eorum vasculis non utebantur Iudei. Et quia ferebat secum mulier vasculum, unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Iudeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Iudei.AA x
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 11.7-9, CCSL 36, p. 154 : «Videtis alienigenas : omnino uasculis eorum Iudaei non utebantur. Et quia ferebat secum mulier uasculum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Iudaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Iudaei. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat». [FG2018]
AA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
62 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d2.7} CHRYSOSTOMUS. − Sed qualiter Christus quesivit ab ea bibere, lege non concedente? si autem quis dixerit, quia presciebat eam non daturam. Immo propter hoc neque petere oportebat. est igitur dicendum quod ideo petiit, quia indifferens erat de reliquo tales observantias preterire.AB
AB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d2.8} AUGUSTINUS. 63 − Ille autem qui bibere querebat, fidem ipsius sitiebat64* mulieris.AC y
Unde sequitur :
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 11.9-11, CCSL 36, p. 154 : «Videtis alienigenas : omnino uasculis eorum Iudaei non utebantur. Et quia ferebat secum mulier uasculum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Iudaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Iudaei. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat». [FG2018]
AC ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2018}*
63 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
64 fidem ipsius sitiebat La88 Li449 ] sitiebat fidem ipsius Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,10 
Respondit Iesus65 et dixit ei : Si scires donum Dei et quis est qui dicit66 : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam.
65 Iesus] om. Li449
66 dicit] + tibi La88
marg.| {CIO4d2.9} ORIGENES. 67* {tom.14 } . − Nam quasi dogma quoddam est, neminem accipere divinum donum ex non querentibus illud. Ipsum enim68* salvatorem iubet Pater poscere, ut det illi, secundum illudz : « Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam ». Et ipse Salvator dicitaa : « Petite et dabitur vobis ». Et ideo signanter dicit : Petisses et dedisset tibi .AD
z Ps. 2, 8.
aa Lc. 11, 9.
AD ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
67 Origenes] + In Ioannem Ed1953
68 enim] autem Ed1953
marg.| {CIO4d2.10} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 69 − Hinc70* autem ei ostendit non se talem aquam petisse qualem ipsa intellexerat. Sed quia ipse sitiebat71* fidem eius, eidem sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait : Si scires donum Dei 72*.AE ab
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 64, CCSL 44A, p. 140.79-83 : «Non enim coutuntur iudaei samaritanis. cui Dominus noster dixit : si scires donum dei, et quis est qui dicit tibi : da mihi bibere, tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam uiuam, ut hinc ei ostenderet non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat, sed quia ipse sitiebat fidem eius, eidem sitienti spiritum sanctum dare cupiebat. hanc enim recte intellegimus aquam uiuam quod est donum dei, sicut ipse ait : si scires donum dei; et sicut idem iohannes evangelista testatur alio loco dicens quod stabat Iesus et clamabat : si quis sitit, ueniat et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae».[FG2015]*
AE ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
69 In… questionum] scrips., .LXXXIII. questiones La88 Li449 , Liber 83 quaest. Ed1953
70 Hinc] hic Ed1953
71 sitiebat] scitiebat Li449 , sciebat Ed1953
72 Dei] om. Ed1953
marg.| {CIO4d2.11} AUGUSTINUS. 73* − Dicitur enim vulgo aqua viva illa que de fonte exit. Illa enim que colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed in rupto meatu tamquam a fontis tramite separata fuerit, non dicitur aqua viva.AF ac
ac ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 12.12-17, CCSL 36, p. 155 : «Viua aqua dicitur uulgo illa quae de fonte exit. Illa enim quae colligitur de pluuia in lacunas aut cisternas, aqua uiua non dicitur. Et si de fonte manauerit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed interrupto meatu, tamquam a fontis tramite separata fuerit, non dicitur aqua uiua; sed illa aqua uiua dicitur, quae manans excipitur. Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat?» [FG2018]*
AF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
73 Augustinus La88 Li449 ] + Super Iohannem Li449 , + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d2.12} CHRYSOSTOMUS. 74* {hom.30} . − Spiritus enim sancti gratiam quandoque scriptura ignem, quandoque aquam vocat; ostendens quoniam non substantie sunt hec nomina representativa, sed actionis. Per ignis quidem appellationem erectivum et calidum gratie, et consumptivum peccatorum enigmatice insinuat. Per aque vero nuncupationem purgamentum quod est ex spiritu, et multum refrigerium recipientibus eum mentibus ostendit.AG
AG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
74 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d2.13} THEOPHYLACTUS. − Gratiam ergo Spiritus Sancti dixit aquam75 vivam, id est vivificativam, refrigerativam et motivam. nam gratia Spiritus Sancti semper movet illum qui bona76 operatur, “ascensiones in corde suo disponens”ad.AH ae
ad Cf. Ps. 83, 6 : «Ascensiones in corde suo disposuit».
ae ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 10), PG 123, 1232C13–D7. [CGC2014]
AH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
75 Aquam] gratiam La88
76 Bona] bonum La88
marg.| {CIO4d2.14} CHRYSOSTOMUS. {hom .30} . − Iterum autem Dominus eam ab humili suspicione erexit, qua existimabat eum unum multorum esse : multum enim honorem tribuens, Dominum vocat.AI
Sequitur enim :
AI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Numérotation du verset Io. 4,11 
Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Unde ergo habes aquam vivam?
marg.| {CIO4d2.15} AUGUSTINUS. 77* − [a] Videte quomodo intellexit aquam vivam, scilicet aquam78 que erat in illo fonte. Quasi dicat : tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam et tu non fers : [c] de hac ergo aqua viva mihi dare non potes, quoniam hauritorium non habes. Forte alium fontem promittis? [b] : Sed
77 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
78 Scilicet aquam] inv. La88
Numérotation du verset Io. 4,12 
Numquid tu maior es Patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et Filii eius et pecora eius?AJ af
af ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 13.2-5, CCSL 36, p. 155 : «Tamen mulier suspensa ait : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Videte quomodo intellexerit aquam uiuam, aquam scilicet quae erat in illo fonte. Tu mihi uis dare aquam uiuam, et ego fero unde hauriam, et tu non fers. Aqua uiua hic est, quomodo mihi daturus es? Aliud intellegens et carnaliter sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod clausum est. Pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, nondum instruenda».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 14.2-6, CCSL 36, p. 155 : «Dicit aliquid euidentius Dominus de illa aqua uiua. Dixerat enim mulier : [b] Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibet, et filii eius, et pecora eius? [c] De hac aqua uiua dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes; forte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam uiuam». [FG2018]
AJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d2.16} CHRYSOSTOMUS. {hom.30} . − Quasi dicat : Non potes dicere quod Iacob dedit nobis hunc fontem, et alio ipse usus est : etenim ipse et sui ex eo bibebant : quod non esset, si meliorem alium habuissent. De hoc igitur fonte dare non potes : alium autem meliorem non est te habere, nisi confitearis te ipsum maiorem esse Iacob. unde igitur habes aquam quam promittis te daturum nobis?AK
AK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d2.17} THEOPHYLACTUS. − Quod autem dicit : E t pecora eius , ostensivum est abundantie aquarum; quasi dicat : non solum suavis est aqua, ut Iacob ex ea biberet et Filii eius; sed etiam intantum est abundans, ut tante multitudini pecorum patriarche sufficiat.AL ag
ag ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 13), PG 123, 1233B5-10. [CGC2014]
AL ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d2.18} CHRYSOSTOMUS. 79* {hom.30} . − Vide autem qualiter seipsam impulit in nobilitatem Iudaicam. Samaritani enim Abraham progenitorem suum dicebant, quasi a Chaldea existentem; sed et Iacob Patrem vocabant, quasi ipsius existentem nepotem.AM
AM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
79 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d2.19} BEDA. − Vel Patrem suum Iacob vocat quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et predium quod Iacob Filio suo Ioseph dederat possidebat.AN
AN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d2.20} ORIGENES. 80*{tom.14} . − Mystice autem fons Iacob Scripture sunt. Siquidem instructi in Scripturis bibunt ut Iacob et Filii eius. Simplices autem et rudes bibunt more pecorum Iacob.AO
AO ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
80 Origenes] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,
 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 (Rom.]
marg.| {CIO4d3.1} CHRYSOSTOMUS. 81* {hom.31} . − Cum mulier quesivisset numquid82 maior es Patre nostro Iacob? Non dixit : Maior sum, ne videretur gloriari; sed per ea que subdit, hoc ostendit.
Sequitur enim :
81 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
82 Numquid] tu + La88
Numérotation du verset Io. 4,13 
Respondit Iesus et dixit ei : Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum. Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum,
marg.| quasi dicat : si mirabilis fuit Iacob, quia hanc aquam dedit; si dabo tibi multo hac potiorem, quid dices? Non autem ab accusatione, sed ex supereminentia comparationem facit : non enim dicit quoniam hec aqua vilis est et contemptibilis, sed id quod natura testatur, hoc ponit, scilicet omnis qui bibit ex aqua hac83, sitiet iterum.AP
AP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
83 Aqua hac] hac aqua La88
marg.| {CIO4d3.2} AUGUSTINUS. 84* − Quod quidem verum est et de aqua sensibili, et de ea quam significat illa aqua : etenim aqua in puteo voluptas est seculi in profunditate tenebrosa : Hic eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Nam qui non premiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Cum pervenerit quisque ad voluptatem seculi huius, numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, sitiet iterum . Si autem acceperit a me aquam,   non sitiet in eternum  : nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus Dei? Promittebat ergo saginam 85* quamdam in satietatem Spiritus Sancti.AQ ah
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 16.3-19, § 17.1-2, CCSL 36, p. 155 : «[§ 16] Verumtamen non praetereamus, quoniam Dominus spiritale aliquid promittebat. Quid est : Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum? Et uerum est secundum hanc aquam, et uerum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, uoluptas saeculi est in profunditate tenebrosa; hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad uoluptatem haustam de profundo perueniant; et fruuntur uoluptate, praecedente et praemissa cupiditate. Nam qui non praemiserit cupiditatem, peruenire non potest ad uoluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem, et aquam de profundo, uoluptatem; cum peruenerit quisque ad uoluptatem saeculi huius, cibus est, potus est, lauacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet; si autem acceperit a me aquam non sitiet in aeternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae. De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa de qua dictum est : Apud te est Fonsuitae? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae? [§ 17] Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus sancti, et illa nondum intellegebat; et non intellegens, quid respondebat?» [FG2018] [MM2018]
AQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
84 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
85 saginam La88 Li449 ] venam Ed1953
marg.| {CIO4d3.3} CHRYSOSTOMUS. {hom.31} . − Hanc autem excellentiam huius aque, ut scilicet qui ex ea biberit, non sitiat in eternum, per ea que consequuntur ostendit.
Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 4,14 
Sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam,
marg.| quasi dicat : sicut qui fontem habet intra se positum, nequaquam afficietur siti, ita et qui hanc aquam habet, scilicet quam ego ei dabo.AR
AR ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d3.4} THEOPHYLACTUS. − Nam aqua quam ego tribuo, semper multiplicatur : semina enim et principium boni, sancti sumunt per gratiam; ipsi vero negotiantur et operantur ad eius augmentum.AS ai
ai ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 14), PG 123, 1233C4-9 [CGC2014]
AS ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d3.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.31} . − Vide autem qualiter mulier paulatim ad dogmatum altitudinem ducitur. Nam primum quidem estimavit eum iniquum quemdam esse Iudeum. Deinde audiens aquam vivam, suspicata est de sensibili hoc dici. Postea discens quoniam spiritualia erant que dicebantur, credidit quidem quoniam potest aqua sitis necessitatem tollere. Nondum autem sciebat que esset hec aqua, sed querebat eam, superiorem sensibilibus estimans.
Unde subditur :
Numérotation du verset Io. 4,15 
Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire.
marg.| Et sic eum patriarche Iacob preponit, de quo tam magnam opinionem habebat.AT
AT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d3.6} AUGUSTINUS. 86 − Vel aliter. Adhuc illa mulier carnem sapit : delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem sibi promissum esse a Domino. Dederat enim87* Deus aliquando servo suo Elie ut per dies quadraginta nec esuriret nec sitiret. Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit88* dare semper? Delectata ergo89* tali munere, rogat ut ei aquam vivam daret.
Unde sequitur :
86 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
87 enim La88 Li449 ] autem Ed1953
88 potuit La88 Li449 ] poterat Ed1953
89 ergo La88 Li449 ] autem Ed1953
Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire.
marg.| Ad laborem enim indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat. Utinam audiretaj : « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis et ego vos reficiam ». Hoc enim ei90* dicebat Iesus ut iam non91 laboraret, sed illa92 nondum intelligebat. Denique voluit Dominus ut intelligeret.
Unde sequitur :
aj Mt. 11, 28.
90 ei La88 Li449 ] enim Ed1953
91 iam non Li449 Ed1953] inv. La88
92 illa Li449 Ed1953] iam La88
Numérotation du verset Io. 4,16 
Dicit ei Iesus : Vade, voca virum tuum et veni huc.
marg.| Quid est hoc? Per virum suum ei volebat aquam illam dare? An, quia non intelligebat, per   virum suum eam volebat docere? Sicut93* Apostolus dicit de mulieribusak : « Si que volunt discere, domi viros suos interrogent ». Sed ibi dicitur ubi non est Iesus qui doceat. Cum vero94 ipse Dominus aderat, quid opus erat ut per virum ei loqueretur? Numquid per virum loquebatur Marie, que sedenti ad pedes suos95*?AU al
ak 1Cor. 14, 35.
al ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 15.1-12, § 17.3-8, § 18.1-11, CCSL 36, p. 155-157 : «[§ 15] Adhuc tamen illa mulier carnem sapit; delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino. Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Iam hoc uolebat illa. Dederat enim Deus aliquando seruo suo Eliae, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret. Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper? Suspirabat tamen illa, nolens indigere, nolens laborare. Assidue uenire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia suppleretur, et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur, et quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam uiuam daret [...]. [§ 17] Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus sancti, et illa nondum intellegebat; et non intellegens, quid respondebat? Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque ueniam huc haurire . Ad laborem indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat. Vtinam audiret : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Hoc enim ei dicebat Iesus, ut iam non laboraret; sed illa nondum intellegebat. [§ 18] Denique uolens ut intellegeret, dicit ei Iesus : Vade, uoca uirum tuum, et ueni huc. Quid est : uoca uirum tuum? Per uirum suum ei uolebat aquam illam dare? An quia non intellegebat, per uirum suum eam uolebat docere? Forte quomodo ait apostolus de mulieribus : Si quid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent? Sed ibi dicitur : domi uiros suos interrogent, ubi non est Iesus qui doceat; denique dicitur mulieribus quas prohibebat apostolus loqui in ecclesia. Cum uero ipse Dominus aderat, et praesens praesenti loquebatur? quid opus erat ut per uirum eius ei loqueretur? Numquid per uirum suum loquebatur Mariae sedenti ad pedes suos, et excipienti uerbum suum, quando Martha circa multum ministerium etiam de sororis suae felicitate occupatissima murmurabat? Ergo, fratres mei, audiamus et intellegamus quod ait Dominus : Voca uirum tuum, mulieri».
