Glossa magna

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Cor. 11,1 

Imitatores mei
estote
sicut et ego Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,2 

Laudo autem vos, fratres,
quod per1 omnia mei memores estis,
1 per] om. Weber
et sicut
tradidi vobis precepta mea tenetis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,3 

Volo autem vos scire
quod omnis viri caput Christus est,
caput
autem mulieris vir,
caput vero Christi Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 11,4 

Omnis
vir
orans,
aut prophetans
velato capite,
deturpat caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,5 

Omnis autem mulier
orans aut prophetans non velato capite
deturpat caput suum,
unum est enim
ac2 si decalvetur.
2 ac] atque Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,6 

Nam si non velatur mulier3 tondeatur.
3 mulier] + et Weber
Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,7 

Vir quidem
non debet velare caput,
quoniam imago et gloria est Dei,
mulier autem gloria viri est.
Numérotation du verset 1Cor. 11,8 

Non enim vir
ex muliere
est, sed mulier
ex viro.
Numérotation du verset 1Cor. 11,9 

Etenim non est creatus
vir
propter mulierem,
sed mulier
propter virum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,10 

Ideo debet mulier
velamen 4
4 velamen] potestatem Weber
habere supra caput propter angelos.
Numérotation du verset 1Cor. 11,11 

Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 11,12 

Nam sicut mulier de viro,
ita et per mulierem vir5.
5 per mulierem-vir] inv. Weber
Omnia autem ex Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,13 

Vos ipsi iudicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
Numérotation du verset 1Cor. 11,14 

Nec
ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,15 

Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 11,16 

Si quis autem videtur contentiosus esse
nos
talem consuetudinem non habemus,
neque Ecclesie Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 11,17 

Hoc autem precipio :
non laudans
quod non in melius
sed in deterius convenitis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,18 

Primum quidem convenientibus vobis
in Ecclesia,
audio scissuras esse,
et ex parte credo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,19 

Nam oportet
et hereses esse,
ut
et qui probati sunt
manifesti fiant in vobis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,20 

Convenientibus ergo vobis in unum,
iam non est
dominicam cenam manducare.
Numérotation du verset 1Cor. 11,21 

Unusquisque enim
suam cenam presumit
ad manducandum,
et alius quidem
esurit, alius autem ebrius est.
Numérotation du verset 1Cor. 11,22 

Numquid domos non habetis
ad manducandum et bibendum ? Aut Ecclesiam Dei
contemnitis
et confunditis
eos qui non habent ? Quid dicam vobis ?
Laudo vos ?
In hoc non laudo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,23 

Ego enim accepi a Domino
quod et tradidi vobis, quoniam Dominus noster6 Iesus Christus7 in qua nocte tradebatur,
6 noster] om. Weber |
7 Christus] om. Weber |
accepit panem,
Numérotation du verset 1Cor. 11,24 

et gratias agens
fregit,
et dixit : accipite et manducate8
8 accipite...manducate] om. Weber
hoc
est corpus meum
quod9 pro vobis tradetur10. Hoc facite
9 quod] om. Weber |
10 tradetur] om. Weber |
in meam commemorationem.
Numérotation du verset 1Cor. 11,25 

Similiter et calicem,
postquam cenavit
dicens : Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine,
hoc facite11 in meam commemorationem.
11 facite] + quotienscumque bibetis Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,26 

Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem istum12 bibetis mortem Domini annuntiatis
12 istum] om. Weber
donec veniat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,27 

Itaque
quicumque manducaverit panem hunc13 et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et14 sanguinis Domini.
13 hunc] om. Weber |
14 et] vel Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 11,28 

Probet
autem seipsum homo,
et sic de pane illo edat et de calice bibat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,29 

Qui enim
manducat et bibit indigne, iudicium
sibi
manducat et bibit,
non
diiudicans corpus Domini15.
15 Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,30 

Ideo
inter vos multi
infirmi16
16 infirmi] infirmes Weber
et imbecilles
et dormiunt multi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,31 

Quod
si nosmet ipsos diiudicaremus
non utique iudicaremur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,32 

Dum iudicamur autem
a Domino corripimur,
ut non cum hoc mundo damnemur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,33 

Itaque, fratres mei,
cum convenitis ad manducandum
invicem exspectate.
Numérotation du verset 1Cor. 11,34 

Si quis esurit domi manducet,
ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem cum venero disponam.

