Glossa magna

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 

De spiritualibus autem
nolo vos ignorare, fratres.
Numérotation du verset 1Cor. 12,2 

Scitis autem quoniam
cum gentes essetis,
ad simulacra muta prout ducebamini
euntes.
Numérotation du verset 1Cor. 12,3 

Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit
anathema Iesu.
Et nemo potest dicere Dominus Iesus,
nisi in
Spiritu sancto.
Numérotation du verset 1Cor. 12,4 

Divisiones vero gratiarum
sunt idem autem Spiritus,
Numérotation du verset 1Cor. 12,5 

et divisiones ministrationum sunt
idem autem Dominus,
Numérotation du verset 1Cor. 12,6 

et divisiones operationum sunt
idem vero
Deus
qui operatur omnia
in omnibus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,7 

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus
ad utilitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 12,8 

Alii quidem
datur per Spiritum1
1 datur-per Spiritum] inv. Weber
sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eundem Spiritum,
Numérotation du verset 1Cor. 12,9 

alteri fides in eodem Spiritu,
alii gratia sanitatum
in uno Spiritu,
Numérotation du verset 1Cor. 12,10 

alii operatio virtutum,
alii prophetia2,
2 prophetia] prophetatio Weber
alii discretio spirituum,
alii genera linguarum,
alii interpretatio sermonum.
Numérotation du verset 1Cor. 12,11 

Hec autem omnia
operatur unus
atque idem
Spiritus,
dividens
singulis prout vult.
Numérotation du verset 1Cor. 12,12 

Sicut enim corpus unum est,
et membra habet multa,
omnia autem membra corporis cum
sint multa, unum
corpus sunt
ita
et Christus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,13 

Etenim
in uno Spiritu
omnes nos in unum corpus
baptizati sumus,
sive Iudei,
sive gentiles,
sive servi,
sive liberi,
et omnes in uno spiritu3 potati sumus.
3 uno spiritu] unum Spiritum Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,14 

Nam
et corpus
non est unum membrum
sed multa.
Numérotation du verset 1Cor. 12,15 

Si dixerit pes :
quoniam non sum manus
non sum de corpore, num4 ideo non est de corpore ?
4 num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,16 

Et
si dixerit auris :
quoniam5 non sum oculus
5 quoniam] quia Weber
non sum de corpore, num6 ideo non est de corpore ?
6 num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,17 

Si totum corpus oculus ubi auditus ?
Si totum auditus
ubi odoratus ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,18 

Nunc autem
posuit Deus
membra
unumquodque eorum
in corpore
sicut voluit.
Numérotation du verset 1Cor. 12,19 

Quod si essent omnia
unum membrum
ubi corpus ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,20 

Nunc autem
multa quidem membra,
unum autem corpus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,21 

Non potest dicere oculus manui :
opera tua non indigeo.
Aut iterum caput pedibus :
non estis mihi necessarii.
Numérotation du verset 1Cor. 12,22 

Sed multo magis que videntur membra corporis infirmiora
esse, necessariora sunt,
Numérotation du verset 1Cor. 12,23 

et que putamus ignobiliora membra esse corporis,
his honorem
abundantiorem circumdamus,
et que inhonesta
sunt nostra,
abundantiorem honestatem
habent.
Numérotation du verset 1Cor. 12,24 

Honesta autem nostra
nullius egent,
sed Deus temperavit corpus,
ei cui
deerat
abundantiorem
tribuendo honorem,
Numérotation du verset 1Cor. 12,25 

ut non sit schisma
in corpore,
sed
in7 idipsum
7 in] om. Weber
pro invicem
sollicita sint membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,26 

Et si quid patitur
unum membrum compatiuntur
omnia membra,
sive gloriatur unum membrum
congaudent omnia membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,27 

Vos autem estis corpus Christi
et membra
de membro.
Numérotation du verset 1Cor. 12,28 

Et quosdam quidem
posuit Deus in Ecclesia
primum
apostolos,
secundo prophetas,
tertio doctores, deinde virtutes,
exinde8 gratias curationum,
8 exinde] exin Weber
opitulationes,
gubernationes,
genera linguarum,
interpretationes sermonum9.
9 interpretationes sermonum Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,29 

Numquid omnes apostoli ?
Numquid omnes prophete ? Numquid omnes doctores ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,30 

Numquid omnes virtutes ? Numquid omnes gratiam habent curationum habent10 ? Numquid omnes linguis loquuntur ? Numquid omnes interpretantur ?
10 habent] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 

Emulamini autem
charismata maiora.
Et adhuc
excellentiorem
viam
vobis demonstro.

