Catena aurea

Capitulum 2

Numérotation du verset Io. 2,1 

Et die tertia1
1 tertia CorS1 Li449@ Li449 ΩS ΩV P14417] tertio Rusch Weber
nuptie facte sunt in Cana Galilee et erat mater Iesu ibi.
Numérotation du verset Io. 2,2 

Vocatus est autem2 Iesus et discipuli eius ad nuptias.
2 autem Li449@ Li449 Rusch ΩS] + ibi et Weber
Numérotation du verset Io. 2,3 

Et deficiente vino
dicit3 mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
3 dicit Rusch Weber ] dixit ΩS
Numérotation du verset Io. 2,4 

Et4 dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est5,
4 Et Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
5 est ΩS Rusch Weber ] om. Li449@ Li449 |
mulier?
Nondum venit hora mea.
Numérotation du verset Io. 2,5 

Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
Numérotation du verset Io. 2,6 

Erant autem6 ibi lapidee hydrie
6 autem ΩS Rusch ] om. Li449@
sex posite secundum purificationem Iudeorum capientes singule metretas
binas vel ternas.
Numérotation du verset Io. 2,7 

Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
Numérotation du verset Io. 2,8 

Et dicit eis Iesus: Haurite nunc et ferte architriclino. Et tulerunt.
Numérotation du verset Io. 2,9 

Ut autem gustavit architriclinus
aquam vinum factam7
7 factam ΩS Rusch Weber ] factum Li449@ Li449
et non sciebat unde esset.
Ministri autem
sciebant qui hauserant8 aquam vocat sponsum architriclinus.
8 hauserant Li449@ ΩS Rusch ] haurierant Weber
Numérotation du verset Io. 2,10 

Et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit
et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est.
Tu autem servasti bonum vinum9 usque adhuc.
9 bonum vinum ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩS, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 2,11 

Hoc fecit initium signorum
Iesus in Cana Galilee et manifestavit gloriam suam
et crediderunt in eum discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 2,12 

Post hec10 descendit Capharnaum
10 hec ΩS Rusch ] hoc Weber
ipse et mater eius et fratres eius
et discipuli eius
et ibi manserunt non multis diebus.
Numérotation du verset Io. 2,13 

Et prope erat Pascha Iudeorum
et ascendit Hierosolymam Iesus11.
11 Iesus Ierosolymam Rusch Weber ] inv. ΩS, Ierosolymam Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 2,14 

Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas
et nummularios sedentes.
Numérotation du verset Io. 2,15 

Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis
omnes12 eiecit de templo oves quoque et boves
12 omnes Li449 ΩS Rusch Weber ] + vendentes Li449@
et nummulariorum effudit aes
et mensas subvertit.
Numérotation du verset Io. 2,16 

Et his qui columbas vendebant13
13 columbas vendebant ΩS Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
dixit: Auferte ista hinc14,
14 ista hinc] inv. ΩS
et15 nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.
15 et Li449@ Li449 ΩS Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 2,17 

Recordati vero sunt discipuli eius
quia scriptum esta: Zelus domus tue comedit me.
0 Ps. 68, 10.
Numérotation du verset Io. 2,18 

Responderunt ergo Iudei
et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hec facis?
Numérotation du verset Io. 2,19 

Respondit Iesus et dixit eis: Solvite templum hoc
et in tribus diebus
excitabo illud.
Numérotation du verset Io. 2,20 

Dixerunt ergo Iudei:
Quadraginta et sex annis
edificatum est templum hoc
et16 in17 tribus diebus excitabis illud?
16 et ΩF ΩS ΩP] + tu ΩJ ΩL Li449@ Li449 CorS2 Rusch Weber |
17 in ΩF ΩJ ΩS CorS2 Rusch Clementina ] om. Li449@ Li449 ΩL ΩP CorS2 (utraque correctio sine IN ) Weber |
Numérotation du verset Io. 2,21 

Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Numérotation du verset Io. 2,22 

Cum ergo
resurrexisset18 a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo19
18 resurrexisset ΩF ΩL ΩP ΩS Rusch Weber ] surrexisset Li449@ Li449 |
19 de corpore suo ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩP ΩS CorS2 (al. et paris. habent hoc sed secunda et plures sine HOC DE CORPORE scilicet CUM AUTEM esse SIGNA EIUS ) ] om. ΩL Rusch Clementina Weber |
et crediderunt Scripture
et20 sermoni21 quem dixit Iesus.
20 et ΩF Li449 ΩL ΩP ΩS Rusch Weber ] om. Li449@ |
21 sermoni Li449 ΩL ΩP ΩS Rusch Weber ] + eius ΩF Li449@ |
Numérotation du verset Io. 2,23 

Cum autem esset Hierosolymis
in Pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius
videntes signa eius22 que faciebat.
22 eius ΩF ΩJ ΩS CorS2 (secunda correctio) Rusch Weber ] om. CorS2 (alia <correctio> et paris. sine) Linz449@ Li449 ΩL ΩP
Numérotation du verset Io. 2,24 

Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis
eo quod ipse nosset omnes.
Numérotation du verset Io. 2,25 

Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine.
Ipse enim sciebat quid esset in homine.

