Catena aurea

Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,1 

Et1 ait2 discipulis suis3: 4 Non turbetur
1 Et] hic incipit capitulum 14: ΩL Li449@ Li449 CorS2 (aliqui incipiunt capitulum sic: ET AIT DISCIPULIS SUIS NON TURBETUR etc. sed Parisinus non habet...) |
2 ait ] + Ihesus ΩP |
3 et … suis ΩL Li449@ Li449 Ed1452 Rusch Weber ; chap. 13, ult. v. P696 ΩP ] om.J CorS2 ( Parisinus non habet hoc: ET AIT etc. ) Clementina Weber |
4 Non turbetur] Hic incip. cap. 14: ² P14447J ΩP Cor2 CorS2 ( Parisinus ) |
cor vestrum neque formidet5. Creditis6 in Deum et in me credite.
5 neque formidet Cas574J ΩP CorS2 ( aliqui non habent NEQUE FORMIDET sed alii apponunt corrective ) ² (quod interponebatur NEQUE FORMIDET cancellatum est in . .)] om. ΩL Li449@ Li449 CorS2 ( aliqui) Rusch Clementina |
6 Creditis Cas574J² ( corr. al. m. marg.) ΩP Li449@ Li449 plerique codd. edd. Cor2 (grec. antiq.) Clementina Weber ] Credite ΩJ* ΩL (πιστεύετε) |
Numérotation du verset Io. 14,2 

In domo Patris mei
mansiones multe sunt.
Si
quominus
dixissem vobis quia vado parare vobis7 locum.
7 parare vobis Cas574 P96 P L] inv.J
Numérotation du verset Io. 14,3 

Et si abiero
et preparavero vobis locum iterum venio
et accipiam vos ad meipsum
ut ubi sum ego8 et vos sitis9.
8 sum ego] inv. Cas574 P696 |
9 sitis Cas574 P696 ΩP Li449@ Li449 CorS2 ( sine ILLIC ) ] scitis ΩJ* ΩL, + illic CorS2 ( al. habent ) |
Numérotation du verset Io. 14,4 

Et quo ego vado
scitis10 et viam scitis.
10 scitis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Clementina Weber ] sitis Li449, vos praem. Cas574 Rusch
Numérotation du verset Io. 14,5 

Dicit ei Thomas:
Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus11 viam scire?
11 possumus Cas574 P696 J ΩP ΩL Rusch Weber ] possimus ΩJ
Numérotation du verset Io. 14,6 

Dicit ei Iesus: Ego12 sum via
12 Ego Cas574 P696 J ΩP ΩL CorS2 ( al. sine ET ) ] Et praem. CorS2
et13
13 et P696 ] om. Cas574
veritas et vita. Nemo
venit ad Patrem
nisi per me.
Numérotation du verset Io. 14,7 

Si cognovissetis me
et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscetis14 eum et vidistis eum .
14 cognoscetis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] cognoscitis Weber
Numérotation du verset Io. 14,8 

Dicit ei Philippus:
Domine, ostende nobis Patrem
et sufficit nobis.
Numérotation du verset Io. 14,9 

Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis15 me.
15 cognovistis Cas574 P696 ΩP ΩL Cor3 (grec.) Li449@ Li449 Rusch Weber ] novistis ΩJ
Philippe,
qui videt16 me
16 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] vidit Weber | tanto tempore... videt me CorS1 =Cor3 (grec.)
videt17 et Patrem.
17 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina] vidit Weber
Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
Numérotation du verset Io. 14,10 

Non credis18
18 Non credis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Wordsworth Weber ] Non creditis Amiatinus Cava Wordsworth (Δ S Y) Clementina , credite CorS1 (grec. [sic ad v. 10]) Catena aurea (CIO14d3.17.Hilarius)
quia ego in Patre et Pater in19 me est?
19 in Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ ² (m. post.) Li449 CorS1 (grec.) Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@ *
Verba que ego loquor vobis a meipso
non loquor.
Pater autem in me manens ipse facit opera.
Numérotation du verset Io. 14,11 

Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? 20
20 Non creditis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina Wordsworth Weber ] Credis Wordsworth (E J), Credite Cor3 (grec. [sic ad v. 11]) Wordsworth (vet. lat.) = πιστεύετέ
Numérotation du verset Io. 14,12 

Alioquin propter opera ipsa credite.
Amen amen dico vobis, qui credit in me,
opera
que ego21 facio
21 ego P696 ] om. Cas574
et ipse faciet
et maiora
horum faciet quia ego ad Patrem vado.
Numérotation du verset Io. 14,13 

Et quodcumque petieritis22 in nomine meo
22 petieritis ΩL Li449@ Li449 CorS2 (Paris<inus> antiqui sine PATREM sed Senonensis apponit) Cor2² ( PATREM cancellatum est in . . ) Weber cum graeco ] + Patrem Cas574 P696 ΩJ ΩP CorS2 ( Senonensis ) Cor2 ( grec. anti. glos. Augustinus ) Ed1455 Rusch Clementina
hoc faciam
ut glorificetur23 Pater in Filio.
23 glorificetur Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 ( aliqui ) Rusch ] clarificetur CorS2
Numérotation du verset Io. 14,14 

Si quid petieritis me24 in nomine meo hoc faciam.
24 me Cas574 P696 ΩJ ΩP Cor2² (in . . non est PATREM sed ex<punctuatum>) Ed1455 Rusch Clementina Weber ] patrem Cor2 ( grec. anti. glos. et Augustinus ), om. ΩL Li44 @ Li449 cum graec. aliq. (A D K L Q Ψ etc.)
Numérotation du verset Io. 14,15 

Si diligitis me
mandata mea servate.
Numérotation du verset Io. 14,16 

Et ego rogabo Patrem
et alium Paraclitum
dabit vobis ut maneat vobiscum in eternum.
Numérotation du verset Io. 14,17 

Spiritum veritatis
quem mundus non potest accipere
quia non videt25 eum
25 videt Cas574 P696 ] vidit ΩJ
nec scit eum.
Vos autem cognoscetis26 eum quia apud vos manebit et in vobis erit .
26 cognoscetis Cas574 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455* (BnF-Vélins70) Rusch ] cognoscitis P696 ΩJ Ed1455² (BnF-Vélins70) Weber
Numérotation du verset Io. 14,18 

Non relinquam vos orphanos.
Veniam ad vos.
Numérotation du verset Io. 14,19 

Adhuc modicum
et mundus me iam non videt. Vos autem videbitis27 me quia ego vivo et vos vivetis.
27 videbitis Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Cor2² Ed1455* Rusch ] videtis ΩJ Cor2 (grec. antiq. glos.) Ed1455² (BnF-Vélins70) Clementina Weber
Numérotation du verset Io. 14,20 

In illo28 die vos cognoscetis
28 illo Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 Li449 Rusch Clementina Weber ] illa Li449@
quia ego sum29 in Patre meo
29 sum ΩJ ΩL CorS2 (aliqui) Rusch Clementina Weber ] om. Cava Cas574 P696 ΩP CorS2 (aliqui trahunt) Weber (S Z D)
et vos in me
et ego in vobis.
Numérotation du verset Io. 14,21 

Qui habet
mandata mea et servat ea ille est qui diligit me.
Qui autem diligit me
diligetur30 a Patre meo et ego
30 diligetur Cas574 Li449 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] diligitur P696 Li449@
diligam eum
et manifestabo ei meipsum.
Numérotation du verset Io. 14,22 

Dicit ei Iudas non ille Scariothis:
Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es31 te ipsum et non mundo?
31 nobis – manifestaturus es Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Io. 14,23 

Respondit Iesus et dixit ei32: Si quis diligit me
32 ei P574 Clementina Weber ] eis P696
sermonem meum servabit
et Pater meus diliget33 eum et ad eum veniemus
33 diliget Clementina Weber ] diligit P574 P696
et mansionem34
34 mansionem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] mansiones Weber
apud eum faciemus.
Numérotation du verset Io. 14,24 

Qui non diligit me sermones meos non servat.
Et sermonem35 quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris.
35 sermonem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] sermo CorS1 =Cor3 (grec. [ὁ λόγος])
Numérotation du verset Io. 14,25 

Hec locutus sum vobis apud vos manens.
Numérotation du verset Io. 14,26 

Paraclitus
autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia
et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis.
Numérotation du verset Io. 14,27 

Pacem relinquo vobis
pacem meam do vobis.
Non quomodo mundus dat ego do vobis.
Non turbetur
cor vestrum neque
formidet.
Numérotation du verset Io. 14,28 

Audistis quia ego36 dixi vobis:
36 ego Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Clementina Weber] om. Li449@
Vado
et venio ad vos.
Si diligeretis me
gauderetis utique
quia
vado ad Patrem quia Pater37 maior
37 Pater P574 Clementina Weber ] om. P696
me
est.
Numérotation du verset Io. 14,29 

Et nunc
dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis.
Numérotation du verset Io. 14,30 

Iam non multa oquar vobiscum. Venit enim
princeps
mundi huius
et in me non habet quicquam.
Numérotation du verset Io. 14,31 

Sed ut cognoscat mundus38 quia diligo Patrem
38 mundus Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio39.
39 facio Cas696 P696 ΩJ ΩL ] facit ( cacogr.) | Hic desin. cap. 14 Cas574 ΩL
40 Surgite eamus hinc.
40 Surgite... hinc] Hic incipit cap. 15 ΩL iuxta correctorium Hugonis de Sancto Caro ( Cor1 A ) : « XIIII.g. SED UT COGNOSCAT etc. SIC FACIO ( facit Cor1 L ). SURGITE EAMUS HINC. Huc usque pendet locutio sicut [ut Cor1 L] patet in Glossa et est ordo: SED [ om. Ars. ] SURGITE etc. UT COGNOSCAT etc. sed in usu ecclesie terminatur evangelium ibi: SIC FACIO , et ita imperfecta est oratio vel locutio [loc. vel or. Cor1 L] [+ quia non Cor1 L] clauditur periodo idest fine sententie et hic est sensus: secundum hoc diabolus non habet in me quicquam quod me trahat ad mortem sed SIC FACIO scilicet quod ad mortem vado ut cognoscat etc. et SIC FACIO SICUT MANDATUM DEDIT MIHI PATER . Et hic statim debet incipere capitulum 15 »  = HUGO DE SANCTO CARO , Postilla in Io. : «  SURGITE EAMUS HINC : Hic incipit decimum quintum caput. Et melius est ut hic incipiatur quam infra quia ibi incisus est sermo Domini sed modo ad alium locum iverunt ubi sermonem consummavit et orationem fecit ad Patrem». [MM2022]

Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,
distinctio 1 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO14d1.1} AUGUSTINUS. 1 − Ne discipuli mortem Christi tamquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam Deum se esse contestans.
Unde dicitur :
1 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,1 
Et ait discipulis suis : non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
marg.| Quasi dicat : Consequens est, si in Deum creditis, ut in me credere debeatis quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Mortem metuitis huic forme servi non turbetur cor vestrum; suscitabit illam forma Dei.a A
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 67, § 1.4-14, CCSL 36, p. 495 : «Ne mortem tamquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam se Deum esse contestans.   Credite , inquit,   in Deum, et in me credite . Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis; quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Credite in Deum, et in eum credite cui natura est, non rapina, esse aequalem Deo; semetipsum enim exinaniuit; non tamen formam Dei amittens, sed formam serui accipiens. Mortem metuitis huic formae serui; non turbetur cor uestrum, suscitabit illam forma Dei». [FG2018]
A ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d1.2} CHRYSOSTOMUS. 2*{hom.72} − Ea etiam que in me est fides et in Patrem qui genuit, potentior est his que supervenient; et nihil contra eam potest prevalere difficilium. hoc etiam modo divinitatis virtutem ostendit, quia ea que in corde3* habebant ducit in medium dicens : Non turbetur cor vestrum .B
B ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
2 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
3 corde] mente Ed1953
marg.| {CIO14d1.3} AUGUSTINUS . 4 − Quia igitur etiam sibi metuebant discipuli, cum Petro dictum esset fidentiori atque promptiorib : « Non cantabit gallus, donec ter me neges », subiunxit :
b Io. 13, 38.
4 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,2 
In domo Patris mei mansiones multe sunt
marg.| per quod a turbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula temptationum, se apud Deum cum Christo esse mansuros. Quia etsi alius est alio fortior, sapientior, iustior, sanctior, nullus alienabitur ab illa domo ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille equalis est omnibus quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea, iubet dari quo utique denario vita significatur eterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversitas in eternitate mansura; sed multe mansiones diversas meritorum in una vita eterna5 significant dignitates.c C
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 67, § 2.2-21, CCSL 36, p. 495-496 : «sed quid est quod sequitur : In domo Patris mei mansiones multae sunt, nisi quia et sibi metuebant? Vnde audire debuerunt : Non turbetur cor uestrum. Quis enim eorum non metueret, cum Petro dictum esset fidentiori atque promtiori : Non cantabit gallus donec ter me neges? Tamquam ergo essent ab illo perituri, merito turbabantur; sed cum audiunt : In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis quia uado parare uobis locum;a perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum se apud Deum cum Christo esse mansuros. Quia etsi alius est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio iustior, alius alio sanctior, in domo Patris mansiones multae sunt; nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus, quem paterfamilias eis qui operati sunt in uinea iubet dari omnibus, non in eo discernens qui minus et qui amplius laborarunt; quo utique denario uita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo uiuit, quoniam uiuendi non est diuersa in aeternitate mensura. Sed multae mansiones, diuersas meritorum in una uita aeterna significant dignitates». [FG2018]
C ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
5 vita eterna] inv. Li449
marg.| {CIO14d1.4} GREGORIUS. Super Ezechielem. − Vel hac ratione conveniunt mansiones multe cum uno denario, quia etsi alter minus atque alius amplius exultat, omnes tamen unum gaudium conditoris sui visione letificat.D d
d ¶Fons : Gregorius Magnus , Homeliae in Ez., 2, hom. 4, § 6, p. 263.208-214 : «Qua itaque ratione conueniant mansiones multae cum uno denario, nisi quia diuersae quidem beatorum ciuium dignitates erunt, sed tamen una quies aeternae retributionis? Nam etsi dispar erit meritum singulorum, non erit diuersitas gaudiorum, quia etsi alter minus atque alius amplius exsultat, omnes tamen unum gaudium de conditoris sui uisione laetificat». [FG2015]*
D ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO14d1.5} AUGUSTINUS. 6 − Atque ita Deus erit « omnia in omnibus »e ut, quoniam « Deus caritas est »f, per caritatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non7* erit ita aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis.E g
e 1Cor. 15, 28.
f 1Io. 4, 16.
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 67, § 2.26-31, CCSL 36, p. 496 : «Tamquam stellae sancti diuersas mansiones diuersae claritatis, tamquam in caelo; sortiuntur in regno; sed propter unum denarium nullus separatur a regno; atque ita Deus erit omnia in omnibus, ut quoniam Deus caritas est, per caritatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua inuidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis». [FG2018]*
E ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}*
6 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
7 Non] + enim Ed1953
marg.| {CIO14d1.6} GREGORIUS. Ultimo Moralium. 8* − Eiusdem etiam disparilitatis damna non sentiunt quia tantum sibi unusquisque quantum perceperit9* sufficit.F h
h ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 35 § 19, CCSL 143B, lin. 14 sqq. : «Apud patrem quippe mansiones multae sunt, quia in illa beatitudinis uita non dispari unusquisque iuxta dispar meritum, locum disparem percipit, sed eiusdem disparilitatis damna non sentit, quia tantum sibi quantum perceperit sufficit». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 33, PL 73, 1255.68 [MM2020]
F ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
8 Ultimo] om. Ed1953
9 quantum perceperit] percepit quantum Ed1953
marg.| {CIO14d1.7} AUGUSTINUS. 10 − [a] Respuendi autem sunt a corde christiano qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum celorum erit aliquid ubi beati maneant11* innocentes, cum sine baptismo ex hac vita emigrarunt12*, sine quo in regnum celorum intrare non possunt. [c] Absit autem ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regie domus pars aliqua non sit in regno. [b] Non enim ait Dominus : In beatitudine sempiterna mansiones multe sunt, sed : I n domo Patris mei .G i
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 67, § 3.11-27, CCSL 36, p. 496 : «Proinde [a] respuendi sunt a corde christiano, qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum caelorum erit aliquid, ubi maneant beati innocentes qui sine baptismo ex hac uita emigrarunt, quia sine illo in regnum caelorum intrare non poterunt. Haec fides non est fides, quoniam non est uera et catholica fides. Itane tandem stulti homines, et carnalibus cogitationibus excaecati, cum reprobandi essetis, si mansionem non dico Petri et Pauli uel cuiuslibet apostolorum, sed cuiuscumque paruuli baptizati a regno caelorum se pararetis; non uos putatis esse reprobandos, qui domum Dei Patris inde separatis? [b] Non enim ait Dominus : In uniuerso mundo, aut, in uniuersa creatura, aut, in uita uel beatitudine sempiterna mansiones multae sunt; sed : In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt. Nonne ista est domus ubi aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in caelis? Nonne ista est domus de qua cantamus Domino : Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te? Ergone uos non domum cuiusque baptizati fratris, sed domum ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus : Pater noster, qui es in caelis, a regno separare caelorum, aut eam sic diuidere audebitis, ut aliquae mansiones eius sint in regno caelorum, aliquae autem extra regnum caelorum? [c] Absit, absit ut qui uolunt habitare in regno caelorum, in hac stultitia uelint habitare uobiscum; absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno». [FG2018]*
G ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
10 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
11 beati (beate Li449) maneant] inv. Ed1953
12 migrarunt] emigraverint Ed1953
marg.| {CIO14d1.8} CHRYSOSTOMUS. 13*{hom.72} . − Vel aliter continua. Quia Dominus supra dixerat Petroj : « Quo ego vado, non potes me sequi modo, sequeris autem postea », ne estiment soli Petro hanc promissionem esse datam, dixit in domo Patris mei mansiones multe sunt. Hoc est : Et vos regio illa14 suscipiet que et Petrum. Copia enim est ibi multa mansionum et non est dicere quoniam preparatione indigent.H
Et propter hoc subdit :
j Io. 13, 36.
H ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
13 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
14 regio illa] inv. Cbg133
Si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum.
marg.| {CIO14d1.9} AUGUSTINUS. 15 − Ubi satis ostendit, ideo se hoc illis16 dixisse quia iam ibi sunt mansiones multe17*, et non est opus illi aliquam preparare.I k
k ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 68, § 1.6-7, CCSL 36, p. 497 : «In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis quia uado parare uobis locum, ubi satis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia iam ibi sunt mansiones multae, et non est opus aliquam praeparare; rursus dicit : Et si abiero, et praeparauero uobis locum; iterum uenio, et accipiam uos ad me ipsum, ut ubi ego sum et uos sitis». [FG2018]
I ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
15 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
16 illis] + non Cbg133 Li449
17 sunt – mansiones multe] inv. Ed1953
marg.| {CIO14d1.10} CHRYSOSTOMUS.{hom.72}. − Quia vero dixeratl : « Non potestis18* me modo sequi », ut non estiment se ab eo finaliter abscissos esse, subiungit
l Io. 13, 36.
18 potestis La88² Li449 ] potes La88* Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,3 
Et si abiero et preparavero vobis locum, iterum venio19* et accipiam vos ad meipsum ut ubi ego sum et vos sitis.
19 venio La88 La88@ Li449 Li449@ ] veniam Ed1953
marg.| ex quo ostendit quod oportet eos vehementer confidere.J
J ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d1.11} THEOPHYLACTUS . − Ac si dicat utrumque20. Vos turbari non oportet, sive parate sint, sive non. Nam etsi parate non sint, ego cum omni solertia preparabo21 vobis illas.m K
m ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 169 D 4-7. [CGC2014]
K ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
20 utrumque] utriumque ? Li449
21 preparabo] prepararem Li449
marg.| {CIO14d1.12} AUGUSTINUS . 22 − Sed quomodo vadit et parat locum, si iam mansiones multe sunt? Sed nondum sunt sicut parande sunt; easdem enim mansiones quas predestinando preparavit23, preparat operando. Iam ergo sunt in predestinatione, si quo minus dixisset : Ibo et preparabo, hoc est predestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione, dicit : Et si abiero et preparavero vobis locum . Parat autem modo mansiones, mansionibus preparando mansores. Quippe cum dixit :   In domo Patris mei mansiones multe sunt , quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei de quo Apostolus dicitn : « Templum Dei sanctum est, quod estis vos ». Hec ergo domus Dei adhuc edificatur, adhuc preparatur24. Sed quid est quod ut preparet abiit, cum nosipsos preparet; quod non faciet, si reliquerit? Sed illud significat, quia ut parentur iste mansiones, vivere debet “iustus ex fide”o Si autem vides, non est fides. Eat ergo ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur. Si bene intelligis25, nec unde vadit26, nec unde venit recedit27. Vadit ergo latente eo28, venit apparendo. Sed nisi maneat regendo, ut proficiamus bene vivendo, non parabitur locus ubi possimus manere perfruendo.p L
n 1Cor. 3, 17.
o Cf. Rm. 1, 17.
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 68, § 1.6-7, § 2.1-28, § 3.1-26, CCSL 36, p. 497-499 : «[§ 1] Quomodo uadit, et parat locum, si iam multae mansiones sunt? Si quo minus, dixisset : Vado parare. Aut si adhuc parandus est, cur non merito dixisset : Vado parare? An istae mansiones et sunt, et parandae sunt? Si quo minus enim essent, dixisset : Vado parare. Et tamen quia ita sunt ut parandae sint, non eas uadit parare sicut sunt; sed si abierit et parauerit sicut futurae sunt, iterum ueniens accipiet suos ad seipsum, ut ubi est ipse, sint etiam ipsi. Quomodo ergo mansiones in domo Patris non aliae, sed ipsae, et sine dubio iam sunt sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt? [...] Sic et mansiones praeparauit et praeparat; nec alias, sed quas praeparauit, has praeparat, qui fecit quae futura sunt; quas praeparauit praedestinando, praeparat operando. Iam ergo sunt in praedestinatione;   si quo minus, dixisset  :   Ibo et parabo , id est praedestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione : Et si abiero, inquit, et praeparauero uobis locum; iterum uenio, et accipiam uos ad meipsum. [§ 2] Parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores. Quippe cum dixerit : In domo Patris mei mansiones multae sunt, quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autem sit, interrogetur apostolus, et respondeat : Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos. [...] Haec ergo domus Dei, hoc templum Dei, hoc regnum Dei, regnumque caelorum aedificatur, adhuc fabricatur, adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt mansiones, sicut eas adhuc parat Dominus; in illo iam sunt, sicut praedestinauit iam Dominus [...]. [§ 3] Sed quid est quod ut praepararet abiit, cum prefecto nos ipsos praepararet, quod non faciet si reliquerit? Agnosco, Domine, ut possum : nimirum illud significas, quia ut parentur istae mansiones, uiuere debet iustus ex fide. Qui enim a Domino peregrinatur, opus habet ex fide uiuere, quia per hanc ad speciem contemplandam paratur. Beati enim, mundo corde, quia ipsi Deum uidebunt; et, Fide mundat corda eorum. Illud in evangelio, hoc in apostolorum Actibus legitur. Fides autem, qua eorum qui Deum uisuri sunt, quamdiu peregrinantur, corda mundantur, quod non uidet credit; nam si uides, non est fides. Credenti colligitur meritum, uidenti redditur praemium. Eat ergo Dominus et paret locum; eat ne uideatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide uiuatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur; desiderium dilectionis, praeparatio est mansionis. Ita, Domine, para quod paras; nos enim tibi paras, et te nobis paras, quoniam locum paras, et tibi in nobis, et in te nobis. Tu enim dixisti : Manete in me, et ego in uobis. Quantum quisque fuerit particeps tui, alius minus, alius amplius, haec erit diuersitas praemiorum pro diuersitate meritorum; haec erit multitudo mansionum pro disparilitate mansorum, sed tamen omnium in aeternitate uiuorum, et sine fine beatorum. Quid est quod uadis? quid est quod uenis? Si bene te intellego, nec unde uadis nec unde uenis, recedis : uadis latendo, uenis apparendo. Sed nisi maneas regendo, ut proficiamus bene uiuendo, quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? Haec de uerbis quae recitata sunt evangelicis, satis dicta sint, quo usque ait Dominus : Herum uenio, et accipiam uos ad meipsum». [FG2018]
L ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
22 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
23 predestinando preparavit] inv. Li449
24 preparatur] paratur Li449
25 intelligis] intelligendo Li449
26 vadit] vadis Li449
27 venit recedit] venis recedis Li449
28 latente eo] latendo Li449
marg.| {CIO14d1.13} ALCUINUS. − Dicit ergo si abiero , per carnis absentiam,   iterum veniam , per divinitatis presentiam; vel iterum veniam iudicare vivos et mortuos. Et quia sciebat eos interrogaturos quo iret, vel per quam viam iret, subiungit :
Numérotation du verset Io. 14,4 
Et quo ego vado scitis29,
29 scitis] sitis Li449
marg.| scilicet ad Patrem,
et viam scitis,
marg.| scilicet per meipsum.M
M ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
marg.| {CIO14d1.14} CHRYSOSTOMUS.{hom.72} . − Hoc autem dicens, desiderium quod in eorum mente erat, ostendit et dat eis desiderium interrogandi.N
N ¶Codd. : Li449 * Mt366 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 14,
distinctio 2 
marg.| {CIO14d2.1} CHRYSOSTOMUS. {hom.72} − Si30 Iudei volentes a Christo separari, querebant quo iturus esset, multo magis discipuli numquam ab eo separari volentes, hoc discere cupiebant, et interrogant eum ex multa dilectione et timore. Et ideo diciturO :
O ¶Codd. : Li449 (138ra) Mt366 (286vb) Ed1953 {MM2020}
30 Si] om. Li449
Numérotation du verset Io. 14,5 
Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis et quomodo possumus31 viam scire?
31 possumus] possimus Mt366
marg.| {CIO14d2.2} AUGUSTINUS. 32 − Utrumque illos Dominus dixerat scire, utrumque dixit33* iste nescire sed nescit ille mentiri. Ergo isti sciebant et se scire nesciebant. Convincit igitur 34* eos hoc scire.P q
Unde subditur :
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 69, § 1.19-23, CCSL 36, p. 500 : «Vtrumque illos Dominus dixerat scire, utrumque dicit iste nescire, et locum quo itur, et uiam qua itur. Sed nescit ille mentiri; ergo isti sciebant, et scire se nesciebant. Conuincat eos iam scire, quod se putant adhuc usque nescire. Dicit ei Iesus : Ego sum uia,   et ueritas, et uita». [FG2018]
P ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
32 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
33 dixit] dicit Ed1953
34 igitur Li449
Numérotation du verset Io. 14,6 
Dicit ei Iesus : Ego sum via, veritas et vita.
marg.| {CIO14d2.3} AUGUSTINUS. De verbis Domini. – [1] Tamquam diceret35* : Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire ? Ego sum   veritas. Ubi vis permanere? Ego sum   vita. [2] Veritatem et vitam omnis homo capit sed viam non omnis invenit. Deum esse quamdam vitam eternam, veritatem scibilem, etiam huius seculi philosophi36 viderunt. Verbum ergo Dei, qui37* apud Patrem est38 veritas et vita, assumendo hominem, factum est via. Ambula per hominem et pervenis39* ad Deum40. Melius enim est in via claudicare quam preter viam fortiter ambulare.Q r s t
r ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 142 (De verbis Domini 54), c. 1, PL 38, 778 = sermo 142 auctus auctus par. 1, Sancti Augustini Sermones post Maurinos reperti, ed. G.   Morin , in Miscellanea Agostiniana, vol. 1, Rome, 1930, p. 695.7 : «Erigunt nos divinae lectiones, ne desperatione frangamur: et rursus terrent, ne superbia ventilemur. Tenere autem viam mediam, veram, rectam, tanquam inter sinistram desperationis et dexteram praesumptionis, difficillimum esset nobis, nisi Christus diceret, Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita. Tanquam diceret, Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire? Ego sum veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Securi ergo ambulemus in via: sed insidias timeamus iuxta viam ». <Diff.>   Zacharias Chrysopolitanus, In unum ex quatuor, lib. 4, c. 157, PL 186, 513 : « Ego sum, inquit, via, veritas et vita, quasi diceret: Qua vis ire, ego sum via; quo vis ire, ego sum ibi veritas. Ubi vis permanere? ego sum vita».
[2]   Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 141 (De verbis Domini 55), c. 1 et 4, PL 38, 776 : « Inter caetera, cum sanctum Evangelium legeretur, audistis quod ait Dominus Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Veritatem et vitam omnis homo cupit : sed viam non omnis homo invenit. Deum esse quamdam vitam aeternam, immutabilem, intelligibilem, intelligentem, sapientem, sapientes facientem, nonnulli etiam hujus saeculi philosophi viderunt. Veritatem fixam, stabilem, indeclinabilem, ubi sunt omnes rationes rerum omnium creatarum, viderunt quidem, sed de longinquo; viderunt, sed in errore positi: et idcirco ad eam tam magnam et ineffabilem et beatificam possessionem, qua via perveniretur, non invenerunt. Nam quia viderunt etiam ipsi (quantum videri ab homine potest) creatorem per creaturam, factorem per facturam, fabricatorem mundi per mundum, Paulus apostolus testis est, cui utique debent credere Christiani. [...] 4. Christus factus via. Christus autem, quia ipse est apud Patrem veritas et vita, Verbum Dei, de quo dictum est, Vita erat lux hominum : quia ergo ipse est apud Patrem veritas et vita, et non habebamus qua iremus ad veritatem; Filius Dei qui semper in Patre veritas et vita est, assumendo hominem factus est via. Ambula per hominem, et pervenis ad Deum. Per ipsum vadis, ad ipsum vadis. Noli quaerere qua ad illum venias, praeter ipsum. Si enim via esse ipse noluisset, semper erraremus. Factus ergo via est qua venias. Non tibi dico, quaere viam. Ipsa via ad te venit: surge et ambula. Ambula moribus, non pedibus. Multi enim bene ambulant pedibus, et male ambulant moribus. Aliquando enim ipsi bene ambulantes, praeter viam currunt. Invenies quippe homines bene viventes, et non christianos. Bene currunt: sed in via non currunt. Quanto plus currunt, plus errant; quia a via recedunt. Si autem tales homines perveniant ad viam, et teneant viam, o quanta securitas est, quia et bene [778] ambulant, et non errant! Si autem non tenent viam, quantumvis bene ambulent, heu quam dolendum est! Melius est enim in via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare. Haec satis sint Charitati vestrae. Conversi ad Dominum, etc.
s ¶Paral. Thomas de Aquino, In Io., c. 14, lec. 2, Marietti, n° 1870 : « Item non potest decipi, quia ipse est veritas, et docet omnem veritatem; infra xviii, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati.
tItem non potest perturbari, quia ipse est vita et vitam dans; supra x, 10: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Nam, ut Augustinus dicit, dominus dicit ego sum via, veritas et vita, tamquam diceret qua vis ire ? Ego sum via. Quo vis ire ? Ego sum veritas. Ubi vis permanere ? Ego sum vita. Non enim, ut Hilarius dicit, in erratica ducit ille qui est via, nec illudit per falsa qui veritas est, neque in mortis relinquit errore qui vita est ». [MM2022]
Q ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
35 Tamquam diceret] Quasi dicat Ed1953
36 ph<ilosoph>i La88 ] Ph’<ari>sei Li449
37 qui] quod Ed1953
38 est] et Li449
39 pervenis] pervenies Ed1953
40 Deum] eum Li449
marg.| {CIO14d2.4} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 41* − Non enim vos in erratica atque in invia deducit ille qui via est neque illudit per falsa qui veritas est neque in mortis relinquit42 errore qui vita est.R u
u ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 33.15 sqq. : «Non nos in erratica adque in inuia deducit ille qui uia est, neque inludit per falsa qui ueritas est, neque in mortis relinquit errore qui uita est».
¶Paral. Cf.   Thomas de Aquino, In Io., 14, lect. 2, Marietti, n° 1870 : «Non enim, ut Hilarius dicit, in erratica ducit ille qui est via, nec illudit per falsa qui veritas est, neque in mortis relinquit errore qui vita est.». [MM2020]
R ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
41 .VII. de Trinitate] om. La88, De Trinitate Ed1953
42 relinquit] reliquit Li449
marg.| {CIO14d2 .5} THEOPHYLACTUS. − Cum itaque activam exerces, fit tibi Christus via . Cum autem in contemplativa perseveras, efficitur tibi   veritas . Adiecta autem   vita est activo et contemplativo. Decet enim ire et predicare pro futuro seculo43.S v
v ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 172C4-5, 11-14  : [CGC2014]* [MM2022] ¶Nota 1. La traduction est exacte et littérale mais elle abrège drastiquement le grec. Théophylacte explique que l’évangile ajoute « et la vie » à l’encontre de ceux qui suivraient la « voie » et enseigneraient la « vérité » pour leur propre gloire et non pour la vie éternelle qui est le but de l’action et de la contemplation.