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 
dist. 1
prol.|
marg.| De spiritualibus etc. Postquam qualiter mysterium Eucharistie celebrari oporteat, agit de donis {191.1649D} Spiritus sancti, pro quorum maioribus alii superbiebant et minores invidebant et desperabant, quasi numquam habituri, de quibus etiam indistincte sentiebant, quia maioribus minora preponebant, ut linguas. Aliqui etiam Spiritui sancto non attribuebant dona que habebant, sed hominibus vel idolis. quasi1: De illis post disponam, scilicet cum venero, sed   de spiritualibus, id est de donis Spiritus sancti,   nolo vos, o   fratres, ignorare, quod veritas habet, ut non sit schisma, sed pax inter vos.   Scitis, antequam dona Spiritus sancti distinguat, de fonte singulari omnium illorum, id est de Spiritu sancto prius agit. Et dicturus, quia omnia bona {191.1650A} sunt a Spiritu sancto, premittit simile in contrario dicens,   scitis, ut experti,   quoniam, cum essetis gentes, id est gentiliter viventes, vos eratis,   euntes, nomen est, quasi assidui, in hoc verbo assiduitatem notat,   ad simulacra muta, cui impietati ratio repugnat,   prout ducebamini, a maligno spiritu. Nota quod spiritualia illis traditurus Apostolus priorem conversationem eorum memorat, ut sicut fuerunt, tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei.   Ideo notum etc. quia rationem spiritualium ignorantes per singula charismata, hominibus magis quam Deo gloriam dabant [AMBROSIUS] nescientes hec dona a Spiritu sancto ministrari, ideo in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut cum imago idoli fuerunt totum malum, {191.1650B} fuit ex homine non bonum, ut tunc putabant, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona esse credantur. Dicit ergo:   Ideo notum etc. quasi2: Quia scitis quod malus spiritus vos retractos a bono duxit, ad tam irrationabile malum, id est idololatrium.   Ideo, id est per hoc facile,   notum vobis facio, quod per Spiritum Dei abstinetur a malo, et fit bonum. Et hoc est quod ait: Hoc, inquam, notum facio,   quod nemo loquens in Spiritu Dei, cogitando, loquendo, operando,   dicit similiter tribus modis, scilicet corde, ore et opere,   anathema Iesu, id est aliquam separationem a Iesu, id est quodlibet peccatum mortale, per quod separetur a Iesu, operatur, quod est dicere per Spiritum sanctum. {191.1650C} Abstinetur a malo, tunc qui se abrumpit a Christi corpore, non habet hoc a Spiritu sancto. [AUGUSTINUS.]
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, nemo loquens in spiritu dicit animo verbo facto, anathema, id est separationem vel blasphemiam, cui, Iesu, ut dicat eum, vel non esse a Deo, vel minorem Deo. Et nemo, quantuscumque sit,   potest dicere, vere, id est cogitatione, verbo et opere,   Iesus est   Dominus, et ego servus eius sum,   nisi in Spiritu sancto, id est nisi per Spiritum sanctum. Proprie enim dicit ille qui voluntatem et mentem suam sono vocis enuntiat. Proprie ergo Apostolus posuit hoc verbum quod est, dicit, significans voluntatem et intellectum dicentis. Dominus vero idem verbum, secundum generalem modum dicendi, posuit dicens:   Non omnis qui dicit mihi, {191.1650D}   Domine, Domine, intrabit regnum celorum (Mt. 7). Secundum quem modum etiam dicitur dare, qui nec vult, nec intelligit quod dicit, sed ille proprie dicit qui vult, et intelligit quod nemo potest, nisi in Spiritu sancto, quod est dicere, bene operari, et omne bonum est per Spiritum sanctum: tunc maior non despiciet minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto. [AMBROSIUS] Per hec Apostolus illos vehementer redarguit qui hominibus divina beneficia tribuebant, ostendens nullum beneficium esse humanum, sed donum Dei, dum dicit, nemo, in spiritu loquens, dicit anathema Iesu, que vox ex humano errore est, ut omne falsum, et nemo {191.1651A} dicit Iesus est Dominus, nisi a Spiritu sancto, a quo est omne verum. Omne enim verum a quocumque dicatur, a Spiritu sancto est. Non enim