Glossa magna

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Cor. 15,1 

Notum autem vobis facio, fratres,
evangelium
quod predicavi vobis,
quod et accepistis
in quo et statis,
Numérotation du verset 1Cor. 15,2 

per quod et salvamini,
qua ratione predicaverim vobis si tenetis,
nisi1 frustra credidistis.
1 nisi] + si Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,3 

Tradidi enim vobis in primis
quod et accepi,
quoniam Christus
mortuus est pro peccatis nostris
secundum Scripturas,
Numérotation du verset 1Cor. 15,4 

et quia sepultus est,
et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas,
Numérotation du verset 1Cor. 15,5 

et
quia visus est Cephe
et post hec undecim,
Numérotation du verset 1Cor. 15,6 

deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul,
ex quibus multi manent usque adhuc,
quidam autem dormierunt,
Numérotation du verset 1Cor. 15,7 

deinde visus est Iacobo,
deinde apostolis omnibus,
Numérotation du verset 1Cor. 15,8 

novissime autem
omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
Numérotation du verset 1Cor. 15,9 

Ego enim sum minimus apostolorum
qui
non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 15,10 

Gratia autem Dei
sum id quod sum,
et gratia eius
in me vacua
non fuit, sed illis omnibus abundantius2
2 illis omnibus - abundantius] inv. Weber
laboravi,
non autem
ego3
3 autem ego] inv. Weber
sed gratia Dei mecum,
Numérotation du verset 1Cor. 15,11 

sive enim ego sive illi,
sic predicamus
et sic credidistis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,12 

Si autem
Christus predicatur
quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,13 

Si autem resurrectio mortuorum non est
neque Christus resurrexit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,14 

Si autem Christus non resurrexit
inanis est
ergo predicatio nostra, inanis est et fides vestra.
Invenimur autem
et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum
quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt.
Numérotation du verset 1Cor. 15,16 

Nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,17 

Quod si Christus non resurrexit vana est
fides vestra
adhuc enim
estis in peccatis vestris.
Numérotation du verset 1Cor. 15,18 

Ergo et qui dormierunt
in Christo
perierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 15,19 

Si in hac vita
tantum sumus sperantes
in Christo4,
4 sumus … in Christo] inv. Weber
miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,20 

Nunc autem Christus resurrexit a mortuis
primitie dormientium,
Numérotation du verset 1Cor. 15,21 

quoniam quidem5 per hominem mors,
5 quidem] enim Weber
et
per hominem resurrectio mortuorum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,22 

Et sicut in Adam
omnes
moriuntur,
ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,23 

Unusquisque6
6 unusquisque] + autem Weber
in suo
ordine
primitie
Christus,
deinde hii qui7 sunt Christi
7 qui] om. Weber
qui in adventu eius crediderunt8
8 crediderunt] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,24 

Deinde finis
cum tradiderit regnum
Deo
et Patri,
cum evacuaverit
omnem
principatum,
et potestatem,
et virtutem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,25 

Oportet autem illum regnare
donec ponat omnes inimicos
sub pedibus eius.
Numérotation du verset 1Cor. 15,26 

Novissime9 autem
9 novissime] novissima Weber
inimica
destruetur mors,
omnia enim
subiecit
sub pedibus
eius
cum autem dicat
Numérotation du verset 1Cor. 15,27 

omnia subiecta sunt ei10
10 ei] om. Weber
sine dubio preter eum
qui subiecit ei omnia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,28 

Nam11 cum autem subiecta fuerint illi omnia,
11 Nam] om. Weber
tunc
ipse
Filius
subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia
in omnibus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,29 

Alioquin
quid facient
qui baptizantur pro mortuis,
si omnino mortui non resurgunt ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,30 

Ut quid et baptizantur12 pro illis ?
12 baptizantur] coniec., abptisantur Rusch
Ut quid et nos
periclitamur omni hora ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,31 

Quotidie
morior
pro vestra gloria13,
13 pro...gloria] per vestram gloriam Weber
fratres, quam habeo
in Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 1Cor. 15,32 

Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi,
quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ?
Manducemus et bibamus,
cras
enim moriemur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,33 

Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia prava14
14 prava] mala Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,34 

Evigilate iusti15
15 iusti] iuste Weber
et nolite peccare,
ignorantiam enim Dei quidam habent.
Ad reverentiam vobis loquor.
Numérotation du verset 1Cor. 15,35 

Sed dicit16 aliquis
16 dicit] dicet Weber
quomodo resurgunt
mortui ?
Quali autem corpore veniunt ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,36 

Insipiens, tunc17 quod seminas
17 tunc] tu Weber
non vivificatur
nisi prius moriatur,
Numérotation du verset 1Cor. 15,37 

et quid18 seminas
18 quid] quod Weber
non corpus
quod
futurum est seminas,
sed nudum granum, ut puta tritici,
aut alicuius ceterorum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,38 

Deus autem dat illi
corpus prout vult19
19 prout vult] sicut voluit Weber
et unicuique seminum proprium corpus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,39 

Non omnis caro eadem caro,
sed alia hominum, alia pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
Numérotation du verset 1Cor. 15,40 

Et corpora
celestia
et
corpora terrestria, sed alia quidem celestium gloria, alia autem terrestrium.
Numérotation du verset 1Cor. 15,41 

Alia claritas solis,
alia claritas lune,
et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate,
Numérotation du verset 1Cor. 15,42 

sic et resurrectio mortuorum.
Seminatur in corruptione
surget20 in incorruptione.
20 surget] surgit Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,43 

Seminatur
in ignobilitate
surget21 in gloria,
21 surget] surgit Weber
seminatur in infirmitate
surget22 in virtute,
22 surget] surgit Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,44 

seminatur
interl.|corpus
animale
surget23 corpus spirituale.
23 Lc. 24, 39.
Si est corpus animale est et spirituale
sic
et scriptum est :
Numérotation du verset 1Cor. 15,45 

factus est primus homo Adam in animam viventem,
novissimus Adam
in spiritum
vivificantem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,46 

Sed non prius quod spirituale est24
24 est] om. Weber
sed quod animale est deinde quod spirituale est.
Numérotation du verset 1Cor. 15,47 

Primus homo de terra terrenus,
secundus homo de celo celestis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,48 

Qualis terrenus tales etiam25 terreni,
25 etiam] et Weber
et qualis celestis tales et celestes.
Numérotation du verset 1Cor. 15,49 

Igitur
sicut portavimus imaginem terreni,
portemus
et imaginem celestis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,50 

Hoc autem dico, fratres,
quoniam caro et sanguis
regnum Dei possidere non possunt,
neque
corruptio
incorruptelam
possidebit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,51 

Ecce mysterium
vobis dico,
omnes quidem
resurgemus
sed non omnes immutabimur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,52 

In momento,
in ictu oculi,
in novissima tuba,
canet enim tuba26
26 tuba] om. Weber
et mortui
resurgent incorrupti
et nos mutabimur27
27 mutabimur] inmutabimur Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,53 

Oportet enim corruptibile
hoc induere
incorruptionem28
28 incorruptionem] incorruptelam Weber
et mortale
hoc induere immortalitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,54 

Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem et29 mortale hoc induerit immortalitatem,
29 corruptibile... incorruptionem et] om. Weber
tunc fiet sermo
qui scriptus est :
absorta est
mors
in victoria.
Numérotation du verset 1Cor. 15,55 

Ubi est mors victoria tua ?
Ubi est mors stimulus tuus ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,56 

Stimulus autem mortis peccatum est,
virtus vero peccati lex.
Numérotation du verset 1Cor. 15,57 

Deo autem gratias
qui dedit nobis victoriam
per Dominum nostrum Iesum Christum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,58 