¶Nota 2. Le commentaire marginal de Nicolaï a donné lieu à une vive discussion avec Combefis concernant les rapports entre vie active et vie contemplative, empreinte du climat de la controverse janséniste en cours. Sans arrière pensée, pour en exprimer le sens littéral, Nicolaï avait jugé utile de retraduire πρακτικὴν μετέρχῃ (activam exerces) par practicen praetergrederis, qu’il entend au sens obvie d’un verbe de mouvement. Un lapsus révélateur de Combefils (Bibliotheca concionatoria, t. 6, 1662, p. 465) dénonce cette lecture en remplaçant de manière tendancieuse praetergederis par transgrederis dont la connotation morale suggère que Nicolaï admettrait une ‘transgression’ de la pratique morale, voire y inciterait. L’accusation de Combefils est explicite : « Non est virtutem colere sed deserere, nec in ea Christum viam habere sed ab ea diabolum ». Il qualifie en outre Nicolaï de « doctor Sorbonicus », titre qui désigne clairement à l’époque les adversaires des Jansénistes (Combefis, Prolusio, § 38, 1668, p. 42-43). Nicolaï se défend d’avoir ainsi fait état de ce que nous pourrions appeler aujourd’hui une sorte de pré-quiétisme moral. Cf.   Nicolai , In Catenam auream, 1669, discussio 40, p. 146-157. [MM2022]
S ¶Codd. : Li449 Ed1657 Ed1953 {MM2020} {MM2022}
43 Seculo] om. Ed1657
marg.| {CIO14d2.6} AUGUSTINUS. 44 − [a] Sciebant ergo viam, quia sciebant ipsum qui est via. Quid autem opus erat ut adderet : V eritas et vita , cum45 restaret nosse quo iret46 quia47 ad veritatem ibat et ad vitam. Ibat ergo ad seipsum per seipsum. [c] Sed numquid, o Domine, ut venires ad nos, reliqueras te? Scio quidem quod “formam servi accepisti”w et in carne48 venisti, manens ubi eras et per hanc rediisti, non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc et venisti et rediisti; per hanc nobis non solum49 qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, ivisti, eamdem carnem tuam de morte ad vitam duxisti. [f] Itaque dum50 caro de51 morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia Verbum est vita, Christus venit ad seipsum; [e] quoniam utrumque est Christus, una persona, [d] scilicet Verbum52 caro. [g] Venerat etiam53 per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces : « Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax »x . Cum itaque se ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit, idem ipse, qua54 : « Verbum caro factum est »y , per seipsum, id est per carnem suam, ad veritatem, quod est ipse, remeavit. Quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, etiam in morte servavit. [h] Ecce ego ipse, si loquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo, et vobiscum maneo, si tenueritis quod audistis. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest ex Deo nata imago? [b] Ac per hoc et ipse per seipsum, et ad seipsum, et   ad Patrem, et nos per ipsum, et ad ipsum, et   ad Patrem imus.z T
w Cf. Phil. 2, 7.
x Rm. 3, 4.
y Io. 1, 14.
z ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 69, § 2.3-17, CCSL 36, p. 500 : «Et ecce cognouimus quod sciebant uiam, quia sciebant ipsum qui est uia; sed uia est qua itur; numquid 5 uia est et quo itur? Vtrumque autem illos dixerat scire, et quo uadit, et uiam. Opus ergo erat ut diceret : Ego sum uia, ut ostenderet eos qui eum scirent, uiam scire quam putauerant se nescire; quid autem opus erat ut diceret : Ego sum uia, et ueritas, et uita, cum uia cognita qua iret, restaret nosse quo iret, nisi quia ibat ad ueritatem, ibat ad uitam? Ibat ergo ad seipsum, per seipsum. Et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? Ipse igitur ad seipsum per se ipsum; nos ad ipsum per ipsum; immo uero et ad Patrem et ipse et nos. Nam et de seipso alibi dicit : Ad Patrem uado; et hoc loco propter nos : Nemo, inquit, uenit ad Patrem, nisi per me. [b] Ac per hoc et ipse per seipsum et ad seipsum et ad Patrem, et nos per ipsum et ad ipsum et ad Patrem».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 69, § 3.7-35, CCSL 36, p. 501 : «Thomas apostolus ut te interrogaret, habuit te ante se, nec tamen intellegeret te, nisi haberet in se; ego interrogo te, quia te scio esse super me; interrogo autem inquantum possum super me effundere animam meam, ubi non sonantem et tamen docentem audiam te. Dic mihi, obsecro, quomodo uadis ad te? [c] Numquidnam ut uenires ad nos, reliqueras te; maxime quia non a teipso uenisti, sed Pater te misit? Scio quidem quod te exinanisti; sed quia formam serui accepisti, non quia formam Dei uel ad quam redires demisisti, uel quam reciperes amisisti; et tamen uenisti, et non solum usque ad carnales oculos, uerum etiam usque ad manus hominum peruenisti. Quomodo, nisi in carne? Per hanc uenisti manens ubi eras, per hanc redisti non relinquens quo ueneras. Si ergo per hanc uenisti et redisti, per hanc procul dubio non solum nobis es qua ueniremus ad te, uerum etiam tibi qua uenires et redires, uia fuisti. Cum uero ad uitam, quod es ipse, isti; eamdem prefecto carnem tuam de morte ad uitam duxisti. Aliud quippe Deus Verbum est, aliud homo; sed [d] Verbum caro factum est, id est homo. Non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, [e] quoniam utrumque est Christus una persona; ac per hoc quemadmodum caro cum mortua est, Christus est mortuus, et cum caro sepulta est, Christus est sepultus (sic enim corde credimus ad iustitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem, [f] ita cum caro a morte uenit ad uitam, Christus uenit ad uitam. Et quia Verbum Dei Christus est, Christus est uita. Ita miro quodam et ineffabili modo, qui numquam demisit uel amisit seipsum, uenit ad seipsum. [g] Venerat autem, ut dictum est, per carnem Deus ad homines, ueritas ad mendaces : Deus enim uerax, omnis autem homo mendax. Cum itaque ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam leuauit, idem ipse, quia Verbum caro factum est, per seipsum, id est per carnem, ad ueritatem, quid est ipse, remeauit. Quam quidem ueritatem, quamuis inter mendaces, et in morte seruauit; aliquando enim Christus fuit mortuus, sed numquam fuit falsus». [h]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 69, § 4.3-11, CCSL 36, p. 502 : «Ecce ego ipse, quantum adtinet ad animum meum, cum hoc sim quod estis et uos, si taceo, apud meipsum sum; si autem loquor uobis quod intellegatis, quodammodo ad uos procedo, nec me relinquo, sed et ad uos accedo, et non recedo unde procedo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo; et quodammodo uobiscum maneo, si tenueritis quod audistis in sermone quem dico. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest non a Deo facta, sed ex Deo nata imago Dei Deus; cuius illud, quo ad nos egressus est, et in quo a nobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ibi ubi iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur? Multa de his evangelicis uerbis adhuc dici fortasse poterant et debebant; sed non sunt corda uestra spiritalibus cibis quamlibet suauibus oneranda; maxime quia spiritus promptus est, caro autem infirma». [FG2018]
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
44 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
45 cum] + iam via cognita per quam iret Ed1657
46 iret] + nisi Ed1657 Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760)
47 quia] nisi praem. Li449
48 in carne] per carnem Li449
49 Nobis-non solum] inv. Li449
50 dum] cum Li449
51 de] a Li449
52 Verbum] et + Li449
53 etiam] et Li449
54 qua] quia Li449
marg.| {CIO14d2.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.72} . − Si enim (dicit) ego sum Dominus ducendi ad Patrem, omnino venietis illuc neque enim est possibile alia venire via. cum autem supra dixeritaa : « Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit55 illum », nunc dicens quoniam nullus potest venire ad Patrem nisi per me, exequat seipsum ei qui genuit. Qualiter autem dixeritab :   Quo vado scitis et viam scitis , ostendit subdens :
aa Io. 6, 44.
ab Io. 14, 4.
55 traxerit] tinxerit cacogr. Li449
Numérotation du verset Io. 14,7 
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis;
marg.| quasi dicat si sciretis meam substantiam et dignitatem, et eam que Patris est56 sciretis. Noverant quidem eum, sed non ita ut oportebat postea autem spiritus veniens perfectam in eis construxit cognitionem et propter hoc subditur :
56 est] om. Li449
Amodo cognoscetis eum
marg.| Dicit autem eam que secundum mentem cognitionem.
Et vidistis eum
marg.| s cilicet per me ostendens quoniam qui videt eum57, et Patrem videt58. viderunt autem eum, non in nuda substantia, sed carne indutum.U
U ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
57 videt eum] eum vidit Li449
58 videt] vidit Li449
marg.| {CIO14d2.8} BEDA. − Sed querendum est quomodo nunc dicat Dominus : Si cognovissetis me etc.59* cum premiserit supraac :   Quo ego vado scitis et viam scitis . Datur ergo intelligi quia quidam eorum sciebant, quidam vero nesciebant, quorum unus erat Thomas.V
ac Io. 14, 4.
V ¶Codd. : Cbg133 Li449 Ed1953 {MM2022}
59 etc.] + et Patrem meum utique cognovissetis Ed1953
marg.| {CIO14d2.9} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 60* − Vel aliter continua. Cum iter ad Patrem per Filium sit, querendum est utrum hoc per doctrine admonitionem, an per nature fidem sit. Intelligentie igitur sensum in consequentibus requiramus. Nam sequitur : Si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis 61. In sacramento enim assumpti corporis divinitatis paterne naturam confirmans, hunc ordinem tenuit. Tempus autem visionis separavit a tempore cognitionis. Nam quem cognoscendum ait, eumdem iam dixit et visum, ut nature iam pridem in se conspecte scientiam ex tempore nunc huius revelationis acciperent.W ad
ad ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 33.22 sqq. : «Et quia haec benigna ad salutem nostram dispensationis suae nomina ipse constituit, ut nos tamquam uia in ueritatem deduceret et ueritas constitueret in uita, cognoscendum est, quod illud obtinendae uitae sacramentum esse demonstret. Nemo uenit ad Patrem nisi per me. Iter ad Patrem per Filium est. Et quaerendum est utrum hoc per doctrinae admonitionem an per naturae fidem sit, quia uideri possimus per doctrinam Fili potius ad Patrem, quam per confessionem paternae in eo diuinitatis uenire. Intellegentiae igitur sensum in consequentibus requiramus. Non enim fides ex arbitrio nostro, sed ex dictorum est ineunda uirtutibus. Nam hoc sequitur : Si scitis me, et Patrem meum scitis. Homo Iesus Christus cernitur. Et quomodo si ipse cognitus sit, erit cognitus Pater, cum naturae suae, id est hominis in eo, habitum apostoli recognoscant, et liber a corporali Deus carne non in hac corporalis carnis infirmitate noscendus sit? Sed in sacramento adsumpti corporis diuinitatis paternae naturam in se Dominus confirmans, hunc ordinem tenuit : Si scitis me, et Patrem meum scitis, et amodo scietis eum et uidistis eum. Tempus uisionis separauit a tempore cognitionis. Nam quem cognoscendum ait, eundem iam dixit et uisum, ut naturae iam pridem in se conspectae scientiam ex tempore nunc huius reuelationis acciperent. Sed commouit apostolum Philippum nouitas dictorum». [MM2020]
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
60 .VII.] om. Ed1953
61 cognovissetis] + et amodo cognoscetis (cognoscitis Weber ) eum et vidistis eum Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 14,
distinctio 3 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO14d3.1} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 62* − Commovit apostolum Philippum novitas dictorum. Homo cernitur, Dei se Filium confitetur, cognito se cognoscendum Patrem fatetur, Patrem visum esse dicit. Prorupit igitur apostolica familiaritas Dominum interrogans.
Unde dicitur :
62 .VII.] om. Li449
Numérotation du verset Io. 14,8 
Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis.
marg.| Non visum negavit, sed ostendi sibi rogavit neque ostensionem veluti corporalis contemplationis63* desideravit, sed demonstrationem intelligendi eius qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat, sed quomodo per id Patrem64 viderit, nescit. Nam ut ostensio illa intelligendi potius esset demonstratio quam videndi subiecit : Et sufficit nobis .X ae
ae ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 35.1 sqq. : «Sed commouit apostolum Philippum nouitas dictorum. Homo cernitur, Dei se Filium confitetur; cognito se cognoscendum Patrem fatetur; Patrem uisum esse dicit, et per id cognoscendum esse quia uisus sit. Humani istud animi infirmitas non capit nec fidem sumit tam diuersarum rerum professio : ut qui tunc uisus sit, nunc cognoscendus sit, cum uidisse cognitio sit; ut si Filius cognitus sit, et Pater cognitus sit, cum cognitionem Fili ipse secundum hominem corporalis et uisus et tactus ingesserit, cognitionem autem ex eo Patris ipsa illa differens ab eo conspecti hominis natura non praestet, et frequenter Filius Patrem a nemine uisum esse testatus sit. Prorupit igitur apostolica familiaritate et constantia Dominum interrogans : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Non fides nunc periclitatur, sed ignorationis hic error est. Visum enim iam et amodo cognoscendum Dominus Patrem dixerat, sed uisum esse apostolus non intellexerat. Denique non uisum negauit, sed ostendi sibi rogauit. Neque ostensionem ueluti corporalis contemplationis desiderauit, sed demonstrationem intellegendi eius qui uisus est postulauit. Filium enim in habitu hominis uiderat, sed quomodo per id Patrem uiderit nescit. Nam ad id quod dixerat : Domine, ostende nobis Patrem, ut ostensio illa intellegendi potius esset demonstratio quam uidendi, subiecit : et sufficit nobis. Non adempta est fides dicto, sed cognoscendi demonstratio est postulata, quae sufficeret ad fidem dicti : quia per Domini professionem auctoritas esset non incerta credendi. Hinc autem ostendendi Patris petitio orta est, quia dictus esset uisus esse et per hoc noscendus esse, quia uisus sit». [MM2020]
X ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
63 contemplationis] + intuitum Ed1953
64 per id – Patrem] inv. Li449
marg.| {CIO14d3.2} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 65* − Illa enim letitia qua nos adimplebit cum vultu suo, af nihil amplius requiretur quod bene intellexerat Philippus, ut diceret : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo ad ipsum se potuisse dicere Domine, ostende nobis te et sufficit nobis. Ut enim hoc intelligeret, responsum est ei a Domino. Y ag
af Cf. Ps. 15, 10 : « Adimplebis me lætitia cum vultu tuo ».
ag ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 1, c. 8, CCSL 50, lin. 103 : «illa laetitia nihil amplius requiretur quia nec erit quod amplius requiratur. ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. quod bene intellexerat philippus ut diceret: domine, ostende nobis patrem [te Eugip.] et sufficit nobis. sed nondum intellexerat eo quoque modo idipsum se potuisse dicere: 'domine, ostende nobis te et sufficit nobis'. ut enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: tanto tempore uobis cum sum et non cognouistis me?». <diff.>   Eugippius, Excerpta ex operibus s. Augustini, cap. 226, sectio 246 (De trin. I), CSEL 9, p. 734.13 sqq. [MM2020]
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
65 Primo] om. Ed1953
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 14,9 
Dixit66 ei Iesus : Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me?
66 Dixit] dicit Li449@ #Li449 Weber
marg.| {CIO14d3.3} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 67 − Sed quomodo hoc dicit, cum et quo iret scirent et viam68 scirent, non ob aliud nisi quod ipsum scirent? Sed facile ista questio solvitur, si dicamus, quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, de 69 quibus erat Philippus.Z ah
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 70, § 2.14-19, CCSL 36, p. 503 : «Quomodo nunc dicit : Tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me, cum profecto, et quo iret, et uiam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum utique scirent? Sed facile ista soluitur quaestio, si dicamus quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, atque in his qui nesciebant et Philippus erat, ut quod ait : Et quo ego uado scitis, et uiam scitis, illis dixisse intellegatur qui sciebant, non Philippo cui dictum est : Tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me, Philippe? His ergo qui Filium iam nouerant, etiam illud de Patre dictum est : Et amodo cognoscetis eum, et uidistis eum; dictum est enim propter omnimodam similitudinem quae illi cum Patre est, ut ideo amodo dicerentur nosse Patrem, quia nouerant similem Filium». [FG2018]
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
67 super Li449 ] in Ed1953
68 et viam] om. Li449
69 de] in Li449
marg.| {CIO14d3.4} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 70* {lib.7} . − Arguit Apostoli ergo 71* in cognoscendo se ignorationem72*. Cum enim ea que gereret, propria Deo essent, calcare undas, iubere ventis, peccata dimittere, mortuis vitam reddere; hinc querele omnis orta conquestio est, quod in homine assumpto Dei non intellecta natura est. Et ideo postulanti ut sibi Patrem ostenderet, ait : AA ai
ai ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 36.1-8 sqq. : «Arguit apostoli in cognoscendo se ignorationem, quia superius se cognito Patrem quoque cognitum esse dixisset. Sed quid illud est quod quaeritur se tanto tempore cognitum non fuisse? Scilicet quia se cognito paternae in se naturae esset intellegenda diuinitas. Cum enim ea quae gereret propria Deo essent, calcare undas, iubere uentis, inintellecta demutatione uini incremento que panium cum gestorum fide gerere, fugare daemonas, morbos depellere, damna corporum rependere, emendare uitia natiuitatis, peccata dimittere, uitam mortuis reddere; et haec agere carnalem et Dei se Filium inter ista profitentem, hinc quaerellae omnis orta conquaestio est, quod in sacramento natiuitatis humanae gessisse haec in homine adsumpto Dei non intellecta natura est. Et idcirco arguens cur cum haec tanto tempore gereret agnitus non fuisset, postulantibus ut sibi Patrem ostenderet ait : Qui me uidit, uidit et Patrem». [MM2020]
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020]
70 .VII.] om. Ed1953
71 Apostoli ergo] ergo Apostolum Ed1953
72 ignorationem] ignorantem Ed1953
Philippe, qui videt me, videt et Patrem73.
73 Patrem] quomodo tu dicis ostende nobis Patrem + Li449@ Weber
marg.| {CIO14d3.5} AUGUSTINUS. 74 − [a] Solemus enim de simillimis duobus ita loqui. [c] Vidistis istum [b] vidistis illum75*. [d] Sic ergo dictum est : Qui videt me, videt et Patrem. N on quod ipse sit Pater et Filius sed quod a Patris similitudine in nullo prorsus discrepet Filius.AB aj
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 70, § 2.14-19, CCSL 36, p. 504 : «[a] Solemus enim de simillimis duobus ita loqui eis qui unum illorum uident, et qualis est alius uolunt nosse, ut dicamus : [b] Vidistis istum, [c] illum uidistis. [d] Sic ergo dictum est : Qui me uidet, uidet et Patrem; non utique ut ipse sit Pater qui Filius, sed quod a Patris similitudine in nullo prorsus discrepet Filius». [FG2018]*
AB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022]
74 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
75 istum... illum] illum .... istum Ed1953
marg.| {CIO14d3.6} HILARIUS . Septimo de Trinitate. 76* − Non autem hic ille77* visum oculorum carnalium significat. Non enim hoc quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit. Sed intellectus Dei Filius id prestat ut intellectus et Pater sit, dum ita imago est ut non differat genere, sed significet auctorem78. Non enim solitarium sermo significat et indifferentem; tamen naturam professio docet. Cum enim dicitur ad 79* Patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia. Et quid reliquum est nisi80* per nature unicam similitudinem Pater per Filium visus sit?AC ak
ak ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 37.3-19, c. 38.15 sqq. : «Non hic ille nunc contemplationem corpoream et uisum oculorum carnalium significat, sed eorum de quibus dixerat : Nonne uos dicitis, quoniam adhuc quattuor menses sunt, et messis uenit? Ecce dico uobis : Leuate oculos uestros et aspicite regiones, quia albae sunt ad messem. Nec tempus patitur nec albentium ad messem regionum significatio permittit, aliquid hic terrenum et corporeum intellegi. Sed ad perfectorum fructuum beatitudinem contuendam intellegentiae iussit oculos eleuari, ut nunc dicens : Qui me uidit, uidit et Patrem. Non enim hoc quod ex partu uirginis carnale est ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit, neque ad incorporalis Dei naturam uidendam adsumpti hominis species in exemplo est. Sed agnitus in eo Deus est, si quibus tamen ipse agnitus est, ex uirtute naturae. Et intellectus Deus Filius id praestat, ut intellectus et Pater sit, dum ita imago est, ut non differat genere, sed significet auctorem. Imagines enim ceterae ex diuersis aut metallis aut fucis aut generibus aut artibus reddunt eorum species quorum sunt imagines institutae, sed numquid ut imagines uerae sint exaequari possunt inanima uiuentibus et uel picta uel sculpta uel fusa natiuis? Filius autem Patri non secundum haec imago est, quia uiuentis uiuens imago est; et ex eo natus non habet naturae diuersitatem; et in nullo diuersus tenet naturae eius ex qua non diuersus est potestatem. Quod ergo imago est eo proficit, ut Patrem Deum unigeniti Dei significet natiuitas, significet autem ut forma ipse et imago inuisibilis Dei. Et per hoc non amittit naturae unitam similitudinem, quia nec careat uirtutem naturae. [c. 38] Et hinc illud est : Tanto tempore uobis cum sum, et non nostis me, Philippe? Qui me uidit, uidit et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem? Non creditis mihi, quoniam ego in Patre et Pater in me est? Non relictus est hominum eloquiis de Dei rebus alius praeterquam Dei sermo. Omnia reliqua et arta et conclusa et inpedita sunt et obscura. Si quis aliis uerbis demonstrare hoc quam quibus a Deo dictum est uolet, aut ipse non intellegit, aut legentibus non intellegendum relinquit. Dominus dixit, cum rogaretur ut ostenderet Patrem : Qui me uidit, uidit et Patrem. Hoc demutare Antechristi est, hoc negare Iudaei est, hoc nescire gentilis est. Sed forte intellegentiae sensus in crimine sit. Sit in fide nostra uitium, si in dictis Dei resedit obscuritas. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visum enim in Filio et Patrem, nec singularis potest esse nec disparis, quia per hunc ille uisus, neque non unum sunt in sacramenti professione neque unus. Et quaero, quid significasse in eo Dominus credetur cum dicit : Qui me uidit, uidit et Patrem. Non tenes unionem, ubi per coniunctionem ipsam paterni nominis significatur adiectio. Cum enim dicitur et Patrem, exclusa est singularis adque unici intellegentia. Et quid reliquum est, nisi per naturae unitam similitudinem Pater per Filium uisus sit? Et ne hoc incertum nobis ad fidem relinqueretur, Dominus subiecit : Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem?»
¶Nota La différence paléographique entre unitam et unicam est mineure en raison de l’indifférentiation fréquente du c et du t dans les écritures minuscules. Il peut donc s’agir aussi bien d’un accident de copie non imputable à Thomas que d’un accident de lecture révélateur de sa forma mentis. [MM2020]
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020]
76 .VII.] om. Ed1953
77 hic ille] inv. Ed1953
78 auctorem] auctoritatem Li449
79 ad] et Li449
80 nisi] + ut Ed1953
marg.| {CIO14d3.7} AUGUSTINUS. 81 − [b] Sed numquid obiurgandus82 est qui cum similem viderat, etiam illum cui83 est similis, vult videre? [c] Sed ideo discipulum Dominus arguebat quoniam cor postulantis videbat. Tamquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat; et ideo nec Filium sciebat, quo alium84 meliorem esse credebat. Ad hunc ergo sensum corrigendum85 dictum est :
81 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
82 obiurgandus] obiurgandum Li449
83 cui] cuius Li449
84 alium] aliquo Li449
85 corrigendum] contingendum Li449
Numérotation du verset Io. 14,10 
Non credis quia ego in Patre et Pater in me est?
marg.| Quasi dicat : [a] Si ad te multum est hoc videre, saltem quod non vides crede.AD al