Capitulum 2

Numérotation du verset Io. 2,
 
prol.| [Io. 2, 1-11 legitur Dominica 1 post octavam Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 588); 2 post Epiphaniam]
marg.| {CIO2d1.1} CHRYSOSTOMUS. 1* {hom.20} − Quoniam in Galilea notus erat Dominus, vocant eum ad nuptias.A a
Unde sequitur : 2
a Cf. Corderius, p. 63.
A ¶Codd. : La88 Li449 ( 22rb ) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
1 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
2 Sequitur] dicitur La88
Numérotation du verset Io. 2,1 
Et die tertia nuptie facte sunt in Cana Galilee.
marg.| {CIO2d1.2} ALCUINUS. − Galilea est provincia, in qua est Cana viculus.B b
b ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 1), CCCM 267, p. 38.21 : «Galilea est prouincia in qua est Cana uiculus ». [MM2022]
B ¶Codd. : La88 Li449 ( 22rb ) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
marg.| {CIO2d1.3} CHRYSOSTOMUS. − Vocant autem ad nuptias Dominum, non tamquam magnificum aliquem, sed simpliciter tamquam notum et unum multorum. Unde hoc evangelista declarans ait :
Et erat mater Iesu ibi.
marg.| Sicut enim matrem vocaverant, ita et Filium.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 2,2 
Vocatus est autem Iesus et discipuli eius ad nuptias.
marg.| Et accedit. Neque enim ad dignitatem respiciebat suam sed ad beneficium nostrum. Qui enim non dedignatus est formam servi acciperec, neque dedignatus est ad nuptias venire servorum.C d
c Cf. Phil. 2, 7.
d ¶Nota v. 1 : Cordier , Catena graecorum patrum in Io. [CPG C145], p. 63-64 (Io. 2, 1) differt; v. 2 : Cordier omittit.
C ¶Codd. : La88 Li449 ( 22rb ) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
marg.| {CIO2d1.4} AUGUSTINUS. De verbis Domin i. − Erubescat igitur homo esse superbus3, quoniam factus est humilis Deus. Ecce inter cetera Filius virginis venit ad nuptias, qui cum apud Patrem esset, instituit nuptias.D
D ¶Codd. : La88 Li449 ( 22va ) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
3 superbus] superbum Li449
marg.| {CIO2d1.5} BEDA. − Quod etiam venire ad nuptias4* dignatus est, iuxta litteram, fidem recte credentium confirmat. Porro Tatiani et Marcionis, ceterorumque qui nuptiis detrahunt, perfidia quam sit damnabilis insinuat. Si enim thoro immaculato et nuptiis debita castitate celebratis culpa inesset, nequaquam Dominus ad has venire voluisset. Nunc autem quia bona est castitas coniugalis, melior continentia vidualis, optima perfectio virginalis, ad probandam omnium electionem graduum, discernendum tamen meritum singulorum, ex intemerato Marie virginis utero nasci dignatus est? A5* prophetico Anne vidue6* ore mox natus benedicitur, a nuptiarum celebratoribus iam iuvenis invitatus, hos7* presentia sue virtutis honorat.E e ||
e ¶Fons : Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 1, hom. 14, CCSL 122, p. 95.1-15 : «Quod dominus noster atque saluator ad nuptias uocatus non solum uenire sed et miraculum ibidem quo conuiuas laetificaret facere dignatus est exceptis caelestium sacramentorum figuris etiam iuxta litteram fidem recte credentium confirmat. Porro tatiani et marciani ceterorum que qui nuptiis detrahunt perfidia quam sit damnabilis insinuat. Si enim thoro inmaculato et nuptiis debita castitate celebratis culpa inesset, nequaquam dominus ad has uenire nequaquam eas signorum suorum initiis consecrare uoluisset. Nunc autem quia bona est castitas coniugalis melior est continentia uidualis optima perfectio uirginalis ad conprobandam omnium electionem graduum discernendum tamen meritum singulorum ex intemerato mariae uirginis utero nasci dignitatus est a prophetico annae uiduae ore mox natus benedicitur a nuptiarum celebratoribus iam iuuenis inuitatur et hos suae uirtutis praesentia honorat». [JV2021]*
<potius quam>   Haimo Autissiodorensis, In Io. [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 51ra  ; Utrecht, Univ., 76, f. 12vb -13ra : «Vocatus est autem Ihesus et discipuli eius ad nuptias. Quod Dominus vocatus ad nuptias non solum venire sed etiam de aqua vinum facere quo convivas letificaret dignatus est, exceptis celestibus mysteriis, etiam iuxta litteram et nuptias approbavit et fidem recte credentium confirmavit. Fuerunt enim heretici qui nuptiis detrahentes sicut Tatianus [Tarcianus Utrecht] et Marcianus dixerunt nuptias non a Deo concessas sed a diabolo ⎾inventas et traditas [traditas et inventas Utrecht]. Sed tamen [cum Utrecht] ille qui tunc vocatus ad nuptias venit alibi interrogatus a scribis et Phariseis an liceret dimitti uxorem, excepta causa [causam Würzburg] fornicationis, quid de nuptiis senserit [senserat Utrecht], respondit inter alia dicens :"Quod Deus coniunxit homo non separet". Quibus verbis manifeste ostenditur nuptias a Deo esse concessas ».
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io. 2, lect. 1, Marietti n° 341 : «Voluit autem Christus nuptiis interesse [...] Secundo vero, ut errorem quorumdam excluderet, qui nuptias damnant, quia, ut dicit Beda si thoro immaculato, et nuptiis debita castitate celebratis, culpa inesset, nequaquam dominus ad has venire voluisset. Quia ergo ad nuptias venit, insinuat quod sit damnabilis eorum perfidia qui nuptiis detrahunt ».
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e) ; Hugo de Sancto-Caro (Gloss-e)
¶Nota Selon la méthode dont il est coutumier, Thomas attribue les textes anonymes ou d’origine incertaine à la source principale qu’il y a décelée. Lorsque, pour un auteur donné, il dispose d’un homéliaire et d’un commentaire continu (v.g. Chrysostome in Mt. et l’Opus imperfectum), il compare les deux versions et choisit ce qui lui convient. Ici, il préfère donc l’homéliaire authentique de Bède au commentaire continu du pseudo Bède, aujourd’hui attribué à Haimo, mais qu’il cite habituellement sous le nom de Bède dans la CIO (voir plus haut CIO1d7.1 nota). Il suffit de comparer les deux versions pour comprendre la pertinence de son choix. Cf. M.   Morard , Famosus Glosator. Prolégomènes à l’édition électronique de la Catena aurea, t. 3 : catalogue des sources  : Beda et Haimo (en préparation). [MM2021]
E ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013}* {MM2019} {MM2021}
4 venire – ad nuptias Li449 Mt366 ] inv. Ed1953
5 a] e Ed1953
6 Anne vidue] hanc ? inde La88 (cacogr.), inv. Ed1953
7 hos] has Ed1953
marg.| {CIO2d1.6} AUGUSTINUS. 8 − Quid autem mirum, si in illam domum ad nuptias venit qui in hunc mundum ad nuptias venit? Habet enim hic sponsam, quam redemit sanguine suo, et cui “pignus dedit Spiritum sanctum”f , quam sibi coniunxerat in utero virginis. Verbum enim est sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque unus Filius Dei, et idem Filius hominis. Ille uterus virginis Marie thalamus eius est, undeg : « Processit tamquam sponsus de thalamo suo ».F h
f Cf. 1Cor. 1, 22; 2Cor. 5, 5.
g Ps. 18, 6.
h ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 8, § 4.1-23, CCSL 36, p. 83-84 : «Quid mirum si in illam domum ad nuptias uenit, qui in hunc mundum ad nuptias uenit? Si enim non uenit ad nuptias, non hic habet sponsam. et quid est quod ait apostolus : aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere christo? quid est quod timet ne uirginitas sponsae christi per astutiam diaboli corrumpatur? timeo, inquit, ne sicut serpens euam seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in christo. habet ergo hic sponsam quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit spiritum sanctum. eruit eam de mancipatu diaboli, mortuus est propter delicta eius, resurrexit propter iustificationem eius. quis offeret tanta sponsae suae? offerant homines quaelibet ornamenta terrarum; aurum, argentum, lapides pretiosos, equos, mancipia, fundos, praedia; numquid aliquis offeret sanguinem suum? si enim sanguinem suum sponsae dederit, non erit qui ducat uxorem. dominus autem securus moriens, dedit sanguinem suum pro ea quam resurgens haberet, quam sibi iam coniunxerat in utero uirginis. uerbum enim sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque unus filius dei, et idem filius hominis; ubi factus est caput ecclesiae, ille uterus uirginis mariae thalamus eius, inde processit tamquam sponsus de thalamo suo, sicut scriptura praedixit : et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultauit ut gigas ad currendam uiam; de thalamo processit uelut sponsus, et inuitatus uenit ad nuptias». [FG2018]
F ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
8 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO2d1.7} BEDA. − Nec vacat a mysterio quod die tertio9* nuptie facte referuntur. Primum quidem seculi tempus ante legem, patriarcharum exemplo; secundum sub lege, prophetarum scriptis; tertium sub gratia, preconiis evangelistarum, quasi tertie diei luce, mundo refulsit, in quo Dominus in carne natus apparuit. Sed et hoc quod in Cana Galilee, id est in zelo transmigrationis, eedem nuptie facte perhibentur, typice denuntiat, eos maxime gratia Christi dignos existere qui zelo fervere pie devotionis, ac de vitiis ad virtutes, de terrenis ad eterna norunt transmigrare. Discumbente autem ad nuptias Domino, vinum defecit, ut vino meliore per ipsum facto manifestaretur gloria10 latentis in homine Dei.G i
Unde sequitur :
i ¶Fons : Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 1, hom. 14, CCSL 122, lin. 45 sqq. : « Nec uacat a mysterio quod die tertio post ea quae superior euangelii sermo descripserat nuptiae factae referuntur sed tertio tempore saeculi dominum ad aptandam sibi ecclesiam uenisse designat. Primum quippe saeculi tempus ante legem patriarcharum exemplis secundum sub lege prophetarum scriptis tertium sub gratia praeconiis euangelistarum quasi tertii diei luce mundo refulsit in quo dominus et saluator noster pro redemptione generis humani in carne natus apparuit. Sed et hoc quod in cana galilaeae, id est in zelo transmigrationis eaedem nuptiae factae perhibentur typice denuntiat eos maxime gratia christi dignos existere qui zelo feruere piae deuotionis et aemulari carismata maiora ac de uitiis ad uirtutes bona operando de terrenis ad aeterna norunt sperando et amando transmigrare. Discumbente autem ad nuptias domino uinum defecit ut uino meliore per ipsum mirabili ordine facto manifestaretur gloria latentis in homine dei et credentium in eum fides aucta proficeret ». [MM2022]
G ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2022}
9 tertio] tertia Ed1470 Ed1953
10 gloria La88 ]gratia Mt366
Numérotation du verset Io. 2,3 
Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum : Vinum non habent.
marg.| {CIO2d1.8} CHRYSOSTOMUS. 11 − Dignum autem est12 querere unde venit in mentem13 matri magnum quid imaginari de filio. Neque enim ante miraculum fecerat. Sequitur enimj : « Hoc14 fecit initium 15 signorum Iesus16 ». Sed 17 revelari incipiebat et a Ioanne et ab his18 que ad discipulos ipse 19* dixerat. Sed, ante hec omnia, ipsa conceptio et ea que post nativitatem facta sunt, maximam ei de puero imposuerunt estimationem 20. Unde Lucas dicitk : « Maria conservabat omnia verba hec21, conferens in corde suo22 ». Cuius igitur 23 gratia non ante24 miraculum eum incitavit. Nam antea ut unus multorum ita conservabatur25*l unde non presumebat ei mater26 tale quid dicere27. Quia vero audivit quod Ioannes ei testificatus est et quod discipulos iam haberet, de reliquo confidenter28 rogat.H m
j Io. 2, 11.
k Lc. 2, 19.
l Cf. Phil. 2, 6-8.
m ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 21.1.24; 21.2.7-10, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 37va-b  ; BAV, Ott. lat. 227, f. 35rb-v  : «1.24 Et deficiente vino, dicit mater eius: Vinum non habent. Dignum est hic querere unde venit in mente matri magnum quid imaginari de filio. Neque enim signum fecerat. Hoc enim ait principium signorum fecit Ihesus in Chana Galilee. [...]. 2.7. Sed et citius utique et ante oportunum tempus ad crucem venissent utique livore liquefacti. Sed et ipse dispensationis utique decredite essent res. Unde ergo supervenit in mentem matri magnum quid imaginari de eo, ait. 2.8. Revelari de reliquo incipiebat ex Iohanne manifestus erat et ab hiis que ad discipulos dicta erant ab eo. Sed ante hoc omnia ipsa conceptio et omnia que post generationem facta sunt, maximam ei de puero imposuerunt suspicationem. 2.9. Hoc et Lucas nobis ostendit dicens: Maria [graec. om.] vero conservabat omnia verba hec conferens in corde suo. Cuius gratia ait non ante hoc dixit? Quoniam quod dixi tunc de reliquo manifestandi principium assumpsit. Nam ante hoc quidem, ut multorum unus existens ita conversabatur unde neque presumebat tale quid ad eum mater dicere. 2.10 Quia vero audivit quoniam Iohannes propter eum venit, et quoniam ei testatus est que testatus est, et quoniam discipulos habet, tunc de reliquo confidens rogat».
  Chrysostomus, In Io., hom. 21 (20), § 1, PG 59, 129.149-153; § 2, PG 59, 130.27-42  : «Καὶ ὑστερήσαντος οἴνου, λέγει ἡ μήτηρ αὐτοῦ· Οἶνον οὐκ ἔχουσιν. Ἄξιον ἐνταῦθα ζητῆσαι, πόθεν ἐπῆλθε τῇ μητρὶ μέγα τι φαντασθῆναι περὶ τοῦ παιδός. Οὐδὲ γὰρ σημεῖον ἦν τι πεποιηκώς. Ταύτην γὰρ, φησὶν, ἀρχὴν ἐποίησε τῶν σημείων ὁ Ἰησοῦς ἐν Κανᾷ τῆς Γαλιλαίας [...]. Εἰ γὰρ ἐν ἡλικίᾳ γενομένου πολλοὶ τοῦτο ὑπώπτευσαν, πολλῷ μᾶλλον, ἐὰν μειράκιον ὢν κομιδῇ ἐθαυματούργει, καὶ θᾶττον δὲ καὶ πρὸ τοῦ προσήκοντος καιροῦ ἐπὶ τὸν σταυρὸν ὥρμησαν ἂν, τῇ βασκανίᾳ τηκόμενοι : καὶ αὐτὰ τὰ τῆς οἰκονομίας δ' ἂν ἠπιστήθη πράγματα. Πόθεν οὖν ἐπῆλθε τῇ μητρὶ μέγα τι φαντασθῆναι περὶ αὐτοῦ; φησίν. Ἀποκαλύπτεσθαι λοιπὸν ἤρχετο, καὶ ἐξ Ἰωάννου κατάδηλος ἦν, καὶ ἀπὸ τῶν πρὸς τοὺς μαθητὰς εἰρημένων αὐτῷ : καὶ πρὸ τούτων δὲ ἁπάντων, αὐτὴ ἡ σύλληψις, καὶ τὰ μετὰ τὴν γέννησιν γενόμενα πάντα, μεγίστην αὐτῇ περὶ τοῦ παιδὸς ἐνέθηκε τὴν ὑπόνοιαν. Ἤκουσε γὰρ, φησὶ, πάντα τὰ περὶ τοῦ παιδός , Καὶ συνετήρει ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτῆς . Τίνος οὖν ἕνεκεν, φησὶν, οὐ πρὸ τούτου ταῦτα ἔλεγεν; Ὅτι, ὅπερ ἔφην, τότε λοιπὸν ἀρχὴν τοῦ φανεροῦσθαι ἐλάμβανε. Πρὸ μὲν γὰρ τούτου ὡς τῶν πολλῶν εἷς ὢν, οὕτω διῆγεν : ὅθεν οὐδὲ ἐθάῤῥει τοιοῦτόν τι πρὸς αὐτὸν ἡ μήτηρ εἰπεῖν. Ἐπειδὴ δὲ ἤκουσεν, ὅτι Ἰωάννης δι' αὐτὸν ἦλθε, καὶ ὅτι αὐτῷ ἐμαρτύρησεν ἅπερ ἐμαρτύρησε, καὶ ὅτι μαθητὰς ἔσχε, τότε λοιπὸν θαῤῥοῦσα παρακαλεῖ, καὶ ὑστερήσαντος οἴνου, λέγει : Οἶνον οὐκ ἔχουσιν».
