Capitulum 15
Numérotation du verset
Io. 15,1
1
Ego sum vitis
1
Hic incipit cap. 15
ΩJ ΩP
Catena@
(
et passim
)
vera
et Pater meus
agricola est.
Numérotation du verset
Io. 15,2
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum
et omnem qui fert fructum
purgabit eum ut fructum plus
afferat.
Numérotation du verset
Io. 15,3
Iam vos mundi estis
propter sermonem
quem locutus sum vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,4
Manete in me
et ego in vobis.
Sicut palmes non potest facere2 fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic et3 nec vos nisi manseritis in me4.
2 facere
Rusch
] ferre
Li449@
Li449
Weber
|
3 et Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
|
4 manseritis - in me
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 15,5
5Ego sum vitis, vos6 palmites.
5
Hic incipit cap. 15
ΩF ΩS ΩV
iuxta capitala Stephani Langton
(“.XIIII.”
perpera)
|
6 vos ΩF ΩS Rusch Weber] et praem. ΩV Li449@ Li449
|
Qui manet in me et ego in eo
hic fert fructum multum
quia sine me nihil potestis facere.
Numérotation du verset
Io. 15,6
Si quis
in me
non manserit
mittetur foras sicut palmes et arescet7 et colligent eum8
7 arescet
Li449@ Li449 Rusch
] aruit
Weber
|
8 eum
Li449@
Li449
Rusch
] eos
Weber
|
et in ignem mittent et ardet9.
9 mittent et ardet
Li449@ Li449 Rusch
] mittunt et ardent
Weber
Numérotation du verset
Io. 15,7
Si manseritis in me
et verba mea in vobis manserint,
quodcumque volueritis
petetis et fiet vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,8
In hoc clarificatus est
Pater meus ut fructum plurimum10 afferatis
10 fructum plurimum
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
et efficiamini
mei discipuli.
Numérotation du verset
Io. 15,9
Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos.
Manete
in dilectione mea.
Numérotation du verset
Io. 15,10
Si precepta mea servaveritis,
manebitis in dilectione mea
sicut et ego precepta Patris mei11 servavi et maneo in eius dilectione.
11 precepta - Patris mei
Li449@ Rusch
]
inv. Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 15,11
Hec locutus sum vobis ut gaudium meum
in vobis sit12
12 in vobis – sit
Rusch Clementina Weber
]
inv. Li449@
et gaudium vestrum impleatur.
Numérotation du verset
Io. 15,12
Hoc13
13 Hoc est] + autem
CorS1=Cor3
(grec.)
est preceptum meum
ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
Numérotation du verset
Io. 15,13
Maiorem hac dilectionem
nemo habet quam14 ut animam suam ponat
14 quam
Li449@
ΩJ*
Rusch
]
om. Li449
ΩJ² (rubr. cancel.)
Weber
quis15 pro amicis suis.
15 ponat quis
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Io. 15,14
Vos amici mei estis, si feceritis que ego precipio vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,15
Iam non dicam16
16 dicam
Rusch
] dico
Weber
vos servos quia servus nescit quid faciat17 dominus eius.
17 faciat
Li449@
Li449
Rusch
] facit
Weber
Vos autem dixi amicos quia omnia quecumque
audivi a Patre meo nota feci vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,16
Non vos me elegistis
sed ego elegi vos
et posui vos
ut eatis
et fructum afferatis
et fructus vester maneat
ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,17
Hec mando vobis
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset
Io. 15,18
Si mundus vos odit
scitote quia me priorem vobis
odio
habuit.
Numérotation du verset
Io. 15,19
Si de mundo
fuissetis, mundus quod suum erat
diligeret.
Quia vero de mundo non estis,
sed
ego elegi vos de mundo.
Propterea odit vos mundus.
Numérotation du verset
Io. 15,20
Mementote sermonis mei
quem ego dixi vobis.
Non est servus
maior domino suo,
si me persecuti sunt et vos persequentur.
Si sermonem meum servaverunt
et vestrum servabunt.
Numérotation du verset
Io. 15,21
Sed hec omnia
facient vobis propter nomen meum,
quia nescierunt18 eum
18 nescierunt
Rusch
] nesciunt
Li449@ Weber
qui misit me.
Numérotation du verset
Io. 15,22
Si non venissem
et locutus fuissem eis19 peccatum non haberent.
19 fuissem eis
Rusch Weber
] eis non fuissem
Li449@ Li449
ΩJ*
Cor3
(grec. omnino ita), eis fuissem
CorS1
(grec. omnino ita)
Cor3
(grec.)ΩJ² (
NON
rubr. cancel.
),
Nunc autem excusationem
non habent de peccato20.
20 peccato
Rusch
] + suo
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 15,23
Qui me odit
et Patrem meum odit.
Numérotation du verset
Io. 15,24
Si opera non fecissem in illis21
21 illis
Rusch
] eis
Li449@
Li449
Weber
que nemo
alius facit22 peccatum non haberent.
22 facit
Rusch
] fecit
Li449@
Li449
Weber
Nunc autem et viderunt
et oderunt et me et Patrem meum.
Numérotation du verset
Io. 15,25
Sed ut impleatur sermo qui in lege eorum
scriptus esta:
0 Ps. 34, 19.
Quia odio habuerunt me23 gratis.
23 habuerunt me
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Io. 15,26
24Cum autem venerit
24
Hic incipit capitulum CorS2 (
CUM AUTEM VENERIT PARACLITUS
2° non. an.
HEC LOCUTUS
ubi paris. incipit capitulum)
Paraclitus
quem ego mitto25
25 mitto
Rusch
] mittam
Li449@
Li449
Weber
vobis a Patre
Spiritum veritatis
qui a Patre procedit,
ille testimonium perhibebit de me,
Numérotation du verset
Io. 15,27
et vos testimonium
perhibetis
quia ab initio mecum estis.
Capitulum 15
Numérotation du verset
Io. 15,
prol.|
[Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.|
{CIO15d1.1}
HILARIUS. Nono De Trinitate.
1 − Ad consummande corporee passionis sacramentum per dilectionem efficiendi mandati paterni, festinat exurgens. Corporee tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in vite modo palmitis inessemus, adiecit : A
a
a
¶Fons :
Hilarius Pictaviensis
, De Trinitate, lib. 9, CCSL 62A, c. 55.11 sqq. : «Ad
consummandum
corporeae passionis sacramentum per dilectionem efficiendi mandati paterni festinat exsurgens; corporeae tamen adsumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in uite modo palmitis inessemus, fructum nobis ut palmitibus, nisi ille uitis esset effectus, utilem non daturis». [MM2020]
1 .IX°.
La88
] om. Ed1953
Numérotation du verset
Io. 15,1
Ego sum vitis vera.
marg.|
{CIO15d1.2}
AUGUSTINUS
.
2 − Quod secundum hoc dicit quod est caput Ecclesie, nosque membra eius, homo Christus Iesus. Unius quippe nature sunt vitis et palmites. Sed cum dicit :
Ego sum vitis vera
, numquid ut adderet vera, ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est sic autem dicitur vitis per similitudinem, non per proprietatem sicut3 agnus, ovis et cetera huiusmodi ut magis ipsa sint vera, ex quibus ducuntur iste similitudines. Sed dicendo :
Ego sum vitis vera
, ab illa se discernit cui diciturb : « Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena? » Nam quo pacto est
vitis vera
que exspectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas?c
B
b Ier. 2, 21.
c
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 80, § 1.2-17, CCSL 36, p. 527-528 : «Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus uitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput ecclesiae, nosque membra eius, mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Vnius quippe naturae sunt uitis et palmites; propter quod cum esset Deus, cuius naturae nos sumus, factus est homo, ut in illo esset uitis humana natura, cuius et nos homines palmites esse possemus. Quid ergo est : Ego sum uitis uera? Numquid ut adderet uera, hoc ad eam uitem retulit, unde ista similitudo translata est? Sic enim dicitur uitis, per similitudinem, non per proprietatem, quemadmodum dicitur ouis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et cetera huiusmodi, quae
magis ipsa sunt uera, ex quibus ducuntur istae similitudines, non proprietates. Sed cum dicit : Ego sum uitis uera, ab illa se utique discernit cui dicitur : Quomodo conuersa es in amaritudinem, uitis aliena? Nam
qui
pacto est uitis uera, quae exspectata est ut faceret uuam, fecit autem spinas?». [FG2018]
2 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
3
sicut] iter. Li449
marg.|
{CIO15d1.3}
HILARIUS. Nono de Trinitate.
4* − Sed a corporee5 huius humilitatis assumptione formam paterne maiestatis alienans, agricolam Patrem curiosum huius vitis ostendit, dicens : C
d
d
¶Fons :
Hilarius Pictaviensis
, De Trinitate, lib. 9, CCSL 62A, c. 55.17 sqq. : «Adque idcirco manere nos in se per fidem adsumpti corporis monet, ut quia uerbum caro factum est, naturae carnis suae tamquam uiti palmites inessemus, a corporeae huius humilitatis adsumptione formam paternae maiestatis alienans tum, cum se ad unitatem palmitum uitem professus, agricolam Patrem curiosum huius uitis ostendit, cuius inutiles adque inferaces palmites desecans deputaret arsuros». [MM2020]
4 .IX.]
om. Li449
5 corporee] corpore
Li449
Et Pater meus agricola est.
marg.|
{CIO15d1.4}
AUGUSTINUS
. De verbis Domini.
6
{Serm.59} . − Colimus enim Deum, et colit nos Deus; sed7 sic Deum colimus, ut non meliorem eum faciamus; colimus enim eum adorando, non arando; quod autem ille nos colit, meliores nos reddit. cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo extirpare mala semina de cordibus nostris, aperire cor nostrum tamquam aratro sermonis, plantare semina preceptorum exspectare fructum pietatis.D
6 Domini]
om. Li449
7
sed] nos +
Li449
marg.|
{CIO15d1.5}
CHRYSOSTOMUS.
8*{hom.75} . − Et quia Christus sibi sufficit, discipuli vero multo indigent agricole auxilio; propterea de vite nihil dicit, sed de palmitibus, cum subdit :
8 Chrysostomus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
Numérotation du verset
Io. 15,2
Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum.
marg.|
Fructum autem hic vitam occulte insinuat, ostendens quod sine operibus non potest aliquid9 esse in eo.E
9 aliquid] aliquis
Li449
marg.|
{CIO15d1.6}
HILARIUS. Nono de Trinitate.
10* − Inutiles autem et inferaces11* palmites desecans, deputabit arsuros.F
e
e
¶Fons :
Hilarius Pictaviensis
, De Trinitate, lib. 9, CCSL 62A, c. 55.23 sqq. : «Adque idcirco manere nos in se per fidem adsumpti corporis monet, ut quia uerbum caro factum est, naturae carnis suae tamquam uiti palmites inessemus, a corporeae huius humilitatis adsumptione formam paternae maiestatis alienans tum, cum se ad unitatem palmitum uitem professus, agricolam Patrem curiosum huius uitis ostendit, cuius inutiles
adque inferaces palmites desecans deputaret arsuros». [MM2020]
10 .IX.]
om. Ed1953
11 inferaces] inveraces
Ed1953
marg.|
{CIO15d1.7}
CHRYSOSTOMUS.{hom.75} . − Et quia etiam qui valde12 virtuosi sunt, indigent agricole opere, adiungit :
12 valde] vade
Li449
Et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut13 fructum plus afferat.
13 ut
Li449@
] et
Li449
marg.|
Hoc dixit propter tribulationes eorum que tunc inducebantur, ostendens quod temptationes fortiores eos faciebant. Sicut et purgare, hoc est circumcidere14 palmitem, eum magis germinare facit.G
14 circumcidere] circumincidere
Li449
marg.|
{CIO15d1.8}
AUGUSTINUS
.
15 − [c] Quis autem est16 in hac vita sic mundus ut non sit magis magisque mundandus ubif : « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos17 seducimus ». Mundat itaque mundos, id18 est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores quanto sunt19 mundiores. [a] Secundum hoc ergo vitis est Christus quod aitg : « Pater maior me est », secundum illud20 autem quod ait supra
h : « Ego et Pater unum sumus, et ipse agricola est »; nec talis quales sunt qui extrinsecus operando exhibent ministerium, sed talis ut det21 intrinsecus incrementum : [b]
unde continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendit, dicens :
f 1Io. 1, 8.
g Io. 14, 28.
h Io. 10, 30.
15 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
16 autem est]
inv. Li449
17
nosmetipsos] nos ipsos
Li449
18
id] hoc
Li449
19
sunt] facit +
Li449
20
illud] id
Li449
21
det] etiam +
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,3
Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
marg.|
Ecce ipse mundator est palmitum quod est agricole, non vitis officium. [d]
Sed quare non ait mundi estis propter baptismum quo abluti estis, nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde ista tanta virtus aque ut corpus tangat et cor abluatur22, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Nam in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus immanens. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tingentem mundet infantem, quamvis credere non valentem.i
H
i
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 80, § 2.5-40, CCSL 36, p. 528-529 : «Numquid unum sunt agricola et uitis? [a]
Secundum hoc ergo uitis Christus, secundum quod ait : Pater maior me est; secundum autem
id
quod ait : Ego et Pater unum sumus, et ipse agricola est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Sed utique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum; unde ipse et Pater unum sunt; et si Verbum caro factum est quod non erat, manet quod erat. Denique cum de Patre tamquam de agrícola dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos autem purget ut plus afferant fructum, [b]
continuo etiam seipsum mundatorem palmitum
ostendens : Iam uos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolae, non uitis officium, qui etiam palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum, impendunt tamen aliquod adiumentum; sed non de suo, Quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Audi etiam ipsos confitentes : Quid autem est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantaui, Apollo rigauit. Et hoc ergo sicut unicuique Dominus dedit, non itaque de suo. Iam uero quod sequitur : sed Deus incrementum dedit, non per illos, sed per seipsum facit; excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem, nec omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem. Iam uos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent, et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundus est, atque ut plus afferat, purgatur adhuc. [c]
Quis
enim
est in hac uita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus? Vbi si dixerimus quia peccatum non habemus,
nos ipsos
seducimus, et ueritas in nobis non est; si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate; mundet
utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto
fuerint
mundiores». [d]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 80, § 3.2-29, CCSL 36, p. 529 : «Iam uos mundi estis propter uerbum quod locutus sum uobis. Quare non ait, mundi estis propter baptismum quo
loti
estis, sed ait : propter uerbum quod locutus sum uobis, nisi quia et in aqua uerbum mundat? Detrahe uerbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit uerbum ad elementum, et fit sacramentum, etiam ipsum tamquam uisibile uerbum. Nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lauit : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. Vnde ista tanta uirtus aquae, ut corpus tangat et cor
abluat, nisi faciente uerbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso uerbo, aliud est sonus transiens, aliud uirtus
manens
. Hoc est uerbum fidei quod praedicamus, ait apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vnde in Actibus Apostolorum legitur : Fide mundans corda eorum; et in epistola sua beatus Petrus : Sic et uos, inquit, baptisma saluos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio. Hoc est uerbum fidei quod praedicamus, quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et baptismus. Christus quippe nobiscum uitis, cum Patre agrícola, dilexit ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Lege apostolum, et uide quid adiungat : Vt eam sanctificaret, inquit, mundans eam lauacro aquae in uerbo. Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur : in uerbo. Hoc uerbum fidei tantum ualet in ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tinguentem, etiam tantillum mundet infantem, quamuis
nondum
ualentem corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per uerbum, de quo Dominus ait : Iam uos mundi estis propter uerbum quod locutus sum uobis». [FG2018]
22
abluatur] abluat
Li449
marg.|
{CIO15d1.9}
CHRYSOSTOMUS. − Vel dicit :
Mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
; id est interim lumen doctrine iam suscepistis, et a iudaico errore eruti estis.I
Numérotation du verset
Io. 15,
prol.|
[Io. 15, 1-17, 26 legitur feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.|
{CIO15d2.1}
CHRYSOSTOMUS.
