Glossa magna

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Cor. 16,1 

De collectis autem
que fiunt in sanctos sicut ordinavi
in1 Ecclesiis Galatie,
1 in] om. Weber
ita et vos2 facite
2 vos] +fratres Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 16,2 

per unam sabbati
unusquisque vestrum
apud se reponat3,
3 reponat Md046v Rusch ] ponat Weber
recondens
quod ei beneplacuerit,
ut non cum venero tunc collecte fiant.
Numérotation du verset 1Cor. 16,3 

Cum autem presens fuero quos probaveritis
per epistolas,
hos mittam perferre gratiam vestram
in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Cor. 16,4 

Quod si dignum fuerit
ut et ego eam mecum ibunt.
Numérotation du verset 1Cor. 16,5 

Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero,
nam Macedoniam pertransibo.
Numérotation du verset 1Cor. 16,6 

Apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo,
ut4 vos me deducatis quocumque iero.
4 ut] et Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 16,7 

Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
Numérotation du verset 1Cor. 16,8 

Permanebo autem Ephesi
usque ad Pentecosten.
Numérotation du verset 1Cor. 16,9 

Ostium enim mihi apertum est
magnum et evidens
et adversarii multi.
Numérotation du verset 1Cor. 16,10 

Si autem venerit
Timotheus videte ut sine timore sit apud vos.
Opus enim Domini operatur sicut et ego.
Numérotation du verset 1Cor. 16,11 

Ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in5 pace ut veniat ad me. Exspecto enim illum cum fratribus6.
5 in Rusch Weber ] cum Md046v |
6 fratribus Rusch Weber ] + meis Md046v |
Numérotation du verset 1Cor. 16,12 

De Apollo autem fratre
notum vobis facio quoniam7 multum rogavi eum,
7 notum vobis facio quoniam Rusch ] significo vobis quoniam Md046v, om. Weber
ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas eius8 ut nunc veniret.
8 eius Md046v Rusch ] om. Weber
Veniet autem cum ei vacuum fuerit.
Numérotation du verset 1Cor. 16,13 

Vigilate,
et9 state in fide,
9 et Md046v Rusch ] om. Weber
viriliter agite
et confortamini10.
10 confortamini] + in Domino Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 16,14 

Omnia enim vestra
in caritate fiant.
Numérotation du verset 1Cor. 16,15 

Obsecro autem vos, fratres,
nostis domum Stephane, et Fortunati et Achaici11
11 et Achaici Rusch ] et Md046v , om. Weber
quoniam sunt primitie Achaie
et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos,
Numérotation du verset 1Cor. 16,16 

ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
Numérotation du verset 1Cor. 16,17 

Gaudeo autem in presentia Stephane et Fortunati et Achaici,
quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt.
Numérotation du verset 1Cor. 16,18 

Refecerunt enim spiritum et meum12
12 spiritum - et meum Rusch ] inv. Md046v Weber
et vestrum.
Cognoscite
ergo qui
eiusmodi sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 16,19 

Salutant vos13 Ecclesie Asie.
13 vos Rusch Weber ] + omnes Md046v
Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca
cum domestica sua Ecclesia.
Numérotation du verset 1Cor. 16,20 

Salutant vos fratres omnes. Salutate14 invicem in osculo sancto.
14 Salutate Rusch Weber ] + vos Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 16,21 

Salutatio mea
manu Pauli.
Numérotation du verset 1Cor. 16,22 

Si
quis non amat Dominum Iesum Christum, sit anathema.
Maranatha.
Numérotation du verset 1Cor. 16,23 

Gratia Domini Iesu15
15 Christi Md046v Rusch ] om. Weber
vobiscum.
Numérotation du verset 1Cor. 16,24 

