Glossa magna

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Cor. 7,1 

De quibus autem
scripsistis mihi1 :
1 mihi] om. Weber
bonum est homini mulierem non tangere,
Numérotation du verset 1Cor. 7,2 

propter fornicationes
autem unusquisque suam uxorem habeat,
et unaqueque suum habeat virum2
2 habeat virum] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,3 

Uxori igitur3 vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro.
3 igitur] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,4 

Mulier sui corporis potestatem
non habet sed vir. Similiter autem
et vir sui corporis potestatem
non habet sed mulier.
Numérotation du verset 1Cor. 7,5 

Nolite fraudare invicem,
nisi forte ex consensu ad tempus,
ut vacetis orationi
et iterum revertimini in idipsum,
ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Numérotation du verset 1Cor. 7,6 

Hoc
autem secundum indulgentiam dico4,
4dico] post autem Weber
non secundum imperium.
Numérotation du verset 1Cor. 7,7 

Volo autem
omnes vos5 homines esse
5 vos] om. Weber
sicut meipsum, sed enim6
6 enim] om. Weber
unusquisque
proprium
habet donum a7 Deo :
7 a] ex Weber
alius quidem sic,
alius vero sic.
Numérotation du verset 1Cor. 7,8 

Dico autem
non nuptis, et viduis, bonum est illis si sic
permaneant8 sicut et ego.
8 permaneant] maneant Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,9 

Quod si se non9 continent nubant.
9 se non] inv. Weber
Melius est enim nubere quam uri.
Numérotation du verset 1Cor. 7,10 

His autem qui matrimonio iuncti sunt precipio non ego,
sed Dominus,
uxorem a viro non discedere,
Numérotation du verset 1Cor. 7,11 

quod si discesserit
manere innuptam,
aut viro suo reconciliari,
et vir uxorem non10 dimittat.
10 non] ne Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,12 

Nam ceteris ego dico
non Dominus.
Si quis frater
uxorem habet infidelem,
et hec consentit habitare cum illo non dimittat illam.
Numérotation du verset 1Cor. 7,13 

Et si qua mulier fidelis11
11 fidelis] om. Weber
habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,14 

Sanctificatus est
enim vir infidelis per mulierem fidelem12, et sanctificata est
12 per mulierem fidelem] in muliere fideli Weber
mulier infidelis per virum fidelem,
alioquin
filii vestri
immundi essent,
nunc autem
mundi13
13 mundi] sancti Weber
sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 7,15 

Quod si infidelis
discedit
discedat,
non14 enim servituti
14 non] + est Weber
subiectus frater vel15 soror in eiusmodi.
15 vel] aut Weber
In pace
autem vocavit vos16 Deus.
16 vos] nos Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,16 

Unde enim scis, mulier,
si virum salvum facies ?
Aut unde scis, vir,
si mulierem
salvam facies ?
Numérotation du verset 1Cor. 7,17 

Nisi unicuique sicut Deus divisit17
17 Deus divisit] divisit Dominus Weber
et virum quemque18 sicut vocavit Deus,
18 et....quemque] unumquemque Weber
ita ambulet
et sicut ubique19
19 sicut ubique] sic Weber
in omnibus Ecclesiis doceo.
Numérotation du verset 1Cor. 7,18 

Circumcisus aliquis vocatus est ?
Non adducat
preputium.
In preputio aliquis vocatus est ? Non circumcidatur.
Numérotation du verset 1Cor. 7,19 

Circumcisio nihil est et preputium nihil est,
sed observatio mandatorum Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 7,20 

Unusquisque in qua
vocatione vocatus est,
in ea permaneat.
Numérotation du verset 1Cor. 7,21 

Servus vocatus es ?
Non sit tibi cure, sed et si potes liber fieri, magis utere.
Numérotation du verset 1Cor. 7,22 

Qui enim
in Domino vocatus est servus,
libertus est Domini,
similiter qui liber vocatus est,
servus est Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 7,23 

Pretio empti estis,
nolite fieri servi hominum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,24 

Unusquisque ergo20
20 ergo] om. Weber
in quo vocatus est, fratres,
in hoc
permaneat21 apud Deum.
21 permaneat] maneat Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,25 

De virginibus autem
preceptum Domini non habeo,
consilium
autem do,
tamquam misericordiam
consecutus a Domino,
ut sim fidelis.
Numérotation du verset 1Cor. 7,26 

Existimo ergo bonum hoc22 esse
22 bonum hoc] inv. Weber
propter instantem necessitatem,
quoniam bonum est homini sic esse.
Numérotation du verset 1Cor. 7,27 

Alligatus es uxori ? Noli querere solutionem.
Solutus es ab uxore ? Noli querere uxorem.
Numérotation du verset 1Cor. 7,28 

Si autem
acceperis uxorem non peccasti, et si
nupserit virgo non peccavit,
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi
ego autem vobis parco.
Numérotation du verset 1Cor. 7,29 

Hoc itaque dico, fratres :
tempus breve est,
reliquum est,
ut et23 qui habent uxores tamquam non habentes sint,
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,30 

et qui gaudent
tamquam non gaudentes,
et qui flent
tamquam non flentes24, et qui emunt
24 et qui flent....flentes] ante et qui gaudent tamquam non gaudent Weber
tamquam non possidentes,
Numérotation du verset 1Cor. 7,31 

et qui utuntur hoc mundo
tamquam non utantur.
Preterit enim
figura huius mundi.
Numérotation du verset 1Cor. 7,32 

Volo autem
vos sine sollicitudine esse.
Qui sine uxore est, sollicitus est
que Domini sunt, quomodo placeat Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 7,33 

Qui autem cum uxore est, sollicitus est que sunt mundi,
quomodo
placeat uxori, et divisus est.
Numérotation du verset 1Cor. 7,34 

Mulier25 innupta et virgo,
25 mulier] et praem. Weber
cogitat que Domini sunt,
ut sit sancta et corpore
et spiritu.
Que autem nupta est, cogitat que sunt mundi, quomodo placeat viro.
Numérotation du verset 1Cor. 7,35 

Porro hoc
ad utilitatem vestram
dico : non ut laqueum
vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem prebeat sine impedimento
Domino26
26 Domino] Dominum Weber
obsecrandi27
27 obsecrandi] observandi Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,36 