Itaque, fratres mei dilectissimi30,
30 dilectissimi] dilecti Weber
stabiles estote
et immobiles,
abundantes in opere Domini semper
scientes
quod labor vester non est inanis
in Domino.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Cor. 15,1 
dist. 1
prol.| A
marg.| Notum autem. [AMBROSIUS] Finito tractatu de donis Spiritus sancti, agit de resurrectione mortuorum. Hac utique causa, quia cum ipso docente recte credidissent de ea, postea tamen quorundam 109 praviloquiis corrupti ab hac fide recesserant. Ipsam ergo futuram probat primo per resurrectionem Christi, deinde per alia multa. Quasi {191.1674B} dicat: De spiritualibus hucusque docui, sed modo, o   fratres, facio vobis notum Evangelium de resurrectione mortuorum,   quod iam   predicavi vobis. quasi1: Non est novum,   quod et accepistis, id est dignum acceptione iudicastis;   in quo et statis, id est stare datur vobis qui sine eo caditis,   per quod et salvamini, iam exercitudine spei, et salvabimini in futuro in veritate rei et speciei, si tamen retinetis   qua ratione predicaverim vobis, id est si tenetis illud Evangelium de resurrectione mortuorum ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi: tenetis dico,   nisi frustra credidistis, id est aut tenetis resurrectionem mortuorum, aut incassum est fides, que non accipitur nisi spe resurrectionis.
1 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: nisi. quasi2: salvabimini, {191.1674C} dico, nisi frustra credidistis illud idem quod predicavi vobis ad confirmationem resurrectionis mortuorum. Tradidi enim istud   vobis in primis, id est inter maxima, et adhuc trado   quod et accepi a Spiritu sancto non finxi, scilicet   quoniam Christus mortuus est, non pro sua necessitate, sed   pro peccatis nostris. Et hoc dico,   secundum Scripturas Veteris Testamenti, que mortem Christi futuram cecinerunt. Unde Isaiasa: « Ut ovis ad occisionem ductus est ». Et item:   Tolletur a terra vita eius ab iniquitatibus populi mei (ibid.). Ductus est ad mortem;   et etiam tradidi   quia sepultus est: [Haimo.] et hoc similiter secundum Scripturas. Ait enim Isaiasb: « Dabit impios pro sepultura, et divites pro {191.1674D} morte sua ». Et itemc: Erit, inquit, « sepulcrum eius gloriosum ». Et etiam tradidi,   quia resurrexit, probata vera morte, et hoc tam cito, scilicet   tertia die, ut ea potestate credatur nos posse suscitare. Et hoc dixi:   Secundum Scripturas. [AMBROSIUS] Inquit enim Oseed : « Post biduum vivificabit nos, et in die tertio resurgemus, et vivemus in conspectus eius ». Si autem mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere. Et etiam tradidi,   quia visus est, post resurrectionem,   Cephe, id est Petro, priusquam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio. Aliter contrarium esset quod primo mulieribus apparuisse {191.1675A} legitur.   Et post hec visus est   undecim apostolis in conclavi. Alia littera habet   duodecim, quod per synecdochen accipitur. Ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendere quod ad ipsum nomen non pertinet, qualiter illud dictum este: « Nonne ego vos duodecim elegi », cum tamen Iudas de electis non esset: ita et hic dicitur. Hunc enim numerum verum cum articulo greci codices habent, ut non quicumque duodecim, sed illi in eo numero intelligantur, sed undecim nonnulli codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse. Neutrum tamen veritati repugnat.   Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, hoc non in Evangelio legitur.   Ex quibus multi manent usque adhuc, qui {191.1675B} testes sunt, si queritis ab eis.   Quidam autem illorum   dormierunt, id est mortui sunt, in hoc testimonio permanentes. [AMBROSIUS]   Deinde visus est Iacobo singulariter; nec hoc in Evangelio est;   deinde apostolis omnibus apparuit in ascensione.   Novissime autem omnium, scilicet post ascensionem,   visus est et mihi, primum de celo, post oranti in templo. Mihi, dico,   tamquam abortivo, id est simili abortivo, quia coactus est ad Deum converti, ut abortivus cogitur nasci. Vel abortivus dicitur, quia extra tempus natus, in Christo apostolatum accepit, iam Christo in celum assumpto. Abortivus enim dicitur qui extra tempus legitimum et congruum nascitur, id est antequam debeat, vel post. [Haimo.] Sic et Paulus hic {191.1675C} dictus est abortivus, quia tardius natus est in Christo quam debuisset. Vel similis abortivo dicitur, quia minor aliis apostolis erat consideratione preteriti status, vel tempore. Unde subdit:   Ego enim etc. quasi3: Recte post omnes apparuit mihi, quia   ego sum minimus apostolorum, consideratione preteritorum, et dicit hoc causa humilitatis. [AMBROSIUS] Vel minor erat aliis tempore vocatione, quia ultimus vocatus est, non dignitate, labore, predicatione.   Qui etiam   non sum dignus vocari apostolus [Haimo.] si mea precedentia attendantur merita. Unde subdit:   Quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei [AMBROSIUS Haimo.] firmius testimonium est ab inimico, quod ante fuerat apostolus.
a Is. 53.
b Is. 53, 9.
c Is. 11.
d Os. 6.
e Io. 6.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 15,10 
dist. 2
prol.| A
marg.| Et quasi quis quereret: Si non est dignus vocari apostolus, cur ergo apostolus! Respondet: Gratia Dei sum id quod sum, id est apostolus. Deo dat gloriam qui eum elegit, non sibi et recte, gratiam nominat. [AUGUSTINUS.] Primum enim sola gratia dat Deus, cum non precedant nisi mala merita, sed post, per gratiam incipiunt bona merita. Meritum enim fuit in Paulo, cum persequebatur Ecclesiam Dei, sed malum. Cum ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro {191.1676B} malo, quod ostendit cum ait: Gratia Dei sum id quod sum. Et ut ostenderet etiam liberum arbitrium, addit:   Et gratia eius [AUGUSTINUS.] id est apostolatus,   in me non fuit vacua [AMBROSIUS] id est otiosa, quia propter hoc quod persecutor fuit, non minor gratia fuit ei in apostolatu. Non fuit vacua dico,   sed abundantius omnibus illis, sigillatim   laboravi, quia in tot populis in quot illi non laboraverunt, hoc tamen magis impletum est, quia et de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur aliquid posse, subdit:   Non ego autem solus sine gratia operor,   sed gratia Dei mecum, id est cum libero arbitrio. [AUGUSTINUS.] Plane, cum data fuerit gratia, incipiunt {191.1676C} esse merita nostra bona. Per illam tamen, quia si illa se subtraxerit, cadit homo.   Sive enim. quasi4: Mortuus surrexit, et vere, quia   sic predicamus, scilicet Christum surrexisse,   sive ego, sive illi, alii apostoli.
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continet. quasi5: Laboravimus ego et alii apostoli, et vere, quia in hac predicatione, quod ita ait, sive enim ego sive illi sic predicavimus, ubique scilicet Christum surrexisse; et vos sic credidistis: Arguit eos, quia, cum hec fides manifesta sit, apud omnes Ecclesias, illi inde desciverant.
5 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continet. quasi6: Vere per gratiam hoc habeo, quia sive ego sive illi, id est ego et illi; sic, id est per gratiam, predicavimus, et vos sic, id est per gratiam, credidistis.
6 Quasi] + dicat PL