¶Nota 1 : Thomas est plus proche de Chrysostome que la sentence parallèle de Cordier, p. 67 dont il ne peut dépendre ici directement. [MM2019]
¶Nota 2 : Le remplacement de generatio par nativitas, qui traduit également γέννησις, permet d’éviter la répétition, par Burgundio, de deux termes exprimant la même notion (conceptio, generatio). Le remplacement de suspicatio (Burgundio) par estimatio, plus neutre, est conforme au sens premier de ὑπόνοια.
¶Nota 3 : Conversabatur /conservabatur: ces leçons induisent deux lectures. 1° Selon Chrysostome, avant Cana, le Christ a vécu (διῆγεν = conversabatur) comme un homme parmi d’autres (ut unus multorum). Il a renoncé, par l'abaissement volontaire de l’Incarnation, aux prérogatives de sa puissance divine (Phil. 2, 6-8). Malgré le message de l’Ange, Marie ne pouvait savoir à l’avance ce qui inciterait le Christ à opérer un miracle. Il a fallu le témoignage de Jean pour porter sa confiance à la hauteur de ce qui était possible au Fils de Dieu qu’elle avait élevé dans la plus humaine des relations familiales. 2° Selon la Catena, le Christ est seulement considéré, respecté (conservabatur   ; cf.  Blaise , Dictionnaire du latin patristique) comme un homme parmi d’autres. La leçon, sans fondement dans le grec ni chez Burgundio, est à la fois une dyslexie par inversion de consonnes et une réminiscence de la Vulgate citée plus haut (Lc. 2, 19: conservabat = συνετήρει). Avant Nicolai (Ed1657), aucun témoin collationné à ce jour n’a corrigé cette leçon, fixée au plus tard par la première version de l’exemplar parisien. Rien n’interdit d’y voir l’oeuvre de la mens réceptrice de Thomas. Elle a été reçue par plusieurs générations, peut-être parce qu’elle était plus compatible avec les faits rapportés par les évangiles. La connaissance du mystère que l’Annonciation avait apportée à Marie en vue de sa mission de mère de Dieu doit être distinguée de la révélation de la divinité du Christ accordée progressivement à celles et ceux qui ont accompagné le Christ dans sa prédication. Ils ont appris de lui à cette occasion la rhétorique et la pédagogie nécessaires pour prolonger à son imitation l’annonce de l’Evangile par la maïeutique de l’enfantement spirituel. Les signes inaugurés à Cana relèvent de cette économie à laquelle Marie fut associée en apprenant à l’école de Jean-Baptiste puis de son propre fils. [MM2022]
11 Chrysostomus] Augustinus V796
12 autem est] inv. Mt366 Urb26², autem V796 Urb26*
13 mentem] mente T46
14 Hoc] + e<nim> Ka6, om. Md446 V796
15 initium] ñ T46
16 Iesus] om. T46, p<er> ? praem. Ka6, + etc. Ed1657
17 Sed] + iam T46
18 hi(i)s La88² (pr. m. post aliis) Li449 (his, sec. m. compl. interl. : hiis) cett. codd. Ed1571 Ed1657 Ed1861 Ed1876 Ed1953 cum graeco ] aliis Cbg133 Fi263 La88* (cancel.)
19 ipse] om. Ed1470 Ed1570 Ed1571 Ed1637 Ed1657 Ed1746 Ed1861 Ed1876 Ed1953
20 estimationem] existimationem V797
21 verba hec] hec Bar484, + ut hec T46
22 suo] + scilicet T46
23 igitur] ergo Ed1475C
24 ante codd. Ed1470 Ed1571] autem V797 Ed1475C, + ad Ed1657 Ed1746 Ed1861 Ed1876 Ed1953
25 conservabatur Li449 (conserbatur) cett. codd. V797 Ed1470 Ed1475C Ed1570 Ed1571] conversabatur Ed1657 Ed1746 Ed1861 Ed1876 Ed1953 (cum graec.)
26 ei – mater] inv. Ka6
27 dicere ] diceret Ed1570 Ed1571
28 confidenter] confid’ent cacogr. Ka6
marg.| {CIO2d1.9} ALCUINUS. − Significat etiam 29 in hoc loco synagogam que Christum provocat ad faciendum miraculum. Familiare enim est Iudeis miracula inquirere.I n
Sequitur :
n ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 1), CCCM 267, p. 38.22-23 : «ET ERAT IBI MATER IESV. In hoc loco significat synagogam, quae Christum prouocat ad faciendum miraculum. Familiare enim est iudeis miracula requirere». [MM2021]
I ¶Codd. : Fi309 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2019} {FG2022} {MM2022}
29 etiam] et Li449
Numérotation du verset Io. 2,4 
Et dicit ei Iesus : Quid mihi et tibi30 mulier?
30 tibi] + est Fi309
marg.| {CIO2d1.10} AUGUSTINUS. 31 − [b] Quidam derogantes evangelio et dicentes quod Iesus non sit32* natus de Maria virgine, hinc argumentum sumere conantur erroris sui ut dicant : Quomodo erat mater eius cui dixit : Quid mihi et tibi mulier? [c] Sed quis hoc narravit ut credamus quia33 hoc Dominus dixit? Nempe Ioannes evangelista. At ipse dixit :   Et erat ibi mater Iesu .34 Quare hoc nisi quia utrumque verum est? [a] Sed numquid ideo35 venit ad nuptias ut doceret matres contemni?J o
o ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 8, § 5.3-18, CCSL 36, p. 84 : «[a] Quid est hoc? Ideone uenit ad nuptias, ut doceret matres contemni? [...] [b] Derogantes evangelio, et dicentes quod Iesus non sit natus de Maria Virgine; hinc argumentum sumere conarentur erroris sui, ut dicerent : Quomodo erat mater eius, cui dixit : quid mihi et tibi   est, mulier   ? » [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 8, § 6, CCSL 36, p. 85.9-34 : «Quia dixit, inquit : Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc narrauit, ut credamus quia hoc dixit? quis hoc narrauit? Nempe Iohannes evangelista. At ipse Iohannes evangelista dixit : Et erat ibi mater Iesu [...] Quare hoc, nisi quia utrumque uerum est? Illi autem in eo uolunt credere evangelistae, quod narrat Iesum dixisse matri». [FG2018]
J ¶Codd. : Fi309 La88 Li449 R18 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2022}
31 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
32 sit] fuit Ed1953
33 quia] qd’ Fi309
34 ibi -mater Iesu] inv. R18
35 ideo] non Li449
marg.| {CIO2d1.11} CHRYSOSTOMUS. − Sed quod valde venerabatur matrem, audi Lucam enarrantem, qualiter subditus parentibus erat. Nam ubi quidem parentes nihil impediunt eorum que sunt secundum Deum, debitum est subici eis. Quando autem non tempore debito aliquid querunt et abscindunt nos a spiritualibus, non ex hoc fallaris.K
K ¶Codd. : La88 Li449 R18 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2022}
marg.| {CIO2d1.12} AUGUSTINUS. De Symbolo. − Ut ergo distingueret inter Deum et hominem, quia secundum hominem minor et subditus erat, secundum autem Deum supra omnes36 erat, dixit : quid mihi et tibi 37   mulier? L p
p ¶Fons : <revera> Quodvultdeus , Sermo 1 (De symbolo 1), c. 5, CCSL 60, lin. 81 sqq. : ««Et ille ut distingueret inter deum et hominem quia secundum hominem minor erat, secundum hominem subditus erat, secundum deum autem supra omnes erat : quid mihi et tibi, inquit, mulier?» [MM2019]
L ¶Codd. : Fi309 Ka6 La88 Li449 R18 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2022}
36 omnes] omne cacogr. Li449
37 tibi] e<st> ? Li449*, + est Fi309 La88 Ed1953
marg.| {CIO2d1.13} CHRYSOSTOMUS. 38* {hom.20 et 21} . − Sed et propter aliam causam, ut non suspecta essent miracula que fiebant (ab his enim qui indigebant, rogari oportuerat, non a matre), voluit ostendere quoniam omnia decenti tempore operatur, non simul omnia faciens, quia confusio quedam esset.
Et ideo sequitur :
38 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Nondum venit hora mea,
marg.| id est nondum cognitus sum his qui adsunt. Sed neque sciunt quoniam defecit vinum. Sine eos primum hoc sentire. Qui enim necessitatem non presensit39*, neque beneficii grandem suscipiet sensum.M
M ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2024}
39 presensit] presentit Ed1953
marg.| {CIO2d1.14} AUGUSTINUS. 40 − Vel ideo quia [b] Dominus noster, secundum quod Deus erat, matrem non habebat; secundum quod homo erat, habebat matrem. Miraculum autem quod facturus erat, secundum divinitatem facturus erat, non secundum infirmitatem humanam. Miraculum tamen exigebat mater; at ille tamquam non agnoscens viscera humana, operaturus facta divina, dixit : Quid mihi et tibi est, mulier? Tamquam dicat : quod in me facit miraculum, non tu genuisti, deitatem meam. [f] Dicitur autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis. [c] Sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam cum ipsa infirmitas pendebit in cruce. Unde subdit :   Nondum venit hora mea. Quasi dicat : Ibi te agnoscam cum pendere in cruce infirmitas ceperit, cuius et mater es. Commendavit enim matrem discipulo, prius matre moriturus, et ante mortem matris resurrecturus. [a] Videte autem ne forte quomodo invenerunt manichei occasionem perfidie sue, quia dixit Dominus :
40 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Quid mihi et tibi est, mulier?
marg.| Sic inveniant mathematici occasionem fallacie, quia dixit : Nondum venit hora mea. [d] Dicunt enim : vides quia sub fato erat Christus, quia dixit :   Nondum venit hora mea. Credant autem Deo dicentiq : « Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam » et querant quare sit dictum :   Nondum venit hora mea, nec ideo iam sub fato ponant conditorem celi : quia si esset fatum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum. Adde quod non solum Christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ille, aut quisquam hominum. [e] Quare ergo dixit :   Nondum venit hora mea? Quia in potestate habebat quando moreretur; sed nondum videbat esse opportunum ut illa potestate uteretur. Vocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum celorum, faciende erant virtutes, commendanda erat divinitas Domini in miraculis, commendanda erat humanitas Domini in ipsa compassione mortalitatis. At ubi tantum fecit quantum sufficere iudicavit, venit hora, non necessitatis, sed voluntatis; non conditionis, sed potestatis.N r
q Io. 10, 18.
r ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 8, § 8.11-14, CCSL 36, p. 87 : «Totum credamus, et quod nondum intellegimus requiramus. Et primum hoc uidete, ne forte quomodo inuenerunt manichaei occasionem perfidiae suae, quia dixit Dominus : Quid mihi et tibi est, mulier? Sic inueniant mathematici occasionem fallaciae suae, quia dixit : Nondum uenit hora mea».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 8, § 9.6-53, CCSL 36, p. 87-88 : «Cur ergo ait matri filius : quid mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea? [b] dominus noster iesus christus, et deus erat et homo; secundum quod deus erat, matrem non habebat; secundum quod homo erat, habebat. mater ergo erat carnis, mater humanitatis, mater infirmitatis quam suscepit propter nos. miraculum autem quod facturus erat, secundum diuinitatem facturus erat, non secundum infirmitatem; secundum quod deus erat, non secundum quod infirmus natus erat. sed infirmum dei fortius est hominibus. miraculum ergo exigebat mater; at ille tamquam non agnoscit uiscera humana, operaturus facta diuina, tamquam dicens : quod de me facit miraculum, non tu genuisti, diuinitatem meam non tu genuisti; [c] sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam, cum ipsa infirmitas pendebit in cruce. hoc est enim : nondum uenit hora mea. [...] sed ne putes quod te negem matrem : nondum uenit hora mea : ibi enim te agnoscam, cum pendere in cruce coeperit infirmitas cuius mater es. probemus si uerum est. quando passus est dominus, sicut idem evangelista dicit, qui nouerat matrem domini, et qui nobis insinuauit etiam in his nuptiis matrem domini, ipse narrat : erat, inquit, illic circa crucem mater iesu, et ait iesus matri suae : mulier, ecce filius tuus, et ad discipulum : ecce mater tua. commendat matrem discipulo; commendat matrem prior matre moriturus, et ante matris mortem resurrecturus; commendat homo homini hominem. hoc pepererat maria. illa hora iam uenerat, de qua tunc dixerat : nondum uenit hora mea». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 8, § 10.2-24, CCSL 36, p. 88-89 : «Quantum arbitror, fratres, responsum est haereticis; mathematicis respondeamus. et ipsis unde conantur conuincere quia sub fato erat iesus? quia ipse ait, inquiunt : nondum uenit hora mea. [...] Ostendant hominem qui potestatem habeat quando moriatur, quamdiu uiuat; omnino non ostendent. credant ergo deo dicenti : potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et quaerant quare sit dictum : nondum uenit hora mea; nec ideo iam sub fato ponant conditorem caeli, creatorem atque ordinatorem siderum. quia si esset factum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum. adde quia non solum christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ego, aut ille, aut quisquam hominum». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 8, § 12.2-35, CCSL 36, p. 89-90 : «Quare ergo dixit : nondum uenit hora mea? magis quia in potestate habebat quando moreretur, nondum uidebat esse opportunum ut illa potestate uteretur. [...] hora ergo nondum uenerat, opportunitas nondum erat. uocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum caelorum, faciendae erant uirtutes, commendanda erat diuinitas domini in miraculis, commendanda erat humanitas domini in ipsa compassione mortalitatis. ille enim qui esuriebat, quia homo erat, pauit quinque panibus tot millia, quia deus erat; qui dormiebat, quia homo erat, uentis et fluctibus imperabat, quia deus erat. haec omnia commendanda erant prius, ut esset quod scriberent evangelistae, quod praedicaretur ecclesiae. at ubi tantum fecit, quantum sufficere iudicauit, uenit hora non necessitatis, sed uoluntatis, non conditionis, sed potestatis.at uero qui uenerat in manu habens quando iret, quando rediret, quo usque excurreret, cui paterent inferi, non tantum morienti, sed et resurgenti, ut nobis ostenderet spem immortalitatis ecclesiae suae, in capite ostendit quod membra exspectare deberent. resurget etiam in ceteris membris, qui resurrexit in capite. [f]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 2.14-16, CCSL 36, p. 101 : «Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex lingua ipsius scripturae». [FG2018]
N ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Numérotation du verset Io. 2,
 