Si quis autem
turpem se videri existimat
super
virgine sua, quod sit superadulta,
et ita oportet fieri,
quod
vult faciat,
non peccat
si28 nubat.
28 si] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,37 

Nam qui statuit in corde suo
firmus,
non habens necessitatem,
potestatem autem habens29 sue voluntatis,
29 habens] habent Weber
et
hoc iudicavit in corde suo,
servare virginem suam,
bene facit.
Numérotation du verset 1Cor. 7,38 

Igitur
et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit,
et qui non iungit, melius facit.
Numérotation du verset 1Cor. 7,39 

Mulier alligata est
legi30
30 legi] om. Weber
quanto tempore vivit vir eius31,
31 vivit-vir eius] inv. Weber
quod si dormierit vir eius
liberata est,
cui vult nubat tantum in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 7,40 

Beatior autem erit si sic permanserit
secundum meum consilium, puto autem
quod et ego
Spiritum Dei habeam32
32 habeam] habeo Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Cor. 7,1 
dist. 1
prol.|
marg.| De quibus autem scripsistis mihi. Occasione fornicationis quam prohibet, de nuptiis continuat, de quibus illi quesierant. [AMBROSIUS] Cum enim pseudo per hypocrisim, ut ceteris puriores esse viderentur, {191.1585D} nuptias improbarent, et spernendas dicerent, quia hoc non placuit Corinthiis, qui non delectabantur hac sententia, hoc solum ab Apostolo quesierunt per Epistolam pretermissis ceteris, quibus hic respondet tractans de coniugio fidelium et infidelium. Et agit tripliciter de ipso, scilicet secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum preceptum, quorum singula suis locis diligens lector distinguat.
marg.| Hic dicendum est breviter quod sit coniugium, et que sit efficiens causa coniugii, et causam propter quam contrahi debeat, et que legitime sint persone ad contrahendum matrimonium, et que sint bona {191.1586A} coniugii quibus excusatur carnalis coitus. Coniugium utique, sive matrimonium, est maritalis coniunctio maris et femine inter legitimas personas, individualem vite consuetudinem retinens. Hac autem descriptione matrimonium fidelium ac legitimorum tantum includitur, et est bona res coniugium. Est enim unum de sacramentis Ecclesie, tenens imaginem coniunctionis Christi et Ecclesie, sicut Apostolus ait: Hoc autem dico magnum sacramentum esse in Christo et in Ecclesia (Ephes. 5). Constat itaque rem bonam esse coniugium; quod quidam heretici negant, nuptias detestantes, quas Christus approbans nuptiis interfuit, et eas miraculo commendavit. Hoc etiam propter hoc apparet, quia primum coniugium inter primos parentes instituit. {191.1586B} Apostolus etiam ait: Virgo non peccat, si nubat. Matrimonii autem efficiens causa est consensus maritalis de presenti per verba expressus, secundum illud Nicolai pape: Sufficiat solus secundum legem eorum consensus, de quorum coniunctionibus agitur. Qui si solus in nuptiis defuerit, cetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur. Unde est etiam illud: [AMBROSIUS] Matrimonium non facit coitus, sed voluntas. Hinc etiam illud: Non defloratio virginitatis, sed pactio coniugalis matrimonium facit. Causa vero propter quam contrahi debet, est procreatio prolis, vitatio fornicationis. Sunt et alie cause honeste, ut inimicorum reconciliatio, et pacis rei integratio, et huiusmodi. Persone autem legitime ad matrimonium sunt, iuxta institutionem {191.1586C} Ecclesie. Alie namque fuere legitime in exordio nostre originis, et ante legem Moysi. Alie sub lege, alie in tempore gratie. Item in primitiva Ecclesia quedam erant legitime, que modo non sunt; et earum que modo legitime sunt vel illegitime, quedam sunt plene legitime, quedam omnino illegitime, quedam neutre. Plene legitime sunt quas non impedit votum continentie, vel ordo, vel cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel nature frigiditas. Omnino autem illegitime per votum, per ordinem, per cognationem, per disparem cultum. Neutre vero, id est nec omnino illegitime, nec plene legitime sunt, per conditionem vel frigiditatem. Si enim tales nescientes coniuncti fuerint, possunt permanere {191.1586D} quibusdam causis accidentibus, et eisdem deficientibus dividi. [AMBROSIUS] Bona vero coniugii sunt tria, scilicet fides, proles, sacramentum: Fides, ne cum alio vel alia coeatur; proles, ut religiose educetur; sacramentum, ne coniugium separetur. Separatio autem gemina est, corporalis scilicet et sacramentalis. Corporaliter vero non debent separari, nisi ex communi consensu, quod interdum fit causa religionis; sacramentaliter vero separari nequeunt, dum vivunt, si plene legitime sint persone. Et attende quod tertium bonum coniugii dicitur sacramentum, ideo non quia sit ipsum coniugium, sed quia eiusdem rei signum est, id est spiritualis {191.1587A} et inseparabilis coniunctionis Christi et Ecclesie. His tribus bonis excusatur coitus carnalis, qui est inter coniuges, ita ut vel non sit peccatum vel sit veniale. Quando enim causa prolis conveniunt tantum, sic excusatur ut non sit peccatum, quando vero causa concupiscentie satiande et refrenande, veniale est. Unde AUGUSTINUS : Coniugalis concubitus generandi gratia non habet culpam; concupiscentie vero satiande, sed tamen cum coniuge, habet culpam, propter thori fidem, venialem. Item, quod coniugati victi concupiscentia utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his pro quibus quotidie dicimus:   Dimitte nobis debita nostra sicut etc. (Mt. 6). Ubi autem hec bona non sunt, nullam habet coitus {191.1587B} excusationem. Unde dicitur: Omnis vehemens amator proprie uxoris, adulter est. Contingit autem sepe contrahi coniugium, in quo hec bona non reperiuntur: quia nec fides servatur, nec proles religiose educatur. Hec de his sufficiant. quasi1: Fornicatio fugienda est, sed nubere licet. Et hoc est quod ait:   De quibus autem scripsistis mihi, id est de his que scripsistis mihi. Hoc dico:   Bonum est homini non tangere mulierem,
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,2 