23*{hom.75} . − Quia iam mundos eos dixerat propter sermonem quem locutus fuerat eis, docet quod oportet de reliquo incipere ea que ab eis sunt.J
Et ideo dicit :
Et ideo dicit :
23 Chrysostomus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
Numérotation du verset
Io. 15,4
M
anete in me et ego in vobis.
marg.|
{CIO15d2.2}
AUGUSTINUS
.
24 − [a] Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis. Utrumque enim prodest, non ipsi, sed illis. Ita sunt quippe in vite palmites ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant; ita vero vitis est in palmitibus ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc, ut manentem in se haberent Christum, et manerent in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo.
[b] Unde subdit :
[b] Unde subdit :
24 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis.
marg.|
Magna gratie commendatio. Corda instruit humilium, ora obstruit superborum. [d] Nonne huic resistunt veritati, [c] ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non25 putantes, [e] non assertores, sed precipitatores liberi arbitrii. Qui enim a semetipso se fructum estimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, Christianus non est.j
K
j
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 81, § 1.5-11, CCSL 36, p. 530 : «Vitem se dixit esse Iesus, et discipulos suos palmites, et agricolam Patrem, unde iampridem sicut potuimus disputatum est. In hac autem lectione, cum adhuc de seipso qui est uitis, et de suis palmitibus, hoc est discipulis loqueretur, Manete, inquit, in me, et ego in uobis. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis. Vtrumque autem prodest non ipsi, sed illis. Ita quippe in uite sunt palmites, ut uiti non conferant, sed inde accipiant unde uiuant; ita uero uitis est in palmitibus, ut uitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se
habere
Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de uiua radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest uiuere».
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 81, § 2.1-23, CCSL 36, p. 530 : «Denique adiungit et dicit : [b]
Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in uite, sic nec uos, nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio, fratres mei : corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Ecce cui, si audent, respondeant, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam uolentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Ecce cui respondeant sibi placentes, et [c]
ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes. [d]
Nonne huic resistunt ueritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, qui respondent et loquuntur iniquitatem, dicentes : A Deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod iusti sumus? Quid dicitis, qui uos ipsos decipitis, [e]
non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, ex alto elationis per inania praesumtionis, in profunda submersionis? Nempe uox uestra est, quod homo ex semetipso facit iustitiam. Hoc est altum elationis uestrae. Sed ueritas contradicit, et dicit : Palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in uite. Ite nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini, uentosa loquacitate iactamini. Haec sunt inania praesumtionis uestrae. Sed quid uos sequatur uidete, et si est in uobis ullus sensus, horrete. Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in uite non est; qui in uite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, christianus non est. Haec sunt profunda submersionis uestrae». [FG2018]
25
necessarium non]
inv. Li449
marg.|
{CIO15d2.3}
ALCUINUS. − Omnis enim fructus boni operis ab illa radice procedit, qui nos sua gratia liberavit, et suo auxilio provehit, ut fructum plus afferre valeamus unde cum repetitione et superiorum explanatione subdit :
Numérotation du verset
Io. 15,5
Ego sum vitis et vos palmites. Qui manet in me,
marg.|
credendo, obediendo, perseverando,
et ego in eo,
marg.|
illuminando, subveniendo, perseverantiam donando,
hic
hic
fert fructum multum.
marg.|
{CIO15d2.4}
AUGUSTINUS.
26 − Sed ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre subdit :
26 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
Quia sine me nihil potestis facere.
marg.|
Non ait : Parum potestis facere quia nisi palmes in vite manserit et vixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. Quamvis autem Christus vitis non esset nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus non preberet, nisi etiam Deus esset.k
M
k
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 81, § 3.4-14, CCSL 36, p. 531 : «Ne quisquam putaret saltem paruum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre, cum dixisset : hic fert fructum multum, non ait, quia sine me parum potestis facere; sed : nihil potestis facere. Siue ergo parum, siue multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest. Quia etsi parum adtulerit palmes, eum purgat agricola ut plus afferat; tamen nisi in uite manserit et uixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. Quamuis autem Christus uitis non esset, nisi homo esset, tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset». [FG2018]
marg.|
{CIO15d2.5}
CHRYSOSTOMUS.{hom.75} . − Vide ergo Filium non minus Patre conferentem ad discipulorum procurationem nam Pater quidem purgat; ipse vero in se tenet quod facit palmites fructificare. Sed tamen et purgare Filii monstratum est esse, et manere in radice est Patris, qui radicem27 genuit. igitur magnum quidem damnum est nihil posse facere; verum non usque ad hoc sistit, sed ulterius producit sermonem, dicens
27
radicem]
om. Li449
Numérotation du verset
Io. 15,6
Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes,
marg.|
id est agricole non potietur manus,
et arescet,
marg.|
hoc est, si quid habebat a radice, amittet, denudatus eius auxilio et vita.N
Et colligent eum.
marg.|
{CIO15d2.6}
ALCUINUS. − Messores angeli
et in ignem
marg.|
eternum scilicet
O
l
l
¶Fons : <revera>
Anselmus Laudunensis,
Glosae super Io. (Io. 15, 6), CCCM 267, p. 265.68 sqq. : «SI QVIS ERGO NON MANSERIT IN ME uite in praesenti perseuerando, MITTETVR FORAS ET ARESCET SICVT PALMES qui in uite non est, quia praecisi nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur, ET COLLIGENT EVM messores angeli et in IGNEM aeternum MITTENT ET ARDET».
<Non hab.> Alcuinus , In Io.. [MM2022]
<Non hab.> Alcuinus , In Io.. [MM2022]
mittent et ardet.
marg.|
{CIO15d2.7}
AUGUSTINUS.
28 − Ligna29 enim vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint. Unum ex duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis. Si in vite non est, in igne erit.P
m
m
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 81, § 3.18-24, CCSL 36, p. 531 : «Ligna itaque uitis tanto sunt contemtibiliora si in uite non manserint, quanto gloriosiora si manserint; deniaue, sicut de his etiam per Ezechielem prophetam Dominus dicit, praecisa nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur. Vnum
de
duobus palmiti congruit, aut uitis, aut ignis : si in uite non est, in igne erit; ut ergo in igne non sit, in uite sit». [FG2018]
28 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
29 Ligna] Linga
Li449
marg.|
{CIO15d2.8}
CHRYSOSTOMUS.
{CIOhom.75} . − Deinde ostendens quid est manere in eo, subdit
Numérotation du verset
Io. 15,7
Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
marg.|
{CIO15d2.9}
AUGUSTINUS
.
30 − [b] Tunc enim sunt dicenda verba eius in nobis manere, quando facimus que precepit et diligimus que promisit. Quando autem verba eius manent in memoria nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. [a] Quid autem velle possunt manendo in salvatore nisi quod non alienum est a salute? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc seculo. De mansione autem huius seculi nobis aliquando subrepit ut hoc petamus31 quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut faciat nobis, si maneamus32 in Christo, qui non facit quando petimus nisi quod expedit nobis. Ad verba autem eius pertinet oratio Pater noster, ab huius orationis verbis et sensibus non recedamus in petitionibus nostris; et quidquid petimus, fiet nobis.n
R
n
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 81, § 4.3-23, CCSL 36, p. 531 : «Manendo quippe in Christo, quid uelle possunt nisi quod conuenit Christo? [a]
Quid uelle possunt manendo in Saluatore, nisi quod non est alienum a salute? Aliud quippe uolumus quia sumus in Christo, et aliud uolumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De mansione namque huius saeculi nobis aliquando subrepit, ut hoc petamus
quid
nobis non expedire nescimus. Sed absit ut
fiat
nobis, si
manemus
in Christo, qui non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis. Manentes ergo in eo, cum uerba eius in nobis manent. Quodcumque uoluerimus petemus, et fiet nobis. Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent uerba eius quae manent in nobis, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent uerba eius. Nam utique ad uerba eius pertinet oratio illa quam docuit, ubi dicimus : Pater noster, qui es in caelis. Ab huius orationis uerbis et sensibus non recedamus petitionibus nostris, et quidquid
petierimus, fiet nobis. [b]
Tunc enim dicenda sunt uerba eius in nobis manere, quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit; quando autem uerba eius manent in memoria, nec inueniuntur in uita, non computatur palmes in uite, quia uitam non adtrahit ex radice». [FG2018]
30 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
31
hoc petamus]
inv. Li449
32
maneamus] manemus
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,
distinctio 3
distinctio 3
prol.|
[Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.|
{CIO15d3.1}
CHRYSOSTOMUS.
33*{hom.75} . − Ostendit supra Dominus quoniam qui eis insidiabantur, ardebunt, non manentes in Christo; deinde ostendens quoniam ipsi inexpugnabiles erunt, ita scilicet ut multum fructificent, ait :
33 Chrysostomus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
Numérotation du verset
Io. 15,8
In hoc clarificatus est Pater meus ut plurimum fructum afferatis.
marg.|
Quasi dicat si ad gloriam Patris pertinet quod vos fructificetis, non contemnet gloriam suam. Qui autem fructum facit, ille est discipulus Christi.S
Unde subdit :
Unde subdit :
Et efficiamini mei discipuli.
marg.|
{CIO15d3.2}
THEOPHYLACTUS. − Fructus autem apostolorum sunt gentes, que per eorum doctrinam astricte sunt fidei, nec non ad Dei redacte sunt gloriam34.o
T
o
¶FonsG :
Theophylactus,
Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 197 A 5-7. [CGC2014]
34
sunt gloriam]
inv. Li449*
marg.|
{CIO15d3.3}
AUGUSTINUS
.
35 − [a] Sive enim clarificatus sive glorificatus dicatur, ex uno verbo greco utrumque translatum est. Doxa enim36 grece dicitur, latine gloria est. Quod ideo commemorandum putavi, ne hoc nostre glorie tribuamus, tamquam37 ex nobis ipsis habeamus. Eius est enim hec gratia, et ideo in hoc non nostra sed eius est gloria. A quo enim faciemus fructum nisi ab illo cuius misericordia prevenit nos.
[b] Unde subditur :
[b] Unde subditur :
35 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
36
enim] hoc
Li449
37
tamquam] hoc +
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,9
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos.
marg.|
Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Unde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Quod autem ait :
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos
, non equalitatem nature ostendit nostre et sue, sicut est Patris et ipsius; sed gratiam, qua mediator est Dei et hominum, homo Christus Iesus. Mediator quippe monstratur cum dicit :
Pater dilexit me
38
, et ego dilexi vos
. Nam Pater utique diligit et nos sed in ipso.p
U
p
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 82, § 1.4-23, § 2.1-12, CCSL 36, p. 532-533 : «[§ 1] Magis magisque Saluator gratiam qua saluamur discipulis loquendo commendans : In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Siue glorificatus siue clarificatus dicatur, ex uno graeco uerbo utrumque translatum est, quod est δοξάζειν, Δόξα enim quae graece dicitur, latine gloria est. Quod ideo commemorandum
existimaui, quia dicit apostolus : Si Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum. Haec est ad Deum gloria qua glorificatur non homo, sed Deus, si non ex operibus, sed ex fide iustificatur, ut ex Deo illi sit quod etiam bene operatur; quoniam palmes, sicut iam superius dixi, non potest ferre fructum a semetipso. Si enim in hoc clarificatus est Deus Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli, non
hoc gloriae nostrae tribuamus, tamquam hoc ex nobis ipsis habeamus. Eius est enim haec gratia, et ideo in hoc non nostra, sed eius est gloria. Vnde et alibi cum dixisset : Sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, ne a semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit : Et glorificent Patrem uestrum qui in caelis est. In hoc enim glorificatur Pater ut fructum plurimum afferamus, et efficiamur Christi discipuli. A quo
efficimur, nisi ab illo cuius misericordia praeuenit nos? Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Iesu in operibus bonis. [§ 2]
Sicut dilexit me Pater, inquit, et ego dilexi uos; manete in dilectione mea. Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Vnde autem diligeremus, nisi prius diligeremur? Apertissime hoc in epistola sua idem iste evangelista dixit : Nos diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Quod autem ait : Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi uos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua mediator Dei et hominum est homo Christus Iesus. Mediator quippe monstratur, cum dicit : me Pater, et ego uos. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso; quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in uite, hoc est in Filio, et emciamur eius discipuli». [FG2018]
38
Pater dilexit me] diligit me pater
Li449
marg.|
{CIO15d3.4}
CHRYSOSTOMUS.{hom.75} . − Si igitur Pater amat nos39, confidite si Patris est gloria40, fructificate. Deinde ut non pigros eos faciat, subdit :
39
vos] vos
Li449
40
Patris est gloria] gloria est Patris
Li449
Manete in dilectione mea.
Numérotation du verset
Io. 15,10
Si precepta mea servaveritis, manebitis41 in dilectione mea.
41
manebitis] mabitis
cacogr.
Li449@
marg.|
{CIO15d3.5}
AUGUSTINUS.
42 − Quis ambigat quod dilectio precedat observantiam preceptorum? Unde enim precepta servet, non habet qui non diligit. Quod ergo hic ait, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur, ut nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si43 eius precepta non servat. Quamvis quod dicit :
Manete in dilectione mea
, non apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua ipse nos diligit; sed ex verbo superiori dignoscitur. Dixerat quippe :
Ego
44
dilexi vos
et continuo subiecit :
Manete in dilectione mea
, illa utique45 qua dilexit eos. Quid est ergo :
Manete in dilectione mea
, nisi manete in gratia mea? Et quid est :
Si precepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea
, nisi ex hoc scietis quod in dilectione mea, qua vos diligo, manetis, si mea precepta servatis. Non ergo ut nos diligat, prius precepta eius46 servamus; sed nisi nos diligat, precepta eius servare non possumus. Hec est gratia que humilibus patet, superbos latet. Sed quid illud est quod adiungit :
42 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
43
si] sed
Li449
44
ego] et praem. Li449
45
utique] ergo
Li449
46
precepta eius]
inv. Li449
Sicut et ego precepta Patris mei47 servavi et maneo in eius dilectione?
