Glossa magna

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Cor. 14,1 

Sectamini
caritatem,
emulamini spiritualia magis autem ut prophetetis.
Numérotation du verset 1Cor. 14,2 

Qui enim loquitur lingua,
non hominibus loquitur
sed Deo,
nemo enim
audit
Spiritu autem loquitur
mysteria.
Numérotation du verset 1Cor. 14,3 

Nam
qui prophetat,
hominibus loquitur edificationem,
et exhortationem,
et consolationem1
1 consolationem] consolationes Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,4 

Qui
loquitur lingua
semetipsum
edificat,
qui autem prophetat
Ecclesiam Dei2 edificat.
2 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,5 

Volo autem vos
omnes3 loqui linguis,
3 vos omnes] inv. Weber
magis autem prophetare.
Nam maior est
qui prophetat,
quam qui loquitur linguis, nisi si forte
ut interpretetur
ut Ecclesia edificationem accipiat.
Numérotation du verset 1Cor. 14,6 

Nunc autem,
fratres,
si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero
nisi si vobis loquar
aut in revelatione,
aut in4 scientia,
4 in] om. Weber
aut prophetia,
aut in doctrina ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,7 

Tamen
que sine anima sunt vocem dantia,
sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint,
quomodo scietur
quod canitur
aut quod citharizatur ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,8 

Etenim
si incertam vocem
det tuba,
quis parabit se ad bellum ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,9 

Ita et vos
per linguam nisi manifestum sermonem
dederitis,
quomodo
scietur
id quod dicitur ? Eritis enim
in aera loquentes.
Numérotation du verset 1Cor. 14,10 

Tam multa,
ut puta genera linguarum
sunt in hoc5
5 hoc] om. Weber
mundo, et sine voce
nihil6 est.
6 sine voce-nihil] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,11 

Si ergo nesciero virtutem vocis
ero ei cui loquor
barbarus,
et qui loquitur
mihi barbarus.
Numérotation du verset 1Cor. 14,12 

Sic et vos,
quoniam emulatores estis spirituum,
ad edificationem Ecclesie querite ut abundetis.
Numérotation du verset 1Cor. 14,13 

Et ideo qui loquitur lingua,
oret
ut interpretetur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,14 

Nam si
orem lingua,
spiritus meus orat,
mens autem mea sine fructu est.
Numérotation du verset 1Cor. 14,15 

Quid ergo est ?
Orabo
spiritu,
orabo et mente,
psallam spiritu,
psallam et mente.
Numérotation du verset 1Cor. 14,16 

Ceterum
si benedixeris
spiritu,
quis7 supplet locum
7 quis] qui Weber
idiote,
quomodo dicit8 :
8 dicit] dicet Weber
amen,
super tuam benedictionem ?
Quoniam quid dicas nescit.
Numérotation du verset 1Cor. 14,17 

Nam tu quidem bene gratias agis,
sed alter non edificatur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,18 

Gratias ago Deo meo9,
9 meo] om. Weber
quod omnium vestrum lingua loquor.
Numérotation du verset 1Cor. 14,19 

Sed in Ecclesia
volo quinque
verba sensu meo loqui
ut et alios instruam,
quam decem millia verborum
in lingua.
Numérotation du verset 1Cor. 14,20 

Fratres,
nolite pueri
effici sensibus,
sed malitia parvuli estote,
sensibus autem perfecti sitis10.
10 sitis] estote Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,21 

In lege scriptum est :
quoniam
in aliis linguis
et in11 labiis aliis
11 in] om. Weber
loquar
populo huic,
et nec sic exaudient me dicit Dominus.
Numérotation du verset 1Cor. 14,22 

Itaque lingue in signum sunt non fidelibus
sed infidelibus,
prophetie12 autem
12 prophetie] prophetia Weber
non infidelibus
sed fidelibus.
Numérotation du verset 1Cor. 14,23 

Si ergo conveniat universa Ecclesia
in unum, et omnes linguis loquantur,
intrent autem idiote
aut infideles,
nonne dicent
quod insanitis ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,24 

Si autem omnes prophetent,
intret autem quis infidelis vel idiota ; convincitur ab omnibus,
diiudicatur ab omnibus,
Numérotation du verset 1Cor. 14,25 

occulta enim13 cordis eius
13 enim] om. Weber
manifesta
fiunt.
Et ita cadens in faciem
adorabit Deum, pronuntians
quod vere Deus sit in vobis14.
14 sit in vobis] in vobis est Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,26 

