Glossa magna

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Cor. 10,1 

Nolo enim vos ignorare, fratres,
quoniam patres nostri
omnes
sub nube fuerunt,
et omnes mare Rubrum1 transierunt,
1 Rubrum] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,2 

et omnes in Moyse
baptizati sunt in nube
et in mari,
Numérotation du verset 1Cor. 10,3 

et omnes eandem escam spiritualem
manducaverunt,
Numérotation du verset 1Cor. 10,4 

et omnes eundem potum spiritualem biberunt,
bibebant autem de spirituali consequente2 eos petra,
2 consequente] consequenti Weber
petra autem erat Christus,
Numérotation du verset 1Cor. 10,5 

sed non in pluribus
eorum
beneplacitum est Deo, nam
prostrati sunt in deserto.
Numérotation du verset 1Cor. 10,6 

Hec autem in figura facta sunt nostri,
ut non simus concupiscentes malorum,
sicut et illi concupierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,7 

Neque idolatre3
3 idolatre] idolorum cultores Weber
efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est :
sedit populus
manducare et bibere,
et surrexerunt ludere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,8 

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis
fornicati sunt,
et
ceciderunt una die viginti tria millia.
Numérotation du verset 1Cor. 10,9 

Neque temptemus Christum,
sicut quidam eorum temptaverunt,
et a serpentibus perierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,10 

Neque murmuraveritis,
sicut quidam eorum murmuraverunt,
et perierunt ab exterminatore.
Numérotation du verset 1Cor. 10,11 

Hec autem
omnia in figura
contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram
in quos
fines seculorum devenerunt.
Itaque
Numérotation du verset 1Cor. 10,12 

qui se existimat stare
videat ne cadat.
Numérotation du verset 1Cor. 10,13 

Temptatio vos non apprehendat nisi humana,
fidelis autem Deus,
qui non patietur vos temptari
supra4 id quod potestis,
4 supra] super Weber
sed faciet
cum temptatione etiam proventum
ut possitis sustinere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,14 

Propter quod,
carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura,
Numérotation du verset 1Cor. 10,15 

ut prudentibus loquor,
vos iudicate
quod dico.
Numérotation du verset 1Cor. 10,16 

Calix5 benedictionis
5 calix] calicem Weber
cui benedicimus,
nonne communicatio sanguinis Christi est ? Et panis quem frangimus
nonne participatio corporis Domini est ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,17 

Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus,
omnes quidem de uno pane et de uno calice6 participamus7.
6 et de uno calice] om. Weber |
7 participamus] participamur Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 10,18 

Videte Israel
secundum carnem,
nonne qui edunt hostias participes sunt altaris ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,19 

Quid ergo ? Dico quod idolis immolatum sit aliquid ?
Aut quod idolum sit aliquid ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,20 

Sed que immolant gentes,
demoniis immolant
et non Deo.
Nolo autem vos socios fieri demoniorum.
Non
potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum,
Numérotation du verset 1Cor. 10,21 

non potestis mense8 Domini participes esse demoniorum.
8 esse] + et mense Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,22 

An emulamur
Dominum ?
Numquid fortiores sumus illo9?
9 sumus illo] inv. Weber
Omnia mihi10 licent
10 mihi] om. Weber
sed non omnia expediunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,23 

Omnia mihi11 licent
11 mihi] om. Weber
sed
non omnia edificant.
Numérotation du verset 1Cor. 10,24 

Nemo quod suum
est querat, sed quod alterius.
Numérotation du verset 1Cor. 10,25 

Omne quod in macello venit
manducate,
nihil interrogantes
propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,26 

Domini est terra et plenitudo eius.
Numérotation du verset 1Cor. 10,27 

Si quis vocat
vos infidelium et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,28 

Si quis autem dixerit hoc immolatum12 est idolis, nolite manducare
12 immolatum] immolaticium Weber
propter illum qui indicavit
et propter conscientiam,
Numérotation du verset 1Cor. 10,29 

conscientiam autem dico non tuam
sed alterius.
Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena13 conscientia ?
13 aliena] alia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,30 

Si ego cum gratia participo,
quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,31 

Sive ergo manducatis,
sive bibitis, vel aliud quid facitis,
omnia in gloriam Dei facite.
Numérotation du verset 1Cor. 10,32 

Sine offensione
estote Iudeis,
et gentilibus,
et Ecclesie Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 10,33 

Sicut et ego per omnia omnibus placeo,
non querens quod mihi
utile est, sed quod multis ut salvi fiant.