47 precepta – patris mei]
inv. Li449
marg.|
Utique eam hic dilectionem Patris intelligi voluit, qua eum diligit Pater. Sed numquid et hec48 gratia intelligenda est qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius; cum simus nos Filii gratia, non natura; Unigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. Nam dicendo : S
icut dilexit me Pater, et ego dilexi vos
, gratiam mediatoris ostendit, “mediator autem Dei et hominum”q , non inquantum Deus, sed inquantum homo, est Christus49. Igitur hoc50 recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen Filii Dei per gratiam pertinet, qua nulla est maior, nulla prorsus equalis. Neque enim illam susceptionem ulla hominis merita precesserunt, sed ab illa susceptione merita eius cuncta ceperunt.r
W
q 1Tim. 2, 5.
r
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 82, § 3.5-28, § 4.1-24, CCSL 36, p. 533 : «[§ 3] Sed quis ambigat quod dilectio
praecedit? Vnde enim praecepta seruet non habet, qui non diligit. Quod ergo ait : Si praecepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur. Tamquam diceret : Nolite uos putare manere in dilectione mea, si non seruatis praecepta mea; si enim seruaueritis, manebitis. Hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mea seruabitis. Vt nemo se fallat, dicendo quod eum diligat, si eius praecepta non seruat. Nam in tantum eum diligimus, in quantum eius praecepta seruamus; in quantum autem minus seruamus, minus diligimus. Quamuis quod
ait : Manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem, utrum qua eum diligimus, an qua ipse diligit nos; sed ex uerbo superiore dignoscitur. Dixerat quippe : Et ego dilexi uos; cui uerbo continuo
subiunxit : Manete in dilectione mea; illa ergo qua dilexit
nos. Quid est ergo : Manete in dilectione mea, nisi : manete in gratia mea? Et quid est : Si praecepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea, nisi : ex hoc scietis quod in dilectione mea qua uos diligo, manebitis, si praecepta mea
seruabitis? Non ergo ut nos diligat, prius eius praecepta seruamus; sed nisi nos diligat, praecepta eius seruare non possumus. Haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet. [§ 4]
Sed quid illud est quod adiungit : Sicut et ego Patris mei praecepta seruaui, et maneo in eius dilectione? Vtique etiam hic hanc
dilectionem Patris intellegi uoluit, qua eum diligit Pater. Ita quippe dixerat : Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi uos; atque his uerbis illa subiunxit : Manete in dilectione mea, illa procul dubio qua dilexi uos. Ergo quod ait etiam de Patre : Maneo in eius dilectione, illa scilicet accipienda est qua dilexit eum Pater. Sed numquid et hic gratia intellegenda est, qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius, cum simus nos filii gratia, non natura; Vnigenitus autem natura, non gratia? An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane. Nam dicendo : Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi uos, gratiam mediatoris ostendit. Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in quantum homo est Christus Iesus. Et profecto secundum id quod homo est, de illo legitur : Et Iesus proficiebat sapientia et adate, et gratia apud Deum et homines. Secundum hoc igitur recte possumus dicere, quod cum ad naturam Dei non pertineat humana natura, ad personam tamen unigeniti Filii Dei per gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam, ut nulla sit maior, nulla prorsus aequalis. Neque enim illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita eius cuncta coeperunt. Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo seruauit praecepta eius. Quid est enim et ille homo, nisi quod Deus susceptor est eius. Deus enim erat Verbum, Vnigenitus gignenti coaeternus; sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitauit in nobis». [FG2018]
48
hec] hic
Li449
49
Christus] Iesus +
Li449
50
Igitur hoc]
inv. Li449
marg.|
{CIO15d3.6}
ALCUINUS. − Que autem precepta dixerit, exponit Apostolus dicens
s :"Christus factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis"».X
t
s Phil. 2, 8.
t
¶Fons : <revera>
Anselmus Laudunensis,
Glosae super Io. (Io. 15, 10), CCCM 267, p. 267.118 sqq. : «SICVT EGO SERVAVI PRAECEPTA PATRIS MEI ET MANEO IN EIVS DILECTIONE. Quae praecepta? Quod ante dixit, sicut mandatum dedit pater, sic facio, quod sic exponit
apostolus: Christus factus est oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis"».
<cuius fons> Alcuinus , In Io. 15, 10, lib. 6, c. 36, PL 100, 944A : «Sed quid est illud quod adjungit:» Sicut et ego praecepta Patris mei servavi, et maneo in ejus dilectione. Quae sunt praecepta Patris, nisi quae ante dixit: Et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio? Quod Apostolus exponens ait: Christus factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen». [MM2022]
<cuius fons> Alcuinus , In Io. 15, 10, lib. 6, c. 36, PL 100, 944A : «Sed quid est illud quod adjungit:» Sicut et ego praecepta Patris mei servavi, et maneo in ejus dilectione. Quae sunt praecepta Patris, nisi quae ante dixit: Et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio? Quod Apostolus exponens ait: Christus factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen». [MM2022]
marg.|
{CIO15d3.7}
CHRYSOSTOMUS. {hom.76} . − Deinde quia futura passio et tristia verba interruptura erant eorum letitiam, subiungit51 :
51
subiungit] subiunxit
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,11
Hec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur.
marg.|
Quasi dicat : Et si incidat tristitia, hanc auferam, ut ad finem veniat gaudium.Y
marg.|
{CIO15d3.8}
AUGUSTINUS.
52 − [a] Quod est autem53 gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quod est gaudium nostrum, quod dicit implendum, nisi eius habere consortium? [c] Gaudium autem iam ipse perfectum de nobis habebat, quando nos presciendo et predestinando gaudebat; [b] sed illud gaudium in nobis non54 erat, quia nec nos, in quibus esse posset, eramus; cepit autem esse in nobis quando vocavit nos. Et hoc gaudium nostrum merito dicimus, quo nos beati futuri sumus; quod inchoatur in fide renascentium, implebitur in premio resurgentium.u
Z
u
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 83, § 1.3-30, CCSL 36, p. 534 : «Quid est gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi eius habere consortium? Propter quod beato Pe tro dixerat : Si non lauero te, non habebis partem mecum. Gaudium ergo eius in nobis, gratia est quam praestitit nobis; ipsa est et gaudium nostrum. Sed de hac ille etiam ex aeternitate gaudebat, quando nos elegit ante constitutionem mundi. Nec recte possumus dicere quod gaudium eius plenum non erat; non enim Deus imperfecte ahquando gaudebat. [b] Sed illud eius gaudium in nobis non erat, quia nec nos in quibus esse posset iam eramus, nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus. In ipso autem semper erat, qui nos suos futuros certissima suae praescientiae ueritate gaudebat. Proinde [c] gaudium iam ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat; neque enim ullus in illo eius gaudio metus esse poterat, ne forte non fieret quod se facturum esse praesciebat. Sed neque cum id facere coepit, quod se facturum esse praesciuit, gaudium eius, quo beatus est, creuit; alioqui beatior factus est, quia nos fecit. Absit hoc, fratres : Dei beatitudo quia nec minor fuerat sine nobis, non fit maior ex nobis. Gaudium igitur eius de salute nostra, quod in illo semper fuit 25 cum praesciuit et praedestinauit nos, coepit esse in nobis quando uocauit nos; et hoc gaudium merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus; sed hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam perfectionem perseuerando pertendit. Ergo inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium». [FG2018]
52 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
53
est autem]
inv. Li449
54
non] om. Li449
Numérotation du verset
Io. 15,
distinctio 4
distinctio 4
prol.|
[Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.|
{CIO15d4.1}
THEOPHYLACTUS. − Quia predixerat, quod si mandata mea custodieritis, tunc in me permanebitis; hic ostendit que mandata observare oporteat, dicens :v
AA
v
¶Fons :
Theophylactus
,» PG 123, 200A7-9. [CGC2014]
Numérotation du verset
Io. 15,12
Hoc est preceptum meum ut diligatis invicem.
marg.|
{CIO15d4.2}
GREGORIUS.
55* − Cum autem cuncta sacra eloquia Dominicis sint plena preceptis, quid est quod de dilectione quasi de speciali mandato hic dicit, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum preceptum56* sunt quia quidquid precipitur, in sola caritate solidatur. Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multe virtutes ex una caritate generantur; nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis precepta ergo dominica et multa sunt per diversitatem operis et unum in radice caritatis
57*.w
AB
w
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 27, § 1, p. 229.1-230.8 : «Cum cuncta sacra eloquia Dominicis plena sint praeceptis, quid est quod de dilectione, quasi de
singulari
mandato, Dominus
dicit : Hoc est praeceptum meum, ut diligatis inuicem, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt, quia quidquid praecipitur, in sola caritate solidatur? Vt enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae uirtutes ex una caritate generantur. Nec habet aliquid uiriditatis ramus boni operis, si non manet in radice caritatis. Praecepta ergo Dominica et multa sunt et unum, multa per diuersitatem operis, unum in radice
dilectionis». [FG2015]
55 Gregorius] + in ome.
La88
, + in evangelia
Ed1953
56 unum preceptum] precepta unum
Ed1953
57 precepta ergo... caritatis]
om. hom. Ed1953
marg.|
{CIO15d4.3}
AUGUSTINUS
.
58 − Ubi ergo caritas est, quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Discernitur autem ita59 dilectio ab ea qua se invicem diligunt homines sicut homines, unde adiunctum est :
58 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
59
ita] ista
Li449
Sicut dilexi vos.
marg.|
Ut quid enim nos dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc ergo et nos invicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a ceteris, qui non ad hoc se invicem diligunt ut Deus diligatur
60, quia nec vere
61 diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt.x
AC
x
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 83, § 3.13-32, CCSL 36, p. 536 : «Sed intueamur quod ait idem apostolus : Plenitudo legis caritas. Vbi ergo caritas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Daemon credit, nec diligit; nemo diligit, qui non credit. Frustra quidem, sed tamen potest sperare ueniam qui non diligit; nemo autem potest desperare qui diligit. Itaque ubi dilectio est, ibi necessario fides et spes; et ubi dilectio proximi, ibi necessario etiam dilectio Dei. Qui enim non diligit Deum, quomodo diligit proximum tamquam seipsum, quandoquidem non dihgit et seipsum? Est quippe impius et iniquus; qui autem diligit iniquitatem, non plane diligit, sed odit animam suam. Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos inuicem diligamus; et quidquid alius praecepit, faciemus; quoniam quidquid est aliud hic habemus. Discernitur quippe ista
dilectio ab
illa dilectione qua se inuicem diligunt homines sicut homines; nam ut discerneretur, adiunctum est : sicut dilexi uos. Vt quid enim diligit nos Christus, nisi ut regnare possimus cum Christo? Ad hoc ergo et nos inuicem diligamus, ut dilectionem nostram discernamus a ceteris, qui non ad hoc se inuicem diligunt, quia nec diligunt. Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt; ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio in omnibus hominibus : pauci se propterea diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus». [FG2018]
60
ut Deus diligatur]
om. Li449
61
vere] om. Li449
marg.|
{CIO15d4.4}
GREGORIUS
.
62* − Una autem et summa est probatio caritatis, si et ipse diligatur63 qui adversatur. Nam et ipsa veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dicensy : « Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt ». Cuius dilectionis summam exprimit cum subiungit :
y Lc. 23, 34.
62 Gregorius] + in evangelia
Ed1953
63
diligatur] diligitur
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,13
Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam
64 ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
64
quam Li449@] om. #Li449 Weber
marg.|
Mori pro inimicis Dominus venerat et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut nobis ostenderet quia, cum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur.z
AD
z
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 27, § 2, p. 231.36-48 : «Una
quippe
et summa est probatio caritatis, si et ipse diligitur qui aduersatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dicens : Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum uiuunt, quando et tunc inimicos diligit magister cum occiditur? Cuius dilectionis summam exprimit, cum subiungit : Maiorem
hanc
dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Mori etiam pro inimicis Dominus uenerat, et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut profecto nobis ostenderet quia dum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur». [FG2015]*
marg.|
{CIO15d4.5}
AUGUSTINUS
.
65 − Quia ergo superius dixerataa :
Hoc est preceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
, fit ex hoc consequens quod idem Ioannes66 dicit : « Ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere »ab . Hoc martyres ardenti dilectione fecerunt; ideo ad mensam Christi non sic eos commemoramus quemadmodum alios, ut etiam pro eis oremus; sed magis ut eorum vestigiis hereamus. Talia enim suis fratribus exhibuerunt qualia de Domini mensa pariter acceperunt.ac
AE
aa Io. 15, 12.
ab 1Io. 3, 16
ac
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 84, § 1.4-35, CCSL 36, p. 536 : «Plenitudinem dilectionis qua nos inuicem diligere debemus, fratres carissimi, definiuit Dominus dicens : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quia ergo superius dixerat : Hoc est
mandatum
meum, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, quibus uerbis addidit quod nunc audistis : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis, fit ex hoc consequens, quod idem iste evangelista Iohannes in epistola sua dicit : Vt quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debeamus pro fratribus animas ponere; diligentes utique inuicem sicut ipse dilexit nos, qui pro nobis animam suam posuit. [...] Sicut enim ait etiam apostolus Petrus : Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius. Hoc est talia praeparare. Hoc beati martyres ardenti dilectione fecerunt; quorum si non inaniter memorias celebramus, atque in conuiuio quo et ipsi saturati sunt, ad mensam Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia praeparemus. Ideo quippe ad ipsam mensam non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum uestigiis
adhaereamus; quiaimpleuerunt ipsi caritatem qua Dominus dixit non posse esse maiorem. Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini mensa pariter acceperunt». [FG2018]
65 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
66
Ioannes] in epistola sua +
Li449
marg.|
{CIO15d4.6}
GREGORIUS.
67* − Qui vero tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, qualiter in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo caritatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate.ad
AF
ad
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 27, § 3, p. 231.56-59 : «Hinc etiam Iohannes Baptista ait : Qui habet duas tunicas, det non habenti. Qui
ergo
tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, quando
in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo caritatis ut inuicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate, quatenus omnipotenti Deo primum discat sua impendere, postmodum se». [FG2015]
67 Gregorius] + in evangelia
Ed1953
marg.|
{CIO15d4.7}
AUGUSTINUS
. Octavo de Trinitate.
68*{8,8} . − Ex una autem eademque caritate Deum proximumque diligimus; sed Deum propter Deum, nos autem et proximum propter Deum. Cum ergo duo sint precepta caritatis69, in quibus tota lex pendet et prophete, dilectio Dei et proximi; non immerito plerumque scriptura pro utroque unum ponit quia qui diligit Deum, consequens est ut faciat que70 precepit Deus; consequens ergo est ut proximum diligat, quia et hoc precepit Deus; unde et hic sequitur :AG
68 .VIII.]
om. Ed1953
69
caritatis]
om. Li449
70
que] quod +
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,14
Vos amici mei estis, si feceritis que ego71 precipio vobis.
71
ego Weber] om. Li449@ #Li449
marg.|
{CIO15d4.8}
GREGORIUS. Vicesimo septimo Moralium.
72* − Amicus quippe quasi anime custos dicitur. Unde non immerito qui voluntatem Dei custodire in preceptis illius dicitur, eius amicus vocatur. AH
ae
ae
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 27 § 15, CCSL 143B, lin. 4-5 sqq. : «Amicus quippe animae custos dicitur. Vnde non immerito qui custodire uoluntatem dei in praeceptis illius
nititur, eius amicus uocatur». [MM2020]*
72 .XXVII.]
om. Ed1953
marg.|
{CIO15d4.9}
AUGUSTINUS
.
