Capitulum 9
Numérotation du verset
1Cor. 9,1
Non sum liber ?
Non sum Apostolus ?
Nonne Christum1 Iesum Dominum nostrum
1 Christum]
om. Weber
vidi ?
Nonne2 opus meum vos estis
2 Nonne] non
Weber
in Domino ?
Numérotation du verset
1Cor. 9,2
Etsi3 aliis
3 etsi] si
Weber
non sum Apostolus, sed tamen vobis sum,
nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
Numérotation du verset
1Cor. 9,3
Mea defensio apud eos qui me interrogant
hec est :
Numérotation du verset
1Cor. 9,4
Numquid non habemus
potestatem manducandi et bibendi ?
Numérotation du verset
1Cor. 9,5
Numquid non habemus potestatem sororem mulierculam4 circumducendi
4 mulierculam] mulierem
Weber
sicut et ceteri apostoli,
et fratres Domini
et Cephas ?
Numérotation du verset
1Cor. 9,6
Aut solus ego et Barnabas non habemus
potestatem
hoc operandi ?
Numérotation du verset
1Cor. 9,7
Quis militat suis stipendiis umquam ?
Quis plantat vineam et fructum eius non edit ?
Quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat ?
Numérotation du verset
1Cor. 9,8
Numquid secundum hominem hec dico ?
An et lex hec non dicit ?
Numérotation du verset
1Cor. 9,9
Scriptum est enim in lege Moysia : «Non alligabis os bovi trituranti».
0 Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
Numquid
de bobus cura est Deo ?
Numérotation du verset
1Cor. 9,10
An propter nos utique hoc5 dicit ? Nam propter nos
5 hoc] om. Weber
scripta sunt,
quoniam debet in spe
qui arat arare,
et qui triturat
in spe fructus percipiendi
Numérotation du verset
1Cor. 9,11
Si nos vobis
spiritualia seminavimus,
magnum est si nos vestra carnalia6 metamus ?
6 vestra carnalia]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 9,12
Si alii potestatis vestre
participes sunt
quare7 non potius nos ?
7 quare]
om. Weber
Sed non usi sumus hac potestate,
sed omnia sustinemus
ne quod offendiculum
demus evangelio Christi.
Numérotation du verset
1Cor. 9,13
Nescitis quoniam
qui in sacrario
operantur
que de sacrario sunt edunt, qui altario8 deserviunt
8 altario] altari Φ
Clementina
cum altario9 participant10?
9 altario] altari Φ
Clementina
|
10 participant] participantur
Weber
|
Numérotation du verset
1Cor. 9,14
Ita et Dominus ordinavit
his qui evangelium annuntiant de evangelio vivere.
Numérotation du verset
1Cor. 9,15
Ego autem nullo horum usus sum.
Non scripsi autem hec
ut ita in me fiant11
11 in me-fiant]
inv. Weber
bonum est enim mihi magis mori
quam ut gloriam meam quis evacuet.
Numérotation du verset
1Cor. 9,16
Nam
etsi12 evangelizavero
12 etsi] si
Weber
non est mihi gloria,
necessitas enim mihi incumbit.
Ve enim mihi est si non evangelizavero.
Numérotation du verset
1Cor. 9,17
Si enim volens
hoc ago mercedem habeo,
si autem invitus dispensatio mihi credita est.
Numérotation du verset
1Cor. 9,18
Que est ergo merces mea ?
Ut evangelium predicans sine sumptu ponam
evangelium, ut non abutar
potestate mea in evangelio.
Numérotation du verset
1Cor. 9,19
Nam
cum liber essem ex omnibus,
omnium me servum feci,
ut plures lucri facerem.
Numérotation du verset
1Cor. 9,20
Et factus sum
Iudeis tamquam Iudeus
ut Iudeos lucrarer :
Numérotation du verset
1Cor. 9,21
his qui sub lege sunt
quasi sub lege essem,
cum ipse non essem sub lege,
ut eos qui
sub lege erant lucri facerem. His qui sine lege erant
quasi13 sine lege essem,
13 quasi] tamquam
Weber
cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi,
ut lucri facerem eos qui sine lege erant.
Numérotation du verset
1Cor. 9,22
Factus sum infirmis
infirmus
ut lucri facerem infirmos14
14 lucri facerem infirmos]
inv. Weber
Omnibus omnia factus sum
ut omnes facerem salvos.
Numérotation du verset
1Cor. 9,23
Omnia autem facio
propter evangelium
ut particeps eius efficiar.