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Cor. 10,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Nolo enim etc. In precedentibus abstinere a licitis inductione similium, et exemplo sui docuit. Hic, exemplo Iudeorum qui negligentia sua offenderunt, nos sollicitos facit, ostendens antiquos, per sacramentorum veterum communicationem, penam non evasisse. quasi1: Volenti comprehendere sic est agendum, ut dixi: Non enim baptismus et cetera sacramenta sufficiunt, ut quidam putant, sicut nec Iudeis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent.
1 Quasi] + dicat PL
marg.| Nolo enim vos ignorare, o fratres,   quoniam patres nostri, id est institutores nostre fidei.   Omnes, {191.1617C} scilicet tam boni quam mali,   fuerunt sub nube, protegente eos ab estu et contra Egyptios, ne viderentur ab eis. Vel sub nube fuerunt, quia in figura nostri contingebant illis omnia.   Et omnes transierunt, mersis hostibus,   mare Rubrum;   et omnes in Moyse, id est in ducatu Moysi,   baptizati sunt in nube et in mari. [AMBROSIUS] id est purgati per visa signa illa; quia per ea, et a morte imminente liberati sunt; et ab ignorantia Dei que premebat tunc omnes gentes mundati, preparati sunt ad accipiendam legem:   et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, scilicet manna;   et eumdem potum spiritalem biberunt, scilicet aquam de petra. Manna, et aquam que fluxit de petra, dicit spiritualia, quia non natura, non mundi {191.1617D} lege, sed Dei virtute parata sunt, sine elementorum commistione, habentia etiam in se figuram futuri mysterii, quod nos sumimus in memoriam Christi. Ideoque panis angelorum dictus est, quia virtute qua angeli subsistunt creatus est, hoc significans quia de celis venturus erat, qui spiritualiter pasceret. Unde et manna prius Dominico die venit de celo ad saturitatem populi. Ideoque secundum hoc recte escam, et potum illorum dicit spiritualem, id est spirituale aliquid significantem.   Bibebant autem de spiritali petra, quia Dei virtute ex ea fluebat aqua   consequente eos, id est {191.1618A} satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent aque inundantes secute sunt eos; sic Christus in deserto huius mundi suos comitatur. Vel de petra consequente, id est secuturam veritatem significante. De qua subdit:
marg.| Petra autem erat Christus, in signo. [AUGUSTINUS.] Solet enim res que significat, nomine rei quam significat nominari. Erat ergo Christus petra, non per substantiam, sed per significationem. Unde et recte petra sequens, dicta est petra que intelligitur Christus. Ubi enim deficiebat eis humanum suffragium, aderat Christus. Non enim petra aquam dedit illis, sed Christus.
marg.| Vel patres nostri, non illorum, quia eis non similes sumus, non illi superbi: et agit tantum de {191.1618B} bonis patribus,   omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt. Hec non mutantur.   Et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Baptizati dicuntur in Moyse, in nube et in mari, quia illa omnia gerebant figuram nostri sacramenti, id est baptismi. Moyses enim Christum, nubes Spiritum sanctum, mare Rubrum baptismum significat, sanguine Christi consecratum; populus transiens significat fideles; mors Egyptiorum significat ablutionem peccatorum. Illa ergo omnia nostri fuerunt figure. Illa tunc figurate gesta, nunc in nostra salute complentur, quia tunc futura pronuntiabantur, nunc preterita leguntur, et presentia cognoscuntur. Et est omnes in Moyse, id est illo {191.1618C} duce, baptizati sunt in nube et in mari, id est signum baptismi acceperunt, quod et credentibus idem valuit. Ecce quid est quod dixerat mare transierunt. Hic exponit cum ait: Omnes baptizati sunt in Moyse in nube et in mari. Si ergo figura maris tantum valuit, species baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura traiectum populum ad manna perduxit, quod exhibebit Christus in veritate baptismi sui traiecto 92 per eum populo? per baptismum enim traiecit, credentes occisis omnibus peccatis tamquam hostibus. Quo traiecit? ad manna. Quid est manna? Panis vivus qui de celo descendit (Io. 6). Et omnes manducantes escam eamdem spiritalem, quam et nos. Cum dicit spiritalem ostendit illud spiritualiter {191.1618D} intelligi in Christo, et hoc de omnibus innuit, scilicet quod