AU ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2018}
93 Si La88 Li449 ] Forte praem. Ed1953 cum CCSL36
94 vero Ed1953 ] non La88 ! Li449 !
95 sedenti ... suos La88 Li449 ] que sedit ad pedes eius Ed1953
marg.| {CIO4d3.7} CHRYSOSTOMUS. 96* {hom.31} . − Quia igitur instabat mulier, accipere aquam promissam querens : D icit ei Iesus  :   voca virum tuum  : quasi ostendens quoniam et illum oportet his communicare. Hec autem festinans accipere, et rei turpitudinem occultans, adhuc estimabat se ad hominem loqui.
Unde sequitur :
96 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,17 
Respondit mulier et dixit : Non habeo virum.
marg.| Hoc audiens Christus opportune de reliquo redargutionem inducit. Nam et priores viros enumerat, et eum qui nunc occultabatur redarguit.AV
Unde sequitur :
AV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Dicit ei Iesus : Bene dixisti ‘quia non habeo virum‘.
marg.| {CIO4d3.8} AUGUSTINUS. 97 − [b] Intelligas98 revera istam mulierem non habuisse tunc virum sed utebatur nescio quo non legitimo viro. [a] Unde Dominus99* ei convenienter mysteria loquitur, [c] dicens : AW am
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 20.3-12, CCSL 36, p. 158 : «Et adhuc illa nondum aduocato illo uiro, non intellegit, adhuc carnem sapit; absens est enim uir; Non habeo, inquit, uirum. Et Dominus sequitur, et [a] mysteria loquitur. [b] Intellegas reuera istam mulierem non habuisse tunc uirum; sed coutebatur nescio quo non legitimo uiro, adultero magis quam uiro. Et Dominus ei : Bene dixisti, quia non habeo uirum. Vnde ergo tu dixisti : Voca uirum tuum? Et audi quia bene nouit Dominus eam non habere uirum, dicit ei, etc. Ne forte putaret mulier ideo dixisse Dominum : Bene dixisti, quia non habeo uirum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud diuinitate cognouerit, audi aliquid quod non dixisti : [c] Quinque enim uiros habuisti   , et iste quem habes, non est uir tuus, hoc uere dixisti». [FG2018]*
AW ¶Codd. : La88 Li448 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
97 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
98 intelligas] + quia La88
99 Dominus] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,18 
Quinque viros habuisti etc.100* .
100 etc.] om. Ed1953
marg.| {CIO4d3.9} ORIGENES. 101* {tom.13} . − Vide autem si possibile est fontem Iacob mystice totas esse scripturas, aquam vero Iesu ea pro quibus edite sunt; que non est licitum omnibus perscrutari; eo quod que scripta sunt dictaverunt homines; que vero oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, in scriptis non possunt redigi; sed ex fonte aque salientis in vitam eternam, id est ex Spiritu sancto, discipline patefiunt his qui nondum humanum cor gestant, sed possunt dicerean : « Nos sensum Christi102 habemus ». Qui ergo non suscipit profunditatem verborum, etsi ad modicum quieverit, denuo insistens dubitavit; qui autem bibit de aqua Christi, ad hoc promovetur ut fons omnium quesitorum prorumpat in eo, sursum scaturizantibus aquis, et pervolante eius mente ad consequentiam huius aque, ad vitam eternam. Volebat autem mulier sine aqua Iacob, angelicam103 et super hominem discere veritatem. Neque enim angeli indigent fonte Iacob ut bibant, sed quilibet in se habet fontem aque scaturientis in vitam eternam ab ipso verbo. Et hoc est quod subditur :
an 1Cor. 2, 16.
101 Origenes] + In Ioannem Ed1953
102 Christi] + marg. La88
103 Angelicam] angelice La88
Dicit ei mulier : Domine, da mihi hanc aquam.
marg.| Sed impossibile est hic absque ea que hauritur ex fonte Iacob aquam capere que datur a verbo. Unde petenti samaritane aquam videtur dicere Iesus, se illam prebere non alibi quam in fonte Iacob.
Unde sequitur :
Dicit ei Iesus : vade, voca virum tuum, et veni huc.
marg.| Si enim sitiamus, idoneum est primo pocula sumere ex fonte Iacob; secundum autem apostolum, vir anime lex est.AX
AX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d3.10} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 104 − Quinque autem viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est : Et hunc quem habes, non est tuus vir, de seipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus : primo quinque libris Moysi quasi quinque viris servisti : nunc autem quem habes, id est quem audis, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam non credens Christo, adhuc illorum quinque virorum, id est quinque librorum, copulatione tenebatur, potest movere quomodo105 dici potuerit quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet. Deinde quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum, non relinquendos illos quinque libros, sed spiritualiter intelligendos multo avidius amplectatur? Est ergo alius intellectus.AY ao
ao ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 64, CCSL 44A, p. 142.117-143.134 : «Quinque uiros quinque libros qui per moysen ministrati sunt nonnulli accipiunt. quod autem dictum est : et nunc quem habes non est tuus uir, de se ipso Dominum dixisse intellegunt, ut iste sit sensus : primo quinque libris moysi quasi quinque uiris seruisti, nunc autem quem habes, id est quem audis, non est tuus uir, quia nondum in eum credidisti. sed quoniam nondum credens Christo adhuc utique illorum quinque uirorum, id est quinque librorum copulatione tenebatur, potest mouere quomodo dici potuerit : quinque uiros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita uiueret. Deinde cum quinque libri moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait : si crederetis moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit, quomodo potest intellegi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum non relinquendos quinque illos libros, sed spiritaliter intellegendos multo auidius amplectatur? Est ergo alius intellectus». [FG2015]
AY ¶Codd. : La88 Ed1953
104 In… questionum] scrips., Liber 83 quaest. La88 Li449 Ed1953
105 Quomodo] quod La88
marg.| {CIO4d3.11} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 106 − Videns enim Iesus quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere, voca, inquit, virum tuum, id est presenta intellectum tuum : cum enim ordinata fuerit107 vita, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliud aliquid quid108 est, quam anima, sed aliquid anime est intellectus. Hoc ipsum anime quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Talis lux cum muliere loquebatur, et in illa intellectus non aderat : ergo Dominus, tamquam diceret : illustrare volo, et non adest quem; voca, inquit, virum tuum, id est 109 adhibe intellectum, per quem docearis quo regaris : et adhuc illa nondum vocato illo viro, non intelligit. Videtur autem mihi quinque viros priores anime nos posse accipere quinque sensus corporis : ante enim quam quisque possit uti ratione, non regitur nisi sensibus carnis; sed cum ceperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore; sed error non regit, sed perdit. Post illos110 ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat. Error ille non erat legitimus vir, sed adulter. Dicit ergo Dominus : Tolle istum adulterum, qui te corrumpit, et voca virum tuum, ut intelligas me.AZ ap
ap ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 19.1-40, § 20.1, § 21.7-10, § 22.2-19, CCSL 36, p. 157-159 : «[§ 19] Videns ergo Iesus quia mulier non intellegebat, et uolens eam intellegere, uoca, inquit, uirum tuum. Ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest; loquor ego secundum spiritum, tu audis secundum carnem. Quae loquor, nec ad uoluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur; ille intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? Voca uirum tuum, praesenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere? Non est magnum, nam et pecus habet. Vnde tu melior? Quia intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo : Voca uirum tuum? Non me capis, non me intellegis; de dono Dei tibi loquor, tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non uis, ego spiritum alloquor; absens est intellectus tuus, uoca uirum tuum. Noli esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere, hoc est, non adhibere, nec secundum eum uiuere, bestialis est uita. Est enim in nobis quiddam bestiale quo in carne uiuimus, sed intellectu regendum est. Motus enim animae secundum carnem se mouentis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. Qui debet dici uir? qui regit, an qui regitur? Procul dubio cum ordinata uita est, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animae est intellectus; quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. Cum autem camis aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur; cetera autem membra carnalia luce perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea oculus et perfunditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam est quod intellectus uocatur. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Iam superior illa lux, qua mens humana illuminatur, Deus est. Erat enim uerum lumen, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Talix lux Christus erat, talis lux cum muliere loquebatur; et illa intellectu non aderat, qui illa luce illuminaretur, nec tantum perfunderetur, uerum etiam frueretur. Ergo Dominus tamquam diceret : Illustrare uolo, et non adest quem; Voca, inquit, uirum tuum; adhibe intellectum per quem docearis, quo regaris. Ergo constitue animam excepto intellectu tamquam femina [...]. [§ 20] Et adhuc illa nondum aduocato illo uiro, non intellegit, adhuc carnem sapit; absens est enim uir; Non habeo, inquit, uirum [...]. [§ 21] Sed quoniam angustat nos quod sequitur : Et nunc quem habes, non est uir tuus; uidetur mihi facilius nos posse accipere quinque uiros priores animae, quinque sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque ratione, non regitur nisi sensibus carnis [...]. [§ 22] Nam cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore; sed error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat, et error eam uentilabat. Error autem iste non erat legitimus uir, sed adulter; ideo ei Dominus ait : Bene dixisti, quia non habeo uirum. Quinque enim uiros habuisti; quinque te sensus carnis primo rexerunt; uenisti ad aetatem utendae rationis, nec ad sapientiam peruenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post illos quinque uiros, iste quem habes, non est tuus uir. Et quid erat, si uir non erat, nisi adulter? Voca, itaque non adulterum, sed uirum tuum, ut intellectu me capias, non errore de me aliquid falsum sentias. Adhuc enim errabat mulier, quae aquam illam cogitabat, cum iam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia adulterum, non uirum habebat? Tolle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et uade, uoca uirum tuum. Voca, et ueni, ut intellegas me». [FG2018]
AZ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
106 super La88 Li449] in Ed1953
107 Fuerit] est La88
108 Quid] om. La88
109 Id est] om. La88
110 Illos] istos La88
marg.| {CIO4d3.12} ORIGENES. 111* {tom.13} . − Ubi autem decebat confutari a Iesu putatum samaritane virum, non esse virum, nisi apud fontem Iacob? Potest etiam intelligi, si vir anime lex est, quod Samaritana secundum congruam acceptionem verborum legis, ritui infidelium tamquam viro illegitimo se subiciebat. revocatur autem ad verbum veritatis, quod resurrecturum erat a mortuis, non deinceps moriturum.BA
BA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
111 Origenes} + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,
distinctio 4 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 : Rom.]
marg.| {CIO4d4.1} CHRYSOSTOMUS. 112* {hom.31} . − Mulier autem a Christo reprehensa, non contristata est, neque dimittens fugit; sed admiratur magis, et immoratur.
Unde dicitur :
112 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,19 
Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu,
marg.| quasi dicat : in hoc quod mihi occulta dicis, ostenderis propheta esse.BB
BB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d4.2} AUGUSTINUS. 113* − Etsi cepit ad eam venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta. Nam de seipso aitaq : « Non est propheta sine honore nisi in patria sua ».BC ar
aq Mt. 13, 17.
ar ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 23.2-4, CCSL 36, p. 159 : «Dicit ei mulier : Domine, uideo quia propheta es tu. Coepit uenire uir, nondum plene uenit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta; nam de seipso ait : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua». [FG2018]
BC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
113 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d4.3} CHRYSOSTOMUS. 114* {hom.31} . − Deinde115 quia hoc suspicata est, nihil mundanum eum interrogavit : non de corporis sanitate, non de vitiis. Non molestatur sitiendo, pro doctrina116 sollicita.BD
BD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
114 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
115 Deinde] denique La88
116 Doctrina] sitiendo + eras. La88
marg.| {CIO4d4.4} AUGUSTINUS. 117 − Et incipit querere quod illam solet movere, dicens :
117 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,20 
Patres nostri in hoc monte adoraverunt; et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet.
marg.| Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Iudeos118, quia Iudei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum et ideo meliores se esse iactabant. Quibus Samaritani dicebant : Quomodo iactatis vos quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri, qui Deo placuerunt, in illo templo adoraverunt? Melius ergo nos in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri Deum adoraverunt.BE as
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 24.11-22, CCSL 36, p. 160 : «Et incipit quaerere quod illam solet mouere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Iudaeos, quia Iudaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Iudaei meliores se esse iactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis, quia dicebant eis : Quomodo uos iactatis, et ideo uos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo placuerunt in illo templo adorauerunt? nonne in monte isto adorauerunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogauerunt». [FG2018]*
BE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
118 Iudeos] iudeus La88
marg.| {CIO4d4.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.31} . − Quod autem dicit patres nostri, eos qui circa Abraham sunt intelligit. Etenim illic aiunt Filium suum obtulisse.BF
BF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d4.6} ORIGENES. 119* {tom.13} . − Vel Samaritani montem, qui dicitur Garizim120, iuxta quem Iacob habitavit, sanctum reputantes, in eo Deum adorant. Sed Iudei montem Sion sacrum quid arbitrantes, illum locum putant esse electum a Deo. Verum, quia Iudei, a quibus salus processit, exemplum sunt opinantium sanos sermones, samaritani vero diversimode opinantium; congrue Garizim quidem Samaritani significant, quod vocatur distinctio, seu divisio; at Iudei Sion, quod est specula.BG
BG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
119 Origenes La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
120 Garizim] g La88
marg.| {CIO4d4.7} CHRYSOSTOMUS. {hom.31} . − Christum121 autem non solvit questionem confestim, sed ad altiora mulierem trahit; de quibus non prius ei locutus est, donec confessa est quoniam propheta est, ut cum multa certitudine audiat de cetero que dicuntur.