marg.| Si autem. Hucusque ostendit Christum resurrexisse. {191.1676D} Nunc per resurrectionem eius probat resurrectionem mortuorum. quasi7: Ita constat Christum resurrexisse a morte.   Si autem, hoc est, scilicet si   Christus resurrexit a mortuis, qui est efficiens causa resurrectionis mortuorum, quod predicatur, ab omnibus veris apostolis,   quomodo dicunt quidam in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est futura.   Si autem. quasi8: Dicunt quidam non esse futuram, sed si hoc est, id est   si resurrectio mortuorum non est futura, dicendum est quod   neque Christus resurrexit [AMBROSIUS] qui totum propter suos fecit. Hec pseudoapostoli tradiderant, qui negabant veritatem dicentes Christum nec venisse {191.1677A} in carnem, nec passum, nec resurrexisse.   Si autem. Ne quis neget resurrectionem Christi, subdit inconvenientia dicens:   Si autem Christus non surrexit, predicatio nostra est inanis, id est inutilis,   et fides vestra, similiter est   inanis, id est inutilis, cum nulla remuneratio sit futura, quod vos non vultis.   Invenimur autem, et non solum hoc inconveniens sequitur, sed etiam hoc aliud, quia nos apostoli, quibus omnes credunt, invenimur   falsi testes Dei, qui de falsa laude sua irascitur,   quoniam diximus testimonium adversus Deum, scilicet   qui et suscitavit Iesum Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Perhorrendum est aliquid falsi de Deo dicere, et si ad laudem ei videant pertinere, quia non minori, {191.1677B} sed maiori fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas. Nam si. quasi9: Deus non suscitavit Iesum, si mortui non resurgunt; nam non resurrexit, si illud est, quod ita dicit:   Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod id est sed,   si Christus non resurrexit, tunc   fides vestra vana est, id est falsa, non tantum inutilis.   Adhuc enim. quasi10: Vere falsa est fides, si Christus non resurrexit, quia   adhuc, scilicet post baptismum,   estis in peccatis vestris, que remissa fore credebatis. Sunt he vere connexiones ratiocinationis, falsas tamen habentes sententias. Hec autem et alia ideo inferuntur, ut hic erubescat, cuius errorem hec sequuntur, que {191.1677C} etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneant,   ergo. Adhuc subdit aliud inconveniens. quasi11: Et quia vos estis in peccatis,   ergo et qui dormierunt in Christo, id est qui mortui sunt in fide Christi, fuerunt in peccatis, et ideo   perierunt. Per hoc verecundiam illis incutit et terrorem.   Si in hac etc. Aliud inconveniens hic ostendit. quasi12: Et si Christus non resurrexit,   nos sumus sperantes in Christo, 110 id est in fide Christi,   tantum in hac vita, ut resurrectionem futuram non speremus. Et si hoc est, tunc   miserabiliores sumus omnibus hominibus, qui vel hoc seculo fruuntur.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 15,20 
dist. 3
prol.|
marg.| Nunc autem. quasi13: Si Christus non resurrexit, hec inconvenientia sequuntur, sed pro his inconvenientibus vitandis, nunc apparet quod   Christus resurrexit a mortuis, qui est,   primitie dormientium, id est mortuorum, qui ideo dicuntur {191.1678A} dormientes, quia facile et integri de morte tamquam de somni dormitione resurgent, quorum primitie dicitur Christus, quia prius aliis tempore et dignitate surrexit.   Quoniam quidem. quasi14: Per Christum hominem poterunt resurgere,   quoniam per hominem quidem multo minorem venit   mors, et si hoc est, ergo   et per hominem potest fieri   resurrectio mortuorum. Ecce primitie, homo, et homo: homo ad vitam, homo ad mortem; et ille nonnisi homo, iste Deus et homo. Quis autem ille, quis iste, supponit.   Et sicut. quasi15: Per quem venit mors, per quem resurrectio. Ecce:   Et sicut omnes moriuntur corporali morte,   in Adam, quia eius filii sunt, a quo mortem et mortis meritum traxerunt,   ita et omnes vivificabuntur in Christo, {191.1678B} quia eius filii sunt spirituali regeneratione. Attende quomodo ait omnes mori in Adam, et omnes vivificari in Christo, quia nemo ad mortem nascitur nisi per illum, nemo ad vitam nisi per istum. Quia sicut per Adam omnes mortales in pena facti sunt filii seculi, ita et per Christum, omnes immortales in gratia fiunt filii Dei. Nemo quippe ambigit hoc de morte corporis dictum, quoniam de resurrectione corporis agebatur.   Unusquisque autem. quasi16: Hoc omnes communiter habebunt, scilicet quod resurgent, sed tamen different, quia   unusquisque resurget in suo ordine, id est in sua dignitate, martyr ut martyr, apostolus ut apostolus, sic et ceteri.   Primitie etc. Ordines hic exponit, ut de re certa, et tempora quando factum sit, et quando {191.1678C} futurum sit ut resurgant mortui. [AMBROSIUS] Primitie, id est primus tempore, et maximus dignitate Christus est, qui prior resurrexit ut fidem faceret, et formam daret credentibus. [Haimo.] Deinde omnes hi   qui sunt Christi, scilicet qui in Christum credunt, qui minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores, et qui sunt Christi exponit dicens:   Qui crediderunt in adventum eius id est ipsum ad remunerandos bonos venturum. Vel in libro talis littera habetur.   Deinde: Qui sunt Christi in adventu eius, scilicet resurgent, id est cum venerit ad iudicium;   deinde erit   finis, id est consummatio, hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta et finis erit mundi, et consummatio {191.1678D} omnium; et hoc erit,   cum Christus tradiderit, id est representaverit   regnum, id est illos quos in bonis operibus rexit,   Deo creatori suo, in quantum est homo,   et Patri suo, in quantum est Deus. Ideo autem dicitur tradere Patri, ut ostendatur quia alia persona est Filius quam Pater. Non ergo sic arbitremur Christum traditurum regnum Deo et Patri, ut adimat sibi quod quidam vaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur tradiderit regnum Deo, non separatur ipse vel Spiritus sanctus, quia simul cum Patre unus est Deus Filius et Spiritus sanctus. Quid ergo est. cum tradiderit regnum Deo et Patri, {191.1679A} quasi modo non habeat regnum Deus Pater! Sed hoc ita dictum est, cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei Patris, ubi est finis omnium, et requies sempiterna, et gaudium. Ergo tunc erit finis, cum regnum, id est quos redemit sanguine Filii tradiderit contemplando Deo et Patri, non quod ipse adimat sibi quia unus Deus est cum Patre.   Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eius (Mt. 13). Regnum fulgebit in regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, cum dicimus:   Adveniat regnum tuum (Mt. 6). Tradet ergo regnum Patri, quando regnum quod seminavit, cum venit minor Patre, perducet ad speciem in qua equalis non recessit a Patre. Fideles quippe eius {191.1679B} quos redemit sanguine suo dicti sunt hic regnum eius, cuius regnum etiam est omnis creatura. Sed aliter dicitur regnum Christi omnis creatura, aliter Ecclesia. Regnum Christi dicitur omnis creatura secundum potestatem deitatis; Ecclesia vero secundum proprietatem fidei, que de illo est. Et est sensus: Cum tradiderit regnum Deo Patri, id est cum perduxerit illos ad conspectum deitatis, in quibus nunc regnat Deus per fidem, quia tunc revelabitur a Filio Pater. Unde:   Nemo novit Patrem, nisi Filius,   et cui Filius voluerit revelare (Mt. 11). Ubi et essentia Filii cum Patre et Spiritu sancto videbitur, quod solis mundis cordibus dabitur, que est summa beatitudo.
13 Quasi] + dicat PL