spiritualiter debent intelligi, cum unum exponit, scilicet petra erat Christus, quo aperto cuncta fulserunt. Exponendo enim hoc unum, in cetera introduxit intellectum. Et est sensus: Manducaverunt escam, utique corporalem et spiritualem; sed spiritualem eamdem, quam et nos; corporalem vero alteram, id est manna, quod significat Christum, et idem credentibus effecit. Alii vero, scilicet qui non crediderunt, manducaverunt et mortui sunt eternaliter, quod non Moyses, et alii boni. Quare? Quia cibum visibilem spiritualiter {191.1619A} intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur, et nos hodie accipimus visibilem cibum; sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Sacramenta illa fuerunt, sacramenta sunt et nostra, et utique eiusdem rei. Manna enim Christum significavit: hunc panem significat altare Dei, id est in altari est quod significat. Christus enim est panis qui de celo descendit (Io. 6)   Si quis manducaverit ex hoc pane, non morietur in eternum (ibid.): sed quod pertinet ad veritatem sacramenti, non ad visibile sacramentum: qui manducat intus non foris, qui manducat corde, non qui premit speciem, scilicet dente . Ideo Apostolus vigilanter, non simpliciter ait,   manducaverunt eamdem escam, sed addit {191.1619B}   spiritalem, quia spiritualem eamdem manducaverunt quam et nos. Nam corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud, ita et vigilanter ait, patres nostri, non illorum, per hoc tantum bonos significans, quibus nos similes sumus, non illi fuerunt qui eamdem spiritualem escam manducaverunt, quam et nos. Et tamen aliud illi, alliud nos, sed specie visibili, aliud tamen quod idem significaret, virtute spirituali.   Et omnes biberunt potum, utique corporalem et spiritualem. Sed spiritualem   eumdem, quem et nos; corporalem vero alteram, id est aquam que fuit signum sanguinis Christi, et idem credentibus effecit . Spiritualem ergo dicit potum, quem biberunt ipsi et nos bibimus, quia idem illorum potus et noster significatur. Ideoque idem spiritualis {191.1619C} potus et cibus noster et illorum, quia idem in mysterio est cibus et potus illorum qui noster, sed significatione idem, non specie; quia idem Christus illis in petra est figuratus, nobis in carne manifestatus, et in altari sub specie panis significatus . Insignis utique diversis eadem est fides, sed illi venturum, nos venisse credimus. Ideo non ait simpliciter, eumdem potum biberunt, sed addit, spiritualem; spiritualem enim eumdem biberunt, quem nos, corporalem non eumdem. Quid enim biberunt?   Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra; spirituali, scilicet que Christum significabat, et fide idem fuit. Manete ergo in fide, videte signa variata. Ibi enim petra erat Christus, nobis quod in altari {191.1619D} Dei ponitur, est Christus. Si speciem visibilem attendas, aliud est; si intelligibilem significationem, eumdem potum spiritualem biberunt . Erant enim in illo populo, etiam qui spiritualiter intelligerent, habentes fidem que postea revelata est, non ad legis litteram, sed ad gratiam spiritus pertinentem; et secundum hoc, eumdem potum biberunt de spirituali petra. De qua? Petra autem erat Christus. In signo autem percussa est petra de virga bis. Gemina percussio, duo ligna crucis significat. De petra educta est aqua accedente, virga; {191.1620A} quia ligno accedente ad petram Christum, gratia spiritualis manavit . Multum hec locutio notanda est, ubi aliqua significantia, earum rerum quas significant nomine appellantur.
Numérotation du verset 1Cor. 10,5 
dist. 2
prol.|
marg.| Sed non. Ostendit temporalia beneficia Iudeis collata, tam bonis quam malis, et tamen mali perierunt. quasi2: His omnibus beneficiis ad litteram usi sunt Iudei,   sed non est beneplacitum Deo in pluribus eorum, Iudeorum, scilicet in illis qui offenderunt Deum. Cum dicit, non in pluribus, ostendit quod aliqui erant ibi in quibus beneplacitum est Deo. Et cum essent omnibus communia sacramenta, non tamen omnibus communis erat gratia, que est virtus sacramentorum. Ita etiam nunc, baptismus communis est omnibus baptizatis, {191.1620C} sed non virtus baptismi, id est ipsa gratia.   Nam etc. quasi3: Inde apparet quod in quibusdam eorum non est beneplacitum Deo.   