Unde sequitur :
121 Christum] sic Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,21 
Dicit ei Iesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
marg.| Dicit autem crede122 mihi, quia ubique nobis opus est fide matre bonorum, que salutis est medicamentum, sine qua nihil magnorum est possidere. sed qui temptant, assimilantur his qui sine navi pelagus temptant transire, qui parum quidem natare sufficiunt, ultra vero procedentes cito merguntur.BH
BH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
122 Crede] credit La88
marg.| {CIO4d4.8} AUGUSTINUS. 123* − Merito autem iam presente viro audit : Mulier crede mihi . Iam enim est in te qui credat : cepisti adesse intellectu, sed “nisi credideritis non intelligetis”at .BI au
at Cf. Is. 7, 9.
au ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 24.8-12, CCSL 36, p. 160 : «Merito iam praesente uiro audit : Mulier, crede mihi. Iam enim est in te qui credat, quia praesens est uir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi, quia nisi credideritis, non intellegetis». [FG2018]
BI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
123 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d4.9} ALCUINUS. − Quod autem dicit veniet 124*  hora , tempus evangelice doctrine quod iam instabat dicit, quando ablata omni125 umbra figurarum, veritas pura luce mentes credentium126 illustratura erat.BJ av
av ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 4, 19-21), CCCM 267, p. 71.202 sqq. : «VENIET HORA, QVANDO NEC IN MONTE HOC, NEQVE IN HIEROSOLIMIS ADORABITIS PATREM. Tempus euangelicae doctrinae, quod iam instabat, dicit, quando ablata omni umbra figurarum ueritas pura luce mentes credentium illustratura erat».
<cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 47, CCCM 116A, lin. 209 sqq : «Venient, ait, dies quando neque in monte hoc neque in Hierosolimis adorabitis patrem : tempus euangelicae gratiae quod iam instabat dicit, quando ablata omni umbra figurarum ueritas pura luce mentes credentium illustratura erat; Deus enim non loco continetur qui caelum et terram implet, nec in templis manufactis, sed in sanctis mentibus habitat  ».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e). [MM2021]
BJ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2021}
124 veniet] venit Ed1953
125 omni] omnium Li449
126 credentium] incredentium La88
marg.| {CIO4d4.10} CHRYSOSTOMUS. 127* {hom.32} . − Supervacuum autem erat Christo docere propter quid patres in monte et Iudei in Hierosolymis adorabant. Ideo hoc tacuit, verumtamen reverentiores Iudeos indicavit, non a loco, sed a cognitione128.BK
Unde subdit :
BK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
127 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
128 cognitione] mente La88
Numérotation du verset Io. 4,22 
Vos adoratis quod nescitis. Nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudeis est.
marg.| {CIO4d4.11} ORIGENES. 129* − Quod dico 130 vos, quantum ad vocem : Samaritani131; quantum ad anagogem : qui132 erga Scripturas aliene sunt opinionis. N  os quoque, quoad verbum : Iudei133; quoad allegoriam vero : ego Verbum134, qui ve secundum me conformati135 sunt, obtinentes salutem ex dictis iudaicis.BL aw
aw ¶FonsG : Origenes, Commentarium in Io. 4, 22, tom. 13, 17 (101) , GCS 10, p. 240.30 -241.1 : «Τὸ»Ὑμεῖς», ὅσον ἐπὶ τῇ λέξει, οἱ Σαμαρεῖς· ὅσον δὲ ἐπὶ τῇ ἀναγωγῇ, οἱ περὶ τὰς γραφὰς ἑτερόδοξοι· τὸ δὲ»‘Ημεῖς«, ὅσον ἐπὶ τῷ ῥητῷ, οἱ Ἱουδαῖοι· ὅσον δὲ ἐπὶ τῇ ἀλληγορίᾳ, ἐγὼ ὁ λόγος καὶ οἱ κατ' ἐμὲ μεμορφωμένοι, τὴν σωτηρίαν ἔχοντες ἀπὸ τῶν Ἰουδαϊκῶν λόγων· τὸ γὰρ φανερωθὲν νῦν μυστήριον πεφανέρωται διά τε γραφῶν προφητικῶν καὶ τῆς ἐπιφανείας τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ».
<Non hab.> Les scholia origéniens sur ce verset sont rares et sans rapport avec cette sentence; cf.   Cordier , Catena graecorum patrum in Io. [CPG C145], p. 130 = Frag. 58, GCS 10, p. 531 = Catena Graecorum, ed. Cramer, p. 219.25-28; cf. ibid., p. 219.28-220.2.
¶Nota Nicolai glose lourdement la sentence que sa concision rend peu intelligible. Les éditions postérieures empirent la situation en forgeant un texte composite. [MM2020]
BL ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1657 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
129 Origenes] + In Ioannem Ed1953
130 dico] dicit Ed1657
131 Samaritani] intelliguntur praem. Ed1657
132 qui] intelliguntur illi praem. Ed1657
133 Iudei] idem est ac praem. Ed1657
134 ego Verbum] Verbum ipsum divinum Ed1657
135 qui ve secundum me ( om. Li449 ) conformati] qui ve secundum me formati Ed1470, et qui vere secundum illud conformati Ed1657 , et qui vere secundum me formati Ed1953
marg.| {CIO4d4.12} CHRYSOSTOMUS. {hom.32} . − Samaritani quidem quod nesciebant adorabant, quoniam localem et particularem Deum estimabant, nihil de eo plus imaginantes quam de idolis; et idcirco cultum Dei cum cultu demonum miscuerunt. Iudei vero ab hac eruti erant suspicione. Etenim orbis terrarum eum noverant esse Deum. Propterea dixit : Nos adoramus quod scimus . Iudeis autem seipsum connumerat secundum opinionem mulieris, loquens quasi propheta Iudeus existens. Ideo dixit   adoramus ; cum tamen manifestum sit quod ipse est qui ab omnibus adoratur. Per hoc autem quod dicit136* : S  alus ex Iudeis est , nihil aliud ostendit quam quod orbi terrarum inde salutaria facta sunt. scire enim Deum et idola detestari, illinc principium habuit et omnia alia dogmata; sed ipsum quod est apud nos, a Iudeis orationis137 principium habuit. Presentiam etiam suam salutem vocat, quam dicit ex Iudeis esse, secundum illud Apostoliax : « Ex quibus est Christus secundum carnem ». Vide qualiter applaudit Veteri Testamento, quod radicem ostendit bonorum, per omnia semetipsum non esse contrarium Legi demonstrans.BM
ax Rm. 9, 5.
BM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
136 dicit La88 ] + quia Ed1953
137 A Iudeis orationis] orationis a Iudeis La88
marg.| {CIO4d4.13} AUGUSTINUS. 138* − Multum igitur dedit Iudeis, ex quorum persona dixerat nos adoramus |pecia 10| 139 quod scimus sed non ex persona Iudeorum reproborum, sed ex qualibus fuerant apostoli, quales fuerant prophete, quales fuerant omnes illi sancti qui pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posueruntay .BN az
ay Cf. Act. 4, 34-35.
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 26.4-15, CCSL 36, p. 161 : «Multum dedit Iudaeis; sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adiunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Vnus enim paries a Iudaeis, unus a gentibus; longe a se isti parietes, sed donec in angulo coniungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei. Secundum hoc ergo dictim est : Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Iudaeorum dictum est, sed non omnium Iudaeorum, non reproborum Iudaeorum, sed de qualibus fuerunt apostoli, quales fuerunt prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua uendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt. Non enim repulit Deus plebem suam quam praesciuit». [FG2018]
BN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
138 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
139 quod scimus. Sed non ex persona Iudeorum repro-] « x pecia » marg. praem. Li449 f. 43ra
marg.| {CIO4d4.14} CHRYSOSTOMUS. {hom.32} . − Sic igitur superabundantius vobis habent Iudei, o mulier, in modo adorationis; verumtamen et hic adorationis modus de reliquo finem habebit. Unde subdit :
Numérotation du verset Io. 4,23 
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
marg.| Quia enim prophete ante longa tempora multa predixerunt, ideo dixit et nunc est. Ne estimes hanc talem esse prophetiam que post multum temporis impleatur. Res iam instat et in ianuis est. Dixit autem veri140 adoratores, ad distinctionem falsorum, quoniam quidam sunt falsi adoratores, qui temporalia et caduca querunt in oratione; sive qui contra hoc quod orant, agere non cessant.BO
BO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
140 Veri] veros La88
marg.| {CIO4d4.15} CHRYSOSTOMUS. − Vel dicens veros , excludit cum Samaritanis Iudeos. Etsi enim Iudei illis meliores essent 141, tamen futuris multo minores sunt, tamquam figura veritate. Sunt igitur   veri adoratores 142 qui neque loco circumcludunt Dei culturam143, et Deum   in spiritu colunt. Unde et Paulus dicitba : « Cui servio in spiritu meo144 ».BP bb
ba Rm. 1, 9.
bb ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 33, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 58rb  : «Dicens veros expulit cum Samaritanis et Iudeos. Etsi enim illis meliores hii [essent eras. ? coniec.] sed futuris multo minores et tantum quantum veritate typpus. Dicit autem de Ecclesia quoniam vera adoratio hic et Deo conveniens hec est. Etenim pater tales querit qui adorent eum. Quo circa si tales olim querebat, nolens illos immorari veteribus, concessit typpum. Sed condescendens propter hoc ut et hos inducat. Qui igitur sunt veri adoratores ? Qui neque loco circumcludunt culturam et Deum in Spiritu curant sicut et Paulus ait : Cui culturam exhibebo in spiritu meo in evangelio veritatis filii eius».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 33 (al. 32), § 2 (Io. 4, 21-22), PG 59, 189D15-190A13  : «Εἰπὼν ἀληθινοὺς, συνεξέβαλε Σαμαρείταις Ἰουδαίους. Εἰ γὰρ καὶ ἐκείνων ἀμείνους οὗτοι, ἀλλὰ τῶν μελλόντων ἐλάττους πολλῷ, καὶ τοσοῦτον, ὅσον ἀληθείας τύπος. Λέγει δὲ περὶ τῆς Ἐκκλησίας, ὅτι ἡ ἀληθὴς προσκύνησις καὶ Θεῷ πρέπουσα αὕτη ἐστίν. Καὶ γὰρ ὁ Πατὴρ τοιούτους ζητεῖ τοὺς προσκυνοῦντας αὐτόν. Οὐκοῦν εἰ τοιούτους πάλαι ἐζήτει, οὐ βουλόμενος ἐκείνοις συνεχώρησε τὸν τρόπον, ἀλλὰ συγκαταβαίνων, καὶ διὰ τοῦτο, ἵνα καὶ τούτους εἰσαγάγῃ. Τίνες οὖν εἰσιν οἱ ἀληθινοὶ προσκυνηταί; Οἱ μήτε τόπῳ περικλείοντες τὴν λατρείαν, καὶ Θεὸν ἐν πνεύματι θεραπεύοντες· καθὼς καὶ ὁ Παῦλός φησιν· ᾯ λατρεύω ἐν τῷ πνεύματί μου, ἐν τῷ Εὐαγγελίῳ τοῦ Υἱοῦ αὐτοῦ».
¶Nota La citation de l’épître au Romains a été associée à la sentence suivante par tous les témoins antérieurs à De Rubeis, en raison d’une erreur de l’insertion du lemme attributif. [MM2020]
BP ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1657 Ed1746 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
141 illis… essent] Samaritanis essent meliores Ed1657
142 adoratores] cultores Ed1470
143 culturam] + (sive cultum) Ed1657
144 Unde et Paulus dicit Cui servio in spiritu meo Ed1746 Ed1953 ] om. La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1657
marg.| {CIO4d4.16} ORIGENES. 145* − [b] Bis autem scribitur venit hora bc. Et primo quidem non adest   et nunc est ; in secundo vero dicitur   et nunc est . Et puto primum quidem notare adorationem preter corpus futuram in perfectione; secundum vero eam que fit in vita presenti, perfecta quantum licet humanam procedere naturam. [a] Cum ergo venerit   hora quam dicit Dominus, evitandum146* est montem147* Samaritanorum, et in Sion, ubi est Hierosolyma, adorandus est Deus, que civitas esse dicitur a Christo celsi principis. Et hec est Ecclesia, ubi sacra oblatio, spirituales victime divinis aspectibusbd offeruntur ab his qui legem spiritualem intellexerunt. Cum autem venerit temporis complementumbe, tunc nequaquam pensandum verum cultum Hierosolymis, id est in presenti Ecclesia, amplius pertractari. [c] Neque enim angeli apud Hierosolymam colunt Patrem; sic et qui similitudinem nacti sunt angelorum148*, melius quam hi qui sunt Hierosolymis colunt Patrem. Cum autem hec hora evenerit, Patri aliquis in filium deputatur. [d] Ea propter non dictum est ‘adorabitis Deum’ sed   adorabitis Patrem , [e] sed in presenti colunt   Patrem in spiritu et veritate veri adoratores .BQ bf
bc Io. 4, 21; Io. 4, 23.
bd Cf. 1Pt. 2, 5; cf. CLC3d1.11 (Gregorius Nyssenus).
be Cf. Gal. 4, 4.