73 − [a] Magna dignatio. Cum servus bonus esse non possit, si74 precepta Domini sui non
75 fecerit; hinc amicos suos voluit intelligi, unde boni servi possunt probari. Potest igitur esse et servus et amicus qui servus est bonus. [b] Quomodo autem intellecturi sumus et servum et amicum esse servum bonum, declarat76 cum subdit77 :
Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus eius
. Itaque78 tunc servi non erimus quando boni servi fuerimus. Numquid servo79 bono et probato Dominus eius non etiam sua secreta committit? [b]
Sed sicut sunt duo timores, sic sunt due servitutes. Est timor quem perfecta caritas mittit foras, [d]
in quo etiam est80 servitus simul foras cum ipso timore mittenda; [c] et est alius timor castus, permanens in seculum seculi. [e] Ad primam ergo servitutem servos pertinentes intuebatur Dominus dicens :
73 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
74
si] nisi
Li449
75
non] om. Li449
76
declarat]
om. Li449
77
subdit] subdat
Li449
78
Itaque] Ita ne
Li449
79
servo] suo +
Li449
80
etiam est]
inv. Li449
Numérotation du verset
Io. 15,15
Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus eius.
marg.|
Non ille utique servus ad timorem pertinens castum, cui dicituraf : « Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui »; sed ille servus pertinens ad timorem foras a caritate mittendum, de quo alibi diciturag : « Servus non manet in domo in eternum, Filius autem manet in eternum ». Quoniam itaque dedit nobis81 potestatem filios Dei fieri, ut miro modo servi, non servi esse possimus. Hoc Dominum facere scimus. Hoc servus ille nescit, qui nescit quid faciat Dominus eius; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, et82 non Dominus eius; et in se, et non in Domino gloriatur.ah
AI
Sequitur :
Sequitur :
af Mt. 25, 21.
ag Io. 8, 35.
ah
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 85, § 1.5-17, § 2-14, § 3.5-44, CCSL 36, p. 538-539 : «[§ 1]
Magna dignatio ! Cum seruus bonus esse non possit, nisi
praecepta domini sui fecerit, hinc amicos suos uoluit intellegi, unde serui boni possunt probari. Sed, ut dixi, ista dignatio est, ut dominus quos nouit seruos suos, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad seruorum officium pertinere praecepta domini sui facere, alio loco seruos utique obiurgat dicens : Quid autem uocatis me : Domine, Domine, et non facitis quae dico? Cum ergo dicitis, inquit : Domine, iussa faciendo, quid dicatis ostendite. Nonne seruo obedienti ipse dicturus est : Euge, serue bone, quia in paucis fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui? Potest igitur esse seruus et amicus, qui seruus est bonus. [§ 2]
Quomodo ergo intellecturi sumus, et seruum et amicum esse seruum bonum, cum dicat : Iam non dico uos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus eius? Ita nomen constituit amici, ut auferat serui; non ut in uno utrumque maneat, sed ut alterum altero decedente succedât. Quid est hoc? Itane cum praecepta Domini fecerimus, serui non erimus? Itane
tunc serui non erimus, quando boni serui fuerimus? Et quis contradicere potest ueritati quae ait : Iam non dico uos seruos? Et cur hoc dixerit, docet : Quia seruus, inquit, nescit quid faciat dominus eius. Numquidnam
seruo bono et probato dominus eius non etiam secreta sua committit? Quid est ergo quod ait : Seruus nescit quid faciat dominus eius? Verum, esto, nescit quid faciat; numquid nescit etiam quid praecipiat? Nam et si hoc nescit, quomodo seruit? Aut quomodo seruus est, qui non seruit? Et tamen Dominus loquitur : Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis. Iam non dico uos seruos [...]».
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 85, CCSL 36, p. 539-540 : «[b]
Sicut enim duo sunt timores, qui faciunt duo genera timentium, sic duae sunt seruitutes, quae faciunt duo genera seruorum. Est timor quem perfecta caritas foras mittit, [c]
et est alius timor castus permanens in saeculum saeculi. Illum timorem qui non est in caritate, adtendebat apostolus, cum dicebat : Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. Illum autem timorem castum adtendebat, cum dicebat : Noli altum sapere, sed time. In illo timore quem foras caritas mittit, est [d]
etiam seruitus simul foras cum ipso timore mittenda; utrumque enim iunxit apostolus, hoc est seruitutem et timorem, dicendo : Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. [e]
Ad hanc seruitutem
seruum pertinentem
intuebatur et Dominus dicens : Iam non dico uos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus eius. Non utique ille seruus pertinens ad timorem castum, cui dicitur : Euge, serue bone, intra in gaudium Domini tui, sed ille seruus pertinens ad timorem foras a caritate mittendum, de quo alibi dicit : Seruus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum. Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri, non serui, sed filii simus; ut miro quodam et ineffabili, sed tamen uero modo, serui non serui esse possimus : serui scilicet timore casto, ad quem pertinet seruus intrans in gaudium domini sui; non serui autem timore foras mittendo, ad quem pertinet seruus non manens in domo in aeternum. Vt autem tales serui non serui simus, Dominum facere sciamus. Hoc autem seruus ille nescit, qui nescit quid faciat Dominus eius; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non Dominus eius, et in se, non in Domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic gloriatur, quasi non acceperit. Nos autem, carissimi, ut amici Domini esse possimus, quid noster Dominus faciat sciamus. Non solum enim homines, uerum etiam iustos ipse facit nos, et non ipsi nos. Et ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit? Non enim spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ab ipso quidquid boni est, donatur. Ergo quia et hoc bonum est, ab ipso utique donatur ut sciatur a quo bonum omne donetur; ut omnino de omnibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur. Quod uero sequitur : Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audiui a Patre meo, nota feci uobis, ita est profundum, ut nullo modo sit isto sermone coartandum, sed in alium differendum». [FG2018]
81
nobis] om. Li449
82
et] om. Li449
Vos autem dixi amicos, quia omnia quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
marg.|
{CIO15d4.10}
THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Servus non novit consilia sui Domini; vos autem cum amicos reputem, secreta mea vobis communicavi.ai
AJ
ai
¶FonsG :
Theophylactus,
Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 200 D 1-3. [CGC2014]
marg.|
{CIO15d4.11}
AUGUSTINUS.
83 − Quo autem pacto intellecturi sumus, omnia eum nota fecisse discipulis quecumque audivit a Patre, cum propterea multa non dicat eis, quia scit eos modo84 portare non posse? Sed omnia se nota fecisse discipulis dicit, que se novit nota esse facturum in illa plenitudine, de qua dicit Apostolusaj : « Tunc cognoscam sicut et cognitus sum ». Sicut enim immortalitatem85* carnis et salutem animarum futuram exspectamus, ita omnium notitiam quecumque unigenitus audivit a Patre, futuram86*.AK
ak
aj 1Cor. 13, 12.
ak
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 86, § 1.10-44, CCSL 36, p. 541-542 : «Quo
igitur
pacto intellecturi sumus omnia eum nota fecisse discipulis, quaecumque audiuit a Patre, cum propterea quaedam multa non dicat, quia scit eos modo portare non posse? Sed nimirum quod facturus est, fecisse se dicit, qui ea quae futura sunt fecit. Sicut enim dicit per prophetam : Foderunt manus meas et pedes meos; nec ait : fossuri sunt, uelut praeterita dicens, et ea tamen futura praedicens, ita et hoc loco ait
omnia se nota fecisse discipulis, quae se nouit nota esse facturum in illa plenitudine scientiae, de qua dicit apostolus : Cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. Ibi quippe dicit : Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; et nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. [...] Verum hoc interest, quod exterior noster homo, id est corpus, adhuc corrumpitur; interior autem, id est anima, iam renouatur dedie in diem. Itaque sicut
immortalitatem
carnis et salutem animarum futuram exspectamus, quamuis iam pignore accepto salui facti esse dicamur, ita omnium notitiam quaecumque Vnigenitus audiuit a Patre, futuram sperare debemus, quamuis hoc iam se fecisse dixerit Christus». [FG2018]*
83 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
84 eos modo]
inv. Li449
85 immortalitatem] mortalitatem
Ed1953
86 futuram] + exspectare debemus
Ed1953
marg.|
{CIO15d4.12}
GREGORIUS
.
87* − Vel omnia que audivit a Patre, que nota fieri voluit servis suis, sunt gaudia interne caritatis et festa superne patrie, que nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit dum enim audita superna celestia amamus, amata iam novimus, quia amor ipse notitia est. omnia ergo nota eis88 fecerat, quia a terrenis desideriis immutati, amoris summi facibus ardebant.al
AL
al
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 27, § 4, p. 232.78-85 : «Quae sunt omnia quae audiuit a Patre suo, quae nota fieri uoluit seruis suis, ut eos efficeret amicos suos, nisi gaudia internae
claritatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris cotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit? Dum enim audita supercaelestia amamus, amata iam nouimus, quia amor ipse notitia est. Omnia ergo eis nota fecerat, qui a terrenis desideriis immutati amoris summi facibus ardebant. Istos uero amicos Dei aspexerat propheta, cum dicebat : Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus». [FG2015]
87 Gregorius] + in evangelia
Ed1953
88
nota eis]
inv. Li449
marg.|
{CIO15d4.13}
CHRYSOSTOMUS.{hom.76} . − Vel omnia dicit quecumque eos audire oportebat. Per hoc autem quod dicit : Se audisse, ostendit quod nihil alienum loquitur, sed que Patris.AM
marg.|
{CIO15d4.14}
GREGORIUS.
89* − Sed quisquis90* ad hanc pervenit dignitatem ut amicus Dei vocetur, dona que percipit super se, non suis meritis tribuat.
AN
am
Unde subditur :
Unde subditur :
am
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 27, § 5, p. 233.106-109 : «Sed quisquis ad hanc peruenit dignitatem, ut amicus uocetur Dei, sese in se conspiciat, dona autem quae percipit, super se.
Nihil
suis meritis tribuat, ne ad inimicitias erumpat. Vnde et subditur : Non uos me elegistis, sed ego elegi uos, et posui uos, ut eatis et fructum afferatis». [FG2015]*
89 Gregorius] + in evangelia
Ed1953
90 quisquis] quisque
Ed1953
Numérotation du verset
Io. 15,16
Non vos me elegistis sed ego elegi vos.
marg.|
{CIO15d4.15}
AUGUSTINUS
.
91 − Hec est ineffabilis gratia. Quid enim eramus quando Christum nondum elegeramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim credideramus in eum, ut eligeret nos. Nam si credentes elegit, eligentes elegit. Hic certe vacat vana illorum ratio qui ideo92 nos dicunt electos ante mundi constitutionem, quia prescivit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos. Quoniam si propterea nos elegisset quia bonos futuros esse prescierat, simul etiam prescisset quod eum nos fuissemus prius electuri. Non enim aliter possumus esse boni; nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non est ut dicas : ideo electus sum quia iam credebam. Si enim credebas in eum, iam elegeras eum. Nec est ut dicas : Antequam crederem iam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem? Quid ergo dicturi sumus, nisi quia mali eramus, et electi sumus ut boni per gratiam nos eligentis essemus?an
AO
an
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 86, § 2.2-34, CCSL 36, p. 542 : «Haec est illa ineffabilis gratia. Quid enim eramus quando Christum nondum elegeramus, et ideo non diligebamus? Nam qui eum non elegit, quomodo diligit? Numquid iam in nobis erat quod in psalmo canitur : Elegi abiectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum? Non utique. Quid ergo eramus, nisi iniqui et perditi? Neque enim iam credideramus in eum, ut eligeret nos; nam si iam credentes elegit,
electus
elegit. Cur ergo diceret : Non uos me elegistis, nisi quia misericordia eius praeuenit nos? Hic certe uacat uana illorum
ratiocinatio, qui praescientiam Dei defendunt contra gratiam Dei, et ideo dicunt nos electos ante mundi constitutionem, quia praesciuit nos Deus futuros bonos, non seipsum nos facturum bonos. Non hoc dicit, qui dicit : Non uos me elegistis. Quoniam si propterea nos elegisset, quia bonos futuros esse nos praesciuerat, simul etiam praescisset quod eum nos fuissemus prius electuri. Non enim aliter esse possemus boni, nisi forte dicendus est bonus qui non elegit bonum. Quid ergo elegit in non bonis? Non enim electi sunt quia boni fuerunt, qui boni non essent nisi electi essent. Alioquin gratia iam non est gratia, si praecessisse contendimus merita. Haec quippe electio gratiae est, de qua dicit apostolus : Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. Vnde subiungit : Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Audi, ingrate, audi : Non uos me elegistis, sed ego elegi uos. Non est ut dicas : Ideo electus sum, quia iam credebam. Si enim credebas in eum, iam elegeras eum. Sed audi : Non uos me elegistis. Non
est ut dicas : Antequam crederem, iam bona operabar, ideo electus sum. Quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat apostolus : Omne quod non est ex fide, peccatum est? Quid ergo dicturi sumus audiendo : Non uos me elegistis, nisi quia mali eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus?». [FG2018]
91 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
92
Ideo] deo
Li449
marg.|
{CIO15d4.16}
AUGUSTINUS. De predestinatione sanctorum. {cap.17} . − Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea predestinatione in qua Deus sua futura facta prescivit; electi autem de mundo ea vocatione qua Deus id quod predestinavit implevit « quos enim predestinavit, hos et vocavit »ao .AP
ao Rm. 8, 30.
marg.|
{CIO15d4.17}
AUGUSTINUS. Super Ioannem.
93 − Et videte quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos.AQ
Nam sequitur :
Nam sequitur :
93 super
Li449
] in
Ed1953
Et posui vos ut eatis et fructum afferatis.
marg.|
Iste est fructus de quo iam dixeratap : « Sine me nihil potestis facere ». Ipse est via, in qua nos posuit, ut eamus.AR
aq
ap Io. 15, 5.
aq
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 86, § 3.1-9, CCSL 36, p. 543 : «Et uidete, carissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos. Ego, inquit, elegi uos, et posui uos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus uester maneat. Nonne iste est fructus de quo iam dixerat : Sine me nihil potestis facere? Elegit ergo, et posuit ut eamus, et fructum afferamus; nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus. Vt eatis, inquit, et fructum afferatis. Imus ut afferamus, et ipse est uia qua imus, in qua nos posuit ut eamus». [FG2018]
marg.|
{CIO15d4.18}
GREGORIUS. In homeliario.
94* − [a]Posui ergo vos
, scilicet
95 ad gratiam plantavi, ut eatis volendo, [c] quia velle iam mente ire est; [b]et fructum afferatis operando. [d] Qualem vero fructum afferre debeant subditur
96* :
94 homeliario] scrips., omel.
Li449
, evangelia
Ed1953
95
scilicet]
om. Li449
96 subditur Ed1876 (iuxta Li449 P615 P616 P639 P15760)] significat cum addit Ed1861
Et fructus vester maneat.
marg.|
Omne enim quod secundum presens seculum laboramus, vix usque ad mortem sufficit mors namque interveniens fructum nostri laboris abscindit. quod vero pro eterna vita agitur, etiam post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus ceperit non videri. tales ergo fructus operemur qui maneant, qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant.ar
AS
ar
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 27, § 5, p. 233.110-234.122 : «[a]
Posui ad gratiam, plantaui ut eatis uolendo, [b]
fructum afferatis operando. Eatis enim uolendo dixi, [c]
quia uelle aliquid facere, iam mente ire est. [d]
Qualem uero fructum afferre debeant
subditur : Et fructus uester maneat. Omne quod secundum praesens saeculum laboramus uix usque ad mortem sufficit. Mors namque interueniens fructum nostri laboris abscidit. Quod uero pro aeterna uita agitur, etiam post mortem seruatur, et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus coeperit non uideri. Ibi ergo illa retributio inchoat, ubi ista terminatur. Quisquis igitur iam aeterna cognouit, apud eius animum temporales fructus uilescant. Tales fructus operemur qui maneant; tales fructus operemur qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant». [FG2015]
marg.|
{CIO15d4.19}
AUGUSTINUS.