Nam, id est quia   prostrati sunt in deserto. [AUGUSTINUS.] Ne autem putetis homines finxisse hec, subdit:   Hec autem sunt, non dico dicta vel scripta, sed   facta in figura nostri . Non enim propter ipsos tantum, hec facta sunt, sed propter nos, scilicet propter correptionem nostram. Iste enim pene figure fuerunt nostrarum penarum. Quante ergo pene sunt, quarum ille figure fuerunt. Sicut enim in bonis multo melius est, id quod per figuram signatur quam ipsa figura, ut regnum celorum melius est quam terra promissionis, ita in malis longe peius est quod {191.1620D} significatur quam figura significans, ut gehenna peior est quantumlibet atroci pena temporali. Omnes enim pene minores gehenna, et ideo vigilantia maiore cavende.   Ut non etc. quasi4: In figura nostri facta sunt, ita   ut considerantes illorum supplicia,   non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt, id est non ita peccemus sicut illi, ne similiter pereamus.   Neque efficiamini idololatre, per idolothyta. [AMBROSIUS] Illos enim tangit qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine. Non efficiamini dico,   sicut quidam ex ipsis {191.1621A} fuerunt,   quemadmodum scriptum est in Exodo de illis:   Sedit populus, id est quidam de populo; totum pro parte ponit [AUGUSTINUS.] sedit, inquam,   manducare et bibere coram vitulo: ita et vos in idolio. Per commemorationem illorum notat ea que in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Iudeis:   Et surrexerunt ludere, id est ludos facere in veneratione vituli; Vel ludere, id est adorare, quod est ludo puerorum simile. Facilis utique ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare? [AMBROSIUS]   Neque fornicemur, ut aliqui in vobis faciunt,   sicut quidam ex ipsis fornicati sunt cum Madianitis mulieribus,   et ideo   ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum, ut faciunt illi qui desperant de {191.1621B} resurrectione,   sicut quidam eorum tentaverunt, dicentes:   Numquid poterit parare mensam in deserto? (Ps.  XVII). Nota Christum esse Deum quem tentataverunt Iudei.   Et ideo   a serpentibus perierunt, donec serpens eneus erectus est, quem qui intuebantur a morsibus serpentium sanabantur.   Neque murmuraveritis ut contra me facitis, vel qui minora dona Spiritus habent contra Deum,   sicut quidam eorum murmuraverunt contra Moysen,   et ideo   perierunt ab exterminatore angelo, qui extra terminos promisse terre eos percussit.   Hec autem omnia. quasi5: Propter sua peccata hec eis contigerunt, et non modo propter hoc, sed etiam ut figuraretur, quod pro similibus periremus, et hoc est quod ait:   Hec autem omnia contingebant illis in figura nostri. {191.1621C}   Scripta sunt autem ad. [AMBROSIUS] Per hec enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut premium si obedientes fuerimus, aut propensiorem penam inobedientes mereamur. Ad hoc enim relate sunt peccantium pene ut corrigamur: aliter erit maior pena. [AUGUSTINUS.] Ecce hic aperuit cur ille littere veteris testamenti accipiuntur a nobis, et cur illa rerum signa iam non sit necesse observari a nobis. Dum enim dicit,   scripta sunt ad correptionem nostram, demonstrat quanta nobis cura legenda et intelligenda sint. Cum vero dixit,   in figura, ostendit iam non esse opus ut figurarum prenuntiantium celebrationi serviamus, cum res ipsa manifesta sit. Ad correptionem nostram, dico, {191.1621D}   in quos, scilicet nos,   devenerunt fines seculorum, id est sexta etas, qui in ultima etate seculi sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines seculorum devenerunt in nos, id est secularitas et carnalitas, scilicet amor rerum temporalium in nobis finitur per Christum, et ideo turpius est, si peccamus.
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 10,12 
dist. 3
prol.| A