Quid ergo est, fratres ?
Cum convenitis, unusquisque vestrum
psalmum habet,
doctrinam
habet,
Apocalypsim
habet, linguam habet,
interpretationem habet,
omnia
ad edificationem fiant.
Numérotation du verset 1Cor. 14,27 

Sive lingua
quis
loquitur, secundum duos,
aut ut multum tres,
et per partes,
et unus interpretetur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,28 

Si autem non fuerit interpres,
taceat in Ecclesia,
sibi autem loquatur
et Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 14,29 

Prophete duo aut tres
dicant,
et ceteri diiudicent.
Numérotation du verset 1Cor. 14,30 

Quod si15
15 si] i cacogr. Rusch
alii revelatum fuerit
sedenti
prior taceat.
Numérotation du verset 1Cor. 14,31 

Potestis enim omnes
per singulos
prophetare, ut omnes
discant, et omnes
exhortentur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,32 

Et spiritus prophetarum
prophetis sunt
subiecti16
16 sunt subiecti] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,33 

Non enim est dissensionis
Deus
sed pacis,
sicut in omnibus Ecclesiis
sanctorum doceo17
17 doceo] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,34 

Mulieres in Ecclesiis taceant,
non enim permittitur
eis loqui,
sed subditas esse
sicut et lex dicit.
Numérotation du verset 1Cor. 14,35 

Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
Numérotation du verset 1Cor. 14,36 

An a vobis
verbum Dei processit ? Aut in vos solos pervenit ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,37 

Si quis videtur propheta esse,
aut spiritualis,
cognoscat
que scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
Numérotation du verset 1Cor. 14,38 

Si quis autem ignorat
ignorabitur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,39 

Itaque, fratres,
emulamini
prophetare,
et loqui linguis nolite prohibere.
Numérotation du verset 1Cor. 14,40 

Omnia autem
honeste et secundum ordinem fiant.

