Capitulum 6
Numérotation du verset
1Cor. 6,1
Audet aliquis vestrum
habens negotium adversus alterum,
iudicari apud iniquos,
et non
apud sanctos ?
Numérotation du verset
1Cor. 6,2
An nescitis
quoniam sancti de hoc1 mundo
1 hoc] om. Weber
iudicabunt ?
Et si in vobis
iudicabitur mundus,
indigni estis
qui iudicetis de minimis2?
2 iudicetis-de minimis]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 6,3
Nescitis
quia3 angelos
3 quia] quoniam
Weber
iudicabimus ?
Quanto magis
secularia.
Numérotation du verset
1Cor. 6,4
Secularia igitur iudicia si habueritis,
contemptibiles
qui sunt in Ecclesia illos constituite ad iudicandum.
Numérotation du verset
1Cor. 6,5
Ad verecundiam vestram dico.
Sic
non est
inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum ?
Numérotation du verset
1Cor. 6,6
Sed frater cum fratre iudicio contendit,
et hoc apud infideles ?
Numérotation du verset
1Cor. 6,7
Iam quidem omnino
delictum est in vobis,
quod iudicia
habetis inter vos.
Quare
non magis iniuriam
accipitis ? Quare non magis fraudem
patimini ?
Numérotation du verset
1Cor. 6,8
Sed vos
iniuriam facitis et fraudatis,
et hoc fratribus.
Numérotation du verset
1Cor. 6,9
An nescitis quia
iniqui regnum Dei non possidebunt ?
Nolite errare,
neque fornicarii, neque idolis servientes,
Numérotation du verset
1Cor. 6,10
neque adulteri, neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari,
neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Numérotation du verset
1Cor. 6,11
Et hec
aliquando4 quidam fuistis, sed abluti estis,
4 aliquando]
om. Weber
sed sanctificati estis,
sed iustificati estis
in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri.
Numérotation du verset
1Cor. 6,12
Omnia mihi
licent,
sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent,
sed ego sub nullius redigar potestate.
Numérotation du verset
1Cor. 6,13
Esca
ventri,
et venter escis,
Deus autem et hunc
et hanc5 destruet,
5 hanc] hec
Weber
corpus autem non fornicationi,
sed Domino,
et Dominus corpori.
Numérotation du verset
1Cor. 6,14
Deus vero et
Dominum
suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.
Numérotation du verset
1Cor. 6,15
Nescitis quoniam
corpora vestra
membra sunt Christi6?
6 sunt Christi]
inv. Weber
Tollens ergo
membra Christi,
faciam membra meretricis ?
Absit.
Numérotation du verset
1Cor. 6,15
An nescitis quoniam qui adheret meretrici
unum corpus efficitur ?
Erunt enim
inquit duo in carne una.
Numérotation du verset
1Cor. 6,17
Qui
autem adheret
Deo7,
7 Deo] Domino
Weber
unus
spiritus est.
Numérotation du verset
1Cor. 6,18
Fugite
fornicationem.
Omne enim8 peccatum,
8 enim]
om. Weber
quodcumque fecerit homo,
extra corpus est,
qui autem fornicatur
in corpus suum peccat.
Numérotation du verset
1Cor. 6,19
An nescitis quoniam
membra vestra,
templum sunt9 Spiritus sancti
9 sunt] est
Weber
qui in vobis est
quem habetis a Deo et non estis vestri ?
Numérotation du verset
1Cor. 6,20
Empti enim estis pretio magno.
Glorificate ergo10
10 ergo]
om. Weber
et portate
Deum
in corpore vestro.
Capitulum 6
Numérotation du verset
1Cor. 6,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
prol.|
Distinctio .VI.
marg.|
Audet
aliquis.