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Cum tradiderit regnum Deo Patri, id est cum Patrem regnare monstraverit {191.1679C} quod modo creditur. Tunc vero per speciem manifestationemque clarescet, et tunc erit finis, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Dum durat mundus, angeli angelis presunt, demones demonibus, homines hominibus, ad utilitatem viventium vel deceptionem; sed omnibus collectis, iam omnis prelatio cessabit, quia necessaria non erit. Hanc autem prelationem dicitur Christus evacuare, quia suos omnes in regno exaltabit, qui hic humiles fuerunt, sicut ipse ex humilitate regnat, quam habuit. Distingue: Principatum, dicit maiores; et potestatem, dicit minores; virtutem, illos qui miracula faciunt, vel fortes homines. [Haimo.] Sed tunc cessabit omnis creature prelatio {191.1679D} in angelis et hominibus; cessabit timor, regnabit caritas, non erit inter presidentes et subditos ulla dissensio. [AUGUSTINUS.]
marg.| Vel ita: Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, quia tunc notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel celestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,25 
dist. 4
prol.| A
marg.| Oportet autem illum. quasi17: Tunc aperte regnabit, sed interim,   oportet illum regnare occulto, quia aliter Scripture false essent; et qui modo regnat, poterit suos suscitare. Oportet regnare, dico,   donec ponat in futuro   omnes inimicos sub pedibus.
17 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita. quasi18: Tradet regnum, evacuabit potestatem: sed oportet illum regnare, id est regnum eius interim manifestari donec ponat omnes inimicos, voluntarios vel coactos [Haimo.] sub pedibus, id est sub plena subiectione, vel sub {191.1680B} humanitate sua, ut ipsam revereantur et honorent, et Christum hominem Deum et regem omnium agnoscant. Et est sensus: Interim oportet regnum eius manifestari, donec eum regnare fateantur omnes inimici eius, scilicet et illi qui ex iniustis iustificantur, et ei fide subduntur, et illi qui ad iustorum beatitudinem non pertinent, quia et ipsi cum regnare ipsa regni eius manifestatione confusi fatebuntur. [AUGUSTINUS.] Attende quod ait donec ponat etc. Non enim ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos sub pedibus, non sit postea regnaturus, sed ad tantam evidentiam regnum perducet, ut inimici non audeant negare quod regnet, quo amplius non erit manifestius, etsi amplius duret. Aliud est non amplius manifestari, aliud non amplius permanere. {191.1680C} Non amplius manifestari est, non fieri manifestius; non amplius permanere, non esse perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi quam cum omnibus claruerit inimicis? Dicendo ergo, donec, maiorem excludit manifestationem regni, non ampliorem permanentiam. Ita etiam dictum est:   Oculi nostri ad Deum, donec misereatur nostri (Ps.  CXXII). Non ut tunc avertantur cum misertus fuerit, sed ut nihil amplius inquirant. Inter alia vero constat quod et potestatem suscitandi habet. Unde subdit:   Novissima autem. Iterum autem commendatio resurrectionis est hic. quasi19: Modo regnat Christus, et tunc regnabit. Tunc aperte regnabit, sed interim oportet eum regnare. Sed   mors {191.1680D}   inimica, cui inimicamur, vel ipsa nobis,   destruetur novissima, quia non erit quod destruatur, postquam mortale hoc induerit immortalitatem, quia amplius non dissolventur homines, sicut heretici arbitrantur.
18 Quasi] + dicat PL
19 Quasi] + dicat PL
marg.| Omnia enim. quasi20: Omnia ponet sub pedibus: quod utique poterit, quia Scriptura dicit quod Deus Pater, subiecit omnia sub pedibus eius (Ps. 8), id est Christi, ut etiam mortem destruat. Cum vero qui subiecit omnia sine dubio Patrem vult {191.1681A} intelligi, sicut in Evangelio multis locis Christus ad Patrem refert que habet, non solum propter formam servi, sed etiam propter principium de quo est, et de quo equalis est ei de quo est. Hec autem Scriptura quomodo intelligi debeat, ostendit, subdens:   Cum autem Scriptura dicat, illud constat ex eius auctoritate quod   omnia sine dubio subiecta sunt ei scilicet Christo,   preter eum, id est deitatem eius   qui subiecit ei omnia. Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subiectus. Ipse enim principium est omnium.   Cum autem. quasi21: Deus non est ei subiectus, sed potius ipse Deo secundum quod est homo. [AUGUSTINUS.] Quod ita ait:   Cum autem subiecta fuerint illi, id est Filio,   omnia, tunc etiam in ipsa prelatione   ipse Filius, secundum {191.1681B} quod homo,   subiectus erit, cum corpore suo, quod est Ecclesia, 111   illi qui subiecit sibi omnia. Intende quod ait, cum fuerint subiecta, non ideo dicit hoc quin et modo subiecta sint. Et quod ait, et ipse subiectus erit, non hoc ita dicit quin et modo subiectus sit, sed quodam genere locutionis utitur, quod plerumque loquitur Scriptura, ut quod semper est tunc in aliquo fieri dicatur, cum cognosci incipit ab eo, ut cum nomen Dei semper semen [sanctum] sit, dicitur tamen in oratione Dominica:   Sanctificetur nomen tuum (Mt. 6), id est sanctum esse innotescat. Ita etiam supradictum est,   cum tradiderit, scilicet   Deo et Patri, id est cum Patrem regnare monstraverit. Similiter et illud,   evacuabit {191.1681C}   omnem potestatem etc. quia tunc omnibus erit notum nihil per se habuisse potestatis terrenos vel celestes nisi a Deo, ex quo sunt omnia. Tunc enim nulli spes aliqua remanebit in aliquo principe nisi in Deo. Et est sensus: Cum omnia subiecta illi fuerint, id est subiecta esse innotuerit, tunc et ipse subiectus erit illi qui sibi subiecit, id est innotescet illi subiectus esse secundum formam servi, cui est equalis secundum formam Dei.   Ut sit, quasi22: Tunc erit subiectus, ita tamen, ut secundum alteram naturam, scilicet divinam, sit Deus, unus cum Patre, et Spiritu sancto ens   omnia que desiderari possunt,   in omnibus membris suis, quia premium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.
20 Quasi] + dicat PL
21 Quasi] + dicat PL
22 Quasi] + dicat PL
marg.| {191.1681D} Omnia ergo erit, que honeste desiderantur, quia Deus erit vita, et salus, et virtus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et finis desideriorum, et omnia bona. Et hec erit in omnibus. In quibusdam eternis potest aliqua esse distantia, ipsa autem eternitas absque diversitate mensure est. Et multe mansiones in una vita erunt, scilicet varie meritorum dignitates, sed ubi Deus erit omnia in omnibus, erit etiam indispari claritate par gaudium, ut quod habebunt singuli, commune sit omnibus, quia etiam gloria capitis, omnium erit per vinculum caritatis.
marg.| [AMBROSIUS] Vel ita ut agat de Christo secundum {191.1682A} divinitatem, cum subiecta fuerint illi omnia, id est cum omnes adoraverint Christum ut Deum, tunc et ipse subiectus Filius erit illi qui subiecit sibi omnia, id est tunc Christus se Deum ostendet, sed de Deo, ut unius principii summa et ineffabilis auctoritas maneat. Ita ostendet se Deum de Deo, ut tamen sit unus Deus in omnibus, id est in confessione omnium ex quo omnia sunt Cum enim discet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput esse Deum, non tantum erit unus Deus, in omnibus, id est in confessione omnium, sed etiam omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia, quia omnia ex ipso sunt. Si vero dixisset ut sit Deus in omnibus, intelligeretur in omnibus quidem esse vel per affectum, vel per communem {191.1682B} sensum, non tamen omnia ex ipso esse. Sed cum dixit, omnia in omnibus, significavit quia ex ipso sunt omnia, et in omnibus ex ipso quia ab ipso creata sunt. In ipsis autem qui in omnium confessione unus erit Deus.