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Cor. 14,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Sectamini toto desiderio   caritatem, que est dulce et salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et in qua pauper dives. Et   emulamini etiam, id est desiderate alia   spiritualia, id est alia dona Spiritus sancti. [AMBROSIUS] Sed post caritatem   magis autem desiderate,   ut prophetis, quam loquamini linguis, id est magis prophetias quam linguas. Et ita vere faciendum est.   Qui enim loquitur lingua, {191.1663D} incognita et peregrina,   non hominibus loquitur, id est intelligentie hominum. Et ita ex hac re nullus est eis profectus,   sed Deo, cuius laudes dicit, qui et intelligit, ideo non hominibus loquitur.   Enim, id est quia,   nemo, qui sit, homo, id est carnalis,   audit, id est intelligit que dicit,   Spiritus autem. quasi1: Et quia nemo intelligit, certum est quod non ipse homo, sed   Spiritus sanctus   loquitur per eum   mysteria, scilicet de Deo secreta.
1 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Qui enim, ut aliter accipiatur lingua, et fiat distinctio inter spiritum et mentem, quia enim in lingua, id est in membro illo corporis quod movemus, in ore cum loquimur, signa rerum dantur, non res ipse {191.1664A} proferuntur. Ideo translato verbo linguam hic dicit prolationem, ubi sunt significationes velut imagines rerum, que ut intelligantur indigent mente, id est intellectu mentis. Dum vero non intelliguntur, dicuntur in spiritu, non in mente. Mens autem hic accipitur superior vis anime, spiritus vis eiusdem, anime inferior mente, cui rerum imagines imprimuntur. Lingua ergo est quelibet signorum prolatio, quo cum intellectus accedit, que est mentis, vel revelatio fit, vel agnitio, vel prophetia, vel doctrina: de quibus subsequenter aget. Et sciendum quia loquens lingua, aliquando non intelligebat, aliquando intelligebat, sed aliis exponere non valebat, sed aliquis forte interpretabatur aliquando, et videbat et intelligebat et interpretabatur, ut, verbi gratia, {191.1664B} Pharao in spiritu vidit septem spicas et septem boves, illorumque prolatio, quasi lingua fuit, sed non intellexit quid significarent. Ideoque propheta non erat. Proinde cui signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, si non intelligerentur, nondum erat propheta. Magisque propheta dicendus est, qui interpretatur quod alius videt, quam is qui videt, ut Ioseph magis quam Pharao. Pharao vidit spiritu, Ioseph mente; illius spiritus informatus est ut videret imagines; huius mens illuminata, ut intelligeret veritatem. Et ideo in illo erat lingua, in isto prophetia, quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationis interpretatio. Minus est ergo propheta qui rerum significatarum solo spiritu previdet imagines, {191.1664C} et magis est propheta, qui solo earum intellectu preditus est. Sed maxime propheta, qui utroque precellit, ut qui videt in spiritu significationes, et eas mente intelligat, ut Daniel, qui et somnum regis quod viderat dixit, et quid significaret aperuit. Nam et ipse etiam imagines in spiritu eius expresse sunt, et earum intellectus revelatus in mente est.
marg.| Secundum hoc prosequere litteram. quasi2: Ideo magis desideranda est prophetia quam lingua, quia qui loquitur lingua, id est qui profert aliqua signa sine intellectu,   non hominibus loquitur, sed Deo. Hoc non mutatur. Et vere non hominibus.   Nemo enim audit: nec hoc mutatur.   Spiritus autem hominis, non mens,   loquitur mysteria. [AUGUSTINUS.] Vel   spiritu, {191.1664D} alia littera, non mente,   loquitur ille   mysteria. Spiritus hic potest intelligi anime vis inferior, cui imagines rerum et verborum insigniuntur.   Nam etc. quasi3: Bene de isto dico quod non loquitur hominibus.   Nam qui prophetat, mente intelligendo, et interpretationes aperiendo, id est qui exponit Scripturas que multis occulte sunt,   hominibus loquitur, id est intelligentie hominum. Quod valet   ad edificationem insipientium,   et exhortationem provectorum,   et consolationem desolatorum. Ideo item melius est prophetare quam loqui linguis, quia 106   qui loquitur lingua, quod est loqui spiritu,   semetipsum edificat, si tamen intelligit. [AMBROSIUS] {191.1665A}   Qui autem prophetat, quod est loqui mente,   Ecclesiam edificat, quantum ad se. Quamvis autem sic prophetiam lingue preponam, tamen   volo vos omnes loqui linguis, quod est donum Dei. Et ideo magis volo, non prohibeo,   magis autem volo vos   prophetare, quam linguis loqui, quia plus prodest. Quare magis volo hoc?   Nam, id est quia,   maior est, id est dignior,   qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, id est exponere valeat, quod dicit, quod raro est. Interpretetur dico,   ut Ecclesia accipiat edificationem.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 14,6 