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Cor. 11,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Imitatores mei. quasi1: Dico, ut sitis sine offensione. In hoc, ut nullum offendatis,   imitatores mei estote, sicut et ego Christi, et ita per me eritis imitatores Christi, qui nullum offendit, sed omnes salvare venit. In Ecclesia namque gradus sunt ordinati maiorum et minorum, ut illi exemplo procedant; hi vero imitatione sequantur. Sed et illi qui exemplo precedunt, numquid neminem sequuntur? Si neminem sequuntur, errabunt. Sequuntur ergo et illi aliquem, id est Christum.   Laudo autem. Hic agere incipit de velationibus in quibus arguit illos {191.1629A} suas traditiones non servantes, quia illorum aliqui viri velato capite, et alique mulieres non velato orabant aut prophetabant. [AMBROSIUS] Unde succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum eius. quasi2: De aliis culpo vos, sed de hoc   laudo vos, o   fratres, et si de aliis culpo, tamen de hoc laudo   quod per omnia estis memores mei, id est mee auctoritatis,   et mea precepta tenetis, tam perfecte   sicut tradidi vobis, ironia est quod sic loquitur eis Apostolus, quia non eius traditionem servabant, nec eius auctoritatem sequebantur. Ac per hoc, quasi noviter tradidit illis dicens:   Volo autem. quasi3: Non tenetis precepta mea.   Volo autem vos scire, o   fratres, quiddam utile ad sequentia, quod vos non attenditis, {191.1629B} scilicet   quod Christus est caput omnis viri, id est Dominus, quia cum non esset, per eum creatus est.   Caput autem mulieris est   vir, quia ex eius costa, sed Dei virtute formata est: et ideo debet subiici viro, de quo per Christum facta est.   Caput vero Christi est   Deus Pater, quia ab ipso genitus est. Dignum ergo est ut Filii caput Pater dicatur quasi genitor eius. Una ergo dictio diversam habet intelligentiam. Aliter enim dicitur Christus caput viri, aliter vir caput mulieris, aliter Deus caput Christi. Vel nomine viri intelligitur hic spiritus non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi anime maritus animalem affectionem tamquam coniugem regit. De quo {191.1629C} dicit Apostolus:   Nemo scit que sunt hominis, nisi spiritus hominis (1Cor. 2). De quo etiam Dominus ait mulieri Samaritane:   Vade, voca virum tuum (Io. 4). Hic ergo spiritus cum presens est, id est intentus est, et se pietate subiicit Deo, intelligit spiritualiter que dicuntur luce sapientie illustratus. Huius viri Christus caput est, quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei que Christus est. Et sicut in capite sunt omnes sensus corporales, ita et in Christo sunt omnes spirituales, id est plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste. Per hoc autem est vir caput mulieris, id est rector animalitatis que regitur a spiritu, tamquam mulier a viro. Caput vero Christi est Deus Pater, quia Filius a Patre {191.1629D} est, et de Patre, non Pater a Filio vel de Filio. Ille huius principium, unde et caput eius dicitur, et Christus principium, sed non Patris. Hic vero illius imago nulla ex parte dissimilis, et omnino equalis Filius Patri debet quod est, etiam hoc quod Patri equalis est, et quod principium est. Pater vero nulli debet quidquid est. Vel Dei nomine hic intelligitur Trinitas. Sed si Deus omnia simul tria hic intelligitur, quomodo caput Christi est Deus, id est caput Christi est Trinitas, cum in Trinitate sit Christus, ut sit Trinitas? An quod Pater est cum Filio et Spiritu sancto, caput est ei, quod est solus Filius? {191.1630A} Cum Filio enim et Spiritu sancto Pater Deus est, Filius autem solus homo factus est, secundum quam humilitatem eius, etiam eo maior est Pater; et secundum hoc vere dicitur, quia quod illi cum Patre et Spiritu sancto unum est, caput sit hominis mediatoris quod ipse solus est. Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est quasi caput humane substantie, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius Verbum cum Patre simul Deus. Deus dicitur esse caput Christi, quamvis Christus homo, nisi cum Verbo quod caro factum est intelligi non possit. Est ergo Deus, id est divina essentia, vel Trinitas. Caput Christi secundum quod homo, quia divinitas utpote creatrix est creature assumpte. Hac interpretatione non {191.1630B} potestas Filii minuitur, sed misericordia predicatur.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 11,4 
dist. 2
prol.|
marg.| Omnis vir. quasi4: Et quia viri caput Christus est, sine alio mediante, et per Christum Deus, ideo insignum libertatis, vir non debet habere velum, quod est subiectionis signum, quia vir omnis, etiam potens vel sapiens,   orans aliquid a Deo,   aut {191.1630C}   prophetans, id est Scripturas reserans,   velato capite, quasi non sit libere mentis,   deturpat caput suum, id est turpe est ei illud agere velato capite. In aliis enim, ubi opus est, potest velare, sed nondum suo iudici se offert, et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.   Omnis autem mulier orans, que inferior est et subiecta viro, quia vir caput est mulieris, orans aut prophetans   non velato capite, scilicet sine signo subiectionis quam debet viro, quasi nihil sit medium ad Deum,   deturpat caput suum. Et vere.   Unum est enim, id est tantumdem ost ad turpitudinem,   ac si decalvetur. Nam si non velatur. quasi5: Non velata idem, ac si decalvetur: quod et fiet utique quia aut decalvabitur aut tondebitur. {191.1630D} Quod constat eam nolle. Et hoc ita ait:   Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero. quasi6: Mulier non velata decalvetur, vel etiam tondeatur; sed   si turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput suum. Vir quidem, qui maior est,   non debet velare caput suum, id est subiectionis habere signum, quasi non sit liber ad Deum. Velamen hic intelligendum est non omne, sed quoddam, quo utebantur antiqui, et adhuc etiam utuntur plerique alicubi, quo totum caput obvolvebatur, et est pene simile velamini mulierum.   Quoniam etc. [AMBROSIUS] quasi7: Vir non debet velare, et honor {191.1631A} obstat ne velet,   quoniam vir est imago et gloria Dei, que non debet abscondi. Incongruum est enim ut imago et gloria Dei celetur que videtur in viro. Vir enim ad imaginem Dei factus est, non mulier. Sed que est imago Dei in viro? hec scilicet quod unus Deus, unum fecit hominem, ut sicut ex eo omnia sunt, sic ex isto omnes homines essent, ut unius Dei invisibilis unus homo visibilis imaginem gerat in terris, ut unus Deus in uno homine auctoritatem unius principii videretur conservare ad confusionem diaboli, qui neglecto uno Deo sibi dominium usurpare voluit. Inde igitur vir est imago Dei, quia sicut ex Deo sunt omnia, sic ex Adam omnes homines: et sic conservat auctoritatem principii, quod ab uno Deo sunt omnia, contra illum qui Deus esse voluit. {191.1631B} [Haimo.] Vel in hoc habet similitudinem Dei, quia sicut de latere Christi in morte dormientis origo Ecclesie fluxit, scilicet sanguis et aqua quibus significantur sacramenta per que salvatur Ecclesia; sic de latere Ade nata est sibi sponsa, quia inde sumpta costa de qua formata est Eva. Et sicut Christus preest, et regit Ecclesiam, et Ecclesia subservit ei, ita vir preest et regit mulierem, et ideo non habeat vir signum subiectionis, sed libertatis et prelationis. Et gloria Dei est vir, quia ex eo est, et quia Deum principaliter glorificat. Mulier autem gloria est viri. Ex quo ipsa est, et cui subservit. Vel vir dicitur esse imago Dei, quia principaliter creatus est ad imaginem Dei in quo naturaliter amplius quam in muliere viget ratio, quasi ipse sit ratio. {191.1631C} Et attende diligenter quod hic dicitur homo imago Dei; et in Genesi legitur:   Factus ad imaginem Dei (Gn. 9), ubi dicitur:   Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gn. 1). Et nota etiam quod pluraliter dictum est, faciamus, et, nostram, quod nisi ex relativis accipi non oportet. Non enim intelligendum est, ut facerent dii, vel ut ad imaginem deorum sit factus, sed ut facerent Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ad imaginem ergo Patris et Filii et Spiritus sancti, ut subsisteret homo imago Dei factus est, et quia non omnino equalis fiebat illa imago Dei, tamquam non ab illo nata, sed ab illo creata, huius rei significande causa ita esse imago Dei dicitur, ut ad imaginem factus esse non {191.1631D} sileatur, quia non est ei equalis, sed quadam similitudine accedit. Non enim locorum intervallo, sed similitudine acceditur ad Deum, et dissimilitudine receditur ab eo. Homo ergo cum sit imago, propter imparem similitudinem dictus est etiam ad imaginem Dei factus. Filius autem imago Patris, et non ad imaginem, in quantum Deus est, quia equalis est Patri, cuius solius imago est. Homo autem imago Trinitatis est, et ad imaginem. Unde: fecit Deus hominem ad imaginem suam, ut sicut Deus preest omnibus creaturis per omnipotentiam, sic homo universis animalibus terrenis per intelligentiam preesset. Et ipse est gloria Dei, cum 96 Dei sapientiam sequitur. {191.1632A} Mulier autem gloria viri est, quia facta est in adiutorium viri non ad carnalem concupiscentiam, quia nec corruptibilia corpora tunc habebant, antequam eos mortalitas invaderet, sed ut haberet vir gloriam de ea, cum eam preiret ad Deum, et se ei daret imitandum sanctitate, sicut ipse gloria Dei esset, cum eius sapientiam sequeretur. Unde subdit:
4 Quasi] + dicat PL
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 11,8 
dist. 3
prol.|
marg.| Non enim etc. quasi8: Mulier est gloria viri, non vir, eius. Quod ostendit ordo creationis, quia   non est   vir, scilicet Adam,   ex muliere, scilicet Eva;   sed mulier, scilicet Eva, est,   ex viro, scilicet Adam. Et {191.1632B} alia ratio est cur mulier est gloria viri:   Etenim, id est quia,   non est creatus vir, scilicet Adam,   propter mulierem, id est in auxilium Eve;   sed mulier, id est Eva,   propter virum, id est in adiutorium viri. [AMBROSIUS] Et   ideo, scilicet ut ostendatur mulier subiecta viro, et, quia per eam prevaricatio cepit,   debet mulier habere velamen super caput, ut non habeat caput liberum in Ecclesia, sine velamine;   et hoc   propter angelos, id est propter reverentiam sacerdotum, quia nuntii Dei sunt, ut sicut ante iudicem Domini, ita ante vicarium eius sacerdotem sit subiecta viro. Vel propter angelos, scilicet ne sacerdotes in eius faciem inspicientes irritentur ad libidinem . Aliter ab illo loco:   Quoniam imago etc. Apostolus dicit quod vir est imago Dei. Et ideo velamen capitis {191.1632C} ei demit, quod mulieri adhibendum monet, quia ipsa non est imago Dei. Sed quid dicemus ad hec? cur et mulier non est imago Dei? videtur utique hoc contrarium esse illi quod in Genesi dicitur:   Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, masculum et feminam fecit eos (Gn. 1). [AUGUSTINUS.] Quod ergo vir est imago Dei, ut non velet caput, et non mulier ut velet? Sed credo hoc esse in natura humane mentis, quod dicit Apostolus. Et mystice loquitur de velatione; aliter enim nisi aliquod secretum referatur, inane est quod dicitur. Sicut enim non solum veracissima ratio, sed etiam ipsius Apostoli declarat auctoritas, homo factus est ad imaginem Dei, non secundum formam corporis, sed secundum rationalem {191.1632D} mentem in qua dicitur renovari in agnitione Dei ab eodem Apostolo:   Renovamini spiritu mentis vestre, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est (Ephes. 4). Et alibi:   Induite novum hominem qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum (Col. 3). Si ergo spiritu mentis nostre renovamur, et ipse est novus homo, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, nulli dubium est hominem esse factum ad imaginem Dei, non secundum corpus, neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem; ubi potest esse cognitio Dei, ubi et nullus sexus {191.1633A} est, scilicet in spiritu mentis, sed idem est ibi femina cum viro, et mulier cum viro, id est tota illa substantia una est imago Dei, quia natura ipsa humana et ad imaginem Dei facta est et imago Dei, et ipsa tota est imago Dei, quia in utroque sexu imago Dei completur, a qua imagine femina non separatur, sicut nec a gratia renovationis et reformatione imaginis Dei excluditur . Habet utique mulier mentem suam rationalem secundum quam et ipsa facta est ad imaginem Dei . Nihil ergo feminam alienat a consortio imaginis, que et in ipsa prima conditione hominis habebat mentem rationalem, secundum quam ipsa etiam facta est ad imaginem Dei. Fecit ergo Deus hominem totum ad imaginem suam, hoc utique secundum spiritum; sed propter {191.1633B} unitatem coniunctionis inquit:   Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. Et ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum in quo imago Dei est, subiunxit:   Masculum et feminam fecit eos, hoc secundum corpus, ubi duo esse discernuntur secundum sexum, cum prius singularem numerum posuerit, propter coniunctionis unitatem.
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Est ergo in mentibus eorum communis natura, sed in sexu corporis significatur distributio mentis. Est enim pars anime vel mentis eminens, que se extendit in id quod eternum est, contemplando veritatem, et hec est imago Dei, que eternis rationibus conspiciendis vel consulendis adheret, et ideo non est cohibenda velo ut se inde contineat, et ideo {191.1633C} vir non debet velare caput. Est et altera pars anime inferior, que derivatur ad actionem temporalium quadam intentione, et sic ipsa anima ex qua parte consulit veritatem et conspicit, imago Dei est. Ex qua vero intendit ad agenda ista inferiora, non est imago Dei; quia vero in his rebus corporalibus temporalibusque periculosa est nimis in inferiora progressio. Ideo habet potestatem super caput qua cohibeatur, quod indicat velamen capitis mulieris. Quod ergo ad totum virum pertinet, imago Dei est . Quod vero ad eam solam pertinet que ei in adiutorium tribuitur, non est imago Dei; quia non est imago Dei, nisi quod inheret incommutabili veritati. In cuius rei figura Apostolus dicit virum tantum esse imaginem et gloriam Dei, mulierem {191.1633D} autem gloriam viri . Hoc igitur, etsi in duobus hominibus diversi exterius sexus figuratum sit, tamen in eodem uno interiori homine intelligitur, cuius superior vis, id est ratio, vir dicitur, vel principale mentis quia debet regere inferius sensualitatem, et iste vir est imago Dei, quia inheret contemplande incommutabili veritati,   et gloria Dei, dum ratio subiugat sibi sensualitatem: quod tunc ordinatissime fit, cum caput viri Christus est.
marg.| Mulier autem gloria est viri. Mulier est ipsa sensualitas, que bene significatur per mulierem, quia in femina naturaliter prevalet, que subserviendo {191.1634A} gloria est rationis. Ideoque dicitura: «   Non est bonum solum esse hominem » . Ad hoc enim bonum erat ut fieret, ut non solum anima dominaretur corpori quod servilem locum obtinet, sed etiam virilis ratio subiugaret sibi animalem partem, ut appetitum animalem per quem voluptates corporis operamur, habeat mens interior tamquam virilis ratio subiugatum; sic debet vir feminam regere, nec eam permittere dominari in virum . Quod si animalis pars immoderato progressu nimis in exteriora prolabitur, consentiente capite suo, scilicet ratione, id est non eam cohibente atque refrenante, illa que in specula consilii presidet virili portione, perversa est et misera domus ubi mulier dominatur in virum. Inveteraturque interior homo inter inimicos {191.1634B} suos, invidos virtutis, scilicet demones, eternorumque visio ab ipso etiam viro cum coniuge ad instar primorum parentum vetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum eius non sit cum illo, et sic ab illa illustratione veritatis mox ambo nudati apertis oculis conscientie ad videndum quam indecori et inhonesti sunt, tamquam folia dulcium fructuum sine ipsis fructibus, id est sine bonis operibus bona verba contexunt, ut male viventes bene loquendo turpitudinem suam contegant. Da memorie quia secundum quosdam sensualis motus anime est pro serpente, inferior portio rationis pro muliere, superior portio rationis est pro viro. Illecebre consentire est cibum vetitum edere. Si sola cogitationis {191.1634C} delectatio est, femina sola comedit; si vero mala cogitatio in actum mittitur, vel voluntas perficiendi adsit, tunc etiam vir cum femina cibum vetitum gustat. Alii vero non improbabiliter ponunt sensum corporis pro serpente, sensualitatem pro femina, rationem pro viro. Hec autem disputatio qua in mente uniuscuiusque hominis quesivimus quoddam rationale coniugium contemplationis et actionis officiis per quedam singula distributis, tamen in utroque mentis unitate servata, ad hoc tantummodo audienda est, ut intelligatur Apostolus imaginem Dei tantum viro tribuendo, non etiam femine, quamvis in diverso sexu duorum hominum aliquid tamen significare voluisse quod in uno homine quereretur.   