Numérotation du verset
1Cor. 9,24
Nescitis quod hi qui in stadio currunt,
omnes quidem currunt
sed unus
accipit bravium ?
Sic
currite ut comprehendatis.
Numérotation du verset
1Cor. 9,25
Omnis autem qui in agone contendit
ab omnibus se abstinet,
et illi15
15 illi] + quidem
Weber
ut corruptibilem coronam accipiant
nos autem incorruptam.
Numérotation du verset
1Cor. 9,26
Ego igitur
sic curro
non quasi in incertum,
sic pugno
non quasi aerem verberans,
Numérotation du verset
1Cor. 9,27
sed castigo corpus meum
et in servitutem
redigo,
ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar.
Capitulum 9
Numérotation du verset
1Cor. 9,1
prol.|
A
marg.|
dist. 1.
Non sum liber?
Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum vitando, ita et illi abstineant. Ipse enim apostolica dignitate potestatem habens non operari manibus, sed de Evangelio vivere, ne quem tamen accipiendo scandalizaret, abstinuit. quasi1: Abstinete ab hoc licito, quia et ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Et vere habeo libertatem. Numquid enim non sum liber accipere? Utique liber sum accipere, quia licet mihi quod et aliis apostolis, scilicet de Evangelio vivere. Hoc etsi sic inductum sit, intendit tamen comprobare se apostolum, quia occasione pseudoapostolorum {191.1607B} minus de eo senserunt Corinthii.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,2
marg.|
Unde subdit:
Non sum apostolus?
[Haimo] quasi2: Vere sum liber, quia sum apostolus, et vere sum apostolus, quia Christum vidi, pro quo, id est si non viderem, minus viderer apostolus, et hoc est quod dicit, sub interrogatione loquens ut iratus:
Nonne Dominum nostrum Iesum Christum vidi
in via, vel in templo Hierosolymis, dum orarem?
Nonne?
quasi3: Vere sum ego apostolus, quia vos estis opus apostolatus mei. Et hoc dicit sub interrogatione:
Nonne opus meum vos estis,
o Corinthii? tamen,
in Domino,
id est Domino cooperante. Vel in Domino, id est in gloriam Domini. Et quia estis opus meum. Ideo
et si non sum apostolus aliis,
id est Iudeis {191.1607C} quorum legem evacuabat,
sed tamen vobis,
qui per me conversi estis,
sum
apostolus, quia vos estis opus meum perfectum. Et vere vobis sum apostolus;
nam signaculum,
id est forma,
apostolatus mei vos estis in Domino,
id est Domino auctore, a simili sigilli, quia in vobis apparet quod ego sum apostolus, dum ea habetis per me, que et alii. Per alios apostolos, et ideo per vos apud alios qui dubitant, apostolus defendor.
2 Quasi] + dicat
PL
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,3
marg.|
Et hoc est quod ait:
Mea defensio,
hoc est, vos scilicet
apud alios qui de me interrogant
utrum sim apostolus.
Numérotation du verset
1Cor. 9,4
marg.|
Et quia sum apostolus,
numquid,
ego et mei,
non habemus potestatem manducandi et bibendi vestra,
id est vivendi de stipendiis vestris? [AUGUSTINUS] quasi4: Utique habemus. Permisit enim Dominus, sed non iussit apostolis {191.1607D} accipere necessaria a subditis, ut quisquis vellet eo uteretur quod sibi liceret ex Domini constitutione; si quis vero uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo iure cederet. Potestas vero est, non iussio Domini, accipere sumptus.
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,5
marg.|
Et
numquid non habemus potestatem circumducendi
nobiscum
sororem mulierem,
ut nobis ministret,
sicut et ceteri apostoli, et
etiam
fratres Domini,
qui maiores sunt, sicut Iacobus, et Iudas et reliqui,
et Cephas,
id est Petrus, qui est princeps apostolorum? [Haimo] Non hoc reprehendit, sed eorum more sibi probat licere. Mulieres enim desiderio doctrine Dominice et cupide virtutum sequebantur apostolos {191.1608A} ministrantes et sumptus et servitia, sicut et Salvatorem secute sunt ministrantes ei de facultatibus suis. Dominus enim noster cui angeli ministrabant infirmis compatiens loculos habuit, in quibus mitteretur pecunia a fidelibus data victui necessaria, quos commendavit Iude, ut etiam fures, si non possemus vitare, disceremus in Ecclesia tolerare. Et mulieres ministraturas sequi se voluit, ostendens quid a plebibus deberetur evangelistis. [AUGUSTINUS] Ideo etiam Dominus in comitatu suo mulieres habuit, ne viderentur aliene a salute, que et ministrabant ei sicut et apostolis.