97 − [b] Dilectio ergo est fructus noster que nunc est in desiderio, nondum in saturitate. Et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti Filii, dat nobis Pater. [a]
Unde sequitur :
Unde sequitur :
97 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
Ut98 quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
98
Ut Li449@ Weber] et #Li449
marg.|
[c] Hoc petimus in nomine salvatoris quod pertinet ad rationem salutis.as
AT
as
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 86, § 3.12-18, CCSL 36, p. 543 : «[a] Et fructus, inquit, uester maneat; ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det uobis. Maneat ergo [b]
dilectio; ipse est enim fructus noster. Quae dilectio nunc est in desiderio, nondum in saturitate; et ipso desiderio quodcumque petierimus in nomine unigeniti Filii, dat nobis Pater. Quod autem accipere saluandis non expedit nobis, non existimemus nos petere in nomine Saluatoris; sed hoc petimus in nomine Saluatoris, quod pertinet ad rationem salutis». [FG2018]
Numérotation du verset
Io. 15,
prol.|
[Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.|
{CIO15d5.1}
AUGUSTINUS.
99 − Dixerat Dominusat :
Posui vos ut eatis et fructum afferatis
. Caritas autem fructus noster est. De hoc itaque fructu mandans nobis, dicit :
at Io. 15, 16.
99 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
Numérotation du verset
Io. 15,17
Hec mando vobis ut diligatis invicem.
marg.|
Unde et Apostolus au : « Fructus, inquit, spiritus caritas », ac deinde cetera tamquam ex isto capite exorta et religata contexuit. Merito itaque sic dilectionem sepe commendat tamquam sola precipienda sit, sine qua non possunt prodesse cetera bona, et que non100 potest haberi sine ceteris bonis, quibus homo efficitur bonus. AU
av
au Gal. 5, 22.
av
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 87, § 1.1-42, CCSL 36, p. 543-544 : «In lectione evangelica quae banc antecedit, dixerat Dominus : Non uos me elegistis; sed ego elegi uos, et posui uos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus uester maneat; ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det uobis [...]. Caritas ergo est fructus noster, quem definit apostolus : de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Нac diligimus inuicem, hac diligimus Deum. Neque enim uera dilectione diligeremus inuicem, nisi diligentes Deum. Diligit enim unusquisque proximum tamquam seipsum, si diligit Deum; nam si non diligit Deum, non diligit seipsum. In his enim duobus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae : hic est fructus noster. De fructu itaque nobis mandans : Haec mando, inquit, uobis, ut diligatis inuicem. Vnde et apostolus Paulus, cum contra opera carnis commendare fructum spiritus uellet, a capite hoc posuit : Fructus, inquit, spiritus caritas est; ac deinde cetera tamquam ex isto capite exorta et religata contexuit, quae sunt, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia. Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit unde gaudet? Quis pacem ueram, nisi cum illo potest habere quem ueraciter diligit? Quis est longanimis in bono perseueranter manendo, nisi ferueat diligendo? Quis est benignus, nisi diligat cui opitulatur? Quis bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per dilectionem operatur? Quis utiliter mansuetus, cui non dilectio moderetur? Quis ab eo continet unde turpatur, nisi diligat unde honestatur? Merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tamquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse cetera bona, et quae non potest haberi sine ceteris bonis, quibus homo efficitur bonus». [FG2018]
100 non]
om. Li449
marg.|
{CIO15d5.2}
CHRYSOSTOMUS
.
101*{hom.76} . − Vel aliter continua. Dixi quoniam animam meam pro vobis pono, et quia primum102 vos elegi. hec autem omnia non exprobrans dixi, sed ad dilectionem vos inducens ut diligatis invicem. Deinde, quia persecutionem pati et a multis103 exprobrari difficile erat, ostendit consequenter quod non dolere, sed104 letari oportet.
Unde sequitur :
Unde sequitur :
101 Chrysostomus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
102
Quia primum] quoniam primus
Li449
103
multis] membris +
Li449
104
sed] et +
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,18
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
marg.|
Quasi dicat scio hoc esse durum, sed propter me patiemini.AV
marg.|
{CIO15d5.3}
AUGUSTINUS
.
105 − [b] Cur enim se membra supra verticem extollunt? Recusas esse in corpore, si non vis mundi odium sustinere cum capite106. [a] Pro dilectione autem patienter debemus etiam mundi odium sustinere. Necesse est enim ut nos107 oderit, quos cernit nolle quod diligit. aw
[c] Unde sequitur : AW
[c] Unde sequitur : AW
aw
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 87, § 2.1-10, CCSL 36, p. 544 : «[a]
Pro hac autem dilectione patienter debemus etiam mundi
odia
sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle quod diligit. Sed plurimum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset : Haec mando uobis, ut diligatis inuicem, adiecit, atque ait : Si mundus uos odit, scitote quoniam me priorem uobis odio habuit. [b]
Cur ergo se
membrum
supra uerticem
extollit? Recusas esse in corpore, si non uis odium mundi sustinere cum capite. [c]
Si demundo
, inquit,
essetis
, mundus quod suum erat diligeret». [FG2018]
105 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
106
capite] corpore
Li449
107
nos] vos
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,19
Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret.
marg.|
{CIO15d5.4}
CHRYSOSTOMUS
.{hom.76} . − Quia enim propter Christum pati nondum erat eis108 sufficiens mitigationis causa; illa causa dimissa, hanc adiecit, ostendens quod hoc est virtutis argumentum a mundo odio haberi; unde dolere oporteret si a mundo diligeremini hoc enim esset malitie vestre109 ostensivum.AX
108
eis] om. Li449
109
vestre] nostre
Li449
marg.|
{CIO15d5.5}
AUGUSTINUS
.
110 − [a] Universe autem hoc dicit Ecclesie, quam plurimum mundi nomine appellat, sicut est111 illudax : « Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi ». Totus ergo mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, inquinatus mundatum. [e] Queri ergo
112 potest si etiam mali faciunt persecutionem malis, sicut impii reges et iudices cum essent persecutores piorum, utique et homicidas et adulteros puniebant; quomodo intelligendum est quod Dominus ait :
Si de mundo essetis, mundus quod suum erat
113
diligeret?
Nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus diliguntur. Mundus ergo114 odit quod suum est ex ea parte hominum qua sceleratis nocet, et diligit quod suum est ex ea parte qua ipsis favet. [d] Si etiam queratur quomodo se diligat mundus qui odit modum115 redemptionis; diligit utique falsa dilectione, non vera, quoniam quod ei nocet hoc diligit. Odit naturam, diligit vitium. Unde et nos prohibemur. Diligere in illo quod ipse diligit, et iubemur diligere quod ipse odit in seipso. Vitium quippe in illo diligere116 prohibemur, iubemurque naturam. [c] Ut autem de hoc mundo damnato non essent, electi sunt inde non meritis suis, quorum nulla bona precesserant opera; non natura, que tota fuerat in ipsa radice vitiata, sed gratia. ay
[b] Unde sequitur : AY
[b] Unde sequitur : AY
ax 2Cor. 5, 19.
ay
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 87, § 2.10-19, CCSL 36, p. 544 : «Vniuersae utique hoc dicit ecclesiae, quam
plerumque etiam ipsam mundi nomine appellat, sicut est illud : Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Itemque illud : Non uenit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Et in epistola sua Iohannes ait : Aduocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse propitiator est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed etiam totius mundi. Totus ergo mundus ecclesia est, et totus mundus odit ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus saluatum, inquinatus mundatum».
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 87, § 3.9-14, CCSL 36, p. 545 : «Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret, [b] continuo subiecit : Quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Ergo et ipsi inde erant, unde [c]
ut non essent, electi sunt inde, non meritis suis, quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa radice uitiata, sed
gratuita, hoc est uera gratia. Qui enim de mundo mundum elegit, fecit quod eligeret, non inuenit, quia reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. Si autem gratia, inquit, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia». [d]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 87, § 4.1-17, CCSL 36, p. 545 : «Si autem quaeratur quomodo se diligat mundus perditionis, qui odit mundum redemtionis; diligit se utique falsa dilectione, non uera. Proinde falso se diligit, et uere odit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Sed diligere se dicitur, quoniam iniquitatem qua iniquus est diligit; et rursus odisse se dicitur, quoniam quod ei nocet, hoc diligit. Odit ergo in se naturam, diligit uitium; odit quod factus est per Dei bonitatem, diligit quod in eo factum est per liberam uoluntatem. Vnde nos quoque illum diligere et prohibemur, si recte intellegimus, et iubemur, prohibemur scilicet, ubi nobis dicitur : Nolite diligere mundum; iubemur autem, ubi nobis dicitur : Diligite inimicos uestros. Ipsi sunt mundus qui nos odit. Ergo et prohibemur diligere in illo quod ipse diligit in seipso, et iubemur diligere in illo quod ipse odit in seipso, Dei scilicet opificium, et diuersas bonitatis suae consolationes. Vitium quippe in illo diligere prohibemur, iubemurque diligere naturam, cum ipse in se diligat uitium, oderitque naturam, ut nos eum et diligamus et oderimus recte, cum se ipse diligat oderitque peruerse». [e]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 88, § 4.1-13, CCSL 36, p. 547-548 : «Item quaeri potest, si etiam mali faciunt persecutionem malis, sicut impii reges et iudices, cum essent persecutores piorum, utique et homicidas, et adulteros, et quoscumque maleficos, quos contra leges publicas fecisse cognoscerent, puniebant, quomodo intellegendum est quod ait Dominus : Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Neque enim quos punit diligit mundus, a quo uidemus supradicta scelerum genera plerumque puniri, nisi quia mundus est in eis a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus talia scelera diliguntur. Mundus itaque ille qui intellegitur in malis atque impiis, et odit quod suum est, ex ea parte hominum qua sceleratis nocet, et diligit quod suum est, ex ea parte hominum qua eisdem ipsis consceleratis fauet». [FG2018]
110 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
111
est] et
Li449
112
ergo] etiam
Li449
113
erat] esset
Li449
114
ergo] igitur
Li449
115
modum] mundum
Li449
116
in illo-diligere]
inv. Li449
Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
marg.|
{CIO15d5.6}
GREGORIUS
. Super Ezechielem. − Nam perversorum derogatio vite nostre approbatio est quia iam ostenditur nos aliquid iustitie habere, si illis displicere incipimus qui non placent eo117. Nemo enim potest in una eademque re omnipotenti Domino atque eius hostibus gratus existere. Nam se Deo amicum denegat qui eius placet inimico; et inimicis veritatis adversabitur118 qui eidem veritati in mente subiugabitur.az
AZ
az
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Homeliae in Ez., I, hom. 9, § 14, p. 130.268-274 : «Nam peruersorum derogatio uitae nostrae approbatio est, quia iam ostenditur nos aliquid iustitiae habere, si illis displicere incipimus qui non placent Deo. Nemo
etenim
potest in una eadem que re omnipotenti Domino atque eius hostibus gratus exsistere. Nam Deo se amicum denegat, qui eius placet inimico. Et inimicis ueritatis aduersabitur, qui eidem ueritati in mente subiugatur». [FG2015]*
117
eo] Deo
Li449
118
adversabitur] conversabitur
Li449
marg.|
{CIO15d5.7}
AUGUSTINUS.
119* − Exhortans autem Dominus suos servos ad mundi odia perferenda patienter, nullum eis maius et melius quam de seipso proponit exemplum. ba
Unde sequitur : BA
Unde sequitur : BA
ba
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 88, § 1.1-12, CCSL 36, p. 546 : «Exhortans Dominus seruos suos ad mundi odia perferenda patienter, nullum maius eis et melius quam de seipso proponit exemplum; quoniam, sicut dicit apostolus Petrus : Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius. Quod utique si facimus, ipso adiuuante facimus, qui dixit : Sine me nihil potestis facere. Denique quibus iam dixerat : St odit uos mundus, scitote quia me priorem uobis odio habuit; et nunc in eo quod audistis, cum legeretur evangelium : Mementote, inquit, sermonis mei quem ego dixi uobis : Non est seruus maior domino suo; si me persecuti sunt, et uos persequentur; si sermonem meum seruauerunt, et uestrum seruabunt». [FG2018]
BA
¶Codd. :
Li449
119 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
Numérotation du verset
Io. 15,20
Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis : Non est servus maior Domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur120; si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt.
120
Persequentur
#Li449 Weber
] persequntur
Li449@
marg.|
{CIO15d5.8}
GLOSSA. –
Id est
121* observaverunt ut calumniarentur, iuxta illudbb : « Observabit peccator iustum ».BB
bc
bb Ps. 36, 12.
bc
¶Fons : Cf. Glossa ordinaria (Io. 15, 20) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 260b interl.; Cas574 (573)],
ed. Gloss-e
: «
Sermonem meum servaverunt
pro “observaverunt” iuxta illud “Observabit peccator iustum”; ut in eo caperent id est calumniarentur».
* pro... iustum Cas574] om. Rusch [MM2020]
* pro... iustum Cas574] om. Rusch [MM2020]
121 id est] idem
Ed1953
marg.|
{CIO15d5.9}
THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Si Dominum, inquit, persecuti sunt, vos etiam servos multo magis; si non persecuti fuissent, sed sermonem custodivissent, vestrum etiam custodirent122. BC
bd
bd
¶FonsG :
Theophylactus,
Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 204 A 14–B 2. [CGC2014]
122 custodirent] custodient
Li449
marg.|
{CIO15d5.10}
CHRYSOSTOMUS.
123*{hom.76} . − Quasi dicat : Non vos turbari oportet, si communicabitis meis passionibus quia vos non estis me potiores.BD
123 Chrysostomus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
marg.|
{CIO15d5.11}
AUGUSTINUS.
124 − Hic autem ubi dicitur :
Non est servus maior Domino suo
125*, illum significat servum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in seculum seculi. BE
be
be
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 88, § 1.21-24, CCSL 36, p. 546 : «Manifestum est igitur illum seruum, qui non manet in domo in aeternum, illum pertinentem ad timorem quem foras caritas mittit, esse intellegendum, ubi dictum est : Iam non dico uos seruos; hic autem ubi dicitur : Non est seruus maior domino suo; si me persecuti sunt, et uos persequentur, illum
significari
seruum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in saeculum saeculi. Hic enim seruus est auditurus : Euge, serue bone, intra in gaudium Domini tui». [FG2018]*
124 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
125 suo] om. Ed1953
marg.|
{CIO15d5.12}
CHRYSOSTOMUS.{hom.76} . − Deinde et aliam mitigationem ponit quoniam et Pater cum eis contumeliam patitur cui iniuriantur.
Unde sequitur : BF
Unde sequitur : BF
Numérotation du verset
Io. 15,21
Sed hec omnia facient vobis propter nomen meum.
marg.|
{CIO15d5.13}
AUGUSTINUS
.