Non enim. quasi9: Mulier, id est sensualitas {191.1634D} est, gloria viri, id est rationis de qua non est vir.   Non est enim vir, id est ratio.   Ex muliere, id est sensualitate, ut a sensuali portione regator rationalis,   sed mulier; id est sensualitas est,   ex viro, scilicet ut ab eo regatur. Ac si diceret, distributio utriusque indicat, ut quod spirituale est regat illud quod animale est, et non e diverso. Et sic decet;   etenim, id est quia,   non est creatus vir, id est rationalis   propter mulierem, scilicet ut serviat sensualitati; sed econtrario   mulier propter virum, id est sensualitas, ut subserviat rationi: et ideo mulier debet habere velamen super caput, scilicet ad significandum {191.1635A} quod sensualitas debet subiici rationi.   Propter angelos, grata est enim sanctis angelis et sacrata et pia significatio. Nam Deus non ad tempus videt, nec aliquid novi est in eius visione et scientia, cum aliquod temporaliter et transitorie geritur, sicut inde afficiuntur sensus vel carnales hominum, vel etiam celestes angelorum . Angelici enim spiritus nobis adesse credendi sunt, maxime cum divinis mancipamur obsequiis, id est cum ecclesiam ingressi vel lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodie operam damus, vel orationi incumbimus, vel missarum solemnia celebramus. Ideo Apostolus monet mulieres habere velamen propter angelos. Nec dubitari licet, ubi corporis Dominici et sanguinis mysteria geruntur, supernorum {191.1635B} civium adesse conventus, qui monumentum, quo venerabile corpus fuerat positum et unde resurgendo abscesserat, tam sedulis excubiis servarunt.
a Gn. 2.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 11,11 
dist. 4
prol.|
marg.| Verumtamen. Quamvis in primis, id est in prima conditione. non sit vir de femina, sed e diverso. [AMBROSIUS]   Verumtamen, in subsequenti generatione non est hoc, quia   neque vir sine muliere est,   neque mulier sine viro in Domino, scilicet secundum Dominum, id est secundum operationem Domini, in quo alter sine altero non creatur, qui etiam primitus creavit ex uno ambos, id est ex una materia, quia mulierem de viro formavit, et ambos in natura fecit unum, et quod unum in natura sint, confirmat Apostolus.   Nam sicut mulier prius   de viro facta est, ita et   vir postea nascitur   per mulierem. Omnia autem. Postquam gradatim singula dixit ut omnia Deo uni principio subiiceret, {191.1635D} addit,   omnia autem, scilicet et corpus et anima utriusque,   ex Deo auctore sunt; hoc ideo dicit ut neque mulier de subiectione doleat, nec vir de exaltatione superbiat.
marg.| Vel ita. Verumtamen. quasi10: Licet per mulierem prevaricatio ceperit, et viro subiecta sit, verumtamen nec vir sine muliere, nec mulier sine viro est in Domino, id est fide Christi; quia non ita se habet uter, id est alter eorum in Christo Domino, ut, admisso viro, mulier excludatur a salute, neque, admissa muliere, vir excludatur. Reddit autem causam quod, altero admisso, alter non sit excludendus, subdens, nam sicut mulier de viro, ita vir per mulierem. Hoc non mutatur. Vos {191.1636A} autem. Quia Corinthii eius traditionem non servaverant, propter quod superius eis succenset, ubi dicit:   Laudo vos etc. Ideo non ex auctoritate traditionis quam neglexerant suadet veritatem, sed ex natura que docet ut velate sint mulieres in ecclesia, ubi eas revelatas esse illi patiebantur, agentes contra sacramentum velationis et ordinem creationis. quasi11: Et cum hec predicta ita sint, vos ipsi iudicate istud,   an decet mulierem non velatam, orare Deum? nec ipsa natura docet vos? Natura nos docet   quod, id est quia   vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi . Hic secundum legem locutus est, que prohibet virum esse comatum. Quod si quis opponat de Samuele, et prophetis Veteris Testamenti qui capita sua non tondebant, cogitet quod {191.1636B} intersit inter illud velamentum mysticum et hanc tonsuram. De Nazareis aliud est, quibus specialiter preceptum est in Deuteronomio, ut comam nutriant. Illud enim velamentum, id est coma sanctorum idem significabat quod velamen positum super faciem Moysi, id est velamen lectionis Veteris Testamenti. Hec autem tonsura revelationem evangelice gratie significat. Coma ergo Samuelis et prophetarum pro velamine Veteris Testamenti olim habita, nunc in revelatione Evangelii deponitur. De qua dicit Apostolus:   Cum transieris ad Christum auferetur velamen (2Cor. 3).   Mulier, si comam nutriat gloria est illi. [AUGUSTINUS.] Ideo gloria est mulieri, quia naturaliter hoc habet pro velamine. Unde subdit:   Quoniam capilli pro velamine ei dati {191.1636C}   sunt. [AMBROSIUS] Coma enim indicium velaminis est, ideo naturaliter hoc honestum est ut velata sit mulier, et obediat, ut nature voluntas addatur, que ad hoc habet velamen ut ream se cognoscat, et subditam, et ideo gloria est illi, si comam habet, quia naturaliter habet.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
marg.| Ad hoc enim naturalis ratio consentit, et ideo vir non naturaliter comatus est, quia non est revelandus, et lex etiam prohibet virum esse comatum. Si quis autem. Post rationem redditam, ut vincat contentiosos, ponit auctoritatem, quia dissertatione non vult uti, sed auctoritate. quasi12: Natura etiam docet quod trado.   Si quis autem videtur contentiosus esse [AMBROSIUS] scilicet qui non vult {191.1636D} acquiescere nobis, dicimus quod nos, Iudei, id est nos apostoli qui de Iudeis sumus,   non habemus talem consuetudinem, neque Ecclesia Dei [AUGUSTINUS, HIERONYMUS, AMBROSIUS] de aliis gentibus ad fidem Christi vocata, id est nec Moyses nec Christus sic docuit, scilicet ut vir velet caput et non mulier.   Hoc autem, quod dictum est de velandis capitibus,   ego precipio observari, auctoritate precepti utitur Apostolus, ut obtemperent. Valde enim iniquum est velle sibi obtemperari a minoribus, et nolle obtemperare maioribus . Et hic ostendit quedam esse de quibus non est disputandum, sed auctori precipienti acquiescendum. Unde ait: Hoc autem {191.1637A} precipio, scilicet ut non disserentis solertia requiratur, sed precipientis auctoritas attendatur;   non laudans quod non in melius etc. Postquam egit de velamine capitis, ubi plurimum a veritate deviabant, incipit de Dominica coena agere, in qua ipsi iidem multum peccabant. quasi13: Quod dictum est de velando vel non velando capite, precipio utique, non laudans, sed improbans, quam   convenitis ad Dominicam coenam, non in melius, scilicet ut diceret,   sed in deterius, id est non ad usum perfectionis, sed ad detrimentum damnationis, quod ex pluribus potest ostendi.
12 Quasi] + dicat PL
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 11,18 
dist. 5
prol.|