bf ¶FonsG : Origenes, Commentarium in Io. 4, 20, tom. 13, 14 (86), GCS 10, p. 238.30-241.1  : «[a] [§ 83] ὅσον μὲν οὖν οὐδέπω ἐλήλυθεν ἡ ὑπὸ τοῦ κυρίου εἰρημένη ὥρα, ὅτε οὔτε ἐν τῷ ὅρει τούτῳ οὔτε ἐν Ἱεροσολύμοις προσκυνήσουσιν τῷ πατρί, φευκτέον τὸ τῶν Σαμαρειτῶν ὄρος, καὶ ἐν Σιών, ὅπου ἐστὶν τὰ Ἱεροσόλυμα, προσκυνητέον τῷ θεῶ, ἅπερ Ἱεροσόλυμα πόλις εἶναι λέγεται ὑπὸ τοῦ χριστοῦ τοῦ μεγάλου βασιλέως. [§ 84] τίς δ’ ἂν εἴη ἡ πόλις τοῦ μεγάλου βασιλέως, τὰ ἀληθινὰ Ἱεροσόλυμα, ἢ ἡ ἐκκλησία ἐκ λίθων ᾠκοδομημένη ζώντων, ἔνθα ἱεράτευμα ἅγιον, πνευματικαὶ θυσίαι προσφέρονται τῷ θεῷ ὑπὸ τῶν πνευματικῶν καὶ τὸν πνευματικὸν νενοηκότων νόμον; [§ 85] ἐπὰν δὲ ἐνστῇ τὸ πλήρωμα τοῦ χρόνου, τότε οὐχ ἡγητέον τὴν ἀληθινὴν προσκύνησιν καὶ τελείαν θεοσέβειαν τελεῖσθαι έν Ἱεροσολύμοις ἔτι, ὅταν τις γένηται μηδαμῶς ἐν σαρκὶ ἀλλ’ ἐν πνεύματι, καὶ μηδαμῶς ἔτι ἐν τύπῳ ἀλλὰ πᾶς ἐν ἀληθείᾳ, τοιοῦτος κατεσκευασμένος ὥστε ἐξομοιοῦσθαι αὐτὸν οἷς ζητεῖ προσκυνηταῖς ὁ θεός. [b] [§ 86] Δὶς δὲ τὸ»Ἔρχεται ὥρα»γέγραπται, καὶ κατὰ μὲν τὸ πρῶτον οὐ πρόσκειται»Καὶ νῦν ἐστίν«, κατὰ δὲ τὸ δεύτερόν φησιν ὁ εὐαγγελιστής·» Ἀλλ’ ἔρχεται ὥρα καὶ νῦν ἐστίν«. [§ 87] καὶ οἶμαί γε τὸ μὲν πρότερον δηλοῦν τὴν ἔξω σωμάτων προσκύνησιν ἐνστησομένην κατὰ τὴν τελειότητα· τὸ δέ δεύτερον τὴν τῶν ἐν βίῳ τούτῳ ὡς ἐνδέχεται κατὰ ἀνθρωπίνην φύσιν προκόπτειν τελειουμένων. [§ 88] ἔξεστιν οὖν καὶ ἐν τῷ πνεύματι καὶ ἀληθείᾳ προσκυνεῖν τῷ πατρὶ ὅτε οὐ μόνον»ἔρχεται ὥρα»ἀλλὰ»καὶ νῦν ἐστίν«, κἂν ἐν τοῖς Ἱεροσολύμοις διὰ τοὺς ἐπὶ τοσοῦτον μόνον φθάνοντας τυγχάνειν νομιζώμεθα. [§ 89] ὅτε γοῦν γέγραπται·»Ἔρχεται ὥρα καὶ νῦν ἐστίν«, οὐκέτι λέγεται τὸ»Οὔτε έν τῷ ὄρει τούτῳ οὔτε έν Ἱεροσολύμοις προσκυνήσετε τῷ»πατρί«, ὥσπερ εἴρηται, ὅπου τὸ»Ἔρχεται ὥρα»χωρὶς τοῦ»Νῦν»ἐστίν»ἀναγέγραπται. ἔτι μέντοι γε ὁμοίαν ψευδοδοξίαν τῇ ἐπὶ τοῦ νομίζομένου φρέατος εἰρημένῃ ἔχει ἡ Σαμαρεῖτις ταῦτα λέγουσα. ἐκεῖ τε γὰρ»Μὴ σύ«, φησί,»μείζων εἶ τοῦ πατρὸς ἡμῶν Ἰακώβ, ὃς δέδωκεν»ἡμῖν τὸ φρέαρ καὶ αὐτὸς ἐξ αὐτοῦ ἔπιεν καὶ οἱ υἱοὶ αὐτοῦ καὶ τὰ»θρέμματα αὐτοῦ;»ἐνθάδε δὲ τὸ»Οἱ πατέρες ἡμῶν ἐν τῷ ὄρει τούτῳ»προσεκυνησαν««. [c]   Origenes, Commentarium in Io. 4, 21, tom. 13, 16 (99) , GCS 10, p. 240.15-27 , p. :»[§ 99] ὥσπερ γάρ καθὼς (καθὼς ἂν καὶ οἱ Ἰουδαῖοι) οἱ ἄγγελοι οὐκ ἐν Ἱεροσολύμοις προσκυνοῦσιν τῷ πατρί, τῷ κρειττόνως παρὰ τοὺς έν Ἱεροσολύμοις προσκυνεῖν τῷ πατρί, οὕτως οἱ ἤδη τῇ διαθέσει τὸ ἰσάγγελοι εἶναι ἐσχηκότες οὐδὲ ἐν Ιεροσολύμοις προσκυνήσουσιν τῷ πατρί, ἀλλὰ βέλτιον ἢ οἱ ἐν Ἱεροσολύμοις, κἂν διὰ τοὺς έν Ἱεροσολύμοις συνπεριφέρωνται τοῖς ἐν Ἱεροσολύμοις, τοῖς Ἰουδαίοις γινόμενοι Ἰουδαῖοι ἵνα Ἰουδαίους κερδήσωσιν. Ἱεροσόλυμα δέ μοι Ι νοείσθω καθὼς προσαποδεδώκαμεν, ὁμοίως δὲ καὶ οἱ Ἰουδαῖοι. [§ 100] ὅτε μέντοι γε οὔτε έν τῷ ὄρει τούτῳ οὔτε ἐν Ιεροσολύμοις τις προσκυνεῖ, ἐλθούσης τῆς ὥρας προσκυνεῖ μετὰ παρρησίας υἱὸς γεγενημένος τὸν πατέρα. [d] διόπερ οὐκ εἴρηται»οὔτε ἐν»Ἵεροσολύμοις προσκυνήσετε τῷ θεῷ»ἀλλὰ»Οὔτε ἐν προσκυνήσετε τῷ πατρί«. […]» [e]   Origenes, Commentarium in Io. 4, 23, tom. 13, 18 (112), GCS 10, p. 242.30-243.1  : «τηρητέον δὲ ὅτι οἱ ἀληθινοὶ προσκυνηταὶ οὐ μόνον ἐν μελλούσῃ ὥρᾳ ἀλλὰ καὶ ἐνεστηκυίᾳ προσκυνοῦσι τῷ πατρὶ ἐν πνεύματι καὶ ἀληθείᾳ. ἀλλ ἐν πνεύματι οἱ προσκυνοῦντες, ὡς εἰλήφασι προσκυνοῦντες, ἐν ἀραβῶνι πνεύματος ἐπὶ τοῦ παρόντος προσκυνοῦσιν, ἐν πνεύματι, ὅτε πᾶν χωρήσουσι τὸ πνεῦμα, προσκυνήσουσι τῷ πατρί».
¶Nota 1. Origène signale l’itération de la clausule venit hora au moment où le v. 23 l’oblige à constater sa répétition et à expliquer la différence avec sa première occurrence au v. 21 (venit hora et nunc est). Thomas, selon sa logique déductive et synthétique, réorganise l’ordre de la source. Il place en premier [b] l’exposé du donné textuel et l’annonce du plan ou des principes, puis, dans un second temps [a-c-d-e], il explicite la signification de chacune des deux clausules. Cette réorganisation le conduit à appliquer au v. 23 un extrait qui concernait le v. 21. Ce changement de contexte conduit à un contre-sens que Thomas évite en supprimant, sans doute par cancellation de la traduction mise à sa disposition, la négation et la proposition circonstantielle par lesquelles Origène définissait le contexte du culte rendu par l’Église à propos du v. 21 : «Cum ergo non venerit   hora quam dicit Dominus, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patreme vitandum est montem Samaritanorum, et in Sion… adorandus». La Catena garde cependant la forme venerit que le changement de contexte demande de comprendre comme un subjonctif parfait actif et non plus comme un futur antérieur.
¶Nota 2. La prériphrase divinis aspectibus désigne Dieu. Il s’agit d’une formule de style du latin ecclésiastique, inconnue de la latinité classique, dont la plus ancienne attestation repérée est chez Bède le Vénérable; elle est particulièrement fréquente au 12e siècle, notamment dans la littérature épistolaire (Bernard de Clairvaux, Pierre Damien). Le traducteur de la Catena l’utilise deux fois pour traduire soit τῷ κυρίῷ (CLC3d1.11; CIO4d4.16). On trouve d’autres formes déclinées dans les commentaires bibliques de Thomas; v. g. Super Epistulam ad Romanos, 1, lect. 5, Marietti, n° 83, p. 17.16 «Et sic dum sancti pro aliquibus orant, quodammodo divino aspectui proponuntur». [MM2020]
BQ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
145 Origenes] Unde et Paulus dicit Cui servio in spiritu meo praem. La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1657 (+ etc.)
146 evitandum] evitandus Ed1953
147 montem] mons Ed1953
148 angelorum] Iudeorum Ed1953
marg.| {CIO4d4.17} CHRYSOSTOMUS. 149* {hom.32} . − Dicit ergo hoc de Ecclesia, in qua est vera adoratio et Deo congrua.
Unde subdit :
149 Chrysostomus] + In Iohannem Ed1953
Nam et Pater tales querit qui adorent eum.
marg.| Et si enim150* olim volebat eos veteribus immorari, concessit eis figuram. Hoc tamen fecit eis condescendens ut per hoc ad veritatem inducantur.BR
BR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
150 enim] om. Ed1953
marg.| {CIO4d4.18} ORIGENES. 151* − Si autem Pater querit, per Iesum querit, qui venit querere et salvare quod perierat : quos erudiens veros cultores efficit.
Quod autem subditur :
151 Origenes] Unde et Paulus dicit Cui servio in spiritu meo praem. La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1657 (+ etc.), + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,24 
Spiritus est Deus,
marg.| inde abstractum esse suspicor quod ad vitam veram nos perducit. Nam et corporali vita vivificamur a spiritu.BS
BS ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d4.19} CHRYSOSTOMUS.{hom.32} . − Vel indicat quod Deus incorporeus152 est. Oportet igitur et incorpoream eius culturam153 esse, hoc est per animam : et intellectus puritatem nos ei offerre.
Unde subdit :
152 Incorporeus] incorruptus ante corr. La88
153 Eius culturam] culturam eius La88
Et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
marg.| Quia enim Iudei animam quidem negligebant, multum autem circa corpus studium faciebant, id omnifariam purgantes; ideo ait, quia non corporis mundatione, sed incorporeo quod est in nobis, hoc est intellectu, quem dicit spiritum, Deus incorporeus colitur.BT
BT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d4.20} HILARIUS. Secundo de Trinitate. 154* − Vel cum in Spiritu Deum spiritum docuit adorandum, et libertatem ac scientiam adorantium et adorandi infinitatem ostendit, secundum illud Apostolibg : « Ubi spiritus Domini, ibi libertas ».BU bh
bg 2Cor. 3, 17.
bh ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 2, CCSL 62, c. 31.42 sqq. : «Adque ita natura et muneris et honoris significata est, cum in Spiritu Deum Spiritum docuit adorandum; et libertatem ac scientiam adorantium et adorandi infinitatem, dum in Spiritu Deus Spiritus adoratur, ostendens. Simile huic etiam illud apostoli est : Quia Dominus Spiritus est, ubi autem Spiritus Domini est, ibi libertas est». [MM2020]
BU ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
154 .II.] om. Ed1953
marg.| {CIO4d4.21} CHRYSOSTOMUS. {hom.32} . − In veritate autem oportet adorare, quia priora figura erant, scilicet circumcisio, holocausta et thymiamata; nunc autem totum est veritas.BV
BV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d4.22} THEOPHYLACTUS. − Vel quia multi putant se Deum secundum spiritum, id est animam, adorare, non rectam opinionem de eo155 habentes, ut heretici.Propter hoc addidit : Et veritate . Forte etiam dicet aliquis quia duas partes philosophie, que secundum nos sunt, insinuat156 in predictis, actionem scilicet et contemplationem : per spiritum namque activum insinuat, secundum Apostolum157 bi : « Qui spiritu Dei aguntur, hi Filii sunt Dei »158. Per veritatem vero contemplativum. Vel aliter. Samaritanorum erat opinio quod Deus loco concluderetur, et quia in hoc loco Deum adorari oporteat. Contra quos dicit, quia veri adoratores non localiter, sed spiritualiter adorant. Iudeis vero omnia sub figura et umbra erant; et ideo dicit, quia   veri adoratores non in figura adorabunt, sed   in veritate, quia enim Deus spiritus est, spirituales adoratores querit, quia vero veritas, veros.BW bj
bi Rm. 8, 14.
bj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 23), PG 123, 1237D1-11, 1240A8-17, C5-6. [CGC2014]
BW ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
155 Opinionem deo eo] de eo opinionem La88
156 Insinuat] incitat La88
157 Apostolum] istud Apostoli La88
158 Hi filii sunt dei] et enim La88
marg.| {CIO4d4.23} AUGUSTINUS. 159 − [b] Querebas montem forte ad orandum, ut Deo esses propinquior; sed ipse qui [a] in altis habitat, humilibus appropinquat. [c] Ergo descende, ut ascendas. « Ascensiones, inquitbk , in corde eius in convalle plorationis », que humilitatem habet. In templo vis orare? in te ora; sed prius esto templum Dei.BX bl
bk Ps. 83, 6.
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 25.7-17, CCSL 36, p. 161 : «Mira res est; [a] et in altis habitat, et humilibus propinquat : Humilia respicit, excelsa autem a longe cognoscit; superbos longe uidet, eo illis minus propinquat, quo sibi uidentur altiores. [b] Quaerebas ergo montem? [c] descende ut adtingas. Sed adscendere uis? adscende : noli montem quaerere. Adscensiones, inquit, in corde eius (hoc psalmus dicit), in conualle plorationis. Conuallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte quaeris aliquem locum altum, aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos. In templo uis orare? in te ora. Sed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem». [FG2018]
BX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
159 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,
distinctio 5 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 = Rom.]
marg.| {CIO4d5.1} CHRYSOSTOMUS. 160* {hom.32 } − Mulier eorum que dicta sunt, altitudine fatigata obstupuit.BY
Unde sequitur :
BY ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}
160 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,25 
Dicit ei mulier : Scio quia messias venit qui dicitur Christus.
marg.| {CIO4d5.2} AUGUSTINUS. 161 − [c] Unctus latine 162, grece Christus est, hebraice messias est. [b] Sciebat ergo quis eam posset docere, sed iam docentem nondum agnoscebat.