marg.| {CIO2d2.1} s CHRYSOSTOMUS. 41* {hom.21} . − Quamvis dixerit nondum venit hora mea, postmodum fecit quod mater dixerat ut etiam ex hoc sufficiens esset demonstratio quod non subiectus est hore. Si enim hore subiciebatur, qualiter debita hora nondum facta hoc fecit? Deinde et propter honorem matris ut non finaliter ei contradicere videretur neque eam tot presentibus erubescere faceret. Adduxerat enim ad eum ministros ut a pluribus fieret petitioO.
Unde sequitur :
s Io. 2, 1-11 legitur Dominica 1 post octavam Epiphaniae; cf. Ordinarium OP 588); 2 post Epiphaniam.
O ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
41 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,5 
Dicit mater eius ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
marg.| { CIO2d2.2} BEDA. − [b] Quasi dicat : Licet abnegare videatur et non 42* faciet. [a] Noverat enim mater eum43* pium44 et misericordem.
[c] Sequitur :
42et non Ars146 Ber112 La88 Li449] tamen Bar484 Caen Md446 Mt366 R18 T46 Ed1953
43 mater - eum] inv. Ed153
44 pium] pueri cacogr. T46
Numérotation du verset Io. 2,6 
Erant autem ibi lapidee hydrie sex posite secundum purificationem Iudeorum, capientes singule metretas binas vel ternas.45
45 hydrie... ternas] etc. T46
marg.| Hydrie vocantur vasa aquarum receptui46 parata. Grece enim aqua hydor 47 dicitur.P t
t ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io. [RB 7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 52ra-b  : «Dicit mater Ihesu ministris quecumque dixerit vobis facite. [a] Sciebat eum mater pium et misericordem et idcirco dixit quecumque dixerunt vobis facite [b] ac si diceret Scio eum pium et misericordem licet videatur mihi contradicere tamen faciet. [c] Sequitur : Erant autem ibi sex hydrie lapidee posite secundum purificationem Iudeorum, capientes singule metretas binas vel ternas. Hydrie vasa sunt aquarum receptui parata. Hydor enim grece latine aqua dicitur».
<potius quam>   Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 1, hom. 14, CCSL 122, lin. 95 sqq. : «Cui diuinitati quam ex patre semper habui cum tua carne ex qua carnem suscepi commune non est, nondum uenit hora mea ut fragilitatem sumptae ex te humanitatis moriendo demonstrem; prius est ut potentiam aeternae deitatis uirtutes operando patefaciam. Venit autem hora ut quid sibi et matri commune esset ostenderet cum eam moriturus in cruce discipulo uirgini uirginem commendare curauit. Carnis namque infirma perpetiens matrem de qua haec suscepit pie cognitam ei quem maxime diligebat discipulo commendauit quam diuina facturus quasi incognitam se nosse dissimulat quia hanc diuinae natiuitatis auctorem non esse cognoscit. Erant autem lapideae hydriae sex positae secundum purificationem iudaeorum capientes singulae metretas binas uel ternas. Hydriae uocantur uasa aquarum receptui parata; graece enim aqua ydor dicitur». [MM2020]
¶Nota : La leçon et non (faciet) est une erreur de lecture induite par la confusion d’un t mal formé avec un et tironien: et non (7 ñ) au lieu de tamen (tñ). La rareté du commentaire de Bède (Haimon) permet difficilement de conjecturer que la leçon tamen ait été faite à partir du commentaire original. Il s’agit soit d’une conjecture pertinente induite par licet..., soit d’une rectification faite à partir de la documentation préparatoire ou de l’archétype dont témoignerait l’exemplar corrigé ancêtre de Bar484 (manuscrit avec indication de pièces) Caen, T46 etc.
46 receptui] re + lac. 6* Ars146
47 aqua hydor] (h)ydor Md446 Li449 *, ydor aqua Li449 ² (al. m.)
marg.| {CIO2d2.3} ALCUINUS. − Vasa autem aquarum receptui parata erant secundum purificationem Iudeorum, quia inter alias Phariseorum traditiones etiam hoc observabant ut crebro se lavarent.Q u
u ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 6), CCCM 267, p. 39.64 sqq. : «[1] ERANT AVTEM IBI LAPIDEAE HYDRIAE SEX POSITAE. Ydor aqua, inde hydriae uasa aquarum receptui parata. SECVNDVM PVRIFICATIONEM IVDEORVM. [2] Quia inter alias phariseorum traditiones etiam hoc obseruabant, ut crebro se lauarent ».
<cuius fons> [1] Cf.   Alcuinus , In Io. 3 (Io. 2, 1), PL 100, 767C. <ex quo>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 20, CCCM 116, lin. 109 sqq : «[1] Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum. Quia graeco sermone ydor aqua dicitur, hydriae sunt uasa aquarum receptui praeparata, sicut latino ab aqua uas aquarum dicitur; secundum purificationem autem Iudaeorum positae fuisse perhibentur, [2] quia inter alias superfluitates quas ex traditionibus scribarum et pharisaeorum acceperant, etiam hoc obseruabant ut crebrius corpora sua aquis abluerent ». [MM2022]
Q ¶Codd. : Ber112 La88 Ed1953 {SD2013} {MM2022}
marg.| {CIO2d2.4} CHRYSOSTOMUS. {hom .21} . − Quia vero inaquosa est Palestina, et non erat multis in locis fontes et puteos invenire, replebant hydrias aqua, ut non currerent ad flumina, si quando immundi fierent; sed de prope haberent purgationis modum. Ne48 autem quidam infidelium suspicarentur quoniam, fece intus remanente, deinde aqua immissa, vinum subtilissimum factum esset, propterea ait : secundum purgationem 49   * Iudeorum , ostendens quod illa vasa50 numquam vini receptacula facta erant51.R
R ¶Codd. : Ber112 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2022}
48 Ne] + dum La88
49 purgationem] purificationem Ed1953
50 vasa] usa Ber112
51 f. erant] inv. Li449* (al. corr. ?)
marg.| {CIO2d2.5} AUGUSTINUS. 52 − Metretas enim dicit mensuras quasdam, tamquam si diceret urnas, amphoras, vel aliud 53 huiusmodi. Metron enim mensuram dicunt Greci. Inde appellate metrete54. S v
v ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 9, § 7.2-5, CCSL 36, p. 94 : «Mysterium nobis maxime ista locutio commendat. metretas enim dicit mensuras quasdam, tamquam si diceret urnas, amphoras, uel si quid huiusmodi. nomen mensurae est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura. Μέτρον enim mensuram dicunt graeci; inde appellatae metretae». [FG2018]
S ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
52 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
53 aliud] aliquid Li449
54 metrete] metrede Li449
marg.| {CIO2d2.6} BEDA. 55* − Quod autem ait : B inas vel ternas , non ita accipiendum est quod alie binas, alie ternas; sed eedem ipse caperent binas que56 etiam ternas. T w
Sequitur :
w ¶Fons : <revera> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. [RB 7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 52rb  : «In eo vero quod ait capiebantur singule metretas binas vel ternas, non debemus intellegere quod alie caperent binas et alie ternas sed ipse que capiebant binas capiebant etiam ternas». [MM2020]
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 9, § 7.6-23, CCSL 36, p. 94 : «capiebant ergo metretas binas uel ternas. quid dicimus, fratres? si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium trinitatis. sed forte nec sic debemus inde cito iam sensum auertere, quia dixit binas uel ternas; quia nominato patre et filio, consequenter et spiritus sanctus intellegendus est. spiritus enim sanctus non est patris tantummodo, aut filii tantummodo spiritus, sed patris et filii spiritus. scriptum est enim : si quis dilexerit mundum, non est spiritus patris in illo; item scriptum est : quisquis autem spiritum christi non habet, hic non est eius. idem autem spiritus patris et filii. nominato itaque patre et filio, intelligitur et spiritus sanctus, quia spiritus est patris et filii. cum autem nominatur pater et filius, tamquam duae metretae nominantur; cum autem ibi intellegitur spiritus sanctus, tres metretae. ideo non dictum est, capientes metretas aliae binas, aliae ternas, sed ipsae sex hydriae capiebant metretas binas uel ternas. tamquam diceret : et quando dico binas, etiam spiritum patris et filii cum his intellegi uolo; et quando dico ternas, ipsam trinitatem manifestius enuntio». [FG2018]
T ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
55 Beda] om. Ed1953
56 caperent binas que] temperant binas et La88
Numérotation du verset Io. 2,7 
Dixit eis Iesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
marg.| {CIO2d2.7} CHRYSOSTOMUS. {hom.21} . − Sed quare antequam implevissent57 hydrias58 aqua, non fecit signum? Quod multo mirabilius esset, quia scilicet aliud est substantiam in aliam59 qualitatem transmutare, et ipsam substantiam ex nihilo facere. Hoc60 quidem mirabilius est, sed non ita videtur credibile multis. Propterea enim multoties a miraculorum magnitudine abstinet, volens magis credibile esse quod fiebat. Cum hoc et perversa dogmata evertit. quia enim sunt quidam qui mundi conditorempecia 6 61 alium esse dicunt, plura miraculorum ex subiectis substantiis62 facit; si enim contrarius ei esset qui conditor est mundi, non utique alienis uteretur ad proprie virtutis demonstrationem. Non autem ipse aquam hausit, et tunc vinum ostendit, sed hoc iubet ministris, ut eos testes haberet eius quod fiebat.
Unde sequitur : U
U ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
57 Implevissent] implessent La88
58 Hydrias] ydreas La88
59 Aliam] om. La88
60 Hoc] quod La88
61 usque adhuc. mundi conditorem] « vi pecia » praem. marg. Li449 f. 24ra
62 subiectis substantiis] substantiis subiectis La88
Numérotation du verset Io. 2,8 
Et dicit eis Iesus : Haurite nunc et ferte architriclino.
marg.| {CIO2d2.8} ALCUINUS. − Triclinium ordo trium lectorum. Clini 63 lectum significat. Architriclinus princeps triclinii, id est primus inter convivas qui more antiquo in lectis discumbebant. Unde quidam architriclinum intelligunt aliquem64 ex sacerdotibus Iudeorum, qui nuptiis interesse poterat65* ut illos instrueret66* qualiter nuptiis uti deberent.V x
x ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 8), CCCM 267, p. 42.127-132 : « FERTE ARCHITRICLINO. Triclinium ordo trium lectorum; 'cline' enim lectum significat. Architriclinus princeps triclinii, id est qui primus inter conuiuas more antiquo in lectis discumbebat. Vnde quidam architriclinum intelligunt aliquem ex sacerdotibus iudeorum, qui nuptiis interesse poterat, ut illos instrueret qualiter nuptiis uti deberent». [MM2022]
V ¶Codd. : Ber112 La88 (155vb) Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
63 clini] clinen La88 , clynen Ber112 clyen Li449 , + enim Ed1953
64 aliquem] aliqua Ber112
65 poterat] poterant Ed1953
66 instrueret] instruerent Ed1953
marg.| {CIO2d2.9} CHRYSOSTOMUS. 67* {hom.25} . − Vel aliter.68 Quia69 aliqui possent dicere quod convive ebrii erant, et sensus iudicantium corruptus ut nescirent utrum aqua vel vinum esset. Hi autem quibus ministratio conviviorum credita est70, maxime vigiles sunt, unum opus habentes ut ornate et ordinate omnia disponantur. Ideo in testimonium eorum que fiebant dixit Dominus ferte architriclino 71, propter evigilantem eius sensum et non dixit : propinate recumbentibus72*.W
W ¶Codd. : Ber112 La88 (155vb) Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2022}
67 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
68 Vel aliter] om. Ber112
69 quia] om. La88
70 est] es Ber112
71 architriclino] archi Ber112
72 recumbentibus] discumbentibus Ed1953
marg.| {CIO2d2.10} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 73* − [b] Aqua igitur 74 hydriis infunditur, vinum calicibus hauritur : infundentis scientie sensus non convenit haurientis. Qui infuderunt, hauriri aquam existimant; qui hauriunt, vinum infusum arbitrantur.
Unde sequitur :
73 .III.] .IIII. Ber112, om. Ed1953
74 igitur] ergo Ber112
Numérotation du verset Io. 2,9 
Ut autem gustavit75 architriclinus aquam vinum factam76, et non sciebat unde esset (ministri autem sciebant, qui hauserant aquam). Vocat sponsum architriclinus77.
75 autem gustavit] angustavit Ber112
76 factam] factum Li449
77 ministri autem... architriclinus] etc. Ber112 La88 Li448
marg.| [a] Non autem aque simplicitas defecit et vini sapor natus est. Non per transfusionem potioris obtinetur quod infirmus78* est, sed aboletur quod erat et quod non erat cepit.X y
y ¶Fons : [a] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 3, CCSL 62, c. 5.8-10, 16 sqq. : «Numquid consequetur aut sermo noster aut sensus, quibus modis demutata natura sit, ut aquae simplicitas defecerit, uini sapor natus sit? Non permixtio fuit sed creatio, et creatio non a se coepta sed ex alio in aliud existens. Non per transfusionem potioris obtinetur quod infirmius est, sed aboletur quod erat et quod non erat coepit. [...] Sponsus tristis est, familia turbatur, sollemnitas nuptialis conuiuii periclitatur. Iesus rogatur. Non exsurgit aut instat, sed quiescentis eius hoc opus est. [b] Aqua hydriis infunditur, uinum calicibus hauritur. Infundentis scientiae sensus non conuenit haurientis. Qui infuderunt hauriri aquam existimant; qui hauriunt uinum infusum arbitrantur». [MM2020]
X ¶Codd. : Ber112 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {FG2022} {MM2022}
78 infirmus ! ] infirmius Ed1953
marg.| {CIO2d2.11} CHRYSOSTOMUS. 79* {hom.21} . − [a] Paulatim autem Dominus volebat cognosci suorum signorum virtutem; et ideo neque ipse revelabat quod factum est, neque ministros architriclinus vocavit; non enim esset eis creditum de80 puro homine existimato tale testimonium reddentibus : sed vocat sponsum , qui maxime poterat conspicere quod fiebat. Non simpliciter autem Christus vinum, sed vinum optimum fecit.
Unde sequitur :
79 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
80 De] om. La88
Numérotation du verset Io. 2,10 
Et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit.
marg.| E t cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est.81 Talia enim sunt Christi miracula, ut multo his que per naturam fiunt, speciosiora et utiliora fiant. Igitur aqua vinum facta ministros testes habuit; boni vero vini factio82 architriclinum et sponsum. Probabile autem est et sponsum aliquid respondisse; sed evangelista hoc pretermittit, tangens solum id quod necessarium est scire, scilicet quoniam vinum aquam fecit.
Unde statim 83 subdit :
81 et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est] etc La88
82 Factio] facti La88
83 Statim] om. La88
Numérotation du verset Io. 2,11 
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilee.
marg.| [b]Tunc enim signa maxime necessarium erat facere, quando discipuli iam congregati erant84 devoti et attendentes his que fiebant, manifeste aderant. si vero dixerit85 quis non esse argumentum sufficiens ut ho sit principium signorum, quia additur : I n cana Galilee , quasi contingat alibi prius esse facta, dicemus, quod et antea diximus, quia Ioannes dicit : ut manifestetur Israeli, propterea veni baptizans. Si vero secundum primam etatem miracula fecit, nequaquam indigebant Israelite alio manifestante eum. Qui enim in brevi tempore ita per miraculorum multitudinem claruit, ut eius nomen manifestum fieret omnibus; multo magis si puer existens a prima etate miracula fecisset. Nam et ea que fierent, inopinabiliora existimarentur ab infante facta, et tempus amplius esset. Decenter autem non incepit signa facere ex prima etate. Existimassent enim phantasiam esse incarnationem, et ante opportunum tempus cruci eum tradidissent livore liquefacti.Y
Y ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
84 Erant] et + La88
85 Dixerit] dixerat ante corr. La88
marg.| {CIO2d2.12} AUGUSTINUS. 86 − Hoc autem miraculum Domini quo de aqua vinum fecit, non est mirum eis qui noverunt quia Deus fecit. Ipse enim fecit vinum illo die in hydriis qui omni anno hoc87 facit in vitibus. Sed hoc assiduitate amisit admirationem : itaque servavit sibi Deus inusitata quedam que faceret, ut tamquam dormientes homines ad se colendum mirabiliter excitaret.Z z
Propter quod sequitur :
z ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 8, § 1.1-18, CCSL 36, p. 81-82 : «Miraculum quidem domini nostri iesu christi, quo de aqua uinum fecit, non est mirum eis qui nouerunt quia deus fecit. ipse enim fecit uinum illo die in nuptiis in sex illis hydriis, quas impleri aqua praecepit, qui omni anno facit hoc in uitibus. sicut enim quod miserunt ministri in hydrias, in uinum conuersum est opere domini, sic et quod nubes fundunt, in uinum conuertitur eiusdem opere domini. illud autem non miramur, quia omni anno fit; assiduitate amisit admirationem. nam et considerationem maiorem inuenit, quam id quod factum est in hydriis aquae. quis est enim qui considerat opera dei, quibus regitur et administratur totus his mundus, et non obstupescit obruitur que miraculis? si consideret uim unius grani, cuiuslibet seminis, magna quaedam res est, horror est consideranti. sed quia homines in aliud intenti perdiderunt considerationem operum dei, in qua darent laudem quotidie creatori, tamquam seruauit sibi deus inusitata quaedam quae faceret, ut tamquam dormientes homines, ad se colendum mirabilibus excitaret». [FG2018]
Z ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
86 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
87 Hoc] om. La88
Et manifestavit gloriam suam.
marg.| {CIO2d2.13} ALCUINUS. − Quia ipse « est rex glorie »aa qui sicut Dominus elementa mutabat.AA ab
aa Ps. 23, 10.
ab ¶Fons : Alcuinus , In Io. 3 (Io. 2, 11), PL 100, 772B : «Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Manifestavit hoc signo, quia ipse esset rex gloriae, et ideo sponsus Ecclesiae, qui ut homo communis veniret ad nuptias, sed quasi [Ms., quia] coeli et terrae Dominus, elementa, prout voluisset, converteret». <Non hab.> Glossa ordinaria.[MM2022]
AA ¶Codd. : Li449 La88 (156ra) {FG 2018} {MM2018}
marg.| {CIO2d2.14} CHRYSOSTOMUS. {hom.21? hom.22?} . − Et hoc quantum ex parte sua : etsi88 vero89 tunc multi non cognoverunt, sed tamen omnes postea erant miraculum audituri.
Sequitur :
88 Etsi] si Li449 La88
89 Vero] + et Li449 La88
Et crediderunt in eum discipuli eius.
marg.| Hi90 enim debebant credere et91 facilius, et cum diligentia attendere his que fiebantAB.
AB ¶Codd. : Li449 (24va) La88 (156ra {SD2013} {MM2015}
90 hi] hii Li449
91 credere et Ed1953 ] inv. Li449 La88 (+ et cum pr. m. Deinde cancel.)
marg.| {CIO2d2.15} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Sed si tunc in eum crediderunt, nondum erat92 discipuli cum ad nuptias vocati sunt; sed illo more locutionis hoc dictum est quo loquimur cum dicimus apostolum Paulum in Tharso Cilicie93 natum : neque enim tunc iam erat Apostolus. Ita discipulos Christi invitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intelligere debemus.AC ac
ac ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 2, c. 17, § 38, p. 138.20-139.4 : «Qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias uocati sunt. sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimus apostolum paulum in Tarso Ciliciae natum, neque enim tunc iam erat apostolus. ita discipulos Christi inuitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus». [FG2015* ]
AC ¶Codd. : Li449 (24vb) La88 (156ra) {MM2018}
92 Erat] erant Li449 La88
93 Cilicie] Cicilie Li449 La88 {SD2013} {MM2015}
marg.| {CIO2d2.16} AUGUSTINUS. 94* − Illa autem mysteria que in isto miraculo Domini latent, videte. Oportebat impleri in Christo que de illo scripta erant. Illa erat aqua; fecit autem de aqua vinum, cum aperuit eis sensum, et exposuit Scripturas. Sic enim sapit quod non sapiebat, et inebriat quod non inebriabat. AD ad