marg.| Primum quidem. Ex hoc quod   vobis convenientibus in Ecclesiam Dei, quod exigit unitatem caritatis, ut sicut ibi corporaliter conveniunt homines, ita et spiritualiter, scilicet affectu caritatis uniantur,   audio scissuras, id est discordias   esse inter vos. [AMBROSIUS] Nota quod dicendo, primum, ostendit quod primum malum dissensio est, unde cetera oriuntur. Ubi enim dissensio est, nihil rectum est, audio scissuras esse inter vos; et, id est etiam   credo, esse   ex parte, id est in quibusdam vestrum, quod non est inutile bonis.   Nam oportet, id est utile est etiam   hereses esse, sicut erant in his qui {191.1637C} dubitabant de resurrectione; scissure autem erant pro donis spiritualibus . Videns enim diabolus templa demonum deseri, et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, movit hereticos qui sub vocabulo Christiano doctrine resisterent Christiane. Qui enim in Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correcti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, heretici fiunt, et habentur in exercitibus inimicis. [AUGUSTINUS.] Et hi etiam sic malo suo prosunt veris Catholicis, dum Deus utitur etiam malis bene, et   diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rm. 8). Omnes enim inimici {191.1637D} Ecclesie vel errore cecati, vel malitia depravati prosunt, quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si vero male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam. Ab adversario enim mota questio, discendi existit occasio. Multa quidem ad fidem Catholicam pertinentia, dum hereticorum callida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et predicantur instantius. Exstiterunt plures qui celestium verborum simplicitatem pro voluntatis sue sensu, non veritatis ipsius absolutione susciperent, {191.1638A} aliter interpretantes quam dictorum virtus postulet. De intelligentia enim heresis, non descriptura est, et sensus non sermo crimen est . Hereticorum enim genus callidum non spiritu sapientie sed impatientie, dum pacem Catholicam perturbant, in usum cedit proficientium, secundum illud, filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur . Utamur ergo etiam hereticis non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam doctrinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores, et cautiores simus. Prosunt ergo nobis heretici, non verum docendo quod nesciunt, sed ad verum querendum et aperiendum Catholicos excitando . Ideoque divina providentia hereticos esse multos permittit, ut cum insultant {191.1638B} nobis et interrogant nos que nescimus, et sic excutiamus pigritiam, et divinas Scripturas nosse cupiamus. Unde ait:   Oportet hereses esse. Non vult Apostolus nec optat ut hereses sint, sed quia sic futurum est, dicit, et quia hoc utile est. Ad quid autem est utile? ut non tantum reprobi, qui dicunt ego sum Pauli, sed etiam   qui probati sunt in vobis, id est inter vos, sicut illi qui dicunt ego sum Christi,   manifesti fiant hominibus. Hi enim Deo probati sunt, qui bene possunt docere, sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi cum docent. Docere autem nolunt, nisi eos qui doceri querunt, sed multi ad querendum pigri sunt, nisi per molestias et insultationes hereticorum quasi de somno excitentur . Hereticus vero {191.1638C} est qui alicuius temporalis commodi, et maxime glorie principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur; qui autem huiusmodi credit, imaginatione veritatis ac pietatis illusus est.
marg.| Convenientibus etc. Hic redarguit eos de hoc quod corpus Dominicum non eo ordine sumebant quo sumi oportebat. Inter prandia enim vel post prandia, eucharistiam sumebant, quod ieiuni potius facere deberent. Huius autem rei faciende occasionem sumpserunt ex eo quod Dominus manducantibus discipulis accepit panem et benedixit, et eis tradidit iam celebrato veteri Pascha. quasi14: Et quia in vobis scissure sunt, ergo,   convenientibus {191.1638D}   vobis in unum, quod fieri quidem debet non tam corporum consortio quam cordium conglutino;   iam, id est ex hoc solo quod scissure sunt 98 in vobis,   non est, id est non licet,   manducare Dominicam coenam. Vel iam, id est in presenti hoc damnum habetis, scilicet quod non est, id est non licet vobis, manducare Dominicam coenam, in futuro peius erit vobis . Dominicam coenam dicit acceptionem eucharistie, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut faciebant illi quos arguit Apostolus, sed ieiuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim Christus post {191.1639A} coenam dederit discipulis suis corpus et sanguinem suum, non ideo tamen calumniandum est universe Ecclesie, quod a ieiunis semper sumitur. Nam Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus, et memorie discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat . Quo autem ordine deinceps sumeretur, apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servavit docendum.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 11,21 dist. 6 
prol.|
marg.| {191.1639B} Unusquisque enim. quasi15: Ideo non licet vobis manducare, quia   unusquisque vestrum, contendentium ante Dominicam coenam,   presumit, non ad erogandum pauperibus, sed   ad manducandum coenam suam. Et alius quidem esurit, cui nihil datis;   alius autem ebrius est, cum sobrii esse deberetis. Multipliciter tangit eos, qui autem pransi sumebant corpus Domini, et de prandio suo luxurioso nihil tribuebant esurientibus, et hoc faciebant in ecclesia.   Numquid non. quasi16: Coenam vestram manducatis ante Dominicam, nec pauperibus tribuitis, sed   numquid habetis domos ad manducandum et bibendum? quasi17: In domibus potius hoc esset faciendum;   aut ecclesiam Dei, id est domum orationis, {191.1639C}   contemnitis? quasi18: Quod vere facitis, et si non putatis,   et confunditis, id est erubescere facitis   eos qui non habent, utique facitis. Nota quod in Ecclesia homines sunt de quibus dicitur:   Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam (Ephes. 5); hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis, Apostolus testatur dicens: An ecclesiam Dei contemnitis: et hoc quotidianus usus loquendi obtinuit, ut in ecclesiam prodire vel confugere non dicatur, nisi qui ad locum ipsum parietesque prodierit, vel confugerit, quibus Ecclesie congregatio continetur. Vel aliter potest legi.   Unusquisque enim etc. Notat illos qui munera que offerebant altaribus sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant. Offerebant enim divites panem et vinum abundanter, {191.1639D} ut benedictione et consecratione sacerdotali consecraretur, et Dominici corporis et sanguinis sacramentum confiteretur. Post celebrationem vero sacri mysterii, et consecrationem panis et vini suas oblationes vindicabant, et aliis non communicantes soli sumebant, ut inde etiam inebriarentur aliis esurientibus. quasi19: Ideo non licet nobis manducare Dominicam coenam, quia unusquisque enim ad manducandum suam coenam, resumens totum quod obtulit, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est, et ita agitis contra significationem, et ordinem sacramenti. [AMBROSIUS] Munus enim oblatum totius populi fit, id est universis communicari debet, quia {191.1640A} in uno pane omnes figurantur. Per id enim quod omnes unum sunt, de uno sumere oportet. Hos ergo notat qui in ecclesia, ubi causa unitatis et mysterii convenitur, suas oblationes causa dissensionis quam pseudo seminaverunt sibi vindicabant. Tantas enim dissensiones inter eos pseudo seminaverant, ut suas zelarent oblationes et vindicarent, cum una eademque prece omnium oblationes benedicerentur, et hoc ita faciebant, ut ceteri unde offerrent non habentes, pudore confunderentur, non sumentes partem, et hoc tam cito agebant, ut superne mentes nihil invenirent quod ederent. Et dum sic agerent domi potius hec agenda dicit quam in ecclesia, subdens:   Numquid domos etc. que patent usque ibi.   Quid dicam? quasi20: Et cum hec facitis,   quid dicam vobis? {191.1640B} Non invenio quid dignum sit vobis.   Laudo vos in aliis, sed   in hoc non laudo, id est in hoc nihil laudabile invenio in vobis.
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
19 Quasi] + dicat PL
20 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita distingue litteram. Laudo vos in hoc? utique,   non laudo. Sed ut corrigantur de errore suo, formam que a Christo in huiusmodi re data est, iterat subdens:
Numérotation du verset 1Cor. 11,23 
dist. 7
prol.|