marg.| propter fornicationem. quasi2: Bonum est non tangere, sed tamen propter fornicationem vitandam   unusquisque habeat suam, non alienam,   uxorem, non concubinam. Hoc ideo dicitur, ut excludantur illi qui divinis auctoritatibus uxores habere non possunt. Et similiter, {191.1587C} unaqueque mulier   habeat suum virum, scilicet legitimum. Hoc dicit Apostolus secundum indulgentiam non secundum preceptum. [Fulgentius] Peritus enim medicine celestis Apostolus, non tam sanos instituit, quam infirmis medicamenta monstravit. [GREGORIUS ] Magnum itaque bonum est mulierem non tangere, quod debet omnis fidelis principaliter observare. Tamen si quis adhuc plus est de sua infirmitate sollicitus quam de Domini virtute securus, si continentiam non novit, uxore utatur. Sed quia nuptie tales esse non possunt quales primorum hominum esse potuerunt, sint tales quales sanctorum patrum fuerunt, ut carnis concupiscentie que necessario est in corpore mortis huius non serviatur; sed ipsa potius non nisi ad propagandam {191.1587D} prolem servire cogatur: et sic infirmitas incontinentie, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipitur honestate nuptiarum.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,3 
dist. 2
prol.|
marg.| {191.1588A} Uxori vir debitum reddat. quasi3: Concedo viro habere uxorem, et mulieri virum; et postquam coniuncti fuerint, vir reddat debitum uxori,   similiter et uxor viro. [AMBROSIUS] Invicem sibi subiici in hac causa dicit, ut una sit illorum voluptas in lege nature.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,4 
marg.| Ideo alter alteri reddat, quia mulier non habet potestatem sui corporis ad alium,   sed vir; similiter autem vir non habet potestatem sui corporis ad aliam,   sed mulier. In hoc pares sunt vir et mulier, quia neque viro neque mulieri corpus suum licet alii tradere. [AUGUSTINUS.] Invicem enim sibi debitores sunt in hac causa, ne peccandi daretur occasio, in aliis vero preest vir. Ergo hic non dominium tollitur viro, sed vitium. Debent ergo sibi coniugati ad illicitos concubitus evitandos {191.1588B} mutuam quodammodo servitutem; ut etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu, non possit. Sed ad hoc, uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir. Similiter vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Ut etiam quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentie causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas. Reddere enim debitum coniugale nullius est criminis; exigere autem ultra generandi necessitatem, culpe est venialis; fornicari autem vel moechari puniendi est criminis.
Numérotation du verset 1Cor. 7,5 
marg.| Nolite etc. quasi4: Et quia nec vir nec mulier potestatem sui corporis habet, ergo   nolite {191.1588C}   fraudare invicem, id est subtrahere debitum, quod posset esse causa adulterii. [AUGUSTINUS.] Hoc ideo dicit Apostolus ut conveniant in re uxoria, ne dissensio generet fornicationem. Nolite dico,   nisi forte ex consensu ad tempus, scilicet ut ex condicto abstineatis propter gratiarum actiones, unde subdit,   ut vacetis expeditius   orationi. Ut enim misereatur Deus, mundius exorandus est. Et si munda sint coniugia, tamen etiam a licitis abstinendum est, ut facilius ad effectum deducatur oratio.   Et iterum revertimini in idipsum, id est naturalem usum. Ubi et si culpa est, tamen venialis est: [AMBROSIUS] quod non est in fornicatione. Revertimini, dico,   ne tentet vos Satanas propter intemperantiam, vel   incontinentiam vestram [AUGUSTINUS.] ne occasio detur diabolo trahendi {191.1588D} in laqueum fornicationis 83 vel adulterii. [AMBROSIUS] Hoc enim ideo dicit Apostolus, ut fornicationem excludat, non ut ad meliorem vitam tendentibus iter claudat. Et quia Apostolus dixerat, unusquisque habeat suam, et queque suum, et item revertimini, ne videretur hoc precipiendo dixisse, subdit:
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,6 
marg.| Hoc autem totum   dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Et ideo non peccat qui aliter agit, id est qui continet, imo peccat qui sic agit. Quia aliqua culpa est ibi sed levis. Propter huiusmodi peccata, oportet quotidie crebroque {191.1589A} orare Dominum et dicere:   Dimitte nobis debita nostra etc. Non ergo illud precepit Apostolus, sed permisit. Aliud est enim quod permittitur infirmitati, aliud quod precipitur fidei. Quod ostendit ex eo quod ait, hoc dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. quasi5: Non hoc iubeo castitati, sed permitto infirmitati, non est laudabile, sed veniale. Sed forte aliquis dicet, si hoc secundum veniam concessit Apostolus, ergo peccatum sunt nuptie. Cui enim venia nisi peccato conceditur, ubi est incontinentie malum? Plane quod infirmitati concessit Apostolus secundum veniam, audeo dicere peccatum esse. Veniam namque concedens Apostolus, concubitum attendit coniugatorum, ubi est incontinentie malum. Incontinentie malum est {191.1589B} quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum. Non enim quia incontinentia malum est, ideo connubium quod est preter intentionem generationis non est bonum, imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum; sed illud malum fit veniale, propter bonum nuptiale, quod est tripartitum, scilicet fides, proles, sacramentum: Fides, ne cum alio vel alia coeatur; proles, ut religiose educetur; sacramentum, ne coniugium separetur. Hoc bonum nuptiarum non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentie. Concubitus enim necessarius causa generandi inculpabilis, et solus ipse nuptialis est. Ille vero qui ultra necessitatem progreditur, {191.1589C} non rationi, sed libidini obsequitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges debitum carnis exposcunt, non voluntate propaginis, sed voluptate libidinis? que tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptie, quia etiam illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque enim iste concubitus, quo servitur concupiscentie, agitur, ut impleatur fetus quem postulant nuptie. Omnino igitur in genere suo nuptie bone sunt, quia fidem thori servant, et prolis suscipiende causa utrumque sexum commiscent, et {191.1589D} impietatem separationis horrent.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,7 
dist. 3
prol.|