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 9., § 5.1-14, CCSL 36, p. 93 : «His ex evangelio, quae certe manifesta sunt, intellectis, patebunt illa omnia mysteria quae in isto miraculo Domini latent. uidete quid ait, quia oportebat impleri in Christo quae de illo scripta sunt. ubi scripta sunt? in lege, inquit, et prophetis, et psalmis. nihil scripturarum ueterum praetermisit. illa erat aqua; et ideo dicti sunt illi a Domino insensati, quia eis adhuc aqua sapiebat, non uinum. quomodo autem fecit de aqua uinum? cum aperuit eis sensum, et exposuit eis scripturas, incipiens a Moyse per omnes prophetas. unde iam inebriati dicebant : nonne cor nostrum erat ardens in uia, cum aperiret nobis scripturas. intellexerunt enim Christum in his libris in quibus eum non nouerant. mutauit ergo aquam in uinum Dominus noster Iesus Christus, et sapit quod non sapiebat, inebriat quod non inebriabat». [FG2015]
AD ¶Codd. : Li449 (24vb) La88 (156ra) {SD2013} {MM2015}
94 Augustinus La88 Li449 ] + De consensu evangelistarum Ed1953
marg.| {CIO2d2.17} BEDA. − Apparente enim Domino in carne, vinosa legalis sensus suavitas paulatim ceperat, ob carnalem95 Phariseorum interpretationem, a prisca sua virtute deficere.AE ae af
ae ¶Fons : Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 1, hom. 14, CCSL 122, lin. 62 sqq. : «Quod si mysterium quaerimus, apparente in carne domino meraca illa legalis sensus suauitas paulatim coeperat ob carnalem pharisaeorum interpretationem a prisca sua uirtute deficere qui mox ea quae carnalia uidebantur mandata ad spiritalem conuertit doctrinam cunctam que litterae legalis superficiem euangelica caelestis gratiae uirtute mutauit quod est uinum fecisse de aqua ».
<ex quo>   Alcuinus , In Io. 3 (Io. 2, 1), PL 100, 766C : « Quod si mysterium novimus, apparente in carne Domino, meraca illa legalis sensus suavitas paulatim coeperat, ob carnalem Pharisaeorum interpretationem, a prisca sua virtute deficere ».   Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 3), CCCM 267, p. 38.35 : « Mistice. Apparente Domino in carne propter carnalem scribarum et phariseorum interpretationem, illa legalis sensus suauitas paulatim coeperat deficere a sua prisca uirtute ».
af <Diff.> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. 2, 13-14 [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 54va  ; Utrecht, Univ., 76, f. 17ra-va  : «Iudei ergo solam aquam bibunt quia legem carnaliter intellegunt [...] sed ipsi ad finem vinum bibent quia legem spiritualiter intellegent ».
<Non hab.> Liturgia O. P., Lectionnarium, in tempore Epiphanie, cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 147rb-148rb.
¶Nota 1. La sentence figure dans trois des sources excerptées par la Catena. Thomas retient l’autorité la plus ancienne et la plus sûre.
¶Nota 2. Le remplacement de meraca (pur, sans mélange) par vinosa (hapax du lexique thomasien) pourrait illustrer le souci souvent observé dans la Catena d’éviter les termes dont la compréhension simple, à l’audition, par un large public, détournerait l’attention du sens fondamental de la sentence. Mais ici la substitution lexicale va de pair avec un glissement sémantique. Meraca s’accorde avec carne et fait allusion au dogme chalcédonien, tandis que vinosa qualifie suavitas. Il s’agit plus probablement, de notre point de vue, d’un lapsus induit par la réminiscence du Ps. 74, 9 « Quia calix in manu Domini uini meri plenus mixto », de l’association quasi automatique de merus à vinum, et de la lecture fautive conséquente - par un secrétaire ou par Thomas lui-même - d’une abréviation drastique de la documentation préparatoire (peut-être m’ca => ui<n>o<s>a). [MM2022]
AE ¶Codd. : La88 (156ra} Li449 (24vb) Mt366 {SD2013} {MM2015}* {MM2022}
95 carnalem] canalem ante corr. Li449
marg.| {CIO2d2.18} AUGUSTINUS. 96 − [a] Si autem iussisset aquam effundi97, et ipse mitteret vinum ex occultis creature sinibus98*, videretur Scripturas veteres improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis quod et Scriptura vetus ab ipso est. Nam iussu ipsius implete sunt hydrie. Sed nihil sapit illa Scriptura, si non ibi Christus intelligatur. Novimus autem legem ex quibus temporibus narret, id est ab exordio mundi; inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta etas est. Nam prima etas computatur99 ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, quinta usque ad Ioannem Baptistam, sexta inde usque ad finem seculi. Sex ergo ille hydrie sex etates significant100, quibus non defuit prophetia. Implete101 sunt prophetie, plene sunt hydrie. Quid est autem quod102 capiebant metretas binas vel trinas? Si trinas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium Trinitatis. Sed forte nec sic debemus inde sensum avertere, quia dixit binas vel trinas : quia nominato Patre et Filio, consequenter103 et Spiritus Sanctus intelligendus est. Oportet enim intelligi caritatem invicem Patris et Filii, quod est Spiritus Sanctus. [b] Sed est et alius intellectus non pretermittendus. Bine enim metrete intelliguntur in duobus generibus hominum, id est Iudeis et Grecis; tres autem propter Noe tres filios significandos104. AF ag
ag ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 9, § 5.14-25, § 6.1-22, § 7.1-12, § 8.1-3, CCSL 36, p. 93-94 : «[§ 5] Si enim iussisset inde aquam effundi, et sic ipse mitteret uinum ex occultis creaturae sinibus, unde fecit et panem quando saturauit tot millia; non enim quinque panes habebant quinque millium hominum saturitatem, aut saltem duodecim cophinos plenos, sed omnipotentia Domini quasi Fonspanis erat; sic posset et effusa aqua uinum infundere; quod si fecisset, uideretur scripturas ueteres improbasse. cum autem ipsam aquam conuertit in uinum, ostendit nobis quod et scriptura uetus ab ipso est; nam iussu ipsius impletae sunt hydriae. a Domino quidem et illa scriptura; sed nihil sapit, si non ibi Christus intellegatur. [§ 6] Intendite autem quod ipse ait : quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis de me. nouimus autem legem ex quibus temporibus narret, id est ab exordio mundi : in principio fecit deus caelum et terram. inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta aetas est, ut saepe audistis et nostis. nam prima aetas computatur ab adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; et sicut matthaeus evangelista per ordinem sequitur et distinguit, tertia ab Abraham usque ad dauid; quarta a dauid usque ad transmigrationem in babyloniam; quinta a transmigratione in babyloniam usque ad iohannem baptistam; sexta inde usque ad finem saeculi. propterea et sexta die fecit deus hominem ad imaginem suam; quia sexta ista aetate manifestatur per evangelium reformatio mentis nostrae, secundum imaginem eius qui creauit nos; et conuertitur aqua in uinum, ut iam manifestatum Christum in lege et prophetis sapiamus. ideo erant ibi sex hydriae, quas iussit impleri aqua. sex ergo illae hydriae, sex aetates significant, quibus non defuit prophetia. illa ergo tempora sex, quasi articulis distributa atque distincta, quasi uasa essent inania, nisi a Christo implerentur. quid dixi, tempora quae inaniter currerent, nisi in eis Dominus Iesus praedicaretur? impletae sunt prophetiae, plenae sunt hydriae; sed ut aqua in uinum conuertatur, in illa tota prophetia Christus intellegatur. [§ 7] Quid est ergo : capiebant metretas binas uel ternas? mysterium nobis maxime ista locutio commendat. metretas enim dicit mensuras quasdam, tamquam si diceret urnas, amphoras, uel si quid huiusmodi. nomen mensurae est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura. Μέτρον enim mensuram dicunt graeci; inde appellatae metretae. capiebant ergo metretas binas uel ternas. quid dicimus, fratres? si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium trinitatis. sed forte nec sic debemus inde cito iam sensum auertere, quia dixit binas uel ternas; quia nominato patre et filio, consequenter et spiritus sanctus intellegendus est. spiritus enim sanctus non est patris tantummodo, aut filii tantummodo spiritus, sed patris et filii spiritus. scriptum est enim : si quis dilexerit mundum, non est spiritus patris in illo; item scriptum est : quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius [...]. [§ 8] Quisquis itaque nominat patrem et filium, oportet ibi intellegat tamquam caritatem inuicem patris et filii, quod est spiritus sanctus».
[b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 9., § 17.20-22, CCSL 36, p. 99 : «Ergo sex hydriae capientes binas uel ternas metretas, sex sunt aetates temporum, capientes prophetiam pertinentem ad omnes gentes, siue in duobus generibus hominum, id est iudaeis et graecis, sicut saepe apostolus commemorat, siue in tribus, propter Noe tres filios, significatas». [FG2015]
AF ¶Codd. : Li449 (24vb-25ra) La88 (156ra –b {SD2013} {MM2015}
96 Augustinus Li449 La88 ] + De consensu evangelistarum Ed1953
97 effundi La88 Ed1953 ] fundi Li449
98 sinibus Li449 ] finibus La88 Ed1953
99 Computatur] computatur La88
100 significant La88 Ed1953 ] significavit Li449 (sin praem. pr. m., deinde exp.)
101 Implete Ed1953 ] Imple Li449
102 quod Ed1953] Li449 La88
103 consequenter Ed1953 ] convenienter Li449 La88
104 significandos Ed1953 ] significatos Li449 La88 .
marg.| {CIO2d2.19} ALCUINUS. –  [1] Ministri autem sunt doctores Novi Testamenti, qui Scripturas aliis105* spiritualiter interpretantur. [2] Architriclinus autem est aliquis legisperitus, ut Nicodemus, Gamaliel, Saulus. Dum ergo talibus evangelii verbum committitur, quod in littera legis occultabatur, quasi vinum de aqua factum architriclino propinatur. Et bene in domo nuptiarum tres ordines discumbentium describuntur, quia Ecclesia tribus ordinibus fidelium constat : coniugatorum, continentium106*, doctorum. [3] Optimum autem vinum Christus usque adhuc servavit, id est evangelium usque in107* sextam etatem distulit.AG ah
ah ¶Fons : <revera> [1] Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 7), CCCM 267, p. 41.100 sqq. : «IMPLETE HYDRIAS AQVA. Ministri quibus hoc praecipitur sunt discipuli et doctores noui testamenti, qui scripturas non condunt sed aliis spiritualiter interpretantur».
[2]   Alcuinus , In Io. (Io. 2, 10), PL 100, 771.18-24 : «Architriclinus aliquis legisperitus illius temporis est, fortasse Nicodemus vel Gamaliel, vel discipulus tunc ejus Saulus, nunc autem magister totius Ecclesiae Paulus apostolus. Et dum talibus verbum evangelii creditur, quod in littera legis, et prophetae latebat occultum, vinum utique architriclino de aqua factum propinatur. Et bene in domo harum nuptiarum, quae Christi et Ecclesiae sacramenta figurarent, triclinium, id est, tres ordines discumbentium, altitudine distantes inesse describuntur; quia nimirum tres sunt ordines fidelium, quibus Ecclesia constat : conjugatorum videlicet, continentium, et doctorum».
[3]   Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 10), CCCM 267, p. 43.151-154 : «Optimum autem uinum usque adhuc seruauit, id est euangelium suum in sextam huius saeculi aetatem distulit, quando illud per se ipsum mundo manifestare decreuit».
<ex quibus> [1-2] <diff.> Glossa ordinaria (Io. 2, 9), [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 228b marg.] ed Gloss-e  : «  ut autem gustavit . Triclinium, id est tres ordines discumbentium altitudine distantes inter se, id est doctores continentes coniugati. Architriclinus aliquis legisperitus qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem :"Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas"». [MM2021]
AG ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2021}
105 aliis] + sacras Ed1953
106 continentium] + et Ed1953
107 in] ad Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,
distinctio 3 
marg.| {CIO2d3.1} CHRYSOSTOMUS. 108*. − Quoniam autem paulo post Dominus in109* Hierosolymam ascensurus erat, Capharnaum adiit ut non ubique fratres et matrem secum trahat.AH ai
Unde dicitur :
ai ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 23.1.21, Burgundionis versio, BAV, Ott. lat. 227, f. 41ra12-15 : «Mihi videtur quia paulo post debebat ascendere in Iherosolimam, tunc adisse ut non ubique fratres et matrem trahat  ».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 28, PG 59, 139 .46-49 : « Ἐμοὶ δοκεῖ, ἐπειδὴ μικρὸν ὕστερον ἔμελλεν ἀνιέναι εἰς τὰ Ἱεροσόλυμα, διὰ τοῦτο τότε ἀπελθεῖν, ὥστε μὴ πανταχοῦ τοὺς ἀδελφοὺς ἐπισύρεσθαι καὶ τὴν μητέρα ». [MM2022]
AH ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2020}
108 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
109 in] om. Li449
Numérotation du verset Io. 2,12 
Post hec110 descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus.
110 hec] om. Li449
marg.| {CIO2d3.2} AUGUSTINUS. 111 − Hic est autem Dominus Deus noster excelsus, ut nos faceret112; humilis, ut nos reficeret; ambulans inter homines, patiens humana, abscondens divina. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos. Inde fratres unde matrem. Fratres enim scriptura nostra appellare consuevit non113 eos solos qui nascuntur ex eodem utero aut ex eodem Patre; sed114 ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos. Unde ergo fratres Domino? Num enim Maria iterum peperit115? Absit : inde cepit dignitas virginum. Abraham patruus erat Lotaj , et Iacob Laban Syrum habebat avunculumak et utrique dicti sunt fratresal .AI am
aj Cf. Gn. 11, 27.
ak Cf. Gn. 28, 2.
al Cf. Gn. 29.12-15.
am ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 1.30-33, § 2.3-23, CCSL 36, p. 100-101 : «Hic dominus deus noster uerbum dei, uerbum caro factum, filius patris, filius dei, filius hominis, excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret, ambulans inter homines, patiens humana, abscondens diuina». [§ 2] Descendit, ut dicit evangelista in capharnaum, ipse et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos; inde fratres, unde matrem. fratres enim scriptura nostra, non eos solos appellare consueuit, qui nascuntur ex eodem uiro et femina, aut ex eodem utero, aut ex eodem patre, quamuis diuersis matribus, aut certe ex eodem gradu, uelut compatrueles aut consobrinos; non solum hos fratres nouit dicere scriptura nostra. quomodo loquitur, sic intellegenda est. habet linguam suam; quicumque hanc linguam nescit, turbatur, et dicit : unde fratres domino? num enim maria iterum peperit? absit. inde coepit dignitas uirginum. illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex lingua ipsius scripturae. nam et eua statim facta de latere uiri sui, nondum contacta a uiro suo, nostis quia mulier appellata est : et formauit eam in mulierem. unde ergo fratres? cognati mariae fratres domini, de quolibet gradu cognati. unde probamus? ex ipsa scriptura. frater Abrahae dictus est lot; filius erat fratris ipsius. lege, et inuenies quia Abraham patruus erat lot, et dicti sunt fratres. unde, nisi quia cognati? item iacob laban syrum habebat auunculum; frater enim erat laban matris iacob, id est rebeccae uxoris isaac. lege scripturam, et inuenies quia fratres dicuntur auunculus et sororis filius. qua regula cognita, inuenies omnes consanguineos mariae fratres esse christi». [FG2018]
AI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
111 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
112 Faceret] u + exp. La88
113 Non] nam La88
114 Sed] aut La88
115 Peperit] item + marg. La88
marg.| {CIO2d3.3} ALCUINUS. − Fratres ergo Domini dicuntur cognati Marie vel Ioseph, non Filii Marie vel Ioseph, quia non solum beata virgo sed etiam Ioseph testis castitatis eius ab omni actione coniugali immunis permansit.AJ an
an ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 12), CCCM 267, p. 43.171-174 : « Fratres dicuntur cognati Mariae uel Ioseph, non filii Mariae uel Ioseph, quia non solum beata uirgo, sed etiam Ioseph testis castitatis illius ab omni actione coniugali immunis permansit ». [MM2022]
AJ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO2d3.4} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Quia116* vero dicit et discipuli eius , incertum est utrum iam illi adheserant117 etiam Petrus, et Andreas, et Filii Zebedei. Mattheus enim primo narrat quod venerit et habitaverit in Capharnaum, et postea quod eos de navibus piscantes vocaverit. An forte Mattheusao quod pretermiserat recapitulavit? Quia sine ulla consequentis temporis differentia dixit : « Ambulans iuxta mare Galilee, vidit duos fratres »118, an potius alii discipuli fuerunt? [b] Scriptura enim evangelica et apostolica non solum illos duodenos appellat discipulos eius, sed omnes qui in Deum119 credentes ad regnum celorum magisterio eius120 erudiebantur. [c] Illud etiam requirendum est, quomodo hic dicit, antequam Ioannes baptista missus esset in carcerem, Iesum venisse121 in Galileam : cum Mattheus dicatap : « Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galileam ». Similiter etiam122 et Marcus. Lucas etiam nihil quidem123 dicit de tradito Ioanne, sed post baptismum et temptationem Christi dicit eum iisse in Galileam, sicut illi duo. Unde intelligitur tres evangelistas non Ioanni evangeliste contraria narrasse, sed pretermisisse primum Domini adventum in Galileam posteaquam baptizatus est, quando124 illic aquam convertit in vinum.AK aq
ao Mt. 4, 18.
ap Mt. 4, 12.
aq ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 2, c. 17, § 39, p. 139.7-18 : «Quod autem dicit idem iohannes : post hoc descendit capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus, incertum est, utrum iam illi adhaeserant etiam petrus et andreas et filii Zebedaei. mattheus enim primo narrat, quod uenerit et habitauerit in capharnaum, et postea, quod eos de nauibus piscantes uocauerit, iste autem, quod cum illo capharnaum uenerint discipuli eius. an forte mattheus quod praetermiserat recapitulauit, quia non ait ipse post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres, sed sine ulla consequentis temporis differentia : ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres, et cetera? proinde fieri potest, ut postea narrauerit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur uenisse capharnaum, quo iohannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius uenisse. an potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam philippus sequebatur, quem sic uocauerat, ut diceret ei : sequere me?». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 2, c. 17, § 40, p. 140.9-12 : «Sane animaduertendum est, quod scriptura evangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et apostolos nominauit, sicut lucas commemorat». [c]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 2, c. 18, § 42, p. 141.19-142.21 : «Illud etiam requirendum est, quomodo iohannes evangelista, antequam iohannes baptista missus esset in carcerem, dicit Iesum isse in Galilaeam - posteaquam enim commemorauit, quod in cana Galilaeae fecit de aqua uinum et descendit capharnaum cum matre et discipulis et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter pascha, post haec uenisse in iudaeam terram et discipulos eius et illic demoratum cum eis et baptizantem, ubi secutus ait : erat autem et iohannes baptizans in aeno iuxta salim, quia aquae multae erant illic, et adueniebant et baptizabantur : nondum enim missus erat in carcerem iohannes -, mattheus autem dicat : cum autem audisset quod iohannes traditus esset, secessit in Galilaeam. similiter et Marcus : posteaquam autem traditus est, inquit, iohannes, uenit Iesus in Galilaeam. lucas etiam nihil quidem dicit de tradito iohanne, sed tamen et ipse post baptismum et temtationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. nam ita contexit narrationem suam : et consummata omni temtatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. et egressus est Iesus in uirtute spiritus in Galilaeam et fama exiit per uniuersam regionem de illo. unde intellegitur hos tres evangelistas non iohanni evangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum Domini aduentum in Galilaeam, posteaquam baptizatus est, quando illic aquam conuertit in uinum -tunc enim nondum erat traditus iohannes -, eum uero aduentum eius in Galilaeam conexuisse narrationibus suis, qui post iohannem traditum factus est». [FG2015]
