Capitulum 4
Numérotation du verset
1Cor. 4,1
Sic nos existimet homo
ut ministros
Christi,
et dispensatores
ministeriorum1
1 ministeriorum] mysteriorum
Weber
Dei.
Numérotation du verset
1Cor. 4,2
Hic iam queritur inter dispensatores
ut fidelis quis inveniatur.
Numérotation du verset
1Cor. 4,3
Mihi autem pro minimo est
ut a vobis iudicer,
aut ab humano die,
sed neque meipsum iudico.
Numérotation du verset
1Cor. 4,4
Nihil enim mihi conscius sum,
sed non in hoc iustificatus sum.
Qui autem iudicat me
Dominus est.
Numérotation du verset
1Cor. 4,5
Itaque
nolite ante tempus
iudicare, quoadusque
veniat Dominus
qui et illuminabit
abscondita tenebrarum,
et manifestabit consilia cordium,
et tunc laus
erit unicuique a Deo.
Numérotation du verset
1Cor. 4,6
Hec autem, fratres,
transfiguravi in me et Apollo
propter vos,
ut
in nobis discatis,
ne supra
quam scriptum est :
unus adversus alterum infletur pro alio.
Numérotation du verset
1Cor. 4,7
Quis enim te discernit ?
Quid autem habes
quod non accepisti ?
Si autem accepisti,
quid gloriaris
quasi non acceperis ?
Numérotation du verset
1Cor. 4,8
Iam
saturati
estis,
iam divites facti estis,
sine nobis
regnastis,
et utinam regnetis2
2 regnetis] regnaretis
Weber
ut
et nos vobiscum regnemus3.
3 regnemus] regnaremus
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 4,9
Puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit,
tamquam morti destinatos,
quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis,
et hominibus.
Numérotation du verset
1Cor. 4,10
Nos
stulti propter Christum
vos autem prudentes in Christo, nos infirmi
vos autem fortes,
vos nobiles
nos autem ignobiles.
Numérotation du verset
1Cor. 4,11
Usque in hanc horam
et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cedimur, et instabiles sumus,
Numérotation du verset
1Cor. 4,12
et laboramus
operantes manibus nostris :
maledicimur et benedicimus,
persecutionem
patimur et sustinemus,
Numérotation du verset
1Cor. 4,13
blasphemamur
et obsecramus,
tamquam purgamenta huius mundi
facti sumus,
omnium peripsima
usque adhuc.
Numérotation du verset
1Cor. 4,14
Non ut confundam vos hec scribo,
sed ut filios meos carissimos moneo.
Numérotation du verset
1Cor. 4,15
Nam
si decem millia
pedagogorum
habeatis in Christo, sed
non multos patres.
Nam in Christo Iesu
per evangelium ego
vos genui.
Numérotation du verset
1Cor. 4,16
Rogo ergo vos, fratres4,
4 fratres]
om. Weber
imitatores mei estote,
sicut et ego Christi5
5 sicut...Christi]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 4,17
Ideo
misi ad vos Timotheum
qui est filius meus
carissimus
et fidelis in Domino,
qui vos commonefaciat vias meas
que sunt in Christo Iesu6,
6 Iesu]
om. Weber
sicut
ubique
in omni Ecclesia doceo.
Numérotation du verset
1Cor. 4,18
Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
Numérotation du verset
1Cor. 4,19
Veniam autem cito ad vos,
si Dominus voluerit
et cognoscam
non sermonem eorum
qui inflati sunt,
sed virtutem.
Numérotation du verset
1Cor. 4,20
Non enim in sermone est regnum Dei,
sed in virtute.
Numérotation du verset
1Cor. 4,21
Quid vultis ?
In virga
veniam ad vos
an in caritate
et spiritu mansuetudinis ?
Capitulum 4
Numérotation du verset
1Cor. 4,1
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Sic nos existimet homo.