marg.| Volo autem. quasi6: Hoc indulgeo. Sed tamen {191.1590A}   volo omnes homines esse castos   sicut meipsum. Quantum ad benevolum et sollicitum magistrum pertinet, omnes tales, si fieri posset, volebat esse sicut seipsum, id est continentes. Sed etsi non sint omnes casti, habent tamen alia quibus salvari possunt, quod ita ait:   Sed unusquisque habet donum ex Deo, quia et coniugium est ex Deo sicut continentia. Donum dico proprium, id est sibi competens, quia in hoc quisque adiuvatur, quod appetit avidius.   Alius quidem sic, scilicet in coniugio potest salvari;   alius vero sic, scilicet in viduali vel virginali continentia. [AMBROSIUS] Et ideo non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis, admittat illicita; sed ipse quid sequatur sibi eligat, sed tamen in hoc propensiorem esse melius est. Satis {191.1590B} hic ostendit etiam pudicitiam coniugalem esse donum Dei; non tantum enim continentium, sed etiam coniugatorum castitas, donum Dei est.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,8 
marg.| Dico autem. quasi7: Coniuncti debitum reddant, sed   non nuptis, id est virginibus,   et viduis dico, quod   bonum est illis si sic, id est caste   permanserint, vel eant sicut ego,
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,9 
marg.| quod si non continent, nubant legitime. Et quare hoc dicat, adiungit:   Melius est enim nubere quam uri, id est ardere libidine. Uri enim est desideriis angi vel vinci. [AMBROSIUS] Non igitur ideo dicit melius, quod bonum sit uri, et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.
Numérotation du verset 1Cor. 7,10 
marg.| His autem. quasi8: Hoc consulo non coniunctis.   Sed his qui matrimonio iuncti sunt precipio, non {191.1590C}   ego, quasi hoc preceptum invenerim,   sed Dominus in propria persona precipit,   uxorem a viro non discedere, hoc supple, nisi causa fornicationis. Hec est enim causa quam Christus excepit, que hic tacetur, quia notissima est, scilicet causa fornicationis. Hanc enim solam causam excepit Dominus; ceteras vero universas molestias, si que forte exstiterint, iubet pro fide coniugii, et pro castitate fortiter sustineri. Et nota quod aliud est discedere, aliud est communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum; et dicitur hoc de coniugio, ubi uterque fidelis est.
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,11 
marg.| Quod si. quasi9: Non discedat,   quod si discesserit, scilicet causa fornicationis, precipio   manere innuptam, viro vivente,   aut reconciliari viro suo, si ipsa non continet. [AUGUSTINUS.] {191.1590D} Si enim se non continet, mulier viro debet potius reconciliari quam alteri nubere.   Et similiter   vir non dimittat uxorem suam "nisi causa fornicationis"a. Preter quam non debet vir dimittere uxorem quia faceret eam moechari. Quod si illa est adultera, ipse non facit, sed adulteram dimittit. Supplendum est hic quod de uxore premisit, scilicet quod si dimiserit, ne ducat aliam, vel reconcilietur uxori.
aCf. Mt. 5, 32 ; Mt. 19, 9.
9 Quasi] + dicat PL
marg.| Similis enim forma servatur in viro et in muliere. AMBROSIUS tamen dicit: Ideo non subdit hoc de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege {191.1591A} utitur qua potior. Quod a falsariis dicitur esse appositum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,12 
prol.|
marg.| Nam ceteris. Postquam egit de coniugio fidelium, transit ad imparia coniugia.b quasi10: Ubi uterque fidelis est, hoc preceptum Domini dedi.   Nam ceteris, scilicet ubi non est uterque fidelis, quod in initio Ecclesie contingit, cum Evangelium gentibus predicari cepit,   ego dico, ex Deo quidem, {191.1591B}   non Dominus proprio ore, quod   si quis frater, id est si quis fidelis conversus ad fidem in coniugio,   habet uxorem infidelem, et hec consenserit habitare cum illo, non dimittat illam. [AUGUSTINUS.] Non hoc precipit Apostolus, sed consulit, ut si quis aliter agat non sit transgressor, sicut et post de virginibus consulit. Monet ergo quod est lucrandi occasio, cum posset licite relinquere, sed non expedit. Tunc enim non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis, sicut est illud unde iam diu loquimur, scilicet discessio fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus, quia coram illo non est iniusta. Sed Apostolus ne fiat, consilio {191.1591C} caritatis suadet, ut nemo in ea remissionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Hoc ergo mihi visum est Apostolum monendo dixisse.
bQuestion dite du « privilège paulin ».
10 Quasi] + dicat PL
marg.| Coniux enim fidelis licite potest relinquere infidelem. Idololatria enim et quelibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis permisit quidem uxorem dimitti, sed non iussit: et sic dedit Apostolo locum monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem que forsan fiet fidelis: et qui voluerit, licite dimittere possit. Quia enim fidelis infidelem relinquere licite potest, ideo Dominus non prohibet. Quod enim Dominus prohibet, fieri omnino non licet: hoc autem fieri licet. Nam si fornicatio carnis detestanda est in coniuge, quanto magis fornicatio mentis, id est infidelitas. {191.1591D} Sed quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter coniugum separationes ipsam doctrinam salutis homines offensi exhorreant, intendit Apostolus et monet non fieri. Si ergo ab infidelibus nec iubentur a Domino, nec prohibentur fideles recedere. Nam si dimittere tales iuberentur a Domino, nullus esset locus consilii admonentis Apostoli, ne hoc fieret. Legitur tamen quod Esdras propheta, imo Dominus per eum non modo permisit, sed etiam iussit Israelitis uxores dimittere alienigenas, per quas ibant ad deos alienosc ; non ille per maritos acquirebantur Deo. Recte itaque hoc {191.1592A} precepit, quia nondum tanta gratia Salvatoris illuxerat. Et per Moysen Dominus iusserat ne quis uxorem alienigenam duceretd. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino iubente dimiserunt.
c 1Esr. 10.
d Nm. 18.
marg.| [AUGUSTINUS.] Non enim imputandum matrimonium quod extra decretum Dei factum est sed cum cognoscitur emendandum est.
Numérotation du verset 1Cor. 7,13 
prol.|
marg.| Cum vero cepisset gentibus Evangelium predicari, iam coniunctos gentiles gentilibus comperit coniuges, ex quibus si non ambo crederent, sed unus vel una et infidelis cum fideli consentit habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec iuberi, ideo nec prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere; et infidelis hominis fornicatio est maior in corde. Ideo{191.1592B} autem nec iuberi, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti. Licitum ergo erat per iustitiam, sed licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam; quod dixerat de viro subdit de muliere.