marg.| Vel ita, ut sit. quasi23: Filio erunt subiecta omnia, ita ut ipse Filius sit Deus omnia in omnibus, id est ut nemo eorum qui ei coherent amet adversus eum suam propriam voluntatem. Ipse est finis quem supra commemoravit totum breviter concludens, id est per Christum est consummatio, quam consummationem breviter vocavit ibi. Deinde finis, post membratim explicans quomodo sit consummatio cum ait, cum tradiderit regnum et evacuavit omnem principatum, {191.1682C} etc. et est ut sit Deus omnia in omnibus, id est ut nemo coherentium ei, amet adversus eum aliquid, et tunc manifestum sit quod dicitur. Quid habes quod non accepisti? Tunc enim manifestum erit nihil boni aliquem habere vel habuisse nisi a Christo. Illud etiam nemo estimet quod Pater sic subiecerit omnia Filio, ut ipsum Filium sibi omnia subiecisse non putet. Inseparabilis enim est operatio Patris et Filii.
23 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 15,29 
dist. 5
prol.|
marg.| Alioquin etc. Adhuc aliud inconveniens ostendit, si resurrectio mortuorum non est futura, quia si mortui non resurgent, tunc nec Christus resurrexit; et si ipse non resurrexit, tunc in baptismo non fit remissio peccatorum. quasi24: Resurgunt mortui,   Alioquin, scilicet si non est resurrectio {191.1683A} mortuorum futura, illi   qui baptizantur pro mortuis, id est pro peccatis delendis, vel pro se mortuis faciendis, ad similitudinem mortis Christi,   quid facient, cum non sint vitam habituri? Iterat idem aliis verbis dicens,   si mortui omnino non resurgunt, ut nec etiam Christus resurrexit,   ut quid etiam   baptizantur pro illis, id est pro peccatis, cum ipsa non dimittantur, si Christus non resurrexit?
24 Quasi] + dicat PL
marg.| [Haimo.] Vel ita, alioquin: Fuerunt quidam imperiti qui baptizabantur pro his qui de hac vita sine baptismo discesserant, putantes illis prodesse. Timebant enim ne aut illi non resurgerent, aut male resurgerent. [AMBROSIUS] Ideo si quis istorum propinquus sine baptismo migrasset de mundo, vivus aliquis in nomine illius baptizabatur, putans mortuo {191.1683B} prodesse. [Haimo.] Quod non sine causa commemorat Apostolus: [AMBROSIUS] non enim factum illorum probat, sed fixam fidem in resurrectione ostendit. Et est sensus, alioquin, scilicet si resurrectio mortuorum non est futura, illi qui baptizantur pro mortuis [Haimo.] id est vice eorum qui mortui sunt, quid facient, id est quid proderunt ipsis mortuis, id est quid proderit illis qui resurrecturi non sunt quod vivi baptizantur pro eis? nihil utique. Et si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? quasi25: Illi, id est mortui, cum peccata non remittantur nisi causa future resurrectionis? quasi26: Si stulti adeo certi sunt de futura resurrectione, vos non {191.1683C} debetis dubitare. Ut quid. quasi27: Si mortui non resurgunt,   ut quid et nos, qui non stulti sicut predicti, sed sapientes videmur? Hos enim discernit a predictis, dum ait, et nos ut quid, inquam et nos, periclitamur, id est pericula patimur,   omni hora? et non solum pericula patior, sed etiam   morior quotidie [Haimo.] id est pericula mortis subeo, o   fratres, propter gloriam vestram, scilicet, ut vos eternam gloriam consequamini, vel per gloriam vestram, iuro. Ecce Apostolus iuravit, ut sciamus quia verum iurare, non est peccatum. Sed non ideo in dubiis iurandum est. Et tutius est non iurare quam consuetudine iurandi peierare. Falsum vero iurare gravissimum est peccatum. Non est contra preceptum iuratio, que non est a malo iurantis, sed increduli {191.1683D} vel infirmi, qui non aliter credit.   Quam etc. Quasi dicat. Per gloriam vel propter gloriam dico, non quidem humanam, sed eternam,   quam iam habeo spe, in Christo Iesu Domino nostro, id est dum considero quod ipse per passionem est glorificatus. Iterum: Si mortui non resurgunt,   quid mihi prodest, si ego pugnavi, id est disputavi,   ad bestias Ephesi, in est contra bestialiter viventes in Epheso? [Haimo.] Pugnavi, dico, agens,   secundum hominem, id est rationabiliter, quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam. [AMBROSIUS] Iterum, si mortui non resurgunt, hoc solum restat,   manducemus et bibamus, cras enim, id est in proximo, {191.1684A}   moriemur. Hoc de Isaia sumit Apostolus [Haimo.] et est ibi vox Iudeorum desperantium in captivitate; [AMBROSIUS] quod Apostolus refert ad illos qui de resurrectione dubitabant. Hoc enim dicit propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student, ut pecora, qui fidem asserentium resurrectionem irrident dicentes: Quis inde venit? non audivi vocem cuiusque inde venientis ex quo positus est ibi avus meus, ex quo atavus meus, ex quo pater meus, nullius vocem audivi; quibus respondetur: Stulte, si pater tuus resurgeret, crederes? Deus omnium surrexit et non credis, qui voluit mori et surgere ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur: crederes patri iterum morituro, et non credis iam immortali? {191.1684B} Qui etiam se contrectandum discipulis prebuit, quibus videntibus in celum ascendit, cuius fidem de celo misso spiritu orbis recepit, qui denique testimonium habet in celo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis. Quid ergo remansit quod non clamet? Desinant ergo murmura male loquentium, et corrumpentium bonos mores colloquiis malis.   Nolite. [AUGUSTINUS.] quasi28: Propter hec omnia,   nolite seduci, per pseudo qui de medicina querunt vulnus, et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis iniiciant.   Corrumpunt enim. quasi29: Non seducamini, nec etiam placeat vobis colloqui illis, quia, colloquia eorum {191.1684C}   mala corrumpunt bonos mores, id est virtutes etiam necant, dum faciunt non sperari resurrectionem [AMBROSIUS] Assiduitas enim praviloquii vitiat mentem, et ideo ab his cavendum est.   Evigilate. quasi30: Hoc nolite, sed potius contra illos, evigilate a torpore, et sic eritis   iusti, et post   nolite peccare, quod exigit iustitia Dei, scilicet ne peccetis, illis consentiendo qui ignorant Deum. [AUGUSTINUS.] Unde subdit:   Ignorantiam enim Dei quidam habent illi, scilicet, qui mortuos resurrecturos stultum esse dicebant credere. Et hoc   loquor vobis ad verecundiam, vel   reverentiam, id est ut eis acquiescere vereamini, vel verecundemini, id est ut pudeat vos credere ignaris. [AMBROSIUS] Vel ad verecundiam vobis loquor, id est ad utilitatem {191.1684D} vestram.
25 Quasi] + dicat PL
26 Quasi] + dicat PL
27 Quasi] + dicat PL
28 Quasi] + dicat PL
29 Quasi] + dicat PL
30 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 15,35 
dist. 6
prol.| A