Occasione huius iudicii de quo supra tractavit, incipit agere de iudiciis in quibus multis modis peccabant, scilicet quod contemptis fidelibus infideles iudices adibant, vel stultos iudices instituebant, et litigabant, fraudabant, et alia huiusmodi. quasi1: Dixi quod debetis iudicare de his qui intus sunt, et cum hoc debeatis,
aliquis vestrum habens negotium adversus alterum
fidelem,
audet iudicari apud iniquos
[AMBROSIUS] id est infideles, qui iniqui sunt fidelibus quocumque modo possunt, {191.1576C} et leges divinas aut omnino spernunt, aut propter opprimendos bonos falsa expositione interpretantur;
et non
potius
apud sanctos,
qui Domini timentes iustitiam, et legum veritati salva caritate, et caritati salva veritate iudicando deservirent? quasi2: Revera audacia est, et stultitia hoc facere. Et quasi aliquis diceret: Debentne sancti de huiusmodi iudicare?
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,2
marg.|
Et ait:
An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt,
qui in errore est? Quod non otiose dixit Apostolus. Ideo enim dixit de hoc mundo, ut et alterum ostendat, quia est et alter superior. De hoc autem iudicabunt sancti meliores facti comparatione, quia exemplo fidei illorum, perfidia huius mundi damnabitur. Iudicabunt etiam auctoritate et potestate.
Et si in vobis iudicabitur
{191.1576D}
mundus,
id est per vos, quia aliquos sanctos habetis qui iudicabunt,
indigni estis qui iudicetis de istis minimis.
quasi3: Non et vere de his potestis iudicare,
quoniam iudicabimus
etiam
angelos
apostatas, qui cum essent creati digni, id est in dignitate, tamen lapsi sunt, cum isti fragiles stent, et ideo etiam angeli iudicabuntur, quia impugnantes sanctos, victi sunt ab eis.
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,3
marg.|
Et
nescitis
vos hoc, scilicet quod
angelos
iudicabimus, et
quanto magis
possumus iudicare
secularia,
id est de rebus seculi?
Numérotation du verset
1Cor. 6,4
marg.|
Secularia igitur
etc. Sicut iam reprehendit eos, qui causas agebant apud infideles, contemptis fidelibus, ita nunc reprehendit eos quod contemptibiles iudices, {191.1577A} licet fideles constituebant. quasi4: Et quia debetis iudicare, igitur
si habueritis secularia iudicia,
ideo dicit, si habueritis, quia nec habenda sunt, sed potius est condonandum, vel contemnendum. Si, inquam, habueritis,
constituite ad iudicandum illos contemptibiles,
id est indiscretos et viles,
qui sunt in Ecclesia.
quasi5: Hoc est quod vos fecistis. Unde coacti fratres recurrunt ad illos, id est ad infideles, hoc redarguit in eis Apostolus, ironice eis loquens, et quia sic fieri non debet, adiecit:
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,5
marg.|
Ad verecundiam,
vel reverentiam vestram dico. quasi6: Non impero, sed memoro, ut verecundemini, et debetis erubescere, quia
non est inter vos quisquam sic,
id est adeo
sapiens, qui possit iudicare inter fratrem
et fratrem
suum,
ut ita necesse sit ut {191.1577B} stultos statuatis iudices. Et hi tamen potius statuendi sunt, quam ad infideles iudices catur, si desunt sapientes; sic, inquam, non est sapiens.
6 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,6
marg.|
Sed frater cum fratre in iudicio contendit;
quod malum est,
et hoc apud infideles;
quod peius.