Numérotation du verset 1Cor. 7,14 
prol.|
marg.| Deinde consilii causam et finem supponit dicens: Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem , vel in muliere fideli; et   sanctificata est   mulier infidelis per virum fidelem, vel in viro fideli. Credo iam provenerat ut nonnulle femine per viros fideles, et viri per uxores fideles in fidem venirent, quia sepe hoc contigit quod alter per alterum ad {191.1592C} fidem convertitur.
marg.| Vel ita, sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem, id est mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, quia nullam ex eius coniunctione immunditiam mulier fidelis patitur; et sanctificata est mulier etc. id est munda est mulier infidelis quantum ad virum fidelem, quia vir fidelis ex eius coniunctione non contaminatur."Veram enim fidelis habet pudicitiam etiam cum infideli coniuge"e. Alioquin etc.
e Cf. Gratianus, Decretum, 2.28.1.9 : « Cum ergo cepisset gentibus euangelium predicari, iunctos gentiles gentilibus conperit coniugibus. Ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iusticia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec uera eius pudicitia cum coniuge quidem dici potest, quia omne, quod non est ex fide, peccatum est, quamuis ueram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, que non habet ueram. Ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti » [MM2023]
marg.| [AMBROSIUS] quasi11: Dico ut non dimittat fidelis infidelem consentientem habitare. Alioquin [Haimo.] id est si disceditis, si dimittitis invicem volentes cohabitare, et aliis vos copulatis [AMBROSIUS] et ita non est legale matrimonium, adulteri estis, et filii vestri, qui de hac copula nascuntur, immundi essent, id est spurii sunt. {191.1592D} Nunc autem, si permanetis, filii vestri sancti sunt, id est mundi, quia de licitis coniugiis nati sunt, et sub Creatoris veneratione nati sunt ex pare.
11 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, ut agat de filiis iam natis que in fidelitate remanent, si vicissim se dimittunt. quasi12: Dico ut fidelis non dimittat infidelem. Alioquin, id est si vos invicem dimittitis, filii vestri, qui maiorem partem sequuntur, immundi essent, id est in infidelitate remanebunt. Maior enim tunc erat numerus infidelium quam fidelium. Nunc autem filii vestri sancti sunt, id est Christiani, sive uno ex parentibus auctore, sive utroque, quod non fieret {191.1593A} si uno credente dissociaretur coniugium, et non toleretur infidelitas coniugis usque ad opportunitatem credendi.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,15 
dist. 4
prol.|
marg.| Q uod si infidelis etc. quasi13: Fidelis non dimittat {191.1593B} infidelem consentientem habitare.   Quod si infidelis, vir vel mulier,   discedit, odio fidei,   discedat, non pro eo fidem fidelis deserat. Eo enim modo mulier infidelis rectissime dimittitur, si viro suo dicat: Non ero uxor tua nisi mihi de latrocinio divitias congeras, nisi solita lenocinia exerceas, et huiusmodi.
13 Quasi] + dicat PL
marg.| [AMBROSIUS] Tunc ille cui uxor hec dicit, si veraciter Christianus est, plus tenebitur amore divine gratie, quam carnis uxorie, et membrum quod eum scandalizat fortiter amputat. Non est enim. quasi14: Ideo dico discedat,   non est enim servituti subiectus frater fidelis,   aut soror in huiusmodi, scilicet in cohabitatione, et in aliis talibus, id est non cogitur fidelis sequi infidelem odio fidei discedentem. Sed quamdiu in pace simul esse {191.1593C} possunt non separentur, si in eo poterant vocari, in eo manendum est. Et ideo ait non est subiectus, quia non debetur reverentia coniugii ei qui horret coniugii auctorem. Non est enim ratum matrimonium quod sine Dei devotione est, et ideo non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se copulaverit. Contumelia enim Creatoris solvit ius matrimonii circa eum qui relinquitur ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens et in Deum et in matrimonium peccat. Itaque non est ei fides servanda coniugii, quia Deo recessit, ne audiret nomen Christi. Si vero ambo crediderint per cognitionem Dei, confirmatur coniugium.
14 Quasi] + dicat PL
marg.| Nota quod AMBROSIUS sibi contradicere videtur. Supra enim dixit, quod si fidelis dimittens infidelem alii copulaverit {191.1593D} se adulter est; hic vero dicit quod ei dimisso non est peccatum si alii se copulaverit, quod a quibusdam sic determinatur.
marg.| [AUGUSTINUS.] Aliud est si dimittat infidelem volentem cohabitare vel commanere, et aliud si dimittitur propter Deum ab illo qui abhorret nomen Christi. Ibi benevolentie lex non servatur, hic veritas custoditur. Ideoque cum liceat semper dimittere, non tamen semper licet se alii copulare, sed tunc tantum cum propter Deum dimittitur. Vel ut alii dicunt potest se alii semper copulare fideli, sed non alii infideli. In pace autem. quasi15: Fidelis non est subiectus servituti in huiusmodi sed pacem {191.1594A} debet servare [AMBROSIUS] quia in pace   vocavit nos Deus, et ideo non debemus esse causa discordie. Et non oportet nos litigare cum discedente, quia odio fidei discedit. Unde enim supra hortatus est ne fidelis deserat infidelem per ea que forte evenerunt, id est quia sanctificatus est vir etc. Nunc quia eadem fieri possunt, idem hortatur reddens rationem cur non expediat, ut fidelis dimittat infidelem, quamvis liceat.
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,16 
marg.| [AMBROSIUS] Hec autem non iubente lege sed libera caritate fiunt. quasi16: Vere manendum est cum infideli, quia, unde scis, tu mulier fidelis,   si virum infidelem   salvum facies? Hoc ideo dicit quia forsan possunt credere qui non horrent nomen Christi. Deinde dicit viro idem de muliere:   Aut unde scis, vir fidelis,   si mulierem infidelem   salvam {191.1594B}   facies?
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,17 