Unde subdit :
161 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
162 Latine] om. La88
Cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
marg.| Quasi dicat : [a] modo Iudei de templo contendunt, nos de monte cum ergo163 ille venerit, et montem spernet, et templum evertet, et docebit nos, ut in spiritu et veritate noverimus adorare.BZ bm
bm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 27.6-13, CCSL 36, p. 161-162 : «Audiuit hoc mulier ista, et addidit. Iamdudum prophetam dixerat; uidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae iam plus essent ad prophetam; et quid respondit, uidete : Dicit ei mulier : Scio quia Messias ueniet, qui dicitur Christus; cum ergo uenerit ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc? [a] Modo, inquit, de templo contendunt Iudaei, et nos de monte contendimus; cum ille uenerit, et montem spernet, et templum euertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et ueritate nouerimus adorare. [b] Sciebat quis eam posset docere, sed iam docentem nondum agnoscebat. Iam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; [c] unctus graece Christus est; hebraice Messias est; unde et punice, Messe dicitur ungue. Cognatae quippe sunt linguae istae et uicinae, hebraica, punica, et syra». [FG2018]
BZ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
163 Ergo] om. La88
marg.| {CIO4d5.3} CHRYSOSTOMUS. 164*{hom.32} . − Sed unde165 Samaritanis exspectare Christi adventum? Moysi quidem suscipientes legem, ab ipsis Moysi litteris hoc noverant. Iacob enim166 de Christo prophetizans dixitbn : « Non deficiet princeps de Iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est ». Sed et Moyses dicitbo : « Prophetam vobis suscitabit167 Deus de fratribus vestris ».CA
bn Gn. 49, 10.
bo Dt. 18, 18.
CA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
164 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
165 unde] + erat Ed1953
166 Enim] vero La88
167 Vobis suscitabit] suscitabit vobis La88
marg.| {CIO4d5.4} ORIGENES. 168* {tom.14} . − Siquidem non est ignorandum, quod sicut ex Iudeis surrexit Iesus, Christum se esse non solum dicens, sed ostendens, sic ex Samaritanis quidam Dositheus nomine, asserebat se fore Christum qui predicabatur.CB
CB ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
168 Origenes] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d5.5} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 169 − Fortasse autem ut intelligentibus indicaret quinque corporis sensus, quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones, que supra in littera patent, sexta responsione nominat Christum.CC bp
bp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 64, CCSL 44A, p. 145.193-196 : «Et fortasse ut intellegentibus indicaret quinque memoratos corporis sensus quinque uirorum nomine significari, post quinque carnales responsiones ista mulier sexta responsione nominat Christum». [FG2015]*
CC ¶Codd. : La88 Ed1953
169 In… questionum] scrips., Liber 83 quaest. Ed1953
marg.| {CIO4d5.6} CHRYSOSTOMUS. 170* {hom.32} . − Christus autem de reliquo mulieri revelat seipsum.
Unde sequitur :
170 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,26 
Dicit ei Iesus : ego sum qui loquor tecum171.
171 Tecum] dicit enim ihesus + eras. La88
marg.| Et quidem si circa principium hoc mulieri dixisset, videretur ei ex vanitate loqui; nunc autem paulatim in memoriam Christi eam reducens, opportune revelavit seipsum. et quidem Iudeis querentibus. Si tu es Christus, dic nobis palam, non manifeste seipsum revelavit, quia non pro discendo querebant, sed pro iniuriando; hec vero ex simplici mente loquebatur.CD
CD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Numérotation du verset Io. 4,
distinctio 6 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf.; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 (Rom.]
marg.| {CIO4d6.1} CHRYSOSTOMUS. 172*{hom.32}. − Expleta doctrina, et convenienter ad tempus, discipuli occurrerunt.
Unde dicitur :
172 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,27 
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur.
marg.| Admirabantur quidem superabundantem Christi mansuetudinem et humilitatem, quoniam ita perspicuus existens, sustinuit loqui cum tanta humilitate mulieri inopi et Samaritane.CE
CE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d6.2}* AUGUSTINUS. 173 − Quia scilicet querebat perditam qui venerat querere quod perierat, hoc illi mirabantur : bonum enim mirabantur et non malum suspicabantur.CF bq
bq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 27.2-4, CCSL 36, p. 162 : «Et continuo uenerunt discipuli eius, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui uenerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur». [FG2018]
CF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
173 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d6.3} CHRYSOSTOMUS. 174* {hom.32} . − Sed tamen admirantes non interrogaverunt causam.
174 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| Unde subditur :
Nemo tamen dixit ei : Quid queris aut quid loqueris cum ea?
marg.| Erant eruditi discipulorum ordinem observare; at175 eum timebant et venerabantur. et nimirum alibi videntur confidenter interrogare, quia ad eos pertinentia necesse habebant scrutari; hic autem nihil ad eos pertinebat176 quod fiebat.CG
CG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
175 At] ita La88
176 Pertinebat] pertinebant La88
marg.| {CIO4d6.4} ORIGENES. 177* − Et fere quidem quasi quodam apostolo ad cives utitur hac muliere, adeo eam inflammans per verba ut, amphora dimissa, iret in civitatem relatura concivibus.
Unde sequitur :
177 Origenes] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,28 
Reliquit ergo mulier hydriam,
marg.| non curans de corporeo ac viliori propter utilitatem plurium. interest quoque nostra, omissis corporeis et neglectis, satagere ad impartiendum aliis de commodis acquisitis.CH
CH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d6.5} AUGUSTINUS. 178 − [a] Hydria autem 179* greco nomine appellatur, [c] tamquam si aquarium diceretur, [b] quoniam grece aqua hydor vocatur.CI br
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 27.2-4, CCSL 36, p. 162 : «Recordamini quid superius dixerim de hydria : uas erat unde aqua hauriebatur, [a] graeco nomine appellatur hydria, [b] quoniam graece ὕδωρ aqua dicitur; [c] tamquam si aquarium diceretur». [FG2018]
CI ¶Codd. : La88 Li449 (44rb) Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2018}
178 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
179 (h)ydria autem La88 Li449 ] om. Ed1953
marg.| {CIO4d6.6} CHRYSOSTOMUS. 180* {hom.33} . − Et sicut apostoli vocati dimiserunt retia, ita hec dimittit hydriam, et evangelistarum opus fecit; et non unum tantum vocat, sed civitatem integram.
Unde sequitur :
180 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Et abiit in civitatem et dicit illis hominibus :
Numérotation du verset Io. 4,29 
Venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci.CJ
CJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d6.7} ORIGENES. {tom.14} . − Convocat quidem illos ad videndum hominem continentem verbum supra hominem. Quecumque autem fecit mulier, erat contubernium quinque coniugum, et post illos conversatio cum sexto non proprio viro; quem deserens et septimo adherens, lagenam dereliquit iam pudica.CK
CK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d6.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.33} . − Non verecundata autem est hoc dicere. anima enim cum ignita fuerit igne divino, ad nihil eorum que sunt in terra, de reliquo inspicit, neque ad gloriam, nec ad verecundiam, sed ad unam solam, que detinet eam, flammam. Volebat autem non ex propria annuntiatione eos inducere, sed ex auditu proprio eos facere communicatores doctrine Christi. Unde dixit : Venite et videte hominem . Non dixit : venite et credite, sed   venite et videte , quod levius erat. Noverat enim manifeste quoniam solum gustantes de illo fonte, eadem paterentur que et ipsa.CL
CL ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d6.9} ALCUINUS. − Paulatim autem venit ad predicandum Christum. Primo vocat hominem, ne si diceret Christum, auditores irascerentur et nollent exire.bs
bs Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 4, 29), CCCM 267, p. 73.261-262 sqq. : «VENITE ET VIDETE HOMINEM. Paulatim uenit ad praedicandum Christum. Primo uocat hominem ne, si Christum diceret, auditores irascerentur et nollent exire<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
marg.| {CIO4d6.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.33}. − Unde etiam neque manifeste annuntiavit Christum, neque tamen totaliter siluit sed dixit :
Numquid ipse est Christus?
marg.| Et ideo sermonem eius acceperunt.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 4,30 
Exierunt de civitate, et veniebant ad eum.
marg.| {CIO4d6.11} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 181 − Quod autem relicta hydria discessit mulier, non negligenter pretereundum est. Hydria enim amorem huius seculi significat, id est cupiditatem qua homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conversatione, hauriunt voluptatem. Oportebat autem ut Christo credens, seculo renuntiaret, et relicta hydria, cupiditatem secularem se reliquisse monstraret182*.CM bt
bt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 64, CCSL 44A, p. 146.213-221 : «Nec hoc quod relicta hydria discessit negligenter praetereundum est. hydria enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conuersatione hauriunt uoluptatem, qua percepta iterum in eius appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet iterum. oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit». [FG2015]*
CM ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
181 In… questionum] scrips., Liber 83 quaest. Ed1953
182 monstraret] demonstraret Ed1953
marg.| {CIO4d6.12} AUGUSTINUS. 183 − Proiecit ergo cupiditatem et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, ut prius hydriam ad puteum proiciant.CN bu
bu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 30.4-6, CCSL 36, p. 162 : «Proiecit cupiditatem, et properauit annuntiare ueritatem. Discant qui uolunt evangelizare, proiciant hydriam ad puteum». [FG2018]*
CN ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
183 Augustinus La88 Li449 ] + Super Iohannem Li449 , + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d6.13} ORIGENES. {tom.14} . − Facta etiam mulier receptaculum honeste discipline, ea que primitus sapiebat, parvipendens deponit.CO
CO ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
Numérotation du verset Io. 4,
 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 : Rom.]
marg.| {CIO4d7.1} AUGUSTINUS. 184 − [b] Ierunt185* discipuli eius emere cibos et venerant quos Christo offerebant.
[a] Unde dicitur : bv bw
bv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 31.1-2, CCSL 36, p. 162 : «[a] Et interea rogabant eum discipuli dicentes : Rabbi, manduca. [b] Ierant enim emere cibos et uenerant». [FG2018]*
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
bw ¶Nota Thomas rétablit l’ordre logique des causes inversé par la rhétorique augustinienne. [MM2022]
184 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
185 Ierunt] Ierant Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,31 
Interea rogabant eum discipuli eius dicentes : Rabbi, manduca.CP
CP ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
marg.| {CIO4d7.2} CHRYSOSTOMUS. 186* {hom.33} . − Videntes enim eum fatigatum ex itinere et estu qui erat, rogabant eum vulgari eorum voce, neque enim erat hoc temeritatis, sed amoris cura circa magistrum.CQ
CQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
186 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d7.3} ORIGENES. 187* {tom.14} . − Arbitrantur aptum188 fore tempus ad prandium quod erat inter recessum mulieris ad civitatem et adventum samaritanorum ad ipsum : non enim coram aliquo advena sibi propinabant escas. Ob hoc bene positum est interea .CR
CR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
187 Origenes] + In Ioannem Ed1953
188 Aptum] apertum La88
marg.| {CIO4d7.4} THEOPHYLACTUS. − Dominus vero sciens quod Samaritana totam civitatem ad eum attraheret189*, hoc discipulis signavit 190* :
Unde sequitur : CS bx
bx ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 31), PG 123, 1245D2-9 : «Ὁ δὲ Κύριος γινώσκων ὅτι ἡ Σαμαρεῖτις μέλλει ἐπισπάσασθαι πᾶσαν σχεδὸν τὴν πόλιν προς αὐτὸν καὶ ὅτι πιστεύσωσιν αὐτῷ οἱ Σαμαρεῖται : “‘ἐγὼ’ φησὶ βρῶσιν ἔχω φαγεῖν, τουτέστι τὴν σωτηρίαν τῶν ἀνθρώπων οὕτω γὰρ ταύτης ἐπιθυμῶ ὡς οὐδεὶς ὑμῶν τῆς αἰσθητῆς βρώσεως. Ταύτην δὲ τὴν βρῶσιν ἣν ἔχω φαγεῖν ὑμεῖς οἱ μαθηταί μου· οὐκ οἴδατε». [CGC2014]* [MM2020]
CS ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
189 attraheret- ad eum] inv. La88 , ad eum - traheret Ed1953
190 signavit La88 ] assignavit Li449 , significavit Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,32 
Ille autem dixit eis : Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.
marg.| {CIO4d7.5} CHRYSOSTOMUS. 191* {hom.33} . − Hominum salutem hic cibum vocavit, ostendens quantum desiderium habet nostre salutis : sicut enim nobis concupiscibile est comedere, ita ei salvare nos. Tu vero intuere, quod non statim revelat, sed ubique in questionem immittit auditorem, ut incipiens querere quod dicitur et laborans, cum ampliori suscipiat desiderio.CT
CT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
191 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO4d7.6} THEOPHYLACTUS. − Dicit autem : Q uem vos nescitis, id est nescitis quod cibum voco salutem hominum; vel nescitis quia samaritani credituri sunt, et salvi fient. Discipuli autem adhuc dubitabant.CU by
Unde sequitur :
by ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 32), PG 123, 1245 D10-12. [CGC2014]
CU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Numérotation du verset Io. 4,33 
Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare?
marg.| {CIO4d7.7} AUGUSTINUS. 192 − Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? Ecce discipuli non intelligunt escam.CV bz
bz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 31.5-7, CCSL 36, p. 162 : «Quid mirum si mulier illa non intellegebat aquam? ecce discipuli nondum intellegunt escam». [FG2018]
CV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
192 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d7.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.33} . − Et quidem assuetam reverentiam et honorem magistro prebent, ad se invicem quidem loquentes, ipsum vero non presumentes interrogare.CW
CW ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d7.9} THEOPHYLACTUS. − In hoc autem quod dicunt discipuli : N umquid aliquis attulit ei manducare? Considerandum est quod cibos ab aliis oblatos Dominus suscipere solebat, non quod alieno ministerio indigeret qui dat escam omni carni, sed ut deferentes meritum consequerentur, simulque formam tradens non erubescere paupertatem, neque grave putare ab aliis nutriri193 : proprium enim et necessarium est doctoribus, alios habere procuratores ciborum, ut ipsi de nullo curantes, verbi ministrationem procurent sollicite.CX ca
ca ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 33), PG 123, 1248C2-12 : sparsim. [CGC2014]
CX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
193 nutriri] nutri La88
marg.| {CIO4d7.10} AUGUSTINUS. 194 − Audivit autem Dominus cogitationes discipulorum, et instruit eos ut magister, non per circuitum sicut mulierem, sed aperte.CY cb
Unde sequitur :
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 31.7-10, CCSL 36, p. 162-163 : «Audiuit autem cogitationes illorum, et iam instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cuius adhuc uirum requirebat, sed iam aperte : Meus, inquit, cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me». [FG2018]
CY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
194 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,34 
Dicit eis Iesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me.
marg.| {CIO4d7.11} ORIGENES. 195* {tom.14} . − Idoneus cibus Filio Dei, cum actor paterne voluntatis efficitur, hoc velle in semetipso protestans quod erat in Patre. Solus autem Filius perfecti operis paterne voluntatis est capax; ceteri vero sancti nil preter divinam peragunt voluntatem. Plenam autem et integram facit Dei196 voluntatem qui dixitcc : meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ; proprius enim cibus eius ostenditur. quid autem sit velle Patris, innuit sermo197 sequens :
cc Io. 4, 34.