marg.|
Vel ita, secularia igitur. Quia dixerat Apostolus eos posse de his minimis iudicare, determinat qui ad huiusmodi negotia definienda sint constituendi, scilicet contemptibiles qui sunt in Ecclesia; maiores enim spiritualibus intendere debent. quasi7: Et quia iudicare debetis, igitur hoc modo facite. Si secularia negotia habueritis, constituite ad iudicandum qui sunt in Ecclesia contemptibiles, id est aliquos sapientes, qui tamen sunt minoris meriti. Apostoli {191.1577C} enim predicando circumeuntes talibus non vacabant. Sapientes ergo qui in locis consistebant fideles et sancti, non qui hac atque hac propter Evangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse voluit. A quibus nos excusare non possumus, etsi velimus. [AUGUSTINUS] Christum enim testem invoco, quoniam mallem per singulos dies certis horis aliquid manibus operari, et ceteras horas habere liberas ad legendum, orandum, vel ad agendum aliquid de divinis litteris, quam tumultuosissimas perplexitates causarum pati de negotiis secularibus, vel iudicando dirimendis, vel interveniendo precidendis. Dico constituite contemptibiles. Hoc autem ad reverentiam vestram dico, ut videlicet ii terrenas causas examinent, qui exteriorum {191.1577D} rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis ditati sunt, terrenis non debent negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Sed curandum magnopere est ut hi qui donis spiritualibus emicant nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant; sed hec aliis quibus dignum est tractanda committant vel per se gerant. Sic non est. Redit ad illud quod supra redarguit, scilicet quod ad infideles iudices ibant. quasi8: Non debetis iudicari apud infideles. Quia sic non est inter vos quisquam sapiens etc. usque apud infideles. quasi9: Est utique inter vos {191.1578A} sapiens qui potest iudicare. [GREGORIUS ] Eosdem enim quos contemptibiles nominaverat, sapientes postea vocat, cum ait, sic non est inter vos.
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,7
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Iam quidem.
quasi10: Quia contentiose et apud infideles vestra repetitis non simpliciter.
Iam quidem omnino delictum est in vobis,
id est ex hoc solo delictum est in vobis, scilicet
quia iudicia
huiusmodi
habetis inter vos,
inter quos non decet. Peccatum enim est litigare 80 cum pax esse debeat. Ex hoc apparet, quia peccatum est iudicium habere contra aliquem. Sed ne excuses quod iuste hoc agis, quia pateris iniuriam quam iudicii sententia vis a te removeri, occurrit et ait:
Quare non magis iniuriam,
id est apertam violentiam,
accipitis? Quare non magis
occultam
fraudem patimini.
quasi11: Mirum {191.1578C} est quod non potius hoc facitis. Unde et Dominus ait:
Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium
(Mt. 5). Et alibi:
Qui abstulerit tua, noli repetere
(Lc. 6). Sed tamen hoc secundum veniam infirmis Apostolus concedit, cum sinit in Ecclesia talia iudicia finiri inter fratres, fratribus iudicantibus, extra Ecclesiam vero hec fieri terribiliter vetat. Ut autem predicta verba Augustini, quibus ait, peccatum est iudicium habere contra fratrem, sane intelligantur, dicendum est hic quid in huiusmodi liceat, vel conveniat perfectis et quid non; et quid liceat infirmis vel non. Perfectis igitur licet sua repetere simpliciter, scilicet sine causa, sine lite, sine iudicio; sed non convenit eis inde movere causam ante iudicem. Infirmis {191.1578D} vero licet repetere sua, movendo causam ante iudicem, et iudicium habendo contra fratrem; sed non contentiose vel fraudulenter, nec apud infideles iudices.
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,8
marg.|
Sed vos.
quasi12: Debetis iniuriam pati et fraudem quod non facitis,
sed potius vos facitis iniuriam,
id est apertam violentiam, dum contenditis;
et fraudatis,
dum iudices corrumpitis donis;
et hoc facitis fratribus,
quos iuvare deberetis. Hoc facitis, et sic regnum perditis. Et peius est quia scientes.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,9
marg.|
Nam
an nescitis quia iniqui
quilibet
non possidebunt regnum Dei?
Ergo nec salutem, quia non est salus preter regnum.