marg.| Unde, inquam, hoc scis, o vir vel mulier, nisi ita habeas te ad tuum comparem,   sicut Deus divisit unicuique, id est sicut dedit utrique, scilicet viro preesse, uxori subesse? Vel quomodo scis hoc quod predictum est nisi patienter exspectes fieri, sicut divisit Deus unicuique? [AMBROSIUS] Divisit enim cuique quando salvetur, id est scit quando credet, et sustinet donec credat; sic et tu exspecta. Et quomodo scis, o vir vel mulier, quod predictum est, nisi quisque vestrum   ambulet scilicet perseveranter, et si non statim proficit ita,   sicut Deus vocavit unumquemque, id est in eo statu in quo Deus quemque vocavit, non a quo, ut scilicet coniux cum coniuge perseveranter maneat. Ne quis autem {191.1594C} forte diceret quod solis Corinthiis, et non ceteris fidelibus hoc predicaret, ait: Et hoc ita predico in vestra Ecclesia,   sicut in omnibus Ecclesiis, hoc est ubique,   doceo. Tenendum est ergo vobis quod omnes tenent.
Numérotation du verset 1Cor. 7,18 
dist. 5
marg.| Circumcisus. quasi17: In eo statu potest quisque manere, scilicet coniugii, sicut in ceteris, que saluti impedimentum non afferunt, ut verbi gratia,   si aliquis circumcisus vocatus est, non adducat, id est non cogatur adducere   preputium, id est ritus gentilium. Et si   in preputio aliquis vocatus est, non circumcidatur, id est non cogatur ad Iudaicos ritus. Servat Apostolus ubique quod congruere videt, sive Ecclesiis gentium sive Iudeorum. [AUGUSTINUS.] Nusquam enim aufert consuetudinem, que servata non impedit salutem, monens ne {191.1594D} in talibus spes salutis ponatur, etiamsi pro offensione infirmorum fratrum serventur. Unde et dicit nil esse, subdens:
17 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,19 
marg.| Circumcisio enim nihil est, et preputium nihil est. Quia ad salutem nec prodest nec obest, hoc vel illud, id est Iudaicus vel gentilis ritus,   sed observatio mandatorum Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 7,20 
dist. 6
prol.|
marg.| Unusquisque. quasi18: Gentilis non adducat circumcisionem, vel Iudeus preputium. Sed   unusquisque permaneat in ea vocatione, id est in ea conditione, vocationi non repugnante,   in qua non a qua,   vocatus est. [AUGUSTINUS.] Hoc enim ad eas {191.1595B} conditiones vel consuetudines vite retulit, que nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut coniux, sic et latro ad Christi fidem vocatur; sed ille in coniugio, non a coniugio; iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est ut coniuges desinant esse coniuges propter Christi fidem, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,21 
marg.| Servus etc. Supraposuit unum exemplum de ritu vivendi; hic aliud de conditionis officio. quasi19: Quisque permaneat in quo vocatus est, sicut   si servus vocatus es, non sit tibi cure, quasi velis hoc effugere,   sed si potes fieri liber, magis utere servitute [AMBROSIUS] quia hec est causa humilitatis que ad eam que in Domino est pertinet libertatem, quia quanto quis {191.1595C} 85 propter Deum despectior est in hoc seculo, tanto magis exaltabitur in futuro:
19 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,22 
marg.| Qui enim in Domino vocatus. quasi20: Ideo non debet esse cure, si quis vocatus est servus, quia eque ut dominus suus servus est Christi. Quod ita ait:   Qui enim existens   servus vocatus est in Domino, id est in fide Domini, vel in operatione Domini,   libertus est Domini. Ac si diceret, servus Domini est, sed honestius nomen posuit dicendo libertus, quod esse recte dicitur, quia ereptus est a peccatis, que servos faciunt. [AMBROSIUS]   Similiter qui vocatus, dum liber esset, vel a Deo per elationem, quod crimen est, vel ab homine per conditionem,   servus est Christi, quod profectus est. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber elatus servo se preponat.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,23 
marg.| Pretio etc. {191.1595D} quasi21: Uterque servus Christi est, quod utique iustum est, quia   empti estis pretio, id est sanguine Christi. Et quia empti estis,   nolite fieri servi hominum, ita, scilicet ut postponatis servitium Dei. quasi22: Quia empti estis, reddite vicem emptori ut servi sitis Christi, non hominum. Hi sunt servi hominum qui humanis se subiiciunt superstitionibus, quod contingit vobis si dicatis:   Ego sum Pauli, ego Apollo, et huiusmodi.
21 Quasi] + dicat PL
22 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,24 
marg.| Unusquisque etc. Quod supradixerat hic iterat, ut plene commendet dicens,   unusquisque frater in hoc statu   maneat apud Deum, id est in observatione mandatorum Dei,   in quo vocatus {191.1596A}   est, non a quo vocatus est, quia nullus status nocet, in quo aliquis vocatur.
Numérotation du verset 1Cor. 7,25 
marg.| De virginibus autem. Superius ubi ait:   Dico autem non nuptis et viduis, non tantum virginibus, sed etiam viduis continendi consilium dedit. Nunc iterum dat de virginibus idem consilium. quasi23: De coniunctis preceptum Domini dedi, ubi uterque est fidelis; vel meum consilium, ubi alter est infidelis.   De virginibus autem non habeo preceptum Domini, aliqua lege precipientis ut contineant, vel nubant. [AUGUSTINUS.]   Consilium autem a Spiritu sancto mihi inspiratum do, idem quod supra dedi, scilicet non nubendi, sed continendi, nisi tamen aliud licet. Consilium do,   tamquam consecutus a Domino misericordiam, id est apostolatum, ita   ut sim fidelis {191.1596B} in dispensatione mihi credita, ac per hoc constat quod sum idoneus in dandis consiliis salutaribus.
23 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,26 
marg.| [AMBROSIUS] Existimo ergo. quasi24: Quia Apostolus sum et fidelis, ergo hoc consilium do, scilicet non nubendi, quia   existimo hoc, id est in virginitate manere,   bonum esse propter instantem necessitatem coniugii vitandam. Necessitatem dicit penuriam seculi, quam sepe patiuntur coniugati. Infirmis infirmam rationem pretendit. Posset enim digniorem reddidisse rationem virginitatis munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humane nature, per quam homines angelis assimilantur. Maior tamen victoria virginum quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, {191.1596C} virgines vero in carne triumphant. Inde est quod in tabernaculo Domini supremum operimentum erat de pellibus hyacinthinis, per quod intelligitur celibum vita. Habet enim hyacinthus speciem similem throno, ita qui in carne virgineam puritatem servant, supercelestibus similantur.   Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sequuntur Agnum quocumque ierit (Apc. 14).   Quoniam etc. quasi25: Ita existimo ut dixi, et bene quoniam vere ita est,   bonum est homini sic esse, id est in virginitate;