dist. 2
prol.|
marg.| Nunc autem dixi quod maior est qui prophetat {191.1665C} quam qui loquitur lingua. Hoc autem in meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest ubi prophetia prodest. Quia, o   fratres, si venero nunc, quando fideles estis,   ad vos linguis loquens, quid vobis prodero? Nihil. Quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? Quid, inquam, prodest, ubi   loquar vobis, aut in revelatione, scilicet ut exponam vobis revelationem? Revelatio est ubi per figuras ostenduntur quedam mysteria, ut in Apocalypsi. Quid ergo prodest nisi signis, id est lingue accesserit intellectus, ut non spiritu tantum, sed et mente agatur? Nihil.   Aut in scientia, scilicet ut exponam ea que ad sciendum pertinent, ea sunt que fidem illuminant, ut de natura deitatis;   aut in prophetia, scilicet ut exponam Scripturam que de futuris agit; {191.1665D}   aut in doctrina, scilicet ut exponam Scripturas que mores informant. [AMBROSIUS] Vel revelatio est, subita aliquarum rerum ostensio perspiritum facta. Unde post ait:   Si cui sedenti revelatum fuerit etc. Prophetia est ut Isaie vel ceterorum, quam sine humana industria Spiritus sanctus revelat; scientia est eorum que proprio studio didicit, doctrina eorum que alio docente assecutus est.   Tamen etc. Per similitudinem quorumdam inanimatorum ostendit linguas sive prophetias inutiles esse. quasi4: Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere,   quia que sine anima etc.
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua. quasi5: Quamvis linguas appetatis, {191.1666A} tamen illa que sine anima sunt vocem dantia, scilicet   sive tibia, sive cithara, nisi dederint distinctiones sonituum, distinctos et intelligibiles sonos,   quomodo scietur quod canitur tibia,   aut quod citharizatur, id est quis indicare poterit modos, vel consonantias cantilene?   Etenim. Item, per aliam similitudinem idem ostendit. quasi6: Vere de istis nescietur, quia nec de tuba.   Etenim si tuba det incertam vocem. Iudeis erat usus tube in festis et bellis diversis sonis. Si ergo det incertam vocem, scilicet que bellum non significet,   quis parabit se ad bellum? quasi7: Vox illa nescitur, id est non intelligitur, quod effectus indicat, quia nemo se parat ad bellum.   Ita et vos loquentes per linguam, quorumlibet signorum, vel incognitam,   nisi sermonem manifestum {191.1666B} per interpretationem   dederitis, qui debetis ad bellum contra demones homines hortari,   quomodo scient, id est intelligent,   id quod dicitur a vobis? Nullo modo. Et vere nescietur;   eritis enim loquentes in aera, id est ad aures hominum inanis aeris ictu, non ad corda hominum intellectu. Ideo eritis loquentes in aera, quia   tam multa eritis loquentes,   ut puta, multa   sunt genera linguarum in hoc mundo. [AMBROSIUS] Multe quidem sunt lingue in mundo, sed habent proprias significationes vocum ut intelligantur. Unde subdit:   Et nihil est sine voce. Quod totum est dicere, tantum valet hec locutio, ac si omnibus linguis loqueremini, quas nullus umquam intelligeret, et de omnibus rebus in unaquaque lingua, quia nulla res est sine sua voce, in unaquaque lingua.
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
marg.| {191.1666C} Vel ita distingue litteram: Ideo nescitur, quia eritis in aera loquentes. Nam multa, ut puta, multa sunt genera linguarum in hoc mundo, et in singulis linguis nihil est sine voce, id est quia loquimini omnibus linguis, et de omnibus rebus.
marg.| Si ergo. quasi8: Quia alii sine interprete non intelligerent.   Ergo si nesciero virtutem vocis, id est interpretationem significationis vocis quam profero,   ero barbarus, id est non intellectus   ei cui loquar, id est quem instruere debeo. Et ille   qui loquitur, id est qui instruit,   mihi est   barbarus, id est non intellectus. Vel qui audit, alia littera, cui sensui potest aptari etiam illud, qui loquitur, ut passive accipiatur, ut sit sensus; qui loquitur, id est qui instruitur; vel qui audit, quod est idem, erit   mihi barbarus, {191.1666D} id est nec ipse me, nec ego ipsum intelligo.   Sic et vos etc. quasi9: Sicut dico de me quod ero barbarus sine interpretatione,   sic et vos eritis barbari sine interpretatione. Et ideo   querite, ut abundetis donis   ad edificationem Ecclesie, quod est per interpretationem. Hoc ideo dico,   quoniam estis emulatores spirituum, id est desideratis dona sancti Spiritus. Vel sub una distinctione potest legi, hoc modo: Sic, id est propter hoc, ne sitis barbari, et vos, ut ego, querite, ut abundetis ad edificationem Ecclesie, quoniam emulatores estis spirituum.   