195 Origenes] + In Ioannem Ed1953
196 Facit dei] dei facit La88
197 Sermo] f + eras. La88
Ut perficiam opus eius.
marg.| Siquidem simplicius quis asseret, quoniam opus est iussum mandantis; puta si dicant edificantes vel fodientes se perficere opus eius qui conduxit eos. Sed si per Christum perficitur opus Dei, restat ut priusquam perficeretur esset198 diminutum. qualiter autem diminutum erat opus, cum esset Dei? Perfectio quidem operis, rationalis nature est perfectio; ad huius enim operis perfectionem, cum esset imperfectum, verbum caro factum accessit. Cum enim quodammodo homo perfectus fuerit, ob transgressionem factus est imperfectus; et ideo missus est salvator, primo quidem ut perficiat voluntatem eius qui misit eum; secundo vero ut consummet opus Dei, ut quilibet perfectus fiat ad solidi cibi usum.CZ
CZ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
198 Esset] erat La88
marg.| {CIO4d7.12} THEOPHYLACTUS. − Opus etiam Dei perfecit, scilicet hominem, Dei Filius, nostram naturam in seipso sine peccato ostendens in omni opere perfectam et incorruptam. Opus etiam Dei, scilicet legem, perfecit, quia finis legis Christus eam cessare faciens, omnibus que in ea erant perfectis, a corporali cultu in spiritualem reduxit.DA cd
cd ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 34), PG 123, 1248A12-B9. [CGC2014]
DA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d7.13} ORIGENES. {tom.14} . − Mystice autem post poculi negotium, ac disciplinam distinctionis aquarum, consequens erat et de cibo disceptare. Samaritana quidem petita potum, non habebat prebere Iesu dignum poculum; discipuli vero invenientes humilia pulmenta apud alienigenas, ei obtulerunt, rogantes eum ut manducaret. Et attende si forsan verentur, ne verbum Dei, propriis non vigoratum escis, in eis199 deficiat. Quecumque ergo reperiunt discipuli, his iugiter proponunt verbum alere, ut corroboratum atque roboratum perseveret penes eos qui nutriunt ipsum. Quemadmodum autem corpora egentia cibo, neque eisdem aluntur, neque eadem quantitas ciborum cunctis sufficiens est. Sic intelligendum est et in his que sunt supra corpus : nam horum hoc quidem plurimi, hoc autem paucioris indiget nutrimenti, dissimilis capedinis entia. Sed neque qualitas alentium verborum atque intentionum contemplativarum seu operationum eadem congruit omnibus. Nam nuper geniti infantes, rationale appetunt lac; perfectorum autem est solidus cibus. Veridicus est ergo Iesus dicens : E go cibum habeo manducare quem vos nescitis . Semper enim qui preest infirmis ac nequeuntibus eadem cum validis videre, hoc dicere potest.DB
DB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
199 Eis Li449 Ed1953] eas La88
Numérotation du verset Io. 4,
distinctio 8 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 : Rom.]
marg.| {CIO4d8.1} CHRYSOSTOMUS. 200* {hom.33} . − Que sit voluntas Patris, de cetero interpretatur, dicens :
200 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,35 
Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit?DC
DC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d8.2} THEOPHYLACTUS. − Scilicet materialis. Ego autem dico vobis, quod messis intelligibilis adest : hoc enim dicebat propter samaritanos venientes ad ipsum.ce
Unde subdit :
ce ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 35), PG 123, 1248D12–1249A7 : ad sensum. [CGC2014]
Numérotation du verset Io. 4,36 
Levate oculos vestros et videte regiones quia albe sunt iam ad messem.DD
DD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d8.3} CHRYSOSTOMUS. {hom.33} . − Rursus consuetis201 nominibus ad maximorum eos202 contemplationem reducit. Regio enim et messis hic indicat multitudinem animarum, que parate sunt ad predicationis susceptionem. Oculos autem hic dicit et eos qui mentis, et eos qui corporis. Etenim videbant de reliquo multitudinem samaritanorum venientem. Has autem preparationes hominum decenter regiones albatas203 vocat. Sicut enim spice cum dealbate fuerint, ad messem sunt parate, ita et hi ad salutem sunt parati. Sed propter quid non manifeste dicit, quod preparati sunt homines ad susceptionem verbi? duarum quidem occasionum gratia : unius quidem ut manifestior fiat sermo et magis ante oculos ponat204 que dicuntur, alterius autem ut dulcior sit narratio et permanentior eorum que dicuntur memoria.DE
DE ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
201 Consuetis] consuetus La88
202 Ad maximorum eos] eos ad maximorum La88
203 Albatas] dealbatas La88
204 Ante oculos ponat] sub visum ducat La88
marg.| {CIO4d8.4} AUGUSTINUS. 205 − In opus autem fervebat et206 operarios mittere disponebat207*.cf.DF
Unde subditur 208 :
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 32.2-3, CCSL 36, p. 163 : «In opus feruebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis usque ad messem, ego uobis aliam messem albam et paratam ostendo». [FG2018]*
DF ¶Codd. : La88 Li449 Ed1470 Ed1657 Ed1746 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
205 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
206 et] om. Ed1470
207 disponebat] festinabat Ed1470 Ed1657 Ed1746 Ed1953
208 Subditur] subdat La88
Et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam eternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit.
marg.| {CIO4d8.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.33} . − Per ea que hic dicit, dividit terrena a celestibus : sicut enim supra dixerat de aqua, quod qui bibit hanc aquam, non sitiet, ita hic dicit209 qui metit, congregat fructum in vitam eternam. Et iterum qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. Prophete enim sunt qui seminant sed non illi messuerunt, sed apostoli, quia enim infra dicet, quod alius seminat et alius metit, ne quis estimet quod prophete seminantes mercede priventur, extraneum quiddam inducit, et a sensibilibus alienum. Nam in rebus quidem sensibilibus si contingat alium seminare et alium metere, non simul letantur, sed dolent qui seminant, quasi aliis laborantes; letantur autem soli qui metunt. Hic autem non ita210 sed et qui non metunt seminantes, simul cum211 metentibus letantur, quoniam in mercede communicant.DG
DG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
209 Dicit] quod + La88
210 Ita] meta ante corr. La88
211 Simul cum] similiter La88
marg.| {CIO4d8.6} AUGUSTINUS. 212 − Disparis enim temporis labores habuerunt apostoli et Prophete, sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam eternam.DH cg
cg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 32.40-42, CCSL 36, p. 164 : «Dispares temporis labores habuerunt; sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt uitam aeternam». [FG2018]
DH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
212 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d8.7} CHRYSOSTOMUS. 213* {hom.33} . − Ad hoc autem quod dixerat sermonem proverbialem inducit.
Unde subdit :
213 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,37 
In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius est214* qui metit.
214 est] om. Ed1953
marg.| Hoc quidem vulgariter dicebatur, si quando alii215 labores sustinerunt216*, et alii fructus metebant. Sed et hic sermo iste maxime habet veritatem quia prophete laboraverunt sed vos fructus217 ex illorum218 laboribus metitis. DI
Unde subdit :
DI ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2021}
215 alii] om. La88* (sec. m. compl.)
216 sustinuerunt La88 ] sustinebant Ed1953
217 sed vos fructus] om. La88* (sec. m. compl.)
218 illorum] istorum Li449
Numérotation du verset Io. 4,38 
Ego misi vos metere quod219* non laborastis.
219 quod] + vos Ed1953
marg.| {CIO4d8.8} AUGUSTINUS. 220 − Quid ergo? Messores misit, non seminatores? Ibi ergo messores mittendi ubi iam prophete predicaverant. Legite labores illorum, et in omnibus eorum laboribus est prophetia Christi : ergo iam in Iudea messis parata erat quando tot millia hominum pretia rerum suarum offerebant, et ad pedes apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis secularibus, Christum Dominum sequebantur. De ipsa messe eiecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum. Et surgit alia messis, que in fine seculi metenda est. Ad quam metendam non Apostoli, sed Angeli mittentur. Messores, inquitch , sunt Angeli.DJ ci
ch Mt. 13, 39.
ci ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 32.11-36, CCSL 36, p. 163 : «Quid ergo? messores misit, non seminatores? Quo messores? Vbi iam alii laborauerunt. Nam ubi iam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, iam maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? Vbi iam prophetae praedicauerant; ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem peruenerat : Scio quia Messias ueniet? Iam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi uos ergo; quo? metere quod non seminastis; alii seminauerunt, et uos in labores eorum introistis. Qui laborauerunt? Ipse Abraham, Isaac, et Iacob. Legite labores eorum; in omnibus laboribus eorum prophetia Christi; et ideo seminatores. Moyses et ceteri patriarchae et omnes prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo iam in Iudaea messis parata erat. Merito ibi tamquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur. Vere matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe eiecta sunt pauca grana, et seminauerunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. De ista messe dicitur : Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Ad istam ergo messem non apostoli, sed angelí mittentur : Messores, inquit, angeli sunt». [FG2018]
DJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
220 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d8.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.33} . − Dicit ergo ego misi vos metere quod vos non laborastis , quasi dicat : Ubi minor labor est, maior autem delectatio, ad hoc vos reservavi; et quod laboriosius erat, hoc fuit prophetarum, scilicet mittere semina; unde subdit :
Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
marg.| Per hec omnia vult ostendere quod prophetarum voluntas erat ut homines ad eum accederent. et hoc lex ordinabat : et propterea illi seminaverunt, ut hunc facerent fructum. ostendit etiam quod ipse illos misit, et quod multa est cognatio novi ad vetus testamentum.DK
DK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d8.10} ORIGENES. 221 {super Nonne vos dicitus?} . − Vel aliter totum. Qualiter quidem non est inconveniens hoc quod est : L evate oculos vestros etc. allegorizare. Quod autem dicitur :   nonne vos dicitis quoniam quatuor menses sunt et messis venit , non secundum allegoricam tractare? Utamus ergo talia quedam esse in hoc quod dicunt discipuli quatuor menses sunt, et messis venit. Plerique222 enim discipulorum verbi animadvertentes veritatem incomprehensibilem fore humane nature, quando coniecerunt aliam esse vitam a presente, que corruptioni quatuor elementorum, quasi quatuor mensium subicitur, putant solum post hanc vitam cognitionem esse223 veritatis. Dicunt igitur discipuli de messibus, que sunt terminus operum ad veritatem conducentium, quia post instantem quaternitatem contingunt. Huiusmodi autem opinionem arguens velut non sanam, inquit Verbum incarnatum his qui talia suspicantur nonne vos dicitis, quia   adhuc quatuor menses sunt et messis venit? Ego autem hoc dico :   levate oculos vestros . In pluribus locis Scripture divine hoc legitur. Iubente nobis verbo divino extollere ac sublimare considerationes et cogitationes deorsum consistentes224 nec valentes erigi, nisi elevante illas Iesu. Nemo enim consistens in passionibus et vivens carnaliter, hoc propositum servat mandatum. Quapropter qui talis est, non videbit regiones, si albe sunt ad messem. Albescunt quidem regiones ad messem, cum adest Verbum Dei225 illustrans singulas regiones Scripture226, fecundans in eius adventu. Et etiam omnia sensibilia sunt quasi regiones albe parate ad messem, presto existente levantibus oculos ratione, que de quolibet est, ut quisquis fulgorem prospiciat profuse ubilibet veritatis. (tom. 16) Qui autem metit predictas messes, duplex habet in metendo emolumentum, unum quidem dum accipit premium.
Unde dicitur :
221 Origenes] om. La88
222 Plerique] plurimi La88
223 Cognitionem esse] esse cognitionem La88
224 Consistentes] consitas La88
225 Verbum dei] inv. La88
226 Scripture] scripturas ante corr. La88
Et qui metit, mercedem accipit.
marg.| Quod arbitror dictum causa futurarum remunerationum227, alterum quod sequitur : et congregat fructum in vitam eternam , bonum habitum quemdam denotat intellectus, qui est fructus ex ipsa speculatione proveniens. Arbitror autem quod in qualibet doctrina seminat quidem qui principia excogitat, que suscipientes alii ac pertractantes, si quid novi potuerunt exprimere, coniungentes, fiunt sue inventionis228 gratia posteris causa ut metendo quasi maturos fructus aggregent. Quanto autem magis hoc in arte artium expedit contemplari? siquidem seminantes sunt Moyses et prophete prevenientes adventum Christi; metentes autem sunt apostoli, qui Christum susceperunt et gloriam eius229 perspexerunt. Semen autem erat tota ratio secundum revelationem mysterii temporibus preteritis obfuscati silentio. Regiones autem, id est legales et230 prophetice scripture, nondum albuerant his qui adventus verbi nequaquam extiterunt capaces. Quod autem simul serens et metens gaudeat, erit cum privatio meroris et angustie in futuro fiet231 seculo. Dum etiam Iesus transfiguraretur in gloria, simul cum messoribus Petro, Iacobo et Ioanne, Moyses et Elias satores pariter gaudent in videndo Filii Dei gloriam. Attende tamen si hoc quod dico, alius et alius, intelligi potest propter aliam et aliam vite conversationem, in qua homines iustificati sunt, ut liceat dicere alium quidem legis cultorem, alium vero evangelii. Et tamen exultant simul, dum idem finis ab uno Deo per unum Christum in uno Spiritu sancto reponitur. Ad labores autem prophetarum et Moysi advenerunt apostoli, instruente Iesu, metentes, ac in horrea colligentes anime sue intellectum in scripturis illorum reconditum. Et semper qui debite capiunt disciplinam, priorum labores ad maiorem evidentiam trahunt, non tantum laborantes sunt hi qui semina condiderunt.DL
DL ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
227 Remuneracionum] muneracionum La88
228 Inventionis] intentionis La88
229 Gloriam eius] eius gloriam La88
230 Et] ac La88
231 Fiet] fit La88
Numérotation du verset Io. 4,
distinctio 9 
prol.| [Io. 4, 5-42 legitur Quadragesimae 3 feria 6; cf. Ordinarium OP 626 = Cist.; Io. 4, 6-42 : Rom.]
marg.| {CIO4d9.1} ORIGENES. 232* {tom.17} . − Postquam dicta sunt discipulis que233 tractata sunt, resumit scriptura de his qui venerant de civitate ad Iesum et crediderant per testimonium mulieris.DM
DM ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
232 Origenes] + In Ioannem Ed1953
233 que] om. La88
marg.| {CIO4d9.2} CHRYSOSTOMUS. 234* {hom.33} −Sicut autem in235 messe cum facilitate fructus congregantur, et in momento uno area manipulis repletur, ita et nunc fit.