marg.| 93 Itaque etc. quasi6: Et quia illi etsi beneficiis usi perierunt,   itaque eorum consideratione,   qui se existimat stare, per bona opera,   videat ne cadat a se. A Deo enim stat qui stat, a se cadit qui cadit. Ideo ait, videat ne cadat peccando, vel peccare alios faciendo. Ut illi qui presumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de doctrina pseudoapostolorum gloriantes, iudicabant Apostolum, cum ipsi essent rei. Superbiam ergo amputat ne per eam tententur, sicut Iudei tentati sunt, et perierunt, quia sicut illi Moysi detrahentes Deum tentaverunt, ita hi detrahentes Apostolo Deum tentant. Dico ne cadat, non quod penitus {191.1622B} aliquis sine casu sit, sed   tentatio, id est peccati delectatio,   non apprehendat vos, id est non ducat rationem in consensum, et omnino nulla sit in vobis tentatie   nisi humana, id est nisi de his sine quibus ista vita non agitur. Vel non apprehendat vos tentatio   nisi humana. [AUGUSTINUS.] Hortatur, ut humana tentatio illos apprehendat non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate, vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. [AMBROSIUS] Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum . Vel humana tentatio est aliter sapere quam res se habeat cum bono animo. Nimis autem amando sententiam suam, vel invidendo melioribus usque ad precidende communionis, et condendi {191.1622C} schismatis, vel heresis sacrilegium pervenire, diabolica presumptio est; in nullo autem aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est . Humana igitur tentatio est, credo, cum bono quis animo secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo labitur consilio, vel cum irritatur in fratrem studio corrigendi, plus tamen quam Christiana tranquillitas postulat. Et quia homines sumus, sed spe angeli sumus, quibus in resurrectione equabimur, si non est in vobis perfectio angeli, non sit presumptio diaboli. Ideo ait, tentatio vestra non apprehendat, et si fiat, quam permittit Deus per Satanam fieri ad probandos vel exercendos bonos, et puniendos malos; non apprehendat, dico, nisi humana. {191.1622D}   Fidelis autem Deus. quasi7: Ego vos ad hoc hortor, sed Deus est fidelis, id est verus in promissionibus, qui se protectorem suorum electorum fore promisit,   qui non patietur vos, pro se tribulatos,   tentari supra id quod potestis ferre, quia vel cadero non sinit, vel a casu erigit.   Sed faciet cum tentatione etiam proventum, id est virtutis augmentum. Qui enim dat tentanti diabolo licentiam, ipse dat tentatis misericordiam. Ita facit proventum,   ut possitis perseveranter   sustinere, ne deficiatis in lucta, sed vincatis, quod fit per humilitatem. Humilitas enim custodit in omni tentatione, ut illi non crepent {191.1623A} in fornace, qui non habent ventum superbie.   Propter quod. quasi8: Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, propter quod, o   carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura, id est abstinete ab omni satietate idololatrie, ne per hoc nascatur in Deum tentatio. Nemo ergo sit assiduus in idolio, nil speret de eo. De eo enim sperare est, de Deo dubitare, ut Saul, relicto Deo qui ei fuerat pro delicto iratus, ad idololatriam rediit sperans aliquid de ea, cui et in presenti obfuit, et in futuro gehennam ultricem generavit. Ideo Apostolus istos hortatur fugere ab idololatrie superstitione, scilicet ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatre videntur. Vel ne ipsi {191.1623B} infirmi idololatre sint, edendo sub idoli veneratione, et putando idolum aliquid esse. Et, ut fugiatis,   loquor vobis   ut prudentibus, id est loquor vobis altum quid, quasi prudentibus. Et ideo   vos ipsi iudicate, id est diligenter diiudicate   que dico, scilicet hoc,   calix. etc.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita ut prudentibus loquor. quasi9: Moneo vos fugere ab idololatria, et hoc monendo, loquor infirmis qui sunt inter vos ut supra locutus sum. Prudentibus, et vos ipsi iudicate que dico, an vera et bona sint: quod per similitudinem et exemplum novi sacramenti ostendit, ut facilius suadeat, quia cui verba non satisfaciunt, solent exempla suadere. Ait itaque:
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 10,16 
dist. 4
prol.|