Nolite errare,
quasi de misericordia confisi, quia
neque fornicarii, neque idolis servientes;
{191.1579A} singula horum sufficiunt ad regnum tollendum;
neque adulteri,
Numérotation du verset
1Cor. 6,10
marg.|
neque molles,
id est pathici,
neque masculorum concubitores, neque avari;
in his omnibus nota eos argui;
neque fures, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Numérotation du verset
1Cor. 6,11
marg.|
Et hec
quidem, id est tales,
fuistis,
sed
abluti estis
in baptismo, et ideo turpius est, si reditis. Et non solum abluti,
sed sanctificati estis,
id est confirmati ad bene operandum, Spiritu sancto dato. Et non modo sanctificati,
sed iustificati estis,
scilicet bene operando. Nota sed repetitam coniunctionem non parvum pondus dare sententie.
In nomine.
quasi13: Abluti estis, et hoc
in nomine Domini nostri Iesu Christi,
et Spiritu Dei nostri, id est operatione Spiritus sancti.
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,12
dist. 3
dist. 3
marg.|
Omnia mihi licent
etc. Quia dixi id potius {191.1579B} esse ferendum, quam causas male agere, ne quis putet sua ullo modo repetenda supponit.
Omnia
etc. quasi14: Non est contendendum cum fratre, tamen omnia mea licent, id est licita sunt repeti, id est
omnia
mea licet repetere mihi,
sed
tamen
non
repetam, quia
non omnia expediunt
ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit dicens:
14 Quasi] + dicat
PL
prol.|
marg.|
Omnia mihi licent,
id est licita sunt;
sed
tamen
ego
non repetam, quia cum sim liber,
sub potestate nullius redigar
hominis vel rei, id est nolo redigi sub potestate iudicis, vel nolo esse sub dominio alicuius {191.1579C} rei, ut causa eius fratrem offendam. Tunc enim res super nos dominium habet, cum amorem eius amori proximi preponimus.
Numérotation du verset
1Cor. 6,12-13
marg.|
Esca
etc. quasi15: Propter hoc quod dixi non sunt repetenda, tamen propter hoc licet repetere, quia
esca
debetur
ventri,
pro quo creata est. Reficimus enim quotidianas ruinas corporis edendo et bibendo. Per escam, nota necessaria nature;
et venter
debetur
escis,
quia aliter non potest sustentari; et ideo licet nostra repetere.
Deus autem.
[AUGUSTINUS] quasi16:
Esca
debetur ventri, et venter escis, sed non multum pro his laborandum est, quia destruentur; et hoc est quod subdit,
Deus autem,
et hoc et illud, vel
hunc et has,
id est ventrem et escas,
destruet,
secundum {191.1579D} hunc statum: quod erit, cum corruptibile hoc induet incorruptionem (1Cor. 15).
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita,
omnia mihi licent:
De his dicit que ad escam pertinent. Erant enim inter eos qui cibos discernebant, iudicantes alios mundos, alios immundos. Alii omnibus cibis vescendum esse putabant. quasi17: Non solum in iudiciis et in aliis predictis offenditis, sed etiam in cibis. Omnia quidem mihi licent, id est omnibus cibis vesci licet, non legali doctrina, sed libera potestate. Sed non omnia expediunt. Nota quod potest aliquid licere et non expedire; expedire autem quod non licet non potest, ac per hoc non omnia que licita sunt, id est que nullo precepto Domini {191.1580A} prohibentur, expediunt. Omnia vero illicita non expediunt. Sicut enim omnis qui Christi sanguine redemptus est homo est, non tamen omnis qui homo est, etiam Christi sanguine redemptus est. Ita omne quod non licet non expedit, nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. Ut igitur inter id quod licet et expedit, et quod non licet, atque ideo non expedit, aliquo certo fine nitamur distinguere. [AUGUSTINUS] Fateor quod ea mihi videntur licere et non expedire, que per iustitiam, que coram Deo est, permittuntur; sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur ad salutem, vitanda sunt; ea vero non licere, et ideo non expedire; que sic ipsa iustitia vetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis laudentur quibus in notitia fuerint {191.1580B} prolata. Quod si ita est, ideo non nisi illicita prohibentur a Domino, ut ea que licita sunt, et non expediunt, non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia et consilio caritatis caveantur. Hec sunt que amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est. Hec non precipiuntur a Domino, quamvis Domino moneantur offerri, ut tanto intelligantur esse graviora, quanto magis ostenduntur indebita. Illicita ergo prohibentur, licita vero que non expediunt libere caveantur.