marg.| {191.1640C} Ego enim. quasi21: Ideo non laudo vos de hoc, quia corpus Domini est quod sumere debetis, et in eius commemoratione. Quod et ego et a Domino accepi, id est didici, et vobis tradidi, scilicet,   quoniam Dominus noster Iesus Christus in qua nocte tradebatur, scilicet iam imminente passione, in nocte enim passus, id est ad patiendum captus et detentus ad lucem resurrectionis venit Tunc, inquam,   accepit panem, et gratias agens, de reparatione hominum sic futura;   fregit, unum omnibus dedit, ut in unitate maneant; et dum fregit, spontaneam suam passionem ostendit. Fregit autem in sacramento, scilicet secundum quod videbatur, et integrum esse a fidelibus credebatur,   et dixit: Accipite et manducate, {191.1640D} scilicet ut conformes mihi sitis. Ipsa enim sacramentalis assumptio capitis et membrorum unionem designat, et facit digne celebrata. Dixit etiam:   Hoc, quod aliud videtur,   est corpus meum. Illud idem substantialiter,   quod pro nobis tradetur. [AUGUSTINUS.] Non ergo quia aliquis non ad salutem accipit; ideo minus est corpus et sanguis quod accipit.   Hoc, quod dixi,   facite, id est corpus meum accipite et manducate,   in meam commemorationem, id est in memoriam passionis et mortis mee, ut sicut precessi sequamini.   Similiter, scilicet pro nostra salute et exhortatione,   et calicem accepit,   postquam coenavit, scilicet iam finito veteri Pascha dicens:   Hic calix {191.1641A}   est novum testamentum in meo sanguine. quasi22: Id quod continet hic calix est meus sanguis, in quo effuso confirmatur novum testamentum, id est doctrina evangelica, quia testamentum in mortuis confirmatur. Vel est novum testamentum, id est nova promissio non temporalis, sed eterni boni. In veteri enim lege carnalia offerebantur, et carnalia iuxta litteram promittebantur. In novo autem ubi sacerdos est victima, celeste est quod offertur, et celeste est quod promittitur. Testamentum enim novum vel vetus, etiam in sacra pagina accipitur, sive doctrina in qua continetur promissio, vetus vel novum, sive ipsa promissio. Et dicit:   Quotiescumque sumitis, facite in meam commemorationem, id est in memoriam passionis mee et mortis. [AMBROSIUS] Ostendit {191.1641B} Apostolus ex his verbis mysterium eucharistie inter coenandum celebratum non coenam esse. Medicina enim spiritalis est, que cum reverentia degustata purificat sibi devotum, et memoria est nostre redemptionis, ut Redemptoris nostri memores, maiora ab eo consequi mereamur. Et quia in morte Christi liberati sumus, huius in edendo et bibendo carnem et sanguinem memores esse debemus, in hoc consecuti novum testamentum, quod est nova lex, que obedientem sibi tradit celestibus regnis. Testamentum ergo sanguine constitutum est, quia beneficii divini sanguis testis est. Unde ad tuitionem corporis et anime percipimus, quia caro Christi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra {191.1641C} sumitur. Et effusus est sicut prefiguravit Moyses, dicens:   Caro, inquit,   pro corpore nostro offertur; sanguis vero pro anima (Lev.  XVII). Ideoque non manducandum esse sanguinem lex precipit. Et quia de corpore Domini plenior hic tractatus occurrit, breviter que de sacramento corporis et sanguinis scienda sunt videamus.
21 Quasi] + dicat PL
22 Quasi] + dicat PL
marg.| Itaque Dominus noster Iesus Christus de hoc mundo ad invisibilia eterne maiestatis transiturus celebrato sacramento veteris Pasche, post typicum agnum in ultimo corpus suum et sanguinem in specie panis, vini tradidit discipulis. Ubi diligenter animadvertendum est quare post typici agni sacramentum sui corporis et sanguinis sacramentum dedit apostolis, et quare sub alia specie; et cum sub alia, {191.1641D} quare potius sub ista; et cum sub ista, quare sub duplici. Deinde quare aqua admisceatur, post quid a bonis et quid a malis sumatur; deinde que ibi videntur esse vel fieri, utrum vere sint vel non.
marg.| Sciendum igitur ideo, post celebratum vetus Pascha, Dominum corpus et sanguinem suum dedisse discipulis, ut ostenderet veteris legis sacramenta cessatura inter que precipuum erat agni paschalis sacramentum, et nove legis sacramenta instituenda inter que excellit Dominici corporis sacramentum. Ideoque etiam post alia dedit, ut memorie discipulorum tenacius infigeretur, et ab Ecclesia deinceps frequentaretur. Sub alia vero specie ideo tradidit, et a fidelibus deinceps sumendum instituit, ut fides haberet meritum que non est de {191.1642A} his que videntur, quia fides non habet meritum cui, h. r. p. ex [ si C }. Et ne abhorreret oculus quod teneret manus, et ne ab incredulis nobis insultaretur; in hac enim specie tradidit 99 quia res huius speciei expressam habet similitudinem cum utraque re huius sacramenti, contenta scilicet et significata, et significata et non contenta. Res contenta et significata est caro Christi quam de Virgine traxit, et sanguis quem pro nobis fudit. Res autem significata, et non contenta est unitas Ecclesie in predestinatis vocatis, iustificatis et glorificatis. Hec est duplex caro Christi. Unde HIERONYMUS. ait: Dupliciter intelligitur caro Christi, vel illa que crucifixa est et sepulta, vel illa spiritualis atque divina de qua ipse dicit:   Caro mea vere cibus {191.1642B}   est, et sanguis meus vere est potus (Io. 6). Et item:   Qui manducat meam carnem in me manet et ego in eo etc. (ibid.). Sunt itaque tria in hoc sacramento consideranda, unum quod tantum est sacramentum, alterum quod est sacramentum et res, tertium quod res et non sacramentum. Sacramentum et non res est species visibilis panis vel vini. Sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis. Res et non sacramentum est mystica Christi caro. Porro species illa visibilis sacramentum est gemine rei, contente scilicet et significate. Sacramentum vero est sacre rei signum, et species illa utramque rem significat, et utriusque rei gerit expressam similitudinem. Nam sicut panis pre ceteris cibis {191.1642C} corpus reficit et sustentat et vinum hominem letificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem magis ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat, quem et sanguis spiritualiter letificat, et sic inebriat, ut sobrium reddat. Unde:   Calix tuus inebrians, quam preclarus est (Ps. 22). Habet etiam similitudinem cum re significata tantum, que est unitas fidelium, quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas Ecclesie constat, cuius etiam sacramentum est corpus Christi proprium quod de Virgine sumpsit; quia sicut corpus Christi ex multis membris puris et ab omni macula peccati immunibus constat, ita et unitas ecclesiastica ex multis personis {191.1642D} mundis et immaculatis consistit. In cuius rei typo facta est arca Domini de lignis techni, que sunt imputribilia et albe spine similia. Ecce quare in hac specie dedit. Cum autem totus Christus sub specie panis, totus sub specie vini sumatur, cur non in una, sed in duabus dedit? Ideo ut ostenderetur Christus totam humanam naturam, id est animam et corpus assumpsisse, ut utrumque redimeret. Panis enim ad corpus refertur, vinum ad animam, quia vinum operatur sanguinem, in quo sedes anime a physicis esse dicitur. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur hoc sacramentum, ut anime et carnis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur. Ideo vero apponitur aqua, ut ostendatur nostra redemptio facta per Christi passionem, {191.1643A} et eius passio procurata pro nostra dilectione. Aqua enim genus humanum significat. Unde in Apocalypsi:   Aque quas vidisti, populi sunt (Apc.  XVII), et gentes, quorum salus non posset esse sine passione Domini, nec Domini passio sine populi dilectione. Nisi enim nos diligeret, pro nobis se morti non traderet.
marg.| Post hec videndum utrum a bonis et malis corpus Christi et sanguis sumatur. Verumtamen ante hoc ostendi oportet verum corpus Christi esse in altari, quod a quibusdam incredulis esse negatur, quos et ipsa Veritas confutat, dicens: Accipite, hoc est corpus meum, et sanctorum auctoritates in medium deducte. Ait enim AMBROSIUS: Antequam consecretur panis est et vinum, ubi autem verba {191.1643B} Christi operata fuerint, corpus et sanguis Christi efficitur. Item: Sermo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea que sunt mutare in id quod non erant? Item Eusebius: Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbi sui secreta potestate commutat. Item: Est quidem etiam in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro et verus sanguis, sed essentia, non salubri efficientia. Item: Multi accipiunt corpus Domini indigni, de quibus Apostolus:   Qui manducat corpus Domini, et sanguinem bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Per quod docemur quam sit cavendum male accipere bonum. Ecce enim factum est malum, dum male accipitur bonum, sicut contra Apostolo {191.1643C} factum est bonum, cum bene accipitur malum, id est dum stimulus Satane ei datur, et patienter portatur. Ecce ex his sanctorum testimoniis liquet verum Christi corpus esse in altari, et non modo a bonis, verum etiam a malis sumi.