marg.| Calix benedictionis etc. quasi10: Ideo fugiendum est a cultura idolorum, quia comedens idolothytum, ut idolothytum, unum est cum demone, sicut per corpus Christi digne et spiritualiter sumptum, unum est cum ipso Christo, quia   calix, id est potus sanguinis Christi,   benedictionis, id est per quem benedicitur participans,   cui et nos   benedicinus, id est quem nos fideles exaltamus, credendo et gratias agendo. Vel calix benedictionis cui benedicimus, {191.1623D} id est potus calicis, qui non solum a Christo in coena est benedictus, sed cui etiam nos sacerdotes quotidie benedicimus,   nonne communicatio sanguinis Christi est? id est nonne facit nos habere quamdam communionem cum vita Christi? quasi11: Utique facit.   Et panis quem frangimus in sacramento, id est participatio fracti panis in altari,   nonne participatio corporis Domini est, id est nonne facit nos unum esse cum ipso? facit utique . Nam quando Christus manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat manducare Dominum suum? Et tamen invitans nos ad manducandum ait:   Qui manducat me, vivit propter me (Io. 6). Nec {191.1624A} occiditur Christus, ut manducetur; sed mortuos vivificat, quando manducatur; reficit, non deficit. Et vivit manducatus, quia surrexit occisus. Nec quando manducamus, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit. [AUGUSTINUS.] Et norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam. Unde et ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in celo: manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud Patrem, quando venit in Virginem; implevit illam, nec recessit ab illo. Venit in carnem, ut eum homines manducarent, et manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret.   Quoniam unus panis. Exponit quomodo calix benedictionis et panis fiant accipienti {191.1624B} caro et sanguis Christi. [AMBROSIUS] quasi12: Per hoc sumus unum cum Christo,   quoniam omnes qui participamus, spiritualiter et digne,   de uno pane, scilicet corpore Christi, et   de uno calice, scilicet sanguine Christi, licet multi simus, tamen   sumus unus panis, unione fidei et spei et caritatis.   Et unum corpus illius capitis, quod est Christus, sumus per subministrationem operum caritatis, id est unum sumus, una Ecclesia, id est uniti vinculo fidei, spei, et caritatis, et mutua operum Dei exhibitione. [AUGUSTINUS, Haimo.] Per unitatem enim panis, et unitatem corporis, fidem et caritatem oportet intelligi: que si desint, iudicium sibi sumit . Et quia unum sumus, unum sentire debere dicit, ut fides una unum habet sensum et opus. {191.1624C} Typice autem unus panis et unum corpus Ecclesia Christi dicitur, pro eo quod sicut unus panis ex multis granis et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia Christi ex multis membris componitur, sic Ecclesia Christi ex multis fidelibus caritate copulante eonnectitur. Hoc mysterium pacis et unitatis nostre, Christus in sua mensa consecravit; qui accipit mysterium unitatis, et qui non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed contra se. Nullique ambigendum est tunc quemque corporis et sanguinis Dominici participem fieri, quando membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si antequam illum panem edat et calicem {191.1624D} bibat, de hoc seculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat, quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille hoc quod illud sacramentum significat invenitur. In illo enim sacramento corpus et sanguinem suum commendavit nobis, qui etiam fecit nos ipsos. Nam et corpus ipsius facti sumus.   Videte Israel. Similitudo inducitur hic ad intelligendum quod supra dictum est. quasi13: Qui de uno pane et calice participant, sunt participes corporis Christi; quod per hanc similitudinem apparet.   Videte enim   Israel secundum carnem, id est Israel carnalem, et carnalia legis precepta servantem, et in umbris sacrificiorum servientem, {191.1625A} ideo ait, secundum carnem, quia etiam est Israel secundum spiritum. Videte, dico,   nonne enim   qui edunt hostias illas legis, scilicet carnalis Israel,   participes sunt altaris? [AUGUSTINUS.] Sunt utique. Sic qui edunt carnem Christi et sanguinem eius bibunt, participes eius sunt.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita potest legi, ut Israel sit vocativi casus. quasi14: Ita est de nobis sumentibus panem et calicem, et o vos qui estis Israel, id est homines videntes Deum, videte, id est discite qualiter se habent ea que sunt secundum carnem, id est carnalia, scilicet idololatria. Sicut enim nos de uno pane et uno calice percipientes sumus conformes corporis Christi, sic qui edunt hostias, idolis oblatas, sunt participes altaris erroris, id est demonis. Et nonne? utique {191.1625B} ita est.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 10,19 
dist. 5
prol.|
marg.| Quid ergo? quasi15: Quod dico, fugite a cultura idolorum.   Quid ergo? Dico, id est dicere videor, quod idolis immolatum sit aliquid magnum?