adulatione hominum Iesus dicitur Dominus, ut est in idolis, que ex hominibus dii vocantur, cum non sint. Homo enim invenit, vel diabolus, ut Deus dicatur qui non est, sed quod Iesus dicitur Dominus Spiritus sanctus veritate professum est. Non est ergo favor hominum et beneficium quod Iesus Dominus dicitur, sed donum Dei, qui mysterium suum hominibus declaravit; nec qui hoc dicit prestat beneficium religioni, sed accipit, ut gratia hominum, cum quod idola dii dicuntur, cum non sint. Unde et antistites eorum hominibus subiecti sunt. In regula vero Christiana aliter est, quia non prestant {191.1651B} religioni beneficium, dicentes Deum esse Iesum, sed accipiunt unde humiliari debent, ut patiantur se argui, non querant adulationibus deliniri.
Numérotation du verset 1Cor. 12,4 
dist. 2
prol.|
marg.| {191.1651C} Divisiones etc. Premisso fonte gratiarum ipsas gratias divisas ostendit. quasi3: Hoc est commune omnibus quod nemo potest vitare malum et facere bonum nisi per Spiritum. Sed divisiones gratiarum, id est gratie divise sunt. Non ergo minor desperet, nec maior superbiat, dum audit gratias. Gratias autem hic appellat diversos gradus et ordines qui sunt in officiis Ecclesie. [AMBROSIUS] Sic enim qui dicit Iesus et Dominus, ex gratia habet, ita in officiis Ecclesie, gratia est que non est divisa per tres personas, sed indiscrete trium personarum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, unum est opus, quas personas subsequenter significat per tria nomina que ponit, scilicet {191.1651D} Spiritus, Dominus, Deus. [AUGUSTINUS.] Vel gratias hic dicit ipsas virtutes gratis a Deo datas, sicut fidem, spem et huiusmodi. Et est:   Divisiones gratiarum, id est donorum Spiritus sancti, scilicet virtutes que gratis dantur;   idem autem Spiritus est dator omnium, eque quantum ad se benignus omnibus.   Et divisiones ministrationum sunt, quibus alii aliis subserviant,   idem autem Dominus, scilicet Filius dans singulis pro arbitrio suo.   Et divisiones operationum sunt, quia et sunt opera maiora, et opera minora,   idem vero dator, scilicet   Deus Pater. Nota quod prius virtutes significavit, dicendo gratiarum, quarum effectus significat, dicendo {191.1652A} nimis, et operationum. Earum enim effectus sunt, quantum ad proximos ministratio, quantum ad se, operatio. Quod vero dicit singulariter, Spiritus, Dominus, Deus, eadem prorsus substantia deitatis intelligitur, sed trinitas in personis. Ne vero Pater et Filius et Spiritus sanctus, alia et alia separatim operari viderentur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum, subdit quod   Deus operatur omnia necessaria   in omnibus, non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat caritas et humilitas . Si enim humilis es et amas unitatem, tibi habet quisquis in illa aliquid habet, tolle invidiam et tuum est quod habeo; {191.1652B} 54or separat, caritas iungit. Sicut in humano 102 corpore oculus solus videt, sed non sibi soli, sic Spiritum sanctum habes, si Ecclesiam amas. Amas autem, si in eius compage consistis et caritate. Hec caritas est donum Spiritus sancti, quod superat omnia ut post dicet.   Unicuique autem. [AMBROSIUS] quasi4: Diversa sunt dona, et non ad meritum alicuius hominis singulariter dantur, sed ad utilitatem Ecclesie edificande, quod ita ait:   Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, id est gratia, per quam patet quod in eo est Spiritus sanctus.   Ad utilitatem Ecclesie, quia etiam minor qui est in ea prodest.