Et ideo. quasi10: Et quia edificare debetis,   ideo et qui loquitur lingua oret Deum,   ut interpretetur, id est interpretandi gratia sibi detur. Vel sic oret, id est sic {191.1667A} loquatur, ut etiam interpretetur, id est exponat. Nam si alter fecerit, non valet, et hoc est quod subdit:   Nam si orem, id est loquar,   lingua, sine interpretatione,   spiritus meus, scilicet Spiritus sanctus a Deo mihi datus,   orat, id est facit me loqui. Vel spiritus, id est ratio, orat, id est facit me loqui, id quod bonum esse putat. Vel spiritus hic vocatur, vis anime inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur, ut verbi gratia spiritus Pharaonis informatus est ut videret imagines; mens vero Ioseph illuminata est ut intelligeret. [AMBROSIUS] Et est: spiritus meus orat, id est vis illa anime inferior cui impresse sunt imagines rerum, facit me loqui,   mens autem mea, id est altera superior vis anime,   est sine fructu, id est sine intelligentia {191.1667B} earum rerum que dico, et ideo inde non instruitur. Ita enim fit, si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Grece cantare, oblectati sono verborum, nescientes tamen quid dicant.
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 14,15 
dist. 3
prol.|
marg.| Quid ergo est? utile. Quid ergo est faciendum? Ecce,   orabo, id est loquar,   spiritu, id est voluntate. Vel lingua, a Spiritu sancto data, orabo   et mente, id est intelligentia mentis. Vel   orabo spiritu, orabo et mente, id est ita loqui approbabo ut et signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente, sicut   psallam spiritu, id est {191.1667D} melodia cantus quod minus est. Et   psallam mente, id est spiritali intelligentia mentis quod plus est, id est sic psallam ut et consonantiam vocis intelligam, et similiter concordiam in membris Ecclesie esse debere.   Ceterum. quasi11: Ita est orandum vel psallendum ut dixi. Sed si aliter feceris, scilicet   si benedixeris, id est aliqua bona dixeris,   spiritu, id est lingua per spiritum data,   quis supplet locum idiote, id est illitterati et rudis. quasi12: Nullus. Nec etiam sapiens, quia non intelligit. Deinde aperiens quis sit locus idiote, subdit:   Quomodo dicet, 107 aliquis,   amen. Hic est locus idiote etiam multum intentus,   super tuam benedictionem, ut intelligat {191.1668A} eam, nullo modo.   Quoniam quid dicas nescit. Nota quod hoc verbum, amen, nec Grecum est, nec Latinum, sed Hebreum, et interpretatur   verum. Cumque posset dici, verum, ubi dicitur amen, nec Grecus tamen nec Latinus interpres ausus est, vel transferre, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti.   Nam et tu. quasi13: Ideo dico super tuam benedictionem. Nam tu etc.
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua. quasi14: Hoc noto quod idiota habet locum. Nam hoc non noto, vel arguo, quod agis, quia   tu quidem bene gratias agis, in lingua. Hoc dicit ne donum Spiritus videatur reprehendere. [AMBROSIUS] Agis gratias, dico,   sed alter non edificatur. Et ne forte quasi emulis videretur dicere per invidiam deprimens in aliis quod in se non {191.1668B} haberet, ostendit omnium horum se loqui linguis, subdens:   Gratias ago. Hic proponit se exemplum quod non deberent loqui linguis, nisi ad edificationem, sicut ipse facit, qui omnes linguas novit, quasi15: Non in vobis vitupero quod ipse non habeo   quod, id est quia, ego   loquor linguas omnium vestrum, id est qua loquitur aliquis vestrum. Et inde,   gratias ago Deo meo. Dico quod omnium linguis loquor,   sed in ecclesia, cui esse debeo utilis,   volo magis   loqui quinque, id est pauca,   verba meo sensu, scilicet ut intelligam,   ut alios de fide et moribus   instruam, quam decem millia verborum, id est infinita verba,   in lingua. Sic et vos, o   fratres in ecclesia, agite scilicet,   nolite effici, per imperitiam,   pueri sensibus, qui verba exprimunt que non intelligunt. {191.1668C} Nolite ergo esse pueri sensibus, ut non intelligatis que dicitis sicut pueri, sed iuxta exemplum quod proponit Dominus dicens:   Efficiamini sicut parvuli (Mt. 18). Estote   parvuli malitia ut, scilicet per innocentiam, sitis remoti a malitia, ut sunt parvuli,   sensibus autem perfecti estote, ut intelligatis plene quod dicitis. Et studeatis his que prosunt fratribus, quod est perfectio sensus, dicente Salomone. Scire legem sensus est optimus.   In lege enim, vel quidem. Ratio hic ostenditur quare non deberent querere linguas, quia lingue in signum sunt infidelibus quod ipsi iam non sunt. Et non sunt ad edificationem que in Ecclesia est necessaria iam fidelibus. quasi16: Ideo ne queratis linguas. Quia est   in lege, id est in prophetia {191.1668D} Isaie, que hic dicitur lex,   scriptum est hoc.   