Omnia mihi licent.
Hic repetit quod dixerat ut addat quod non dixerat, scilicet sed et ego etc. quasi18: Omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius rei potestate redigar; quod facerem, si cum offendiculo fratris manducarem: {191.1580C} ita enim amore esce fratrem offenderem. Esca etc. [AUGUSTINUS] quasi19: Vere omnia mihi licent, quia esca debetur ventri, et venter escis. Non mutantur ista. Unde et post, Apostolus ait:
Omne quod in macello venit manducate
(1Cor. 10), sed non cum scandalo manducandum est. Unde alibi dicit:
Non manducabo carnem in eternum, ne fratrem meum scandalizem
(1Cor. 8). Itemque alibi:
Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini qui per offendiculum manducat
(Rm. 14). Deus autem. quasi20: Esca debetur ventri, et venter escis, sed tamen non edam cum scandalo, quia Deus et hoc et illud, vel hunc et has destruet. [AMBROSIUS]
17 Quasi] + dicat
PL
18 Quasi] + dicat
PL
19 Quasi] + dicat
PL
20 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita,
omnia licent:
Premittit hic Apostolus quod postea {191.1580D} plenius acturus est. Dicit enim quod sibi licet ab aliis sumptus accipere, sicut alii apostoli accipiebant a subditis suis. Sed quoniam sciebat pseudo occasionem querere accipiendi, noluit ab his accipere, ne causa ventris vigor ecclesiastice veritatis torpesceret. Quod ergo dicit Apostolus, omnia licent, non de malis, sed de bonis intelligi oportet. Quibusdam enim videtur propter libertatem concessi arbitrii hoc Apostolum dixisse, quasi omnia liceant, sed non expediant, sed numquam dicitur licere quod prohibetur. Unde et Ioannes ad Herodem ait:
Non licet tibi habere uxorem fratris tui
(Mc. 6). Quod si illud esset quod illi aiunt, debuit {191.1581A} dicere, licet tibi sed non expedit. Et Dominus similiter mulieri Chananee ait:
Non licet panem filiorum mittere canibus
(Mt. 15). Et ideo quod ait Apostolus, omnia mihi licent, non agitur de malis sed de bonis. quasi21: Vos me contemnitis, et aliis inferiorem, quia sumptus non accipio, estimatis: sed non ideo dimitto quin mihi liceat accipere. Nam omnia mihi licent que et coapostolis, que lex naturalis habet, non Moysi qui multa pro duritia illius populi prohibuit. Hoc dicit quia licebat ei sumptus accipere, unde post acturus est; sed noluit quia non expedit. Unde subdit, sed non omnia expediunt, sicut non expedit accipere sumptus. Si enim ab his acciperet quos in tantis vitiis arguebat, auctoritatem magisterii inclinaret. Non enim potest instanter argui {191.1581B} a quo accipitur, maxime cum ille promptus sit ad dandum ut sibi humiliet prepositum. Unde et dicit: Sed ego sub nullius redigar potestate, minuendo libertatem meam, reprehendendo quod facerem, si sumptus ab eis susciperem. Pseudo autem apostoli qui non causa religionis, sed questus predicant, nolunt amari esse peccantibus. Esca etc. Vere licet mihi accipere necessarios sumptus, quia esca debetur ventri, et venter escis; sed non tamen accipiam, quia Deus et hoc et illud destruet. Non mutatur horum verborum sensus.