Numérotation du verset
1Cor. 9,6
marg.|
Aut ego.
quasi5: Ceteri apostoli hanc potestatem, Domino constituente, habuerunt.
Aut,
id est an,
ego solus et Barnabas non habemus,
secundum vos utique,
potestatem hoc
{191.1608B}
operandi?
quasi6: Habemus potestatem hoc operandi, id est accipiendi. Operandi enim ait pro accipiendi, ut honestius loqueretur. Vel secundum aliam litteram, que habet:
Non habemus potestatem non operandi?
quasi7: Habemus utique potestatem non operandi manibus nostris, id est cessandi a labore manuum. Et ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit:
Quis militat
etc. Probat hic per similitudines humanas id licere sibi et aliis, et supponit auctoritatem legis, et ipsius Domini tandem. quasi8: Recte utique sive nos, sive illi, hanc potestatem habemus.
5 Quasi] + dicat
PL
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,7
marg.|
Quis enim militat suis stipendiis umquam? Et quis plantavit vineam, et de fructu eius non edit? Et quis pascit
{191.1608C}
gregem, et de lacte non manducat?
Utique nullus. Lac gregis dicitur quidquid a plebe prepositis datur. His verbis satis Apostolus indicat non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos; sed sicut Dominus constituit, ex Evangelio viventes panem gratuitum manducabant, ab eis sumptum quibus gratuitam gratiam predicabant. Hec quidem secundum humane consuetudinis licentiam dicta sunt.
Numérotation du verset
1Cor. 9,8
prol.|
marg.|
Sed
numquid secundum hominem,
tantum,
hec dico,
id est humana similitudine tantum hoc probo?
An non et lex dicit hec,
id est nonne lex Moysi idem {191.1609A} probat? utique.
Numérotation du verset
1Cor. 9,9
marg.|
Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti,
id est non prohibebis predicatorem vivere de Evangelio, id est de predicatione, sed ne hoc videatur ad litteram esse dictum, subdit:
Numquid de bobus cura est Deo?
id est ut de eis in lege precipiat?
Numérotation du verset
1Cor. 9,10
marg.|
Non pro bobus, hoc dicit, quia propter nos tantum dicit, quod ita ait:
An propter nos, utique hoc dicit?
quasi9: Dicit utique.
Nam
etc. [AMBROSIUS] quasi10: Vere hoc propter nos dicit, quia hec et alia eodem spectantia,
propter nos scripta sunt,
ut hoc ipsum verum est.
Quoniam qui arat,
id est predicator qui corda aperit ad fidem,
debet arare in spe
stipendiorum temporalium, non propter hanc spem; non enim hec debet esse intentio sua, et finis in ministerio suo. {191.1609B}
Et qui triturat,
id est bonos a malis, quasi grana a paleis discernit, morum qualitate, debet hoc similiter facere,
in spe percipiendi fructus
stipendiorum.
9 Quasi] + dicat
PL
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,11
marg.|
Si nos vobis.
Postquam probavit per similitudines, nunc probat per rationes quod licet eis accipere. quasi11: Vere potestatem accipiendi habemus, quia
si nos seminavimus vobis spiritualia,
scilicet ea que spiritum vestrum vivificant, vel que a Spiritu sancto data sunt [AUGUSTINUS] scilicet verbum Dei, et mysterium regni celorum,
est magnum si nos metamus
ad sustentationem
vestra carnalia,
id est hec temporalia que vite et indigentie carnis indulta sunt.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,12
marg.|
Si alii.
Item a minori probat sibi licere sumptus ab eis accipere, dicens:
Si alii,
scilicet pseudo,
sunt participes vestre potestatis,
id est tam {191.1609C} potenter utuntur vestris, ut vos ipsi,
quare non potius nos
apostoli qui causa salutis vestre laboramus.
marg.|
Sed tamen
etc. quasi12: Ecce manifestum est, quia licet nobis accipere,
sed tamen non sumus usi hac potestate.