126 − Que omnia nisi que dixit127* odio habebunt scilicet128* et persequentur, sermonemque contemnent? Quid est autem aliud dicere :
Propter nomen meum
, quam : Me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur. Faciunt autem et ista mali129* malis; sed utrique miseri, et qui faciunt, et qui patiuntur. Quomodo autem hoc erit verum :
Hec omnia facient vobis propter nomen meum
, cum illi non propter nomen Christi faciant, hoc est propter iustitiam, sed propter iniquitatem suam? Hec questio ita solvitur, si totum referatur ad iustos, tamquam dictum sit : Hec130 patiemini ab eis propter nomen meum. Si autem :
Propter nomen meum
sic accipitur, id est quod in vobis oderunt, et propter iustitiam quam in vobis oderunt; similiter recte dici possunt et boni, cum persecutionem faciunt malis, et propter iustitiam facere, quam diligendo persequuntur malos; et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis. Quod autem addit131 :
126 Augustinus] + In Ioannem
Ed1953
127 dixit Ed1876 (iuxta Li449 P615 P616 P639 P15760)] + quod Ed1861
Ed1953
128 scilicet]
om. Ed1953
0
129 mali]
om. Ed1953
130
Hec] omnia +
Li449
131
addit] addidit
Li449
Quia nesciunt eum qui misit me,
marg.|
secundum eam scientiam dictum est qua diciturbf : « Scire te, sensus132 est consummatus ». BG
bg
bf Sap. 15, 3.
bg
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 88, § 2.2-20, § 3.13-27, § 4.17-19, CCSL 36, p. 546-548 : «[§ 2] Sed haec, inquit, omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Quae omnia facient, nisi quae dixit; odio habebunt scilicet, et persequentur, sermonemque contemnent? Quoniam si sermonem non seruarent eorum, nec tamen odissent eos, neque persequerentur, uel etiamsi odissent, nec tamen persequerentur, non omnia facerent. Haec autem omnia facient uobis propter nomen meum, quid est aliud dicere, quam : me in uobis odio habebunt, me in uobis persequentur, et sermonem uestrum, quia meus est, ideo non seruabunt? Haec enim omnia facient uobis propter nomen meum, non uestrum, sed meum. Tanto igitur miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur; sicut ipso alio loco dicit : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Hoc est enim propter me, uel propter nomen meum, quia, sicut apostolus docet : Factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemtio; ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur. Faciunt quippe ista mali malis, sed non propter iustitiam; et ideo miseri utrique, et qui faciunt, et qui patiuntur. Faciunt et boni malis; ubi etsi faciunt isti propter iustitiam, non tamen illi propter iustitiam patiuntur [...]. [§ 3]
Quomodo ergo erit uerum : Haec omnia facient uobis propter nomen meum, cum illi non propter nomen Christi faciant, id est non propter iustitiam, sed propter iniquitatem suam? Haec quaestio ita soluitur, si eo modo intellegamus dictum : Haec omnia facient uobis propter nomen meum, ut totum referatur ad iustos, tamquam dictum sit : Haec omnia patiemini ab eis propter nomen meum; ut hoc sit, facient uobis, quod est, patiemini ab eis. Si autem propter nomen meum sic accipitur, tamquam diceret : propter nomen meum quod in uobis oderunt; ita potest accipi, et propter iustitiam quam in uobis oderunt; ac per hoc boni cum persecutionem faciunt malis, possunt recte dici et propter iustitiam facere, quam diligendo persequuntur malos, et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis; ita ergo et ipsi mali possunt dici pati, et propter iniquitatem quae in illis punitur, et propter iustitiam quae in eorum poena exercetur [...]. [§ 4] Et addidit : Quia nesciunt eum qui misit me. Hoc secundum eam scientiam dictum intellegendum est, de qua et alibi scriptum est : Scire autem te, sensus est consummatus». [FG2018]
132
sensus] iter. Li449
Numérotation du verset
Io. 15,
prol.|
[Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.|
{CIO15d6.1}
CHRYSOSTOMUS
.
133*{hom.76} . − Ponit iterum Dominus aliam discipulorum mitigationem, ostendens quoniam iniuste et in ipsum, et in discipulos talia operabuntur
Unde dicitur 134 :
Unde dicitur 134 :
133 Chrysostomus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
134
dicitur] dicit
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,22
Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.
marg.|
{CIO15d6.2}
AUGUSTINUS
.
135 − [a] Iudeis locutus est Christus, non aliis gentibus. In eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos eius; immo vero non eos solos136, sed nos quoque ad eundem mundum pertinere monstravit. Numquid ergo sine peccato erant Iudei, quibus Christus locutus est, antequam Christus in carne venisset? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum137 sub generali nomine vult intelligi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata; hoc autem est, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc ergo peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus enim eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitialis138 factus est. [b]
Sequitur :
135 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
136
eos solos] eis solis
Li449
137
peccatum] quasi +
Li449
138
exitialis] exitiabilis
Li449
Nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
marg.|
Si autem hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis excusationem non habent139 de peccato suo; cur hic dictum est, propterea istos non habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habent ut a penis alienentur, aut ut mitius140 puniantur? Ad hec inquisita respondeo, eos habere141 excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato suo142, quo143 in Christum non crediderunt. Sed non in eo sunt numero illi144 ad quos per discipulos venit. [e] Non sunt enim in pena leviori ponendi qui omnino legem Christi accipere noluerunt, et eam, quantum ad ipsos145 attinet, omnino nullam esse voluerunt. [c] Hanc etiam excusationem possunt habere [b] qui priusquam evangelium Christi audirent, vite huius fine preventi sunt; [d] sed non ideo possunt effugere damnationem. [f] Quicumque enim homines, nisi in eo salvatore salventur qui venit querere quod perierat, ad perditionem sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios leviores, alios graviores penas passuros. Ille enim perire Deo dicitur, qui ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur. Tanta est autem diversitas suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum que quomodo146 se habeat, altius iudicat sapientia divina, quam coniectura scrutatur aut effatur humana.bh
BH
bh
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 88, § 1.18-33, § 2.1-13, CCSL 36, p. 548-549 : «Iudaei ergo persecuti sunt Christum, quod euidentissime indicat evangelium; Iudaeis locutus est Christus, non aliis gentibus; in eis ergo uoluit intellegi mundum, qui odit Christum et discipulos eius; immo uero non in eis solis, sed
hos
quoque ad eumdem mundum pertinere monstrauit. Quid est ergo : Si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent? Numquid sine peccato erant Iudaei, antequam Christus ad eos in carne uenisset? Quis hoc uel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine uult intellegi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata : hoc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea uenit ut credatur in eum. Hoc peccatum, si non uenisset, non utique haberent. Aduentus quippe eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est; tamquam et ipse caput et princeps apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam quidem odor uitae in uitam, quibusdam uero odor mortis in mortem. [§ 2] Sed quod adiunxit, atque ait : Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, potest mouere quaerentes, utrum
hi ad quos non uenit Christus, nec locutus est eis, habeant
excusationem de peccato suo. Si enim non habent, cur hic dictum est propterea istos non habere, quia uenit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius puniantur? Ad haec inquisita pro meo captu, Domino donante, respondeo, habere
illos
excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in Christum non crediderunt, ad quos non uenit, et quibus non est locutus. Sed non in eo sunt numero
hi
ad quos
in discipulis
uenit, et quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit; nam per ecclesiam suam uenit ad gentes, et per ecclesiam loquitur gentibus».
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 88, § 3.1-5, CCSL 36, p. 549 : «Restat inquirere utrum hi qui priusquam Christus in ecclesia ueniret ad gentes, et [b]
priusquam evangelium eius audirent, uitae huius fine praeuenti sunt, seu praeueniuntur, [c]
possint
habere hanc excusationem? Possunt plane, [d]
sed non ideo possunt effugere damnationem».
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 88, § 4.7-27, CCSL 36, p. 550 : «Sed si aliud est perire sine lege, aliud iudicari per legem, et illud est grauius, hoc autem leuius; procul dubio [e]
non sunt isti in hac poena leuiore ponendi, quia neque in lege peccauerunt, sed omnino legem Christi accipere noluerunt, et eam quantum ad ipsos adtinet, omnino nullam esse uoluerunt. Illi autem peccant in lege, qui sunt in lege, id est qui eam suscipiunt, eamque sanctam, et mandatum sanctum et iustum et bonum fatentur, sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi dubitare non possunt. Hi sunt qui aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine lege sunt, perditione discerni; si tamen quod apostolus ait : per legem iudicabuntur, sic accipiendum est tamquam dixerit : non peribunt; quod mirum si ita est. Neque enim de infidelibus et fidelibus erat sermo ut hoc diceret, sed de gentibus et Iudaeis : qui certe utrique [f]
nisi in eo Saluatore saluentur, qui uenit quaerere quod perierat, ad perditionem sine dubio pertinebunt. Quamuis dici possit, alios grauius, alios leuius perituros, id est alios grauiores, alios leuiores poenas in sua per ditione passuros. Ille enim perire Deo dicitur, quisquis
ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur; tanta est autem suppliciorum, quanta est diuersitas peccatorum, quae quomodo se habeat, altius iudicat sapientia diuina, quam coniectura scrutatur aut effatur humana. Isti certe ad quos uenit, et quibus locutus est Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam excusationem, qua possuit dicere : Non uidimus, non audiuimus; siue non acceptaretur ista excusatio ab Шo cuius inscrutabilia sunt iudicia, siue acceptaretur, et si non ut ab omni damnatione liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur». [FG2018]
139
habent] haberent
Li449
140
mitius] initius
Li449
141
eos habere]
inv. Li449
142
suo] om. Li449
143
quo] quod
Li449
144
illi] om. Li449
145
ipsos] eos
Li449
146
quomodo] quo
Li449
marg.|
{CIO15d6.3}
CHRYSOSTOMUS. {hom.76} − Quia vero hinc inde causabantur, quoniam propter Patrem eum persequebantur, destruens eorum excusationem, dicit :BI
Numérotation du verset
Io. 15,23
Qui me odit, et Patrem meum odit.
marg.|
{CIO15d6.4}
ALCUINUS. − Sicut enim qui diligit Filium, diligit et Patrem quia una est dilectio Patris et Filii, sicut una natura. Ita et qui odit Filium, odit Patrem.BJ
bi
bi
¶Fons : <revera>
Anselmus Laudunensis,
Glosae super Io. (Io. 15, 23), CCCM 267, p. 274.302 sqq. : « QVI ME ODIT ET PATREM MEVM ODIT. Sicut qui diligit filium, diligit et patrem, quia una
est
dilectio patris et filii, sicut una natura; ita et qui filium odit, odit
et
patrem».
<cuius fons> = Alcuinus , In Io. 15, 23, lib. 3, c. 28, PL 100, 948B. [MM2022]
<cuius fons> = Alcuinus , In Io. 15, 23, lib. 3, c. 28, PL 100, 948B. [MM2022]
marg.|
{CIO15d6.5}
AUGUSTINUS
.
147 − Sed cum
[a] superius dixeritbj :
Nesciunt eum qui me misit
, quomodo possunt odisse quem nesciunt. Si enim Deum, non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt148, non utique ipsum oderunt. Et de hominibus quidem fieri potest ut eos sepe quos numquam vidimus oderimus vel diligamus, fama de aliquo sermocinante vel149 bene vel150 male. Sed quomodo de quo natura nobis intimatur, dicendus est ignotus? Non enim eius151 facie corporali nobis intimatur; sed tunc nobis ad cognitionem patet quando eius mores et vita non latent. Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non potest. Sed plerumque in eis nostra152 credulitas fallitur, quia nonnumquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ut, quia non possumus hominum indagare |pecia 32|
153 conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum, virtutumque154 approbatio; si erratur in hominibus, venialis est humana temptatio. [b] Proinde, sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit, [d] nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum; [c] vel potius diligat nesciens, cum bonum diligit, quod est ille; [e] ita fieri potest ut homo iniustus hominem oderit iustum; et tamen dum eum credit iniustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum. Quemadmodum autem homines, sic et Deum. Deinde, si interrogarentur Iudei utrum diligerent Deum, se diligere responderent, non ex animo mentientes, sed errando potius opinantes? Quomodo enim diligerent Patrem veritatis qui habent odio veritatem? Nolunt enim sua facta damnari; et hoc habet veritas. Tantum igitur oderunt veritatem quantum oderunt suas penas, quas talibus irrogat. Nesciunt autem illam esse veritatem, que tales quales ipsi sunt damnat, ac per hoc quia veritatem, qua iudicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt, etiam ipsum et nesciunt et oderunt.bk
BK
bj Io. 15, 21.
bk
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 90, § 1.2-20, § 2.1-28, CCSL 36, p. 551 : «[§ 1] Audistis Dominum dicentem : Qui me odit, et Patrem meum odit, qui superius dixerat : Haec facient uobis, quia nesciunt eum qui misit me. Non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo possint odisse quem nesciunt. Si enim Deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, et hoc oderunt, utique non ipsum oderunt, sed quod sua mendaci suspicione uel uana credulitate concipiunt; si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum nescire dicuntur? Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos numquam uidimus, diligamus; ac per hoc nec illud a contrario impossibile est, ut eos quos numquam uidimus, oderimus. Fama quippe de aliquo sermocinante
seu
bene
seu
male, fit non immerito ut amemus uel oderimus ignotum. Sed si fama sit uerax, quomodo est de quo uera didicimus, dicendus ignotus? An quia eius faciem non uidimus? Quam cum et ipse non uideat, nulli tamen potest notior esse quam sibi. Non igitur in eius facie corporali nobis intimatur cuiusque notitia. Sed tunc nobis ad cognitionem patet, quando eius mores et uita non
latet. Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui uidere faciem suam non potest. [§ 2]
Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur; quia nonnumquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ne perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus ueram certamque sententiam. [...] Quamquam et in his rerum tenebris humanarum, hoc est cogitationum alienarum, etsi suspiciones intellegere non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est definitas firmasque sententias continere debemus, nec ante tempus quidquam iudicare, donec ueniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo. Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio uitiorum uirtutumque
probatio, profecto si erratur in hominibus, uenialis est humana tentatio».
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 90, § 3.16-37, CCSL 36, p. 552-553 : «[b]
Proinde sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, [c]
uel potius diligat nesciens (ipsum enim diligit cum bonum diligit, quia id quod est ille, hoc iste diligit), oderit autem [d]
nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum, [e]
ita fieri potest ut etiam homo iniustus hominem oderit iustum, et dum aestimat se sui similem iniustum diligere, nesciens diligat iustum; et tamen dum eum credit iniustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum. Quemadmodum autem hominem, sic et Deum.
Denique
si interrogarentur Iudaei, utrum diligerent Deum, quid se aliud quam diligere responderent, nec
ex animo mentientes, sed errando potius opinantes? Quomodo enim diligerent Patrem ueritatis, qui haberent odio ueritatem? Nolunt enim sua facta damnari, et hoc habet ueritas ut talia facta damnentur; tantum igitur oderunt ueritatem, quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat ueritas. Nesciunt autem illam esse ueritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat; oderunt ergo quam nesciunt; et cum illam oderunt, profecto et eum de quo nata est nisi odisse non possunt. Ac per hoc quia ueritatem qua iudicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt, utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. miseros homines, qui cum esse uolunt mali, nolunt esse ueritatem qua damnatur mali ! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant nolle esse quod sunt, ut ipsa manente mutentur, ne ipsa iudicante damnentur». [FG2018]
147 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
148
Credunt] et hoc oderunt +
Li449
149
vel] seu
Li449
150
vel] seu
Li449
151
eius] est
Li449
152
nostra] vestra
Li449
153 indagare ! conscientia de] cum signo « ! » in medio linee et « xxxii pecia » marg.
Li449
(150vb13)
154
virtutumque] etiam +
Li449
marg.|
{CIO15d6.6}
CHRYSOSTOMUS
.{hom.76} . − Sic igitur non habent, inquit, excusationem, per hoc quod eam que a sermonibus doctrinam tribuebam, sed et eam que ab operibus adieci, secundum Moysi legem, qui ab eo qui155 hoc facit, persuaderi universos iussit; cum ad pietatem ducat, et miracula tribuat.BL
155
qui] om. Li449
marg.|
Unde subdit :
Numérotation du verset
Io. 15,24
Si opera non fecissem in eis que nemo alius fecit, peccatum non haberent.
marg.|
{CIO15d6.7}
AUGUSTINUS
.