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 70, § 3.4-23, CCSL 36, p. 504 : «Quod [a] si ad te multum est hoc uidere, saltem quod non uides hoc crede. Quomodo enim dicis, inquit : Ostende nobis Patrem? Si me uidisti qui omnímodo similis sum, uidisti illum cui similis sum. Quod si uidere non potes, non saltem credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Poterat hic dicere Philippus : Video quidem te, et credo simillimum esse Patri; [b] sed numquid arguendus et obiurgandus est qui cum similem uidet, etiam illum cui similis est uult uidere? Similem quidem noui, sed adhuc alterum sine altero noui; non mihi sufficit, nisi et illum cuius est iste similis nouerim. Ostende itaque nobis Patrem, et sufficit nobis. [c] Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis uidebat. Tamquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat; et ideo nec Filium sciebat, quo melius esse aliquid credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est : Qui uidet me, uidet et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem? Video quomodo tu dicas I non alterum quaeris uidere similem, sed illum putas esse meliorem. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Cur in similibus distantiam cupis cernere? cur inseparabiles separatim desideras nosse? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur, quae non sunt in angustias coartanda, ut adiuuante ipso diligentius exponantur». [FG2018]
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022]
marg.| {CIO14d3.8} HILARIUS. De Trinitate. 86* − Que enim ignorandi Patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum Pater in Filio visus esset ex proprietate nature, dum ex indifferentia unitatis unum sint natus et generans, ut hic sermo Domini87 sequeretur : Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est ? AE am
am ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 38.27 sqq. : «Quae enim ignorandi Patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum Pater in Filio uisus esset? Visus autem adeo est ex proprietate naturae, dum ex indifferentia adque in genere ueritatis unum sunt natus et generans, ut hic Domini sermo sequeretur : Non creditis, quoniam ego in Patre et Pater in me?» [MM2020]
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020]
86 De Trinitate] om. Li449
87 Domini Li449 ² (sec. m.)] om. Li449 *
marg.| {CIO14d3.9} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 88* − Volebat enim eum ex fide vivere, antequam illud posset videre. Et ideo dicit : Non credis ? Contemplatio quippe merces est fidei. Cui mercedi per fidem corda mundantur.AF an
an ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 1, c. 8, CCSL 50, lin. 111 : «sed quia uolebat eum ex fide uiuere antequam illud posset uidere, secutus est et ait : non credis quia ego in patre et pater in me? quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino. per fidem enim ambulamus, non per speciem. contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est : mundans fide corda eorum». <ex quo> =   Eugippius, Excerpta ex operibus s. Augustini, cap. 226, sectio 246 (De trin. I), CSEL 9, p. 734.22 sqq. [MM2020]
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
88 Primo] om. Ed1953
marg.| {CIO14d3.10} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 89* {lib.7} . − Pater autem in Filio est et Filius in Patre, non per duplicem convenientium generum coniunctionem, neque per insitivam90* capacioris substantie naturam; quia per corporalem necessitatem exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt, sed per nativitatem viventis nature ex vivente, dum non aliud ex Deo quam Deus nascitur.AG ao
ao ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 39.26 sqq. : «Pater igitur in Filio est et Filius in Patre, Deus in Deo. Non per duplicem conuenientium generum coniunctionem; neque per insitiuam capaciori substantiae naturam, quia per corporalem necessitatem exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt; sed per natiuitatem uiuentis ex uiuente naturae : dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat natiuitas, dum non aliud aliquid quam in Deum ex Deo Deus nascitur, dum nihil in his nouum est nihil alienum nihil separabile, dum in Patre et Filio credere deos duos inpium est, dum Patrem et Filium singularem Deum praedicare sacrilegum est, dum Deum ex Deo quod in similitudine generis unum sint negare blasfemum est».
<cuius fons> Cf.   Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 1, d. 19, c. 4, § 3, ed. I. Brady, p. 162 (diff.) : «Fateamur ergo quod pater est in filio et filius in patre, deus in deo, ut idem hilarius ait in uii libro de trinitate, non per duplicem conuenientium generum coniunctionem, nec per insitiuam capacioris substantiae naturam; sed per naturae unitam similitudinem, per natiuitatem uiuentis ex uiuente naturae  : Dum res non differt, dum naturam dei non degenerat natiuitas, dum non aliud aliquid ex deo quam deus nascitur, dum nihil in his nouum est, nihil alienum, nihil separabile. Ecce his uerbis, prout humana permittit infirmitas, ex quo sensu christus dixerit se esse in patre et patrem in se». [MM2020]
AG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
89 .VII.] om. Ed1953
90 insitivam] insitam Ed1953
marg.| {CIO14d3.11} HILARIUS. Quinto de Trinitate. 91* − Naturam enim suam, ut ita dicam, sequitur : indemutabilis Deus, indemutabilem gignens Deum nec naturam suam deserit ex indemutabili Deo indemutabilis Dei perfecta nativitas. Subsistentem igitur in eo Dei naturam intelligimus, cum in Deo Deus sit92; nec preter eum qui est Deus, quisquam alius Deus sit.AH ap
ap ¶Fons : <revera> Petrus Lombardus, Sententiae, lib. 1, d. 5, c. 1, § 11, ed. I. Brady, p. 84.27-32 : «Unde idem hilarius addit in u libro : Eandem naturam habet genitus quam ille qui genuit, ita tamen ut natus non sit ille qui genuit : Nam quomodo erit ipse cum genitus sit? Sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit, quia non est aliunde qui genitus est. Et ideo non refertur ad aliud quod in uno subsistit ex uno. Ac sic in generatione filii et naturam suam , ut ita dicam, sequitur indemutabilis deus indemutabilem gignens deum; nec naturam suam deserit ex indemutabili deo indemutabilis dei perfecta natiuitas . Subsistentem igitur in eo dei naturam intelligamus, cum in deo deus insit, nec praeter eum qui est deus quisquam deus alius sit, quia ipse deus et in eo deus. Naturae ergo dei patris ueritas in deo filio esse docetur, cum in eo deus intelligitur esse qui deus est. Est enim unus in uno et unus ab uno. Quod legitur : Pater de sua substantia genuisse filium et filius substantiae patris. Dicitur quoque, et frequenter in scriptura sacra legitur, pater de substantia sua genuisse filium».
<cuius fons>   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 5, CCSL 62, c. 37.15 sqq. : «Ac sic in generatione Fili et naturam suam sequitur incorporalis adque indemutabilis Deus, incorporalem adque indemutabilem Deum gignens; nec naturam suam deserit ex incorporali adque indemutabili Deo incorporalis et indemutabilis Dei perfecta natiuitas. Per hoc itaque subsistentis ex Deo Dei sacramentum haec ita unigenitus Deus per sanctum Moysen testatur : Videte, uidete, quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me. Non est enim natura diuinitatis alia, ut praeter se Deus ullus sit. Nam cum ipse Deus sit, tamen etiam per naturae uirtutem in eo Deus est».
¶Paral.   Thomas de Aquino, Summae theologiae prima pars, q. 42a. 5 co. : «Respondeo dicendum quod in patre et filio tria est considerare, scilicet essentiam, relationem et originem; et secundum quodlibet istorum filius est in patre, et e converso. Secundum essentiam enim pater est in filio, quia pater est sua essentia, et communicat suam essentiam filio, non per aliquam suam transmutationem, unde sequitur quod, cum essentia patris sit in filio, quod in filio sit pater. Et similiter, cum filius sit sua essentia, sequitur quod sit in patre, in quo est eius essentia. Et hoc est quod Hilarius dicit, v de trin., naturam suam, ut ita dicam, sequitur immutabilis Deus, immutabilem gignens Deum. Subsistentem ergo in eo Dei naturam intelligimus, cum in Deo Deus insit. Secundum etiam relationes, manifestum est quod unum oppositorum relative est in altero secundum intellectum. Secundum originem etiam manifestuest quod processio verbi intelligibilis non est ad extra, sed manet in dicente. Id etiam quod verbo dicitur, in verbo continetur. Et eadem ratio est de spiritu sancto». <cuius fons>   Thomas de Aquino, In I Sent. d. 5 q. 3 a. 1, expositio textus : «Sed non sequitur : quia ipse est unigenitus patris, et per generationem totam naturam patris accepit : et hoc est quod dicit : in naturam unigenitam subsistat. Non est aliunde, idest ab alio quam a patre : et ideo non refertur ad aliud, idest ad aliam personam quam ad patrem, inquantum filius est : quia ad spiritum sanctum refertur, inquantum spirans est. Vel aliter : aliunde, scilicet quam de essentia patris. Ad aliud similiter quantum ad essentiam vel naturam, quasi non habens divinam naturam, sed aliam. In uno subsistit, in unitate naturae divinae : ex uno, idest ex patre, vel ex unitate naturae patris. Ac sic in generatione filii naturam suam (ut ita dicam) sequitur indemutabilis Deus indemutabilem Deum gignens. Vult ostendere quomodo filius sit in patre, et e converso, hoc modo. Pater per generationem dat naturam suam filio. Ergo, cum pater sit immutabilis, non amittit naturam, sed sequitur eam : quia ubi est natura sua, est et ipse : unde, cum natura sua sit in filio, ipse est in eo». [MM2020]
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
91 .V.] om. Ed1953
92 insit Li449
marg.| {CIO14d3.12} CHRYSOSTOMUS. 93*{hom.73} . − Vel aliter totum. Philippus hic corporeis oculis Patrem volebat videre, quia et ipsum Filium ita se existimabat vidisse, fortassis94 a prophetis audiens, quoniam : « vidi Dominum »aq , et ideo dixit ostende nobis Patrem. Etenim Iudei interrogaverunt95 quis est Pater tuus et Petrus et Thomas, quo iret et nullus didicit96 manifeste. ut ergo non videatur onerosus esse Philippus, et ipse interrogans   ostende nobis Patrem, adiungit   et sufficit nobis; id est nihil plus querimus. Dominus autem non dixit ei impossibile petis; sed ostendit quoniam neque ipsum Filium vidit nam si hunc potuisset videre, et illum vidisset; et ideo dicit   tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me 97? Non dixit non vidistis me, sed non cognovistis me, quantum ad hoc scilicet quod Filius hoc manens quod Pater, decenter in seipso ostendit eum qui genuit. Deinde dividens hypostases, ait   qui videt me, videt et Patrem ne quis dicat, quod ipse est Pater, ipse Filius. Ostendit autem per hoc quoniam neque Filium visu corporeo vidit. si autem aliquis hic visum cognitionem dicere velit, non contradico; quasi dicat qui cognovit me, cognovit et Patrem. sed non dixit hoc; sed consubstantialitatem representare volens, dixit qui meam substantiam vidit, vidit et eam que Patris. unde patet quod non est creatura creaturam enim videntes, Deum nesciunt omnes Philippus etiam98 substantiam Patris videre querebat. si ergo alterius substantie esset, non diceret   qui videt me, videt et Patrem . sed nec aliquis in argento auri substantiam videre potest non enim alia per aliam apparet naturam.AI
aq Is. 6, 1.
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
93 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
94 fortassis] fortasse Li449
95 Etenim Iudei interrogaverunt] Et Iudei enim interrogaverant Li449
96 didicit] dicit Li449
97 cognovistis me] cognovisti me Philippe Li449
98 etiam] iter. Li449
marg.| {CIO14d3.13} AUGUSTINUS. 99 − [a] Deinde non ad solum Philippum, sed ad omnes pluraliter loquitur, [b] dicens :
99 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Verba que ego loquor vobis, a meipso non loquor.
marg.| Quid est a meipso non loquor , nisi a meipso non sum, qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit de quo est ipse qui facit.ar AJ
ar ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 70, § 3.25-26, CCSL 36, p. 504 : «Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur, quae non sunt in angustias coartanda, ut adiuuante ipso diligentius exponantur». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 71, § 1.3-9, CCSL 36, p. 505 : «Audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus quidem nobis, sed ipso docente qui non recedit a nobis. Dominus dicit, quod modo cum legeretur audistis : Verba quae ego loquor uobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens ipse facit opera. Ergo et uerba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est a me ipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de lumine; iste uero Deus de Deo, lumen de lumine». [FG2018]
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d3.14} HILARIUS . Septimo de Trinitate. 100* − Unde neque se Filium negavit 101, nec naturam in se paterne virtutis abscondit. Nam dum loquitur, ipse in substantia manens loquitur. Dum autem non a se loquitur, nativitatem in se Dei a Deo testatur.as AK
as ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 40.11 sqq. : «Cum enim ait : Verba quae ego loquor uobis non a me loquor, non exemit personam, neque se Filium denegauit, nec naturam in se paternae uirtutis abscondit. Nam dum loquitur ipse, in substantia manens loquitur; dum autem non ab se loquitur, natiuitatem in se Dei ex Deo Patre testatur : ipse inseparabilis ab eo adque indissimilis unitate naturae, quia quamuis ab eo loquatur, ipse tamen loquitur». [MM2020]
AK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
100 .VII.] om. Ed1953
101 negavit] denegavit Li449
marg.| {CIO14d3.15} CHRYSOSTOMUS . {hom.73 } − Vide autem abundantiam102* unius substantie demonstrationem nam subditur :
102 abundantiam Ed1657 Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760)] abundantem Ed1861, superabundantem Ed1953 , super + Li449
Pater autem in me manens, ipse facit opera.
marg.| Quasi dicat nequaquam aliter facit Pater et aliter ego; sicut et alibi aitat : « Si non facio opera Patris mei, non credatis mihi ». Sed quomodo a verbis incipiens, ad opera venit conveniens enim erat dicere ipse loquitur verba; sed duo ponit de doctrina et signis; aut quia et verba opera erant.AL
at Io. 10, 37.
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d3.16} AUGUSTINUS . 103 − Nam qui proximum loquendo edificat, bonum opus operatur. In his duabus sententiis diversi nobis adversantur heretici. Ariani dicunt : Ecce inequalis est104 Patri Filius non a seipso loquitur. Dicunt Sabelliani ecce qui Pater est, ipse est Filius. Quid est Pater in me manens ipse facit , nisi in me maneo ego qui facio?au AM
au ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 71, § 1.3-9, § 2.1-9, CCSL 36, p. 505 : «[§ 1] Ergo et uerba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est a me ipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de lumine; iste uero Deus de Deo, lumen de lumine. [§ 2] Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est : Non a meipso loquor, alia qua dictum est : Pater autem in me manens, ipse facit opera, singulas tenentes, diuersi nobis aduersantur heretici, qui non ex una parte, sed in contraria conantes, a uia ueritatis exorbitant. Ariani quippe dicunt : Ecce inaequalis est Patri Filius, a seipso non loquitur. Dicunt sabelliani contra, id est patripassiani : Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est : Pater in me manens, ipse facit opera, nisi : in me maneo ego qui facio? Contraria dicitis; sed non eo modo sicut est falsum contrarium uero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria». [FG2018]
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
103 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
104 est] et Li449
marg.| {CIO14d3.17} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 105* − [1] Sed manere in Filio Patrem, non est singularis atque unici. Operari vero per Filium Patrem, non est differentis aut exteri. Sicut non unius est, non a se loqui qui106 loquitur, neque rursus alieni ac separabilis loqui per loquentem. Et quia in se Patrem loqui et operari docuerat, perfecte huius unitatis fidem statuit dicens : Credite mihi quia   ego in Patre et Pater in me est, ne scilicet per virtutis efficientiam, et non per nature, que secundum nativitatem est, proprietatem, Pater in Filio et operari crederetur et loqui. [2] Sic enim habetur in greco. Nostra littera habet : AN av aw
av ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 41.1 sqq. : «Subiecit enim : Sed Pater qui in me manet, ipse facit opera sua. Manere in Filio Patrem, non est singularis adque unici; operari uero per Filium Patrem, non est differentis aut exteri. Sicuti non unius est, non ab se loqui quae loquatur, neque rursum alieni ac separabilis sit, loqui per loquentem. Sed hoc eorum sacramentum est, qui unum sunt, qui uterque non aliud sunt, qui per naturae proprietatem in sese sunt : quorum haec unitas est, ut loquens non ab se loquatur, neque qui non ab se loquitur non loquatur. Et quia in se Patrem et loqui et operari docuerat, perfectae huius unitatis fidem statuit dicens : Sed Pater qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre et Pater in me; sin autem, uel propter opera ipsa credite. Pater operatur in Filio, sed et Filius opus Patris operatur. Ne ergo per uirtutis efficientiam et non per naturae quae secundum natiuitatem est proprietatem Pater in Filio et operari crederetur et loqui, ait : Credite mihi, quoniam ego in Patre et Pater in me. Quid est istud, rogo, Credite mihi? Certe ad id refertur quod dictum est : Ostende nobis Patrem. Fides confirmatur ex credendi praecepto, et ea fides quae Patrem ostendi sibi poposcerat».
aw [2] in greco : cf. Correctorium biblicum fratrum Praedicatorum Sancti Iacobi Parisiensis (Cor3), Paris, BnF, lat. 16722 (ΩJ), f. 115va marg. (Io. 14, 11); Correctorium biblicum Sorbonicum 1, Paris, BnF, lat. 15554, f. 133v (perpera in Io. 14, 10) : «greco : credite...» = Wordsworth (vet. lat.) πιστεύετέ littera nostra : ΩJ ΩP ΩL Gutenberg Ed1455 Rusch Clementina Wordsworth Weber etc.
¶Paral. Cf. Thomas de Aquino, In Io., 14, lect. 3, n° 1894, p. 356.6 : «In Graeco habetur : ‘credite, scilicet mihi, quia ego in patre et pater in me est’».
¶Nota Le segment [2] est une glose thomasienne, étrangère au texte d’Hilaire, destinée à justifier la nouveauté de la Vulgate des écoles du 13e siècle. La leçon biblique d’Hilaire est commune à la plupart des versions ‘vieille latine’ (Wordsworth). Elle constitue encore le lemme principal des Gloses d’Anselme de Laon sur Jean [  Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 14, 11), CCCM 267, p. 250.137]. La littera nostra de Thomas est le texte commun aux manuscrits de la Vulgate et de la Bible Glosée (v. g. Cas574) du 13e siècle qui s’écarte du textus receptus encore en usage dans la Glose du 12e siècle. Thomas s’appuie ici sur les correctoires bibliques dominicains : celui de la bible de Saint-Jacques de Paris (Cor3) et son parent le Correctoire «Sorbonne 1» provenant de la bibliothèque de Pierre de Limoges (CorS1). Ni le second correctoire de Sorbonne (CorS2), ni le correctoire attribué à Guillaume de Mara ne mentionnent cette leçon. Ce type de remarque est exceptionnel dans la Catena alors qu’il est un normal dans les commentaires scolaires. Sur 28 occurrences de l’expression «nostra littera» dans la LLT, 11 viennent du corpus thomasien, 5 de celui de Pierre Jean Olivi. Le souci de la comparaison des différentes versions du texte biblique est un marqueur de la seconde période de l’exégèse des ordres mendiants, caractérisée par la recherche de l’établissement d’une littera communis à l’aide des correctoires bibliques. Cet effort est allé croissant tout au long des deux derniers tiers du 13e siècle. On peut se demander si la remarque, ici commune à la Catena et à la Reportatio du commentaire scolaire de Thomas sur Jean, n’est pas la conséquence d’une contamination par la Reportatio in Iohannem et un indice du caractère très tardif de la diffusion de la Catena in Iohannem. [MM2020] (1 juin 2020)
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
105 .VII.] om. Ed1953
106 qui] que Li449
Numérotation du verset Io. 14,11 
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
marg.| {CIO14d3.18} AUGUSTINUS. 107 − Antea solus Philippus arguebatur. AO ax
ax ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 71, § 2.43, CCSL 36, p. 506 : «Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur». [FG2018]
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
107 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO14d3.19} CHRYSOSTOMUS.{hom.73} . − Si vero non sufficit hoc ad ostendendum consubstantialitatem, saltem ab operibus discite.
Unde subditur :
Numérotation du verset Io. 14,12a 
Alioquin propter opera ipsa credite.
marg.| Vidistis enim signa cum auctoritate, et omnia que deitatis erant propria, et que solus Pater operatur peccata soluta, mortem recedentem, et huiusmodi.AP
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d3.20} AUGUSTINUS. − Hoc ergo propter opera credite quia ego in Patre et Pater in me est , neque enim, si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.AQ ay
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 71, § 2.45-47, CCSL 36, p. 506 : «  Propter opera , inquit,   ipsa credite quia ego in Patre, et Pater in me est ; neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus». [FG2018]
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Io. 14,
distinctio 4 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO14d4.1} CHRYSOSTOMUS. 108* − Quia Dominus dixerataz : Propter opera credite , ostendens quoniam non hoc solum potest, sed multo maiora, et, quod est mirabilius, aliis potest dare, adiunxit :
az Io. 14, 11.
108 Chrysostomus] om. Li449 , + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,12b 
Amen, amen, dico vobis : Qui credit in me, opera que ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet
marg.| {CIO14d4.2} AUGUSTINUS . 109 − [a] Sed que sunt ista maiora? An forte quod egros ipsis transeuntibus etiam eorum umbra sanabat? Maius est enim quod110 sanet umbra quam fimbria. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum facta et opera commendabat. Cum enim dixitba : Pater in me manens, ipse facit opera , que opera tunc dicebat nisi verba111 que loquebatur? Et eorum verborum fructus erat fides illorum. Verumtamen evangelizantibus discipulis non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt. [b] Nonne ab ore ipsius dives ille tristis abscessit et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum per discipulos loqueretur. Ecce maiora fecit predicatus a credentibus, quam locutus audientibus. Verum, hoc adhuc movet quod hic maiora per apostolos fecit. Non autem ipsos tantum significans ait :   Qui credit in me . Numquid inter credentes in Christum non est computandus qui non fecerit112 opera maiora quam Christus? Durum est nisi intelligatur. Apostolus dicitbb : « Credenti in eum qui iustificat impium, reputatur113 fides ad iustitiam ». In hoc opere faciemus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo qui :   Credit in me, opera que ego facio et ipse faciet . Prius ego facio, deinde et ipse114 faciet quia facio ut faciat. Que opera, nisi ut ex impio iustus fiat? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus hoc maius115 esse dixerim quam creare celum et terram. Celum enim et terra transibunt116 predestinatorum autem salus et iustificatio permanebit. Sed in celis angeli opera sunt Christi numquid etiam his operibus maiora facit qui cooperatur Christo ad suam iustificationem. Iudicet qui potest utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. Certe si equalis sit utrumque potentie, hoc maioris est misericordie. Sed omnia opera intelligere117 Christi, ubi ait :   Maiora horum faciet , nulla necessitas cogit. Horum enim forsitan dixit que illa hora faciebat; tunc autem verba fidei faciebat; et utique minus est verba iustitie predicare, quod fecit preter nos, quam impios iustificare, quod ita facit in nobis ut faciamus et nos. [c] Magnam autem spem Dominus suis promisit orantibus, dicens quia ego ad Patrem vado.bc AR
ba Io. 14, 10.
bb Rm. 4, 5.