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Nota quod Deus, cum sit natura incorporea et incommutabiliter viva, {191.1652C} eterna stabilitate in seipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus, sed in quibus habitat, habent eum pro sue capacitatis diversitate, alii plus, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia sue bonitatis edificat, de quibus exsequitur Apostolus per partes determinans quod dixerat. Alii quidem per Spiritum, non per meritum,   datur sermo sapientie, alii sermo scientie secundum eumdem Spiritum. Distingue inter sapientiam et scientiam. Sapientia est in contemplatione eternorum. Et quid est in eternis nisi Deus? cuius solius immutabilis est natura. Scientia vero est in actione temporalium. Unde Ioba: « Ecce pietas est sapientia, abstinere a malis scientia est ». Pietatem hoc loco posuit Dei cultum, que {191.1652D} Grece dicitur theosebia   . Et quis cultus est, nisi amor et cognitio eius? Scientia vero quam dixit esse abstinere a malis, rerum procul dubio temporalium est, quia in temporalibus mala sunt, in quibus caute et prudenter conversandum est. Cui autem datur sapientia, quasi sol est; cui scientia, luna in nocte seculi. Illi quibus cetera dantur, stelle sunt, quia et hec in nocte necessaria sunt. Unde in Psalmob: « Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis ». [AUGUSTINUS.] Et nota quod non simpliciter ait, alii datur sapientia, alii scientia, sed ait,   sermo sapientie et   sermo scientie, per hoc significans quia non solum {191.1653A} datur sapientia, id est de divinis intelligentia et scientia de humanis, sed etiam earum sermo, ut aliis possint eloqui.   Alteri datur   fides, id est constantia fidei vel sermo,   in eodem Spiritu. Vide quod et fides inter Dei munera est, non ergo sola caritas, sed caritas cum fide a Deo nobis est.   Alii datur   gratia sanitatum, id est curandi infirmos, et hoc   in uno, et   eodem omnibus   Spiritu; alii operatio virtutum, id est miraculorum que sunt contra naturam;   alii prophetia, scilicet predicere futura;   alii discretio spirituum, ut discernat quod audit, quo spiritu, bono an malo dicatur, quia etiam diabolus bona seductorie dicit;   alii genera linguarum, id est loqui diversis linguis;   alii datur   interpretatio sermonum, id est linguarum vel visionum, ut {191.1653B} Ioseph, vel sermones sunt allegorice pronuntiationes que sunt in prophetis et in Evangeliis.
a Iob. 28.
b Ps. 135
Numérotation du verset 1Cor. 12,11 
dist. 3
prol.|
marg.| Hec autem omnia, etsi diversa sint,   operatur Spiritus sanctus   unus, in substantia cum Patre et Filio,   atque idem, id est invariabilis. [AMBROSIUS] Ecce quod supradixit tres operari, hic Spiritum sanctum agere profitetur, quia unius nature sunt: quod unus operatur, tres operantur. Itaque Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii. Ideo autem dixit, unus atque idem Spiritus, ne tot putentur quot opera sunt, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur.   Inseparabilis enim est operatio Trinitatis, ita ut cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto intelligatur {191.1653D} operari; et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto: et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio. Vide quod Apostolus dicit hic Spiritum sanctum dare dona; alibi vero dicit, quia datus est (Rm. 5). Christus etiam ait:   Accipite Spiritum sanctum etc. (Io. 20). Ideoque admonendi sunt legentes quoniam donum Dei iam vident dictum Spiritum sanctum, Domino dicente:   Accipite Spiritum sanctum. Ut cum audiunt, dici donum Spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant, quo dicit Apostolus,   in exspoliatione corporis carnis (Col. 2). Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam ipsa caro, ita donum Spiritus sancti {191.1654A} nihil aliud est quam Spiritus sanctus. AUGUSTINUS de fide ad Petrum: De Spiritu sancto nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divine Scripture tractatoribus, ut intelligi facile possit eius proprium, quo proprio fit, ut eum nec Filium, nec Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum, nisi quod donum Dei esse predicant, ut Deum credamus non seipso inferius donum dare. In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur, quia Deus erat Patri et Filio coeternus, antequam alicui daretur, nec quia illi dant, et ipse datur. Ideo minor est illis. Ita enim datur sicut Dei donum, ut etiam seipsum det sicut Deus. Non