24 Quasi] + dicat PL
25 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,27 
marg.| et licet sit hoc, bonum tamen si alligatus es uxori, noli querere solutionem, et si instat necessitas. Sed si   solutus es ab uxore, noli querere uxorem, si potes continere. [Haimo. AMBROSIUS] Hec consilia sunt que nullo Domini constringentis imperio, in potestate {191.1596D} dimissa sunt. In his audiendus est Apostolus, in spiritu scilicet monens et consulens.
Numérotation du verset 1Cor. 7,28 
marg.| Si autem. quasi26: Noli querere, sed tamen,   si acceperis uxorem, non peccasti; et similiter   si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem etc. quasi27: Non peccant si nubunt vel ducunt, tamen levius est esse sine coniugio, quia   huiusmodi, scilicet coniugati,   habebunt tribulationem carnis [Haimo] pro rebus necessariis providendis sibi et filiis.   Ego autem. quasi28: Consulo evitare coniugium, quod et tamen concedo. Sed in his   ego parco vobis, dum consulo hec evitare que tribulationes carnis et sollicitudines {191.1597A} memoratas habent, vel dum concedo vobis quod vultis, parco vobis, etsi grave sit.
26 Quasi] + dicat PL
27 Quasi] + dicat PL
28 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,29 
dist. 7
prol.|
marg.| Hoc itaque, hic ad temperantiam monet. quasi29: Quia coniungemini, dum sine peccato potest fieri.   Itaque hoc consilium do vobis. [AUGUSTINUS.] Dico vobis, o   fratres, quoniam   tempus breve est, quo non generatione carnali propagandus est populus Dei, sed regeneratione spirituali colligendus. Et quia tempus breve   reliquum est, id est hoc solum restat agendum,   ut qui habent uxores sint tamquam non habentes, studendo Dei servitio, non operi carnis: Quod utique facit, qui habet uxorem; reddit, non exigit debitum. Et qui propter infirmitatem {191.1597C} propriam ducit uxorem plangens potius, quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens, quia duxit, et maxime qui pari consensu continentiam servant. Beatiora sane coniugia iudicanda sunt, que sive filiis procreatis, sive in prole contempta continentiam pari consensu servare poterunt.
29 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,30 
marg.| Et qui flent, pro casibus coniugii, vel pro aliqua tristitia seculi, sint   tamquam non flentes, et spe futuri boni non cedant, vel frangantur;   et qui gaudent pro aliqua prosperitate seculi, sint   tamquam non gaudentes, ut intus timeant spiritualiter corrumpi;   et qui emunt, ut faciunt coniugati, qui provident filiis, sint   tamquam non possidentes, scilicet non apponant cor perituris rebus; sed sic habeant, ut amore illis non {191.1597D} hereant.
Numérotation du verset 1Cor. 7,31 
marg.| Et ut universaliter colligam, qui utuntur hoc mundo, sint   tamquam non utantur, ut scilicet ex bonis eius faciant bona, non mali fiant: que bona ne putentur mala, bonis dantur. Itemque tollentur ut probentur, ne vero putentur magna vel summa, dantur et malis. Itemque eis tolluntur ut crucientur.   Preterit enim. [Haimo. AUGUSTINUS.] quasi30: Ideo hec mundi alia quasi non sint sunt estimanda, quia   figura, id est pulchritudo non substantia,   huius mundi preterit, id est quotidie senescit, et tandem in iudicio mundanorum ignium cum flagratione peribit. Non substantia, sed figura {191.1598A} atque ipsa libera substantia eas qualitates habebit, que corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant. Et ideo non dixit mundus perit, sed figura, quia substantia non perit, sed qualitas.   Volo autem. quasi31: Si nubitis, hoc facere consulo.
30 Quasi] + dicat PL
31 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,32 
marg.| Sed magis volo vos esse sine sollicitudine rei uxorie; qua diminuta in Dei rebus propensius vigilatur. Et recte hoc volo,   qui sine uxore est, sollicitus est, ut compleat   ea que Domini sunt, et quomodo placeat interiori pulchritudine   Deo, non quomodo ei serviat.
Numérotation du verset 1Cor. 7,33 
marg.| Qui autem cum uxore est, sollicitus est de his   que sunt mundi, scilicet de domo regenda, et huiusmodi,   quomodo et placeat uxori. [Haimo.] Magna enim amaritudo est in domo uxor tristis,   et divisus est, non natura, sed actu, quia partim Deo, partim servit {191.1598B} mundo.
Numérotation du verset 1Cor. 7,34 
marg.| Et similiter   mulier innupta, id est vidua,   et virgo cogitat que sunt Domini. [AUGUSTINUS.] Iam non cogitat ne damnetur a Deo, quod facit timor custos malorum. [Fulgentius] Hec autem de damnatione non timens, et de salute secura, cogitat tantum   que sunt Domini, scilicet,   ut sit sancta corpore, id est actionibus que geruntur ministerio corporis,   et spiritu, id est voluntate. Hoc etiam et nupta fidelis, et casta facit: que non modo spiritu, sed etiam corpore sancta est, non enim potest fieri, ut non sit sanctum corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. Sed amplius innupta hoc facit, que libera a necessitatibus mundanis, quibus constricta est nupta, intensius vacat celestibus preceptis.
marg.| Que autem nupta est, cogitat que mundi sunt, et   quomodo {191.1598C}   viro placeat. Non ideo hoc dicit, ut et ipsa sancta non sit corpore et spiritu, sed minus quam innupta. Hec itaque loquens Apostolus de innuptis et nuptis, ampliorem innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi voluit, non corpus nuptarum omni sanctificatione privavit.
Numérotation du verset 1Cor. 7,35 
marg.| Porro hoc. quasi32: Consulo non nubere, sed   hoc dico ad vestram utilitatem maiorem, scilicet ut expeditius Deo serviatis,   non ut, si incontinentes estis,   iniiciam vobis laqueum fornicationis. Non hoc dico ut laqueum vobis iniiciam, sed hoc dico,   ad id tendens   quod honestum est, scilicet ut homo sit castus animo et corpore. [AUGUSTINUS.] Non hoc ideo dicit quod turpe sit coniugium, sed quod hoc honestius est. Et ad id {191.1598D} tendo   quod prebeat facultatem, vel facilitatem alicui observandi 86 se Domino   sine impedimento, quod est in coniugio. Cum igitur ait ad id quod honestum est, non matrimonium turpe esse monstravit, sed quod honesto erat honestius, generalis honesti nomine commendavit, quia honestius quid est nisi quod magis honestum. Sicut ergo bono melius, et beato beatius est, sicut honesto honestius est, quod honestum voluit appellare.