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 71, § 3.12-22, CCSL 36, p. 506 : «Sed quae sunt tandem ista maiora ? An forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat ? Maius est enim ut sanet umbra quam fimbria. Illud per se, hoc per ipsos, sed tamen utrumque ipse. Veramtamen quando ista dicebat, uerborum suorum opera commendabat; sic enim dixerat : Verba quae ego loquor uobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quae opera tunc dicebat, nisi uerba quae loquebatur ? Audiebant et credebant illi, et eorumdem uerborum fructus erat fides illorum; uerumtamen euangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; haec sunt sine dubitatione maiora». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 72, § 1.36-42, § 2.1-26, § 3.3-28, CCSL 36, p. 508-509 : «Nonne ab ore illius diues ille tristis abscessit, quando uitae aeternae consilium quaesiuit ? Audiuit, abiecit, et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemtibilis ei quem diuitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex diuitibus pauperes per pauperes fecit. Ecce maiora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus. [§ 2] Verum hoc adhuc mouet, quod haec maiora per apostolos fecit; non autem ipsos tantum significans ait : Opera quae ego facto et uos facietis, et maiora horum facietis; sed omnes ad suam familiam pertinentes intellegi uolens : Qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum fa ciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet; sicuti est : Qui diligit me, mandata mea custodit; unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco : Qui audit, inquit, uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro prudenti qui aedificat domum suam supra petram; qui ergo non est similis huic uiro prudenti, procul dubio aut uerba haec audit et non facit, aut omnino nec audit. Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, uiuet; qui ergo non uiuet, non utique credit. Tale etiam hoc est : Qui credit in me, faciet; non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres ? Numquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera maiora quam Christus ? Durum est, absurdum est, ferri non potest; non toleratur nisi intellegatur. Apostolum igitur audiamus : Credenti, inquit, in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. In hoc opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo iam, et intellege : Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet; prius ego facio, deinde et ipse faciet, quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio iustus fiat ? [...] [§ 3] Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus maius hoc esse dixerim, quam est caelum et terra, et quaecumque cernuntur in caelo et in terra. Et caelum enim et terra transibit; praedestinatorum autem, id est eorum quos praescit, salus et iustificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem etiam est imago Dei. Sed et in caelis. Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi; numquid etiam his operibus maiora facit, qui operante in se Christo, cooperatur aeternam salutem ac iustificationem suam ? Non hic audeo praecipitare sententiam; intellegat qui potest, iudicet qui potest, utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. Certe enim si aequalis est utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae. Hoc est enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumtum est in gloria. Sed omnia opera Christi intellegere ubi ait : Maiora horum faciet, nulla nos necessitas cogit. Horum enim forsitan dixit, quae in illa hora faciebat; tunc autem uerba fidei faciebat, et de his operibus fuerat praelocutus dicens : Verba quae ego loquor uobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens, ipse facit opera. Tunc igitur uerba eius erant opera eius. Et utique minus est uerba iustitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios iustificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 73, § 1.1-2, CCSL 36, p. 508-509 : «Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus, dicens : Quia ego ad Patrem uado, et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam». [FG2018]
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
109 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
110 quod] om. Li449
111 verba] per praem. Li449
112 fecerit] fecit Li449
113 reputatur] deputatur Li449
114 et ipse] om. Li449
115 hoc maius] inv. Li449
116 transibunt] transibit Li449
117 opera intelligere] inv. Li449
marg.| {CIO14d4.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.73} . − Hoc est, non pereo, sed in propria manebo dignitate, et in celis ero. vel hoc dicit, ac si diceret vestrum est de cetero miracula facere; ego enim vado.AS
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d4.4} AUGUSTINUS. 118 − [b] Et ne quisquam hoc sibi tribueret ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit :
118 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,13 
Et quodcumque petieritis Patrem119 in nomine meo, hoc faciam.
119 Patrem] om. Li449@ #Li449 Weber
marg.| [a] Qui dixeratbd : F aciet, post ait : F  aciam , tamquam diceret : Non vobis hoc impossibile videatur. Non enim poterit esse maior me qui credit in me; sed ego sum facturus et tunc maiora quam nunc; maiora per eum qui credit in me, quam nunc per me. Quod non est defectio, sed dignatio.be AT
bd Io. 14, 11.
be ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 72, § 1.24-32, CCSL 36, p. 507 : «Qui dixerat faciet, post ait faciam, tamquam diceret : Non uobis impossibile hoc uideatur; non enim poterit esse maior me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc maiora quam nunc; maiora per eum qui credit in me, quam praeter eum per me; ego tamen ipse praeter eum, ego ipse per eum; sed quando praeter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamuis non per semetipsum, faciet et ipse. Porro autem maiora facere per eum quam praeter eum, non est defectio, sed dignatio». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 73, § 2.7-10, CCSL 36, p. 510 : «Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit, atque ait : Quia ego ad Patrem uado;   et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam ». [FG2018]*
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d4.5} CHRYSOSTOMUS. 120*{hom.73} . − Dicit autem : in nomine meo quia et apostoli dicebant : « In nomine Christi Iesu surge et ambula ». Omnia enim signa que fecerunt, ipse faciebat et manus Domini erat cum illis.AU
AU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
120 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO14d4.6} THEOPHYLACTUS. − Exponit autem nobis per hoc miraculorum doctrinam. Nam per orationem ac invocationem sui nominis potest quis exercere prodigia.AV bf
bf ¶Fons : Theophylactus PG 123, 177A11-16. [CGC2014]
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO14d4.7} AUGUSTINUS . 121 − [1] Sed quid est : Quodcumque petieritis , cum videamus plerumque fideles eius petere et non accipere? An forte propterea quia male petunt? Male enim usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. [2] Quomodo ergo intelligendum est :   Quodcumque petieritis, hoc faciam , si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam122 consulendo non facit? An forte solis apostolis hoc dictum debemus accipere? Absit. Superius enim dixerat :
121 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
122 Etiam] et Li449
Qui credit in me, opera que ego facio, et ipse faciet.
marg.| Ipsos quoque si cogitemus apostolos, inveniemus123 eum qui plus omnibus laboravit rogasse ut ab eo discederet angelus Satane, nec tamen quod rogaverat accepisse. [3] Sed audi quod illic124 positum est : In nomine meo , quod est Christus Iesus. Christus regem, Iesus salvatorem significat125 et126 per hoc   quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine salvatoris. Et tamen ipse salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit, quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo se exhibet salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat egrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem ut faciat sanitatem. [4] Sane quedam quamvis in nomine eius petamus, non tunc quando petimus facit, sed tamen facit. Differt127 enim quod petimus, non negatur. Continuo autem subiecit :
123 inveniemus] invenimus Li449
124 illic] illuc Li449
125 salvatorem significat] inv. Li449
126 et] ac Li449
127 Differt Li449 ] differtur Ed1953
Ut glorificetur Pater in Filio,
Numérotation du verset Io. 14,14 
Si quid petieritis in nomine meo, pecia 30 128 hoc faciam.
128 hoc faciant ... filius faciat] + « xxx pecia » marg. Li449 ( 140rb2 )
marg.| Nullo modo igitur sine Patre Filius facit, quandoquidem, ut in illo Pater glorificetur, propterea facit.bg AW
bg ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 73, § 1.5-10, § 2.1-17, § 3.1-14, § 4.1-19, CCSL 36, p. 509-512 : «Sed quid est : quodcumque petieritis, cum uideamus plerumque fideles eius petere, et non accipere? An forte propterea quia male petunt? Nam hoc exprobrauit apostolus Iacobus dicens : Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis uestris insumatis. Male ergo usurus eo quod uult accipere, Deo potius miserante non accipit [...]».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 73, CCSL 36, p. 510 : «[2] Quomodo ergo intellegendum est : Quodcumque petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis apostolis dictum debemus accipere? Absit. Vnde enim ad hoc uenit ut diceret, superius dixerat : Qui credit in me, opera quae ego facio, faciet, et maiora horum faciet; de qua re pristino sermone tractauimus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit, atqueait : Quia ego ad Patrem uado; et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Numquid in eum soli apostoli crediderunt? Ad eos itaque loquebatur dicendo : Qui credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus, qui utique non quodcumque petierimus accipimus. Ipsos quoque beatissimos si cogitemus apostolos, inuenimus eum qui plus omnibus laborauit, non autem ipse, sed gratia Dei cum ipso, ter Dominum rogasse ut ab eo discederet angelus satanae, nec tamen quod rogauerat accepisse [...]. [3] Euigila igitur, homo fidelis, et uigilanter audi quod illic positum est, in nomine meo; ipsum enim quodcumque, non ait, petieritis utcumque, sed, in nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium, quid uocatur? Vtique Christus Iesus : Christus significat regem, Iesus significat Saluatorem; non utique nos saluos faciet, quicumque rex, sed rex Saluator; ac per hoc quodcumque petimus aduersus utilitatem salutis, non petimus in nomine Saluatoris. Et tamen ipse Saluator est, non solum quando facit quod petimus, uerum etiam quando non facit; quoniam quod uidet peti contra salutem, non faciendo potius se exhibet Saluatorem. Nouit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus, et ideo contraria poscentis non facit uoluntatem, ut faciat sanitatem [...]. [4] Sane quaedam quamuis in nomine eius petamus, id est secundum Saluatorem et secundum magistrum petamus; non tunc quando petimus faci, sed tamen facit. Neque enim quia et illud petimus ut ueniat regnum Dei, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in aeternitate regnamus; differtur enim quod petimus, non negatur. Verumtamen orantes tamquam seminantes non deficiamus; tempore enim proprio metemus. Et simul petamus quando bene petimus, ut non faciat quod non bene petimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem oratione dominica dicimus : Ne nos inferas in tentationem. Neque enim parua est tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. Non autem negligenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam eum putaret quod se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum , cum dixisset : Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo subiecit : Vt glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine Patre hoc Filius facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre; et facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio; uqoniam unum sunt Pater et Filius». [FG2018]
AW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d4.8} CHRYSOSTOMUS.{hom.73} . − Cum enim Filius ostendatur magna potens, glorificabitur ille qui genuit. Ideo autem secundo id ponit, ut certificet sui ipsius sermonem.AX
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO14d4.9} THEOPHYLACTUS. − Attende etiam seriem paterne glorificationis. In nomine Iesu facta sunt signa per que credebant apostolorum sermonibus et sic dum ad notitiam Patris pervenirent, glorificabatur Pater in Filio.AY bh
bh ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 177 B 6-11. [CGC2014]
AY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 14,
distinctio 5 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 14, 15-21 legitur in vigilia Pentecostes; cf. Ordinarium OP 684 = Cist. 86 = Rom.]
marg.| {CIO14d5.1} CHRYSOSTOMUS. 129*{hom.74} . − Quia Dominus dixeratbi : Quodcumque petieritis, hoc faciam , ut non estiment omnem simpliciter petitionem130 valere, induxit :
bi Io. 14, 13.
129 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
130 Petitionem] estimacionem pr.m. et del. La88
Numérotation du verset Io. 14,15 
Si diligitis me, mandata mea servate.
marg.| Quasi dicat : tunc faciam quod petitis. Vel quia audientes quoniam ad Patrem vado bj , consequens erat eos turbari, dicit non est hoc me amare ut turbemini, sed ut faciatis mandata mea hoc est enim amor, obedire et credere ei qui diligitur. Quia vero consequens erat eos vehementer inquirere carnis presentiam, et illam habere consolationem quam prius habuerunt, subiungit :AZ
bj Io. 14, 12.
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 14,16 
Et ego rogabo Patrem et alium paraclitum dabit vobis.
marg.| {CIO14d5.2} AUGUSTINUS. 131 − In quo ostendit et seipsum esse Paraclitum. Paraclitus autem latine dicitur ‘advocatus’ et dictum est de Christobk : « Advocatum habemus ad 132* Patrem Ihesum Christum iustum ».BA bl
bk 1Io. 2, 1.
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 74, § 4.2-5, CCSL 36, p. 514 : «Quod uero ait : Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit uobis, ostendit et seipsum esse paracletum. Paracletus enim latine dicitur aduocatus; et dictum est de Christo : Aduocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum». [FG2018]
BA ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2018} {MM2021}
131 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
132 ad] apud Li449 Ed1953
marg.| {CIO14d5.3} ALCUINUS. − Vel Paraclitum, id est consolatorem, habebant enim et tunc unum consolatorem, qui miraculorum dulcedine et predicatione eos erigere et confortare solebat.BB
BB ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CIO14d5.4} DIDYMUS. De Spiritu Sancto. − Sed Spiritum sanctum alium paraclitum nominavit, non iuxta nature differentiam, sed iuxta operationis diversitatem. Cum enim salvator mediatoris et legati personam habebat, ex qua pontifex deprecetur133* pro peccatis nostris, Spiritus Sanctus, secundum aliam significantiam134* paraclitus ab eo quod consolatur in tristitia positos, nuncupatus est. Verum noli ex Filii et Spiritus Sancti operatione diversa varias estimare naturas. Siquidem in alio loco reperitur paraclitus spiritus legati apud Patrem persona fungi, ut ibi bm : « Ipse spiritus interpellat pro nobis ». Salvator quoque consolationem operatur in cordibus eorum qui indigent. Scriptum est enimbn : « Et humiles populi sui consolatus est ».BC bo
bm Rm. 8, 26.
bn 1Mcc. 14, 14.
bo ¶Fons : Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 27-28, PL 23, 127C-128A = PG 39, 1038A3-B9 : «Quem alium paraclitum nominavit, non iuxta nature differentiam, sed iuxta operationis diversitatem. Cum enim salvator mediatoris et legati personam habebat, et [ex Reg. ms.] qua pontifex deprecetur pro peccatis nostris, salvans in sempiternum eos qui per ipsum accesserunt ad Deum quia semper vivens interpellat pro eis [ms. nobis] Patrem. Spiritus sanctus secundum aliam significationem paraclitus, ab eo quod consolatur in tristitia positos, nuncupatus est. Verum noli ex Filii et Spiritus sancti operatione diversa varias estimare naturas siquidem in alio loco reperitur paraclitus spiritus legati apud Patrem persona fungi, ut in illo : «Quid enim oremus iuxta id quod oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus. quomodo secundum Deum postulat pro sanctis’». 28. Salvator quoque consolationem a qua Spiritus sanctus paracletus nuncupatus est, operatur in cordibus eorum qui ea indigent; scriptum est enim : ‘Et humiles populi sui consolatus est’». [MM2019]
BC ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2021}
133 deprecetur] deprecaretur Ed1953
134 significantiam] significationem Ed1953
marg.| {CIO14d5.5} CHRYSOSTOMUS . {hom.74} . − Ait autem rogabo Patrem, ut fide dignum faciat eis sermonem quoniam si dixisset ego mittam, non simpliciter135 credidissent.BD
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
135 similiter La88 Li449
marg.| {CIO14d5.6}* AUGUSTINUS. Contra Arianos. − Qui tamen ut inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, alibi aitbp : « Cum abiero mittam eum ad vos ».BE bq
bp Io. 16, 7.
bq Augustinus Hipponensis, Contra sermonem Arianorum, c. 19.9, CCSL 87A, p. 223.8 : «Qui tamen, ut inseparabilia sua et Patris opera demonstraret, ait : Cum ipse iero, mittam eum ad uos, quamuis alio loco dicat : Quem mittit Pater in nomine meo ». [MM2021]
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CIO14d5.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.74} . − Quid autem apostolis plus haberet, si Patrem solum rogaret ut Spiritum aliis daret quoniam illi multoties136 et sine oratione ostenduntur hoc facientes.BF
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
136 Multoties] multotiens La88 Li449
marg.| {CIO14d5.8} ALCUINUS. −  Rogabo igitur dicit, ut inferior secundum humanitatem,   Patrem meum , cui sum equalis et consubstantialis secundum divinam naturam.BG
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d5.9} CHRYSOSTOMUS . {hom.74} . − Dicit autem :
ut maneat vobiscum137 in eternum,
137 vobiscum] nobiscum Li449
marg.| quoniam neque post mortem recedit. Per hoc etiam occulte insinuat, quod Spiritus Sanctus non patietur mortem ut ipse, neque abibit. Ne autem Paraclitum audientes, rursus incarnationem aliam suspicentur, et oculis putent eum videre, subiungit :BH
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 14,17 
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec scit eum.
marg.| {CIO14d5.10} AUGUSTINUS. 138 − Hic est utique in Trinitate Spiritus Sanctus, quem Patri et Filio consubstantialem et coeternum fides catholica profitetur.BI br
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 74, § 1.19-21, CCSL 36, p. 512 : «Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus, quem Patri et Filio consubstantialem et coaeternum fides catholica confitetur; ipse est de quo dicit apostolus : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis». [FG2018]
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
138 Augustinus L449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO14d5.11} CHRYSOSTOMUS. 139* {hom.74} . − Spiritum autem veritatis eum vocat per hoc quod figuras veteris Testamenti manifestat. Mundum autem hic malos dicit; visionem autem certissimam cognitionem dicit140, quia visus est apertior sensus.BJ
BJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
139 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
140 Dicit] adicit La88
marg.| {CIO14d5.12} BEDA. − Nota etiam quod141 cum Spiritum sanctum, spiritum veritatis dicit, Spiritum sanctum esse spiritum suum142 ostendit. Deinde cum a Patre eum dari narrat, Patris etiam eum spiritum esse declarat; ac per hoc Spiritus Sanctus a Patre procedit et Filio.BK
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
141 Quod] quia La88 Li449
142 esse spiritum suum] suum esse spiritum Li449
marg.| {CIO14d5.13} GREGORIUS . Quinto Moralium. 143* − Spiritus autem sanctus omnem quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit; et quoniam mundana corda solum144 visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Seculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius, sinum cordis angustant.bs BL
bs ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 5, § 28, CCSL 143, lin. 19 sqq : «Sicut enim isdem paraclitus, id est post mediatoris ascensum, alius humani generis consolator in semetipso inuisibilis est, ita omnem quem repleuerit, ad desideranda inuisibilia accendit. Et quoniam mundana corda sola uisibilia diligunt, hunc mundus non accipit quia ad diligenda inuisibilia non assurgit. Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 34, PL 73, 1258.15-22 [MM2020]
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
143 .V.] om. Ed1953
144 solum] sola Li449
marg.| {CIO14d5.14} AUGUSTINUS . 145 − [a] Sic autem mundum, [d] id est mundi dilectores, [b] dicit non posse accipere Spiritum sanctum, [c] velut si dicamus : Iniustitia iusta esse non potest. [e] Mundus ergo , [d] id est mundi dilectores, [f]   non potest eum accipere , quia non146 videt eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri Spiritus Sanctus nisi invisibiliter non potest. [g] Sequitur :
145 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
146 quia non] inv. La88
Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit.
marg.| Sed ne putarent quod dictum est : A pud vos manebit , ita dictum quemadmodum apud147 hospes visibiliter manere consuevit, adiecit : bt BM
bt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 74, § 4.5-16, CCSL 36, p. 514-515 : «Quod uero ait : Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit uobis, ostendit et seipsum esse paracletum. Paracletus enim latine dicitur aduocatus; et dictum est de Christo : Aduocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum. [a] Sic autem mundum [b] dixit non posse accipere Spiritum sanctum, sicut etiam dictum est : Prudentia carnis inimica est in Deum : legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest, [c] uelut si dicamus : Iniustitia iusta esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, [d] mundi significans dilectores, quae dilectio non est a Patre. Et ideo dilectioni huius mundi, de qua satis agimus ut minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. [e] Mundus ergo [f] eum accipere non potest, quia non uidet eum, neque scit eum. Non enim habet inuisibiles oculos mundana dilectio, per quos uideri Spiritus sanctus, nisi inuisibiliter non potest». [g]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 74, § 5.1-7, CCSL 36, p. 515 : «Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud uos manebit, et in uobis erit. Erit in eis ut maneat, non manebit ut sit; prius est enim esse alicubi, quam manere. Sed ne putarent quod dictum est : apud uos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem hospes uisibiliter manere consueuit; exposuit quid dixerit : apud uos manebit, cum adiunxit et dixit : in uobis erit». [FG2018]
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
147 apud] hominem + La88 Li449.
In148 vobis erit.
148 In] et praem. Li449@ #Li449 Weber
marg.| {CIO14d5.15} CHRYSOSTOMUS. {hom.74} . − Quasi dicat : non ita apud vos manebit sicut ego sed in vestris habitabit animabus.BN
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO14d5.16} AUGUSTINUS . 149 − Prius autem est esse alicubi150, post manere. Sed exposuit quod dixerat : A pud vos , cum adiunxit : I  n vobis . Si enim non sit in vobis, non potest esse in vobis eius scientia. Sic enim a vobis videtur in vobis et vestra151 conscientia.bu BO
bu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 74, § 5.3-9, CCSL 36, p. 515 : «Erit in eis ut maneat, non manebit ut sit; prius est enim esse alicubi, quam manere. Sed ne putarent quod dictum est : apud uos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem hospes uisibiliter manere consueuit; exposuit quid dixerit : apud uos manebit, cum adiunxit et dixit : in uobis erit. Ergo inuisibiliter uidetur; nec si non sit in nobis, potest esse in nobis eius scientia. Sic enim a nobis uidetur in nobis et nostra conscientia; nam faciem uidemus alterius, nostram uidere non possumus; conscientiam uero nostram uidemus, alterius non uidemus». [FG2018]
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
149 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