AK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
116 Quia La88 Li449 ] Quod Ed1953
117 Adheserant] adheserunt La88
118 Fratres] etc + La88
119 Deum] eum La88
120 ad regnum celorum magisterio eius] magisterio eius ad regnum celorum La88
121 Venisse] isse La88
122 Etiam] autem La88
123 Quidem] quod La88
124 Quando] quoniam La88
marg.| {CIO2d3.5} EUSEBIUS. In Ecclesiastica historia. 125* − Cum enim trium evangeliorum ad Ioannem evangelistam notitia pervenisset, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum; deesse tamen vidit aliqua, et ea maxime que primo predicationis sue tempore Dominus gesserat. Certum est enim quod in superioribus tribus evangeliis hec videntur sola contineri que in eo gesta sunt anno quo Ioannes Baptista vel inclusus est in carcere vel punitus. Et ideo rogatus dicitur Ioannes apostolus ut ea126 que preterierant priores ante traditionem Ioannis, salvatoris gesta conscriberet. Unde si quis diligenter consideret, inveniet evangelia127 non dissonare; sed alterius temporis gesta128 esse que scribit Ioannes, alterius vero que ceteri. AL ar
ar ¶Fons : Eusebius Caesariensis , Historia ecclesiastica (transl. Rufini), lib. 3, c. 24, § 7-8, 11, 13, GCS 9.1, p. 247 .ll16-21; p. 249.8-16  : «sed cum horum trium evangeliorum etiam ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua et ea maxime, quae primo praedicationis suae tempore dominus gesserat. 8. certum est enim, quod in superioribus tribus evangeliis haec videntur sola contineri, quae in eo gesta sunt anno, quo Iohannes baptista vel inclusus est in carcerem vel punitus. [...] 11. quia, inquam, ab his haec videbantur omissa, rogatus dicitur Iohannes apostolus, ut ea, quae praeterierant priores, ante traditionem Iohannis salvatoris gesta conscriberet. et ideo dicit in evangelio suo : 'hoc fecit initium signorum Iesus'. et iterum in alio loco indicat dicens : 'nondum enim Iohannes missus erat in carcerem'. [...] 13. et ideo si qui haec diligentius consideret, evidenter inveniet non sibi evangelia dissonare, sed alterius temporis gesta esse, quae scribit Iohannes, alterius vero, quae ceteri». [MM2019]
AL ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2019}
125 In] om. Ed1953
126 ea] p + eras. La88
127 evangelia Li449 Ed1953 ] evangelista La88
128 non dissonare) sed alterius temporis gesta Li449 Ed1953 ] om. La88
marg.| {CIO2d3.6} CHRYSOSTOMUS. 129* {hom.22} . − Neque enim in Capharnaum miraculum ullum tunc operatus est130 : qui enim civitatem habitabant illam, non sane se habebant ad Christum, sed erant valde corrupti : ideo tamen accedit et parum ibi trahit tempus propter eum qui ad matrem erat131 honorem.AM
AM ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
129 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
130 Tunc operatus est] operatus est tunc La88
131 Erat] om. La88
marg.| {CIO2d3.7} BEDA. − Ideo etiam non multis diebus ibi manserunt , propter festum Pasche quod iam appropinquabat.AN as
Unde sequitur :
as ¶Fons : <revera> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. 2, 13 [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 55vb  ; Utrecht, Univ., 76, f. 16vb  : «Sequitur : Et ibi manserunt non multis diebus. Cur autem Dominus et discipuli enim paucis diebus Capharnaum manserunt sanctus evangelista manifestare curavit dicens :   Et proximum erat Pascha Iudeorum propter imminentem paschalem festivitatem Dominus Capharnaum paucis mansit diebus ». [MM2022]
AN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}*
Numérotation du verset Io. 2,13 
prol.| [Io. 2, 13-25 legitur Quadragesimae 4 feria 2; cf. Ordinarium OP 629 = Rom. = Cist.]
Et prope erat Pascha Iudeorum.
marg.| {CIO2d3.8} ORIGENES. 132*{tom.10} − Sed quid intendit in appositione133* Iudeorum? non enim nationis alterius Pasche solemnitas fuerat. Forsan vero quia quoddam est Pascha humanum eorum qui procul a proposito scripture celebrant illud, quoddam vero divinum et verum, quod in spiritu et veritate perficitur. Ad distinctionem ergo divini dicitur Iudeorum.AO
Sequitur :
AO ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
132 Origenes] + In Ioannem Ed1953
133 in appositione] ibi appositio Ed1953
Et ascendit Hierosolymam.
marg.| {CIO2d3.9} ALCUINUS. − Bis in evangeliis legitur Iesum ascendisse Hierosolymam : semel in primo anno predicationis, dum adhuc Ioannes non erat missus in carcerem. De hoc ascensu nunc agitur et iterum illo134 anno quo erat passus135*. Dedit autem nobis exemplum136* quanta cura divinis137 subdi debeamus imperiis. Si enim ipse138* Dei Filius decreta legis a se data implebat, celebrans139 solemnitates cum ceteris hominibus, quanto studio bonorum operum servi debent solemnitates et prevenire et celebrare.AP at
at ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 13), CCCM 267, p. 44, 1175 sqq. : «ET PROPE ERAT PASCHA IVDEORVM, ET ASCENDIT IEROSOLIMAM IESVS. Bis in euangelis legitur Iesum ascendisse Ierosolimam: semel primo anno praedicationis dum adhuc Iohannes non erat missus in carcere (de quo ascensu nunc agitur), et iterum illo anno quo erat passurus . Et utraque uice auaritiam sacerdotum detestatur quam in templo exercebant. Quod appropinquante pascha ascendit, exemplum dedit quanta cura diuinis subdi debeamus imperiis. Si enim ipse Dei filius decreta legis a se datae implebat celebrans solempnitates cum ceteris hominibus, quid debent serui agere? Quanto studio bonorum operum debent solemnitates et praeuenire et celebrare? »
<cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 50, CCCM 116A, lin. 27 sqq : «Prope, inquit, erat pascha Iudaeorum, et ascendit Ihesus Hierosolimam. Quod dominus appropinquante iam pascha Hierosolimam ascendit, nobis profecto exemplum dedit quanta cura et studio diuinis subdi debeamus imperiis. Si enim ille qui erat Dei filius, in infirmitate nostrae carnis apparens decreta legis a se datae implebat sollemnitates legitimas cum caeteris hominibus frequentando, quid nobis qui serui sumus agendum est? Quanto studio et hae et aliae festiuitates et bonis operibus sunt praeueniendae, et digna reuerentia cum uenerint celebrandae? »
<cuius fons> Cf.   Alcuinus , In Io. (Io. 2, 10), PL 100, 771.18-24 =   Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 2, hom. 1, CCSL 122, lin. 34-39 sqq. =   Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 2, hom. 1, CCSL 122, lin. 21 sqq. =: «Quod autem propinquante Pascha, Jesus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum quanta animi vigilantia Dominicis subjici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens, eadem, quae ex divinitatis auctoritate statuit, decreta custodiat». [MM2022]
AP ¶Codd. : La88 Li449 R18 Ed1953 {SD2013}* {FG2022} {MLM2022}
134 illo] om. R18
135 passus] passurus Ed1953
136 exemplum] + Dominus La88 R18 Ed1953
137 divinis] deitas La88
138 ipse] ipsa Ed1953
139 celebrans] celebras La88
marg.| {CIO2d3.10} ORIGENES. {tom.10}. − Mystice autem, cum facta est nuptiarum preparatio in Cana Galilee, descendit una cum matre, fratribus et discipulis in Capharnaum, que interpretatur ager consolationis. Oportebat enim post vini alacritatem, ad agrum consolationis, una cum matre et discipulis ascendere salvatorem, consolaturum in futuris fructibus140* in agrorum multitudine suscipientes disciplinam eius, et animam que illum Spiritu sancto concepit, et iuvandos ibi. Sunt enim quidam fructificantes, ad quos Dominus ipse descendit una cum verbi ministris atque discipulis, adiuvans141 huiusmodi presente matre sua. Videntur autem qui Capharnaum ducti sunt, non capere diuturnam142 apud se Iesu presentiam, quoniam illuminationem que de pluribus dogmatibus est, inferioris consolationis agellus non capit, cum paucorum capax existat.AQ
AQ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {FG2022}
140 fructibus] + et Ed1953
141 adiuvans] adimans Li449 (cacogr.)
142 diuturnam] diutunam Li449 (cacogr.)
marg.| {CIO2d3.11} ALCUINUS.Vel Capharnaum villa pulcherrima est et signat143* mundum in quem Verbum Patris descendit.AR au
au ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 13), CCCM 267, p. 44, 1175 sqq. : «DESCENDIT CAPHARNAVM IPSE ET MATER EIVS ET FRATRES EIVS. Capharnaum uilla pulcherrima et significat mundum, in quem uerbum patris non recedens a patre pro salute hominum descendit ».
<ex quo> Cf.   Alcuinus , In Io., PL 100, 773.13-15 : «Capharnaum vero villa pulcherrima interpretatur, significans hunc mundum, quo Dominus noster Jesus Christus pro salute humani generis a paterna sede nunquam recedens descendisse dicitur ».[MM2022]
AR ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2022} {FG2022}
143 signat] significat Ed1953
marg.| {CIO2d3.12} BEDA. −  Non multis autem   diebus ibi mansit quia parvo in hoc mundo tempore cum hominibus conversatus est.AS av
av ¶Fons : <revera> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. 2, 13 [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 55vb  ; Utrecht, Univ., 76, f. 16vb  : «Allegorice paucis diebus Capharnaum mansit quia brevi tempore conversatus est inter homines». [MM2022]
AS ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020} {FG2022}
marg.| {CIO2d3.13} ORIGENES. {tom.10}. − Est autem Hierosolyma “civitas regis magni”aw , velut ipse salvator ait, ad quam nullus eorum qui manent in terris conscendit nec ingreditur : sed quelibet anima que naturalem obtinet celsitudinem et acumen intelligibilium perspicuum, eius civitatis est incola, ad quam solus Iesus144 ascendisse dicitur. Videntur tamen post discipuli fore presentes dum recolunt « zelus domus tue comedit me »ax; sed quasi in quolibet discipulorum Iesus ascendit.AT
aw Cf. Mt. 5, 35.
ax Ps. 68, 10 ; cf. Io. 2, 17.
AT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
144 Iesus] Deus praem. Li449* (exp.)
Numérotation du verset Io. 2,
distinctio 4 
prol.| [Io. 2, 13-25 legitur Quadragesimae 4 feria 2; cf. Ordinarium OP 629 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO2d4.1} BEDA. 145* − Dominus Ierusalem adveniens, continuo templum oraturus adiit146*, nobis dans exemplum ut quocumque properamus, domum Dei primo ingrediamur, Dominum deprecaturi. AU ay
Unde dicitur :
ay ¶Fons : <revera> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. 2, 13-14 [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 56vb  ; Utrecht, Univ., 76, f. 17ra-va  : «Per hoc quod [om. Utr.] Dominus Hierusalem veniens primo templum petiit oraturus nobis utique reliquit exemplum ut [om. Utr.] quoties uspiam properare debemus si adest domus Dei primo illam ingrediamur pro nostris aliorumque reatibus oraturi ac deinde que peragenda sunt agamus. Quod igitur Dominus tunc corporaliter fecit hoc spiritualiter [sp<eci>aliter Wurz.] quotidie in sancta Ecclesia facere non desistit». [MM2022]  
<Non hab.> PL; LLT; Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2020]
¶Nota Les sentences de Bède-Haymon de la CIO se caractérisent par une réécriture très importante et inaccoutumée de la source identifiée. Ici, des 23 mots de la sentence, 5 sont des lexèmes différents de la source citée (22%), dont 4 sont des synonymes. Les écarts entre la rédaction thomasienne et la source s’expliquent aisément par le souci constant de Thomas de rendre ses sources intelligibles et d’éviter les expressions obscures. [MM2022]
AU ¶Codd. : Ber112 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {FG2022} {MM2022}
145 Beda] + Super Mattheum Ed1953
146 adiit] addit Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,14 
Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas.
marg.| {CIO2d4.2} AUGUSTINUS. 147 − Sacrificia enim illi populo pro eius carnalitate talia data sunt, quibus teneretur ne in148* idola deflueret149, et immolabant boves et oves et columbas.AV az
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 4.14-17 , CCSL 36, p. 102 : «Nouit enim Caritas uestra quod sacrificia illi populo pro eius carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boues, oues et columbas; nostis, quia legistis». [FG2018]*
AV ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 R18 Ed1470 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {FG2022} {MM2022}
147 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
148 in] ad Ed1470 Ed1953
149 deflueret] destrueret cacogr. Li449
marg.| {CIO2d4.3} BEDA. 150* − [1]Sed quia de longinquo properantes que iussa sunt immolari Domino, secum ferre non poterant, eorum pretia deferebant 151. Unde nacta occasione, hec animalia in templo scribe et Phariseivendi institueruntut152 venientes emerent et offerrent,eademque oblata ipsialiis venderent et sic sua lucra accumularent153. [2] Unde et nummularii ad hoc sedebant ad154 mensam, ut inter155 emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecunia.
Unde subditur :
150 Beda] + Super Mattheum Ed1953
151 deferebant] ferebant R18
152 Ut] e + exp. La88
153 Accumularent] accumbarent La88
154 ad] in R18
155 inter] om. R18
Et nummularios sedentes.
marg.| Dominus autem nolens156 aliquid in domo sua terrene esse negotiationis, neque eius que honesta putaretur, negotiatores omnes expulit foras.AW ba
ba ¶Fons : <revera> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. 2, 13-14 [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15., f. 56rb-va  ; Utrecht, Univ., 76, f. 17ra  : «[1] Ubi primo queri potest unde nacta [facta hic et infra Utr.] occasione hec animalia nutriebantur in templo Domini ? Sciendum igitur quia Dominus videns Iudeos carnales et corde lapideo nimiumque proclives ad malum et precavens in futurum et [in Utr.] carnalibus eos sacrificiis subdidit atque subiugavit ne forte relicto cultu et notitia sui diis gentium idest [om. Utr.] demonibus immolarent et ut eos maiori carnalium sacrificiorum conditione gravaret, precepit ut non in omni loco sacrificia offerrent sed in loco quem elegisset dominus Deus eorum. Elegit quippe Hierusalem in qua iussit fieri templum quod edificavit ille sapientissimus et potentissimus rex Salomon. Unde ex [rex Wurz.] totius provincie locis necnon ex aliis provinciis circumquaque ? adiacentibus omnes illuc confluebant ut ibi legalia sacrifica offerrent et sua vota persolverent. Sed quicumque ex longinquoveniebant omnia que necessaria erant secum ferre non poterant. Quapropter eorum pretia secum ferentes veniebant Hierusalem et ibi que necesaria erant emebant. Unde nacta occasione scribe et pharisei impiissimi et avarissimi statuerunt ut hec animalia nutrirentur in templo , ut venientes cum [om. Utr.] emerent et offerrent eorum trapezite [trapesete Utr.] sumerent et aliis venderent ut [et Utr.]sic sua lucra accumulare possent putantes hoc sine offensione facere posse. [2] Hinc statuerunt etiam numularios sedere ad mensam ut inter vendentes et ementes prompta esset pecunie taxatio et quia prohibuit eos [eis Utr.] Dominus usuras accipere excogitaverunt ut numularii sederent in templo ad mensam ut venientes cum non adferrent probatam pecuniam et vellent a numulariis acciperre [recipere Utr.] collobia offerent id est aliqua munuscula scilicet vel [om. Utr.] citerfrixum vel ligaturas vie passe vel massam caricarum. Sed dum [cum Utr.] crederent se [om. Utr.] implere preceptum legis agebant contra illud quod Dominus per prophetam precipit dicens : usuras et super habundantiam non accipietis. Dominus ergo volens nihil terre [ terrene Utr.] negotiationis fieri in templo nec ea que quasi honesta videbantur facto flagello deresticulis. Omnes huiuscemodi negotiatores et eorum commercia simul cum his qui negotiabantur eiecit de templo.
[2] Cf.   Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 2, hom. 1, CCSL 122, lin. 34-39 sqq. = PL 92, 663B : «Et invenit, inquit, in templo vendentes oves et boves et columbas, et nummularios sedentes; et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de [663B] templo, oves quoque et boves; et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Boves et oves, et columbae ad hoc emebantur ut offerrentur in templo. Nummolarii ad hoc sedebant ad mensas ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecuniae taxatio. Videbantur ergo licite vendi in templo quae ad hoc emebantur ut in eodem templo offerrentur Domino. Sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis nec ejus quidem quae honesta putaretur exhiberi dispulit negotiatores iniustos et foras omnes simul cum his quae negotiabantur, eiecit». <ex quo> =   Alcuinus , In Io., PL 100, 773.21 sqq.
[1] <Non hab.>PL; LLT; Glossa ordinaria (Gloss-e)
¶Nota Dans cette sentence, Haymon offre, dans le désordre, l’essentiel du matériau textuel qui a servi à la rédaction du premier segment de la sentence (56 mots sur 70 = 80%), tandis que le second segment est plus proche de la version éditée de Bède (ou d’Alcuin) que de celle d’Haymon. Au point de jonction entre le segment 1 (Haymon) et 2 (Bède), la leçon uolens aliquid, sémantiquement incohérente, est attestée par les meilleurs manuscrits de la Catena. L’indistinction des graphies uolens et nolens est, en soi, habituelle et banale. Mais ici la leçon uolens, très distinctement voulue par les copistes, doit être rapprochée de l’expression cohérente volens nihil du texte d’Haymon. Nous corrigeons en suivant l’édition de l’homéliaire de Bède nolens aliquid, tout en notant que uolens est un vestige graphique probable de la transition entre les deux sources exploitées ici. [MM2020]
156 nolens R18 Ed1470 Ed1953] volens ! Ber112 La88 Li449 Mt366, nolens vel uolens T46
marg.| {CIO2d4.4} AUGUSTINUS. 157 − Et qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit.AX bb
Unde sequitur :
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 5.2, CCSL 36, p. 103 : «Dicimus tamen, fratres, (non enim et ipse pepercit illis; qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellauit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde indisciplinatos, negotiationem de Dei templo facientes, flagellauit». [FG2018]*
AX ¶Codd. : La88 Li449 Ed1470 Ed1953 {SD2013}* {FG2018} {MM2018} {MM2022}
157 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,15 
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo.AY
AY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO2d4.5} THEOPHYLACTUS. − Neque158 solum eos 159 eiecit qui vendebant et emebant sed etiam res eorum.
Unde subditur :
158 Neque] + enim La88 * (exp.)