Quoniam etc. Vel in lege, scilicet in Isaia, quidem scriptum est, hoc scilicet:   Quoniam in aliis linguis et in aliis labiis, id est diversis generibus linguarum,   loquar, per apostolos,   populo huic, scilicet Iudaico, et hoc faciam, ut vel sic exaudiant me,   et nec sic, id est signo miraculi,   exaudient me, dicit Dominus. In quo notat linguas esse datas in signum infidelibus. Unde subdit:   Itaque etc. quasi17: Quia linguis locutus est, ut hoc signo crederent.   Itaque lingue sunt in signum non fidelibus, qui crederent omnia posse Deum,   sed infidelibus, ad fidem {191.1669A} novitate miraculis movendis.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita in lege etc. Dicit linguas quibus velatur veritas non esse appetendas, quia etiam omnia velamina legis veteris Dominus per prophetam esse mutanda dixit, ut fidelibus perspicua fieret veritas in Novo Testamento, remoto legalium figurarum velamine. Et hac similitudine ostendit linguas, quibus obtegitur veritas, non esse appetendas, nec dari propter fideles, sed infideles, sicut in veteri lege velamen erat, ut indignis et infidelibus velaretur veritas, quasi18: Ideo ne queratis linguas, quia scriptum est in lege hoc: Quoniam loquar populo   huic, in aliis linguis, scilicet non de Sabbato, et neomeniis, et circumcisione, et huiusmodi, sed Novum Testamentum. Et aliis labiis, id est aliis verbis, scilicet de spiritualibus, {191.1669B} non de terrenis.   Et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Hoc de his dixit, quos prescivit non credituros, quibus propter peccata non patet, vel non placet veritas. Et hoc: Itaque, patet, quod lingue aliquando in signum sunt non fidelium, sed infidelium, quia dum dat Deus loqui linguis sine interpretatione, significatur propter infideles hoc fieri, ne eis reveletur veritas.
18 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: aliis linguis loqui, et aliis labiis dicit parabolice et obscure loqui, qualiter incredulis loquitur Dominus; fidelibus autem in revelatione veritatis. Unde Dominus apostolis aita: « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis ». Et velamine incognite lingue obscurantur sermones Dei, ne videantur a perfidis, et ideo lingua non est appetenda, et convenit {191.1669C} in parte cum precedente lectione; utraque enim est Ambrosii. quasi19: Ideo ne queratis linguas, quia scriptum est in lege hoc. Quoniam loquitur populo huic, malevolo, in aliis linguis et aliis labiis quam fidelibus et benevolis, qui autem in revelatione qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. Et sic non exaudient me, dicit Dominus, sicut nec digni sunt. Itaque a simili infert. quasi20: Quia parabolice et obscure loquitur Deus perfidis et malevolis propter ipsorum malitiam. Itaque per hoc patet, quod lingue in signum sunt, non fidelium sed infidelium, id est sermones Dei incognita lingua obscuri sunt, ne videantur a perfidis, ut, cum audiuntur signum sit, quia {191.1669D} propter perfidiam factum est, ut audientes non intelligant. Hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus. Fidelibus vero convenit prophetia, non lingua incognita. Unde subdit: Prophetie autem, ut sensibus perfecti sint fideles, date sunt,   non infidelibus, ne sanctum detur canibus,   sed fidelibus, ut edificentur.
a Lc. 10.
19 Quasi] + dicat PL
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 14,23 
dist. 4
prol.| A
marg.| Si ergo. Alia ratio hic ostenditur cur non deberent loqui linguis tantum. quasi21: Quia lingue {191.1670B} sunt in signum, et non sunt ad edificationem,   ergo si universa Ecclesia conveniat in unum, et omnes loquantur linguis, sine interprete,   intret autem quis idiota vel infidelis, nonne dicet quid insanitis? quasi22: Arreptitii namque videbuntur cum alter alterum non intelligat. Fit enim tumultus quidam inconditus multitudinis, quasi phrenesim patientis. [AMBROSIUS] Aut forte quamdam seductionem qui audiunt putabunt esse et vanitatem, que ideo linguis canatur, quia pudoris sit si reveletur, sicut fit apud paganos, quibus aliquo modo illa que ab eis vocantur, sacra velantur, ne se vanitatibus cernant illudi. Omnis enim impostura tenebras querit, et falsa pro veris ostendit, sicut pagani, tectis vanitatibus illuduntur. Apud vos autem nihil astute fucatum {191.1670C} est, sed simpliciter et aperte unus laudatur Deus, quia si nullus intelligeret, posset videri seductio, que linguis caneretur, cum pudor esset revelari.   Si autem. quasi23: Si omnes loquantur linguis, illud inconveniens sequitur;   si autem omnes viritim   prophetent, id est exponant,   intret autem quis infidelis aut idiota, ipse   convincitur suo errore   ab omnibus, diiudicatur, id est damnabilis ostenditur   ab omnibus. Et hoc ideo,   enim, id est quia   occulta cordis eius, id est peccata sua que nesciebat esse peccata,   manifesta sibi   fiunt expositionibus illorum.   