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 10,20 
marg.| Non {191.1625C} hoc dico, sed potius dico quod ea, que gentes immolant, demoniis immolant, non Deo [Haimo.] quia in idolo diabolus colitur, qui est peior idolo . Et quia ab idololatria prohibebat, unde locus iste sumpsit exordium, ne putarent ideo non nocere, si de sacrificiis ederent idolorum; quia idolum nihil est, confirmavit et idolum nihil esse, et se non prohibere ista, ideo quod idolum aliquid sit, sed quia demoniis, et non Deo immolantur. Non ergo se excusent quia idolis insensatis dediti non sunt, demoniis magis dediti sunt, quod est periculosius . Nam si tantum idola colerent, sicut eos non adiuvarent, ita illis nihil nocerent, quia nec idola, nec eis immolata aliquid sunt, id est nihil per se possunt, sive ad iuvandum sive ad nocendum, {191.1625D} sed malis spiritibus est insita malitia quedam, et malevolentia nocendi nobis.   Nolo autem vos. Dico quod immolant demoniis: ego autem nolo vos, qui fideles estis,   fieri socios demoniorum: quod non est ex natura rei immolatitie, sed conscientia idoli, vel conscientia fratris qui percutitur exemplo vestro . Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta quedam significationum cum demonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, aruspicum, et augurum, atque ligature et remedia que fiunt in precantationibus, et quibusdam votis, vel in quibusdam rebus suspendendis et illigandis, nec illi ab hoc {191.1626A} genere perniciose superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci, ob natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur, qui conantur actionum eventa predicere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,21 
marg.| Ideo nolo, quia non potestis bibere calicem Domini, simul   et calicem demoniorum, id est non potestis simul uniri Deo et demonio. Et prorsus,   non potestis esse participes mense Dei, et mense demoniorum, id est non potestis esse unum cum Deo et cum demoniis.
Numérotation du verset 1Cor. 10,22 
marg.| Deinde se illis annumerans, ait: An emulamur Dominum, id est ad iram provocamus eum, vel invidemus ei idolothyta comedentes? quasi16: Non debemus hoc facere. Videntur illi emulari, et invidere Domino, regnum cuius diminuunt, qui cum scandalo fratrum comedunt idolothyta imitatores diaboli. {191.1626B} Zelo enim invidie Satanas idololatriam invenit, ut homines negando Deum idolis serviant, et Creator sibi debitum cultum perdat. [AMBROSIUS] Sic et isti videntur zelare Dominum, unde male cedet eis, cum non fortiores eo sint. Unde subdit:   Numquid fortiores sumus illo, ut valeamus ei resistere? Non omnia mihi licent, et si illos peccare dicam qui comedunt idolothyta, non tamen dico illicitos esse hos cibos, quia   omnia mihi licent. [AUGUSTINUS.] De his dicit que ad escam pertinent,   sed non omnia expediunt, id est adiuvant me in cursu, sed magis impediunt.
16 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 10,23 
marg.| Deinde idem aliter infringit dicens: Omnia mihi licent. Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. [AMBROSIUS] Omnia enim secundum legem {191.1626C} naturalem licent, quia omnia munda sunt; de cibis enim et carne idolis immolata hic agitur. Ideo recte ait, licent, id est precepto Domini nullo prohibentur. Vel omnia licent, non quia omnia liceant, etiam illicita. Sed ecce ponamus omnia licere.   Sed non omnia edificant proximos, ut quis facit, dum comedens idolothytum. Et scandalum facit proximo. Et ideo,
Numérotation du verset 1Cor. 10,24 
dist. 6
prol.|
marg.| Nemo querat, tantum, quod suum est, id est quod sibi tantum aliquo modo utile est, sed quod alterius, ideoque a licitis aliquando temperandum {191.1627A} est, ut prosit alii. [AMBROSIUS] Et quia omnia licita sunt, et tamen non est utendum semper eis, determinat quomodo liceat edere vel non edere, dicens:   Omne quod in macello venit, id est est vel venditur,   manducate, si vultis,   nihil interrogantes, scilicet an immolatitium sit vel non, vel huiusmodi, et hoc   propter conscientiam, astantis infirmi. Dico manducate omnia, quod quidem secure potestis facere, quia auctoritate teste,   Domini est terra et plenitudo eius, id est omnia quibus impletur terra, et