159 solum eos] eos solum La88
Oves quoque et boves et nummulariorum effudit es et mensas subvertit160
160 subvertit] evertit Ed1953
marg.| scilicet nummularias que erant quasi vasa denariorum.AZ bc
bc ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 2, 14), PG 123, 1197B1-4.12-13 . [CGC2014] . «Οὐ γὰρ απλῶς ἐξέβαλεν ἀλλὰ καὶ φραγελλίῳ πλεκτῷ τύπτων καὶ ἀνατρέπων τὰς τραπέζας καὶ τὸ κἐρμα ἤτοι τὸ νόμισμα τῶν κολλυβιστῶν ἐκχέων καὶ ἒργῳ παρακεκινδυνευμένῳ ἐπιχειρῶν [...] Κολλυβισταὶ δὲ εἰσὶν οἱ τὰ λεπτὰ νομίσματα πωλοῦντες ἤτοι τοὺς νούμμους».
¶Nota La dernière phrase glose plus qu’elle ne traduit le texte grec connu par l’édition. Thomas traduit κολλυβιστῶν comme s’il lisait κολλυβιστήρίων. [MM2020]
AZ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2020}
marg.| {CIO2d4.6} ORIGENES. {tom.10} . − Consideremus autem, ne forte enorme videatur quod Dei Filius captis funiculis parat sibi flagellum ad eiciendum de templo. Unum tamen refugium ad horum responsionem relinquitur divina potestas Iesu, ut cum volebat posset iracundiam hostium suffocare, quamvis essent innumeri, et sedare mentium turbinesbd : « Dominus enim dissipat cogitationes161 gentium ». Presens autem historia in nullo minorem potestatem pretendit his que ab eo miraculosius edita sunt : quinimmo constat hanc maiorem demonstrare potentiam miraculo quo aqua conversa est in vinum : eo quod illic inanimata subsistit materia, hic vero tot millium hominum domantur ingenia.BA
bd Ps. 132, 10.
BA ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
161 Cogitationes] hominum eras. La88
marg.| {CIO2d4.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum 162. − Manifestum est autem non semel, sed iterato hoc factum esse163 a Domino. Sed illud primum commemoratur hic a Ioanne, istud ultimum a ceteris tribus.be
be ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 2, c. 67, § 129, p. 232.1-4 : «Unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a Domino factum, sed illud primum commemoratum a iohanne, hoc ultimum a ceteris tribus». [FG2015]
162 De consensu evangelistarum] om. La88
163 Hoc factum esse] esse hoc factum La88
marg.| {CIO2d4.8} ORIGENES. {tom.10} . − Et Ioannes quidem hic dicit quod expulit vendentes de templo. Mattheus autem ait quoniam expulit vendentes et ementes. Multo autem maior numerus erat ementium quam vendentium; quorum expulsio164 transcendebat dignitatem eius qui reputabatur Filius carpentarii; nisi quod divina potestate sibi omnes subiecit, ut dictum est.BB
BB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
164 Expulsio] expulso La88
marg.| {CIO2d4.9} BEDA. {super Nolite faceredomum Patris} . − Commendatur autem in hac lectione utraque Christi natura : humana quidem, in hoc quod matrem comitem habuisse perhibetur; divina vero, in hoc quod verus Dei Filius demonstratur.BC
Sequitur enim :
BC ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
Numérotation du verset Io. 2,16 
Et his qui vendebant columbas dixit : Auferte ista hinc et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.
marg.| {CIO2d4.10} CHRYSOSTOMUS. 165* {hom.22} . − Ecce Patrem vocat, et non irascuntur. Estimant enim simpliciter eum dicere; sed quia postea apertius loquebatur, ut solam representaret parilitatis intelligentiam, propterea seviebant. et Mattheusbf quidem dicit : « Quod eiciens eos dicebat : Nolite facere domum meam speluncam latronum ». Illud enim fecit ad passionem166 veniens, ideo durioribus sermonibus utebatur; hoc autem in principio signorum fecit; unde non ita aspera, sed remissa quodammodo increpatione utitur.BD
bf Mt. 21, 13.
BD ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
165 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
166 Fecit ad passionem] ad passionem fecit La88
marg.| {CIO2d4.11} AUGUSTINUS. 167 − Ecce templum illud figura adhuc erat, et eiecit inde Dominus omnes qui ad nundinas venerant. Et que ibi vendebant? Que opus habebant homines in sacrificiis168* illius temporis. Quid si ibi ebriosos inveniret? Si negotiationis non debet fieri domus Dei, potationis fieri debet?BE bg
bg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 4.10-25, CCSL 36, p. 102 : «Ecce templum illud figura adhuc erat, et eiecit inde Dominus omnes qui sua quaerebant, qui ad nundinas uenerant. Et quae ibi uendebant illi? Quae opus habebant homines in sacrificiis illius temporis. Nouit enim Caritas uestra quod sacrificia illi populo pro eius carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boues, oues et columbas; nostis, quia legistis. Non ergo magnum peccatum, si hoc uendebant in templo, quod emebatur ut offerretur in templo; et tamen eiecit inde illos. Quid, si ibi ebriosos inueniret, quid faceret Dominus; si uendentes ea quae licita sunt, et contra iustitiam non sunt, (quae enim honeste emuntur, non inlicite uenduntur), expulit tamen, et non est passus domum orationis fieri domum negotiationis? Si negotiationis domus non debet fieri domus Dei, potationis debet fieri? Nos autem quando ista dicimus, stridunt dentibus suis aduersus nos; et consolatur nos psalmus quem audistis : Striderunt super me dentibus suis». [FG2018]
BE ¶Codd. : La88 Li449 (26ra) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
167 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
168 sacrificiis La88 Li449 ] sacrificio Ed1953
marg.| {CIO2d4.12} CHRYSOSTOMUS. {hom.22} . − Sed cuius gratia tali vehementia Christus usus est? Quia enim in sabbato curaturus erat, et multa facturus que videbantur eis169 esse legis transgressio, ut non videatur Deo contrarius, hoc cum periculo fecit, dans intelligere quod qui periculis se exponit pro bono ornatu domus, Dominum domus non contemnit : et ideo, ut ostenderet sui consonantiam ad Deum, non dixit : domum sanctam, sed domum Patris mei .
Et propter hoc etiam subditur : BF
BF ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
169 Videbantur eis] videbatur ab eis La88
Numérotation du verset Io. 2,17 
Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est : Zelus domus tue comedit me.
marg.| {CIO2d4.13} BEDA. − Discipuli enim videntes in eo hunc ferventissimum zelum, recordati sunt quia zelo170 domus Patris salvator eiecit impios de templo.BG
BG ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2022}
170 zelo] zelus La88
marg.| {CIO2d4.14} ALCUINUS. − Zelus, cum in bono accipitur, est quidam fervor animi, quo mens relicto humano timore pro defensione veritatis accenditur.BH bh
bh ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 17), CCCM 267, p. 47.249 sqq. : «RECORDATI VERO SUNT DISCIPVLI EIUS, QUIA SCRIPTUM EST: ZELUS DOMUS TUAE COMEDIT ME. Zelus cum in bono accipitur est quidam feruor animi, quo mens relicto humano timore pro defensione ueritatis accenditur ». [MM2022]
BH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO2d4.15} AUGUSTINUS. 171 − Comeditur ergo zelus domus Dei, qui omnia que videt ibi perversa cupit emendare : etsi emendare non potest, tolerat et gemit. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat satagis, in domo Dei, ubi salus proposita est, debes pati, quantum in te est, si quid perversi videris? Amicus est? Admoneatur leniter. Uxor est? Severissime frenetur. Ancilla est? Etiam verberibus compescatur. Fac quicquid potes pro persona quam portas.BI bi
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 9.2-28, CCSL 36, p. 105-106 : «Tunc scriptum esse : zelus domus tuae comedit me, recordati sunt discipuli, quia zelo domus dei eiecit istos de templo dominus. fratres, unusquisque christianus in membris christi zelo domus dei comedatur. quis comeditur zelo domus dei? qui omnia quae forte ibi uidet peruersa, satagit corrigi, cupit emendari, non quiescit; si emendare non potest, tolerat, gemit. non excutitur de area granum, sustinet paleam, ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. tu ante horreum, si granum es, noli excuti de area, ne prius ab auibus colligaris, quam in horreum congregeris. aues enim caeli aeriae potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunt nisi quod inde fuerit excussum. ergo zelus domus dei comedat te; unumquemque christianum zelus domus dei comedat, in qua domo dei membrum est. non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes salutem sempiternam. domum tuam intras propter requiem temporalem; domum dei intras propter requiem sempiternam. si ergo in domo tua ne quid peruersum fiat satagis, in domo dei ubi salus proposita est et requies sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte peruersum uideris? uerbi gratia, uides fratrem currere ad theatrum? prohibe, mone, contristare, si zelus domus dei comedit te. uides alios currere et inebriari uelle, et hoc uelle in locis sanctis, quod nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos potes, quibus potes blandire; noli tamen quiescere. amicus est? admoneatur leniter. uxor est? seuerissime refrenetur. ancilla est? etiam uerberibus compescatur. fac quidquid potes pro persona quam portas; et perficis : zelus domus tuae comedit me». [FG2018]
BI ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
171 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO2d4.16} ALCUINUS. − Mystice autem quotidie Deus spiritualiter suam Ecclesiam intrat, et qualiter ibi unusquisque conversetur attendit. Caveamus ergo ne in Ecclesia Dei fabulis vel risibus 172 vel odiis, vel cupiditatibus vacemus173, ne improvisus veniens nos flagellet et de Ecclesia sua eiciat.BJ bj
bj ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 14), CCCM 267, p. 44.196 sqq. : «Cotidie Dominus spiritualiter sanctam aecclesiam intrat et qualiter unusquisque ibi conuersetur attendit. Caueamus ergo, ne in aecclesia Dei fabulis uel rixis uel odiis uel cupiditatibus uacemus, ne improuisus ueniens nos flagellet et de aecclesia sua eiciat, sed pascha agamus, id est de uitiis ad uirtutes transeamus ». [MM2022]
BJ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}
172 risibus] sic pro rixis perpera transcriptum a rix<ibu>S
173 vacemus] nascemus La88
marg.| {CIO2d4.17} ORIGENES. 174* {tom.11} . − Possibile enim est Hierosolymitanum quoque delicto subiacere, et capacissimos deviare : quod nisi post delictum citissime convertantur, capacitatem amittunt. Invenit igitur in templo, id est in sacris, vel in enuntiatione175 ecclesiastici sermonis, quosdam qui Patris domum, domum negotiationis constituebant, qui scilicet venales exponunt boves, quos oportet servare176 ad aratrum, ne retrocedentes non disponantur ad regnum Dei; qui etiam preferunt177 mammonam iniquitatis ovibus, ex quibus habent ornatus materiam; qui etiam solertiam columbarum privata qualibet amaritudine vilipendunt. Cum ergo hos invenerit salvator in domo sacrata178, facto de funiculis flagello fugat illos una cum venalibus ovibus et bobus suis, et spargit179 eris pondera velut indigna in domo Dei retineri, subvertitque constitutas tabulas in animabus avarorum, et mandat ne ulterius in domo Dei columbe vendantur. arbitror autem et exemplum ipsum statuisse per predicta secretius, ut intelligamus per hoc180, si quid181 agi debeat erga sacram illam oblationem a sacerdotibus, non debere ritu sensibilium oblationum agi, nec legem observari debere, ut carnales Iudei volebant. Nam Iesu propellente182 boves et oves, iubente auferri columbas, que ut183 plurimum offerebantur iuxta consuetudinem Iudeorum, et subvertente mensas materialium nummorum non expresse, sed figuraliter continentium divinas impressiones, ea scilicet que secundum legis scripturam videbantur honesta, et utente eo in plebem flagellis, dissolvenda et dispergenda hec erant, translato regno ad eos qui ex gentibus crediderunt.BK
BK ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
174 Origenes] + In Ioannem Ed1953
175 Enuntiatione] annunciatione La88
176 Servare] observare La88
177 Preferunt] prefertur La88
178 Sacrata] sacra La88
179 Et spargit] expargit La88
180 Hoc] hec La88
181 Quid] ad La88
182 Propellente] procellente La88
183 Ut] om. La88
marg.| {CIO2d4.18} AUGUSTINUS. 184 − Vel vendentes in Ecclesia sunt qui que sua sunt querunt, non que Iesu Christi. Venale habent totum, quia volunt redimi. Simonbk ideo volebat emere Spiritum185 sanctum, quia vendere volebat : erat enim de illis qui columbas vendunt. Etenim in columba apparuit Spiritus Sanctus : columba autem non est venalis, gratis datur quia gratis vocatur.BL bl
bk Cf. Act. 8, 18-19.
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 6.3-25, CCSL 36, p. 103-104 : «Ipsi sunt qui sua quaerunt in ecclesia, non quae Iesu Christi. Venale habent totum, qui nolunt redimi; emi nolunt, et uendere uolunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine Christi, ut perueniant ad pacem Christi. Quid enim prodest adquirere in hoc saeculo quodlibet temporale et transitorium, siue sit pecunia, siue sit uoluptas uentris et gutturis, siue sit honor in laude humana? Nonne omnia fumus et uentus? nonne omnia transeunt, currunt? Et uae his qui haeserint transeuntibus, quia simul transeunt. Nonne omnia fluuius praeceps currens in mare? Et uae qui ceciderit, quia in mare trahetur. Ergo tenere debemus omnes affectus a talibus concupiscentiis. Fratres mei, qui talia quaerunt, uendunt. Nam et Simon ille ideo uolebat emere Spiritum sanctum, quia uendere uolebat Spiritum sanctum; et putabat apostolos mercatores tales esse, quales Dominus de templo flagello eiecit. Talis enim ipse erat, et quod uenderet emere uolebat; de illis erat qui columbas uendunt. Etenim in columba apparuit Spiritus sanctus. Qui ergo uendunt columbas, fratres, qui sunt, nisi qui dicunt : nos damus Spiritum sanctum? Quare enim hoc dicunt, et quo pfetio uendunt? Pretio honoris sui. Accipiunt pretium cathedras temporales, ut uideantur ipsi uendere columbas. Caueant a flagello de resticulis. Columba non est uenalis; gratis datur, quia gratia uocatur».
BL ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
184 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
185 Spiritum] f + exp. La88
marg.| {CIO2d4.19} BEDA. − Vendunt igitur columbas qui acceptam Spiritus Sancti gratiam non gratis, ut preceptum est, sed ad premium dant. Qui manus186* impositionem, qua Spiritus Sanctus accipitur, etsi non ad187* questum pecunie, ad vulgi tamen favorem tribuunt; qui sacros ordines non ad vite meritum, sed ad gratiam largiuntur.BM
BM ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {SD2013} {FG2022} {MM2022}
186 manus] manuumn Ed1953
187 ad] in Ed1953
marg.| {CIO2d4.20} AUGUSTINUS. 188 − Boves autem intelliguntur apostoli et prophete, qui nobis Scripturas sacras dispensaverunt. Qui ergo ipsis scripturis fallunt populos a quibus querunt honores, vendunt boves, vendunt et oves, id est ipsas plebes, et cui vendunt, nisi diabolo? Quidquid enim de unica Ecclesia preciditur, quis tollit nisi leo rugiensbm ?BN bn
bm Cf. 1Pt. 5, 8.
bn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 7.1-3, § 8.3-7, CCSL 36, p. 104-105 : «[§ 7] Qui ergo boues uendunt? Boues intelleguntur qui nobis scripturas sanctas dispensauerunt. Boues erant apostoli, boues erant prophetae [...]. [§ 8] Quia uero ipsis scripturis fallunt populos, a quibus quaerunt honores, uendunt boues, uendunt et oues, id est ipsas plebes. Et cui uendunt, nisi diabolo? Namque, fratres mei, si Christi unica ecclesia est, et una est; quidquid inde praeciditur, quis tollit nisi leo ille rugiens et circumiens, quaerens quem deuoret? Vae his qui praeciduntur ! nam illa integra permanebit». [FG2018]
BN ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
188 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO2d4.21} BEDA. {super Eiecit omnes de templo} . − Vel oves sunt opera munditie et pietatis. Vendunt ergo oves qui humane gratia laudis189 pietatis exercent. nummos mutuo dant in templo qui aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt. Domum etiam Domini faciunt domum negotiationis, non solum hi qui propter sacros ordines pretium pecunie vel laudis vel honoris querunt; verum etiam hi qui gradum vel gratiam spiritualem, quam in Ecclesia Domino largiente perceperunt, non simplici intentione, sed cura humane retributionis exercent.BO
BO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
189 Laudis] opera + La88
marg.| {CIO2d4.22} AUGUSTINUS. 190 − [a] Signum autem quoddam nobis ostendit Dominus quod fecit flagellum de resticulis, et inde negotiationem in Dei191* templo facientes flagellavit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem192 sibi texit, dum peccata addit193 peccatis. [b] Quando ergo aliquid patiuntur homines propter iniquitates suas, agnoscant quia Dominus facit flagellum de resticulis, et adhuc admonet eos ut mutent se. Nam si se non mutaverint, audient in finebo : « Ligate illi manus et pedes ».BP bp
bo Mt. 22, 13.
bp ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 5.2-8 , CCSL 36, p. 103 : «Dicimus tamen, fratres, (non enim et ipse pepercit illis; qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellauit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde indisciplinatos, negotiationem de Dei templo facientes, flagellauit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit. Propheta dicit : Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam ! Quis facit restem longam? Qui peccato addit peccatum». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 8, CCSL 36, p. 105.12-15 : «Certe quando aliquid tale patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia Dominus fecit flagellum de resticulis, et ad hoc admonet eos ut mutent se, ut non suit negotiatores; nam si se non mutauerint, audient in fine : Ligate illis manus et pedes, et proicite in tenebras exteriores». [FG2018]
BP ¶Codd. : La88 Li449 (27rb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
190 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
191 Dei La88 Li449] om. Ed1953
192 restem Ed1953 ] sibi testem Li449
193 addit Ed1953 ] addidit Li449
marg.| {CIO2d4.23} BEDA. {super Et cum fecisset} . − Facto igitur de funiculis flagello, illos eiecit de templo, quia de parte sortis sanctorum eiciuntur qui inter sanctos positi, vel ficte bona194, vel aperte faciunt opera mala. Oves quoque et boves eiecit, quia talium vitam pariter et doctrinam ostendit esse reprobam. nummulariorum quoque effudit es, et mensas subvertit; quia damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum quas dilexerunt195 rerum tollet figuram. Venditionem columbarum de templo auferri precepit : quia gratia spiritus, que gratis accipitur, gratis dari debet.BQ
BQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
194 Bona] om. La88
195 Dilexerunt] om. La88
marg.| {CIO2d4.24} ORIGENES. {super Responderunt Iudei} . − Potest etiam per templum intelligi anima studiosi, propter inhabitans verbum Dei, in qua ante doctrinam Iesu constiterant terrestres et bestiales motus. Signum autem terrestrium motuum bos est, quoniam est agri cultor; insensatorum autem motuum ovis, quod est pluribus animalibus irrationalius; levium vero atque inconstantium mentium signum est columba; eorum vero qui boni196 videntur, signa sunt era, que Christus verbo doctrine expellit, ut non ultra domus Patris eius sit forum.BR
BR ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
196 Qui boni] que bona La88
Numérotation du verset Io. 2,
 