Hactenus egit de gloria pseudo, hinc agit de suo contemptu. [AMBROSIUS] quasi1: Et cum hoc sit, scilicet quod Deus est auctor, nos autem adiutores sumus, nec nimis, nec minus de nobis arbitremini, sed potius,
homo
quilibet
sic existimet nos,
non ut dominos, sed
ut ministros Christi,
quod non pseudo sunt. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant, sed sic homo sentiat ut Deus, qui eum elegit,
et
sic existimet nos,
ut dispensatores ministeriorum Dei,
vel
mysteriorum Dei,
quia secundum modum cuiusque mysteria dividimus, vel ministeria. Et sciendum {191.1565A} quia non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt. Si enim per bonos nos dispensaretur, non recte Apostolus diceret:
Imitatores mei estote
(1Cor. 4). Rursus si per malos non dispensaretur, non diceret Dominus de quibusdam:
Que dicunt, facite; que autem faciunt, nolite facere
(Mt. 23). Dispensatores sunt per quorum ministerium pervenitur ad eternam salutem. Non enim esse salutis illius dispensatorem per verbum et sacramentum, est illius esse participem.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,2
marg.|
Hic iam queritur
etc. quasi2: Ita de nobis existimandum est ut dixi, sed
hic,
id est inter nos quod non alibi
iam,
scilicet in presenti cum exspectandum esset donec Deus iudicet,
queritur quis inter dispensatores inveniatur ut fidelis,
scilicet cui possit credi {191.1565B} ut bene dispenset.
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,3
marg.|
Mihi autem,
quasi3: Hoc inter vos queritur quod non esset querendum, 76 sed quidquid alii faciant.
Mihi pro minimo est ut a vobis iudicer,
quasi infidelis dispensator,
aut ab humano die,
id est humano intellectu, qui non videt occulta, et potest falli. Vel ab humano die, id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humano dicit, quia est dies Domini quo iudicabit. [AUGUSTINUS] Quando unusquisque pro se rationem reddet, tunc secreta cordium patebunt.
Sed neque.
quasi4: Minimum mihi est, si a vobis, vel ab aliis iudicer.
Sed neque
ego, qui melius me novi quam vos,
iudico meipsum,
et ita periculum est vobis de ignotis cordis mei, vel aliorum {191.1565C} iudicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine, que lateat ipsum hominem, in quo est, ut in Petro, profunditas infirmitatis latebat, cum se cum Domino moriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se, aut non omnino, aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare cum nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis. Ideo Apostolus non presumens de se definitam dare sententiam, ait: Neque meipsum iudico qui melius me novi quam illi, sed melius me novit Deus quam ego, et ideo illi relinquendum est iudicium.
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,4
marg.|
Nihil enim mihi conscius sum.
[AUGUSTINUS] Id est in nullo me remordet conscientia mea,
sed non in hoc iustificatus sum,
id est non ideo me iustum puto, quia potest esse {191.1565D} quod nescio.
Delicta enim quis intelligit?
(Ps. 18.) Et quis gloriatur mundum se habere cor? Humiliat se Apostolus hoc dicens, ut homo loquitur, qui potest habere culpam nescius.
Qui autem.
[AMBROSIUS] quasi5: Neque ego debeo me iudicare neque vos, sed
qui iudicat me Dominus est,
id est qui potest et debet me iudicare, Dominus solus est, qui novit omnia.
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,5
marg.|
Et quia
Dominus est
qui potest iudicare,
itaque nolite iudicare ante tempus
iudicii, scilicet
quousque veniat Dominus
iudicare. Aliter enim iniuria iudici fit, quia iudicis iniuria est, si ante iudicium eius a servo procedat sententia. Ecce iudicium prohibet Apostolus, quia occulta sunt nobis corda {191.1566A} hominum. In his plerumque nostra credulitas fallitur. Sed cavendum est ne perniciosa opinatione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam, hoc modo, ut si nescimus an ille, vel ille homo sit impudicus pudicusve, vel iustus, sive iniustus. Oderimus tamen impudicitiam et iniustitiam; et pudicitiam, et iustitiam diligamus. Et hec appetenda, illaque vitanda in Dei veritate conspiciamus, ut cum de ipsis rebus quod appetendum est, appetimus, et quod devitandum est vitamus, ignoscatur nobis qui de hominibus aliquando imo assidue non vera sentimus. Hec enim ad humanam temptationem pertinent, sine qua ista vita non ducitur. Unde Apostolus:
Temptatio vos non
{191.1566B}
apprehendat nisi humana
(1Cor. 10). Et si ergo suspiciones vitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est definitas firmasque sententias, continere debemus. Si ergo suspicamur quod est humana temptatio, saltem non iudicemus. Quando ergo non erratur in rebus ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque approbatio, profecto si erratur in hominibus, venialis est humana temptatio. Quod autem perniciosum est prohibet Apostolus dicens:
Nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit,
id est aperta faciet
abscondita tenebrarum,
id est peccatorum,
et manifestabit consilia cordium,
id est bonas cogitationes. [AMBROSIUS] Quia gesta et cogitata bona, vel mala tunc erunt aperta. {191.1566C} Et quia tunc erunt omnia nota omnibus, poterunt de se iudicare, et de aliis.