marg.| Sed dicit. [AMBROSIUS] Hactenus per rationes probavit mortuorum resurrectionem futuram, modo per ipsam rerum naturam idem posse fieri ostendit, et illorum damnate sententie, quos ignorantiam Dei habere dixit, verba profert. quasi31: Per {191.1685B} hec predicta probatur resurrectio mortuorum. Sed tamen   dicit aliquis ignorantium Deum:   Quomodo resurgent mortui? id est quomodo potest esse ut mortui, qui iam cinis sunt, resurgant? Ita hoc dicit, quasi per naturam hoc fieri non possit. Si autem resurgent,   quali corpore venient? quasi32: Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Et quia in naturalium cognitione per quam nostram de resurrectione improbat fidem, sibi sapiens iste videtur cum non sit, congrue respondet ei Apostolus subdens:   Insipiens tu, qui non attendis quod quotidie vides, granum,   quod seminas non vivificatur, id est vegetatur;   non prius moriatur, id est putrefiat, cum animali homine non legis auctoritate agit, sed documenta adhibet, quibus mortuorum {191.1685C} in melius reformatio futura credatur, manente nature genere.   Et corpus quod seminas non seminas tale,   quod, id est quale,   futurum est. [AUGUSTINUS.] Non hoc ideo dicit quin triticum ex tritico futurum sit, sed quia nemo seminat herbam vel stipulam, vel que in palea multiplicia sunt tegumenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt. Ideo addit:   Sed nudum granum ut puta granum   tritici aut alicuius ceterorum seminum.   Deus autem dat illi grano   corpus, cum palea et arista,   sicut vult. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodam modo vestitum surgit, multa secum habens integumenta, ita mortuus Dei virtute poterit vivere et meliori corpore resurgere.   Et unicuique seminum {191.1685D} dat   proprium corpus, quod naturaliter debet habere, non omnibus granis idem corpus dat, sed cuique proprium, secundum genus suum, ut tritico tritici. Vel unicuique seminum proprium corpus dat, quia non de alio pullulat granum quod de terra oritur, nisi de eo quod seminatum est: ita nobis reformabuntur in futuro nostra antiqua corpora, sicut Iob ait:   Quem visurus sum ego, et non alius (Iob 19).
31 Quasi] + dicat PL
32 Quasi] + dicat PL
marg.| Non omnis. Hoc pertinet ad differentiam resurgentium, propter diversas glorias fidelium. quasi33: Eadem corpora resurgent, sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem materia sint, sicut, non omnis caro est eadem caro, id est {191.1686A} eiusdem dignitatis, licet sit de eisdem elementis. Et hoc est quod ait:   Non omnis caro est eadem caro, id est eiusdem dignitatis,   sed alia hominum est, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. In his iste sensus est: Si genera carnis, cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se, pro diversitate animantium, non mirum est si in resurrectione mortuorum gloria distabit.   Et sunt   corpora celestia, ut volatilium, velut sol, et luna, et stelle,   et sunt   corpora terrestria, utpote arborum et aliorum que terra gignit. Ideo cum dixisset de carne, subdit de corporibus, quia omnis quidem caro est corpus, sed non e diverso, ut lignum. Vel celestia corpora sunt, resurgentia; terrestria vero, antequam moriantur, ut quia Christus celestis est, ex eo corpora {191.1686B} celestia dicantur, et non iam caro dicantur. Ex Adam vero quia terrestris est, terrestria corpora.   Sed alia. quasi34: Non solum terrestria differunt inter se, sed et a celestibus: quod ita dicit,   sed alia quidem celestium gloria est,   alia autem terrestrium, et etiam ipsa celestia inter se differunt. Quia   alia est   claritas solis, alia claritas lune, alia claritas stellarum. [AMBROSIUS] Et sicut ista, etsi unius nature sint, sunt tamen diverse claritatis, sic et homines cum sint eiusdem generis, dissimilis tamen glorie erunt in resurrectione, ut claritati solis illorum dignitas exequetur, qui centesimum numerum habent; lunari vero claritati comparetur illorum dignitas, qui sexagesimum numerum habent; stellis vero qui tricesimum numerum quesierunt. {191.1686C} Tetris autem stellis et omnium novissimis perfidorum resurrectio similis. Infidelitas enim non potest claram resurrectionem habere, quia sicut carbo cinere suo coopertus obcecatur, ita et hi perfidia et erroris tenebris circumdati luce carebunt.
33 Quasi] + dicat PL
34 Quasi] + dicat PL
marg.| Stella enim. quasi35: Ab illis, scilicet a sole et luna differunt stelle, quia etiam inter se differunt. Stella enim differt a stella in claritate, sic et differens erit,   resurrectio mortuorum, id est ita differenti corpore resurgent mortui. [Io. Dam.] Non solum enim in gehenna suppliciorum, sed et in regno celesti premiorum multe differentie sunt. Unde Dominus ait:   In domo Patris mei multe mansiones sunt (Io. 14). He sunt diverse meritorum {191.1686D} in una vita dignitates, et si idem denarius, id est vita eterna sit omnibus. Eumdem enim denarium paterfamilias dedit omnibus qui operati sunt in vinea. Quo denario utique aliquid significatur quod omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa vita eterna, ipsum regnum celorum, ipsa claritas resurrectionis, et tamen alius alio magis, alius alio minus fulgebit. [AUGUSTINUS.] Ergo et multe erunt mansiones et unus denarius [Fulgentius] quia et una est beatitudo, quam illi percipiunt, et dispar retributionis qualitas, et cum sint imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus. Et quia Deus caritas est, per caritatem fiet, ut quod habent {191.1687A} singuli commune sit omnibus.   Seminatur. quasi36: In differenti gloria resurgent, sed hoc omnes communiter habebunt, quod incorrupti erunt. [AMBROSIUS] Et hoc est quod ait:   Corpus seminatur, id est sepelitur, vel mortificatur.   In corruptione, id est ut corrumpatur. Vel seminatur in corruptione, id est concipitur corruptibile,   et resurget in incorruptione, id est immortale et impassibile, id est quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione, et post vermibus scateat, tamen resurget in incorruptione.
35 Quasi] + dicat PL
36 Quasi] + dicat PL
marg.| Item: seminatur, id est moritur et sepelitur corpus,   in ignobilitate, id est sine omni honore,   et surget in gloria, id est gloriosum; item, seminatur, id est concipitur,   in infirmitate, id est tale cui quelibet {191.1687B} noceant;   surget in virtute, id est in potentia cui nihil noceat.
marg.| [Haimo.] Vel seminatur, id est sepelitur, in infirmitate, quia immobile est et inregibile, quia non valet se movere vel regere; surget in virtute, id est vere vivum et vegetatum. Quid per singula? Seminatur corpus animale, id est tale quod cibis sustentetur ut vivat, et cum nihil habet ab anima, nisi quod sensificatur per eam sicut animalia.   Surget corpus spirituale, id est tale quod iam cibis non egeat, transiens in naturam spiritus, id est habens quedam spiritualia, et spiritui naturalia, quia agile erit, leve, cibis non egens.
marg.| Et nota quod ait: Surget corpus spiritale, non dicit spiritus, quasi corpus in spiritum vertatur, ut quidam putant. {191.1687C} Sicut enim animale corpus non est anima, sed corpus, ita spirituale corpus non spiritum debemus putare, sed corpus. Unde et Dominus, talem opinionem discipulorum de suo corpore refellens, dixit: Palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Lc. 24).
marg.| Iam igitur spirituale erat corpus Christi, nec tamen spiritus erat. Unde et hic non dicit spiritus, sed spirituale, quia tunc spiritui plene subdetur corpus, non iam repugnabit. Et quia spiritui simile erit, quia nec aliquam corruptionem patietur, nec alimentis egebit, ut homo ante peccatum non eguit. Nota quod cum dicit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis facit mentionem, ut ostendatur maior dignitas resurrectionis. Si est corpus. {191.1687D} quasi37: Vere surget corpus spirituale, quia   si modo   corpus est, animale est, id constat quandoque esse   et spirituale; sicut enim animales sumus, quia Pater noster Adam factus est carnalis in animam viventem, sic erimus in resurrectione spirituales, quia pater noster, scilicet Christus factus est spiritualis in sua resurrectione in spiritum vivificantem. Quod sic exponit: [AUGUSTINUS.]   