marg.| His autem quedam videntur repugnare que silentio pretereunda non sunt. Ait enim Augustinus: Bonus accipit sacramentum et rem sacramenti, malus vero sacramentum et non rem. Ad quod dicemus sacramentum hic appellari corpus Domini de Virgine sumptum; rem autem spiritualem carnem Christi que est unitas fidelium. Bonus ergo accipit sacramentum, id est carnem Christi propriam et sanguinem, et rem, id est unitatem fidelium, {191.1643D} et gratie augmentum; malus vero accipit sacramentum, id est corpus Christi sub sacramento, et non rem, id est unitatem Ecclesie. Et est: Bonus manducat spiritualiter et sacramentaliter; malus vero sacramentaliter tantum. Item: Non manducans manducat, et manducans non manducat, id est non manducans sacramentaliter, manducat spiritualiter, et manducans sacramentaliter, non manducat spiritualiter. Ad quod videtur illa Collecta pertinere: Perficiant in nobis, Domine, quesumus, tua sacramenta quod continent, ut que nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus, per Dominum etc. id est ut sicut sub specie sacramentali carnem {191.1644A} Christi sumimus, ita rei veritate, id est spiritualiter carnem Christi sumamus.
marg.| Vel aliter: Perficiant in nobis etc. id est per hec sacramenta presta nobis, ut qui Christum sub sacramento videmus et sumimus, in futuro eumdem facie ad faciem, sicut est, videamus. Illud quoque huic veritati contraire videtur quod Veritas dixit: Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem quem fusuri sunt qui me crucifigent, sed sacramentum aliquod commendavi vobis. Ex his verbis calumniatores veritatis audaciam sumunt oblatrandi nobis, quibus ne amodo errare liceat, illud involutum evolvimus.   Non hoc corpus etc. id est non in hac specie manducaturi estis, sed in sacramento non morsibus discerptum et laceratum, {191.1644B} ut putatis, sed integrum et illesum. Cum autem panis vel vinum a sanctis dicatur, et a cunctis fidelibus credatur transire in substantiam corporis et sanguinis, que sit illa conversio an formalis an substantialis queri solet. Quod autem formalis non sit manifestum est, quia forma panis et vini remanet. Utrum vero sit substantialis perspicuum non est. Quidam enim dicunt sic substantiam in substantiam transire vel converti, ut hec fiat illa, nec illa augetur, nec concedunt quod hec esse illa vero dici possit. Alii autem sic dicunt hanc in illam transire vel converti, quia sub illis accidentibus sub quibus prius erat substantia panis et vini, post consecrationem est substantia corporis et sanguinis, quibus tamen ipsum corpus non afficitur. {191.1644C} Nos autem incerta relinquentes, quod ex auctoritatibus certum est profitemur, scilicet substantiam panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Dominici converti, modum vero conversionis ignorare non erubescimus fateri. De priori autem substantia quedam remanent, scilicet color, sapor, forma, pondus, que prioris substantie accidentia fuerunt, que nec ipsum Christi corpus afficiunt, nec in eo fundantur. Si vero queritur ubi fundentur, dicimus nobis potius videri quod sint sine subiecto quam in subiecto.
marg.| De fractione etiam illa queri solet, que ibi fieri videtur cuius rei vel in qua re sit, cumque ibi non sit alia substantia quam corpus Christi, si in aliqua {191.1644D} substantia est, in ipso corpore esse videtur, sed contra, cum ipsum corpus incorruptibile sit, quia immortale est et impassibile, in ipso non posse esse videtur. Unde et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum, qui putabant Christi carnem sicut aliam in partes esse dividendam et morsibus lacerandam. Ideo plures dicunt quod non est ibi fractio, sed videtur tantum. Quibus obiicitur quod AMBROSIUS ait: Nihil falsum putandum est in sacrificio veritatis, vel sicut fit in magorum prestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est. Ad quod illi dicunt: Non fallit nos visus nec fallitur: quod esset, si crederetur {191.1645A} sic frangi, ut videtur; nec illusio est, quia ad utilitatem fidei, non ad deceptionem sic fit. Alii dicunt quod ibi fit fractio, non quidem in corpore, sed in ipsa forma panis sacramentali, quod videtur Apostolus velle dicens: Panis quem frangimus.
marg.| Item AUGUSTINUS: Quando Christus manducatur vita manducatur, nec partes de illo facimus, et quidem in sacramento sic fit. Item: Unusquisque partem suam accipit, per partes manducatur et manet integer. Ecce ex his patet quod integrum et incorruptum corpus Christi manducatur, et si fractio vel partitio ibi est, non in ipso est, sed in sacramento esse videtur. Alii dicunt quod ibi fit fractio et nullius rei, quia ibi nihil frangitur. Sicut enim sunt ibi accidentia sine subiecto, sic mirabiliter {191.1645B} potest ibi esse fractio in accidenti, et sine omni re que frangatur. Magnum est enim et inscrutabile istud mysterium. Unde AMBROSIUS: Quid queris nature ordinem in Christi corpore, cum preter naturam fit ipse Domini partus ex Virgine, credere iubemur, discutere non permittimur. Sciendum etiam quod licet diverse sint ibi species panis et vini, non tamen duo sacramenta dici debent, sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur. Sciendum etiam quod in prolatione illorum verborum: Hoc est corpus meum, et,   hic est calix, mysterium consumatur, et panis in corpus Christi convertitur.
marg.| Solet etiam queri quale dederit apostolis, dicemus {191.1645C} quale tunc erat, id est passibile et mortale.
marg.| Preterea queri solet si non est ibi substantialis conversio uti quibusdam placet, sed quodam locutionis tropo dicatur transire vel converti hoc in illud, eo scilicet quod sub illis accidentibus sumatur, sub quibus erat substantia panis et vini, quod 100 de ipsa substantia panis vel vini factum sit. Ad quod illi respondent, vel in preiacentem materiam resolutam, vel in nihilum redactam, quod potest ille facere qui de nihilo cuncta creavit.
marg.| Solet etiam queri si aqua non apponatur oblivione, vel negligentia, an irritum sit. Quod cum de auctoritate nobis certum non sit, sine assertione quod nobis videtur, dicemus. Quod si non animo introducendi heresim, sed oblivione pretermittitur, {191.1645D} non ideo minus conficitur. Verumtamen graviter puniendum est, nec Greci aquam addunt. Illud etiam sciendum quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi videatur. Quid ergo sumit materia? quid manducat? Forte vel nihil, vel substantiam panis sub speciem suam reductam. Post hec partes ille que ibi videntur fieri quid significent videamus. [Sergius papA } Triforme est corpus Christi: pars oblate in calicem missa, corpus Christi quod iam resurrexit monstrat; pars comesta, ambulantem adhuc super terram; pars in altari usque ad finem remanens misse, corpora sanctorum usque in finem seculi in sepulcris iacentia.
Numérotation du verset 1Cor. 11,26 
dist. 8
prol.|
marg.| {191.1646A} Quotiescumque etc. Hic exponit in quam Christi commemorationem sumatur, mortis scilicet. quasi23: Ideo debetis sumere in memoriam passionis:   Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini, pro vobis factam,   annuntiabitis, id est representabitis quod utique faciendum est,   donec Dominus   veniat ad iudicium, {191.1646B} quia hoc non mutabitur usque tunc, sicut sacramenta Iudeorum, et quia in commemoratione mortis debet sumi.   