enim dici potest non esse sue {191.1654B} potestatis, de quo dictum est:   Spiritus ubi vult spirat (Io. 3). [AUGUSTINUS.] Cum enim datur a Patre et Filio, sua voluntate datur. Et ipse idem omnia operatur,   dividens singulis, non ipse divisus,   prout vult, sicut qui Deus est, qui solus novit, quid conveniat, et gratis dat, non ad meritum. Unde nec minori est dolendum de maiori dono alterius, nec maiori superbiendum contra minorem. AUGUSTINUS de fide ad Petrum: De Spiritu sancto nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divine Scripture tractatoribus, ut intelligi facile possit eius proprium quo proprio fit, ut eum nec Filium, nec Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum, nisi quod donum Dei esse predicant, ut Deum credamus non seipso inferius {191.1654C} donum dare.   Sicut enim. quasi5: Ideo diversis dona diversa dat, quia,   sicut corpus humanum   unum est coniunctione membrorum,   et habet multa divisa   membra, omnia autem membra corporis,   cum, id est quamvis sint multa,   unum tamen   corpus sunt, subministrando,   ita et omnes fideles sunt   Christus, ut non dicam corpus Christi, quia ipse Christus sunt, tam minores quam maiores. [AUGUSTINUS.] Caput enim et corpus dicitur Christus propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum.   Etenim vos omnes. Ostendit quomodo corpus Christi unum sit, id est quomodo omnes fideles unum sint. quasi6: Per hoc unum sumus.   Etenim, id est quia   nos omnes, sive Iudei, sive gentiles, qui sunt natione {191.1654D} diversi,   sive servi, sive liberi, qui sunt conditione diversi,   baptizati, id est abluti,   in uno Spiritu sancto   sumus, ducti   in unum corpus, id est in hoc ut possimus unum corpus unanimes, per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Ita enim unus Spiritus sanctus, facit omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in ceteris omnibus omnia facit, et etiam per hoc sumus unum corpus,   et, id est quia,   omnes sumus potati, in acceptione diversorum donorum Spiritus, et hoc   in Spiritu sancto, cooperante qui omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Et ideo nullius persona vel contemnenda, {191.1655A} vel preferenda est, quasi ex se perfecta sit, nec hominibus gloria Dei danda, quia unus et idem Deus in omnibus operatur.   Nam etc. Ostendit per similitudinem humani corporis, unitatem corporis Christi, id est Ecclesie habere varietatem officiorum, et diversitatem hanc non tollere unitatem, sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris ut invicem sibi prestent quod debent. quasi7: Bene omnes fideles sunt unum corpus,   nam et corpus humanum cui Ecclesia similis est,   non est unum membrum, sed multa, ita in Ecclesia non omnes unius officii et doni sunt. Et quia unus spiritus dat omnia,   si dixerit pes, id est aliquis, cui donum inferius datum est:   Quoniam non sum manus, id est tam {191.1655B} dignus ut ille cui operatio virtutum datur,   non sum de corpore, Nm. Vel   num ideo non est de corpore, quia enim de primis non est,   num ideo non est necessarius; et similiter   si dixerit auris, id est ille qui habet scientiam:   Quia non sum oculus, id est tam dignus ut ille qui habet sermonem sapientie,   num, vel   non sum de corpore, ideo non est de corpore? est utique, quia si non est illud potest esse aliud. Item:   Si totum corpus esset   oculus, ubi esset   auditus? id est auris. Et   si totum esset   auditus, id est auris,   ubi esset   odoratus? [AUGUSTINUS.] id est nares, per quod intelligitur ille cui datur discretio spirituum. quasi8: Si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas {191.1655C} corporis, cuius gubernationi diversis opus est.
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 12,18 
dist. 4
prol.|