Et quia forsan eum non egere dicerent, contra hoc subdit Apostolus:
Sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Christi,
quia si acciperet Apostolus, iam pseudo libere acciperent, et sic in predicatione durarent, et ita impedimentum fieret Evangelio. [AMBROSIUS] Ut ergo regule Christiane ius maneret, licita quasi illicita fecit. Vel ideo hoc dicit, quia forsan et hi avari erant, et ideo Apostolum odirent, si quidquam ab eis acciperet. Vel hoc ideo dicit, quia si acciperet ab eis, putarent se emisse licentiam peccandi, et {191.1609D} ita libertatem arguendi Apostolus minueret.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,13
marg.|
Nescitis
etc. Redit rursus ad illud quod inceperat, etiam atque etiam commendans, id est pluribus modis ostendens, quod sibi liceat accipere, et tamen non faciet. Naturalis ratio etiam hoc habet, ut quis vivat inde, ubi laborat. Hic ergo item probat se potestatem habere accipiendi, per similitudinem sacerdotum gentilium vel Iudeorum, cui rei naturalis ratio consentit, ut nec leve faciat, nec otiosum quod tantis testimoniis commendat. quasi13: Vere licet mihi accipere, quod per hoc patet,
quoniam qui in sacrario,
id est templo,
operantur,
ut artifices,
que de sacrario sunt edunt, et qui altario
{191.1610A}
deserviunt,
ut sacerdotes,
cum altario participant,
quia partem habent de his que offeruntur altari. [AMBROSIUS] Et nescitis, hoc, vel illud: de gentilibus sacerdotibus dicit, scilicet, qui in sacrario operantur; et hoc de Iudeis, scilicet, qui altario deserviunt. Per sacrarium enim intelligit templum gentilium; per altare Iudeorum, quorum utrorumque ministri eorum que offeruntur partem sumunt.
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,14
marg.|
Et sicut hic fit,
ita et Dominus
Christus
ordinavit,
id est rationabiliter disposuit de predicatoribus; ordinavit enim
his qui annuntiant Evangelium,
id est predicatoribus quid disposuit? scilicet,
vivere de Evangelio.
Hoc rationabiliter fecit ut expeditiores sint ad predicandum verbum Dei, quam licentiam Dominus dedit eis, quando misit eos ad predicandum {191.1610B} dicens:
Ecce ego mitto vos
etc. (Lc. 10). Et post paulo:
In eadem domo manete edentes, et bibentes que apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua
(ibid.)
Ego autem.
quasi14: Tot modis licere constat.
Ego autem nullo horum,
id est auctoritate, vel exemplo,
usus sum,
in accipiendo. [AUGUSTINUS] Et ne forte quisquam arbitraretur, ideo eum non accepisse, quia illi non dederant, et de sua potestate hec toties hac de causa dixisse, ut deinceps darent, subdit:
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,15
prol.|
marg.|
dist. 3.
Non scripsi.
quasi15: non sum usus, sed nec uti volo, quod ita ait,
non scripsi autem hec,
scilicet quod liceat accipere,
ut ita
hec
in me fiant,
id est ut ego accipiam.
Bonum est enim.
quasi16: Vere non ideo scripsi ut accipiam, quia si sumerem perderem gloriam.
Et bonum est mihi magis mori,
id est malo ego mori; vel volo magis mori, id est affligi,
quam ut quis evacuet gloriam meam:
quod esset si acciperem, id est evangelizarem ut acciperem . Gloriam suam dicit, quam habet apud Deum infirmis compatiens. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesie. Maximam igitur gloriam habet Apostolus apud {191.1610D} Deum, non exigendo stipendii debitum ab infirmis, sed de suis laboribus transigendo quotidianum victum. Hoc est quod stabulario, ad quem vulneratus ille qui incidit in latrones perductus est, Dominus ait:
Si quid amplius erogaveris in redeundo, reddam tibi
(Lc. 10). [AMBROSIUS] Amplius erogabat Apostolus qui suis stipendiis militabat. Vel gloriam suam dicit, quam apud Deum habet, de hoc quod pseudo repellebat a predicatione non accipiendo, qui non nisi pro temporalibus predicabant. Ideo enim Apostolus abstinet a sumptibus, ne sit forma accipiendi pseudo apostolis rapacibus.
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,16
marg.|
Nam si.
Quasi quereret aliquis: An evacuaretur gloria, si {191.1611A} evangelizares, ut ita hec in te fierent? Respondet: Utique, quia non ex dilectione predicarem, et ita non esset gloria.
Nam si evangelizavero
tantum, ita quod non pro dilectione Dei et proximi illud faciam, et ex libera voluntate,
non est mihi gloria
apud Deum. Et vere de hoc solo non est gloria, quia necesse est hoc pro iniunctione; quod ita ait:
Necessitas enim
precepti
mihi incumbit:
nec audeo omittere, quia ve erit mihi. Unde subdit:
Ve enim mihi est, si non evangelizavero,
sicut iniunctum est mihi.