Itaque quicumque manducaverit hunc panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Ecce ex his patet quod sancta obsunt malis, in bonis sunt ad salutem, in malis ad iudicium. Utique sanctum est quod accipimus, nec ideo reus est qui accipit, quia illa res mala est quam accipit, sed quia ille malus male accipit, quod accipit. Quam cavendum est igitur male accipere bonum, quia male acceptum obest malis, sicut ediverso, mala patienter portata prosunt bonis, ut Paulo angelus Satane. [AMBROSIUS] Attende quod ait:   Qui manducat et bibit indigne. Indignus {191.1646C} est qui aliter celebrat mysterium eucharistie quam a Christo traditum est, et qui non devota mente accedit ad eucharistiam vel in voluntate peccandi manens. Et ille talis,   reus est corporis et sanguinis Domini, quia beneficium eius intuitum ducit. Vel reus est etc. id est mortis Christi penas dabit, ac si Christum occiderit punietur. Vel reus est etc. id est de bono male sumpto maculam trahet. Ideoque recte Apostolus consulit subdens:   Probet autem homo, id est examinet et purget seipsum, ut si peccata sunt quotidiana, vel non sint mortifera, et dimittat confratri accessurus ad altare, et dicat:   Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt. 6), et sic securus accedens,   de pane illo edat, et de calice bibat. Panis est salutaris, {191.1646D} non venenum mortiferum quod edis. Sed vide si dimittis debitoribus; nam si non dimittis mentiris, et ei mentiris quem non fallis. Mentiri Deo potes, sed ipsum fallere non potes. Intus enim te inspicit et examinat. Dico, probet se quisque, nam qui aliter agit, mortem sumit. Et hoc est quod subdit:   Qui enim manducat et bibit indigne, ut qui in crimine est, vel qui irreverenter tractat,   iudicium, id est damnationem,   manducat et bibit, et hoc sibi non tibi. Secure ergo tolera malum bonus, ut venias ad premia bonorum: non potest te inquinare malus. Nam et Iudas cum Petro conversari potuit, sed eum inquinare non valuit, et ad ipsam Dominicam {191.1647A} coenam pariter accessit, sed Petrus accepit ad vitam, Iudas ad mortem.   Non etc. [AUGUSTINUS.] quasi24: Propter hoc iudicium manducat qui indigne manducat, quia non est diiudicans, id est discernens   corpus Domini ab aliis cibis, sed indiscrete et negligenter sumit, venerationem singulariter debitam non exhibens. Per hoc docet devote et cum timore accedendum esse ad communionem, quia Dominus est cuius caro sumitur ut gratiam videamur reddere Redemptori.
23 Quasi] + dicat PL
24 Quasi] + dicat PL
marg.| Queritur an quotidie sit sumenda eucharistia, an eligendi sint dies quibus homo purius continentiusque vivens ad tantum sacramentum dignus accedat. Huic questioni recte respondet qui monet ut precipue in Christi pace permaneatur et ut quisque {191.1647B} faciat quod secundum fidem pie credit esse faciendum. Nam et Zacheus et centurio, cum alter Christum in domum suam gaudens receperitb. Alter vero dixeritc: « Non sum dignus ut intres sub tectum meum », Salvatorem honorificaverunt, licet diverso, et quasi contrario modo. Ad hanc etiam similitudinem valet quod in antiquo populo unicuique piorum manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat, sic in ore cuiusque Christiani, Christi corpus vel quotidie, vel certis horis sumptum. Nam aliquis honorando non audet quotidie sumere, et alius honorando non audet ullo die pretermittere. Contemptum solum non vult iste cibus, sicut nec manna fastidium. Ideo Apostolus contra eos qui a ceteris cibis singulari veneratione hunc {191.1647C} non discernebant, ait: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit; et addit:   Non diiudicans corpus Domini.
b Lc. 19.
c Lc. 7.
marg.| Item queritur quomodo hic aliquis manducans, dicatur iudicium manducare cum Dominus dicatd: « Qui manducat me, ipse vivet propter me ». Ad quod dicimus duos esse modos manducandi, unum sacramentalem quo manducant tam mali quam boni, alterum spiritualem quo soli boni manducant, secundum illud: Quid est Christum manducare? Non est hoc solum in sacramento corpus eius accipere, sed in ipso manere et habere Christum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Christi et Ecclesie quam ipsum sacramentum significat manet. {191.1647D} Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi sacramentum tante rei ad iudicium quotidie accipiat.
d Io. 6.
marg.| De hac spiritali manducatione ait Augustinus: Ut quid paras dentem et ventrem? Crede et manducasti. Ideo inter vos etc. Hic imaginem iudicii futuri ostendit in eos, qui inconsiderate corpus Domini accipiunt, ut hinc ceteri discerent non inultum esse corpus Domini irreverenter accipere, et exemplo illorum territi emendentur, quasi25 : quia indigne sumunt.
25 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 11,30 
dist. 9 
prol.|
marg.| Ideo inter vos multi infirmi, febribus et aliis infirmitatibus,   et imbecilles, longa invaletudine,   et multi dormiunt [AMBROSIUS] id est moriuntur morte corporali: hoc autem fit ad correctionem aliorum. Quod   si vos. [AUGUSTINUS.] quasi26: Ita hec mala ex indigna assumptione veniunt. Sed si mentis nostre tribunal ascendentes accusante cogitatione, et {191.1648B} teste conscientia,   nosmetipsos diiudicaremus, penitendo, et timore tamquam carnifice nos torquente, quasi quidam anime confitentis sanguis per lacrymas proflueret,   non iudicaremur, id est non puniremur a Deo. Nam quicumque se iudicaverit non damnabitur. Versetur ergo ante oculos imago iudicii futuri, et ascendat homo adversum se tribunal mentis sue, constituat se ante faciem suam, atque constituto in corde iudicio adsit accusatrix cogitatio et testis conscientia et carnifex timor. [AUGUSTINUS.] Inde quidam sanguis non confitentis per lacrymas profluat. Postremo ab ipsa mente sententia talis proferatur, ut se indignum homo iudicet participatione corporis et sanguinis Domini, ut qui separari a regno timet per ultimam sententiam, ad {191.1648C} tempus per ecclesiasticam disciplinam a sacramento celestis panis separetur. Indigne enim accipit, si tunc accipit cum debet agere penitentiam. Ergo prius se iudicet, et severitate penitentie se exerceat, ut a seipso iudicatus non iudicetur a Domino. Peccata enim sive parva, sive magna sint, impunita esse non possunt, quia vel homine penitente, vel Deo iudicante plectuntur. Cessat autem vindicta divina, si confessio precurrat humana. Unde ait: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur, id est non puniremur vel predictis infirmitatibus, vel pena eterna.   Dum iudicamur autem. [AMBROSIUS] quasi27: Dico non iudicaremur, sed nec iudicium temporalis pene aliis est {191.1648D} inutile, quia, dum iudicamur his temporalibus penis,   a Domino corripimur, secundum alios, quia timore pene nostre alii emendantur, in paucis enim est omnium emendatio. Vel nos ipsi corripimur pena nostra qua iudicamur, id est punimur, quia eisdem etiam qui patiuntur pena propria est aliquando purgatio, ut prophete Abdo qui prohibitus ab altero propheta comedit, sicut legitur in libro Regume: « Hec dicit Dominus, quia inobediens fuisti, et non custodisti 101 mandatum quod precepit tibi Dominus, {191.1649A} et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam, ubi precepit tibi ne comederes, vel biberes, non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum ». Dictum enim fuerat illi, ut in Samaria predicaret, et non ibi comederet. Ipse tamen comedit ibi. Unde illud minatur ei Dominus per alterum prophetam, quia etsi post mortem non est pena, nihil sensuro cadaveri, tamen secundum humanum affectum quem habebat ad carnem suam, potuit inde terreri vel contristari vivus, de eo quod non erat sensurus mortuus. Et per hoc inobedientia potuit puniri, ne ad supplicium tartareum eius anima raperetur. Unde subdit:   Ut non etc. quasi28: Ideo iudicamur vel corripimur a Domino, ut non damnemur cum hoc mundo, id est cum infidelibus. {191.1649B} [AMBROSIUS] Nam quasi infidelis est qui inconsiderate ad mensam Domini accedit. Itaque, fratres mei, ne similis pena vobis contingat, o fratres mei, cum convenitis, ad similitudinem Dominice coene, ad manducandum corpus Domini, invicem exspectate, et ieiuni, dum omnes conveniant, ut multorum oblatio in simul celebretur, et omnibus ministretur. Sed si quis esurierit, et impatiens non vult exspectare,   manducet domi suos cibos, id est pane terreno pascatur, nec post eucharistiam sumat. Ideo ita ordinate et sine schismate faciendum est vobis,   ut non conveniatis in iudicium damnationis.   Cetera autem. quasi29: Hoc tenete quod dixi, cetera autem de eodem, id est que ad eiusdem sacramenti {191.1649C} ordinem pertinent,   cum venero, disponam, sed his carere non potestis. Ecce caput vestre salutis ordine agendum ostendit, ubi si erratur, non leve est peccatum. Cetera vero que ad edificationem Ecclesie pertinent, in adventu suo ordinare permittit.
e 3Rg. 23.
26 Quasi] + dicat PL
27 Quasi] + dicat PL
28 Quasi] + dicat PL
29 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 11 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_11)

Notes :