Et tunc unicuique
bene agenti, vel cogitanti
erit
pro modo suo
laus,
id est remuneratio
a Deo.
Hic autem nescitur quis sit laude dignus. Hec autem, quia superius dixerit illos dixisse, ego sum Pauli, ego Apollo, cum tamen hoc forsan nullus dixerit, aperit hic. quasi6: Dixi non esse gloriandum in nobis.
6 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,6
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Hec autem, o fratres, in me et Apollo transfiguravi,
cum in nobis non gloriaremini, id est me et Apollo proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur hoc, sicut a nobis. [AMBROSIUS] Hec ergo in se, et Apollo transfiguravit dum pseudo et apostolorum gloriam, et traditiones perversas sub sua persona et Apollo evacuat, summatim illos designans, non sigillatim, ne maior nasceretur discordia. Nemo enim audiens nomen suum taxari, vel {191.1567A} eius cui favet contentus est tacere, tacito vero nomine, audiens de se aliquid dictum dissimulat. Et hoc feci,
propter vos,
id est propter utilitatem vestram. Hanc scilicet
ut in nobis,
qui maiores sumus,
discatis, ne unus infletur adversus alium, pro se alio,
ab illo, id est meliori quam ille, id est quasi sit alius ab illo, id est melior qui nullus est quantum ad se, vel quantum ad ministerium. Vel infletur pro doctore alio, a ministris aliis, id est meliore quam alii sint. Infletur dico, agendo
supra,
id est ultra, et aliter
quam scriptum est
in Ieremia, scilicet:
Qui gloriatur, in Domino glorietur
(Ier. 9; 2Cor. 10). In quo debes gloriari, non in homine.
Numérotation du verset
1Cor. 4,7
marg.|
Quis enim te discernit
a massa perditorum? nullus, nisi Deus solus ipse separat te a perditis. Sed quia {191.1567B} homo inflatus posset respondere, vel voce, vel cogitatione, et dicere: Discernit me fides mea, et oratio mea, et iustitia mea, occurrit Apostolus subdens:
Quid autem.
quasi7: Dico quis te discernit, sed dicis fides tua, vel oratio tua, vel iustitia. Item interrogo:
Quid habes
boni,
quod non accepisti
a Deo? [AUGUSTINUS] Sciendum est neminem posse discerni ab illa perditionis massa, nisi qui hoc bonum habet, ut credat quod quidquid boni habet gratia Salvatoris accepit. Sciendum etiam quod sicut supra temerarium iudicium prohibuit, ita hic aliud genus arrogantie admonere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere, a se, vel a ministro, quod Apostolus redarguens ait, quid habes quod non accepisti:
Si
{191.1567C}
autem accepisti
a Deo,
quid gloriaris in te,
vel in illis,
quasi non acceperis
a Deo; sed a te, vel ab illis?
7 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, ne unus infletur adversus alium, pro baptista alio, id est meliore quam sit alius, et non debes. Quis enim baptista, quantumcumque bonus sit, discernit te ab eo qui baptizatus est a minus bono? quasi8: Si baptizatus es a Petro, quomodo discernis ab eo qui baptizatus est a Paulo? Nihil utique illi habet a baptista, nihil tu. Quid autem hic redarguit illos eosdem qui gloriabantur de magisterio pseudo, contemnentes doctrinam Apostoli. [AMBROSIUS] quasi9: Gloriaris pro illis. Sed quid habes ab illis, quod non accepisti a me? Ad unum videtur loqui, sed ad partem plebis loquitur. {191.1567D} Si autem accepisti a me, quid gloriaris contra me, quasi non idem acceperis a me?
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,8
marg.|
Hoc dicit contra illos qui eadem que ab Apostolo acceperant, audientes de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam se commendantes, gloriam in se vertebant, cum Apostolus se contemptibilem videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit:
Iam saturati.
quasi10: Increpo vos. Quid dicens gloriaris etc. sed non recte videor hoc facere, quia vos iam, id est tam cito, saturati estis, id est pleni Spiritu sancto. Et
iam divites facti estis.