Numérotation du verset
1Cor. 9,17
marg.|
Si autem.
quasi17: si necessitate facio, non est mihi gloria, sed
si volens hoc ago,
id est si voluntas adiungatur necessitati, ut ex dilectione predicem,
habeo mercedem
eternam.
Si autem invitus
ago,
dispensatio
tantum
mihi credita est,
quia etsi mercedem {191.1611B} non habeo, aliis tamen dispenso et proficio. Manifestum est enim quia nemo accipit remunerationem apud Deum eius rei quam invitus facit. Si autem voluntarius facit, dignus est mercede, quia consentit Deo, et quod voluntate fit, melius fit. Qui autem indevotus aliquid facit, non voluntate, sed necessitate facit, quia facit invitus quod sibi preceptum est.
17 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, ab illo loco,
nam si,
ubi dicit gloriam evacuari suam si pro sumptibus quibus sustentetur predicet, quod utique videretur si non abstineret, ubi expediret: [AMBROSIUS] quasi18: Vere evacuaretur gloria mea;
nam si evangelizavero,
ut ita hec fiant in me, id est si ideo evangelizavero ut ad illa perveniam, et finem Evangelii in {191.1611C} cibo, et potu, et vestitu collocavero,
non est mihi gloria,
apud Deum: Quare non est gloria si ita evangelizavero? Quia tunc esset pro necessitate. Et hoc est, quia
necessitas
sustentande huius vite
mihi incumbit.
Et vere.
Ve enim,
id est penuria mihi est sicut pseudo,
si non evangelizavero,
id est malo meo non evangelizabo, quia fame cruciabor, et unde vivam non habebo. Hec est ergo necessitas que mihi incumbit ut evangelizem, quia unde vivam non habeo. Vel ut acquiram temporalem fructum de predicatione eternorum. Sic enim necessitas est in evangelizando, non voluntas.
Si autem volens,
id est sine ulla necessitate huius vite,
hoc ago, mercedem habeo,
sempiternam;
si autem invitus
hoc ago, {191.1611D} ut qui necessitate huius vite cogar,
dispensatio est mihi credita,
id est aliis provideo, non mihi. Et est sensus: Si coactus inopia earum rerum que temporali vite sunt necessarie, predico Evangelium, alii per me habebunt mercedem, ego autem non, quia ipsum Evangelium non diligo, sed eius pretium in illis temporalibus constitutum. [AUGUSTINUS] Quod nefas est fieri, ut non tamquam filius ministret quisque Evangelium, sed tamquam servus cui dispensatio credita est, ut tamquam alienum erogans, nihil inde ipse capiat preter cibaria. Alibi tamen et se dispensatorem dicit Apostolus. Potest enim et servus in filiorum numero adoptatus {191.1612A} eamdem rem, in qua coheredi sortem meruit, fideliter dispensare participibus suis. Hic autem dispensator talis intelligitur, ut quasi servus alienum dispenset, unde ipse nil capiet preter cibaria. Alibi vero, ut dictum est, dispensator dicitur, qui ut filius ministrat Evangelium coheredibus suis. Ergo simplici corde debemus operari bonum. Non ergo debemus ideo evangelizare, ut manducemus; sed ideo manducare, ut evangelizemus, ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adiicitur, ut illud impleatur:
Querite primum regnum Dei, et hec omnia adiicientur vobis
(Mt. 6). Non dixit primum querite regnum Dei, et deinde querite ista, quamvis sint necessaria: sed ait,
hec omnia adiicientur vobis,
id est hec consequentur, {191.1612B} si illa queratis; ne cum illa queritis, illinc avertamini. Aut ne duos fines constituatis, ut et regnum propter se appetatur, et ista necessaria propter illud. Ergo propter regnum Dei tantum debemus operari omnia, non solam vel cum regno Dei mercedem temporalem meditari.
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,18
prol.|
marg.|
dist. 4.
Que est ergo.
quasi19: Quia ex voluntate est merces, ergo videamus quomodo. Quod dicit sub interrogatione ita:
Que est ergo merces mea?
id est quid faciendo et quomodo mercedem eternam habebo? Respondet: Ita, scilicet habebo mercedem, si tantam regni habeo caritatem,
ut predicans Evangelium Christi,
etiam
sine sumptu, ponam,
id est stabiliam illud
Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio
predicando; [AUGUSTINUS] quod esset si acciperet, quia tunc non libere {191.1612D} argueret, nec infirmis compateretur. Et est sensus: Mercedem habeo, si ex dilectione ita facio, ut potius patiar penuriam, quam abutar potestate: quod utique facerem, si sumptuosum credentibus Evangelium esse importune exigendo, vel indiscrete accipiendo monstrarem. Unde forte hoc contingeret, quod putarent ad hoc sibi evangelizari, ut Evangelium venderetur, per quod etiam vigor evangelice auctoritatis, et arguendi libertas torpesceret. [AMBROSIUS] Humane etiam infirmitati non compateretur, propter quod etiam multa alia feci.