Unde dicitur :
234 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
235 In] mense + eras. La88
Numérotation du verset Io. 4,39 
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis ‚Quia dixit mihi omnia quecumque feci‘.
marg.| Considerabant enim, quod nequaquam mulier gratanter eum admirata esset qui eius delicta redarguerat, nisi magnus quis esset et excellens qui predicabatur ab illa. (hom. 34) Sic ergo solo mulieris testimonio credentes, et nullum signum videntes, exierunt deprecantes Christum ut apud eos maneret.
Et hoc est quod sequitur :
Numérotation du verset Io. 4,40 
Cum ergo venissent ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret.
marg.| Iudei vero miracula videntes, non detinuerunt eum apud seipsos; sed omnia egerunt ut a regione eorum eum abicerent. Nihil enim livore et invidia deterius, nihil inani gloria difficilius, que infinita corrumpere consuevit236 bona. Et quidem Samaritani volebant eum semper secum detinere. Ipse autem hoc non sustinuit, sed solum mansit ibi duobus diebus.
Et hoc est 237* quod subditur : DN
DN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
236 Consuevit] assuevit La88
237 et hoc est La88 Li449 ] Post hec Ed1953
Et mansit ibi duos dies.
marg.| {CIO4d9.3} ORIGENES. {tom.17} . − Non incongrue autem aliquis illud obiciet, quomodo rogatus salvator cum Samaritanis manet, qui iussit civitatem Samaritanorum non ingredi. Palam enim quoniam et discipuli eius cum eo ingressi sunt. Ad quod dicendum238, quod in viam gentium pergere est imbui gentili dogmate, et in illo ambulare. Civitatem vero Samaritanorum intrare est acceptare falsam doctrinam recipientium legales, propheticos239, evangelicos, et apostolicos sermones. Cum autem deseruerint propriam doctrinam et venerint ad Iesum, licet cum eis manere.DO
DO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
238 Dicendum] est + La88
239 Propheticos] prophetica et La88
marg.| {CIO4d9.4} CHRYSOSTOMUS. 240* {hom.34} . − Et Iudei quidem etiam signis visis incorrecti manserunt. Hi autem et sine signis multam circa eum fidem demonstraverunt; solum enim verba audierunt.
Unde sequitur :
240 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,41 
Et multo plures crediderunt propter sermonem eius.
marg.| Cuius igitur gratia hec verba non dicunt evangeliste? Ut discas quoniam multa magnorum transcurrerunt, a fine vero totum ostenderunt. Suasit enim toti civitati per ea que dicta sunt. Ubi autem auditores non persuadentur, tunc evangeliste coguntur dicere ea que dicta sunt, ne quod est ex indevotione auditorum, imputet quis defectui predicantis. Ipsi autem discipuli Christi iam facti, magistram repulerunt.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 4,42 
Et mulieri dicebant : Quia iam non propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi.
marg.| Vide autem qualiter confestim intellexerunt quod orbem terrarum liberare venerat, et quod ad communem salutem veniens, non debebat in Iudeis suam concludere providentiam, sed ubique seminare sermonem. Dicentes etiam, quod est salvator241 mundi, ostenderunt quod mundus perditus erat, in magnis malis existens. et quidem venerunt salvare prophete et angeli; sed hic est vere salvator, qui salutem tribuit, non solum temporaneam, sed eternam. Vide etiam qualiter audientes mulierem dubitanter dicentem : numquid hic est Christus? Non dixerunt hi : quoniam nos suspicamur, sed quoniam scimus; et non simpliciter, sed quoniam hic vere salvator mundi, non quasi unum ex multis Christum confitentes. Solum verba242 audierunt, et hoc dixerunt quod dicere habebant, si miracula multa et magna vidissent.DP
DP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
241 Est salvator] salvator est La88
242 Verba] verbum ante corr. La88
marg.| {CIO4d9.5} ORIGENES. {tom.17} . − Ceterum si meminimus predictorum, non difficile est conicere quomodo cum repererint verbum sincerum, alias disciplinas relinquunt, quasi dogmatum civitatem, de qua egredientes salutifere credunt. Et puto studiose protulisse Ioannem, cum non dixit : rogabant eum samaritani intrare tantum samariam, vel ingredi civitatem, sed etiam ibi manere . Manet namque Iesus penes deprecantes; et presertim quoties qui precantur exeunt civitatem, et versus eum veniunt.DQ
DQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d9.6} AUGUSTINUS. 243 − Manet apud eos biduo, hoc est dat illis duo precepta caritatis.DR cj
cj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 33.21-22, CCSL 36, p. 164 : «Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani; Christus nuntiatur per christianos amicos; tamquam illa muliere, hoc est ecclesia annuntiante, ad Christum ueniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta caritatis; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam uere ipse est Saluator mundi». [FG2018]
DR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
243 Augustinus Li449 ] om. La88 , + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d9.7} ORIGENES. {tom.17} . − Neque enim capaces erant tertie diei eius. Non enim erant avidi miraculorum quid cernere, quale qui fuerant in cana Galilee post triduum cum Iesu convivantes. Initium autem credendi multis fuit mulieris verbum. Non enim sic per seipsum Verbum conspicitur illuminans capientem, velut cum alterius dicto sibi testimonium perhibetur.DS
DS ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d9.8}*AUGUSTINUS. 244* − Sic igitur 245* Christum cognoverunt primo per famam, postea per presentiam. Sicut agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt Christiani. Christus nuntiatur per Christianos amicos; tamquam illa muliere, hoc est Ecclesia nuntiante, ad Christum veniunt. Credunt per istam famam246* et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse   est salvator mundi .DT ck
ck ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 15, § 33.16-24, CCSL 36, p. 164 : «Primo per famam, postea per praesentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani; Christus nuntiatur per christianos amicos; tamquam illa muliere, hoc est ecclesia annuntiante, ad Christum ueniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta caritatis; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam uere ipse est Saluator mundi». [FG2018]*
DT ¶Codd. : Li449 (47va) Ed1953 {FG2018}
244 Augustinus La88 L449] + In Ioannem Ed1953
245 igitur La88 Li449 ] ergo Ed1953
246 famam Li449 ] feminam Ed1953
marg.| {CIO4d9.9} ORIGENES. {tom.17} . − Impossibile est namque eamdem circa intellectum fieri passionem videnti, et ei qui per videntem instruitur; magisque est per speciem ambulare quam per fidem. Unde hi non solum testimonio hominis, sed ob ipsam quoque veritatem credunt.DU
DU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Numérotation du verset Io. 4,
distinctio 10 
marg.| {CIO4d10.1} ALCUINUS. − Post biduum quod fecit in Samaria, abiit in Galileam, ubi nutritus fuerat.DV cl
Unde dicitur :
cl ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 4, 43-44), CCCM 267, p. 76.330 sqq. : «Post biduum quod fecerat in Samaria abiit in Galileam, ubi nutritus fuit».
<Non hab.>   Alcuinus in loc. [MM2022]
DV ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2022}
Numérotation du verset Io. 4,3 
Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galileam.
marg.| {CIO4d10.2} AUGUSTINUS. 247 − [b] Movet autem nos cur evangelista dixerit consequenter :
247 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,44 
Ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
[a] Magis enim videtur attestari potuisse, quod propheta in patria sua honorem non   habet 248, si contemneret pergere in Galileam, et in Samaria remansisset. [d] Hocego sentio. In Samaria biduum fecit : E  t crediderunt in eum Samaritani . Tot dies fecit in Galilea, et non crediderunt in eum249 Galilei.cm Et propter hoc dixit [c] quod   propheta in patria sua 250   honorem non habet .DW
marg.| {CIO4d10.3} CHRYSOSTOMUS. 251* {hom.34 } − Vel aliter. Ideo hoc adiectum est, quia non in capharnaum abiit, sed in Galileam, et252 in cana, ut infra dicetur. ego enim patriam eum hic estimo dicere Capharnaum. pecia 11 253 Quoniam autem non potitus est illic honore, audi eum dicentemcn : « Et tu, Capharnaum, que usque ad celum exaltata es, usque ad infernum descendes ». Dicit autem hic254 patriam propriam, in qua videtur plus conversatus.DX
cn Lc. 10, 15.
DX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
251 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
252 Et] ibi + La88
253 -cere Capharnaum] + « xi pecia » marg. Li449 f. 47vb
254 Hic] pp + eras. La88
marg.| {CIO4d10.4} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Quia Dominus exiens de Samaria, venit in Galileam, ne aliquis dubitaret et quereret qua de causa non semper in Galilea maneret, dicit, quod propter hoc non manebat in Galilea, quia nullum ibidem recipiebat honorem; quod ipse testatus est dicens quia propheta in sua patria non habet honorem.DY co
co ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 43), PG 123, 1252C13–D6. [CGC2014]
DY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d10.5} ORIGENES. 255* {tom.17} . − Perscrutanda est autem huius dicti sententia. Patria siquidem prophetarum in Iudea erat, et est non ignotum quod honorem a Iudeis nequaquam sunt consecuti, iuxta illudcp : « Quemnam Prophetarum non persecuti sunt patres vestri? » miranda etiam occurrit huius decreti veracitas, cum pervenerit non tantum ad sanctos prophetas vilipensos a propriis, et ipsum Dominum nostrum; sed protensa sit etiam in quosdam prophetie sequaces contemptos a suis civibus, et ad mortem deductos.DZ
cp Act. 7, 52.
DZ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
255 Origenes] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d10.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.34} . − Quid igitur? Nonne videmus et apud suos multos in admirationem deductos? Ita quidem, sed ab his que raro contingunt non oportet talia pronuntiari. Sed et si in propria patria aliqui honorantur, multo magis in aliena. Consuetudo enim facile homines contemptibiles facere consuevit. Quando igitur venit in GalileamG susceperunt eum Galilei.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 4,45 
Cum ergo venisset in Galileam, exceperunt eum Galilei.
marg.| Vides quoniam qui mali dicebantur, hi256 maxime ad Christum accedere inveniuntur. Nam propter Galileos diciturcq : « Interroga, et vide, quoniam propheta ex Galilea257 non surrexit ». Propter Samaritanos autem improperabant eicr : « Samaritanus es et demonium habes ». Sed ecce Samaritani et Galilei credunt in confusionem Iudeorum. Inveniuntur autem et Galilei Samaritanis meliores. Nam illi quidem mulieris crediderunt verbis; hi vero videntes signa que faciebat.EA
Unde sequitur :
cq Io. 7, 52.
cr Io. 8, 48.
EA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
256 Hi] autem + La88
257 Propheta ex Galilea] ex Galilea propheta La88
Cum omnia vidissent que fecerat Hierosolymis in die festo.
marg.| {CIO4d10.7} ORIGENES. {tom.17} . − Quod enim Dominus eicit de templo vendentes oves et boves, tam grande reperitur ut his moti Galilei reciperent Dominum, considerantes mirantesque maiestatem eius. Non enim minor potentia eius ostenditur in his quam ut ceci videant, audiantque surdi. Estimo vero nec hec sola ipsum tunc fecisse, sed et alia signa.EB
EB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d10.8} BEDA. − Sed unde data est eis videndi occasio, ostendit subdens :
Et ipsi enim venerant ad diem festum.
marg.| Mystice autem intimatur quod gentibus in fide a duobus preceptis caritatis consolidatis, Christus circa fines mundi revertetur ad258 patriam, id est ad Iudeos.EC
EC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
258 Ad] in La88
marg.| {CIO4d10.9} ORIGENES. 259* {tom.14} . − Expedit autem Galileum, id est transmigrantem, restare Hierosolymis, ubi est templum Dei, et videre singula que peragit ibi Iesus. Hoc enim est principium, ut Galilei recipiant Dei Filium euntem ad ipsos. Alioquin vel non recepissent illum, vel etiam ipse nondum ipsis preparatis ad eius receptionem adeo prope venisset ad eos.ED
ED ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
259 Origenes] + in Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,
distinctio 11 
prol.| [Io. 4, 46-53 legitur Dominica 21 post Trinitatem = 22 post Pentecosten; cf. Ordinarium OP 717 = Cist. 118]
marg.| {CIO4d11.1} CHRYSOSTOMUS. 260* {hom.34} . − Primo quidem Dominus, ut supra dictum est, in Cana Galilee venerat vocatus ad nuptias; nunc autem ad eos vadit, ut magis eos attrahat, sponte ad eos veniens, propria patria dimissa, et ut fidem a priori miraculo in eis initiatam fortiorem faceret propter suam presentiam.EE
EE ¶Codd. : La88 Li449 (48rb) Ed1953 {SD2013}
260 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d11.2} AUGUSTINUS. 261 − Ibi enim quando aquam in vinum convertit, crediderunt in eum discipuli eius et utique plena domus erat turbis convivantium et factum est tam magnum miraculum, et non « crediderunt nisi discipuli eius »cs . Et ideo hanc civitatem modo repetivit, scilicet ut qui per priora non crediderant 262, modo credant.EF ct
cs Io. 2, 11.
ct ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 16, § 3.3-7, CCSL 36, p. 165 : «Ibi autem quando aquam in uinum conuertit, sicut scribit ipse Iohannes, crediderunt in eum discipuli eius; et utique plena erat domus turbis conuiuantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum crediderunt nisi discipuli eius. Hanc ciuitatem Galilaeae modo repetiuit». [FG2018]
EF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
261 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
262 Crediderant] vel + La88
marg.| {CIO4d11.3} THEOPHYLACTUS. − Rememorat autem nobis evangelista miraculum perpetratum in Cana Galilee de aqua conversa in   vinum , ut augeret Christi preconium, quia Galilei non solum propter miracula Hierosolymis facta, sed et propter ea que apud ipsum263* facta264 erant, receperunt Iesum; simulque ut ostenderet quod regulus credidit propter miraculum in Cana perpetratum, quamvis eius perfecte non265* cognoverit dignitatem.EG cu
Unde sequitur :
cu ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 46), PG 123, 1253C3-12. [CGC2014]
EG ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
263 ipsum] ipsos Ed1953
264 sed et propter ea que apud ipsos facta] om. La88
265 perfecte non] inv. Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,46 
Et erat quidam regulus cuius Filius infirmabatur Capharnaum.
marg.| {CIO4d11.4} ORIGENES. 266* {tom.14} . − Putabit autem aliquis regis Herodis hunc esse regulum et aliquis asserit hunc esse de familia Cesaris, exercentem tunc temporis aliquid in Iudea, neque enim dicitur quod Iudeus fuerit.EH
EH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
266 Origenes La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d11.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.34} . − Regulus autem dicitur, aut quasi generis existens regalis, aut dignitatem aliquam principatus habens; aut quia sic vocabatur. igitur quidam hunc eumdem esse existimant centurionem, qui est apud Mattheum. Ostenditur autem alius esse ab eo. Nam ille quidem Christum volentem ire ad suam domum, rogat remanere. Hic autem et nihil tale promittentem ad domum trahit. Et ille quidem ad Iesum de monte descendentem Capharnaum intravit. Hic autem ad Iesum in Cana venientem accessit et illius quidem puer a paralysi detinebatur, huius autem Filius267 a febre.EI
De hoc ergo regulo subditur :
EI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
267 Filius] om. La88
Numérotation du verset Io. 4,47 
Hic cum audisset quod Iesus adveniret a Iudea in Galileam, abiit ad eum, et rogabat268* ut descenderet, et sanaret Filium eius : incipiebat enim mori.