Quasi {191.1568A} dicat: Et allos saturare potestis. Ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis.
Et regnatis,
id est regitis vos,
sine nobis.
[AMBROSIUS] Sic putabant illi gloriantes de pseudoapostolis.
Et utinam
vere
regnetis!
Vere regnare, est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere. Nota quia ut pius pater etiam his ingratis filiis bene optat. Regnetis, dico, ita
ut et nos regnemus vobiscum.
Non dico vos nobiscum, cum nos sequi dedignemini; sed dico nos vobiscum, ut nos sequamur vos, si non vultis sequi nos quos quidem sequi deberetis, quia nos revera regnamus. Sed timeo ne sine vobis.
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,9
marg.|
Puto enim.
quasi11: Vos sine nobis putatis regnare et hoc ideo, quia puto; quasi12: Quod nullatenus putandum est. {191.1568B} Ironice enim loquitur,
quod
per mala que patimur,
Deus ostendit nos apostolos novissimos,
id est vilissimos de quibus non curet,
tamquam morti destinatos,
id est quasi ad nullam utilitatem, sed morti reservatos. Quod per hoc videtur,
quia facti sumus mundo spectaculum.
Ad spectaculum enim nostri, quasi ad monstrum conveniunt homines, per quod magis probamur amici Dei.
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Puto enim: quasi13: Ideo deberetis regnare, quia ego puto, et certus sum, quod Deus ostendit nos apostolos novissimos, id est similes novissimis sanctis, scilicet Elie et Enoch, in tribulationibus; nos dico, tamquam morti destinatos, quia ita fit nobis, ut illis qui a victoribus morti servabantur, ad quod spectaculum conveniebat populus, sicut ad derisionem Elie {191.1568C} et Enoch tunc convenient, et modo ad derisionem apostolorum conveniunt mali. Unde subdit:
Quia spectaculum facti sumus mundo.
Quid nomine mundi intellexerit, subdit:
Et angelis, et hominibus
, id est utrisque, bonis vel malis; sed bonis, ut confortent et laudent; malis, ut insultent et vituperent. Boni enim angeli et boni homines laudant, et mali irrident. Hec sunt dextra et sinistra. His utimur, quasi armis ad feriendum hostem, id est diabolum, scilicet laudantibus et vituperantibus. Sed nec ista elevant, nec illa frangunt.
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,10
dist. 3
dist. 3
prol.|
Numérotation du verset
1Cor. 4,10
marg.|
Et
nos stulti sumus propter Christum,
cuius crucem predicamus. Quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes. Unde subdit:
Vos autem prudentes in Christo,
et est hic increpatio cum ironia. quasi14: Quod totum contra est. [AMBROSIUS] {191.1569A} Item:
Nos infirmi
sumus, id est afflicti.
Vos autem fortes
potestate et securi.
Vos nobiles,
id est reverendi.
Nos autem ignobiles,
id est despecti.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,11
marg.|
Et
usque in hanc horam,
id est continue, id est usque ad hoc tempus,
et esurimus, et sitimus, et nudi sumus;
libere enim et sine adulatione veritatem predicantes, et gesta prave vite arguentes, gratiam apud homines non habent;
et colaphis cedimur, et instabiles sumus,
quia pro persecutione mutamus loca. Fugamur enim a perfidis, ne plures doceamus;
Numérotation du verset
1Cor. 4,12
marg.|
et laboramus manibus nostris,
scilicet nobis necessariis
operantes,
quia nemo dat nobis. Et
maledicimur, et benedicimus,
hortando alios ad bonum; et
persecutiones,
id est tormenta
patimur, et
patienter
sustinemus;
Numérotation du verset
1Cor. 4,13
marg.|
et
blasphemamur,
quasi magi et malefici,
et
{191.1569B}
obsecramus
Deum pro illis; vel eos, ne blasphement nos; et
facti sumus,
id est reputati,
tamquam purgamenta huius mundi,
de quibus manentibus mundus inquinetur, vel abiectis purgetur. Quia facti sumus
peripsema omnium.
Peripsema purgamentum est ferri, vel pomi, et quidquid de qualibet materia ut purgatior reddatur, abiicitur, ut limatura aeris, et huiusmodi, et quelibet domorum quisquilia. Per hec omnia vero probamur in Christo prudentes et fortes, etsi illis aliter videatur. quasi15: Abiectiores omnibus facti sumus, et hoc
usque adhuc,
id est continue, usque ad hoc tempus.