marg.| {191.1656A} Nunc autem. quasi9: Sed propter inconvenientia hec vitanda,   nunc posuit Deus, id est providentia et rationabili voluntate aptavit   membra diversa   in corpore, ut nihil desit illi, ita et in Ecclesia diversas personas, quibus tribuit munera diversa, et   unumquodque eorum membrorum, scilicet maius vel minus posuit,   in corpore, id est in constitutione corporis,   sicut voluit, id est sicut sibi visum est, modo multa membra sunt in corpore.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 12,19 
prol.|
marg.| Quod si essent omnia unum membrum, ubi esset   corpus, quod non nisi diversis subsistere potest? quasi10: Non modo periret multitudo sensuum, sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et indignitatis, non dicerentur membra, neque corpus.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 12,20 
prol.|
marg.| Nunc autem ne corpus pereat,   multa quidem {191.1656B}   membra sunt,   unum autem corpus est, de omnibus.   Non potest autem. quasi11: Diversa sunt membra, sed maiora non possunt dicere minoribus quod eis non egeant.
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 12,21 
prol.|
marg.| [AMBROSIUS] Et hoc est quod ait: Non potest autem dicere oculus manui: Opera tua non indigeo, quia si oculus previdet manus operatur;   aut iterum caput pedibus non potest dicere:   Non estis mihi necessarii. Ita in Ecclesia, potior non potest dicere inferiori: Non es mihi necessarius. Potest enim aliquid humilis, quod non sublimis. Potest ferrum quod non potest aurum; ipsa etiam dignitas non subiectis contemptibilis est. Officium est enim per quod dignitas constat.
Numérotation du verset 1Cor. 12,22 
prol.|
marg.| Magnus imperator necessarium habet exercitum, ideoque subdit: Sed {191.1656C}   multo magis membra corporis que videntur infirmiora esse, id est iustiora,   necessaria sunt, aliquando. Et ideo ipsa inferiora a superioribus non debent sperni, sed amplius honorari.
Numérotation du verset 1Cor. 12,23 
prol.|
marg.| Unde subdit: Et que putamus ignobiliora esse membra corporis, his circumdamus abundantiorem vestimentorum   honorem. Ita et minus dignis in Ecclesia exhortatio necessaria est, quia illis aliquis honor detur, ut fiant utiles;   et que inhonesta vestra   sunt, ut pudenda, habent abundantiorem honestatem a vobis celantibus ea. Attende quod ait, inhonesta. Absit ut in membris sanctorum sit aliqua turpitudo! sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea que in promptu sunt; vel propter legem membrorum que de peccato venit. Non de prima institutione {191.1656D} nostre nature, usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Ita et in Ecclesia illi qui per aliquod peccatum inhonesti sunt, abundantius adiuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant. Vel per inhonesta membra significantur quidam fratrum, qui, cum sint inhonesti egestate et habitu, habent tamen abundanter honorem, quia sunt aliquando vite mundioris.   Honesta autem vestra   membra, que per se satis honoris habent,   nullius egent eorum que illis inhonestis fiunt, sed per ea sunt alia honoranda. Ita et fratribus in quibus studium perite conversationis ornavit honestas, nihil est quod a nobis addatur.   Sed Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,24 
prol.|
marg.| [AMBROSIUS] {191.1657A} quasi12: Honesta nullius egent , et inhonesta egent. Sed hec fecit Deus qui   temperavit corpus, qualiter?   Tribuendo, per digna membra,   abundantiorem, id est ampliorem,   honorem ei membro   cui in se   deerat honor,
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 12,25 
prol.|
marg.| ut ita   non sit schisma, id est discordia,   in corpore humano, vel in Ecclesia ubi debet esse unitas,   sed omnia   membra potius   sollicita   { Cbg152, f. 141v   }   sint in rebus agendis.   Pro se   invicem sollicita sint dico, ita ut tendant   in idipsum, id est in id sollicitudinis, quod sit ipsum, id est indifferens ut non minus pro alio quam pro se sollicita sint. Unde subdit:|A
A ¶Codd. : Cbg152, f. 140rb ; PL {MM2021}
Numérotation du verset 1Cor. 12,26 
prol.|