non potest esse immundum quod Domini est. Item,   si quis autem infidelium vocat vos ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis,   nolite manducare. Quare? {191.1627B} Non quia immundus sit cibus, sed   propter illum qui indicavit, ne credat te manducare sub veneratione idoli, et glorietur in superstitione sua; et qui idolis servit, gloriabitur quasi venereris idola, et confirmabitur in errore suo, quia videt te libenter appetere idolothytum, et fratribus datur malum exemplum. Hoc ergo sapientibus loquor, qui contemnentes idolum quia nihil est, manducabant de sacrificio cum scandalo infirmorum. Dico propter illum,   et propter conscientiam aliorum, scilicet ut mox determinat dicens:   Conscientiam autem dico non tuam, que firma est,   sed alterius, scilicet infirmi.   Ut quid enim etc. quasi17: Pro alio dimittendum est, quia si aliter facerem, de licito damnabilis essem; et de actione gratiarum, vituperarer {191.1627C} ab imperitis qui putarent me sentire idolum aliquid magnum esse: quod ne contingat, magnopere cavendum est.   Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? id est cur ita ago ut de eo quod libere licet damner propter alium, qui inde aliquod suspicatur improperium? quasi18: Cum ab idoli devotione conscientia mea sit libera, quid opus est ut puter causa venerationis idoli edere? Iudicor enim non distare ab idololatria.   Si ergo   ego cum gratia, id est agendo gratias Deo,   participo, id est edo,   quid blasphemor, id est cur cado in blasphemiam imperitorum,   pro eo quod gratias ago, et quia hec mala contingunt inde,   sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quodcumque facitis, omnia {191.1627D}   facite in gloriam Dei, id est in laudem Dei, scilicet cum invocatione Creatoris, ut in actibus conversatione vestra laudetur Deus. Si enim hec recte fiunt, laudes Dei sunt.
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
marg.| Non solum igitur vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebit aliquando vita; sed sic, cantas ut numquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et (quod gravius est) in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum; et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis ad refectionem {191.1628A} corporis sumis, et reparationem membrorum gratias agens ei qui tibi prebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus, et potus laudat Deum. [Haimo.] Si vero modum nature debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei sonet lingua tua, vita blasphemat. Et sine offensione estote Iudeis, qui abhorrent idola,   et gentibus, que sic non arguuntur, sed in suo errore firmantur;   et Ecclesie Dei, quantum ad infirmos qui sunt in Ecclesia, quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adherent his que inimica sunt Deo. Estote, dico, ut placeatis omnibus,   sicut et ego, qui per omnia omnibus placeo, sine scandalo cuiusquam agens. Hoc est enim per omnia omnibus placere, sine {191.1628B} scandalo cuiusquam agere ad profectum aliorum, ut et illis et huic sit utile . Attende quod hic ait:   Omnibus placeo. Alibi vero ait:   Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. 1). Placerem autem dixit, quantum in seipso est, id est quantum ad eius voluntatem pertinet. Ac si diceret: Si placere vellem, si placere quererem, servus Dei non essem. Qui autem hominibus placet propter veritatem, iam non ipse illis, sed ipsa veritas placet. Si autem homo propter seipsum placet, id est propter privatam et propriam gloriam placere querit, superbia est, et ideo non placet. Cum autem propter veritatem hominibus placet, iam non homo, sed Deus placet. Utrumque ergo recte dici potest: Et ego placeo, et ego non placeo. Si enim adsit bonus {191.1628C} intellector piusque pulsator, patebit utrumque, et nulla inter se repugnantia repellet intrantem. Illud etiam non moveat quod dico, placeo omnibus. Numquid placebat persecutoribus suis? Sed placebat omni generi hominum quod Christi congregabat Ecclesiam, sive iam intus positis, sive introducendis in eam. Et ut ostendat quod propter veritatem placebat, addit:   Non querens quod mihi tantum   utile est, sed quod multis, et non aliquid terrenum utile quero, sed   ut salvi fiant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_10)

Notes :