32 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,36 
dist. 8
prol.|
marg.| Si quis autem. Sicut de virginibus determinavit quid sit melius et honestius, sic et de custodibus virginum determinat quid illis sit faciendum, si virgines continere voluerint, vel noluerint. quasi33: {191.1599B} Hoc est honestius et expeditius, scilicet esse sine coniugio, sed tamen   si quis existimat se videri quandoque   turpem super, id est de   virgine sua, eo   quod vel que   sit superadulta, scilicet ultra pubertatem,   et ita oportet fieri [AMBROSIUS] scilicet ut nubat, quia virgo non vult continere.   Quod vult virgo,   faciat custos, quia   non peccat custos,   si nubat virgo. Hoc ideo dicit, ne et si virgo non peccat, custos eius videatur peccare. Ideo dico, si oportet, non peccat.
33 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,37 
marg.| Nam de isto alio patet, quia bene facit, non tantum non peccat ille, scilicet   qui statuit in corde suo servare virginem suam, non ingerens ei fomitem nuptiarum. [AUGUSTINUS.] Statuit, dico,   firmus in proposito suo, non curans, vel sobolem, vel aliud huiusmodi. Et   non habens necessitatem, {191.1599C} cum virgo velit continere, sed   habens potestatem, secundum alumne continentiam,   voluntatis sue perficiende. Ille qui hoc statuit, bene facit, et ille, utique qui hoc non ex levitate statuit, sed   in corde iudicavit, id est ex iudicio mentis bonum esse discernit,
Numérotation du verset 1Cor. 7,38 
marg.| et quia oportet fieri ut diximus, igitur qui matrimonio iungit virginem suam bene facit, quia licet quod facit. [AMBROSIUS]   Et qui non iungit, cum habeat potestatem sue voluntatis,   melius facit, quia apud Deum meritum illi collocat, et a seculi sollicitudine liberat illam, et ideo recte ait, melius facit. [AUGUSTINUS.] Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit. Hic enim bene utitur homo malo, ibi vero bene utitur bono. {191.1599D} Duo enim hec, scilicet bonum et malum, et alia duo, scilicet usus bonus et usus malus, sibimet adiuncta, quatuor differentias faciunt. Bene utitur aliquis bono continentiam dedicans Deo. Male utitur quis bono continentiam dedicans idolo. Male utitur quis malo concupiscentiam relaxans adulterio. Bene utitur malo concupiscentiam restringens connubio. Sicut ergo melius est bene bono, quam bene uti malo, cum utrumque sit bonum, ita qui dat virginem suam nuptui bene facit; et qui non dat, melius facit. Bonum est enim pudicitia coniugalis, sed melius continentia virginalis, vel vidualis.
Numérotation du verset 1Cor. 7,39 
marg.| Mulier alligata {191.1600A}   est etc. quasi34: Virgo potest nubere, similiter et vidua potest nubere, sed beatius est continere. Et hoc est quod ait:   Mulier alligata est legi viri   quanto tempore vir eius vivit, ut non liceat alii nubere.   Quod si dormierit vir eius, liberata est a lege viri et permittitur ei ut   cui vult nubat. [AUGUSTINUS.] Ideo dicit, cui vult, quia invite nuptie solent proventus malos habere. Cum vero dicit, nubat, lege loquitur naturali, quamquam prime nuptie tantum a Domino sint institute, secunde vero permisse sunt. Denique prime nuptie sub benedictione Dei celebrantur sublimiter, secunde vero etiam in presenti carent gloria. Nubat dico, et hoc   tantum in Domino, faciat scilicet sine turpitudinis suspicione, et viro sue religionis nubat.
34 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua; {191.1600B} mulier etc. quasi35: Virgo quocumque tempore potest nubere, sed coniugata, etiamsi causa fornicationis dimissa est, non potest, dum vivit vir eius. Quia mulier alligata est legi viri quanto tempore vir eius vivit, quod si dormierit vir eius, liberata est, cui vult nubat, tantum in Domino.
35 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 7,40 
marg.| Beatior autem erit, si sic, id est innupta,   permanserit secundum meum consilium. Satis ostendit beatam esse, et post mortem viri, iterum in Domino nubentem fidelem; sed beatiorem, non nubentem. Unde maxime Cataphrygarum et Novatianorum hereses concidunt, quas buccis sonantibus non sapientibus Tertullianus inflavit, dum secundas nuptias tamquam illicitas maledico dente concidit, quas omnino licitas Apostolus sobria mente {191.1600C} concedit. De tertiis autem et quartis, et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere questionem, sed quis audeat definire quod nec Apostolum video definivisse? Ait enim: Si dormierit vir eius etc. Non dicit primus, vel secundus, vel tertius, vel quotuslibet. Nec nobis definiendum est quod non definit Apostolus. Unde, ut breviter respondeam, nec ullas debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre. Ipse etiam Christus, Apostoli ac noster magister et Dominus, septemviram mulierem in Evangelio non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse; sed tantum ait:   Neque nubent neque nubentur (Mt. 22). Unde nec contra humane verecundie sensum audeo dicere, {191.1600D} ut quoties voluerint, nubant, nec ex meo corde preter Scripture sancte auctoritatem quotaslibet nuptias audeo condemnare. Quod autem dicitur univire vidue, hoc omni dicitur vidue, scilicet beatior erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Et ne quis hoc consilium tamquam humanum et non divinum putaret contemnendum, adiecit:   Puto autem quod ego, sicut et alii apostoli,   spiritum Dei habeo, quo inspirante, hec et alia suadeo, quod vos non putatis . Nota quod dicens, puto, non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus non dubitat, sed increpat {191.1601A} dicens:   Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis (Io. 8). Et alibi:   Cum venerit Filius hominis, putas inveniat fidem in terra? (Lc. 18.) Verbo dubitationis arguitur infidelitas, non opinatur divinitas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 7 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_7)

Notes :