21 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita omnia licent. quasi22: Illi qui predicta vitia habent, non possidebunt regnum, et ideo vitanda sunt, quia etiam si licerent, fugienda essent. Ponatur enim {191.1581C} quod omnia licent, id est ponat aliquis licere omnia, non quia illi liceant, sed quia licere quibusdam videntur ideo quia non impendent legalia tormenta, sed non omnia expediunt, quia propter se vitanda sunt. Item repetit omnia licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Cum enim mens concepta desideria sequitur, et amor cuiuslibet rei ubi dominatur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur. Esca etc. quasi23: Sub nullius redigar potestate; et vere, quia nec etiam pro esca, etsi esca debeatur ventri, et venter esce. Deus autem et hoc et illud destruet.
22 Quasi] + dicat
PL
23 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,13 b
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Corpus autem.
[AMBROSIUS] Hic redit Apostolus ad superiorem sensum, quasi esca debetur ventri, et venter escis, sed corpus
non
debetur
fornicationi.
Et ideo de hoc iudicium non potest pretermitti, ut vos, o Corinthii, soletis,
sed
debetur
Domino,
id est servitio Domini,
et Dominus
debetur
corpori,
ut glorificet illud et suscitet,
Numérotation du verset
1Cor. 6,14
marg.|
et
suscitabit
, quia
et Dominum
{191.1582A}
suscitavit Deus.
Si vero
suscitavit
Dominum,
et nos suscitabit per virtutem suam,
cui nihil est impossibile.
Numérotation du verset
1Cor. 6,15
marg.|
Nescitis quoniam.
quasi24: Corpus non debetur fornicationi, sed Domino,
quoniam corpora
nostra, non solum anime,
sunt membra Christi,
ut eum imitemur. Et
nescitis
, vos hoc. Attende quod corpora nostra dicit esse membra Christi, quoniam Christus caput nostrum est, eo quod homo factus est propter nos, corpus autem eius Ecclesia est. Si ergo Christus tantummodo animam humanam susciperet, membra eius non essent nisi anime nostre, quia vero corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex anima et corpore constamus, profecto illius membra sunt corpora nostra, quia enim corpus accepit et corporum caput est. Si {191.1582B} ergo aliquis cupiens fornicari vilescat sibi et in seipso contemnat seipsum, non in se contemnat Christum. Non dicat: Faciam hoc, nihil sum, quia corpus eius membrum Christi est. Et cum Christi membra sint corpora nostra,
tollens ergo
a servitio Christi
membra Christi,
cui in te parcendum est,
faciam meretricis?
Ut eius serviam voluntati? itane viluit dignitas ista que tam benigne prestita est? Absit, ut hoc fiat! [AUGUSTINUS] Notandum quia corpora nostra que hic dicit Apostolus esse membra Christi, alibi dicit esse templum Spiritus sancti, propter corpus Christi, quod ex genere corporis nostri suscepit; corpora nostra membra sunt Christi propter inhabitantem spiritum Christi, eadem corpora sunt templum Spiritus sancti. Et {191.1582C} non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificato utitur spiritus. Ut alia taceam non possunt simul esse membrum Christi, et membra meretricis; nec isti dicendi sunt manducare corpus Christi qui sunt membra meretricis. Hoc est enim non sacramento tenus, sed revera corpus Christi manducare, in Christo manere, ut in illo maneat et Christus.
24 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Non itaque manent in Christo qui non sunt membra Christi, nec sunt membra eius, qui sunt membra meretricis.
Numérotation du verset
1Cor. 6,16
marg.|
An nescitis?
quasi25: Ideo non decet ut tollam membra Christi, et faciam membra meretricis,
quoniam qui adheret meretrici, unum
corpus efficitur cum ea. [AMBROSIUS] Fornicatio {191.1582D} enim ambos et unum corpus facit; ut quomodo in natura sic et in macula unum sunt. Et an nescitis hoc? et quasi quis quereret an unum sunt, respondet: Utique. Quia, inquit, liber Genesis etiam de legitime coniunctis:
Erunt duo in carne una,
id est carnali opere, quod inter coniuges potest fieri sine peccato, et etiam in carne sunt secundum naturam, quia in natura sunt unum vir et mulier. Manifestum est enim, non quia mulier de viro ambo in carne una sunt.