Sicut, vel sic   enim scriptum est in Genesi, scilicet nos esse animales ab animali patre procreatos, scriptum est ibi quod   primus homo Adam factus est in animam viventem. Hic exponit quid sit animale corpus, cum ait, factus est in animam viventem, potentem vivere, id est vitam {191.1688A} dare corpori, tamen per sustentamenta ciborum vivificantem, sed   novissimus Adam, id est Christus, hoc non de Genesi sumitur, sed addit Apostolus,   factus est in spiritum vivificantem, id est qui ita corpus vivificaret, ut ultra non egeret aliqua sustentatione, nec esset solubile. Hic exponit quid sit spirituale. Hoc enim inter animam viventem et spiritum vivificantem interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spirituale. Anima enim in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque auferendam corruptionem. 113 In corpore vero spirituali, quia perfecte adheret Domino, sic vivificat, ut spirituale corpus efficiat. Attende etiam quare Christus dicitur Adam, et novissimus. Adam dicitur, quia de eadem materia est; novissimus, quia post eum non {191.1688B} succedit alius, qui sit caput vel auctor humani generis, sicut illi duo fuerunt. [AUGUSTINUS] Totum enim humanum genus quodammodo sunt illi duo homines, scilicet primus Adam et secundus, quia ex illo sunt nati, ex hoc renati. Et ideo uterque dicitur pater humani generis. Vel aliis non mutatis, ita potest legi istud:   si est corpus, ut probet quasi a relativis, corpus esse spirituale: Et dixi bene spirituale, quia si est corpus animi, ergo est et spirituale. Cum enim dicitur corpus, frustra additur animale, nisi sit aliud spirituale, ad cuius discrepantiam dicatur animale. Quod autem sit animale probat per auctoritatem Genesis, quia factus est etc. que non mutantur. {191.1688C}
37 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, si est corpus. quasi38: Bene dixi corpus animale et corpus spirituale. Siquidem est corpus animale, et est corpus spirituale. Et quod animale sit, probat per Genesim, ibi factus est primus homo etc. et quod sit spirituale, ostendit ibi   quia novissimus Adam. Horum verborum sensus non mutatur.   Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia, sed nequis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi. quasi39: Christus factus est in spiritum vivificantem. [AUGUSTINUS]   Sed non prius fuit, in eo,   quod spirituale est,   sed quod animale prius fuit in Christo.
38 Quasi] + dicat PL
39 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 15,46 
dist. 7
prol.|
marg.| Deinde quod spirituale est, sic et de nobis fieri poterit. In Christo ergo hoc expertus unusquisque, hoc sibi exspectet, scilicet ut de animali fiat spiritualis. Deinde unde simus animales et unde futuri {191.1689A} simus spirituales, ostendit subdens,   primus homo. quasi40: Vere primus homo factus est in animam viventem, quia primus homo est   de terra, quod de pulvere terre formatus est, et ideo etiam   terrenus, id est animalis et passibilis ex natura.   Secundus est   homo factus in spiritum vivificantem, quia secundus homo est   de celo, quia natura divina fuit humane unita, et ideo celestis, id est spiritualis in resurrectione. Vel celestis dicitur, qui non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.   Qualis autem   terrenus, pater fuit, id est animalis et mortalis,   tales et terreni, scilicet animales ex animali, mortales ex mortali.   Et qualis est   celestis Pater, id est spiritualis et immortalis,   tales, id est spirituales et immortales erunt,   et celestes, quia {191.1689B} tales erunt celestes.   Igitur, ut possimus esse celestes   sicut portavimus imaginem terreni [AMBROSIUS] id est sicut exemplo Ade terrena dileximus, ita et post baptismum.
40 Quasi] + dicat PL
marg.| Portemus imaginem celestis, sectando iustitiam et veritatem, et obedientiam.   Hoc autem dico etc. quasi41: Dico ut portemus imaginem celestis; sed si non portaverimus, non erimus celestes, et hoc est quod dicit.   Hoc autem dico vobis, o fratres, quoniam caro et sanguis, id est homines dediti vitiis que de carne et sanguine oriuntur,   non possidebunt regnum Dei, et vere, quia   corruptio peccati que est effectus carnis et sanguinis, id est aliquis serviens corruptioni peccati,   neque possidebit incorruptelam, {191.1689C} id est se immortalem. Vel nomine carnis et sanguinis hic accipit opera carnis. Per carnem enim et sanguinem ventrem et libidinem, id est opera carnis que ibi non erunt, significat, nolens eos arbitrari se talia facturos in regno celorum, qualia fiunt in hac vita, sicut Iudei putabant. Iudei enim credebant futuram resurrectionem, sed more huius vite ut ibi nuberent et generarent. Unde Sadduceis respondere non poterant questionem proponentibus de septemvira muliere (Mt. 22), quia carnaliter de resurrectione cogitabant. Quod Apostolus removet dicens:   Hoc autem. quasi42: Ex predictis constat quod resurgemus. Hoc autem   dico, fratres, quia caro et sanguis, id est opera carnis et sanguinis,   non possidebunt regnum Dei, id est non {191.1689D} erunt in regno Dei. Et vere non, quia   corruptio carnis, cuius opera sunt illa,   non possidebit incorruptelam, id est non erit in regno incorruptibili. Vel carnis et sanguinis nomine, ipsa corruptio carnis et sanguinis intelligitur, que utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. Non ergo sic accipiendum est quod ait Apostolus, quasi carnis substantia in regno Dei non sit futura. Et hoc est: Hoc autem. quasi43: Constat quod resurgemus. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis, id est corruptio carnis et sanguinis, non possidebunt regnum Dei. Et ne putares secundum substantiam hoc {191.1690A} dici, aperit subdens, neque corruptio, quasi44: Ideo dixi quod caro et sanguis non possidebunt regnum Dei, quia corruptio mortalitatis, que nomine carnis hic ostenditur,   non possidebit incorruptelam, id est incorruptibile regnum. Et quia dixit electos resurrecturos in gloria, et post dixit carnem et sanguinem non possidere regnum Dei, quomodo hoc distinguendum sit, aperit. Et quasi quis dicat: Quomodo caro erit, et caro non erit? exponit dicens:   Ecce dico, id est aperio   vobis mysterium, id est quiddam quod vobis est occultum. [AMBROSIUS] Nominando enim mysterium obscuritatem significat. Nam mysterium Grecum est, quod Latine dicitur secretum, vel occultum: quod est illud, hoc scilicet quod   omnes homines tam boni quam mali   resurgemus. {191.1690B} [Haimo.] Hoc generaliter intelligitur, si dixerimus, quia etiam sancti vivi reperti Christo veniente morientur. Sic enim resurgere poterunt. Non enim resurrectio fieri poterit, nisi mors precesserit. Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, generaliter dictum esse hoc accipere possumus, scilicet omnes resurgemus,   sed non omnes immutabimur in gloriam immortalitatis.
41 Quasi] + dicat PL
42 Quasi] + dicat PL
43 Quasi] + dicat PL
44 Quasi] + dicat PL
marg.| [AMBROSIUS] Vel ita, omnes resurgemus, scilicet qui in adventu Christi mortui inveniemur.
marg.| Sed non omnes, vivi reperti immutabimur in gloriam, sed soli sancti Dei. Resurgemus dico, et {191.1690C} hoc in momento [Haimo.] id est in brevissimo et minimo et angustissimo temporis spatio. Et quia in momento est mora, licet brevis, addit,   in ictu oculi, id est quam cito oculus icit, id est percutit visa, vel icitur a palpebra, id est in summa celeritate. [AMBROSIUS] Per ictum enim oculi nimiam brevitatem significat, ut per hoc mirabilior ostendatur esse resurrectio, et Dei potentia ex eius celeritate commendetur. Fiet ergo resurrectio, in ictu oculi, id est quam cito oculi radius transit ad remota, et transvolat media, etsi sit ibi prius et post, tamen quasi simul totum sit, sic et resurrectio mortuorum fiet. Et hoc fiet,   in tuba novissima, id est per tubam et per vocem magnam, vel manifestam, postquam {191.1690D} non erit alia. Et est sensus: Resurrectio fiet in tuba, id est novissimo signo, quod dabitur, ut ista compleantur. Hec tuba est clamor de quo dicitur in Evangeliof: « Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei ». Idem in eo. Non enim tunc veniet cum speratur, sed media nocte, id est cum valde obscurum erit, id est occultum, veniet. Et quasi quis quereret: An erit sonus? Respondet: Utique. Canet enim tuba. Tube nomine aliquid evidens et preclarum significare intelligitur, quod vox archangeli, et tuba Dei alibi dicitur, et vox Christi in Evangelio dicitur. Quam audient mortui, qui in {191.1691A} monumentis sunt et procedent (Io. 5). [AMBROSIUS] Unde etiam hic subdit:
f Mt. 25.
marg.| Et mortui, id est peccatores, vel generaliter omnes mortui   resurgent incorrupti, id est sine diminutione membrorum; [AUGUSTINUS.]   et nos boni tantummodo   immutabimur, in gloria immortalitatis et impassibilitatis. Quomodo autem hoc fiat, vel qualis sit immutatio ista, exponit subdens:
Numérotation du verset 1Cor. 15,53 
dist. 8
prol.|
marg.| Oportet enim. [AMBROSIUS] Vere immutabimur, quia oportet pro eo quod bene servivimus, vel quia nobis promissum est,   hoc corruptibile corpus   induere, ut ornamentum,   incorruptionem, ut ultra non esuriat, vel aliquatenus ledatur.   Et oportet   mortale hoc, id est corpus hoc mortale quod ostenditur,   induere immortalitatem, ut ultra non dissolvatur. Hec ergo visibilis caro sine dubitatione resurgere credendum est. Videtur enim Apostolus eam tamquam digito ostendere, cum dicit: Oportet {191.1691C} corruptibile hoc, dicendo hoc, in eam quasi digitum intendit, ut eadem caro que videtur resurrectura monstretur, sed non talis. Secundum hoc dicitur supra,   caro non possidebit, et est, quia non erit ibi corruptio et mortalitas, id est non secundum has qualitates erit ibi caro, sed eadem carnis substantia erit.   Cum autem, vel enim. quasi45: Vere induet immortalitatem, quia   tunc fiet, id est implebitur   sermo, et numquam aliter impleretur.
45 Quasi] + dicat PL
marg.| [Haimo.] Vel ita continua, induet immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet, id est implebitur   sermo, et numquam aliter impleretur,   qui scriptus est in Isaia vel in Osee, ubi ita legitur:   Ero mors tua, o mors (Ose. 13). Sed, iuxta  LXX sic:   Absorpta est, id est destructa mors {191.1691D} corporis 114,   in victoria Christi, id est in resurrectione Christi. Quod autem de morte corporis hoc accipiendum sit, non de morte anime; ex eo ostenditur quod dixit, tunc fiet, significans esse futurum: non ait, factus est, tamquam de preterito, ne quis putaret esse dictum de morte interiori, quod iam factum est.   Ubi est [AMBROSIUS] hec sunt verba prophete vel Apostoli letantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio . Ait ergo ex persona resurgentium:   Ubi est, o mors, corporis, scilicet   victoria tua, id est potentia, qua omnes dissolvebas, qua omnes sic viceras, ut etiam {191.1692A} Dei Filius tecum confligeret, teque non vitando, sed suscipiendo superaret; vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus;   victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit; victoria qua in corporibus absorpta es resurgentium, eterna constabit.
marg.| Ubi est mors, scilicet dissolutio,   stimulus tuus. Stimulus mortis intelligitur peccatum originale, quo in uno peccavimus omnes, ut moreremur in uno omnes, quo puncti et venenati sumus, de quo mors exiit, ut ipse exponit subdens:   Stimulus autem mortis peccatum est. Sicut enim peccatum stimulus mortis dicitur, quo scilicet mors facta est, non quem mors fecit; peccato enim morimur, non morte peccamus: sic dictum est lignum vite, non quod hominis vita faceret, sed quo vita hominis fieret: {191.1692B} sic et lignum scientie boni et mali, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam homo fecerit. Vel nomine mortis significatus est diabolus. Et est.   Absorpta est mors in victoria, id est diabolus iam ex parte absorptus; in futuro penitus absorbebitur, propter hoc quod modum vincendi excessit Christum invadendo, in quo nihil habebat. Deinde ex persona iustorum qui nunc sunt, et in resurrectione erunt, insultat eis dicens: Ubi est, o mors, scilicet diabole, victoria tua, qua genus humanum velut gregem post te trahebas? Ubi est, mors, scilicet diabole, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est. Peccatum vero dicitur stimulus diaboli, quem, scilicet mors, id est diabolus {191.1692C} fecit, non a quo factus est.
marg.| Vel ita, per mortem arbitror hic significari delectationem peccandi, et carnalem consuetudinem que animam mortificat, que ex actu peccati sit, quo in Adam peccavimus. Hanc enim mortem peccato meruimus, quod peccatum omnino erat in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegate delectationis voluntati bone hominis resistebat, ut verbi gratia, si quis existat quem numquam venatio delectavit, omnino liber est utrum venari velit vel nolit, nec eum cruciat qui hoc prohibet. At si ista libertate male usus, venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, sine molestia et agone non possit. « Caro enim {191.1692D} concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem »g. Nec cessabit contentio donec perfecta sanctitas totum hominem reparaverit; tunc ergo fiet sermo qui scriptus est. Non modo fit, sed tunc fiet. Quid tunc fiet? Absorpta est mors, id est delectatio peccandi? In victoria, id est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentiam carnis, tunc vincet pax et finietur bellum, nulla erit a morte contentio ut modo est. Primo concupiscentia carnis sequentes duxit nos, postea renitentes extraxit nos, deinde accepta gratia cepit nos nec ducere, nec trahere, sed contendere adhuc nobiscum. {191.1693A} Post contentionem erit victoria, quando oppugnare cessabit. Ideo ex persona victorum subdit: Ubi est mors victoria tua, vel contentio tua? Ubi est mors stimulus vel aculeus tuus? Stimulus autem mors peccatum est, quia peccato facta est delectatio. Peccatum enim quasi scorpius est, cuius punctione facta est mors; sed absorbebitur in futuro, cum dabitur sanctis ut peccare non velint, nec possint. Virtus vero, id est augmentum   peccati est   lex. Hoc ideo addidit, ne quis dicat quemquam a lege iuvari; sed a Deo tantum. Data enim lege et carnalis concupiscentia invaluit, et prevaricatio accessit. Lex enim prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus caritatem. Pro his autem omnibus Apostolus agit gratias Deo {191.1693B} dicens:   Deo autem gratias ago,   qui dedit nobis victoriam peccati et mortis,   per Dominum nostrum Iesum Christum, non per legem. Christus enim aith:   Confidite, ego vici mundum . Et quia per Christum vicimus,   itaque, fratres mei dilectissimi, stabiles estote, in fide resurrectionis,   et immobiles, ut a pseudo moveri non possitis. Semper   in opere Domini abundantes, spe resurrectionis;   scientes, id est spem   habentes, quod labor vester, quem habetis,   in Domino, id est in servitio Domini,   non est inanis, id est sine remuneratione.   De collectis autem, post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illudi :   Nolite cogitare de crastino {191.1693C}. Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista Deo militat, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intucatur.
g Gal. 5.
h Io. 16.
i Mt. 6.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_15)

Notes :