Et ita cadens in faciem, id est humilians se,   adorabit Deum, qui se sibi per vos notificavit,   pronuntians ore quod habet in corde, scilicet {191.1670D}   quod Deus vere sit in vobis. Quid ergo. Iam incipit determinare quomodo sit linguis utendum. quasi24: Quandoquidem hec eveniunt de locutione linguarum, ergo quid de eis, o   fratres, agendum est? scilicet hoc:   Cum convenitis in unum, utimini linguis ad edificationem, sicut cetera facienda sunt. Nam   unusquisque vestrum habet aliquod donum quo potest uti ad edificationem, ideo nullus se excuset, verbi gratia, alius   habet psalmum, id est laudem Dei per canticum. Vel habet psalmum, id est gratia Dei psalmos intelligit. Alius   habet linguam, alius   doctrinam, de moribus. Vel doctrinam, id est spiritualem sensum per prudentiam. Alius habet   apocalypsim, id est revelationem; alius habet   interpretationem linguarum, vel scripturarum.   Omnia autem, hec et {191.1671A} alia,   ad edificationem fiant, id est fieri debent.   Sive etc. quasi25: Cetera suis modis ad edificationem agenda sunt, lingua vero sic est utendum:   Sive quis, id est si aliquis,   lingua loquitur secundum duos, fiat locutio,   aut secundum   tres, ut multum fit, id est duo vel tres loquantur, et non plures quam tres, ut occupent diem loquentes linguis, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus, qui totius Ecclesie sunt illuminatores. Dico ut locutio lingue fiat secundum duos aut tres, et hoc idem fiat 108   per partes Ecclesie. Vel ut unus post alterum loquatur, vel intercise, et ubicumque vel quandocumque quis loquatur,   unus sit qui   interpretetur, id est aliquis sit qui exponat populo.   Si autem non fuerit interpres, taceat linguis, loquens,   in {191.1671B}   Ecclesia, ubi nihil debet esse, ubi edificatio;   sibi autem loquatur, linguis, id est tacite oret Deum. Sibi loquitur, qui compungitur ex his que dicit.   Et hic   Deo loquatur, id est ad honorem Dei, quem laudat vel honorat.   Prophete etiam   duo tantum,   aut tres dicant sigillatim, non plures ergo debent esse qui linguis loquuntur. Ideo dicit duo vel tres, quia sufficit sermo tot hominum. Et in ore duorum vel trium stat omne verbum (Dt. 19).   Ceteri autem tacite   diiudicent, quid dicant, an accipiendum sit an non.   Quod si aliquid melius   revelatum fuerit per Spiritum sanctum,   sedenti, id est illi qui audiebat,   prior prophetans   taceat, et det illi locum ut dicat. Quia datur aliquando inferiori quod non superiori. {191.1671C} Ideo dico ut det locum:   potestis enim omnes, etiam sedens, accepta prophetandi gratia, prophetare, non tamen simul, ne perturbatio fiat, sed   per singulos, ut, ita ordinato usu prophetie,   omnes, etiam maiores,   discant, et omnes, etiam minores,   exhortentur alios.   Et spiritus. quasi26: Loquens debet cedere sedenti,   et, id est quia,   spiritus prophetarum subiecti sunt prophetis, id est Spiritus sanctus, qui unus est. Sed pluraliter dicit, propter multos prophetas quos replet, vel propter plura dona eius:   subiectus est prophetis, ut quando volunt tacere, et quando volunt loqui possint, et non cogit eos, ut Pythonicus, clamare aliqua vel subticere. Unde si prior non cedit, videtur non esse Spiritus Dei. Subiectus etiam dicitur spiritus, dum suggerit, {191.1671D} et iuvat bonos conatus.   Non enim. quasi27: Vere subiectus est. Quia   non est dissensionis Deus, id est discordie auctor,   sed pacis, et ideo alter cedat alteri. Dissensionis autem Deus esset, si quos replet simul loqui compelleret, quod non facit: potius facit ut alter alteri cedat; aliter dissensionis esset, et non pacis. Hec autem de ordinabili usu linguarum et prophetie, sicut in nostra Ecclesia doceo. Et ita vobis dico,   sicut in omnibus Ecclesiis etiam   sanctorum doceo. quasi28: Non est novum, vel singulare quod vobis dico. Ideo firmiter tenete.
21 Quasi] + dicat PL
22 Quasi] + dicat PL
23 Quasi] + dicat PL
24 Quasi] + dicat PL
25 Quasi] + dicat PL
26 Quasi] + dicat PL
27 Quasi] + dicat PL
28 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 14,34 
dist. 5
prol.| A
marg.| Mulieres. [AUGUSTINUS] quasi29: Etsi dixi quod potestis omnes prophetare, tamen   mulieres taceant in ecclesiis, ut nec loquantur linguis nec prophetent.   Non enim permittitur eis ab aliqua auctoritate   loqui in ecclesia,   sed potius precipitur   esse subditas viris, quod velum innuit.   Sicut et lex {191.1672B}   dicit, in Genesi:   Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
29 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 14,35 
marg.| Si quid autem volunt discere, interrogent viros suos, et hoc   domi, tantum.   Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia, quia contra disciplinam ecclesiasticam est. [AMBROSIUS] Et quia pro peccato quod induxit mulier, semper debet verecundari.
Numérotation du verset 1Cor. 14,36 