Qui autem.
quasi26: Quia adheret meretrici unum est cum ea.
25 Quasi] + dicat
PL
26 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,17
marg.|
Qui autem adheret Domino,
semper Dei faciens voluntatem, non una caro, sed
unus spiritus est
cum Spiritu Domini, {191.1583A} cum quo est unus spiritus, non substantie identitate. Diverse enim substantie sunt spiritus hominis et Spiritus Domini, sed quia accedit iste spiritus ad participationem nature veritatis et beatitudinis illius. [AUGUSTINUS] Unus ergo spiritus est cum Spiritu Dei, cum ei sic adheret ut sit particeps beatitudinis: quod plene erit cum satiabitur desiderium eius in bonis immutabilibus, scilicet in ipsa Trinitate Domino suo, cuius imago est. Non ergo spiritus hominis ita est unum vel unus cum. Spiritu Dei, sicut Filius cum Patre unum est, et unus Deus. Sic enim dicimus de Patre et Filio, unum sunt, quia unius substantie duo sunt; et dicimus, unus est, sed addimus quid unus, scilicet unus Deus. Diligenter attende, quod quando de rebus {191.1583B} duabus vel pluribus dicitur, unus est; et additur quid unus vel quid una, et de his que diverse, et de his que sunt unius substantie dici potest. Diverse enim substantie sunt spiritus hominis, et Spiritus Dei; et tunc dicitur, qui adheret Domino, unus spiritus est. Ubi autem dicitur de duobus aut pluribus minister nec additur quid unum, non diverse intelliguntur, sed unius esse substantie, sicut dictum est:
Qui plantat et qui rigat unum sunt
(Io. 10). Item:
Ego et pater unum sumus
(1Cor. 3). Si ergo de his que diverse substantie sunt recte dicitur quod sint unus spiritus, quanto magis que unius substantie sunt recte dicuntur unus Deus esse.
Numérotation du verset
1Cor. 6,18
dist. 5
dist. 5
prol.|
marg.|
Fugite.
[Haimo.] quasi27: Qui adheret meretrici unum corpus efficitur, ideo
fugite fornicationem.
Cum aliis nempe vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter melius potest vinci. [AUGUSTINUS] Et fugere debetis:
Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo,
excepta fornicatione,
extra corpus est,
id est sine corporis contaminatione. Cetera enim peccata animam tantum maculant.
Qui autem fornicatur, in corpus
{191.1583D}
suum peccat,
quia fornicatio non modo animam, sed etiam corpus contaminat. Non enim sine desiderio carnis que habet proprium motum, anima concupiscit carnaliter, quamvis caro sine anima nil possit.
27 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, omne peccatum. quasi28: Ideo debetis fugere fornicationem, quia omne peccatum aliud quodcumque fecerit homo extra corpus est, id est extra vinculum carnalis concupiscentie sunt cetera peccata comparatione huius, etsi per corpus gerantur. Hic enim anima sub corpore est. Alia enim peccata, etsi per corpus committantur, non tamen animum humanum concupiscentie carnali {191.1584A} ita efficiunt, obstrictum et obnoxium, sicut in solo opere fornicationis corporalis fit cum misceri facit animum vis libidinis cum ipso corpore, et unum cum ipso quodammodo cui agglutinatur, unde subdit:
Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
[AUGUSTINUS] Hic enim proprie servit anima corpori, in tantum, ut nihil aliud in ipso momento et experimento, huius tam magni flagitii cogitare homini liceat, aut intendere, quia mentem captivam subdit ipsa submersio et absorbitio libidinis quia libidinis ardore quo nullus maior est; voluptas ipsius corporis animum servum tenet, efficitque captivum. Liberum enim est animo in aliis quibusque secularibus, et unum aliquid eorum operari, et eodem tempore alibi cogitationes eorum distendere: quod in fornicationis {191.1584B} opere ac tempore non licet animo. Sic enim totus homo absorbetur a carne, ut iam dici non possit, ipse animus suus est, sed simul totus homo dici possit caro. Ut secundum hoc recte dici possint duo esse in carne una, hec quidem dicta sunt de speciali fornicatione huius corporis. Verum quia non modo fornicatio in sacris litteris specialiter sed generaliter etiam accipitur, conemur, Deo adiuvante, et hoc aliter dicere. Generalis enim fornicatio humane anime est cum aliquis non adherens Deo adheret mundo, unde dicitur:
Amicus mundi, inimicus est Dei
(Iac. 4). Et item:
Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in illo
(Io. 2). Qui ergo herens mundo longe est a Deo, in corpus suum peccat, quia corporali concupiscentia in queque {191.1584C} temporalia animus distrahitur, serviens potius creature quam Creatori. Sed qui heret Deo non mundo, quodcumque aliud peccatum a concupiscentia carnali alienum fragilitate humana incurrit, vel ignorando, vel negligendo, vel obliviscendo extra corpus peccat, ut hoc sit quod dictum est, omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est, quia non corporali vel temporali concupiscentia peccat, sed humana temptatione que facile ignoscitur. Cum autem adheret mundo, temporaliter diligit et concupiscit, merito in corpus suum peccare dicitur, quia universe concupiscentie carnali deditus et subditus est tamquam totus creature servus ab ipso Creatore alienus. Sic ergo, quantum {191.1584D} mihi videtur, salva fide intelligi potest utriusque fornicationis malum, scilicet specialis et universalis in hoc capitulo.
28 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita potest legi:
Omne enim
etc. [HIERONYMUS] quasi29: Ideo fugite fornicationem, quia
omne
aliud
peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est,
id est extra coniugem, que dicitur corpus viri qui est eius caput: aliud peccatum non fit contra honorem coniugii.
Qui autem fornicatur in corpus suum peccat,
id est contra honorem sui corporis scilicet coniugis sue agit.
29 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,19
marg.|
An nescitis.
quasi30: Ideo item fugienda est fornicatio,
quoniam
{191.1585A} certum est quod
membra,
id est corpora,
vestra templum sunt Spiritus sancti,
id est templum dicatum opere Spiritus sancti, qui et in vobis habitat, unde subdit,
qui in vobis est,
qui Deus templi est.
Quem habetis a Deo,
et ita eum hospitem et Deum datorem offenderetis. Ex hoc patet quia Spiritus sanctus Deus est, quod vos negatis. Si enim Spiritus sanctus, non esset Deus, templum utique nos ipsos non haberet, non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius sancte Trinitatis, sancta Ecclesia est. Et an nescitis hoc?
Et non estis.
Alia causa hic ostenditur quare debent fugere fornicationem. quasi31: Item propter hoc fugite,
et,
id est quia,
non estis vestri iuris,
id est potestatis {191.1585B} vestre, sed Dei qui vos emit a diabolo.
30 Quasi] + dicat
PL
31 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 6,20
marg.|
Unde subdit:
Empti enim estis pretio magno,
sanguinis Iesu Christi. Et quia ita est, ergo
glorificate Deum,
scilicet Spiritum sanctum, cum Patre et Filio, id est per bona opera aliis gloriosum ostendite;
et,
licet adversa urgeant, tamen
portate Deum in corpore vestro,
id est carnis molestias et quelibet adversa propter Deum sustinete. Vel portate Deum in corpore vestro, 82 ut secundum legem eius ambuletis. [AMBROSIUS] Per legem enim eius ipse videtur esse in nobis. Portare ergo Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. Et est sensus: Portate Deum in corpore vestro, id est si non parcis tibi propter te, vel parce tibi propter Deum qui sibi fecit te domum; quam si evertis, peccas in Deum: {191.1585C} quod grave est genus peccati. Aliud vero genus est peccare in hominem. Hec enim duo genera sunt peccatorum, peccare scilicet in Deum et peccare in hominem. Peccatur autem in Deum, etiam corrumpendo templum eius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_6)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 6 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_6)
Notes :