156 − [a] Hoc scilicet peccatum quo157 in eum loquentem et operantem non crediderunt. Sed quid est quod addidit :
Que nemo alius fecit
? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse maiora quam suscitatio mortuorum, quod scimus etiam158 antiquos fecisse prophetas. Fecit tamen aliqua Christus que nemo alius fecit. Sed respondetur nobis, et alios fecisse que nec ipse nec alius fecit. Sed quod tam multa vitia et malas valetudines vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum. Ut enim taceatur quod iubendo, sicut occurrebant, salvos singulos fecit. Marcusbl dicit : « Quod quocumque introibat in vicos vel159 in villas aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant ». Hec nemo alius fecit : I
n eis
. Sic enim intelligendum est quod ait :
In eis,
non inter eos vel coram eis, sed prorsus
in eis
quia sanavit eos. [e] Nemo tamen alius fecit quicumque talia opera
in eis
160 fecit quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente facit161; hec autem ipse non illis facientibus fecit. [d] Sed hec etsi Pater aut Spiritus Sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est. [b]
His ergo beneficiis amorem, non odium retribuere debuerunt. [c] Et hoc eis exprobrans, adiungit dicens :bm
BM
bl Mc. 6, 56.
bm
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 91, § 1.8-9, § 2.1-15, § 3.3-23, CCSL 36, p. 553 : «Peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait : Si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt
[...]. [§ 2]
Sed quid est hoc quod cum dixisset : Si opera non fecissem in eis, mox addidit : quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus Christi uidentur esse maiora quam suscitatio mortuorum; quod scimus etiam antiquos fecisse prophetas. Fecit enim Elias, fecit Elisaeus et cum in hac carne uiueret, et cum in suo monumento sepultus iaceret. Nam quidam portantes mortuum, cum irruentibus hostibus eo refugissent, eumque ibi posuissent, continuo resurrexit. Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit : quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor millia de septem panibus pauit; quod super aquas ambulauit, et Petro ut hoc faceret praestitit; quod aquam mutauit in uinum; quod aperuit oculos caeci nati, et alia multa quae commemorare longum est. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae ipse
non
fecit, et quae nemo
alius fecit [...]. [§ 3] Praetereo cetera, quoniam haec satis esse arbitrer, quibus demonstretur et aliquos sanctos quaedam opera miranda fecisse, quae nemo alius fecit. Sed qui tam multa uitia et malas ualetudines uexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum. Vt enim taceantur
quos
iubendo, sicut occurrebant, saluos singulos fecit. Marcus evangelista quodam loco ait : Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes; et erat omnis ciuitas ad ianuam congregata; et curauit multos qui uexabantur uariis languoribus, et daemonia multa eiciebat. Id autem cum commemorasset Matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit dicens : Vt adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines portauit. Item alio loco dicit Marcus : Et quocumque introibat in uicos, uel in uillas, aut in ciuitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Haec nemo alius fecit in eis. Sic enim intellegendum est quod ait : in eis, non inter eos uel coram eis; sed prorsus in eis, quia sanauit eos. Haec quippe intellegi uoluit quae non solum facerent admirationem, uerum etiam manifestam conferrent salutem; [b] pro quibus beneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt».
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 91, § 4.3-24, CCSL 36, p. 555 : «Nimirum ergo sunt illa quae in eorum ualetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta in illis antea nemo donauit; haec enim uiderunt, [c]
et hoc eis exprobrans adiungit, et dicit : Nunc autem et uiderunt, et oderunt et me et Patrem meum; sed ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. Eorum legem dixit, non ab ipsis inuentam, sed ipsis datam; sicut dicimus : Panem nostrum quotidianum, quem tamen a Deo petimus, addendo : da nobis. Gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, uel incommodum fugit; sic oderunt Dominum impii, sic diligunt iusti, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia. Quisquis uero altius adtenderit Christum dicentem : Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit ( [d]
sed haec et si Pater aut Spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est), inueniet ipsum fecisse, si quando quispiam Dei homo tale aliquid fecit. Potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu sancto, non sunt tres dii, sed unus Deus, de quo scriptum est : Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. [e]
Nemo ergo alius fecit quaecumque opera in eis fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit. Haec autem ipse, non illis facientibus, fecit». [FG2018]
156 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
157
quo] quod
Li449
158
etiam] et
Li449
159
vel] nec
Li449
160
talia opera-in eis
]
inv. Li449
161
facit] fecit
Li449
Nunc autem162 viderunt et oderunt163 me et Patrem meum.
162
Autem #Li449] et + Li449@ Weber
163
oderunt #Li449] et + Li449@ Weber
marg.|
{CIO15d6.8}
CHRYSOSTOMUS
.{hom.76} . − Hoc autem dicit, ne discipuli dicant cur igitur intra164 tot nos induxisti mala nonne prelia et odium previdisti sed et prophetiam inducit, cum subdit :BN
164
intra] inter
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,25
Sed ut adimpleatur165 sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.
165
adimpleatur] impleatur
Li449@ #Li449 Weber
marg.|
{CIO15d6.9}
AUGUSTINUS
. Duodecimo de Trinitate.
166* {15,17} . − Legis nomine aliquando simul omnia Veteris Testamenti167 sanctarum scripturarum significantur eloquia et ita Dominus hic dicit in lege eorum scriptus est168, cum169 legatur in psalmis.BO
166 .XII.]
om. Ed1953
167
Testamenti] instrumenti
Li449
168
est] hoc +
Li449
169
cum] hoc +
Li449
marg.|
{CIO15d6.10}
AUGUSTINUS. Super Ioannem.
170 − Eorum autem legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam. Gratis odit qui nullum ex odio commodum querit, vel incommodum fugit; sic oderunt Deum impii, sic diligunt iusti, ut alia preter illum bona non exspectent quoniam ipse erit « in omnibus omnia »bn .bo
BP
bn 1Cor. 15, 28.
bo
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 91, § 4.7-13, CCSL 36, p. 555 : «Eorum legem
dixit, non ab ipsis inuentam, sed ipsis datam; sicut dicimus : Panem nostrum quotidianum, quem tamen a Deo petimus, addendo : da nobis. Gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, uel incommodum fugit; sic oderunt Dominum impii, sic diligunt iusti, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia». [FG2018]
170super
Li449
] in
Ed1953
marg.|
{CIO15d6.11}
GREGORIUS. Vicesimo quinto Moralium.*171 − Aliud est autem bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem sicut aliud est ex precipitatione, aliud ex deliberatione peccare. Ex infirmitate enim plerumque solet accidere amare bonum, sed implere non posse. Ex studio vero172* peccare, est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo nonnumquam gravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse iustitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in Ecclesia, qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur; et que ipsi facere negligunt, etiam in aliis detestantur. Horum peccatum non ex infirmitate aut ignorantia, sed ex solo studio perpetratur.BQ
bp
bp
¶Fons :
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 25, § 11, CCSL 143B, lin. 18 sqq. : «Aliud est
enim
bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem, sicut aliud est praecipitatione, aliud deliberatione peccare. Saepe enim peccatum praecipitatione, committitur, quod tamen consilio et deliberatione damnatur. Ex infirmitate enim plerumque solet accidere amare bonum, sed implere non posse. Ex studio
uero
[non
Gregorialis] peccare est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo nonnumquam grauius est peccatum diligere, quam perpetrare, ita nequius est odisse iustitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in ecclesia qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur, et quae ipsi facere neglegunt, etiam in aliis detestantur. Horum peccatum scilicet non ex infirmitate
uel
ignorantia, sed ex solo studio perpetratur, quia uidelicet si uellent implere bona, nec tamen possent, ea quae in se neglegunt saltim in aliis amarent». <ex quo> =
Alulfus sancti Martini Tornacensis,
Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Lc.), c. 87, PL 73, 1233.8
¶Paral. Thomas de Aquino, Summae theologiae Secunda Secundae pars, q. 34 a. 2 ad 1 : «Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, xxv moral., aliud est bona non facere, aliud est bonorum odisse datorem, sicut aliud est ex praecipitatione, aliud ex deliberatione peccare ex quo datur intelligi quod odire Deum, omnium bonorum datorem, sit ex deliberatione peccare, quod est peccatum in spiritum sanctum. Unde manifestum est quod odium Dei maxime est peccatum in spiritum sanctum, secundum quod peccatum in spiritum sanctum nominat aliquod genus speciale peccati. Ideo tamen non computatur inter species peccati in spiritum sanctum, quia generaliter invenitur in omni specie peccati in spiritum sanctum». [MM2020]
¶Paral. Thomas de Aquino, Summae theologiae Secunda Secundae pars, q. 34 a. 2 ad 1 : «Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, xxv moral., aliud est bona non facere, aliud est bonorum odisse datorem, sicut aliud est ex praecipitatione, aliud ex deliberatione peccare ex quo datur intelligi quod odire Deum, omnium bonorum datorem, sit ex deliberatione peccare, quod est peccatum in spiritum sanctum. Unde manifestum est quod odium Dei maxime est peccatum in spiritum sanctum, secundum quod peccatum in spiritum sanctum nominat aliquod genus speciale peccati. Ideo tamen non computatur inter species peccati in spiritum sanctum, quia generaliter invenitur in omni specie peccati in spiritum sanctum». [MM2020]
171 .XXV.]
om. Ed1953
172 vero] autem
Ed1953
Numérotation du verset
Io. 15,
prol.|
[Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 15, 26-16, 4 legitur in fra octavam Ascensionis dominica; cf. Ordinarium OP 682 = Cist. 84 = Rom.]
[Io. 15, 26-16, 4 legitur in fra octavam Ascensionis dominica; cf. Ordinarium OP 682 = Cist. 84 = Rom.]
marg.|
{CIO15d7.1}
CHRYSOSTOMUS.
173*{hom.76} . − Possent discipuli Domino dicere : Si verba a te audierunt que nullus dixit, si opera viderunt que nullus alius fecit et tamen non profuerunt, si oderunt et Patrem tuum et te cum eo, cuius gratia nos mittis, qualiter digni fide erimus ? Ne igitur hec cogitantes turbentur, consolationem inducit, dicens174 :BR
173 Chrysostomus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
174 dicens] dicit
Li449
Numérotation du verset
Io. 15,26
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.
marg.|
{CIO15d7.2}
AUGUSTINUS
.
175 − [a] Tamquam diceret : Odio me habuerunt et occiderunt videntes sed tale de me testimonium Paraclitus176 perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes. [c]
et quia ille perhibebit, et vos perhibebitis.
Unde sequitur :
Unde sequitur :
175 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
176
testimonium Paraclitus]
inv. Li449
Numérotation du verset
Io. 15,27
Et vos testimonium perhibebitis.
marg.|
Ille cordibus vestris [e] inspirando, [d] vos vocibus vestris [f] sonando, [b]
unde poteritis predicare quod nostis
quia ab initio mecum estis
marg.|
quod modo non facitis, quia illius spiritus plenitudo nondum adest vobis. Dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi « caritas Dei diffusa in cordibus vestris177 per Spiritum sanctum qui dabitur vobis178 »bq . Ille quippe testimonium perhibens, et testes fortissimos faciens, abstulit amicis Christi timorem, et inimicorum odium convertit in amorem.br
BS
bq Rm. 5, 5.
br
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 92, § 1.44-47, CCSL 36, p. 555 : «Hoc ergo intuens Dominus dicebat : Odio habuerunt me gratis; cum autem uenerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me, tamquam diceret : Odio me habuerunt, et occiderunt uidentes; sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non uidentes». [b]
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 92, § 2.3-49, CCSL 36, p. 556-557 : «Et uos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et uos. Quia enim ab initio mecum estis, potestis
praedicare quod nostis, quod ut modo non
faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest uobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, et uos perhibebitis; dabit enim uobis fiduciam testimonium perhibendi caritas Dei diffusa in cordibus uestris per Spiritum sanctum qui dabitur uobis. [...]
Ille quippe testimonium perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium conuertit in amorem».
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 93, § 1.7-10, CCSL 36, p. 558 : «In his quae praecedunt hoc evangelii capitulum , Dominus discipulos suos ad inimicorum odia perferenda confirmans, suo quoque praeparauit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores, addens et promittens eis quod uenturus esset Spiritus sanctus, qui de illo testimonium perhiberet, et adiciens quod et ipsi fierent testes eius, hoc utique in eis operante Spiritu sancto. Sic enim ait : [c]
Ille testimonium perhibebit de me, et uos testimonium perhibebitis. Vtique quia ille perhibebit, etiam uos perhibebitis : ille in cordibus uestris, [d]
uos in uocibus uestris; ille [e]
inspirando, [f]
uos sonando, ut possit impleri : In omnem terram exiuit sonus eorum. Parum quippe fuerat eos adhortan exemplo suo, nisi impleret Spiritu suo». [FG2018]
177
vestris] nostris
Li449
178
vobis] nobis
Li449
marg.|
{CIO15d7.3}
DIDYMUS. De Spiritu Sancto. − Spiritum autem sanctum venientem ‘consolatorem’ dicit, ab operatione ei nomen imponens, quia non solum eos quos179 se dignos esse reperit180
, ab omni perturbatione reddit alienos, verum incredibile quoddam gaudium eis tribuit. Sempiterna quippe letitia in eorum corde versatur quorum Spiritus Sanctus habitator est181. Iste Spiritus consolator a Filio mittitur, non secundum angelorum aut prophetarum182 ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et virtute spiritum Dei indivisam habentem cum eadem sapientia et virtute naturam. Etenim Filius missus a Patre non separatur atque disiungitur ab eo, manens in illo et habens illum183 in semetipso. Quin184* Spiritus veritatis185* supradicto modo missus a Filio de Patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. Quomodo enim Pater non consistit in loco, cum ultra omnem corporum sit naturam? Ita et spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit incorporalis et excellens186* universam creaturarum essentiam.BT
bs
bs
¶Fons :
Didymus Alexandrinus
, De Spiritu sancto, 25, PL 23, 125C : «Consolatorem autem venientem Spiritum Sanctum dicit, ab operatione ei nomen imponens : quia non solum consolatur eos quos se dignos repererit, et ab omni tristitia et perturbatione reddit alienos : verum incredibile quoddam gaudium et hilaritatem eis tribuit, intantum, ut possit quis Deo gratias referens, quod tali hospite dignus habeatur, [125D] dicere : Dedisti laetitiam in corde meo (Ps. 4, 7). Sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur, [126A] quorum Spiritus sanctus habitator est. Iste Spiritus sanctus consolator a Filio mittitur : non secundum angelorum, aut prophetarum, aut apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et
veritate Spiritum Dei, indivisam habentem cum eadem sapientia et
veritate
naturam. Etenim Filius missus a Patre non separatur, nec
disjungitur ab eo, manens et habens illum in semetipso. Quin Spiritus veritatis supradicto modo missus a Filio de Patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. Impossibile quippe hoc pariter et blasphemum est. Si enim de loco ad locum egreditur Spiritus, et ipse Pater in loco invenietur, et Spiritus veritatis juxta naturam corporum certo spatio circumscriptus, alium deserens locum, ad alium commigrabit. Sed quomodo [126B] Pater non
consistens
in loco, ultra omnem corporum
est
naturam : ita et Spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit incorporalis : et ut verius dicam, excellens universam
rationalem
creaturam».