150 Alicubi] alicui La88 Li449
151 vestra] nostra Li449
marg.| {CIO14d5.17} GREGORIUS . Secundo Moralium. 152* − [b] Si autem Spiritus Sanctus in discipulis manet, quomodo iam singulare signum erit quod in mediatore permanet [a] secundum illud bv : « Super153* quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat ». [c] Quod tamen citius154 cognoscimus, si dona eiusdem spiritus discernamus. In his enim donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, Spiritus Sanctus in electis omnibus semper manet. In illis autem quibus non nostra vita servatur, sed aliorum queritur, nequaquam semper manet. Aliquando enim se a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes eius habeamus155. Christus autem in cunctis eum et semper habet presentem. BP bw
bv Io. 1, 33;
bw ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 2, § 56, CCSL 143A, lin. 34-68 sqq : «[a] Vnde bene et in euangelio scriptum est : super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat. In cunctis namque [om. Liber Gregorialis] fidelibus spiritus uenit, sed in solo mediatore singulariter permanet quia eius humanitatem numquam deseruit, ex cuius diuinitate procedit. In illo igitur manet qui solus et omnia et semper potest. Nam fideles, qui hunc accipiunt cum signorum dona habere semper ut uolunt, non possunt hunc se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Sed cum rursum de eodem spiritu ueritatis ore discipulis dicitur : apud uos manebit et in uobis erit; quid est quod diuina uoce mediatoris signum haec eadem sancti spiritus mansio declaratur cum dicitur : super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum? [b] Si igitur iuxta magistri uocem et in discipulis manet, quomodo singulare iam signum erit quod in mediatore permanet? [c] Quod tamen citius cognoscimus si dona eiusdem spiritus discernamus. Alia namque sunt dona illius sine quibus ad uitam nequaquam pertingitur, alia quibus uitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, caritas, dona eius sunt sed ea sine quibus ad uitam homines peruenire nequaquam possunt. Prophetiae autem, uirtus curationum, genera linguarum, interpretatio sermonum, dona eius sunt sed quae uirtutis eius praesentiam pro correctione intuentium ostendunt. In his igitur donis sine quibus ad uitam perueniri non potest, sanctus spiritus siue in praedicatoribus suis, seu in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus per ostensionem illius non nostra uita seruatur sed aliorum quaeritur, nequaquam semper in praedicatoribus permanet quia semper quidem eorum cordi ad bene uiuendum praesidet, nec tamen per eos uirtutum signa semper ostendit. Sed aliquando se eis a signorum ostensionibus subtrahit ut eo humilius uirtutes eius habeantur, quo habitae teneri non possunt. Mediator autem dei et hominum homo christus iesus in cunctis eum et semper et continue habet praesentem, quia et ex illo isdem spiritus per substantiam profertur».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 3, PL 73, 1241.24-59.
¶Paral. CIO1d22.5 (idem textus, alia excerptio) [MM2020]
BP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}*
152 .II.] .XI. cacogr. Li449 (chiffres romains de l’apographe : lu comme un chiffre arabe par l’exemplar : lu comme un chiffre romain par le copiste : .II. => 11 => XI.), om. Ed1953
153 Super] Supra Ed1953
154 Citius] scitius La88
155 habeamus] habeantur Li449
marg.| {CIO14d5.18} CHRYSOSTOMUS. {hom.74} . − Hic autem sermo oppositas hereses velut uno ictu sustulit nam dicere aliumbx ostendit eius, id est Spiritus, hypostaseos differentiam; dicere vero Paraclitum, substantie cognitionem.BQ
bx Io. 14, 16.
BQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d5.19} AUGUSTINUS. Contra sermonem Arianorum. 156* − Consolatorem enim (quod officium tamquam persone infime in Trinitate Spiritui sancto deputant) Deum dicit Apostolus, secundum illud by : « Is qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus ». Deus est itaque Spiritus Sanctus qui consolatur humiles. Aut si hoc de Patre vel Filio dictum ab Apostolo volunt accipi, desinant157 consolationis tamquam munere proprio separare a Patre et Filio Spiritum sanctum.BR bz
by 2Cor. 7, 6.
bz Augustinus Hipponensis, Contra sermonem Arianorum, c. 19.9, CCSL 87A, p. 224.27-34 sqq. : «Consolatorem uero, quod officium tamquam personae infimae in illa Trinitate isti Spiritui sancto deputant, Deum dicit apostolus, sicut in epistula eius legimus ad Corinthios : Is qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in praesentia Titi. Sanctorum ergo Deus est consolator. Ipsi quippe sunt humiles; unde tres illi uiri in camino dicunt : Benedicite sancti et humiles corde Dominum. Deus est itaque Spiritus sanctus qui consolatur humiles. Proinde isti, aut quod nolunt fateantur Deum esse Spiritum sanctum, aut si hoc de Patre uel de Filio dictum ab apostolo uolunt accipi, desinant consolationis tamquam munere proprio separare a Patre et Filio personam Spiritus sancti». [MM2021]
BR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
156 Contra sermonem Arrianorum La88 Li449 ] Contra Arrianos Ed1953
157 Desinant] designant La88
marg.| {CIO14d5.20} AUGUSTINUS . Super Ioannem. 158* − Sed 159 cum « caritas Dei diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis »ca . Quomodo diligemus et mandata Christi servabimus, ut160 eum accipiamus quem nisi habuerimus, diligere et mandata servare non possumus? An forte precedit in nobis caritas qua diligamus161 Christum, ut diligendo Christum eiusque162 faciendo mandata, mereamur accipere Spiritum sanctum, ut caritas Dei Patris diffundatur in cordibus nostris. Perversa est ista sententia. Qui enim se Filium Dei diligere credit, et Patrem non diligit, profecto nec163 Filium diligit; sed quod sibi ipsi videtur confinxit. Restat ergo ut intelligamus, Spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Iam itaque habebant164 Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat; sed dandus eis erat amplius. Habebant occulte, accepturi erant165 manifeste. Proinde non solum non habenti, verum etiam habenti non incassum166 promittitur; non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur.BS cb
ca Rm. 5, 5.
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 74, § 1.21-37, § 2.1-32, CCSL 36, p. 512-514 : «[§ 1] Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus, quem Patri et Filio consubstantialem et coaeternum fides catholica confitetur; ipse est de quo dicit apostolus : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quomodo ergo Dominus dicit : Si diligitis me, mandata mea seruate; et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit uobis, cum hoc dicat de Spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec diligere Deum possumus, nec eius mandata seruare? Quomodo diligimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non ualemus? Aut quomodo mandata seruabimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, mandata seruare non possumus? An forte praecedit in nobis caritas, qua diligimus Christum, ut diligendo Christum eiusque mandata faciendo, mereamur accipere Spiritum sanctum, ut caritas non Christi, quae iam praecesserat, sed Dei Patris diffundatur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Peruersa est ista sententia. Qui enim se Filium diligere credit, et Patrem non diligit, profecto nec Filium diligit, sed quod sibi ipse confinxit [...]. [§ 2] Restat ergo ut intellegamus Spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Iam itaque habebant Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine quo eum Dominum non dicebant; nec tamen eum adhuc habebant, sicut eum Dominus promittebat. Et habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat eis amplius. Habebant occulte, accepturi fuerant manifeste; quia et hoc ad maius donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret quod habebant. [...] Proinde non solum non habenti, uerum etiam habenti, non incassum promittitur : non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. Nam nisi ab alio minus, ab alio amplius haberetur, sanctus Elisaeus sancto Eliae non diceret : Spiritus qui est in te, duplo sit in me». [FG2018]
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
158 Super Ioannem Li449 ] om. La88 , In Ioannem Ed1953
159 Sed] si La88 Li449
160 Ut] super versum La88
161 diligamus] diligimus Li449
162 Eiusque] ex praem. La88 * (exp.)
163 Nec] ut La88 * (corr.)
164 habebant] habeant Li449
165 Erant] fuerant La88 Li449
166 incassum] in casum Li449
marg.| {CIO14d5.21} CHRYSOSTOMUS. {hom.74} . − Quando igitur discipulos purgaverat per sacrificium passionis, et peccatum solutum erat, et ipsi ad pericula et agones mittebantur, oportebat Spiritum sanctum venire abundanter. Non autem statim post resurrectionem, ut in multo eius constituti desiderio, cum multa eum suscipiant gratia.BT
BT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 14,
distinctio 6 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 14, 15-21 legitur in vigilia Pentecostes; cf. Ordinarium OP 684 = Cist. 86 = Rom.]
marg.| {CIO14d6.1} AUGUSTINUS. 167 − Ne quisquam putaret quod ita Spiritum sanctum Dominus daturus fuerat, velut per seipsum non et ipse esset futurus cum eis, adiecit atque168* ait :
167 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
168 atque La88 Li449 ] et Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,18 
Non relinquam vos orphanos.
marg.| Orphani pupilli sunt. Illud enim est grecum, hoc latinum169. Quamvis ergo nos Filius Dei suo Patri adoptaverit170* filios, tamen in hoc etiam ipse erga nos paternum ostendit affectum.BU cc
cc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 75, § 1.1-10, CCSL 36, p. 515 : «Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat uelut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adiecit atque ait : Non relinquam uos orphanos; ueniam ad uos. Orphani, pupilli sunt. Illud enim graecum eiusdem rei nomen est, hoc latinum; nam et in psalmo ubi legimus : Pupillo tu eris adiutor, graecus habet orphano. Quamuis ergo nos Filius Dei suo Patri adoptauerit filios, et eumdem Patrem nos uoluerit habere per gratiam, qui eius Pater est per naturam, tamen etiam ipse circa nos paternum affectum quodammodo demonstrat, cum dicit : Non relinquam uos orphanos; ueniam ad uos». [FG2018]
BU ¶Codd. : Li449 (114vb) Ed1953 {MM2020}
169 latinum] tinum ! cacogr. Li449
170 adoptaverit Li449 ] adoptavit Ed1953
marg.| {CIO14d6.2} CHRYSOSTOMUS. 171* {hom.74} . − Et quidem a principio dixerat venietis quo ego vado; sed quia hoc longum tempus erat, promisit spiritum. Et quia nesciebant quid est hoc172, promittit eis suam presentiam, quam maxime querebant, cum dicit : V eniam ad vos . Ne tamen rursus eamdem querant presentiam, qualem et prius habuerunt, occulte hoc excludit, cum subdit :
171 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
172 Est hoc] inv. La88 Li449
Numérotation du verset Io. 14,19 
Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis173 me.
173 Videtis Weber ] videbitis Li449@ #Li449
marg.| Ac si diceret : veniam quidem ad vos, non tamen ut prius vobiscum per unamquamque diem consistens. Et ne dicant qualiter igitur Iudeis dixisti : A modo non videbitis me ? Solvit opinionem dicens ad vos solos veniam.BV
BV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d6.3} AUGUSTINUS . 174 − Videbat175 enim tunc eum mundus carneis oculis in carne conspicuum; non autem videbat quod in carne Verbum latebat. Sed quoniam post resurrectionem etiam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam176 demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc dictum est : A dhuc modicum, et mundus iam me 177   non videt; vos autem videbitis me . Sed quoniam in iudicio eum mundus videbit, quo nomine significati sunt a regno eius alieni; melius intelligitur illud etiam tempus significare voluisse, quando in fine seculi auferetur ab oculis damnatorum, ut eum de cetero videant diligentes. Modicum autem dixit, quia id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei. cd BW
Sequitur :
cd ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 75, § 2.6-14, § 3.7-18, CCSL 36, p. 515-519 : «[§ 2] Videbat eum plane mundus carneis oculis in carne conspicuum, non autem uidebat quod in carne Verbum latebat; uidebat hominem, non uidebat Deum; uidebat indumentum, non uidebat indutum. Sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum uidendam, uerum etiam contrectandam demonstrauit suis, noluit demonstrare non suis, hinc fortasse intellegendum est esse dictum : Adhuc modicum, et mundus me iam non uidet; uos autem uidebitis me; quia ego uiuo, et uos uiuetis [...]. [§ 3] Sed quoniam dictum est testantibus angelis : sic ueniet quemadmodum uidistis eum euntem in caelum, nec aliud credimus quam eum in eodem corpore ad iudicium uiuorum et mortuorum esse uenturum; procul dubio tunc eum uidebit mundus, quo nomine significati sunt a regno eius alieni. ac per hoc longe melius intellegitur iam illud tempus significare uoluisse, in eo quod ait : adhuc modicum, et mundus me iam non uidet, quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de cetero uideant, apud quos diligentes eum facit pater atque ipse mansionem. modicum autem dixit, quia et id quod prolixum uidetur hominibus, breuissimum est ante oculos dei; de hoc quippe modico iste ipse iohannes evangelista : filioli, inquit, nouissima hora est. [FG2018]
BW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
174 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
175 videbat] videbant Li449
176 contrectandam] contractandam Li449
177 Iam me] inv. La88 Li449
Quia ego vivo, et vos vivetis.
marg.| {CIO14d6.4} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : et si mortem subiero, tamen resurgo. Vos quoque vivetis; hoc est, cum videritis me, letabimini, et tamquam mortui reviviscetis in apparitione mea.ce BX
ce ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 181 C 13–D 3. [CGC2014]
BX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d6.5} CHRYSOSTOMUS. {hom.74} . − Mihi autem videtur vitam non presentem dicere, sed futuram; ac si dicat : mors crucis non distare faciet vos a me in finem, sed momento178 parvo occultabit me179 a vobis.BY
BY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
178 Momento] monito La88
179 occultabit me] inv. Li449
marg.| {CIO14d6.6} AUGUSTINUS . 180 − [a] Cur autem de presenti se dixit181* vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia et182 vitam carnis resurgentis qualis in ipso precedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio, presentis temporis ponit verum183, propter significandam celeritatem184. Illorum autem, quoniam seculi differtur in finem, non ait vivitis, sed vivetis . Quia vero vivit185 ille, ideo et nos vivemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
Sequitur :
180 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
181 dixit La88 ] dixerit Ed1953
182 Et] om. La88
183 Verum] verbum La88 Li449
184 Celeritatem] sceleritatem La88
185 Vivit] vivet La88 Li449
Numérotation du verset Io. 14,20 
In illo186 die.
186 illo #Li449 Weber] illa Li449@
marg.| De quo scilicet ait : [c] E t vos vivetis, vos cognoscetis, [e] contemplando, [d] quamvis187 et nunc credendo noverimus, quia : [b] E  go sum in Patre 188   , et vos in me, et ego in vobis  : quia [f] quando vivemus ea vita qua mors absorbetur189, tunc perficietur hoc ipsum quod nunc inchoatum est iam per ipsum, ut sit in nobis, et nos in ipso.cf BZ
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 75, § 3.1-13, CCSL 36, p. 516 : «Quid est : quia ego uiuo, et uos uiuetis? [a] Cur de praesenti se dixit uiuere, illos autem de futuro esse uicturos, nisi quia uitam etiam carnis utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio, praesentis posuit temporis uerbum propter significandam celeritatem; illorum autem quoniam saeculi differtur in finem, non ait : uiuitis, sed : uiuetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram et nostram in saeculi fine uenturam, duobus uerbis praesentis temporis et futuri, eleganter breuiterque promisit. Quia ego, inquit, uiuo, et uos uiuetis; quia ille uiuit, ideo et nos uiuemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes uiuificabuntur. Quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad uitam nisi per Christum. Quia nos uiximus, mortui sumus; quia uiuit ipse, uiuemus nos. Mortui sumus illi, quando uiximus nobis; quia uero mortuus ille pro nobis, et sibi uiuit et nobis. Quia enim uiuit ille, et nos uiuemus. Nam sicut per nos mortem habere potuimus, non sic et uitam per nos habere possumus».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 75, § 4.1-19, CCSL 36, p. 516-517 : «In illo die, inquit, uos cognoscetis quia [b] ego sum in Patre meo, et uos in me, et ego in uobis. In quo die, nisi de quo ait : [c] et uos uiuetis? Tunc enim erit ut possimus uidere quod credimus. Nam et nunc est in nobis, et nos in illo; sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus, [d] quamuis et nunc credendo nouerimus, sed tunc [e] contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus in corpore quale nunc est, id est corruptibile quod aggrauat animam, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. Tunc ergo per speciem, quoniam uidebimus cum sicuti est. Nam si etiam nunc Christus in nobis non esset, non diceret apostolus : Si autem Christus in nobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. Quia uero et nos etiam nunc in illo sumus, satis ostendit, ubi dicit : Ego sum uitis, uos palmites. In illo ergo die, [f] quando uiuemus ea uita qua mors absorbebitur, cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc inchoatum est iam per ipsum, ut sit in nobis et nos in ipso». [FG2018]
BZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
187 Quamvis] quando La88
188 patre] meo + Li449@ #Li449 Weber
189 absorbetur] absorbebitur Li449
marg.| {CIO14d6.7} CHRYSOSTOMUS. {hom.74} . − Vel in illo die cum resurgam,   cognoscetis, quia cum viderunt eum resurrexisse et esse cum eis, tunc certissimam fidem didicerunt. Magna enim erat virtus Spiritus Sancti, que omnia eos190 docebat. Quod191 autem dictum est : E  go sum in Patre , humilitatis est; quod autem dicit   et vos in me et ego in vobis , humanitatis est, et auxilii quod est a Deo. Consuevit enim scriptura multoties192 eisdem verbis in Deo et hominibus positis non similiter uti.CA
CA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
190 Eos] deos pr.m. et corr. per exp. La88
191 Quod] quoniam La88
192 Multoties] multotiens La88 Li449
marg.| {CIO14d6.8} HILARIUS. Octavo de Trinitate. 193* − [1] Vel hoc dicit ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset, nos contra194* in eo per corporalem eius nativitatem; et ille rursum195* in nobis per sacramenti inesse mysterium 196* crederetur. [2] Ipse enim testatus estcg : « Qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo ».CB ch
cg Io. 6, 56.
ch ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 15.17 sqq. : «Nisi ut cum ille in Patre per naturam diuinitatis esset, nos contra in eo per corporalem eius natiuitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur; ac sic perfecta per mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum natiuitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente?» [2]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 16.1 sqq. : «Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est : Qui edet carnem meam et bibet sanguinem meum, in me manet et ego in eum». [MM2020]
CB ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
193 .VIII.] .VII. La88 , om. Ed1953
194 contra] autem Ed1953
195 rursum] rursus Ed1953
196 inesse mysterium] inv. Ed1953
marg.| {CIO14d6.9} ALCUINUS. − Per dilectionem autem et observantiam mandatorum eius, tunc perficietur hoc ipsum quod nunc inchoatum est per ipsum, ut sit in nobis, et nos in ipso. Et ut omnibus, non solum197* apostolis, hanc promisisse beatitudinem198* videatur, adiungit : CC
CC ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
197 solum] tantum Ed1953
198 promisisse beatitudinem] inv. Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,21 
Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me.
marg.| {CIO14d6.10} AUGUSTINUS. 199 −  Qui habet in memoria   et 200   servat in vita;   qui habet in sermonibus   et servat in operibus;   qui habet audiendo   et servat faciendo,   qui habet faciendo   et servat perseverando,   ipse est qui diligit me . Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio.ci CD
ci ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 75, § 5.2-6, CCSL 36, p. 517 : «Qui habet, inquit, mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me. Qui habet in memoria, et seruat in uita; qui habet in sermonibus, et seruat in moribus; qui habet audiendo et seruat faciendo; aut qui habet faciendo, et seruat perseuerando, ipse est, inquit, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio». [FG2018]
CD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
199 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
200 Et] om. La88
marg.| {CIO14d6.11} THEOPHYLACTUS. − Ac si dicat : vos putatis quod ex affectione quadam tristamini de morte mea; sed ego signum dilectionis reputo mandata mea servari. Qualem autem prerogativam obtineat qui diligit, ostendit subdens : cj CE
cj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 184 C 9-14. [CGC2014]
CE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Qui autem diligit me, diligetur201 a Patre meo, et ego diligam eum.
201 diligetur #Li449 ] diligitur Li449@
marg.| {CIO14d6.12} AUGUSTINUS. 202 − Sed [a] quid est : D iligam , tamquam nunc non diligat? Exponit per id quod sequitur :
202 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
Et manifestabo ei meipsum;
marg.| id est ad hoc diligam ut manifestem, [d] et ipsam visionem mercedem fidei capiamus. [b] Nunc enim ad hoc nos dilexit ut credamus; [c] tunc ad hoc ut videamus; [e] quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus; tunc autem diligemus videndo quod credidimus.ck CF
ck ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 75, § 5.2-6, CCSL 36, p. 517 : «[a] Quid est : diligam, tamquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc dixit : diligam eum, ad quod sequitur : Et manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo, id est ad hoc diligam, ut manifestem. [b] Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus; [c] tunc ad hoc diliget, ut uideamus, [d] et ipsam uisionem mercedem fidei capiamus. [e] Quia et nos nunc diligimus, credendo quod uidebimus; tunc autem diligemus, uidendo quod credimus». [FG2018]
CF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d6.13} AUGUSTINUS. Ad Paulinam de videndo Deo 203 . {cap.1} . − Sic autem promisit ostensurum seipsum dilectoribus suis cum Patre Deum unum, non quomodo in hoc seculo in corpore visus est204* et a malis.CG cl
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 147 § 11, CSEL 44, p. 302.3-9 : «Et quae est uita aeterna, nisi quod ipsa uita alibi dicit : haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum deum uerum et, quem misisti, iesum christum, sed sic, quo modo promisit ostensurum se ipsum dilectoribus suis cum patre unum deum, non quo modo in hoc saeculo in corpore uisus est a bonis et a malis?» [MM2019]
CG ¶Codd. : Li449 (142vb ) Ed1953 {MM2019}
203 Ad…Deo Li449 Ed1953] om. La88
204 in corpore - visus est Li449 ] inv. Ed1953
marg.| {CIO14d6.14} THEOPHYLACTUS . − Vel quia post resurrectionem appariturus illis erat in corpore magis representante divinitatem, ne credant ipsum spiritum fore, seu phantasma, ob hoc predixit205 illis; ut tunc videntes illum non diffidant, sed reminiscantur quia propter mandatorum suorum custodiam apparet eis atque ideo tenentur206 semper custodire illa, ut perpetuo eis appareat.cm CH
cm ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 184 D 7–185 A 3. [CGC2014]
CH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
205 ob hoc predixit] ad hoc predicit Li449
206 tenentur] conentur Li449
Numérotation du verset Io. 14,
distinctio 7 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
prol.| [Io. 14, 23-31 legitur in die Pentecostes; cf. Ordinarium OP 686 = Cist. 87 = Rom.]