Caritas16 mea
16 Caritas Rusch Weber ] Gratia Md046v
cum omnibus vobis in Christo Iesu17.
17 Christo Iesu] Domino Iesu Md046v, + Amen Weber
Epistola ad Corinthios prima finit18.
18 Epistola...finit] om. Md046v, EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHOS I Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Cor. 16,1 
dist. 1
prol.|
marg.| [Haimo. AMBROSIUS. Haimo.] De collectis autem que fiunt, non in quolibet,   sed in sanctos, id est ad usus sanctorum, et ideo tenendum est,   sicut ordinavi in Ecclesiis Galatie, ita et vos facite, id est colligite   per unam diem Sabbati, id est septimane. Vel per unam Sabbati, id est dominica die. Quia una Sabbati vel una Sabbatorum, vel prima Sabbati vocabatur apud Iudeos dies quem Dominicum appellamus. Colligite, dico;   unusquisque autem vestrum reponat apud se, ne dicatis non esse fidelem ministrum cui credatis: reponat, dico,   quod ei beneplacuerit, non quod gravet {191.1694B} eum retendens illud in usum sanctorum, et cavens ne iterum illud sumat. Hic est sensus horum verborum: Precipit Apostolus omnem plebem Dominico die convenire ad ecclesiam, et illuc deferre quod volebat unusquisque dare ad opus sanctorum, et ne a malis ministris deperiret, si apud Ecclesiam dimitterent, precepit ut secum referrent, et tuto loco reponerent, quoadusque ipse veniret. Et hoc per singulos dies Dominicos faciebant, quia quod paulatim colligitur, nec grave est, et invenitur multum. Ideo autem hoc preparate,   ut non cum venero, tunc collecte fiant, quia gravaret eos si subito totum simul darent.   Cum autem presens fuero, tunc mittam illos, vel   hos quos probaveritis, id est {191.1694C} idoneos iudicaveritis   per Epistolas, id est cum Epistolis meis et vestris laudatoriis et commendatoriis deferentium et mittentium,   perferre gratiam vestram, id est donum,   in Hierusalem, quod si dignum fuerit ut ego eam, scilicet si magne res fuerint,   mecum ibunt. Veniam autem ad vos cum pertransiero Macedoniam [AMBROSIUS] id est per omnia loca transiero usque Macedoniam.   Nam Macedoniam pertransibo, ubi non est opus morari.   Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo, quia multa corrigenda sunt ibi sicut medicus ibi moram habet, ubi plures egrotant. Veniam ad vos dico,   ut et vos me deducatis quocumque iero. Dico manebo apud vos,   nolo enim vos in transitu videre. Spero enim aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. {191.1694D}   Permanebo autem Ephesi, inde misit epistolam,   usque ad Pentecosten, ideo permanebo ibi   enim, id est quia,   ostium magnum apertum est mihi, id est multa corda hominum ad audiendum parata sunt.   Et evidens, quia non contradicunt predicationi. Et quasi quis diceret: Quid ergo opus est ibi morari? Respondet: Et, id est quia,   adversarii multi sunt, ibi qui conantur impedire.   Si autem venerit Timotheus ad vos, videte ut sine timore sit apud vos, forsitan iam ibi timuerat propter commotionem pseudoapostolorum.   Opus enim Domini operatur sicut ego, ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me. Exspecto enim illum cum {191.1695A}   fratribus, qui secum sunt.   De Apollo autem fratre notum vobis facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus. Hoc ideo dicit, quia Corinthii hunc requisierant 115 quia ab Apostolo ordinatus fuerat episcopus illorum: qui cum non posset eos sedare, venerat ad Apostolum Ephesum. Quibus respondet hic Apostolus dicens, rogavi etc.   Et utique non fuit voluntas eius, ut nunc veniret ad vos, quia timet incorrectos.   Veniet autem cum ei vacuum fuerit [AMBROSIUS] id est opportunum, scilicet cum vos correcti fueritis. Vos autem   vigilate mentis oculis contra astutias diaboli,   et state in fide, quia stanti non obrepit somnus,   viriliter agite. Mulierum enim est inconstantia,   et confortamini in Domino, ut in vestra virtute sit profectus,   et omnia {191.1695B}   vestra, id est correctio,   fiant in caritate, non causa inanis glorie. Obsecro autem. Ordo littere huius respicit, et pendet usque illuc :   Ut et vos subditi sitis. quasi1: Predicta facite ut dixi hos autem imitamini. Et hoc est,
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 16,15 
dist. 2
prol.|
marg.| Obsecro autem vos, o fratres, qui nostis Stephane domum, et Fortunati et Achaici. Hi cum Apostolo fuerunt in predicatione Corinthiorum, ut et vos subditi sitis his et huiusmodi, et omni cooperanti et laboranti in vobis. Ideo subditi sitis, quoniam ipsi sunt primitie Achaie, id est primi crediderunt in {191.1696A} Achaia, et ordinaverunt seipsos in ministerium sanctorum, id est ut ministrarent sanctis. [AMBROSIUS] Gaudeo autem in presentia Stephane, et Fortunati et Achaici, id est quia presentes apud vos sunt, ex quibus vobis est profectus. Unde subdit: Quoniam ipsi suppleverunt, docendo, id quod vobis deerat. Et merito gaudeo, refecerunt enim et meum spiritum et vestrum: meum utique letitia, vestrum caritate.
marg.| Vel ita, gaudeo autem in presentia Stephane, et Fortunati et Achaici, id est quasi mihi venerunt pro vobis ministrare, quoniam ipsi suppleverunt id quod vobis deerat, quia ministraverunt mihi, quod vos non fecistis. Et merito gaudeo, refecerunt enim et spiritum meum, quoniam scilicet me paverunt, et vestrum, {191.1696B} quibus Apostolum servaverunt. Cognoscite ergo, id est honorate illos qui sunt huiusmodi. Salutant vos Ecclesie Asie. quasi2: Quod ego scribo omnes desiderant, salutant vos in Domino multum Aquila, et Priscilla, apud quos hospitor, cum domestica sua Ecclesia, id est fratrum congregatione, apud quos et hospitor. Salutant vos omnes fratres. Salutate vos invicem in signum pacis, et hoc in osculo sancto, scilicet vero corde. Et ut sciant eius esse hanc Epistolam, subdit: Salutatio mea scripta est manu Pauli. Hec salutatio est ibi: Gratia Domini, sed premittit similiter manu sua scriptum hoc: Si quis etc. quasi3: Fideles saluto, sed si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema [AUGUSTINUS.] id est separatus a Deo, vel condemnatus, {191.1696C} maranatha, id est donec veniat Dominus, vel in adventu Domini. [AMBROSIUS AUGUSTINUS.] Maranatha enim interpretatur Dominus venit, et est compositum ex Syro et Greco, magisque Syrum est quam Hebreum. Anathema vero Grecum et interpretatur, condemnatus vel separatus, Similis ergo Greco et Syro utitur verbo. [AMBROSIUS] Deinde sequitur salutatio: Gratia Domini nostri Iesu Christi sit vobiscum, et caritas mea sit cum omnibus vobis, id est ea caritate vos invicem vel Deum diligite, qua vos ego vel Deum diligo. Et hoc facite in Christo, id est non secundum amorem seculi. Amen. Hic sermo confirmatio est benedictionis.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_16)

Notes :