<ex quo> cf. Bonacursius Bononiensis , Thesaurus fidei, Paris, BnF, Grec 1251, f. 17rb -va : «Didimus super illud cum autem venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre (Io. 15). Spiritum autem sanctum venientem consolatorem dicit, ab operatione enim nomen imponit. Et infra aliquantulum : sempiterna quippe leticia in eorum cordibus versatur quorum Spiritus abitator est. [ f. 17va ] Iste spiritus consolator a Filio mittitur non secundum angelorum aut prophetarum aut apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et virtute spiritum Dei indivisam habentem cum eadem sapientia et virtute naturam. etenim Filius missus a Patre non separatur atque disiungitur ab eo, manens in illo, et habens illum in semetipso. quando Spiritus sanctus supradicto modo missus dicitur a Filio, de Patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. quomodo ergo Pater non consistit in loco , cum ultra omnem corporum sit naturam; ita et spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit incorporalis, et excelens universam creaturarum esse natura».
<Non hab.> Contra Graecos (1252), cf. PG 140 [MM2018] [MM2020]
<ex quo> cf. Bonacursius Bononiensis , Thesaurus fidei, Paris, BnF, Grec 1251, f. 17rb -va : «Didimus super illud cum autem venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre (Io. 15). Spiritum autem sanctum venientem consolatorem dicit, ab operatione enim nomen imponit. Et infra aliquantulum : sempiterna quippe leticia in eorum cordibus versatur quorum Spiritus abitator est. [ f. 17va ] Iste spiritus consolator a Filio mittitur non secundum angelorum aut prophetarum aut apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et virtute spiritum Dei indivisam habentem cum eadem sapientia et virtute naturam. etenim Filius missus a Patre non separatur atque disiungitur ab eo, manens in illo, et habens illum in semetipso. quando Spiritus sanctus supradicto modo missus dicitur a Filio, de Patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. quomodo ergo Pater non consistit in loco , cum ultra omnem corporum sit naturam; ita et spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit incorporalis, et excelens universam creaturarum esse natura».
<Non hab.> Contra Graecos (1252), cf. PG 140 [MM2018] [MM2020]
179 quos] quo
Li449
180 reperit] reppererit
Li449
181 habitator est] habitatorem
Li449
182 prophetarum
Li449
] + aut apostolorum
Ed1953
183 illum] ipsum
Li449
184 Quin] Qui
Ed1953
185 veritatis
Li449
] sanctus
Ed1953
186 excellens
Li449
] excedens
Ed1953
marg.|
{CIO15d7.4}
CHRYSOSTOMUS. {hom.76} . − Propterea vero non Spiritum sanctum, sed
spiritum veritatis
eum vocavit ut ostendat quod erit fide dignus. Dicit autem quod a Patre procedit, quia omnia certissime novit, quemadmodum ipse ait de seipsobt : « Quoniam novi unde venio et quo vado ».BU
bt Io. 8, 14.
marg.|
{CIO15d7.5}
DIDYMUS. − Sed, cum posset dicere : ‘a Deo sive omnipotente187*’, nihil horum tetigit sed ait :
a Patre
, non quod Pater a Deo omnipotente sit188 alius, sed secundum proprietatem Patris et189* intellectum parentis190*, egredi ab eo dicitur spiritus veritatis. Mittente autem Filio spiritum veritatis, simul mittit et Pater, cum eadem voluntate Patris et Filii et191* Spiritus veniat.BV
bu
bu
¶Fons :
Didymus Alexandrinus
, De Spiritu sancto, 26, PL 23, 126C.127C : «Cum enim dicere posset
de
Deo, sive de Domino, sive de omnipotente, nihil horum tetigit : sed ait,
de
Patre : non quod Pater a Deo omnipotente sit alius : quia hoc scelus est etiam cogitare; sed secundum proprietatem et intellectum parentis egredi ab eo dicitur Spiritus veritatis. […]
Mittente autem Filio Spiritum veritatis, quem Consolatorem vocavit, simul mittit et Pater. Neque enim Pater mittente Filio non mittit, cum eadem voluntate Patris et Filii Spiritus veniat : Salvatore quoque per Prophetam loquente : sicut manifestum esse poterit ei, qui totum perlegerit locum».
<ex quo> Bonacursius Bononiensis , Thesaurus fidei, Paris, BnF, Grec 1251, f. 18rb : «Item super eodem verbo cum venerit paradisus que ego mira etc. Sed cum posset dicere a Deo, sive omnipotente , potente, nihil horum tetigit; sed ait a Patre, non quod Pater a Deo omnipotente sit alius; sed secundum proprietatem Patris et intellectum parentis, egredi ab eo dicitur spiritus veritatis. Simul mittit et Pater, cum eadem voluntate Patris et Filii et Spiritus sanctus veniat». [MM2018] [MM2020]
<ex quo> Bonacursius Bononiensis , Thesaurus fidei, Paris, BnF, Grec 1251, f. 18rb : «Item super eodem verbo cum venerit paradisus que ego mira etc. Sed cum posset dicere a Deo, sive omnipotente , potente, nihil horum tetigit; sed ait a Patre, non quod Pater a Deo omnipotente sit alius; sed secundum proprietatem Patris et intellectum parentis, egredi ab eo dicitur spiritus veritatis. Simul mittit et Pater, cum eadem voluntate Patris et Filii et Spiritus sanctus veniat». [MM2018] [MM2020]
187 omnipotente
Li449
] + potente
Ed1953
188 sit] + set
Li449
189 et Li449] om. Ed1953
190 parentis
Li449
] parientis
Ed1953
191 et Li449] om. Ed1953
marg.|
{CIO15d7.6}
THEOPHYLACTUS. – [a] Et alias quidem Patrem dicit mittere Spiritum. Nunc autem, cum se missurum dixit, equipollentiam192 denotat. Ne autem censeretur reniti193 contra Patrem, velut ab alia potestate transmittens Spiritum, addidit
a Patre
quasi acceptante Patre et pariter destinante. Cum autem audis quod
procedit
, ne intelligas processum, [d] missionem esse illatam194 extrinsecus, [b] qua mittuntur « administratorii spiritus »bv
[e] sed quoddam differens et excepte actionis proprium processum appellat uni"principali Spiritui"195
bw attributum. [c] Originalis enim
196 consistentia Spiritus est processus197. [f] Non ergo ‘procedere’ pro mittere198 sumendum est sed, ex Patre, naturalem essentiam obtinere. BW
bx
bv Hbr. 1, 14 : λειτουργικὰ πνεύματα = « administratorii spiritus » (Vulgata)
bw Cf. Ps. 50, 15 : καὶ πνεύματι ἡγεμονικῷ στήρισόν με = « Et spiritu principali confirma me ».
bx
¶FonsG :
Theophylactus,
Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 15, 26-27),
PG 124, 205B16–D9
. [CGC2014]* [FG2018]* : « [a] Τὸ δέ,"Ὃν ἐγὼ πέμψω" τὴν ἰσότητα δηλοῖ τὴν πρὸς αὐτόν. Ἀλλαχοῦ γὰρ τὸν Πατέρα εἶπε πέμπειν τὸ Πνεῦμα·ἐνταῦθα δέ, ἑαυτὸν πέμπειν τοῦτο εἰπών, οὐδὲν ἄλλο, ἢ τὴν ἰσότητα δηλοῖ. Ἵνα δὲ μὴ δόξῃ ἀντανιστᾷν ἑαυτὸν τῷ Πατρί, ὡς ἀπ’ ἄλλης ἐξουσίας πέμπων τὸ Πνεῦμα, προσέθηκε· «Παρὰ τοῦ Πατρός.» —«Πέμψω» μὲν γὰρ αὐτός, ἀλλὰ «παρὰ τοῦ Πατρός·» τουτέστιν, εὐδοκοῦντος τοῦ Πατρός, καὶ συναποστέλλοντος. Οὐ γὰρ ἐξ οἰκείων κόλπων αὐτὸς προΐεμαι τὸ Πνεῦμα, ἀλλὰ παρὰ τοῦ Πατρὸς δι’ ἐμοῦ χορηγεῖται. Ὅταν δὲ ἀκούσῃς, ὅτι «Ἐκπορεύεται», μὴ νόει ἀποστολὴν τὴν ἐκπόρευσιν,
[b]
οἵαν ἀποστέλλονται τὰ λειτουργικὰ πνεύματα, ἀλλὰ
[c]
φυσικὴ ὕπαρξις τοῦ Πνεύματός ἐστιν ἡ ἐκπόρευσις. Εἰ γὰρ μὴ οὕτω νοήσομεν τὴν ἐκπόρευσιν, ἀλλά [d]
τινα ἀποστολὴν ἔξωθεν γινομένην, ἄδηλον ἔσται περὶ ποίου πνεύματος λέγει. Μυρία γάρ εἰσι τὰ εἰς διακονίαν ἀποστελλόμενα, διὰ τοὺς μέλλοντας κληρονομεῖν σωτηρίαν. [e]
Ἀλλὰ μὴν ἐνταῦθα ἐξαίρετόν τι καὶ κεχωρισμένον ἰδίωμά φησι τὸ ἐκπορεύεσθαι, ἑνὶ τῷ κυρίως Πνεύματι προαφωρισμένον. [f]
Οὐκ ἄρα τὸ ἐκπορεύεσθαι, ἀποστέλλεσθαι νοήσομεν, ἀλλ’ ἐκ τοῦ Πατρὸς ἔχειν τὴν φυσικὴν ὕπαρξιν ».
¶Nota 1. Consistentia est mis ici pour ἐκπόρευσις que la même sentence traduit plus bas par essentia, alors que dans CLC2d9.6 le traducteur de la chaîne de Nicétas utilise consistentia pour traduire κατάστασις.
¶Nota 2. Sur l’usage de cette sentence par Pierre Jean Olivi dans ses « scripta sui ipsius apologetica annorum 1283 et 1285», ed. D. Laberge, Archivum Franciscanum Historicum, 28 (1935), p. 126.36-127.107 et L.-J. Bataillon , « Olivi utilisateur de la Catena aurea de Thomas d’Aquin», dans Pierre de Jean Olivi (1248–1298), pensée scolastique, dissidence spirituelle et société, éd. Alain Boureau et Sylvain Piron, Paris, 1999, p. 115. [MM2021]
¶Nota 1. Consistentia est mis ici pour ἐκπόρευσις que la même sentence traduit plus bas par essentia, alors que dans CLC2d9.6 le traducteur de la chaîne de Nicétas utilise consistentia pour traduire κατάστασις.
¶Nota 2. Sur l’usage de cette sentence par Pierre Jean Olivi dans ses « scripta sui ipsius apologetica annorum 1283 et 1285», ed. D. Laberge, Archivum Franciscanum Historicum, 28 (1935), p. 126.36-127.107 et L.-J. Bataillon , « Olivi utilisateur de la Catena aurea de Thomas d’Aquin», dans Pierre de Jean Olivi (1248–1298), pensée scolastique, dissidence spirituelle et société, éd. Alain Boureau et Sylvain Piron, Paris, 1999, p. 115. [MM2021]
192 equipollentiam] ea<m> pollentiam
La88
193 reniti] renite
La88
194 illatam] illata
La88
195 Spiritui Bar484 Li448 (sīriui) Ed1953] spiritum
cacogr.
Mt366
196 enim] est
Mt366
197 processum
Mt366
198 pro mittere
Ed1953
]
scrips.,
promittere
codd.
marg.|
{CIO15d7.7}
AUGUSTINUS
.
199 − [a] Hic aliquis forsitan querit200 utrum et a Filio procedat Spiritus Sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater. Spiritus autem sanctus non est unius eorum spiritus sed amborum. Quandoquidem dicit ipse Christus
by : « Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis » et dicit Apostolusbz : « Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra ». [b] Nec ob aliud estimo ipsum proprie vocari spiritum, cum etiam si de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet eorum201 amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus Sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim ab eo non202 procederet, non post resurrectionem discipulis suis insufflasset dicensca : « Accipite Spiritum sanctum ». De hac quoque virtute credendus est dicere Evangelistacb : « Virtus de illo exibat et sanabat omnes ». [c] Si ergo et de Patre et de Filio procedat Spiritus Sanctus cur Filius dixit :
De Patre procedit
, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est? Unde illud est quod aitcc : « Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit203 ». Si igitur hec intelligatur eius doctrina, quam tamen dixit non suam sed Patris, quanto magis204 intelligendus est et de ipso procedere Spiritus Sanctus, ubi sic ait :
De Patre procedit
, ut non diceret : De me non procedit. A quo autem habet Filius ut sit Deus, ab illo habet utique ut procedat ab eo Spiritus Sanctus. [d] Hinc utcumque et205 illud intelligitur, cur non dicatur natus esse sed potius procedere Spiritus Sanctus? Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi Patris et matris. Absit autem ut inter Deum206 Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur, quia nec Filius hominum simul ex Patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex Patre, non tunc procedit et ex matre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus Sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater, cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio vitam habere in semetipso, sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de seipso.cd
BX
by Mt. 10, 20.
bz Gal. 4, 6.
ca Io. 20, 22.
cb Lc. 6, 19.
cc Io. 7, 16.
cd
¶Fons :
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 99, § 6.1-7, § 7.1-23, § 8.1-10, § 9.1-18, CCSL 36, p. 585-587 : «[§ 6]
Hic aliquis forsitan
quaerat
utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filius est Pater; Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem : Non enim uos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis; habes et
apostolum : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda uestra.
[§ 7]
Nec ob aliud existimo ipsum uocari proprie Spiritum; cum etiamsi de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere; quoniam spiritus est Deus, id est non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter uocantur et singuli, hoc proprie uocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens : Accipite Spiritum sanctum. Quid enim aliud significauit illa insuflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait : Tetigit me aliquis; ego enim sensi de me uirtutem exiisse. Nam uirtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae : Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco, respondit : Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi; et ipse Dominus promittens eum discipulis, ait : Vos autem sedete in ciuitate quousque induamini uirtute ex alto; et iterum : Accipietis, inquit, uirtutem Spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes. De hac uirtute credendus est dicere evangelista : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
[§ 8]
Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus, cur Filius dixit : De Patre procedit? Cur putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Vnde illud est quod ait : Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. Si igitur
intellegitur hic
eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris, quanto magis illic intellegendus est de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait : De Patre procedit, ut non diceret : De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus, (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo
procedat Spiritus sanctus; ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. [§ 9]
Hic utcumque
etiam
illud intellegitur, quantum a talibus quales nos sumus, intellegi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit; quamuis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit uita Spiritus sanctus cum uita Pater, uita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat uitam in semetipso, dedit et Filio habere uitam in semetipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso. Sequuntur autem uerba Domini dicentis : Et quae uentura sunt, annuntiabit uobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit uobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit uobis. Sed quia iste iam prolixus est, in alium sunt differenda sermonem». [FG2018]
BX
Li449
Ed1953 {FG2023}
199 Augustinus
Li449
] + In Ioannem
Ed1953
200
querit] queret
Li449
201
eorum] om. Li449
202
non]
om
.
Li449
203
me misit]
inv. Li449
204
magis] et +
Li449
205
et] etiam
Li449
206
Deum] et +
Li449
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 15 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_15)
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 15 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_15)
Notes :