marg.| {CIO14d7.1} AUGUSTINUS . 207 − Quia Dominus208 dixeratcn : « Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videbitis me », interrogavit eum de hoc ipse Iudas, non ille traditor eius qui Scariothis cognominatus est, sed cuius epistola inter scripturas canonicas legitur.
Unde dicitur :
cn Io. 14, 19.
207 Augustinus Li449 ] + In Ioannem La88 # Ed1953
208 Dominus] iter. La88
Numérotation du verset Io. 14,22 
Dicit ei Iudas non ille Scariothis : Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo.
marg.| Causam quesivit quare non se209 mundo, sed suis manifestaturus esset. Dominus autem exponit quare suis se manifestaturus est, non alienis quia scilicet hi210 diligunt, illi vero non diligunt.
Unde sequitur :
209 non se] inv. Li449
210 hi] qui + Li449
Numérotation du verset Io. 14,23 
Respondit Iesus et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit211 CI. co
co ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 76, § 1.3-13, § 2.1-7, CCSL 36, p. 517-518 : «[§ 1] Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Iesu, etiam nos tamquam cum illis discimus, quando sanctum evangelium uel legimus uel audimus. Quia ergo dixerat Dominus : Adhuc modicum, et mundus me iam non uidet, uos autem uidebitis me, interrogauit eum de hoc ipso Iudas, non ille traditor eius qui Iscariotes cognominatus est, sed cuius epistola inter scripturas canonicas legitur : Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? Simus cum ipsis tamquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Iudas enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini, sed sectator, causam quaesiuit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Iesus; quare adhuc modicum et mundus non uideret eum, ipsi autem uiderent eum. [§ 2] Respondit Iesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum seruabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non seruat. Ecce exposita est causa quare se suis manifestaturus est, non alienis, quos mundi nomine appellat; et ipse est causa quod hi diligant, illi non diligant». [FG2018]
CI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
211 servabit] et Pater meus diligent eum + Li449@ Weber
marg.| {CIO14d7.2} GREGORIUS . In homeliario. 212* − [a] Probatio enim dilectionis, exhibitio est operis. [b] Numquam amor Dei est213 otiosus operatur enim214 magna, si est; si vero operari renuerit215, amor216 non est.cp CJ
cp ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 30, § 1, p. 256.14-15 : «In ipso autem lectionis exordio audistis quod Veritas dixit : Si quis diligit me sermonem meum seruabit. Probatio ergo dilectionis exhibitio est operis». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 30, § 2, p. 257.43-45 : «Nec tamen sibi aliquis credat quidquid sibi animus sine operis attestatione responderit. De dilectione conditoris lingua, mens et uita requiratur. Numquam est Dei amor otiosus. Operatur etenim magna, si est; si uero operari renuit, amor non est. Et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris». [FG2015]
CJ ¶Codd. : Li449
212 homeliario] scrips., homelia La88 , homel’ Li449 , evangeliis Ed1953
213 amor Dei est] est Dei amor Li449
214 Enim] etenim La88 Li449
215 renuerit] renuit Li449
216 Amor] Dei + La88
marg.| {CIO14d7.3} AUGUSTINUS. 217 − [a] Dilectio autem sanctos discernit a mundo, que facit unanimes habitare in domo. In qua facit Pater et Filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus in fine donabunt suam manifestationem. Est enim quedam Dei218 manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt quibus Dei Patris et Spiritus Sancti manifestatio nulla est. Filii vero esse potuit, sed in carne; que nec talis est qualis illa, nec semper illis adesse potest, sed ad modicum tempus; et hoc ad iudicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad premium.
[b] Unde sequitur :
217 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Li88# Ed1953
218 Dei] mg. La88
Et ad eum veniemus.
marg.| Veniunt quidem ad nos dum venimus ad eos; veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo; ut sit nobis eorum non extranea visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed eterna.cq
Unde sequitur :
cq ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 76, § 2.16-29, CCSL 36, p. 518 : «Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo. In qua domo facit Pater et Filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam ipsam suam manifestationem, de qua discipulus magistrum interrogauit, ut non solum illi qui tunc audiebant per os eius, sed etiam nos per evangelium eius hoc nosse possemus. Quaesierat enim de Christi manifestatione, et audiuit de dilectione atque mansione. Est ergo quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non nouerunt, quibus Dei Patris et Spiritus sancti manifestatio nulla est; Filii uero potuit esse, sed in carne; quae nec talis est qualis illa, nec semper illis adesse potest qualiscumque sit, sed ad modicum tempus; et hoc ad iudicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad praemium». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 76, § 4.8-13, CCSL 36, p. 519 : «Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, ueniunt ad nos, dum uenimus ad eos : ueniunt subueniendo, uenimus obediendo; ueniunt illuminando, uenimus intuendo; ueniunt implendo, uenimus capiendo, ut sit nobis eorum non extraria uisio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna». [FG2018]
Et mansionem apud eum faciemus CK.
CK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d7.4} GREGORIUS . In homeliario. 219* − In quorumdam etenim corda venit, et mansionem non facit, quia per compunctionem quidem respectum Dei percipiunt, sed temptationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant obliviscuntur, sicque ad perpetranda peccata redeunt ac si hec minime planxissent. Qui ergo Deum vere diligit, in eius corde Dominus et venit et mansionem facit quia220 sic eum divinitatis amor penetrat ut ab hoc amore temptationis tempore non recedat. Ille enim vere amat cuius mentem delectatio prava ex consensu non superat.cr CL
cr ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 30, § 2, p. 257.28-37 : «Sed uidete quid Veritas dicat : Veniemus et mansionem apud eum faciemus. In quorumdam etenim corda uenit et mansionem non facit, quia per compunctionem quidem Dei respectum percipiunt, sed temptationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant obliuiscuntur, sic que ad perpetranda peccata redeunt, ac si haec minime planxissent. Qui ergo Deum uere diligit, qui eius mandata custodit, in eius corde Dominus et uenit et mansionem facit, quia sic eum diuinitatis amor penetrat, ut ab hoc amore temptationis tempore non recedat. Ille ergo uere amat, cuius uidelicet mentem delectatio praua ex consensu non superat. Nam tanto quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur». [FG2015]
CL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
219 homeliario] scrips., homelia La88 , homel’ Li449 , evangeliis Ed1953
220 quia] qui Li449
marg.| {CIO14d7.5} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 221* − An forte putabitur222, mansionem in dilectore suo facientibus Patre et Filio, exclusus esse ab hac mansione Spiritus Sanctus? Quid est ergo quod superius ait de Spiritu sanctocs : « Apud vos manebit et in vobis erit », nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur, cum223 Pater et Filius venerint, discessurum inde Spiritum sanctum, tamquam locum daturum maioribus? Sed et224 huic carnali cogitationi225 occurrit226 Scriptura, cum dicit227 ct : « Ut maneat vobiscum in eternum ». In eadem ergo mansione cum ipsis erit in eternum quia nec ille sine ipsis venit, nec illi sine eo. Sed propter insinuationem Trinitatis, personis singulis nominatis, dicuntur quedam, non tamen aliis separatis intelliguntur, propter eiusdem Trinitatis unam228 substantiam.CM cu
cs Io. 14, 17.
ct Io. 14, 16.
cu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 1, c. 9, CCSL 50, p. 55.36-57.54 : «An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? Quid est ergo quod superius ait de spiritu sancto : Quem hie mundus accipere non potest quoniam non uidet illum; nostis illum uos quia uobiscum manet et in uobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est de quo dictum est, uobiscum mane! et in uobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur cum pater et filius uenerint ut mansionem faciant apud dilectorem suum, discessurum inde spiritum sanctum et tamquam locum daturum esse maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurrit scriptura; paulo quippe superius ait : Et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum. Non ergo discedet patre et filio uenientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum quia nec ille sine ipsis uenit nec illi sine illo. Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam; non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti». [FG2018] [MM2019]
CM ¶Codd. : La88 Li449 (143rb) T46 (290rb) Ed1953 {SD2013} {FG2018} {MM2018}
221 Augustinus ... Trinitate Li449 T46 ] om. La88 , + primo praem. Li449 , + (ut supra) [=In Ioannem] Ed1953
222 Putabitur Li449 T46 Ed1953 ] putabit La88
223 cum La88 T46 Ed1953] om. Li449
224 et La88 Li449 Ed1953] om. T46
225 cogitationi T46 ² Ed1953 ] cogitationis La88 Li449 T46 * (eras. -s)
226 occurrit La88 Li449 Ed1953 ] cocurrit cacogr. T46
227 Scriptura – cum d. T46 Ed1953 ] inv. Li466
228 unam Li449 La88 T46 ] om. Ed1953
marg.| {CIO14d7.6} GREGORIUS. In homeliario. 229* − Tanto autem quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Unde subditur :
229 homeliario] scrips., homelia La88 , homel’ Li449 , evangeliis Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,24 
Qui non diligit me, sermones meos non servat.
marg.| De dilectione ergo conditoris, lingua, mens et vita requiratur.cv CN
cv ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 30, § 2, p. 257.37-43 : «Ille ergo uere amat, cuius uidelicet mentem delectatio praua ex consensu non superat. Nam tanto quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Vnde et adhuc subditur : Qui non diligit me sermones meos non seruat. Ad uosmetipsos ergo, fratres carissimi, introrsus redite, si Deum uere amatis exquirite. Nec tamen sibi aliquis credat quidquid sibi animus sine operis attestatione responderit. De dilectione conditoris lingua, mens et uita requiratur». [FG2015]
CN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d7.7} CHRYSOSTOMUS . 230*231 {hom.74} . − Vel aliter totum. Estimavit Iudas sicut mortuos videmus in somno, ita et se eum esse visuros; unde querit quid est quod debes te manifestare nobis232, et non mundo quasi dicat : ve nobis, quoniam morieris, et ut mortuus debes nobis assistere. Ne igitur hoc suspicentur, dicit ego et Pater ad eum veniemus, quasi dicat : sicut Pater manifestat seipsum, ita et ego et mansionem apud eum faciemus ; quod somniorum non est.
Sequitur :
230 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
231 In Ioannem] om. La88
232 Manifestare nobis] inv. La88 Li449
Et sermo233 quem audistis non est meus, sed eius qui misit me Patris.
233 sermo] sermonem Li449@ #Li449 Weber
marg.| Q uasi dicat : non me solum, sed neque Patrem amat qui hunc non audit sermonem. Dicit autem hoc, quoniam234 nihil extra Patrem loquitur, neque preter id quod illi videtur.CO
CO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
234 Quoniam] om. La88
marg.| {CIO14d7.8} AUGUSTINUS . 235 − Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, pluraliter sermones dixit236, dicens : Q ui non diligit me, sermones meos non servat . Ubi autem sermonem, hoc est Verbum, non suum esse dixit, sed Patris, seipsum intelligi voluit. Non enim237 suum, sed Patris est Verbum; quomodo nec sua imago, sed Patris; nec suus Filius, sed Patris. Recte igitur auctori238 tribuit quod facit equalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferens239 et240 equalis.cw CP
cw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 76, § 5.8-16, CCSL 36, p. 519 : «Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, dixit pluraliter, hoc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intellegi uoluit. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Non utique suum, sed Patris est Verbum, quomodo nec sua imago, sed Patris; nec suus Filius idem ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis». [FG2018]
CP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
235 Augustinus Li449 ] + In Ioannem La88 # Ed1953
236 Sermones dixit] inv. La88
237 Enim] om. La88
238 auctori] actori Li449
239 Indifferens] in differentia La88 , indifferenter Li449
240 Et] om. La88 Li449
marg.| {CIO14d7.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.74} . − Quia vero eorum que dixerat, quedam manifesta erant et quedam non intellexerunt, ut non turbarentur, subiungit :CQ
CQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 14,25 
Hec locutus sum vobis apud vos manens.
marg.| {CIO14d7.10} AUGUSTINUS. 241 − Alia est illa mansio quam promisit futuram, alia vero hec quam presentem esse testatur. Illa spiritualis est, atque intrinsecus mentibus redditur242; hec corporalis forinsecus oculis atque auribus adhibetur243.cx CR
cx ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 77, § 1.8-12, CCSL 36, p. 520 : «Illa itaque mansio alia est, quam promisit futuram; haec uero alia, quam praesentem esse testatur. Illa spiritalis est, atque intrinsecus mentibus redditur, haec corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur». [FG2018]
CR ¶Codd. : Li449
241 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
242 Redditur] reddatur La88
243 Adhibetur] exhibetur La88
marg.| {CIO14d7.11} CHRYSOSTOMUS . 244*{hom.74} . − Ut autem eius corporalem recessum facilius sustinerent, preparat eos, promittens quod eius recessus245 magnorum eis esset futura causa bonorum quia donec ipse apud eos corporaliter manebat246 et spiritus non venerat, nihil magnum poterant247 scire.CS
Unde sequitur :
CS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
244 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
245 recessus] recessio Li449
246 Manebat] maneat La88 Li449
247 poterant] poterunt Li449
Numérotation du verset Io. 14,26 
Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis.
marg.| {CIO14d7.12} GREGORIUS. 248* − Greca locutione ‘paraclitus’, latina ‘advocatus’ dicitur vel ‘consolator’. Qui idcirco ‘advocatus’ dicitur, quia pro errore delinquentium apud iustitiam Patris intervenit. Dum eos quos repleverit, exorantes facit. Consolator autem idem spiritus vocatur, quia de peccati perpetratione merentibus, dum spem venie preparat, ab afflictione tristitie mentem levat.cy CT
cy ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 30, § 3, p. 258.58-70 : «Nostis plurimi, fratres mei, quod graeca locutione paraclitus latina aduocatus dicitur uel consolator. Qui idcirco aduocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud iustitiam Patris interuenit. Qui unius substantiae cum Patre et Filio exorare pro delinquentibus perhibetur, quia eos quos repleuerit exorantes facit. Vnde et Paulus dicit : Ipse enim Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Minor uero est qui postulat quam qui postulatur. Quomodo ergo Spiritus postulare dicitur, qui minor non est? Sed ipse Spiritus postulat, qui ad postulandum eos quos repleuerit inflammat. Consolator autem idem Spiritus uocatur, quia de peccati perpetratione maerentibus, dum spem ueniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem leuat. De quo recte promittitur : Ipse uos docebit omnia. Quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris». [FG2015]
CT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
248 Gregorius] + In Evang. Ed1953
marg.| {CIO14d7.13} CHRYSOSTOMUS. {hom.74} . − Continue autem eum paraclitum vocat propter continentes eos tribulationes.CU
CU ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO14d7.14} DIDYMUS . De Spiritu Sancto. − Spiritum autem sanctum a Patre in suo mitti nomine, Salvator affirmat, cum proprie nomen salvatoris sit Filius; siquidem nature consortium, et, ut ita dicam, proprietas personarum ex ista voce signatur249*. Filii quippe tantummodo est250 in nomine Patris venire, salva proprietate Filii ad Patrem251*. Nullus autem alius venit in nomine Patris sed, verbi gratia, in nomine Domini Dei, et252 omnipotentis. Quomodo igitur servi qui in nomine Domini veniunt, per hoc ipsum quod subiecti sunt et serviunt, indicant Dominum, servi quippe sunt Domini; sic et Filius qui venit253 in nomine Patris, portat254 eius nomen255 per hoc quod unigenitus Dei Filius approbatur. Quia ergo Spiritus Sanctus in nomine Filii a Patre mittitur, ostendit quia unitate sit iunctus ad Filium; unde et Filii dictus est Spiritus, per adoptionem suam filios faciens eos qui se recipere voluissent. Iste autem Spiritus Sanctus, qui venit in nomine Filii missus a Patre, docebit256 omnia eos qui in fide Christi perfecti sunt. Omnia autem illa que spiritualia sunt et intellectualia veritatis et sapientie sacramenta. Docebit vero, non sicut qui artes aliquas et sapientiam studio industriaque didicere; sed quasi ipse257* ars atque doctrina et sapientia, veritatis spiritus invisibiliter menti insinuat scientiam divinorum.CV cz
cz ¶Fons : Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 30-31, PL 23, 129C-130D : «Spiritum sanctum a Patre in suo mitti nomine, Salvator affirmat, cum proprie Salvatoris nomen sit Filius : si quidem naturae consortium, et (ut ita dicam) proprietas personarum, ex ista voce signatur. [129D] In qua appellatione Filii, missus a Patre Spiritus sanctus, non servus, non alius, nec disiunctus a Filio intelligatur. Et quomodo Filius in Patris appellatione venit, dicens : Ego veni in nomine Patris mei [Io. 5, 43] : Filii quippe tantummodo est in nomine Patris venire, salva proprietate Filii ad Patrem, et Patris ad Filium : sic e contrario, nullus alius venit in nomine Patris, sed verbi gratia, in Domini, et Dei, et omnipotentis. [...] 31. Quomodo ergo servi qui in nomine Domini veniunt, per hoc ipsum quod subiecti sunt, et serviunt, indicant Dominum, proprietatem eius referentes : servi quippe sunt Domini : sic et Filius qui venit in nomine Patris, proprietatem Patris portat et nomen, et per haec unigenitus Dei Filius approbatur [Al. appellatus]. Quia ergo Spiritus Sanctus in nomine Filii a Patre mittitur, habens Filii proprietatem, secundum quod Deus est, non tamen filieitatem, ut Filius eius sit, ostendit quia unitate sit iunctus ad Filium. Unde et Filii dictus est Spiritus, per adoptionem faciens filios eos, qui se recipere voluissent. Qui enim, inquit, estis filii Dei, misit Pater Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem abba pater (Rm. 8, 15) . Iste autem Spiritus sanctus, qui venit in nomine Filii, missus a patre : docebit omnia eos, qui in fide Christi perfecti sunt. Omnia autem illa quae spiritualia sunt et intellectualia : et ut breviter universa concludam, omnia veritatis et sapientiae sacramenta. [130D] Docebit vero, non quasi doctor et magister disciplinae, quam aliunde est consecutus : siquidem hoc eorum est, qui sapientiam et artes aliquas studio industriaque didicere; sed quasi ipse [Al. ipsa] ars atque doctrina et sapientia veritatisque Spiritus, invisibiliter [Al. invisibili] menti insinuat scientiam divinorum». [MM2019]*
CV ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2021}
249 signatur codd. abrv. sigatur] significatur Ed1953
250 est] om. La88
251 Patrem Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760)] + et Patris ad Filium Ed1861 Ed1953
252 et] om. Li449
253 qui venit] veniens La88
254 portat] portati La88
255 nomen] nomine La88* (cancel.) Li449
256 docebit] docebat Li449
257 ipse] ipsa Ed1953
marg.| {CIO14d7.15} GREGORIUS . 258* − Nisi autem idem spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligitur259 quia nisi intus sit260 qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Sed et ipse conditor non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem Spiritus non loquatur.da CW
da ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 30, § 3, p. 258.71-259.85 : «Quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in uacuum laborat. Ecce unam loquentis uocem omnes pariter auditis, nec tamen pariter sensum auditae uocis percipitis. Cum ergo uox dispar non sit, cur in cordibus uestris dispar est uocis intelligentia, nisi quia per hoc quod uox loquentis communiter admonet, est magister interior qui de uocis intelligentia quosdam specialiter docet? De hac unctione Spiritus rursus per Iohannem dicitur : Sicut unctio eius docet uos de omnibus. Per uocem ergo non instruitur, quando mens per Spiritum non ungitur. Sed cur ista de doctrina hominum loquimur, quando et ipse conditor non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem Spiritus non loquatur? Certe Cain priusquam fratricidium opere perpetraret audiuit : Peccasti, quiesce». [FG2015]*
CW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
258 Gregorius] + In Evangelia Ed1953
259 intelligitur] intelligit Li449
260 Sit] + ut La88
marg.| {CIO14d7.16} AUGUSTINUS. 261 − Numquid autem dicit Filius et docet Spiritus Sanctus, ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu sancto, eadem verba intelligamus? Omnis igitur et dicit et docet Trinitas; sed nisi etiam sigillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utcumque posset infirmitas.db CX
db ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 77, § 2.4-23, CCSL 36, p. 520-521 : «Numquidnam dicit Filius et docet Spiritus sanctus, ut dicente Filio uerba capiamus, docente autem Spiritu sancto eadem uerba intellegamus? Quasi dicat Filius sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine Filio; aut uero non et Filius doceat et Spiritus sanctus dicat, et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas ipsa dicat et doceat? Sed quoniam Trinitas est, oportebat eius singulas insinuare personas, eamque nos distincte audire, inseparabiliter intellegere. [...] Omnis igitur et dicit et docet Trinitas; sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utique posset infirmitas». [FG2018]
CX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
261 Augustinus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO14d7.17} GREGORIUS. 262* − Requirendum vero nobis est cur de eodem Spiritu dicatur : S uggeret vobis omnia , cum suggerere soleat esse minoris. Sed quia suggerere aliquando dicimus subministrare, invisibilis spiritus suggerere dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto.dc CY
dc ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 30, § 3, p. 259.89-93 : «Sed quia culpis suis exigentibus uoce est admonitus non unctione, audire Dei uerba potuit, sed seruare contempsit. Requirendum uero nobis est cur de eodem Spiritu dicatur : Suggeret uobis omnia, cum suggerere esse soleat minoris? Sed quia suggerere aliquando dicimus subministrare, inuisibilis Spiritus suggerere dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto. Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis. Hic relinquo, illic do. Sequentibus relinquo, peruenientibus do». [FG2015]
CY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
262 Gregorius] + In Evangelia Ed1953
marg.| {CIO14d7.18} AUGUSTINUS. 263 − Vel quod addit : S uggeret , id est   commemorabit vos , intelligere debemus etiam, quod iubemur non oblivisci, saluberrima monita ad gratiam pertinere que nos commemorat Christus.dd CZ
dd ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 77, § 2.4-23, CCSL 36, p. 520-521 : «Quod uero addidit : commemorabit uos, intellegere debemus etiam, quod iubemur non obliuisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam nos commemorat Spiritus [Christus R = Roma, Valliceliana A.14, saec. 8-9 circa]». [FG2018]
CZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
263 Augustinus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO14d7.19} THEOPHYLACTUS. − Spiritus itaque sanctus et docuit et commemoravit. Docuit quidem quecumque non dixerat eis264 Christus, tamquam non valentibus portare; commemoravit vero quecumque Dominus dixerat; sed obscuritatis causa vel intellectus tarditate, commendare memorie nequiverunt.de DA
de ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 188 D 7-12. [CGC2014]
DA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
264 eis] iter. Li449