marg.| An a vobis, quia forte de linguis et prophetia quibusdam Apostolus non recte locutus fuisse videretur, ne aliter ordinare presumerent, quia et in aliis suas institutiones mutaverant, subditur increpatio qua arguit eos. Quasi suis institutionibus dimissis aliquas novas vellent inducere quod non possent. Quia ab eis non processit verbum Dei, nec soli acceperunt, quod ait sub interrogatione, ita:   An a vobis? {191.1672C} quasi30: Non debetis mutare quod tradidi, quia   an processit verbum Dei a vobis, ad nos, imo a nobis ad vos. Ideo ita arguit eos, quia sic se iactabant Corinthii, quasi beneficium darent accedentes ad fidem, non acciperent, et exemplo eorum cetere gentes vocarentur ad fidem. Ideo illos iterum arguit subdens:   Aut in vos solos pervenit verbum Dei. quasi31: Non, imo in alios plures. Et ideo quod alii tenent, tenete. Ideo sic arguit eos, quia tales se prebebant elatione vanitatis, quasi si ipsi non obedirent verbis fidei, nemo crederet.
30 Quasi] + dicat PL
31 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 14,37 
marg.| Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis etc. quasi32: Item ideo mea precepta tenere debetis,   quia que scribo vobis, mandata Domini sunt, et oportet ut ita,   cognoscat ea esse, si quis vere est propheta, aut {191.1672D} spiritualis, ut videtur esse. Alioquin si contra vadit, nec propheta est nec spiritualis. Hec dicens tangit pseudoapostolos, qui pro desideriis hominum non divina, sed terrena docebant. Ideo dicit, propheta vel spiritualis, quia sunt spirituales qui non sunt prophete, qui non habent notitiam de futuris.
32 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 14,38 
marg.| Si quis autem. [Haimo.] quasi33: Mandata sunt Dei que scribo, sed   si quis ignorat hec esse mandata Dei, et non vult credere esse mandata Dei,   ignorabitur a Deo in futuro, id est reprobabitur, et non cognoscetur esse inter predestinatos, ut in Evangelio legitur, Dominus dicturus malis:   Nescio vos (Mt. 25), id est non novi vos esse meos, vel inter predestinatos. {191.1673A} Et recte qui nescit Domini esse qui dicit Apostolus, et ipse a Domino ignorabitur in die iudicii.
33 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Si quis etc. solidam vult esse Apostolus scientiam spiritualium que docet, et spiritualiter debere intelligi sciens, ait,   si quis. quasi34: Tenete quod dixi, et spiritualiter, et vere hec intelligite. Et hoc est quod ait, si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, id est si quis est quod videtur, cognoscat, id est vere et spiritualiter intelligat, que scribo vobis, quia vere spiritualia sunt. Per hoc innuit difficilia esse verba Epistolarum, cum a propheta vel spirituali iubet cognosci.
34 Quasi] + dicat PL
marg.| Et nota quod ait, si quis videtur propheta aut spiritualis, quod utique non est, si non ita esse cognoscit. Qui enim vere est, ita esse cognoscit. Et {191.1673B} ideo cognoscat quia Domini sunt mandata.   Si quis autem hec ignorat, ignorabitur. Non de omnibus que scripsit, dicit hec Apostolus, tamquam ista pena sint illi plectendi, qui non valent discernere ineffabilem Trinitatis unitatem. Pusilli enim in Christi cruce gloriantes, etsi ignorant que subtilissime disseruntur, tamen ad gloriam perveniunt, quia non perit unus de pusillis, pro quibus mortuus est Christus. Non igitur hoc dicit de his que vix ad paucorum intelligentiam, eamque exiguam quantulacumque in hac vita de re tanta esse potest, perveniunt, sed de predictis que fidem et mores edificant, scilicet ut linguis prophetia preponatur, ut illa non perturbate agantur. Quasi prophetie spiritus etiam invitos loqui cogeret, ut mulieres taceant in {191.1673C} Ecclesia, ut omnia honeste et secundum ordinem fiant. Coercet ergo et ad pacificum ordinem revocat inquietos, tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi videbantur spiritu excellentie, cum superbiendo cuncta turbarent. Et est,   si quis ignorat hec predicta, sive magnus, sive parvus sit, ignorabitur, id est improbabitur. [AUGUSTINUS.] Non enim si ad scientiam referas, ignorat Deus aliquos, vel aliqua, qui tamen in iudicio dicetb:"  Non novi vos" ; sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est.
b Mt. 7, 23.
Numérotation du verset 1Cor. 14,39 
marg.| Itaque. [AMBROSIUS] quasi35: Quia interpretatio edificat.   Itaque, o fratres, emulamini, id est desiderate   prophetare, et tamen   loqui linguis nolite prohibere, ne fiat dissensio.
35 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 14,40 
marg.| Omnia autem. quasi36: {191.1673D} Dico, nolite prohibere, sed   omnia tam hec quam alia facite in vobis, non pueriliter sed   honeste, scilicet cum pace,   et secundum ordinem predictum, ut utilius minus utili preponatur.
36 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 14 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_14)

Notes :