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,14
marg.|
Non ut confundam vos,
aspera blandis mitigat ut salutaris medicus. quasi16: Etsi dixerim vos inflatos etc. {191.1569C} tamen, non
hec scribo
ut confundam vos, id est ut erubescentiam faciam vobis;
sed moneo
vos,
ut filios meos carissimos,
pro quibus tot mala passus sum. Et bene dixi, quod vos estis filii. Nam ego pater sum. Et hoc est quod ait:
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,15
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Nam si habeatis decem millia pedagogorum.
Finitum pro infinito posuit, id est quantamlibet multitudinem eruditorum
in Christo,
qui non genuerunt vos;
sed
tamen
non
habetis
multos patres,
qui genuissent vos in fide Christi.
Nam ego
tantum
genui vos,
non in me, sed
in Christo Iesu,
id est in fide Christi. Et hoc
per Evangelium,
id est per predicationem meam. Cum predixisset, ego genui vos in Christo, addidit, per Evangelium, ne ipsius putaretur {191.1570A} esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis patrem in terra, unus enim est Pater vester Deus (Mt. 23). Quod non ideo dixit, ut hoc nomen ceteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in eternam vitam generamur nature vel potestati, vel etiam sanctitati cuiusquam hominis tribuatur. Appellantur quidem et alii patres, sed non sicut Deus Pater unus est, qui regenerat Spiritu sancto, quos facit filios ad hereditatem eternam; homines vero dicuntur patres propter honoris gratiam, propter etatem curamque pietatis. Notandum etiam quod dum loquens Corinthiis pedogogos nominat pueros illos esse significat.
Numérotation du verset
1Cor. 4,16
marg.|
Rogo ergo vos.
quasi17: Quia genui vos, ergo, o fratres,
estote imitatores mei,
non pseudoapostolorum,
sicut et ego
{191.1570B}
Christi,
imitator sum. Et hoc
rogo vos,
quia ex debito mihi obedire debetis.
17 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,17
marg.|
Ideo
etiam, scilicet ut imitemini me,
misi ad vos Timotheum,
per hunc creditur missa eis Epistola,
qui est filius meus
in fide,
et carissimus,
bene agendo,
et fidelis
in Domino, id est in predicatione Domini,
qui vos commonefaciat vias meas,
id est instructiones meas,
que sunt in Christo Iesu,
et ideo tenende. Commonefaciat dico, ita,
sicut ego doceo
eas ubique terrarum,
in omni Ecclesia;
et ideo authentice. Dico
misi Timotheum
, et opus erat mitti.
Numérotation du verset
1Cor. 4,18
marg.|
Quia
quidam
vestrum
sic inflati sunt
de philosophis, quorum terrena sapientia gloriantur,
tamquam non sim venturus ad vos.
Numérotation du verset
1Cor. 4,19
marg.|
Veniam autem cito ad vos.
[AMBROSIUS] Ecce {191.1570C} post commonitionem promittit se ire ad illos, sed si Dominus permitteret. Unde subdit:
Si Dominus voluerit.
quasi18: Veniam ad vos nisi culpa vestra impedierit. Ideo dicit, si Dominus voluerit, ut ostenderet, si non iret Deum voluisse, causa utique indignationis illorum. Veniam dico,
et cognoscam,
id est probabo, et queram,
non sermonem
humane sapientie,
sed virtutem,
in fide et bona operatione,
eorum qui inflati sunt
superbia alta sapiendi et ceteros iudicandi.
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,20
marg.|
Non enim.
quasi19: Ideo non queram sermonem, quia
regnum Dei,
id est causa regni Dei, non
est in sermone, sed in virtute,
id est non sermo humane sapientie, sed virtus est causa regni.
19 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 4,21
marg.|
Quid vultis
etc. quasi20: Ego vere veniam. Sed quid horum vultis, scilicet an
veniam ad
{191.1570D}
vos in virga
correctionis, ubi etsi sit caritas non tamen esse videtur;
an in caritate,
id est in manifesta dilectione, ut bona suppleam,
et spiritu mansuetudinis,
ut peccatis parcam? Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se prepararent ad recipiendum eum. Absit ut pii filii dicerent: Si in virga correctionis venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris quam in blandimento perire predonis.
20 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_4)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 4 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_4)
Notes :