marg.| {CIO14d7.20} CHRYSOSTOMUS .. {hom.74} . − Quia vero et hec audientes turbantur265, excogitantes odia et prelia sibi imminere post eius266 recessum, rursus eos consolatur, dicens :
265 Turbantur] turbabantur La88 Li449
266 Eius] eorum La88
Numérotation du verset Io. 14,27 
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.DB
DB ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {SD2013}
marg.| {CIO14d7.21} AUGUSTINUS . 267 − [a] Pacem nobis reliquit in hoc seculo, [c] in qua manentes hostem vincimus, [e] et ut etiam hic invicem diligamus268; pacem suam nobis dabit [b] in futuro seculo, [d] quando sine hoste regnabimus, [f] ubi numquam dissentire possimus. [g] Pax autem nobis ipse est269, et cum credimus quia est, et cum « videbimus eum sicuti est »df . [h] Sed quid est quod ubi dicit :   Pacem relinquo vobis , non addit : M  eam ; ubi vero ait : D  o vobis , ibi270 dixit meam? Utrum subaudiendum est :   Meam et ubi dictum non est; an forte et hic aliquid latet. Pacem enim suam eam voluit intelligi qualem habet ipse; pax vero ista quam nobis reliquit271 in hoc seculo, nostra potius dicenda est quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, quia nullum habet omnino peccatum; nos autem talem pacem nunc habemus in qua adhuc dicamusdg : « Dimitte nobis debita nostra ». Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia272 invicem nobis credimus quod invicem diligamus. Sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus. Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut eiusdem sententie repetitio videatur. [i] Quod vero Dominus adiunxit :
df 1Io. 3, 2.
dg Mt. 6, 12.
267 Augustinus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
268 Diligimus] diligamus pr.m. et corr. per exp. La88 Li449
269 nobis ipse est] ipse nobis Li449
270 Ibi] ubi La88
271 reliquit] relinquit Li449
272 Quia] pax La88
Non quomodo mundus dat, ego do vobis,
marg.| quid est aliud, nisi non quomodo homines dant qui diligunt mundum qui propterea sibi dant pacem, ut sine molestia mundo perfruantur et quando iustis dant pacem ut non eos persequantur, pax esse non potest vera ubi non est vera concordia, quia disiuncta sunt273 corda.dh DC
dh ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 77, § 3.4-18, CCSL 36, p. 521 : «Pacem, inquit, relinquo uobis, pacem meam do nobis. Hoc est quod legimus apud prophetam : Pacem super pacem; pacem nobis relinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine uenturus. [a] Pacem nobis relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit [b] in futuro saeculo. Pacem suam nobis relinquit, [c] in qua manentes hostem uincimus; pacem suam nobis dabit, [d] quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit nobis, [e] ut etiam hic inuicem diligamus; pacem suam nobis dabit, [f] ubi numquam dissentire possimus. Pacem relinquit nobis, ne de occultis nostris inuicem iudicemus, cum in hoc sumus mundo; pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. In illo tamen atque ab illo nobis est pax, siue quam nobis relinquit iturus ad Patrem, siue quam nobis dabit nos perducturus ad Patrem. Quid autem nobis relinquit adscendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. [g] Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum uidebimus eum sicuti est». [h]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 77, § 4.1-28, CCSL 36, p. 521-522 : «Sed quid est quod ubi ait : Pacem relinquo uobis, non addidit : Meam; ubi uero ait : do uobis, ibi dixit meam? Vtrum subaudiendum est meam, et ubi dictum non est, quia potest referri ad utrumque etiam quod semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod petendum est et quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid si enim pacem suam eam uoluit intellegi qualem habet ipse? Pax uero ista quam nobis relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, qui nullum habet omnino peccatum; nos autem talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus : Dimitte nobis debita nostra. Est ergo nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem; sed non est plena, quia uidemus aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae. Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia inuicem nobis credimus quod inuicem diligamus; sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri inuicem non uidemus, et quaedam de nobis quae non sunt in nobis, uel in melius inuicem uel in deterius opinamur. Itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est, pax nostra est; nisi enim ab illo, non haberemus et talem, sed ipse non habet talem. Si tenuerimus usque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et nihil nos inuicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro ista Domini uerba etiam sic accipi posse, ut eiusdem sententiae repetitio uideatur : Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; ut quod dixerat : pacem, hoc repetierit dicens : pacem meam; et quod dixerat : relinquo uobis, hoc repetierit dicens : do uobis, Vt uolet quisque accipiat; me tamen delectat, credo et uos, fratres mei dilecti, sic tenere istam pacem, ubi aduersarium concorditer uincimus, ut desideremus pacem, ubi aduersarium non habebimus». [i]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 77, § 4.1-28, CCSL 36, p. 521-522 : «Quod uero Dominus adiunxit, atque ait : Non quomodo mundus dat, ego do uobis, quid est aliud, nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum, ita do uobis? Qui propterea dant sibi pacem, ut sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo perfruantur; et quando iustis dant pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse uera, ubi non est uera concordia, quia disiuncta sunt corda». [FG2018]
DC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
273 sunt] sint Li449
marg.| {CIO14d7.22} CHRYSOSTOMUS. 274* {hom.74}. − Pax etiam exterior ad malum fit multoties et eis qui habent eam nihil prodest.DD
DD ¶Codd. : La88 Li449 (144rb ) Ed1953 {MM2019}
274 Chrysostomus] Gregorius La88
marg.| {CIO14d7.23} AUGUSTINUS . De verbis Domini. {serm.59}. − Est autem275 pax276 serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium caritatis. Nec poterit ad hereditatem Domini pervenire qui testamentum pacis noluerit277 observare; nec potest concordiam habere cum Christo qui discors voluerit esse cum Christiano.DE
DE ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2019}
275 autem] aut Li449
276 pax Li449 Ed1953] om. La88
277 noluerit Ed1953 ] noluit Li449 , voluerit La88
Numérotation du verset Io. 14,
distinctio 8 
prol.| [Io. 13, 16-14, 31 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 14, 23-31 legitur in die Pentecostes; cf. Ordinarium OP 686 = Cist. 87 = Rom.]
marg.| {CIO14d8.1} CHRYSOSTOMUS. 278* {hom.74} . − Quia dixeratdi : Pacem relinquo vobis , quod erat recedentis et hoc279* poterat eos conturbare, ideo ait280* :
di Io. 14, 27.
278 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Iohannem Ed1953
279 et] om. Ed1953
280 ait] dicit Ed1953
Non turbetur cor vestrum neque formidet.
marg.| Quoniam hec quidem ex dilectione, illa vero ex formidine patiebantur.DF
DF ¶Codd. : La88 (227va) Li449 (144va ) Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Io. 14,28 
marg.| {CIO14d8.2} AUGUSTINUS. 281 − [b] Hinc autem turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet pastoris absentia.
[a] Unde sequitur :
281 Augustinus Li449 La88 ] + In Ioannem Ed1953
Audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos.
marg.| [c] Ibat autem per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando sic deserebat oculos ut non desereret cor282. Ut autem intelligerent secundum id quod homo erat, eum dixisse : Vado, et venio ad vos , subiecit atque ait :
282 Cor] om. La88
Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior est.
marg.| Per quod ergo Filius non est equalis Patri, per hoc erat iturus ad Patrem, a quo et venturus est, iudicaturus vivos et mortuos; per illud autem in quo est equalis gignenti, numquam recedit a Patre, sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. [e] Ipse ergo Filius Dei equalis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiensdj, maior est etiam seipso quia maior est forma Dei, que amissa non est, quam forma servi, que accepta est283. [d] Hec igitur est forma servi, in qua Dei Filius minor est non Patre solo284, sed etiam Spiritu sancto : [f] secundum hanc « formam servi »dk puer Christus etiam parentibus minor erat, quando parvus maioribus, sicut scriptum estdl, subditus erat. [g] Agnoscamus igitur geminam substantiam Christi; divinam scilicet, qua equalis est Patri; et 285 humanam, qua maior est Pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus est286 Christus, ne sit quaternitas sed Trinitas Deus. Ideo ergo dixit : Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem quia nature humane gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito ut immortalis constitueretur in celo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut et287* suam naturam iam immortalem gratuletur in Christo, atque ipsum speret futurum esse per Christum?dm DG
dj Cf. Phil. 2, 7.
dk Cf. Phil. 2, 7.
dl Cf. Lc. 2, 51.
dm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 78, § 1.5-25, CCSL 36, p. 523 : «Accepimus, fratres, uerba Domini dicentis ad discipulos suos : Non turbetur cor uestrum, neque formidet. [a] Audistis quia ego dixi uobis : Vado, et uenio ad uos; si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego uado ad Patrem, quia Pater maior me est. [b] Hinc ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamuis uenturus ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc interuallo inuaderet, pastoris absentia. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non derelinquebat, et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et [c] ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat, ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando ita deserebat oculos, ut non desereret cor? Quamuis Deus etiam qui nullo continetur loco, discedat ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus, non pedibus, et ueniat ad eos qui conuertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum mente, non carne. Vt autem intellegerent secundum id quod homo erat eum dixisse, Vado et uenio ad uos, adiecit, atque ait : Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego uado ad Patrem, quia Pater maior me est. Per quod ergo Filius non est aequalis Patri, per hoc iturus erat ad Patrem, a quo uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos; per illud autem in quo aequalis est Gignenti Vnigenitus, numquam recedit a Patre, sed cum illo est ubique totus pari diuinitate, quam nullus continet locus».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 78, § 2.2-24, CCSL 36, p. 523 : «Hoc adtendat arianus, et adtentione sit sanus, ne contentione sit uanus, aut, quod est peius, insanus. [d] Haec est enim forma serui, in qua Dei Filius minor est, non Patre solo, sed etiam Spiritu sancto; neque id tantum, sed etiam seipso, quia idem ipse in forma Dei maior est seipso. Neque enim homo Christus non dicitur Filius Dei, quod etiam sola caro eius in se pulcro meruit appellari. Nam quid aliud confitemur, cum dicimus credere nos in unigenitum Dei Filium, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et quid eius nisi caro sepulta est sine anima? Ac per hoc cum credimus in Dei Filium qui sepultus est, profecto Filium Dei dicimus et carnem quae sola sepulta est. [e] Ipse ergo Christus Filius Dei, aequalis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinaniuit, non formam Dei amittens, sed formam serui accipiens, maior est et seipso; quia maior est forma Dei quae amissa non est, quam serui quae accepta est. Quid itaque mirum, uel quid indignum, si secundum hanc formam serui loquens, ait Dei Filius : Pater maior me est, et secundum Dei formam loquens, ait idem ipse Dei Filius : Ego et Pater unum sumus? Vnum sunt enim, secundum id quod Deus erat Verbum; maior est Pater, secundum id quod Verbum caro factum est. Dicam etiam quod ariani et eunomiani negare non possunt : [f] secundum hanc formam serui puer Christus etiam parentibus suis minor erat, quando paruus maioribus, sicut scriptum est, subditus erat». [g]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 78, § 3.4-30, CCSL 36, p. 524-525 : Agnoscamus geminam substantiam Christi, diuinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua maior est Pater. Vtrumque autem simul non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo; ac per hoc Christus, est Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Iesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Iesus, sed in forma serui. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Iesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulcro? Christus Iesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo, uel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit : Si diligeretis me, gauderetis utique, quia uado ad Patrem, quia naturae humanas gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in caelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis puluis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. Nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. Sed hoc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et leuare in caelum per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut et suam naturam iam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum?». [FG2018]
DG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
283 Est] om. La88
284 Patre solo] inv. Li449
285 et] om. Li449
286 est] om. Li449
287 et La88 Li449] om. Ed1953
marg.| {CIO14d8.3} HILARIUS. Nono de Trinitate. 288 − Vel aliter. Si donantis auctoritate Pater maior me 289* est, numquid per doni confessionem minor Filius est ? Maior itaque donans est, sed minor iam non est cui unum esse donatur.DH dn
dn ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 9, CCSL 62A, c. 54.24 sqq. : «Si igitur donantis auctoritate Pater maior est, numquid per doni confessionem minor Filius est? Maior utique donans est, sed minor iam non est, cui unum esse donatur». [MM2020]
DH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
288 IX° La88 Li449] om. Ed1953
289 me La88 Li449 ] om. Ed1953
marg.| {CIO14d8.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.74 } − Vel aliter. Nondum noverant apostoli quid sit resurrectio quam predixerat dicens : Vado et venio ad vos. Neque qualem oportebat de eo opinionem, habebant; Patrem vero magnum esse estimabant. Dicit igitur eis : Etsi de me formidatis ut non sufficiente michi ipsi assistere neque290 confiditis quod post crucem rursus vos videbo291* tamen audientes quoniam ad Patrem vado oportebat letari de reliquo292 quoniam ad maiorem vado, et potentem omnia versuta dissolvere. Hec autem omnia ad imbecillitatem discipulorum dicebantur. DI
Et ideo subdidit :
DI ¶Codd. : La88 Li449 Ed1876 Ed1953 {MM2020}* {MM2023}
290 ut non... neque La88 Li449 Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760) ] quod me defendere nequeam nec Ed1876 Ed1953
291 rursus vos videbo La88 Li449] rursus vos videam Ed1876 Ed1953, iterum vos videbo Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760)
292 oportebat... de reliquo Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760)] letandum vobis est Ed1876 Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,29 
Et nunc dixi vobis : Priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis.
marg.| {CIO14d8.5} AUGUSTINUS. 293 − Quid est hoc, cum magis credere homo debeat antequam fiat id quod credendum est? Hec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam et ille cui dictum est do : « Quia vidisti, credidisti », aliud vidit aliud credidit. Vidit hominem, credidit Deum. Sed si dicunt 294* credi que videntur, sicut dicit295 unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est que in nobis edificatur fides; sed ex rebus que videntur, agitur296* in nobis, ut ea credantur que non videntur. Illud itaque dicit : Cum factum fuerit, quod eum post mortem visuri erant viventem et ad Patrem ascendentem; quo viso, fuerant credituri quod ipse esset Christus Filius Dei, qui hoc potuit et 297* facere et predicere antequam faceret. Credituri autem hoc, non fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset; defecta; cum resurrexisset, refecta.dp DJ
do Io. 20, 29.
dp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 79, § 1.7-40, CCSL 36, p. 525-526 : «Quid est hoc, cum magis homo credere debeat antequam fiat id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si quod creditur non uidetur. Nam quid magnum est si creditur quod uidetur, secundum illam eiusdem Domini sententiam, quando discipulum arguit dicens : Quia uidisti, credidisti; beati qui non uident et credunt? Et nescio utrum credere dicendus est quisque quod uidet; nam ipsa fides in epistola quae scribitur ad Hebraeos, ita est definita : Est autem fides sperantium substantia, conuictio rerum quae non uidentur. Quapropter si fides est rerum quae creduntur, eademque fides earum est quae non uidentur, quid sibi uult quod Dominus ait : Et nunc dixi uobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis? Nonne potius dicendum fuit : Et nunc dixi uobis priusquam fiat, ut credatis, quod cum factum fuerit, uideatis? Nam et ille cui dictum est : Quia uidisti, credidisti, non hoc credidit quod uidit, sed aliud uidit, aliud credidit; uidit enim hominem, credidit Deum. Cernebat quippe atque tangebat carnem uiuentem, quam uiderat morientem, et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non uidebat, per hoc quod sensibus corporis apparebat. Sed etsi dicuntur credi quae uidentur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus quae uidentur, agitur in nobis ut ea credantur quae non uidentur. Quocirca, dilectissimi, unde nunc mihi sermo est, quod Dominus ait : Et nunc dixi uobis prius quam fiat, ut cum factum fuerit, credatis, illud utique dicit : cum factum fuerit, quod eum uisuri erant post mortem uiuentem, et ad Patrem adscendentem; quo uiso illud fuerant credituri, quod ipse esset Christus Filius Dei uiui, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicere ante quam faceret; credituri autem hoc non fide noua, sed aucta, aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta». [FG2018]*
DJ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
293 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
294 dicunt] dicuntur Ed1953
295 dicit] dicut cacogr. La88
296 agitur] acquiritur Ed1953
297 et] om. Ed1953
marg.| {CIO14d8.6} HILARIUS. Nono de Trinitate. 298* − Glorie autem resumende meritum continuo subiecit dicens : DK dq
dq ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 9, CCSL 62A, c. 55.3 sqq. : «Et gloriae huius resumendae meritum continuo subiecit dicens : Venit enim princeps huius mundi, et in me non habet nihil». [MM2020]
DK ¶Codd. : Li449 Ed1876 Ed1953 {MM2020}
298 .IX.] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 14,30 
Iam non multa loquar vobiscum.
marg.| {CIO14d8.7} BEDA. − Ideo hoc dicebat, quoniam iam instabat tempus ut comprehenderetur, et ad mortem299 traderetur.DL
DL ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2018}
299 et-ad mortem] inv. Li449
Venit enim princeps mundi huius.
marg.| {CIO14d8.8} AUGUSTINUS. 300 − Quis nisi diabolus? Non autem creaturarum sed peccatorum princeps est diabolus. Unde Apostolus cum dixissetdr : « Adversus rectores mundi » sequenti verbo301 exposuit quid dixisset mundi, cum subiungit : « tenebrarum harum », id est hominum impiorum.
dr Eph. 6, 12.
300 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
301 verbo] vero Li449
Et in me non habet quidquam.
marg.| Quia neque cum peccato Deus venerat, nec eius carnem de peccati propagine virgo pepererat. Et tamquam ei diceretur : Cur ergo morieris302, si non habes peccatum, cui debetur mortis supplicium? Continuo subiungit :
302 morieris] moreris Li449
Numérotation du verset Io. 14,31 
Sed ut cognoscat mundus303 quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit304 Pater, sic facio; surgite, eamus hinc.
303 mundus #Li449] om. Li449@
304 dedit] mihi + Li449@ #Li449 Weber
marg.| Discumbens enim discumbentibus loquebatur. E amus autem dixit ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem qui nullum habebat meritum mortis, sed habebat, ut moreretur, mandatum Patris.ds DM
ds ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 79, § 2.2-42, CCSL 36, p. 526-527 : «Deinde quid dicit? Iam non multa loquar uobiscum; uenit enim princeps mundi huius; quis, nisi diabolus? Et in me non habet quidquam; nullum scilicet omnino peccatum. Sic enim ostendit non creaturarum, sed peccatorum, principem diabolum, quos nunc nomine mundi huius appellat. [...] Quemadmodum autem sit intellegendus princeps mundi diabolus, euidentius aperuit Paulus apostolus, qui cum dixisset : Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, id est aduersus homines, subiecit, atque ait : sed aduersus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum. Sequenti enim uerbo exposuit quid dixisset : mundi, cum subiecit : tenebrarum harum, ne quisquam mundi nomine intellegeret uniuersam creaturam, cuius nullo modo sunt rectores angeli desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est mundi istius amatorum, ex quibus tamen electi sunt, non per suum meritum, sed per Dei gratiam, quibus dicit : Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Omnes enim fuerunt sub rectoribus tenebrarum harum, id est hominum impiorum, tamquam tenebrae sub tenebris; sed gratias Deo, qui eruit nos, sicut dicit idem apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae. In quo princeps huius mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam, quia neque cum peccato Deus uenerat, nec eius carnem de peccati propagine uirgo pepererat. Et tamquam ei diceretur : Cur ergo moreris, si non habes peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo subiecit : Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit, quo, nisi ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum mortis? Sed habebat ut moreretur mandatum Patris, tamquam ille de quo praedictum erat : Quae non rapui, tunc exsoluebam; mortem sine debito soluturus, et nos a morte debita redemturus. Rapuerat autem Adam peccatum, quando manum in arborem praesumtione deceptus extendit, ut incommunicabile nomen inconcessae diuinitatis inuaderet, quam Filio Dei natura contulerat, non rapina». [FG2018]
DM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO14d8.9} AUGUSTINUS. Contra Arianos. − Quod autem voluntati et precepto Patris obediens est Filius nec in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam Patris precipientis et Filii obedientis. Huc accedit quod Christus non tantum Deus est, qua natura equalis est Patri, sed etiam homo305, qua natura maior est Pater306*.DN dt
dt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra sermonem Arianorum, c. 11.9, CCSL 87A, p. 204.23-25 sqq. : «Quod enim uoluntati et praecepto Patris oboediens est Filius, nec in hominibus demonstrat diuersam imparem que naturam, patris praecipientis et filii oboedientis. Huc accedit quod Christus non tantum Deus est qua natura aequalis est Patri, sed etiam homo qua natura maior est Pater, cuius etiam non solum Pater, uerum et Dominus est». [MM2021]
DN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
305 etiam homo] inv. Li449
306 maior est Pater L449] minor est Patre Ed1953
marg.| {CIO14d8.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.75} − Vel hoc quod dicit surgite, eamus hinc , principium est alterius sententie. Consequens enim erat eos formidare et a tempore et a loco, in villa manifeste existentes etenim nox profunda erat; et erat consequens eos non attendere his que dicebantur; sed semper circumvolvere oculos, et imaginari eos qui aggressuri eos erant, et maxime audientesdu : « Adhuc modicum vobiscum sum », etdv :
du Io. 7, 33.
dv Io. 14, 30.
Venit princeps mundi huius.
marg.| Quia igitur hec et huiusmodi audientes, turbabantur, ut mox capiendi, ducit eos in locum alium, ut estimantes se in cautela esse, cum otio de reliquo audiant magna enim dogmata erant audituri.DO
DO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 14 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_14)

Notes :