19 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,19
marg.|
Unde sequitur:
Nam cum liber essem.
quasi20: Hoc utique quod dixi faciam; nam et maius feci, scilicet {191.1613A}
cum liber essem ex omnibus,
id est nullius meritis obnoxius,
feci me servum omnium,
ut commodis omnium deservirem. Servum omnium se factum dicit, dum se per humilitatem similem omnium imbecillium exhibuit, ut eos per patientiam firmaret ad salutem futuram, confovens animos illorum. Et hoc feci,
ut plures lucrifacerem,
id est lucrum predicationis mee facerem.
20 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,20
marg.|
Et etiam me modificavi omnibus; quod ita ait:
Factus sum Iudeis tamquam Iudeus,
in cibis accipiendis vel non accipiendis, et in huiusmodi. [Haimo.] Et Timotheum etiam circumcidit, que non quasi simulasse videtur, quod solent adulatores facere. [AUGUSTINUS] Vir enim divinus et medicus spiritualis, sciens omnium causas et vulnera, magna industria confovet illos, et {191.1613B} compatitur. Factus est ergo Iudeis tamquam Iudeus, quia propter scandalum illorum circumcidit Timotheum, et purificatus ascendit in templum, ne occasionem per eum acciperent blasphemandi. Et hoc ideo, ut
lucrifacerem,
vel
lucrarer
Christo.
Numérotation du verset
1Cor. 9,21
marg.|
[Haimo.] Et
his qui sub lege sunt,
scilicet Samaritanis, qui quinque libros tantum Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Iudei, factus sum
quasi essem sub lege,
dum non negat legem esse a Deo, sed ex ea docet Christum, sicut mulier Samaritana, per legem docta, dixit:
Scio quia Messias venit. Cum
tamen ego
ipse non essem sub lege
serviliter. Et quare eis ita factus sum?
ut lucrifacerem eos qui sub lege erant.
Qui sub lege erant Samaritani intelliguntur. Sunt autem ex origine Persarum et Assyriorum, {191.1613C} quos rex Assyriorum, sublatis filiis Israel, ad incolenda loca Samarie posuit. Et factus sum his qui sine lege erant, id est gentibus, tamquam sine lege essem, dum eis assentit secundum philosophicas rationes mundum esse factum a Deo, et que in eo facta sunt, et animam esse immortalem, et ab ipso nos originem habere, et huiusmodi.
Cum
tamen
non essem sine lege Dei,
sed in lege Christi, non in Iudaica. Et ideo ita factus sum,
ut lucrifacerem eos qui sine lege erant,
id est gentiles.
Numérotation du verset
1Cor. 9,22
marg.|
Et factus sum infirmis
in fide
infirmus,
abstinendo a licitis. Quare?
Ut lucrifacerem infirmos.
Quid per singula?
Omnibus omnia factus sum,
quasi omnium sectarum essem. Prudens enim et spiritualis Apostolus {191.1613D} omnibus cessit, propositum tamen vere religionis non excessit, quia ubi si cessit, ad hoc cessit ut proficeret. Unde subdit:
Ut omnes facerem salvos.
marg.|
Attende quod in his verbis:
Factus sum Iudeis tamquam Iudeus
etc. dissentire videntur Hyeronymus et AUGUSTINUS. Vult enim HIERONYMUS quod non Iudeus vere fuerit, et legalia non vere servaverit, sed dispensatorie simulaverit. Volebat enim legalia illa post Christum sine peccato non posse servari. AUGUSTINUS vero ait quod nullo modo se Iudeum, vel illa legalia servare simulavit; sed vere Iudeus fuerit, et vere non spem ponens illa legalia servaverit, que dicebat post Christum sine peccato {191.1614A} posse servari. Inquit enim HIERONYMUS:
Factus sum Iudeis tamquam Iudeus.