marg.| Et si quia patiatur in adversis   unum membrum, compatiuntur, id est compati debent,   omnia membra, quasi suum sit malum. Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capitur aliqua {191.1657B} egritudine, totum corpus condolet, ita et nos decet condolere fratribus, si quid adversitatis emerserit, et letari, si bene cesserit.
marg.| Unde subdit: Sive gloriatur de bonis   unum membrum, omnia membra congaudent, et quasi quis diceret: Quid ad nos ista?
Numérotation du verset 1Cor. 12,27 
prol.|
marg.| Respondet subdens: Vos autem estis corpus fidei unitate   Christi, id est capitis,   et membra pendentia   de membro, id est de Christo capite, et commembro nostro. Vel pendentia a me, membro cuius predicatione instituta estis. Ecce ostendit aperte nostram se causam per membrorum carnalium rationem tractasse.
Numérotation du verset 1Cor. 12,28 
prol.| 13
13 linguarum Cbg152 ] + interpretationes sermonum PL
marg.| Et quosdam hic determinat de donis Dei que sint altiora et que sint inferiora, quia de his putabant Corinthii quod minus esset maius, et quod maius {191.1657C} esset minus. Et exponit infidelibus diversitatem quam dixit esse in membris, dum subdit:   Et quosdam quidem, id est diversos,   posuit Deus in Ecclesia, primum, dignitate et tempore,   apostolos, vice Christi predicantes, et omnium ordinatores et iudices; [AUGUSTINUS.]   secundo prophetas, scilicet mysteria Scripturarum, vel futura revelantes, et ait de illis qui post adventum Christi fuerunt, non qui eum pronuntiaverunt, quos qui vult nosse, Actus apostolorum legat; [AMBROSIUS]   tertio doctores, id est precepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt;   deinde virtutes, id est eos qui miracula faciunt;   exinde gratias curationum, id est eos qui infirmos curant; et   opitulationes, id est eos qui maioribus ferunt opes, ut Titus Apostolo, vel archidiaconi {191.1657D} episcopis;   gubernationes, scilicet minorum personarum prelationes ut presbyteri sunt, qui plebi documento sunt;   genera linguarum. Ecce donum Dei est multas scire linguas.
Numérotation du verset 1Cor. 12,29 
prol.|
marg.| Et nota quod ultimum ponit illud quod illi primum ponebant. Numquid enim. quasi14: Diversis hec dantur, et recte, quia non omnibus omnia danda sunt, quia sic non essent, quibus hec officia servirent; quod ita ait:   Numquid omnes sunt   apostoli? numquid omnes prophete? numquid omnes doctores?
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 12,30 
prol.|
marg.| numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam curationum habent? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Scripturas vel linguas? non utique, sed {191.1658A} qui hec in se non habet, amet in aliis, et in his iam hec habet que in se non habet.
prol.|
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 
marg.| Emulamini autem. Ambrosius : « Explanavit reddita ratione quare diversas habeant gratias, nec totum alicui concedatur, et exemplo humani corporis spirituale corpus insinuatum, ac per hoc in omnibus {191.1658B} Deum benedicendum ostendit ». Quasi15: Diversa sunt dona; sed de his   emulamini, id est desiderate,   charismata meliora, id est utiliora, non linguas ut soletis.   Et adhuc, gradatim illos ad utiliora provehit, ostendens predictas gratias non semper ad meritum pertinere, sed ad honorificentiam Dei. Ideoque nunc meliorem viam eis ostendit, id est caritatem, quasi16: Predicte gratie in corpore Christi sunt.   Et adhuc, scilicet preter predicta,   demonstro vobis viam, eundi ad Deum, id est caritatem,   excellentiorem, predictis, quia maius omnibus donum est, quia predicta non semper ad meritum pertinent, sed ad honorem Dei ostendendum gentibus. Unde in fine his qui dicent: « Domine, in {191.1658C} nomine tuo prophetavimus et demonia eiecimus et virtutes fecimus”, dicet Dominusc: « Recedite a me. Non novi vos, operarii iniquitatis.
c Mt. 7.
15 Quasi] + dicat PL
16 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 12 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_12)

Notes :