268 rogabat] + eum Ed1953
marg.| {CIO4d11.6} AUGUSTINUS. 269* − Qui rogabat, nonne credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit.
Sequitur enim :
269 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,48 
Dixit ergo Iesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
marg.| A rguit hominem in fide tepidum aut frigidum, aut omnino nullius fidei, sed temptare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quid esset, quantum posset. Prodigium quidem appellatum est, quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet et futurum aliquid protendat270*.EJ cv
cv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 16, § 3.25-54, CCSL 36, p. 166 : «Qui rogabat, non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit. Rogatus enim talia respondit : Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei, sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset [...] Tunc Galilaea Iudaeae patria erat Domini, quia ibi nutritus est; nunc uero quia portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt : prodigium enim appellatum est quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse portendat; quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid illa omnia praedicebant, faciamus modo nos patriam Domini nostri Iesu Christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra, nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam Domini populum Iudaeorum. Ecce in patria sua honorem non habet». [FG2018]*
EJ ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
270 protendat] portendat Ed1953
marg.| {CIO4d11.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Adeo autem Dominus supra omnia mutabilia vult mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula, que, quamvis divinitus, de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus queri velit.EK cw
cw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 4, c. 10, § 13, p. 408.17-23 : «Inde rursus in canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua uinum, ubi eum commemorat dixisse regulo, cuius filius infirmabatur : nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, usque adeo supra omnia mutabilia uolens mentem credentis adtollere, ut nec ipsa miracula, quae quamuis diuinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri uelit». [FG2015]*
EK ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
marg.| {CIO4d11.8} GREGORIUS. 271* − Sed mementote etiam que petiit; et aperte agnoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut descenderet, et sanaret Filium eius.
Unde sequitur :
271 Gregorius] + In Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,49 
Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur Filius meus.
marg.| Minus itaque in illum credidit quem non putavit posse salutem dare, nisi presens esset et corpore.EL cx
cx ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 28, § 1, p. 240.10-15 : «Quare ergo dicitur : Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, qui ante credidit quam signum uideret? Sed mementote quid petiit, et aperte cognoscitis quia in fide dubitauit. Poposcit namque ut descenderet et sanaret filium eius. Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. Minus itaque in illo credidit, quem non putauit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. Si enim perfecte credidisset, procul dubio sciret quia non esset locus ubi non esset Deus». [FG2015]
EL ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d11.9} CHRYSOSTOMUS.. {hom.34 } − Audi etiam qualiter adhuc terrene Christum trahit, quasi non posset eum post mortem suscitare. Si autem non credens venit et rogavit, nil mirabile. Consueverunt enim patres ex multo amore non solum medicis loqui de quibus confidunt, sed de quibus non confidunt; nihil volentes pretermittere eorum que ad salutem pertinent filiorum. Si tamen valde crederet Christi virtutem, non neglexisset etiam in Iudeam ire.EM
EM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| { CIO4d11.10} GREGORIUS. 272* − [1] Sed Dominus qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur, indicat : solo iussu salutem reddidit qui voluntate omnia creavit.
Unde sequitur :
272 Gregorius] + In Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,50 
Dicit ei Iesus : Vade, Filius tuus vivit.
marg.| [2] Hic superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur. Redemptor vero noster, ut ostenderet quoniam que alta sunt hominibus, sanctis despicienda sunt, et que despecta273* sunt hominibus, despicienda non sunt sanctis, ad Filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit.EN cy
cy ¶Fons : [1] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 28, § 1, p. 240.20-22 : «Et salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitauit, quia eum ad quem uenerat, et potentem ad curandum credidit, et tamen morienti filio esse absentem putauit. Sed Dominus qui rogatur ut uadat, quia non desit ubi inuitatur indicat, solo iussu salutem reddidit qui uoluntate omnia creauit». [2]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 28, § 2, p. 241.31-39 : «Quid est hoc, nisi quod superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et diuitias ueneramur? Cum que pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime praeuidemus; dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. Redemptor uero noster ut ostenderet quia quae alta sunt hominum sanctis despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum despicienda non sunt, ad filium reguli ire noluit, ad seruum centurionis ire paratus fuit». [FG2015]*
EN ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
273 despecta] despicienda Ed1953
marg.| {CIO4d11.11} CHRYSOSTOMUS. {hom.34} . − Vel aliter. Illic quidem fides confirmata erat. Idcirco et promisit ire, ut discamus viri devotionem. Hic autem adhuc imperfectus erat, et nondum noverat manifeste quod absens curare poterat. Unde ex hoc quod non accedit Iesus, hoc addiscit.EO
Sequitur enim :
EO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus, et ibat, non tamen integre neque sane.
marg.| {CIO4d11.12} ORIGENES. 274* {tom.14} . − Ostenditur autem eius dignitas et officium ex hoc quod servientes illi occurrunt.EP
Unde sequitur :
EP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
274 Origenes] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,51 
Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt ei dicentes quia Filius eius viveret.
marg.| {CIO4d11.13} CHRYSOSTOMUS. 275* {hom.34} . − Qui quidem obviaverunt, non ut annuntiarent solum, sed quasi estimantes de reliquo superfluam esse Christi presentiam, quem credebant accedere. Quod autem regulus276 non integre credidit neque sane, ostenditur ex hoc quod sequitur :
275 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
276 Regulus] centurio La88
Numérotation du verset Io. 4,52 
Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerat.
marg.| Volebat enim scire utrum casu vel ex277 precepto Christi hoc factum esset.
277 Ex] om. La88
Sequitur :
Et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris.
marg.| Vide qualiter miraculum manifestum est. Non enim simpliciter, neque ut contingit, a periculo liberatus278 est; sed repente et simul, ut appareat non esse ex nature consequentia quod fiebat, sed ex actione Christi.
Unde sequitur :
278 Liberatus] exutus La88
Numérotation du verset Io. 4,53 
Cognovit ergo Pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus : Filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota.EQ
EQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO4d11.14} AUGUSTINUS. 279 − Si ergo propterea credidit quia nuntiatum est ei quod filius eius esset sanus, et comparavit horam nuntiantium hore prenuntiantis, quando rogabat, nondum credebat.ER cz
cz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 16, § 3.39-42, CCSL 36, p. 166 : «Si ergo propterea credidit ipse et domus eius tota, quia nuntiatus est ei filius eius sanus, et comparauit horam nuntiantium horae praenuntiantis, quando rogabat, nondum credebat». [FG2018]
ER ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
279 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO4d11.15} BEDA. − Unde datur intelligi, et in fide gradus esse, sicut et in aliis virtutibus, quibus280 est initium, incrementum atque perfectio. Huius ergo fides initium habuit cum Filii salutem petiit. Incrementum dum credidit sermoni Domini dicentis : Filius tuus vivit , deinde perfectionem obtinuit nuntiantibus servis.ES
ES ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
280 Quibus] sicut La88
marg.| {CIO4d11.16} AUGUSTINUS. 281 − Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani; ad illud miraculum sola illa domus credidit ubi factum est282*. ET da
Unde subdit evangelista :
da ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 16, § 3.46-48, CCSL 36, p. 166 : «Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani; ad illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est». [FG2018]
ET ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2019}
281 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
282 factum est Li449 ] inv. Ed1953
Numérotation du verset Io. 4,54 
Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudea in Galileam.
marg.| {CIO4d11.17} CHRYSOSTOMUS. 283* {hom.35} . − Non sine causa284 adiecit sed ostendens quoniam secundo signo facto, nondum ad perfectionem285 Samaritanorum nullum signum videntium Iudei pervenerunt.EU
EU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
283 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
284 Causa] + hoc La88
285 Perfectionem] altitudinem La88
marg.| {CIO4d11.18} ORIGENES. 286* {tom.18} . − Amphibologiam autem continet presens dictum; uno enim modo denotat quod Iesus veniendo a Iudea in Galileam, duo fecit miracula, quorum secundum est factum erga Filium reguli. Alio modo sic : duobus existentibus signis que Iesus in Galilea exercuit, secundum egit287 veniens a Iudea in Galileam; et hic sensus verus est. [b] Mystice autem, per hoc quod Iesus bis in Galileam accedit, binus salvatoris adventus in mundum ostenditur. Primus quidem misericordie, ut vino facto convivas exhilaret; secundus vero ut Filium reguli ad mortem pene deductum suscitet, id est populum Iudeorum, qui post plenitudinem gentium accedet salvandus in fine. [c] « Magnus autem rex regum est qui constitutus est a Deo in monte Sion sancto eius »db . Huius qui viderunt diem, et gavisi sunt, reguli dignoscuntur. [d] Arbitramur igitur regulum esse Abraham, egrotum vero Filium eius, Israeliticum genus debilitatum erga cultum divinum; et ideo incaluit ignitis spiculis inimici, ut proinde febrire censeatur288. Apparet autem quod precedentibus sanctis, postquam carnis exuerunt amictum, populus fuit cure : unde legitur in Machabeisdc post mortem Ieremie : « Hic est Ieremias Propheta Dei, qui plurimum orat pro populo ». Abraham igitur obsecrat adiuvari a salvatore populum infirmum. [e] Et quidem potestatis Verbum de Cana prodit, ubi dictum est Filius tuus vivit; sed verbi efficacia in capharnaum agitur, [f] nam ibi Filius reguli curatus est, quasi in agro consolationis morans; quod significat genus quoddam debilium, non tamen omnino fructibus privatorum. [g] Illud autem nisi signa et prodigia videritis, non creditis, dictum illi, refertur ad multitudinem filiorum suorum, et ad ipsum quodammodo : sicut enim Ioannes exspectabat datum sibi signum, scilicet : « Super quem videris Spiritum descendentem »dd , sic et premortui sancti adventum Christi in carnem et signis et prodigiis manifestandum exspectabant. [h] Habebat autem hic regulus non solum Filium, sed etiam servos; per quos significatur materies quedam minus bene et infirme289 credentium. [i] Nec a casu hora septima deserit Filium febris : nam septenarius numerus est quietis.EV
db Ps. 47, 2.
dc 2Mcc. 15, 14.
dd Io. 1, 33.
EV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
286 Origenes] + In Ioannem Ed1953
287 Egit] cogit La88
288 Censeatur] censeantur La88
289 Infirme] infirma La88
marg.| {CIO4d11.19} ALCUINUS.Vel quia per septiformem spiritum est omnis remissio peccatorum. Septenarius enim in tria et quatuor divisus significat sanctam Trinitatem, in quatuor mundi partibus, in quatuor anni temporibus290*, in quatuor elementis.EW de
de ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 4, 52), CCCM 267, p. 78.376 sqq. : «DIXERVNT EI: HERI HORA SEPTIMA RELIQVIT EVM FEBRIS. Quia per septiformem spiritum est omnis remissio peccatorum, septenarius in tria et quattuor diuisus significat trinitatem in quattuor mundi partibus, in quattuor anni temporibus, in quattuor elementis, unde constat mundus, dominari et regere».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Sacra Pagina, Cas242 Cas246 Cas574) ; LLT ; PL ; Catholiclibrary.[MM2022]
EW ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2022}
290 in quattuor mundi partibus - in quattuor anni temporibus] inv.Ed1953
marg.| {CIO4d11.20} ORIGENES. {tom.18} . − Possunt quoque significari duo adventus Christi verbi291 ad animam. Primus quidem ex facto vino prebens anime gaudium spiritualis convivii; secundus vero omnes languoris ac mortis reliquias amputans.EX
EX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
291 Christi verbi] verbi Christi La88
marg.| {CIO4d11.21} THEOPHYLACTUS. − Regulus autem est omnis homo : non solum quia regi universorum propinquus existit secundum animam, sed quia et ipse super omnia principatum sumpsit; cuius Filius, id est mens, febricitat voluptatibus pravis et desideriis. Accedit autem ad Iesum, et deprecatur ut descendat; id est ut condescensu misericordie utatur, et parcat peccatis, priusquam a voluptatum infirmitate mortificetur. Sed Dominus dicit vade, id est profectum continuum circa bonum ostendas, et tunc Filius tuus vivet; si autem ambulare cessaveris, mortificabitur tibi intellectus circa boni operationem.EY df
df ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 4, 48), PG 123, 1256B7–C9. [CGC2014]
EY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_4)

Notes :