Ideo dicit
tamquam,
quia non vere Iudeus erat, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis et in huiusmodi assensit, nec tamen in cultu idolorum, quia in Christo Iesu, nec circumcisio est aliquid, nec preputium (Gal. 5). Dispensatorie itaque simulabat se Iudeum. Sed AUGUSTINUS dicit hoc fieri compassione misericordie, non simulatione: ut qui ministrat egroto, sit quasi eger; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quomodo serviri sibi velit si egrotaret. Ait enim AUGUSTINUS ita:
Factus sum Iudeis tamquam Iudeus;
quod non simulandi versutia dixit, sed compatiendi misericordia, id est non ita hoc dixit, ut se fingeret Iudeum, sicut quidam {191.1614B} putant. Libere enim illa fecit, sicut ait:
Circumcisus quis vocatus est, non adducat preputium
(1Cor. 7), id est non sic vivat quasi preputium adduxerit. Et alibi ait:
Circumcisio tua preputium facta est
(Rm. 2). Secundum igitur hanc sententiam suam, fecit illa que non intelligentibus, et parum attendentibus finxisse putatus est. Iudeus enim erat, et circumcisus vocatus, noluit adducere preputium, id est noluit ita vivere, ac si circumcisus non esset . Hoc enim iam in potestate habebat, et sub lege quidem serviliter non erat. Vere ergo non ficte ut Iudeus quod erat, vixit, sicut nec fallaciter gentilem se finxit; sed licite omnibus cibis quos etiam damnant Iudei permisit uti, cui omnis creatura Dei non simulate, sed vere bona {191.1614C} erat. Sicut ergo hos ritus gentilium vere, sic et Iudeorum sacramenta non fallaciter suscepit, ut illis simplex, istis esset duplex, aliud habens in corde, aliud in ostensione. Cum enim a te quesissem in epistola quomodo ideo putetur factus Iudeis tamquam Iudeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudeorum, cum et gentibus factus sit tamquam gentilis, nec tamen fallaciter susceperit ritus gentilium. Tu respondisti: Et eo factum gentibus tamquam gentilem, quod indifferenter permiserit vesci cibis omnibus, etiam quos damnant Iudei. Quero ergo utrum et hoc simulate fecerit, quod si absurdissimum atque falsissimum est, ergo et illa in quibus Iudeorum consuetudini congruebat, libertate {191.1614D} prudenti, non necessitate servili, vel dispensatione fallaci agebat. Cur enim oleastro inserto veritatem servavit, et naturalibus ramis nescio quod dispensatorium simulationis velamen obtendit? Ita etiam cum dicit:
Quis infirmatur, et ego non infirmor?
(2Cor. 11) Non infirmitatem alterius simulavit, sed doluit; ita etiam quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sed vere hoc dixit, sicut et cetera superius ubi dixit, et sibi sumptus deberi; et tamen abstinuit ne videretur Evangelii venditor, et ne verbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret. Noluit accipere quod ei iure Dominico debebatur: nec ideo quia {191.1615A} noluit utique mentitus est. Non enim dixit non sibi deberi, sed deberi ostendit, et debito se usum non esse, nec omnino uti velle professus est, eo ipso factus infirmis infirmus. Non est ergo fallax et versipellis simulatio, sed omnibus congruit eius misericors compassio, portatque infirmitatem eorum in compassionis similitudine, non fallens mendacii fictione, ita eis, scilicet Iudeo vel pagano subveniendo, sicut ipse sibi si similis esset, subveniri voluisset, quasi infirmitates eorum ipse haberet. Fit enim quasi egrotus qui ministrat egroto, non cum febres se habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quomodo sibi vellet serviri, si egrotaret. Se ergo Iudeis dixit tamquam Iudeum, et gentilibus tamquam gentilem, non ideo quod misericorditer {191.1615B} illa simulaverit, sed quia ea sic non simulavit que fecit similia Iudeis, sicut nec ea que fecit similia gentibus; 91 et sic omnibus omnia factus est, non mentientis astu, sed compatientis affectu, id est non omnia mala eorum fallaciter agendo, sed omnium malis tamquam sua essent misericorditer medicando, aliis agens que sibi fieri vellet, si opus esset. Cogitat enim ut homo se esse potuisse in eis vitiis in quibus sunt alii. Unde alibi dicit:
Considerans teipsum ne et tu tempteris
(Gal. 6).
Numérotation du verset
1Cor. 9,23
prol.|
marg.|
dist. 5.
Omnia.
Ecce quare omnibus se contemperat; quasi21: Omnibus omnia factus sum etc. Hec autem omnia facio propter Evangelium, ut currat sine impedimento; et
ut efficiar particeps
promissionum
eius,
id est iustitie et beatitudinis eterne.