prol.| [Io. 2, 13-25 legitur Quadragesimae 4 feria 2; cf. Ordinarium OP 629 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO2d5.1} THEOPHYLACTUS. 197 − Quia Iudei videbant Dominum198* talia facere cum potestate multa et dicentem : Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis signum ab eo petunt.BS bq
Unde dicitur :
bq ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 2, 16.18), PG 123, 1200A1-5. [CGC2014]
BS ¶Codd. : La88 Li449 (27ra) Ed1953 {SD2013}
197 Theophilactus] Theophilus La88
198 Dominum] Iesum Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,18 
Responderunt ergo Iudei et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis quia hec facis?
marg.| {CIO2d5.2} CHRYSOSTOMUS. 199* {hom.23} . − Sed numquid signa opus erant ut ea que male fiebant cessare faceret? Nonne zelum talem accipere pro domo Dei maximum signum virtutis erat? Non autem illius prophetie meminerant; sed signum petebant, simul quidem de suo turpi lucro impedito dolentes, simul autem et per hoc prohibere eum volentes : opinantur enim eum aut200 provocare ad miracula, aut cessare ab his que fiebant. Propterea non dat eis signum, sicut et petentibus signum201 respondit dicensbr : « Generatio mala et adultera signum querit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ione prophete ». Sed tunc quidem manifestius, nunc autem obscurius respondet idem. non autem is202 utique qui non petentes preoccupat, et signa dat, hic petentes avertisset, nisi mentem eorum cognovisset dolosam.BT
Sequitur enim et dixit eis :
br Mt. 12, 39.
BT ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
199 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
200 Aut] ante La88
201 Signum] om. La88
202 Is] om. La88
Numérotation du verset Io. 2,19 
Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud.
marg.| {CIO2d5.3} BEDA. − Quia enim signum querebant a Domino, quare solita commercia proicere debuerit ex templo; respondit, quia ipsum templum significabat templum corporis sui, in quo nulla prorsus esset alicuius macula peccati; quasi dicat : sicut203 inanimatum templum a vestris commerciis sceleribusque mea expio204 potestate, ita et hoc corporis mei templum, cuius istud205 gestat figuram, vestris manibus dissolutum, tertia die resuscitabo.BU
BU ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
203 Sicut] istud + La88
204 Expio] expiam ante corr. in marg. La88
205 Istud] illud La88
marg.| {CIO2d5.4} THEOPHYLACTUS. − Nequaquam tamen illos ad homicidium provocat dicens solvite ; sed hoc eis affectantibus, non sibi esse absconditum demonstrat. Audiant autem ariani, quomodo Dominus mortis destructor dixit206 excitabo, virtute videlicet propria.BV bs
bs ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 2, 19), PG 123, 1200A10-B2 : summatim. [CGC2014]
BV ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
206 Dixit] dixerit La88
marg.| {CIO2d5.5} AUGUSTINUS. 207* − Resuscitavit quidem eum208* et Pater cui dicit in Psalmis209* bt : « Excita me et reddam illis ». Sed quid facit210* Pater sine Verbo? Quomodo ergo eum Pater resuscitat, sic et Filius resuscitavit? Quia Filius dixitbu : « Ego et Pater unum sumus ».BW bv
bt Ps. 40, 11.
bu Io. 10, 30.
bv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 7.19-27, CCSL 36, p. 107 : «Resuscitatus et exaltatus est Dominus. Resuscitauit eum. Quis? Pater, cui dixit in psalmis : Excita me, et reddam illis. Ergo Pater eum resuscitauit. Non se ipse? Quid autem facit Pater sine Verbo? Quid facit Pater sine Vnico suo? Nam audi quia et ipse Deus erat : Soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Numquid dixit : Soluite templum, quod triduo Pater resuscitet? Sed quomodo cum Pater suscitat, et Filius suscitat; sic cum Filius suscitat, et Pater suscitat, quia Filius dixit : Ego et Pater unum sumus». [FG2018]*
BW ¶Codd. : La88 Li449 ( 27vb ) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
207 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
208 quidem eum] inv. Ed1953
209 in Psalmis] om. Ed1953
210 facit] fecit Ed1953
marg.| {CIO2d5.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.23} . − Propter quid autem signum resurrectionis dat eis? Quoniam scilicet hoc maxime erat quod ostendebat eum non esse hominem purum, posse adversus mortem statuere triumphum, et tyrannidem eius longam velociter dissolvere.BX
BX ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO2d5.7} ORIGENES. {super Responderunt Iudei?} . − Utraque autem, scilicet et corpus Iesu et templum, exemplar211 mihi fore videntur Ecclesie, eo quod ex vivis lapidibus construitur in domum spiritualem, in sacerdotium sanctum, et propter illudbw : « Vos estis corpus Christi et membra de membro ». Quamvis autem dissolvi lapidum videatur structura ac dissipari omnia ossa Christi adversitatibus tribulationum. Instaurabitur tamen templum, ac resuscitabitur die tertia, que212 in novo celo et nova terra presens erit. Sicut enim illud Christi corpus sensibile crucifixum est ac sepultum, et postea resurrexit; sic et totale sanctorum Christi corpus concrucifixum est Christo. Quilibet enim eorum in nullo alio gloriatur nisi in cruce Christi, per quam ipse crucifixus est mundo. Sed et consepultus est Christo et resurrexit cum eo, quia in quadam novitate vite ambulat. Sed secundum beatam resurrectionem nondum surrexit; unde non scriptum est : tertia die restaurabo illud, sed in tribus diebus. P erficitur enim eius erectio in omnibus tribus diebus.BY
bw 1Cor. 12, 27.
BY ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
211 Et corpus Iesu et templum] templum et corpus ihesu exemplar La88
212 Que] om. La88
marg.| {CIO2d5.8} THEOPHYLACTUS. 213 − Iudei autem214* de inanimato templo putantes eum hoc dicere, deridebant eum.BZ bx
Unde sequitur :
bx ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 2, 20), PG 123, 1200 B1-5. [CGC2014]
BZ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2021}
213 Theophylactus] Theophylus La88
214 autem] enim Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,20 
Dixerunt ergo Iudei : Quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc et tu, in tribus diebus, excitabis illud?
marg.| {CIO2d5.9} ALCUINUS. − Et notandum quod non de prima edificatione, que a Salomone septem annis perfecta est, sed de reedificatione que facta est sub Zorobabel per quadraginta et sex annos impedientibus inimicis respondebant.CA by
by ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 20), CCCM 267, p. 47.271 sqq. : «Et notandum quod non de prima aedificatione quae a Salomone VII annis perfecta est, sed de reaedificatione quae facta est sub Zorobabel per quadraginta VI impedientibus inimicis facta est respondent ».
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io. 2, lect. 3, Marietti n° 407 : « Respondeo. Dicendum, secundum quosdam, quod hoc non est intelligendum de prima aedificatione templi, quae completa est a Salomone septem annis : nam templum quod Salomon aedificaverat, destructum fuit a Nabuchodonosor, sed intelligendum est de reaedificatione facta sub Zorobabel, postquam reversi fuerunt a captivitate, sicut legitur in libro Esdrae quae quidem multis impugnantibus undique inimicis, intantum impedita et dilata fuit, quod non potuit consummari templum usque ad quadragesimum sextum annum ». [MM2021]
CA ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO2d5.10} ORIGENES. {super responderunt Iudei?}. − Vel dicet215* aliquis, quadraginta et sex annorum exsurgere computum, ex quo David allocutus est Nathan prophetam consulens de constructione templi, ex tunc satagens ad congregandam materiam templi. Animadverte vero si possibile est quadragenarium numerum216 statui erga templum propter quatuor elementa mundi, ac senarium propter hoc quod homo sexto die creatus est.CB bz
bz <Non hab.> LLT [MM2022]
CB ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
215 dicet] dicit Ed1953
216 Numerum] om. La88
marg.| {CIO2d5.11} AUGUSTINUS. Quarto de Trinitate. 217* − [1] Vel hic numerus perfectioni dominici corporis apte congruit. [2] Quadragesies218* enim sexies seni fiunt ducenti219* septuaginta sex. Qui numerus dierum complet novem menses et sex dies. Ipsa autem perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta220 comperitur, sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesie custodit auctoritas. Octavo enim kalendas aprilis conceptus creditur quo et passus. Natus autem traditur octavo kalendas ianuarii. Ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta sex reperiuntur dies qui senarium numerum quadragesies221* sexies habent.222 CC ca
ca ¶Fons : [1] <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 20), CCCM 267, p. 48.275 : «Hic numerus perfectioni dominici corporis apte congruit, quia, ut phisici dicunt, tot dierum spatio forma humani corporis in utero matris perficitur, quia primis sex diebus a conceptione lactis habet similitudinem, sequentibus nouem conuertitur in sanguinem, deinde reliquis XII coagulatur et in carneam soliditatem redigitur, aliis XVIII formatur usque ad perfecta membrorum liniamenta ».
[2]   Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 4, c. 5, CCSL 50, lin. 4 sqq. : «dixerunt enim: quadraginta et sex annis aedificatum templum, et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex. qui numerus dierum complet nouem menses et sex dies qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur sicut a maioribus traditum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. octauo enim kalendas apriles conceptus creditur quo et passus; ita monumento nouo quo sepultus est ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea congruit uterus uirginis quo conceptus est ubi nullus seminatus est mortalium. natus autem traditur octauo kalendas ianuarias; ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet ». [MM2022]
CC ¶Codd. : Cbg133 Fi263 La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {FG2022} {MM2022}
217 .IIII.] om. Ed1953
218 quadragesies] quadragies Ed1953
219 ducenti] ducenta Ed1953
220 perducta] producta Ed1953
221 quadragesies] quadragies Ed1953
222 habent] habens La88
marg.| {CIO2d5.12} AUGUSTINUS. In libro octoginta trium questionum. 223 − Dicitur etiam conceptio humana sic procedere et perfici primis sex diebus, quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo224* formetur usque ad perfecta liniamenta225* omnium membrorum et in reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augetur226*. Sex autem et novem et duodecim et decem et octo in unum coacti, fiunt quadraginta quinque : addito ergo uno fiunt quadraginta sex. Qui cum227* fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta sex, id est novem menses et sex dies. Non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat, ut quot anni fuerint in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis Dominici perfectione.CD cb
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus octoginta tribus, qu. 56, CCSL 44A, p. 95.4-96.23 : «Sex, nouem, duodecim, decem et octo, haec in unum fiunt quadraginta quinque. adde ergo ipsum unum, fiunt quadraginta sex; hoc sexies fiunt ducenti septuaginta sex. Dicitur autem conceptio humana sic procedere et perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus nouem diebus conuertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. quadraginta ergo quinque dies addito uno, quod significat summam, quia sex et nouem et duodecim et decem et octo in unum coacti fiunt quadraginta quinque - addito ergo, ut dictum est, uno fiunt quadraginta sex. qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta sex, id est nouem menses et sex dies, qui conputantur ab octauo calendas aprilis, quo die conceptus Dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad octauum calendas ianuarias, quo die natus est. non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat, ut quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis Dominici perfectione». [FG2015]
CD ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2018} {MM2019}
223 In… questionum] scrips., .lxxxiii. qô. Li449 , Liber 83 quaest. Ed1953
224 octo] + diebus Ed1953
225 liniamenta] lineamenta Ed1953
226 augetur] augeatur Ed1953
227 cum] si Ed1953
marg.| {CIO2d5.13} AUGUSTINUS. 228 − Vel aliter. [e] Quia Dominus noster de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit. Templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem, que de templo pellenda est. [c] Si autem facias quatuor nomina greca, anatole 229 quod est oriens, dysis quod est occidens, arctos 230 quod est septentrio231, mesembria quod est meridies, capita verborum Adam habent. [b] A quatuor enim ventis232 Dominus collecturum se dicit electos suos cum venerit ad iudiciumcc . [d] Habent autem littere nominis Adam numerum secundum Grecos; et ibi invenitur quadraginta sex annis edificatum templum . Habet enim Adam233 alpha 234 quod est unum, et delta 235 quod est236 quatuor, et alpha 237 quod est unum, et my 238 quod est quadraginta; et sic habes239   quadraginta sex . [a] Sed Iudei, quia caro erant, carnalia sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Et de quo templo diceret, per evangelistam240 nobis aperuit241.CE cd
Sequitur enim :
cc Cf. Mt. 24, 31; Mc. 13, 27; cf. etiam 4Esr. 13, 5.
cd ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 10, § 10.6-9, CCSL 36, p. 106 : «Caro erant, carnalia sapiebant; ille uero loquebatur spiritaliter. Quis autem posset intellegere de quo templo dicebat? Sed non multum quaerimus; per evangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 10, § 12.7-32, CCSL 36, p. 108 : «Si enim ista uerba quatuor scribas sub inuicem, id est nomina quatuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis [b] unde dicit Dominus a quatuor uentis collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium), [c] Si enim facias ista quatuor nomina graeca, ἀνατολὴ, quod est oriens; δύσις, quod est occidens; ἄρκτος, quod est septentrio; μεσημβρία, quod est meridies; anatole, dysis, arctos, mesembria, capita uerborum adam habent. quomodo ergo ibi inuenimus et quadragenarium senarium numerum? Quia caro Christi de adam erat. [d] ad litteras (numeros) computant graeci. quod nos facimus a litteram, illi lingua sua ponunt alpha, et uocatur alpha unum. ubi autem in numeris scribunt beta, quod est b ipsorum, uocatur in numeris duo. ubi scribunt gamma, uocatur in numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta, uocatur in numeris ipsorum quatuor : et sic per omnes litteras numeros habent. m quod nos dicimus, et illi dicunt my, quadraginta significat; dicunt enim my τεσσαράκοντα. iam uidete istae litterae quem numerum habeant, et ibi inuenietis quadraginta sex annis aedificatum templum. habet enim adam alpha, quod est unum; habet delta, quod sunt quatuor; habes quinque; habet iterum alpha, quod est unum; habes sex; habet et my, quod est quadraginta : habes quadraginta sex. haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus nostris dicta sunt, et inuentus est iste numerus in litteris quadragenarius senarius. [e] Et quia Dominus noster Iesus Christus de adam corpus accepit, non de adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est». <ex quo> Glossa ordinaria (Io. 2, 20). [FG2017] [MM2017* ]
CE ¶Codd. : La88 Li449 (28rb) {SD2013} {MM2017} {FG2022}*
228 Augustinus La88 Ed1953 ] Alchuinus Li449 , + Super Iohannem La88 , In Ioannem Ed1953
229 anatole] scrips., anathole La88 Li449 , anatoli Ed1953
230 arctos Ed1953 ] archos La88 Li449
231 septentrio] scrips., septêtrio La88 , septemtrio Li449 Ed1953
232 ventis La88 Ed1953 ] mentis cacogr . Li449
233 Adam Li449 Ed1953 ] h adam La88
234 alpha] lac. 4 litt. La88
235 delta] lac. 4 litt. La88
236 est] lac. 4 litt. La88 Ed1953
237 alpha] lac. 4 litt. La88
238 my] scrips., R. cacogr. La88 Li449 (sec. m. compl. interl. : Riiii), mi Ed1953
239 habes] habet Ed1953
240evangelistam La88 Ed1953 ] evangelista Li449
241 aperuit La88 Ed1953 ] apparuit Li449
Numérotation du verset Io. 2,21 
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
marg.| {CIO2d5.14} THEOPHYLACTUS. − Ex hoc242* Apollinarius contradictionem sumit, volens ostendere quod caro Christi esset inanimata eo quod templum sit inanimatum. Ergo carnem Christi et lapidem et lignum facies quia ex his templum consistit. Si autem quod dicitur infra : « Anima mea turbata est »ce et : « Potestatem habeo ponendi animam meam »cf; nequaquam de anima rationali243 dici dixeris; ubi pones illudcg : « In manus tuas, Domine244, commendo spiritum meum? » non enim hoc de anima irrationali intelligere poteris : neque quod diciturch : « Non derelinques animam meam in inferno ».CF
ce Io. 12, 27
cf Io. 10, 18.
cg Lc. 23, 46.
ch Ps. 15, 10.
CF ¶Codd. : La88 Li449 ( 28va ) {SD2013} {MM2019}
242 hoc] + autem Ed1953
243 De anima rationiali] om. La88
244 Domine] om. La88
marg.| {CIO2d5.15} ORIGENES. {super At ille dicebat de templo } − Ideo autem corpus Domini templum intelligitur, quia sicut templum gloriam Dei continebat habitantem in ipso, sic corpus Christi representans Ecclesiam, unigenitum continet, qui est imago Dei et gloria.CG
CG ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO2d5.16} CHRYSOSTOMUS. 245*. {hom.22} . − Duo autem erant que obstabant discipulis ne interim intelligerent : unum ipsa resurrectio; alterum vero, quod maius erat, scilicet quod Deus erat qui in illo corpore habitabat; quod Dominus occulte ostenderat, dicens solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud 246.CH
Et ideo subditur :
CH ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
245 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
246 hoc et in tribus diebus excitabo illud] etc La88
Numérotation du verset Io. 2,22 
Cum ergo surrexisset247* a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo, et crediderunt Scripture et sermoni quem dixit Iesus.
247 surrexisset] resurrexisset Ed1953
marg.| {CIO2d5.17} ALCUINUS. − Ante resurrectionem enim non intelligebant Scripturas, quia nondum acceperant Spiritum sanctum, sed in die resurrectionis apparens Dominus aperuit248 discipulis sensum ut intelligerent que de ipso scripta erant in lege et prophetis; et tunc crediderunt scripture prophetarum, qui predixerunt Christum tertia die resurrecturum, et sermoni quem dixit Iesus :CI ci
ci ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 2, 22), CCCM 267, p. 49.303 sqq. : «CVM ERGO RESVRREXISSET A MORTVIS RECORDATI SVNT DISCIPVLI EIVS. Ante resurrectionem non intelligebant scripturas, quia nondum acceperant spiritum, sed in die resurrectionis apparens aperuit discipulis sensum, ut intelligerent quae de ipso scripta erant in lege et prophetis. Et CREDIDERVNT SCRIPTVRAE prophetarum, qui praedixerunt Christum tertia die resurrecturum, ET SERMONI QVEM DIXIT, id est: SOLVITE TEMPLVM HOC, ET IN TRIBVS DIEBVS EXCITABO ILLVD ». [MM2022]
CI ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}* {MM2022}
248 aperuit] apparuit Li449
Solvite templum hoc.
marg.| {CIO2d5.18} ORIGENES. 249* {tom.10?} − Secundum anagogem vero, complementum fidei attingemus in magna corporum250* resurrectione totius corporis Iesu, id est Ecclesie eius. Cum fides que est ex specie, multum differat ab ea que est per speculum in enigmate.CJ
CJ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2019}
249 Origenes] + In Ioannem Ed1953
250corporum] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,
distinctio 6 
prol.| [Io. 2, 13-25 legitur Quadragesimae 4 feria 2; cf. Ordinarium OP 629 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO2d6.1} BEDA. − Superius evangelista narravit quid Dominus Ierusalem adveniens gesserit; nunc vero eodem Hierosolymis commemorante251*, quid ab aliis erga eum actum fuerit refert.CK
Unde dicitur :
CK ¶Codd. : La88 Li449 ( 28vb ) Ed1953 {SD2013} {MM2019}
251 commemorante] commorante Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,23 
Cum autem esset Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa que faciebat.
marg.| {CIO2d6.2} ORIGENES. − Respiciendum autem quomodo ex signis eius plerique videntes credebant in eum. Non enim dicitur prodigia fecisse Hierosolymis, nisi forte, cum facta sint, in scripturis non habentur252*. Animadverte vero si possibile est in miraculis deputari quod fecerit flagellum ex funiculis et cunctos ex templo propulerit.CL
CL ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2019}*
252 habentur] habeantur Ed1953
marg.| {CIO2d6.3} CHRYSOSTOMUS. 253* {hom.23} − Prudentiores autem fuerant discipuli qui ad Christum accesserant non propter signa sed propter doctrinam. |pecia 7| 254 Nam grossiores quidem per signa trahuntur, rationabiliores255 prophetias seu doctrinam.CM
Unde subditur
 :
CM ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013} {MM2019}*
253 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
254 Nam grossiores quidem] + « vii pecia » marg. Li449 f. 28vb25 penna mutata vel alia manu
255 rationabiliores] + vero per La88 Ed1953
Numérotation du verset Io. 2,24 
Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis.
marg.| {CIO2d6.4} AUGUSTINUS. 256 − Quid sibi vult hoc? Illi credebant in nomine eius et   ipse Iesus non credebat semetipsum eis? An forte non credebant ei et fingebant se credidisse? Sed non diceret evangelista :   multi crediderunt in nomine eius . Magna ergo res et mira. Credunt homines in Christum et Christus non se credit hominibus, presertim quia Filius Dei est257, et utique volens passus est, et si nollet, numquam pateretur. Sed tales sunt omnes catechumeni. Si dixerimus catechumeno : Credis Christo? Respondet258 : Credo et signat se. Si259 Interrogemus eum : manducas carnem Filii hominis? Nescit quid dicimus quia Iesus non se credidit ei.CN cj
cj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 11, § 2.6-14, § 3.23-30, CCSL 36, p. 110-111 : «[§ 2] Quid sibi ergo hoc uult, Illi credebant in nomine eius; et : Ipse Iesus non credebat semetipsum eis? An forte non crediderant ei, et fingebant se credidisse, et propterea Iesus non se credebat eis. Sed non diceret evangelista : Multi crediderunt in nomine eius, nisi uerum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et mira res : credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus. Praesertim quia Filius Dei est, utique uolens passus est; et si nollet, numquam pateretur [...] . [§ 3] : «Tales sunt omnes catechumeni; ipsi iam credunt in nomine Christi, sed Iesus non se credit eis. Intendat et intellegat Caritas uestra. Si dixerimus catechumeno : Credis in Christum? respondet : Credo, et signat se; iam crucem Christi portat in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credidit in nomine eius. Interrogemus eum : Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis? nescit quid dicimus, quia lesus non se credidit ei». [FG2018]
CN ¶Codd. : La88 Li449 ( 28vb ) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
256 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
257 est Li449 Ed1953] om. La88
258 respondet Li449 Ed1953 ] respondit La88
259 Interrogemus La88 Li449 ] Si praem. Ed1953
marg.| {CIO2d6.5} ORIGENES. 260* {tom.10} . − Vel dicendum quod Iesus261 non se credidit credentibus in nomine eius, et non in illum. in illum enim credunt qui angustam viam vadunt ducentem ad vitam : qui autem credunt signis, non in eum, sed in nomine eius credunt.CO
CO ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
260 Origenes] + In Ioannem Ed1953
261 Iesus] quod se + La88
marg.| {CIO2d6.6} CHRYSOSTOMUS. 262* {hom.23} . − Vel hoc dicit, quia non confidebat in eis ut in discipulis perfectis, neque committebat eis omnia dogmata, ut iam firmiter fidelibus fratribus : non enim intendebat exterioribus verbis, ad mentem eorum intrans, et tempus opportunum manifeste sciens.
Unde sequitur :
262 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Eo quod ipse nosset omnes,
Numérotation du verset Io. 2,25 
et quia opus non erat ut quis testimonium perhiberet de homine. Ipse enim sciebat quid esset in homine.
marg.| Scire enim ea que sunt in corde hominum est Dei, qui solus corda plasmavit. Non indiget ergo263 testibus ut propriorum plasmatum mentem addiscat.CP
CP ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
263 Indiget ergo] enim indigebat La88
marg.| {CIO2d6.7} AUGUSTINUS. 264 − Plus etiam noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. nam et Petrus non noverat quid in ipso esset quando dixitck : « Tecum ero usque ad mortem ». Sed Dominus noverat quid esset in homine, dicenscl : « Priusquam gallus cantet, ter me negabis ».CQ cm
ck Io. 13, 37; Lc. 22, 33.
cl Lc. 22, 34.
cm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 11, § 2.42-49, CCSL 36, p. 110 : «Plus nouerat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis nouerat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non nouerat. Nonne hoc probamus de Petro, quia non nouerat quid in ipso esset, quando dixit : Tecum usque ad mortem? Audi quia Dominus nouerat quid esset in homine : Tu mecum usque ad mortem? Amen, amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis». [FG2018]
CQ ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
264 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO2d6.8} BEDA. − Quapropter monemur ut numquam de conscientia nostra265 securi simus, sed semper solliciti formidemus, quia quod nos latet, eternum arbitrum latere non valet.CR
CR ¶Codd. : La88 Ed1953 {SD2013}
265 Conscientia nostra] nostra conscientia La88



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 2 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_2)

Notes :