Nescitis quod hi qui in stadio
etc. Agonistarum similitudine ostendit faciendum quod dixit, id est abstinendum ab his que contraria sunt. quasi22: {191.1615D} Propter Evangelium omnia predicta facio, recte utique, quia nisi omnia fecero et ab omnibus que contra sunt abstinuero, non habebo premium, sicut per similitudinem apparet.
21 Quasi] + dicat
PL
22 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,24
marg.|
Nescitis enim quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt:
In labore quidem pares sunt,
sed unus accipit bravium.
Bravium est premium cursus. [AUGUSTINUS] Similiter et vos,
sic currite,
per opera caritatis perseverantes usque in finem,
ut comprehendatis
bravium eterne vocationis.
marg.|
Vel ita
, nescitis
etc. [AMBROSIUS] Ostendit hoc exemplo quanta est utilitas legis nostre, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma, quod non in illo stadio, in illo {191.1616A} spetaculo. Ibi enim unus tantum accipit bravium, ceteri victi discedunt, qui similiter laboraverunt; hic autem non est sic. Quotquot enim currunt, si perseveranter currunt, accipiunt: et qui prior venerit, exspectat ut coronetur cum posteriori. Agonem quippe istum non cupiditas, sed caritas facit. Omnes currentes amant se, et ipse amor cursus est. quasi23: Ideo sic omnibus insto, quia omnes possunt habere coronam, quod non in agone mundiali. Nescitis enim quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed tantum unus, hic vero omnis, accipit bravium; vos autem omnes, sic currite, ut comprehendatis.
23 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, nescitis, quasi24: Ideo sic omnibus iusto, quia etsi multi volenti, tamen pauci sunt electi, Ideoque insto, ut vel {191.1616B} sic ex multis pauci salventur, sicut apparet in hoc simili. Nescitis quod hi qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus, quasi dicat rarus, non omnis accipit bravium. Et quia non omnis currens accipit, ideo sic, id est tam perfecte currite, ut comprehendatis. Et nota quod convenit hec sententia cum prima in parte.
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,25
marg.|
Omnis autem,
vel enim. quasi25: Vere sic est nitendum, quia etiam in minori hoc apparet, ubi unus accipit, enim, id est quia
omnis qui contendit
etc.
25 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita iunge: Ita facite ut dixi, hec autem debere fieri, in minori apparet, quia
omnis qui contendit in agone, ab omnibus se abstinet,
que premium agonis impediunt; ita et vos ab {191.1616C} offendiculis debetis abstinere. Attende quod de rebus non laudandis trahuntur multe similitudines, ut in Evangelio de iniquo iudice, qui viduam nolebat audire; et de illo pigro qui non propter amicitiam, sed tedio victus panes commodat petenti; et in psalmo datur similitudo de marso, qui incantat ut educat aspidem de tenebrosa caverna. Et ita hinc non commendatur agonistica, et ludrica, et tamen inde similitudo trahitur.
marg.|
Et illi.
quasi26: Vere debemus abstinere ab offendiculis, cum illi abstineant a contrariis, quia res maior est hic. Et, id est quia,
illi quidem
abstineant,
ut accipiant corruptibilem coronam, nos autem
abstinere debemus ut accipiamus coronam
incorruptam.
[AMBROSIUS] Nobis enim non terrenis et marcescentibus {191.1616D} floribus, sed eternis conserta gemmis in modum regalis diadematis, spiritualis corona servatur.
26 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
1Cor. 9,26
marg.|
Et quia talis corona servatur,
igitur ego sic,
id est tam legitime operando,
curro, non quasi in incertum,
id est ut sim incertus de premio. In incertum currit, qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis possit desperare. Hoc autem se non fecisse dicit Apostolus, in quo ponit se aliis in exemplum.
marg.|
Sic pugno,
contra hostes,
non quasi aerem verberans,
id est non verbis, sed rebus contendo, vel non inaniter pugno, ut qui pro hoste ferit aerem,
Numérotation du verset
1Cor. 9,27
marg.|
sed castigo corpus meum,
id est reprimo illicitos motus corporis,
et in servitutem
rationis {191.1617A}
redigo
illud, cum alio tenderet. Servituti enim subiicitur, dum non suam, sed spiritus perficit voluntatem. Ideo ita facio,
ne forte, cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar,
id est a Deo reprobatus. [AUGUSTINUS] Suo timore nos terruit Apostolus. Quid enim facit agnus ubi tremit aries? Nos ergo terret suo exemplo, dicens se timere quod cito contingere posset, tunc aliis magis cavendum est ne offendendo sint reprobi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 9 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_9)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 9 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_9)
Notes :